s. m, c. 1, a. 2. — protoparentes immed. conditi a deo 113 creaturis rationabilibus, in quibus est intellectus et voluntas, invenitur repraesentatio Trinitatis per modum imaginis, in quantum in eis invenitur verbum conceptum et amor procedens» Y. Haec de homine, quatenus secundum sua naturalia imaginem Dei refert. Art. II De hominis origine Prima hujus art. propositie respicit originem protoparentum; aliae duae ortum ceterorum hominum, secunda quidem quantum ad corpus, tertia vero quantum ad animam. Prop. 1. Adam et Eva tum quoad animam, tum quoad 171 corpus, nulla evolutione interveniente, a Deo sunt conditL Dicendo «.nulla evolutione irftërveniente», excludimus non solum evolutionismum crudum, qui cqntendit hominem, secundum totum quod est, explicatione inferioris naturae ortum esse (cfr. n° 41.), sed etiam evolutionismum mitigatum et spiritualisticum, qui docet, corpus quoddam bruti animalis evolutione teleologica eousque pervemsse, ut aptum fieret ad recipiendam animam rationalem, Deumque, creando et infundendo talem animam, corpus primi hominis ex hujusmodi substrato animali efformasse (Mivart, Zahm, paucique alii). Ceterum actio, qua Deus hominem condidit, quantum ad animam, erat creatio in sensu stricto; quantum ad corpus creatio secunda, seu productio ex praejacente materia. 1 S. Th. I, 45.7, c. — Multi antiqui et nonnulli recentiores catholici putant formam pluralem: faciamus hominem ad imaginem [nostram] et similitunem nostram, insinuare pluralitatem personarum in Deo; plures modern» critici eam habent ut vestigium polytheismi, non quidem ipsius auctoris, sed fontis ab eo adhibiti. Primum forte nimium est; alterum ad minus valde incertum. Quidquid est, etiam critice certum est, sensum polytheisticum apud auctorem penitus excludi. Forma pluralis explicatur ex duobus, n. p. ex solemnitate eventus descripti et ex forma plurali vocis Elohim. Vocem vero Elohim nullatenus arguere pluralitatem subjectorum, praesertim post documenta apud El-Amarna inventa (in quibus rex Aegypti hoe nomine salutatur), indubium est. Cfr. ZAPLETAL, Schópfungsbericht, p. 25—28. De Deo Creatore S 114 S. Ui, C. 1, A. 2. — PROTOP. IMMEDIATE CONDITI A DEO Propositio in quantum asserit creationem animae ex nihilo, dogma fidei est ex manifesta praedicatione universalis ecclesiae; in quantum vero omnem evolutionem a productione corporis humani excludit', est doctrina communis Patrum ac theologorum, quae saltem in praesenti quaestionis statu in dubium vocari nequit. Primo siquidem auctores catholici, insinuante legitima auctoritate, a defensione opinionis contrariae abstinere debuerunt2. Deinde Comm. pontif. de Re bibtica die 30 Junii 1909 ad quaesitum: «utrum speciatim sensus hterahs historicus [trium priorum capitum Geneseos] vocari in dubium possit ubi agitur de factis in iisdem capitibus enarr atis, quae chris tianae r eligionis fundamenta attingunt, uti sunt inter cetera... peculiaris creatio hominis, formatio primae mulieris ex primo homine...?» respondit: «negative». Terminus «peculiaris creatio hominis» per se quidem aliquam ' Consulto abstinuimus a formula: Adam et Eva tum quoad animam tum quoad corpus immediata Dei actione conditi sunt; nam evolutionismi baptizati fautores formationem immediate divinam corporis humani non negant. Substratum dicunt animale, ex quo corpus primi hominis factum est, ante infusionem animae rationalis, nullatenus erat corpus humanum, sed corpus bruti factum est corpus humanum per infusionem animae intellectivae, ergo per actionem immediate divinam. Alii addunt, infusionem rationalis animae ipsum substratum non parum modificasse. Aliunde s. Thomas non quidem asseruit, sed tarnen ut possibile admisit, angelos ministerio quo dam, ipsi efformationi humani corporis praevio, intervenisse. S. Th. I, 91, 2, adl. Cfr. s. August. De Gen. ad ütt 1. IX c. 15. - 2Huc pertinent: 1° declaratioM. D. Leroy (auctoris opusc. L'Evolution restreinte aux espèces organiques): «J'apprends aujourd'hui, que ma thèse examinée ici, a Rome, par 1'auctorité compétente a été jugée insoutenable surtout en ce qui concerne le corps de 1' homme, incompatible qu'elle est tant avec les textes de la S. Écriture, qu'avec les principes d'une saine philosophie.» 27, Febr. 1895; Civilta S. 17, t. 5, p. 49: cfr. S. 18, t. 6, p. 75-77. - 2* Declaratio Illmi Bonomelli, Ep. Cremon.(quilnappendicecujusdamoperis doctrinam evolutionisticam de origine corporis humani per modum hypothesis exposuerat): «Molte persone amiche e benevole, e assai competenti per scienza e autorité, a voce e in iscritto, mi fecero osservare, che quella dottrina, anche come semplice ipotesi, «.una dottrina, che non sia perfettamente comforme all' insegnamento della Chiesa>. 22 Oct. 1898; cfr. Civilta, S. 17, t. 4. p. 362. — 3° Epistola J. A. Zahm (ad traductorem operis- S. UT, C. 1, A. 2. — PROTOP. IMMEDIATE CONDITI A DEO 115 latitudinem admitteret,sed terminus: «formatio primae mulieris ex primo homine» omnem evolutionem pro corpore Evae manifeste excludit. Porro nemo prudens contendet, corpus Adae evolutione, corpus Evae sine evolutione formatum esse; ergo. Dixi: «saltem in praesenti quaestionis statu» i» evolutionis patroni validiora argumenta protulerint. Attamen factum quod peculiaris creatio hominis et formatio prinlae mulieris ex primo homine recensentur inter facta, chrisöanae religionis fundamenta attingentia, insinuare videtur, intellectum traditionalem in hac materia, utpote ad aedificationem doctrinae christianae pertinente, plenam certitudhiem praebere, ita ut evolutiottistis etiam spes inveniendi argumenta apodictica praecludatur. In probatione solam productionem corporis spectamus, quia post ea, quae de natura hominisjamdehbuimus, quaeSÜo de anima satis solvitur ex üs, quaefinifra (Prop. 3) dicturi sumus. Probatur. - 1° Ex s. Scriptura, quae ita narrat produc- 172 tionem protoparentum: «Et creavit dominus Deus hominem ad imaginem suam; ad imaginem Dei creavit illum; masculum et foeminam creavit eos»1. «Formavit igitur dominus. Deus hominem de limo terrae, et inspiravit in faciem eju3'%pfa-acuTum vitae, et factus est homo in animam viventem»2. «Immisit ergo dominus Deus soporem in Adam, cumque obdormisset, tuht unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea. Et aedificavit dominus Deus costam, quam tulerat de Adam, in mulierem, et adduxit eam ad Adam. Dixitque Adam: hoe nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est»3. - Atqui his textibus theoriam' evolutionis non solum apparenter, seu secundum sensum obvium, sed etiam vere excludi, sequentia suadent4. infra nominati): «I have learned from unquesrtonable authority, that the Holy See is adverse to the further distribution of Evoluüon and Dogma, and I therefore beg you, to use all your influence to have the work withdrawn from sale». 31 Maji 1899; cfr. Fortnightly Review, Jan. 1900 p 37 - ' Gen. 1, 27. - 2 Gen. 2, 7. - 3 Gen. 2, 21-23. - * Cfr. Stimmen a. Maria-Laach, 13, p. 122. 116 s. m, c 1, a. 2. — protop. immediate a deo conditi a. Dicitur, corpus primi hominis per infusionem animae intellectivae accepisse vitam: «factus est homo in animam viventem» = animal vivum; in hypothesi vero evolutionistarum substratum animale jam antea vivebat. b. Textus hebraeus habet: «formavit Deus haadam pulverem ex haadamah.» i.e. terrenum pulverem de terra1. Nomen autem terreni in hypothesi evolutionistarum satia inconveniens esset, praesertim quum non sine emphasi adjiciatur: «pulverem de terra». c. Narrationem de ortu primae mulieris universa traditio ita accepit, ut significetur, corpus Evae vere ex costa Adae formatum esse2. Quis autem contendet corpus Adae evolutione, corpus Evae alia prorsus ratione factum esse? Deinde hinc confinnatur, quod supra de nomine «terreni» diximus: si enim Eva vocatur «virago» seu «vira», quia de viro sumpta est, utique immediate, pronum est concludere, etiam vocem «terrenus» immediatam originem indicare. d. Adam, uxorem suam accipiens, eam praecise quantum ad conditionem corporalem cunctis animahbus opponit dicendo-. 1 Adam primo loco est nomen specificum = homo (Gén. 1, 26, 27, 5, 1—2; 6, 1—2); deinde etiam nomen proprium primi individui. Derivatur autem a verbo DIN = rubuit; terra enim fertilis, ita p. Lagrange, a rubicundo nominatur, quia revera in Palaestina ac Syria rubrum colorem habet (Rev. Bibl. VI, p. 343). - 1 Scribit tarnen card. Cajetanus (in h.1.): «Cogor ex ipso textu et contextu intellegere hanc mulieris productionem non ut sonat littera, sed secundum mysterium non allegoriae, sed parabolae». Cajetanum nostris diebus sequebatur e. g. p. Lagrange,, Rev. Bibl. 1897, p. 348 et 364. de Hummelauer scribit: «Si quaeras, cogarisne defendere Deum costam revera sustulisse, responsio non est ita plana. Dubitabat Augustinus: «sive ergo ista figurate dicta sint, sive etiam figurate facta sint, non frustra hoe modo dicta vel facta sunt, sed sunt plane mysteria et sacramenta» [De Gen. c. Manich. II, 12,17]... Duae sententiae; altera tenet ablatam esse costam et auferri conspectam in visione... alteram in se nihil case ablatum tuetur, visione tarnen conspectam auferri costam, quo matrimonii sanctitas et firmitas significetur. Utram libueri t sententiam amplectere» (Comm. in Gen. p. 149-150). Idem sentiunt hobero, Die Genesis, p. 36. et Schöpfer, Gesch. d. A. T., Ed. 3, p. 43. Attamen in favorem explicationis traditionalis militant 1. verba I Cor. S. III, C. 1, A. 2. — PROTOP. IMMEDIATE A DEO CONDITI 117 «Hoe nunc [tandenr] os ex ossibus meis, et caro de carne mea; haec vocabitur virago, quoniam de viro sumpta est»'. Dicant igitur evolutionistae, quomodo expheentur et verificentur haec verba in hypothesi, quod Adam et Eva fuerint «os ex ossi$8ifrj*$3Óaro de carne» illorum animalium. e, Ubicumque Scriptura postea originem humani corporis memorat, semper et unice «terram» nominat; v.g. «In sudore vultus tui vesceris pane, donec revertariS>m terram, de qua sumptus es; quia pulvis es et in pulverem rfevèrteris... Et emisit eum dominus Deus de paradisO voluptatis, ut operatur terram, de qua sumptus est»2. «Antequam revertatur pulvis in terram suam, unde erat, et spiritus redeat ad Deum»3... «Som quidem et ego mortalis homo... de genere terreni illius, qui prior factus est [yrjyevovg dnóyovog jigmtónXaarov]»*. «Deus creavit de terra hominem, et iterum revertet illum 11, 8fc «Non enim vir ex muiier e, sed mu^pex viro»; et Eccli. 17, 5: «Creavit [Adae] ex ipso adjutorium simile sibi» (qui textus tarnen in graeco non habetur). 2. Consensus ss. Patrum, non excepto Augustino. Supposito autem quod intellectus Patrum in hac materia non sit absolute peremptorius, certo non licet ab eo recedere sine gravi ratione. Jam 3. nisi Deum laniorum more egisse gratis fingas, non habetur ratio sufficiens, a sensu obvio recedendi, et contra gravis ratio eum retinendi. Si enim Eva revera ex Adae substantia facta est, perfectior apparet generis humani unitas {Act. 17, 26) et altius insinuatur matrimonialis vinculi firmitas. Augustinum quod attinet, si revera aliquando dubitavit (quod inspecto contextu de Gen. c. Manich. 1. c. certum non est), dubitationem postea deposuit. Ipse s. Doctor narrat (De Gen. ad. litt. VUI, 2), se brevi post conversionem suam, «non praejudicando mehari düigentiorique tractatui,» in opere De Gen. c. Manich. plura figurate explicasse, quae postea «dilu Èentins intuens atque considerans» secundum litteram acerpienda esse intellexit. Atqui in suis operibus posterioribus formationem Evae aperte et sine haesitatione litteraliter exposuit Cfr. De Gen. ad litt. IX, e. 15 et 16; De Cw. XII, c. 21, 23, 27; In Jo. Tract. 9, n° 10; In Ps. 56, n° 11. - 1 Gen. 2,23; cfr. 18-20. - * Gen, 3, 19; 23. - 3 Eccles. 12, 7. Hic locus agit de hominibus in communi; si tarnen quaeras, quare de singulis hominibus dici potest, quod eorum «pulvis in terram suam, unde erat» revertatur, unica responsio: quia corpus primi hominis de terra sumptum est — 4 Sap. 7, 1. 118 S. III, C. 1, A. 2. — PROTOP. IMMEDIATE A DEO CONDITI in ipsam»1, — «Omnes hommes de solo et ex terra, unde creatus est Adam»2. 174 2° Ex traditione. SS. Patres summo consensu narrationem Scripturae de origine humani corporis ad litteram intellexerunt3. Neque ita liquet, narrationem illam, quantum ad suam sub' stantiam, i.e. quantum ad productionem immediate divinam, absque auxilio causarum secundarum, non esse e censu rerum «ad aedificationem doctrinae christianae pertinentium.» Patres frequenter dicunt, dignitatem nostrae naturae commendari, maximam distantiam hominem inter et reliquas creaturas insinuari in eo, quod cetera sola jussione Dei prodeant, corpus vero humanum ipsis veluti manibus Dei efformari dicatur. Quid sibi vult ista differentia? Numquid Patres putarunt, Deum habere manus, eumque per modum figuli lutum compressisse? Probe sciverunt non manu, sed omnipotent! voluntate cuncta esse perfecta. Sed metaphora manuum divinarum significare voluerunt, corpus humanum magis quam ahas res a Deo immediate, i.e. absque ministerio causarum secundarum esse productum, a.v. putarunt, immediatam corporis Adae productionem doceri in argumentum dignitatis nostrae4. Quod si ita est, res de qua agitur, sub hoe respectu, non est aliquid mere profanum. Simul vides, haud alienos esse a mente Patrum theologos qui docent, theoriam evolutionis quoad plantas et animalia cum doctrina fidei facile componi, quoad corpus hominis non ita 175 Pro rei gravitate nonnulla testimonia Patrum subjicimus. 1 Eccli. 17, 1—2. — 2 Eccli. 33, 10. — 3 Putavit quidem s. Augustinus, corpora protoparentum primo «potentialiter», «causaliter» (De Gert. ad litt, VI, 6, 10) creata esse, postea actu; sed haec sententia evolutionistis non favet. Mens enim s. Doctoris (uti ipse satis explicavit, 1. c. IX. 17, 18) haec erat : corpora protoparentum praeexstiterunt causaliter et potentialiter in materia mundana, scil. secundum causam materialem et poten tiam, quam vocant, obedientialem; postea vero ab ipso solo Deo immediate agente producta sunt actu. — 4 Cfr. hac de re Etudes rélig. T. 47 (1889) p. 45. S. Hl, C. 1, A. 2. — PROTOP. IMMEDIATE A DEO CONDITI 119 S. Theophuus Antioch.: «Quum enim Deus verbo omnia fecisset, solum sempiternum opus manibus dignum existimat hominis creationem»'. Origenes: «Fit quidem anima, at fingitur corpus: ,faciamus... sumens lutum e terra efformavit'... Non solummodo hominem fecit ut ceteras creaturas, sed et plasmavit eum proprio ipsius opificio honestans»2. Tertullianus: «Incipiat jam tibi caro placere, cujus artifex tantus est. Sed et mundus, inquis, Dei opus est!... Ad distantiam provocamus. Primo quidem quod omnia sermone Dei facta sunt, et sine illo nihil Caro autem ét sermone Dei constitit... ét amplius manu propter praelationem: ,et finxit, inquit, Deus hominem'. Magnae sine dubio differentiae ratio, pro conditione scil. rerum»3. S. Hilarius: «Habet primo hanc origo hominis dignitatem, quod ei proprium fuit, de se ante tractari [.faciamus']. Verum et in hoe praesenti prophetico dictu [.Manus tuae fecerunt me'] ingens humanae originis privilegium continetur. Non enim manus Domini pecora et aquathia et volatÜia fecerunt; nusquam istud Scripturae tradiderunt. Egregium hoe itaque et praeclarum in homine est, quia a ceteris dignitate operationis excipitur»4. S. Gregopjus Nyss.: «Si 'simpliciter scriptum esset: ,fedt', cogitares hominem fuisse factum ut feras, ut cete, ut plantas, ut herbas. Quocirca ut te cum agrestioribus intelHgeres nihil habere commune Moyses proprium et singulare Dei in te creando artificium explicavit: sumpsit Deus pulverem de terra. Tune quid Deus fecerit, dixit; nunc qua ratione fecerit exponit: pulverem sumpsit de terra, hominemque proprüs manibus formavit»5. S. Chrysost., allato Gen. 2, 7: «Quod tune dicebam et nunc dicam et subinde memorare non cessabo: magnam et ineffabilem esse benignitatem communis omnium Domini erga genus nostrum... Vide quomodo et modum creationis doceat 1 Ad Autol. L II, c. 18. - 2 In Ps. 118, 73, apud Pitra, Anal. sacr. TH, P- 279. — 3 De resurr. eam. c. 5. — 4 In Ps. 118, litt jod, n° 4—5. — 5 Orat. 2 in hominis procreat. sub initio (Ed. Par. 1605, I, p. 38). 120 s. ffl, c. 1, a. 2. — protop. immediate a deo conditi et diversitatem [prae creationc aliarum rerum], qua, ut humano more loquar, veluti Dei manibus formatum ipsum [hominem] indicat». - Et mox: «Hic perpende, quantum intersit inter hujus adnurabilis animalis rationalis et brutorum formatianem discrimen. De illis enimdixitr .Educant aquae reptüia*. et simul prodierunt ex aqua animalia ahimata; et in terra similiter: .Producat terra animam vforentem'. De homine autem non sic, sed priusde pulvere corpus formatur postea vitalisüli spiritus datur"1. S. Cyrillus Alex.: «Sed antequam faceret deliberandum censuit, quamvis ceteram creaturam profanus ediderit «tfoque verbo ut Deus constituent Sed cum homo animal aptnm ét Deo quam simillimiun sit, ne supernae majestatis simulitudinem communem cum ceteris creaturis honorem assequi videretur, simul et deliberando et faciendo ceteris hominem praetulerat. Statuam itaque finxit ex hmo .. W. TiffióDcaffirus: «Divinam naturam neque manus habere, neque consüio aut praemeditatione egere profitemur;... sed unumquodque horum majorum Dei soUicitudinem demonstrat erga animal hujusmodi» [n. p. hominem]3. 176 3° Ratione theologica. Fide tenendum est, universum genus humanum ab uno pare descendere (cfr. prop. 2). Atqui theoria evQUitiopiStarem cum hac doctrina aegre tantum componitur, Admittere enim debent, regnum animale in duobus tantum individuis eam perfectionem attigisse, ut aptum fieret ad reci^iendam animam intellectivam. Quae positio, etsi per specialissimum divinae providentiae ductum explicari posset certe parum cohaeret cum postulatis evolutionismi, qui naturalem in omnibus processum adstruere nititur. 177 En argumenta theologica contra theoriam evolutionismi baptizati, humano corpori apphcatam. Judicio multorum theologorum ejusmodi sunt, ut rem absolute conficiant. Quod si fortasse riimium alicui videtur, is saltem concedat necesse est, . Hom. 13 in Gen. n» 1 et 3. - ' In Gen. 1. I (Ed. Par. 1572, p. 2). 3 Quaest. in Gen. Interrog. 19. S. m, C. 1, A. 2. — MODUS PRODUCTIOMS PROTOPARENTUM 121 ex fontibus theologicis contra praedictam theoriam exsurgere praesumptionem gravem. Quo posito et ipse admittere debebit,ndoctrinam antiquam non posse absque temeritate dimitti, aut in dubium positivum revocari, donec in favorem novae theoriae afferantur rationes graves, i. e. argumenta, sin minus peremptoria, saltem solide probabilia. Jam vero praeparatio humani corporis per evolutionem scientifice non est hypothesis serio probabilis, sed mera suppositio, conjecturis tantum nitens atque deductione male fundata. Nititur primo conjecturis, neque enim morphologia (comparatio organismi humani cum organismis bri^tprum), neque historia (facta palaeontologica et ethnographica) argumenta vere probabilia in favorem theoriae suppeditant. Nititur potissimum deductione, nam argumentum princeps adversariorum est, corpus humanum non posse rationabiliter excipi ab universali lege evolutionis, in mundo organico obtinente. At deductio caret fundamento. Universalis lex evolutionis gratuito supponitur; iUa enim evolutio, quae factis suadetur ac proinde positiva probabilitate gaudet, saltem non transcendit fines singulorem ordinum regni animalis. Atqui corpus humanum ab omnibus reliquis regni animalis typis ita differt, ut proprium ac peculiarem ordinem constituat1. Addere hceat theoriam, quam impugnamus, nemini satisfacere: non christianis, quos assertio cognationis homines inter et bestias scandalizat; non rationalistis, quibus theoria evolutionis, si ei productio animae intellectivae subtrahatur. insipida et ridicula evadit. Scholion. De modo productionis protoparentum. — Theologi censent, Gen. 1,26—27,breviter narrari utriusque protoparentis creationem, modum vero magis explicari Gen. 2. Supra jammonuimus, graphicam Geneseos descriptionem non carnaliterintellegendam esse. Deus enim qui spiritus est, omnia tum in Adae 1 Quae supra breviter innuimus, probata invenies apud ei Beysens, De Ontwikkelingsgeschiedenis der organische soorten, p. 109 seq. 122 S. IH, C. 1, A. 2. — OMNES HOMINES EX ADAM tum Evae formatidne sola omnipotenti voluntate perfecit1.. Communior et rationabilior sententia habet, neque corpus ante animam, neque animam ante corpus, sed utrumque eodem instanti esse productum, a. v. Deum creando animam, simul per ejus infusionem corpus efformasse2. Ex narratione Scripturae3 patet, propagationem humani generis per maritalem conjunctionem in ipsa naturae institutione a Deo ordinatam esse, non vero, ut quidam antiqui putarunt, propter peccatum inductam4. Praeterea merito infertur, homines in perfecta aetata conditos esse? Prop. 2. Universum genus humanum ex uno protoparente Adamo ortum habuit. Communis origo omnium hominum ab uno progenitore Adam, defendenda est contra polygenistas: prae-adattiitas et co-adamitas. Saeculo XVII medicus quidam Buidigalensis, Izaac de la Peyrère docebat, Gen. 1, 27 narrari creationem maris et feminae, ex quibus orti essent gentiles (qui tarnen in diluvio omnes interussent); Gen. 2, 7 seq. vero referri creationem Adae et Evae, ex quibus propagati essent Judaei. Inde a fine saec. XVIII multi increduli plures familias originarias ponunt, asserendo, homines aut nimis inter se differre, aut, attenta generis humani antiquitate, nimis muitos esse, quam ut ab uno protoparente oriri quiverint. Hos coadamitas vocare possumus. Propositio, heet numquam ex professo definita, de fide est ex universali praedicatione Ecclesiae5. 1 S. August. De Gen. ad litt. VI, 12, VII, 1. - 2S. Th.1.90,4; 91,4ad3. 3 Gen. 1, 27 -28 ; 3, 22-25. - * Cfr. S. Th. I, 98. - 5 Pro conc. vatic. praeparatus erat canon: «Si quis |universum genus humanum ab uno protoparente Adam ortum esse negaverit, a. s.» — Ceterum thesis intellegenda est de nostra terra, et quidem de illa epocha, cujus initium narrat Gen. 1,3. — Hic fidem non laederet, qui aut in astris rationales quasdam creaturas collocare vellet (de quo legi meretur C. DE KlRWAN: Le veritable concept de la pluralité des mondes, in Rev. d. Quest. scientifiques. 1902. p. 5), aut Mc in terris generationem hominum, ante Adam jam exstinctam, admitteret (uti facit Fabre d'ENViEN, Les origines de la terre et de l'homme). s. m, c. 1, a 2. — obj. c. unitatem generis humani 123 Probatur. 1° Ex s. Scriptura. Haec a. aperte ostendit 180 initio nullos fuisse homines praeter Adam et Evam: «Homo non erat, qui operaretur terram... fonnavit igitur dominus Deus hominem... Non est bonum hominem esse solum, faciamus ei adjutorium simile sibi... Et aedificavit dominus Deus costam, quam tuier at de Adam, in mulierem»1. Quae ut vera sint, omnino necesse est, narrationem Gen. % 27—29 de üsdem Adam et Eva, non de aliis, intellegere. Cfr. Gen. 5, i seq. Deinde b. ex professo docemur, omnes homines ab uno aliquo, qui primus et solus creatus sit, ortum ducere: «Haec [sapientia] eum, qui primus formatus est a Deo, pater orbis terrarum, cum solus esset creatus,»....2. «Fecitque [Deus] ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terrae»3. «Unum» illum Adamum esse nemo dubitat. 2° Ex Traditione, e. g. s. August.: «In ipso exordio Adam et «Eva parentes omnium gentium erant, non tantummodo «Judaeorum» 4. 3° Ex ratione theologica. Postea ostendemus, omnes hommes nasci infectos culpa originali, quam generatione ex Adam contrahunt. Haec autem doctrina, quae fundamentalis est, communem omnium ortum ex Adam supponit. Object 1. Caïn, filius Adae, legitur a. a Deo signari, ne occidatur 181 ab omni, qui eum invenerit; b. uxorem ducere; quinimo c. civitatem aedificare 5; atqui haec cum doctrina de una familia primitiva componi nequeunt. Resp. Quum, brevi post occisionem Abel, Seth nascebatur, Adam habebat 130 (vel secundum LXX: 230) annos6; potuit igitur jam permultos habere filios ac nepotes. Quot poster* etiam nostris temporibus intra 100 annos ex uno matrimonio procreantur! Nee obstat, quod ante Seth Caïn tantum et Abel in Scriptura nominentur; aderat enim specialis ratio illos memorandi; etiam ex iis füiis ac füiabus, quos Adam postea genuit7 nullus nominatur. 1 Gert. 2, 5-7; 18-23. - 2 Sap. 10, 1. - 3 Act. 17, 26. - 4 Tract. in Jo. 9, 10. - s Gen. 4, 14-17. - • Gen. 4, 25; 5, 3. - 7 Gen. 5, 4. 114 S. m, C. 1, A. 2. — OBJ. C. UNITATEM GENERIS HUMANI Debueruat v utique primi filii Adae sorores ducere, sed talis conjunctio non ejusmodi est, ut spectato solo jute naturae nulla necesaitate potuerit honestatt*. Potuit igitur Caïn ét uxorem ducere, ét ultores sm criminte timere. Civitas autem illa, quam Ceiin non statim sed postea, et (ut praesumere licet) multiplicata tantum posteritate sua, aedificavit, modestissima esse potuit. 182 Object. 2. Homines a. structura et cokire corporis, b. lingua nimium differunt, quam ut ab uno protoparente ortiesse queant. Resp. Ad a. — Imprimis certum est, omnes omnino homines in plurimis tum quoad corpus, tum quoad animam inter se maxime convenire2: eadem quantum ad rei summam structura anatomica, eaedem functiones physiologicae, eadem loquendi et ratiocinandi facultas, ubique aliquis saltem sensus moralis et rehgio. Hinc inter individua quarumlibet nationum perfecta et illimitata foecunditas. Nee ulla hucusque statui potuit generis humani in diversas stirpes divisio, quae, ipsis erudftis fatentibus, plus minusve arbitraria non fuerit. Notae enim, quas stientiarüm cultores, ut fundamentum harum divisiónum assumpserunt, neque satis essentiales sunt, neque in confinibus saltem satis discernuntur, neque omnibus et solis respectivae stirpis metividuis satis propriae sunt. Discrimina. quae revera adsunt (quantum ad cutis colorem, corporis staturam. cranii volumen et formam, capillorum conditionem), respectu characterum cómmunium inferioris omnino momenti sunt, et ex variis vitae conditionibus: aëre, victu, labore, eet. paulatim induci ac demum haereditate stabiliri potuerunt. Varietates omnes revera ita inductas esse, saltem validisslme suadetur, tum nonnuUis exemplis historicis, tum inde quod omnes humani generis stirpes non fixis limitibus 1 Cfr:s. August. De Civ. 15. 16; S. Th. Suppl. 54, 3, c. - 'Idemvp^ de hominibus, quorum reliquiae in terrae visceribus inventae sunt, in quantum scil. de horum statu Jet conditione ex corporum atque instrumentorum reliquiisjudicare licet. :£ S. m, C. 1, A. 2. — ANTIQUITAS HUMANI GENERIS 125 separantur, sed, aliam in aliam insensibiliter transeundo, unam seriem vere continuam constituant'. Ad b. — Linguas continuo mutari, unamque ex alia oriri om- 183 nes norunt; quare igitur non omnes ex una primitiva prodire potuerunt? Originaria linguae unitas hucusque scientifice probari nequit, et forsan numquam'probabitèfi3^ 3 E. g. Klee, Kath. Dogm. II, p. 304 (EA 1835.) f Liber Frohschammer Ueber den Ursprung d. Menschl. Seelen, a. »57ta Jruffcemrelatusest. - 5 Doctrina haec, quae theoria conversionis audit, a. 1889 «jecta est a S. Cong. lhi/nito.«fr. Denz. n° 1910 et 1911. Similem theoriam jam suo tempore Impugnaverat S. Thomas (S. Th. L 118, 2, ad 2.). s. iii, c. 1, a. 2. — animae singulae creantur 129 rejicitur doctrina «quod anima humana fihi propagatur ab anima patris sui, sicut corpus a corpore"1; decisio conc. later. V, ubi edicitur, quod »anima pro corporum quibus infunditur multitudine ... multiplicanda est»2; denique constitutio: Sollicitudo omnium Alexandri VII (a. 1661), quae tuetur doctrinam: «animam [b. Virginis] in primo instanti creationiset infusionis in corpus» a labe originali fuisse immunem3. Probatur. 1° Ex s. Scriptura. — «Qui [Deus] fmxitsingu- 189 latim corda eorum»4. «Memento creatoris tui... antequam revertatur pulvis in terram suam unde erat, et spiritus redeat ad Deum, qui dedit illum»5. «Ignorat [idololatra] qui se finxit, et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritiun vitalem»8. «Patres quidem carnis nostrae eruditores habuimus, et reverebamur eos; non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus?»7. His textibus a. certo excluditur emanatismus, doceturque animas hominum esse substantias creatas; b. saltem valde suadetur, singulas animas immediate a Deo creari, non vero sub divino concursu ex parentibus generari. Dicimus; «valde suadetur»; fatendum enim est, Scripturam rem non plene conficere, quum contra argumenta ex textibus allatis difficultates non omnino futiles moveri queant. 2° Ex Traditione. a. Animam »non partem Dei esse, sed creaturam, nee de Deo natam, sed ab eo factam»8, universa traditio clamat. b. Quantum ad immediatam singularum animarum creationem, verum est quosdam ex ss. Patribus, praesertim latinis, dubios haesisse aut in traducianismum spiritalem inclinasse 9; nihilominus plerique Patres et scholastici omnes 1 Denz. n° 533. - 2 Denz. n° 846. - 3 In schemate pro conc. vatic. praeparato habetur, quod omnes homines ex Adam «naturali generatione descendant, carne de carne nascente, cui anima a Deo in singulis de novo creata infunditur» (Coll. Loc. VII, p. 555). - 4 Ps. 32, 15. - 5 Eccles. 12, 7. - e Sap. 15, 11. - 7 Heb. 12, 9. - 8 S. August. Ep. 190, c. 1, n. 4. 9E. g. S. August., Ep. 166 et 190; S. Fuloentius, De verit praedestinat. De Deo Creatore 9 130 S. in, c. 1, a. 2. — sjngulae animae creantur creatianismum docuerunt'. Exemplo sunt s. Greg. Nazianz: «Non totius hominis homo pater est, ut dici solet, sed tantum carnis et sanguinis, quorum utrumque peribit. Anima autem Dei omnipotentis spiraculum est, exrrinsecus incidens in terrestre figmentum»2; et Petrus Lombardus: «Catholica ecclesia animas docet in corporibus infundi et infundendo creari»3. Ceterum nee Augustinus, et qui eum secuti sunt, dubitassent, si difficultatem ex traductione peccati originalis contra theoriam creationis petitam solvere potuissent. Scribit siquidem s. augustinus ad b. Hieronymum creatianismi defensorem-, «Illa de animarum novarum creatione sententia, si hanc fidem fundatissimam [peccati originaUs} non oppugnat, sit et mea; si oppugnat, non sit tua»4. 190 3° Ex ratione. a. Emanatismus simplicitatem et immutabilitatem divinae substantiae tollit. b. Traducianismus tum materialis, tum spiritalis repugnat; materialis quidem, quia anima intellectiva, utpote materiam transcendens, nequit ex materiah semine generari; spiritalis vero, quia anima prolis nullo modo possibili ex anima parentum oriri potest: neque per abscissionem alicujus partis, neque per productionem ex nihilo, neque per productionem ex praejacente materia. Relinquitur ergo, ut anima a Deo creetur*. 191 Object. Animas a parentibus generari, docet: a. Scriptura: «Tulit [Abram] Sarai... et Lot... et animas, quas fecerant in Haran, et egressi jsunt ut irent in terram Chanaan»6. «Cunctae animae... quae egressae sunt de femore illius... sexaginta sex»7. b. Ratio, quia si animae a Deo creantur, parentes dicendi sunt,non hominem generare sed solum corpus. Resp. Ad a. — In textibus allatis ponitur pars pro toto, Hl 18; S. Greg. M. Evp. 1. IX ep. 52. Solos Tertullianus (De Anima, c. 27 et 36) traducianismo vere adhaesisse videtur. — 1 De quo cfr. Zettschrift f. k. Theol. 1883, p. 197. -*Iniaud. virginü. v. 392-395. - 3 Senf. II, d. 18, n° 8. - 4 Ep. 166, n° 25. - 5 Cfr. S. Th. I, 118, 2; De Pot. 3, 9. - 6 Gen. 12, 5. - 7 Gen. 46, 26. s. iii, c. 1, a. 2. — quandonam animae creantur 131 anima pro homine; eodem modo quo et nos loqui solemus de numero animarum alicujus pagi vel urbis. Ad b. — Homo est compositum substantiale ex anima et corpore; qui igitur actione sua causa sunt, ut tale compositum exsistere incipiat, recte dicuntur generare hominem. Parentes autem e sua substantia producunt materiam ita dispositam, ut ei secundum legem naturae anima rationalis necessario infundenda sit; ideo actione sua generativa vere causa sunt, ut novum compositum rationale esse incipiat. Hinc eodem jure dicuntur generare hominem, quo interimere hominem dicitur, qui, infligendo corpori vulnus letale, causa est ut compositum humanum dissolvatur. Scholion. Animae creantar quando corporibus infun- 192 duntur. — Plures etiam inter christianos putarunt, omnes singulorum hominum animas ab initio creatas fuisse, ideoque corporibus suis praeexstitisse: Praeexsistentiantsmtts. Et alii quidem (ut Origenistae et Apollinaristae) docuerunt, animas, ab initio ut spiritus puros creatas, ob aliquod peccatum commissum corporibus esse inclusas; quod est aperte haereticum'.Praeexsistentianismus itaacceptus.inducendopeccatum actuale ante nativitatem commissum, doctrinam de labe originali corrumpit et contradicit Scripturae, de Esau et Jacob asserenti, quod antequam nascerentur, nil boni aut mali egissent2. Praeterea in hac sententia aegre salvatur doctrina catholica de anima forma corporis; quomodo enim anima, si natura sua esset spiritus purus, vera forma corporis fierel? Alii pauci (e. g. Nemesius, saec. IV) solam praeexsistentiam animarum admittebant, absque commento de peccato tune commisso. Sed ne sic quidem praeexsistentianismus sustineri potest, nam a. nulli prorsus fundamento nititur; b. in- 1 Cfr. Denz. n° 236; 203, 211. - Canones quae n» 203 seq. recensentur non sint ipsius conc. constantinop. II, a. 553 (oecumenici V). Ab imperatore Justhuano nonnullorum episcoporum judicio et approbationi subjecti fuerunt a. 553 ante synodi inchoationem. Ita Fr. Diekamp, Die Origen. Stxeitigkeiten. u. s. w. (1899). - 2 Rom. 9, 11. 132 S. ffl, C. 2. — PROTOPARENTES AD STAT. SUPERNAT. ELEVATt tellectui catholico adversatur 1; c. phflosopbice magnis difficultatibus subjacet. Etenim anima «sine corpore exsistens non habet suae naturae perfectionem; non fuit autem conveniens, ut Deus ab imperfectis suum opus inchoaret, et ab nis quae sunt praeter naturam» Deinde, si anima ante suam cum corpore conjunctionem exsistebat, aut aliquid operabatur aut nihil; non prius, nam qui nondum natus est, nihil boni aut mali egit; non alterum, nam quis animam intellectivam «in modum glirium immobilem torpentemque» exstitissë ferrets. 193 Omnino igitur tenendum est, animam sirnul infandi et creari, Deum eam infundendo creare. Si vero quaeritur quonam vitae embryonalis momento infundatur, antiquiores communius putabant, id fieri aliquas hebdomadas post conceptionem *; recentiores communius tradunt, fieri in ipso conceptionis momento. Quaestio haec theologice plane libera est, neque ex fontibus fidei solvi posse videtur. Argumenta vero rationalia in utramque partem videntur probabilia. CAPUT II DE HOMINIS ELEVATIONE AD STATUM SUPERNATURALEM 5. Benignissimus Deus protoparentibus non solum dedit naturam, ceterarum creaturarum visibüium naturis longe perfectiorem, sed insuper eos donis gratUHis, tum simpliciter supernaturafibus, tum praetematuralibus, cumulavit. 194 Prop. 1. Protoparentes gratia sanctificante donati fuerunt. Agitur de donis simpficiter supematuralibus. «Donis», dico, nam gratiam sanctificantem necessario comitantur virtutes j infusae et dona Spiritus Sancti. Ceterum duo sunt observanda. a. Ponendo, primos homines gratia sanctificante insignitos 1 Cfr. e. g. Denz. n' 738: «multiplicanda». - 2 S. Th. I, 118. 3. - 3 Cfr S. HlERON. c. Joem. Hirosol. 20. - 4 Cfr. v. g. S. Thoman, S. c. G. II, 89 et S. Th. I, 118, 2.— 5 Cfr. Scheeben, Mysteriën des ChristenBiwna, cp. 3. s. m, c. 2. — protoparentes gratia sanctific. donati. 133 - fuisse, implicite asserimus, eos ad fin em supernaturalem aeternae beatitudinis fuisse destinatos; eo ipso enim quod aliquis fit filius Dei adoptivus, heres regni coelestis constituitur: «Si autem filii et heredes»1. Quum autem finis et media supernaturalia ordinem supernaturalem constituant, probatione theseos efficitur, protoparentes ad ordinem supernaturalem fuisse evectos. — b. Thesis intellegenda est de Adam, ut erat caput generis humani; accepit enim gratiam sanctificantem non sibi tantum, sed universo generi suo: ita ut nisi peccatum supervenisset, gratia simul cum natura in omnes ejus posteros transiisset. Hinc in Adam genus humanum ad statum & supernaturalem élevatum fuit*. *1 Prop. est fidei dogma ex conc trid.: «Si quis non con- ^-}_£f^Jfj fitetur, primum hominem Adam, cum mandatum Dei in paradiso misset transgressus, statim sanctitatem et justitiam, in qua constitutus fuerat, amisisse... a. s.» Mox additur: Adam «acceptam a Deo sanctitatem et justitiam... nobis etiam perdidisse»3. Nobis autem gratiam perdere nequivisset, nisi eam prius etiam nobis, i. e. generi suo accepisset. Probatur. 1° Ex. Scriptura. — a. Argumentum princeps 195 petitur ex! ÜS, quae N. T. docet de opere Christi. Opus Christi erat restituere statum, a quo in Adam cecideramus; atqui Christus nobis restituit filiationem Dei adoptivam: gratiam sanctificantem, et spem vitae aeternae; ergo in Adam gratiam sanctificantem, eet. perdideramus; id autem omnino supponit, Adam ét sibi ét posteritati suae gratiam sanctificantem aliquando habuisse. Major probatur ex oppositione gratiae Christi ad peccatum Adae4; ex eo quod opus Christi vocetur «reconciliatio» 5, «redemptio» a, «renovatio» 7, «nova 1 Rom. 8, 17. - 2 Cfr. S. Th. I, 100, 1. - 3 S. V, can. 1 et 2. - Ter! minus «sanctitas et justitia» ex usu loquendi ecclesiastico primario et principaliter designat filiationem Dei adoptivam, cujus. causa formalis est gratia sanctificans. Ceterum in can. citatis etiam dona praeternaturalia, aut saltem donum integritatis comprehendere videtur. — 4 Rom. 5.12 seq. 5 Rom. 5, 11; II Cor. 5, 18-19. - 6 Rom. 3, 24-25; Ephes. 1, 7. I Ephes. 4, 23. s. ffl, c. 3, a. 2. — exsistentia peccati originalis 157 siderabimus. b. Peccatum, quod ipsa naturali generatione ex Adam contrahitur, ac proinde summo jure peccatum haereditarium dicitur. Hinc inest omnibus, qui secundum leges naturales ex Adamo procreantur, una excepta b. Virgine Maria, de qua suo loco dicetur. Propositio est fidei dogma ex conc trid.: «Si quis Adae 226 praevaricationem sibi soli, et non ejus propagini asserit nocu- 4.U isse, et acceptam a Deo sanctitatem et justitiam, quam (Tö" perdidit, sibi soli et non nobis etiam eum perdidisse; aut inquinatum illum per inobedientiae peccatum mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae: a.s.» Deinde memoratur «Adae peccatum, quod origine unum est, et pro-*-^pagatione non imitatione transfusum, omnibus inest unicuique proprium;» denique damnantur qui asserunt, in baptismo «non tolli totum id, quod veram et propriam peccati rationem habet»1. Praeterea ex conc mo.ev. II: «etiam parvuli, qui nihil peccatorum in seipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt»2. Probatur I. Ex s. Scriptura. 1° Argumentum princeps et authenticum petitur ex Rom. 227 5,13—20, ubi s. Paulus, agendo de justificatione per Christum, hunc in modum loquitur: per Christum Deo reconciliati sumus; unde quemadmodum per unum Adamum peccatores facti sunt omnes [qui Adamo conjunguntur, quod fit naturali generatione] ita per unum Christum justificantur universi [qui Christo inseruntur, quod fit per supernaturalem regenerationem, scil. per baptismum3]. Textus: Paraphrasis: 12. Propterea sicut per unum Per Christum recondliationem hominem peccatum [*i dpafria] in J accepimus (v. 11). Quemadmodum hunc mnndum intravit, et per pee- igitur per [unum hominem Adam 1 S. V. can. 2, 3, 5. - 3 Cfr. Denz. n° 101. - 3 Cfr. S. Th. I, II, 81, 3 ad 3 et S. c. G. IV, 55. 158 S. ffl, C. 3, A. 2. — EXSISTENTIA PECCATI ORIGINALIS peccatum regnum obtinuit in homines, et per peccatum mors, et . consequenter mors in omnes homines pèrtransüt, quia omnes peccaverunt; [ita per unum Christum justitia in omnes regnat. — Quae apodosis tarnen hic a s. Paulo omittitur, et non nisi v. 18 et 19 apponitur]. , Dixi: omnes mori, quia omnes peccaverünt. Neque putetis me loqui de peccatis actualibus singulorum; scitis, post Adamum et ante Moysem non exstitisse legem divinam, transgressoribus poenam mortis minantem; quamvis igitur homines illiüs aerae saepissime actu proprio peccaverint, peccata personalia illis saltem non potuerunt ad mortem imputari. Et quum nihilominus illi homines, qui non sicut Adam, actu proprio transgressi sunt legem sub poena mortis obligantem, omnes mortui sint, reliquum est, eos mortuos esse, praecise quia in Adamo peccaverünt. Ideo statui similitudinem quamdam inter Adamum et Christum, qui erat venturus: Adam omnibus fuit auctor peccati, sicut Christus omnibus est auctor justitiae. 'Illud «V £ duplici praesertim modo exponitur: F'in quo Adamo, ita ut sensus sit: «In omnes homines mors pèrtransüt [ex eo], in quo omnes peccaverünt.» Quae interpretatio magnam habet probabilitatem externam ex auctoritate multorum Patrum, praesertim latinorum. 2° Eo quod = quia, cui interpretationi favent constructio grammatica, plures Patres graeci, et ex recentioribu8 exegetis plirrimi. Ceterum argumentum pro exsistentia peccati originalis idem prorsus manet. Etsi enim legeris: «quia omnes peccaverünt», omnino suWntellegendum est «in Adamo», uti patet ex versibus sequentibus. — 2 Praeferenda videtur lectio graeca: «peccatum autem non imputatur, si lex non est». — 3 Particula f«ï in ahquibus codicibus deest: nihilominus etiam critice videtur certa. Ceterum vv. 13 et 14 non eodem modo cxponuntur ab omnibus; {probabiliorem explicationem selegimus. catum mors, et Ka in omnes homines mors pèrtransüt, in quo omnes peccaverünt [if*? *<*vriq fjfuc^rtv]'. 13. Usque ad legem enim peccatum erat in mundo: peccatum autem non imputabatur, cum lex non esset2. 14. Sed regnavit mors ab Adam usque ad Moysem, etiam in eos qui non3 peccaverünt in similitudinem [«*•< éftoHÓfiXTi] praevaricationis Adae, qui est forma futuri S. El, C. 3, A. 2. — EXSISTENTIA PECCATI ORIGINALIS 159 15. Sed non sicut delictum ita et don urn: si enim unius delicto multi[o/xoaao/] mortuisunt; multo magis gratia Dei et donum in gratia unius hominis Jesu Christi in plures [ik rtde t»aaö«4} abundavit. 16. Et non sicut per unum peccatum [Si ivit a/j.xpryiiravTO(]> ita et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multi», delictis in justificationem. 17. Si enim unius delicto mors regnavit per unum: multo magis abundantiam gratiae et donationis et justitae accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum. 18. Igitur sicut per unius delictum [SI TafaTTmftares] in omnes homines in condemnationem: sic et per unius justitiam [SI «V3« SsxatAftartt] in omnes homines in justificationem vitae. 19. Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi [&h«ptoim>ï nmrirTó&ntrm ol tsaac/]: ita et per unius obeditionem, justi constituen- i tur multi [Slxnei xarecerTxSfoorrw oï tsAAs/J. | Attamen propter hanc similitudinem, minime aequiparanda sunt I delictum Adae et gratia Christi: quamvis enim unius Adae peccato universi moriuntur, gratia unius Chris ti universis abundantiora bona confert, quam Adae peccatum abstulerit. Deinde Adae lapsus nos in cpndemnationem conjecit tamquam unius peccati reos, sed gratia Christi nos non ex hoe uno tantum, sed insuper a multis aliis peccatis (scil. personalibus) justifleat. Sane si propter unius Adae peccatum mors per illum unum regnavit, multo magis illi, qui abundantiori gratia Christi justificantur, in vitam aeternam regnabunt per unum Christum. Igitur sicut per unum peccatum in omnes homines pervenit reatus in condemnationem, ita per unam justitiam pro omnibus hominibus pervenitur ad justificationem vitae. Nam quemadmodum per inobedientiam unius Adae peccatores constituti sunt universi, ita et per obedientiam unius Christi justi constituentur omnes, qui illi (ab hinc usque in finem mundi) inserentur t Hinc ita argumentamur: secundum doctrinam s. Pauli, 228 aliquod peccatum ex Adamo venit super omnes homines, et quidem: a. Verum peccatum, non sola poena ■ mors et concupiscentia, uti patet: a. ex vocibus é/MQtta, fjuagrov (12), xaz&XQiua = condemnatio (16, 18), auaozuilol (19); 160 S. m, C. 3, A. 2. — EXSISTENTIA PECCATI ORIGINALIS Li. ex eo, quod haec óuagzia aperte distinguitur a morte, quae dicitur esse illius sequela (12); y. ex eo, quod haec auaoria opponitur justitiae seu gratiae, a Christo allatae (18,19), per quam auferri significatur (15-21). Constat autem concupiscentiam per justificationem Christi non excludi aut auferri, ideoque illi non opponi. b. Peccatum, quod ex sola transgressione Adae omnibus inest, quod proinde non imitatione, sed generatione acquiritur, nam: a. dicuntur omnes mori «quia omnes peccaverünt» (12). Atqui innumeril hoöttbes, scü. infantes, moriuntur, quin proprio actu malo Adamum imitarint. B. Dicitur: omnes homines «per unum [Adae] peccatum» ' ü it o\ ~* „..^A I venire «in condemnationem», mstiuae opposuam \^r, «* h»^» «per inobedientiam unius [Adae] peccatores constituti sunt» universi (19). Atqui id verum non esset, si homines proprio tantum actu übero in condemnationem venirent, ac peccatores constituerentur. 2° Alii Scripturae loei sunt: 229 a. «Eramus natura [moC\, Concedendum tarnen est, vocem graecam tptou per se loquendo verti posse: revera. 230 b. «Ecce enim in iniqüitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me matermea.» [Hebr.: in iniquitate,in peccato]2. David, post grayissimum suum in Uriam et cum Bethsabee peccatum3, divinam misericordiam implorat dicendo: gravisahnq peccavi, sed jam in iniquitate conceptus eram: quid mirum si mala arbor malos fructus ferat! Locus certo non ita potest intellegi, ac si David parentes suos incusaret dicendo: parentes dum me generarent jam peccaverünt. «Numquid David de 1 Ephes. 2, 3. - 2 Ps. 50, 7. - 3 Cfr. v. 2. s. iii, c. 3, a. 2. — exsistentia peccati originalis 161 adulterio natus erat? De Jesse, viro justo, et conjuge ejus. Quid est; quod se dicit in iniquitate conceptum, nisi quia trahitur iniquitas ex Adam»1? Neque probabile est, «iniquitatem» et «peccatum» bic significare concupiscentiam, quum voces \VfT et «ort in Vet. Test. numquam ita sumantur. c. «Quis potest facere mundum de immundo conceptum 231 semine? Nonne tu, qui solus es»2? Textus apud LXX legitur: «Quis enim mundus a sorde? Nullus, etsi una dies sit vita ejus super terram». Hebraice vero: «Quis dabit mundum de immundo? Ne unus quidem». Concedendum est, lectionem hebraicam minus claram esse, sed ipsae versiones LXX (cum qua vetus Itala conveniebat) et Vulgata ostendunt, qua ratione traditio synagogae et ecclesiae locum intellexit. Cfr. Knabenbauer in h. 1. Objicitur. Apud Ezechiel legitur: «Anima, quae peccaverit, 232 ipsa morietur, filius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem filii»3. Resp. Sensus est: filius non punietur pro parentis culpa, cui non participat. Atqui secundum dogma catholicum omnes de culpa Adae participamus, unde proprie loquendo non ferimus poenas peccati personalis Adae, sed peccati quod ex Adae transgressione nobis singulis inest proprium. Textus igitur non est ad rem4. Ceterum locus ex contextu explicari debet; intentio prophetae est, retundere praesumptionem exulum in terra Babyion dicentium, se plane innocentes propter solas parentum culpas puniri: «Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorem obstupescunt»5. Hinc saltem non universaliter excluditur, filios aliquando mala physica pari ex culpa parentum (quod tum Scriptura8, tum experientia docent); quamvis verum sit mala ista pro filns non habere rationem poenae, sed probationis. 1 S. August., Enarr. in Ps. 50, n° 10. - 2 Job. 14, 4. - 3 Ezech. 18, 20. - 4 Cfr. S. Th. I, ü, 81, 1, ad 1. - 2 L c. 2. - « E. g. Exod. 20, 5. De Deo Creatore \\ 162 s. ffl, c. 3, a. 2. — exsistentia pecc. orig. ex traditione 233 II. Ex Traditione. Ab Augustino et deinceps res in confesso est. Quum autem s. Augustinus, quippe qui agendo contra Pelagianos dogma nostrum prae ceteris excoluit, ejus inventor aliquando vocetur, ostendere debemus, quam merito ipse Juliano dixerit: «Non ego finxi originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus, sed tu, qui hoe negas, sine dubio es novus haereticus»'. S. Justinus: Christus «nee nasci nee crucifigi ideo sustinuit, quod his rebus indigeret, sed pro humano genere, quod in mortem et serpentis fraudem inciderat. unoquoque sua culpa improbe agenteprood xijvldiavalilav êxaaxov afaóyrnovriQevaauèvov}»2. S. Irenaeus; Christus erat «salutem nobis praestans, ut quod perdideramus in Adam, id est, secundum imaginem et similitudinem esse Dei, hoe in Christo Jesu reciperemus»3. — «Deum quidem in primo Adam offendimus, non facientes ejus praeceptum, neque enim alteri cuidam eramus debitores, sed illi, cujus praeceptum transgressi fueramus ab initio»4. Tertullianus : «Per quem [diabolum] homo a primordio circumventus, ut praeceptum Dei excederet, et propterea in mortem datus, exinde totum genus de suo semine infectum, suae etiam damnationis traducem fecit»5. — «Itaque omnis anima eo usque in Adam censetur, donec in Christo recenseatur, tamdiu immunda quamdiu recenseatur, péceatrix autem quia immunda, recipiens ignominiam ex carnis soae- tate Malum igitur animae, praeter quod ex obventu spiritus nequam superstruitur, ex originis vitio intercedit, naturale quodammodo»8. Origenes: «Constat unumquemque per peccatum cecidisse, et Dominus est, qui erigit elisos et elevat qui corruunt; in Adam omnes moriuntur et ita cecidit orbis terrarum et indiget erectione, ut in Christo omnes vivificentur»7. — Alibi, laudatis Ps. 50, 7 et Job 14, 4 prosequitur: «Addi his etiam i De nupt. et concup. ü, 12, 25. - 2 Dial. c. Thryph. 88: - 3 Adv. Hoer. III, 18, t. - * L. c. V., 16, 3. - 5 De testim. animae, 3. - 6 De anima, 40 et 41. — 7 In Jerim. hom. 8, n° 1. s. m, c. 3, a. 2. — exsistentia pecc. orig. ex traditione 163 illud potest, ut requiratur: quid causae sit, cum baptisma ecclesiae pro remissiOne peccatorum detur, secundum ecclesiae observantiam etiam parvulis baptismum dari; cum utique si rjihil esset in parvulis quod ad remissionem deberet et indulgentiam pertinere, gratia baptismi superflua videretur»1. S. Cyprianus: «A baptismo atque gratia nemo prohibetur; quanto magis prohiberi non debet infans, qui recens natus nihil peccavit. nisi quod, secundum Adam carnahter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate contraxit, qui ad remissam peccatorum accipiendam hoe ipsofacüius accedit, quod ÜU remittuntur non propria [np. actualia], sed aliena peccata» * S. Athanasius : «Quemadmodum peccante Adamo, peccatum in omnes homines pèrtransüt, ita postquam Dominus factus homo serpentem devicit, vis illa permanebit in omnes homines»3. — «Omnes qui ex Adamo oriuntur, in iniquitatibus concipiuntur, proavi sui damnatione collapsi»4. S. Ambrosius : «Antequam nascamur maculamur contagio, et ante usuram lucis originis ipsius accipimus injuriam, in iniquitate concipimur»5. S. Chrysostomus expheando Colos. 2, 14, dicit: «Venit semel Christus, invenit nostrum chirographum paternum, quod scripsit Adam: üle initium induxit debiti, nos foenus auximus posterioribus peccatis»8. — «Liquet, quod peccatum inobedientiae Adami, ipsum illud inquam peccatum erat, quod omnia perdebat... Ut cum tibi dixerit Judaeus: quo pacto recte agente Christo universus orbis salvatus est? possis illi dicere: quomodo inobediente Adamo orbis condemnatus est? — Mortem et condemnationem unum quidem peccatum afferre potuit; gratia autem non illud modo peccatum sustuht, sed et quae post illud supervenere»7. 1 In Levit. hom. 8, 3; cfr. 12, 4. - 2 Ep. 59, ad Fidum, 5. - 3 Orar. 1 c. Arian, 51. - In Ps. 50, n° 7. - ' Apol. David. c. 11, n° 56. - 6 Apud s. August, c. Julian. I, 6, 26. — Textus a s. Augustino graece et latine citatus desumptus est ex homilia Ad neophytos c. 1, latine tantum servata et a Montfaucon [et Migne] immerito praetermissa. Cfr. Zeits. f. k. Theol. 1904, p. 171. - ' In Ep. ad Rom. hom. 10, c. 1 et 2. 164 S. m, C. 3, A. 2. — EXSISTENTIA PECCATI ORIGINALIS 234 Hisce disertis ss. Patrum effatis, ut validissimum traditionis testimonium adjungi debet praxis Ecclesiae, quae a primis saeculis etiam infantes a. in remissionem peccatorum baptizabat, et b. jam ante baptismum exorcismis et exsufflationibus clericorum immundumspiritum ab eis abigere satagebat'. 235 Verum est in libris Patrum graecorum inveniri quosdam textus difficiliores, sed animadvertendum est, in Oriente neminem exsistentiam peccati originalis impugnasse, plures vero per excessum hac in re a veritate recessisse. Quid mirum v.g., si Patres, rem habentes cum Manichaeis, omne corpus principio malo tribuentibus, subinde dixerint nil maH esse in conceptione, qua corpus humanum efformatur? Quid mirum, si erroribus Platonicorum et Origenistarum animarum praeexsistentiam docentium assueti, aUquando affirmaverint, infantes, Ücet baptizentur, nihil peccasse, nulla habere peccata; intelkgendo sciL peccata actuaÜa in vita superiori commissa? Valet generatim de illis antiquis Patribus, quod JuÜano ad s. Chrysostomum provocanti respondit Augustinus: «Disputans in Ecclesia catholica, non se aliter intellegi arbitrabatur.... Vobis nondum Ütigantibus, securius loquebatur»2. Ceterum aliud est dogmatis substantiam admittere, aliud illud accuratius expheare; dogmatis autem nostri substantiam Patres ad unum omnes tenuisse, inde jam patet, quod omnes aperte profitentur, universos homines, nemine excepto, redemptione ët reconciliatione Christi indiguisse. Quod utique profiteri non potuissent, si putassent praeter mortem et poenas corporis nihil ex Adamo in ejus posteros transüsse. - Locorum difficüiorum expücationem invenies e. g. apud Palmjeri: De Deo creante, thes. 70. 236 III. Suadetur ex ratione. Ratio exsistentiam peccati originalis non quidem probare, sed argumento probabili ahquatenus suadere potest. Qui 1 Cfr. S. August., De Pecc. rem. et remiss. I, 26, 39 et 43, 63. 2 Contra Julian. I, 6, 22. s. m, c. 3, a. 3. — natura peccati originalis 165 enim consideraverit multiplices, quibus genus humanum premitur, mi se ri as corporales et spirituales, concedere quidem debebit, eas absolute loquendo ex sola naturae nostrae imperfectione explicari posse, sed si recte de summa Dei benignitate et liberalitate senserit, vix cohibere poterit suspicionem, miserias ülas poenae rationem habere. Quod si verum est, culpam quamdam supponunt. Et hoe sensu dicit s. Thomas: «quod peccati originalis in humano genere probabilUer quaedam signa apparent»'. s Revera variae populorum traditiones et nonnulli antiqui philosophi aerumnas hujus vitae ex aliquo peccato admisso explicare studuerunt. Unus audiatur Cicero: «Ex humanae vitae erroribus et aerumnis fit, ut interdum veteres illi vates, sive in sacris initiisque tradendis divinae mentis interpretes, qui nos ob aliqua scelera, suscepta in vita superiore, poenarum luendarum causa natos esse dixerunt, aliquid vidisse videantur» 3. Art. III De natura et transfusione peccati originalis Probata exsistentia peccati originalis, indaganda est ejus 237 essentia et modus, quo ab Adam in singulos ejus posteros diffunditur. Quaestio de natura peccati originalis teste Augustino admodum difficilis est: «Antiquo illo peccato nihil est ad praedicandum notius, nihil ad intellegendum secretius»3. Accedit, 1 S. c. G. IV, 52. — Sunt qui ulterius progressi ita argumentantur. Conditio hominis talis est, ut ipsi moraliter impossibile sit, viribus insitis finem naturae suae debitum obtinere; atqui repugnat Deum ab initio hominem in tali conditione creasse; ergo. — Sed ut haberetur argumentum naturale peremptorium, ex sola ratione ostendendum esset, memoratam impossibilitatem ét reapse exsistere, ét ex solis actualibus humani generis peccatis explicari non posse. — De mente s. Augustini contra pelagianos ex miseriis hujus vitae argumentantis, vide Jungmann, De Deo Creat. n° 336. — 2 Hortensius, sive de Phüosophia, fragmenta. Cfr, HettINGEJÏ. Apol. UI7, p. 408. - 3 De mor. eccl. cath. I, 22, 40. 166 s. ffl, c. 3, a. 3. — natura peccati originalis quod ecclesia hucusque non definivit, in quonam ratio formalis peccati nostri sita sit. Nihilominus decreta ecclesiastica, imprimis in conc. trid. edita, quaestioni non parum lucis affundunt j ceterum Patrum ac theologorum vestigiis inhaerendum est Modus procedendi hic est, ut prius falsae opiniones rejiciantur, deinde vera sententia aperiatur. 238 Prop. I. Essentia peccati originalis neque 1° in quadam entitate physica mala, neque 2° in concupiscentia, neque 3° in sola imputatione extrinseca peccati actualis Adae consistit. I. Non consistit in quadam entitate physica mala. Inter veteres lutheranos Flacius Illyricus docuit, per peccatum Adae inductam esse formam malam, qua homo, qui prius fuerat imago Dei, factus sit imago diaboli, ita ut substantialiter corruptus exsistat, sicut vinum quod mutatum est in acetum. Theoria haec, quam ceteroquin nemo adhuc defendit, absurda est, quum omne ens sit bonum. . *, . 239 II. Non consistit in concupiscentia. Lutherani et Calvinistae, item Bajus et Jansenius, essentiam peccati originalis reposuerunt in concupiscentia habituali, late sumpta, quae ex ipsorum sententia veri peccati rationem habet. Addiderunt concupiscentiam hanc etiam in renatis manere, sed iis non amplius imputari. Probatur. 1° Essentia peccati originalis nequit consistere in eo, quod ipso deleto, adhuc remanet Atqui ita est de concupiscentia. Conc. trid.: «Si quis per Jesu Christi gratiam, quae in baptismate confertur, reatum originalis peccati remitti negat, aut etiam asserit, non tolÜ totum id quod veram et propriam peccati rationem habet, sed illud dicit tantum radi aut non imputari: a.s Manere autem in baptizatis concupiscentiam vel fomitem, haec s. Synodus fatetur et sentit»'. 240 2° Essentia peccati originalis nequit consistere in eo, quod veram peccati rationem non habet. Atqui ita est de concu- ' S. V, can 5. S. m, C. 3, A. 3. — NATURA PECCATI ORIGINALIS 167 piscentia. Certe concupiscentia habitualis verum peccatum esse nequit, si nee ipsa concupiscentia actualis (motus inordinati) per se peccatum est, Postremum probatur ex s. Scriptura: «Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et ülectus; deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum»', Motus igitur concupiscentiae est quasi mater peccati, quae tarnen non parit peccatum, nisi conceperit per accessum voluntatis.2. Ceterum quam immerito adversarii hac in re ad s. Augustinum provocent, testatur Calvtnus : «Ipse quidem [scil. Augustinus] eum morbum [concupiscentiam] peccatum vocare non audet, sed tune demum peccatum fieri docet, ubi consensus accedit; nos autem illud ipsum pro peccato habemus, quod aliqua omnino homo cupiditate titillatur»3. Corollarium. Ex dictis conficitur, a fortiori peccatum 241 originale reponi non posse in morte poenisque corporis, quae multo minus quam concupiscentia ad rationem peccati accedunt, Conc trid. «Si quis asserit, illum [Adam] mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae, a. s.»4. III. Non consistit in sola externa imputatione peccati Adae. 242 Post nonnullos antiquos, quos impugnat s. Anselmus5, saec. XVI Ambrosius Catharinus et Albertus Pighius6 putarunt, peccatum originale nihil aliud esse, quam ipse malus actus Adae singulis ejus posteris extrinsece tantum imputatus, ita ut privatio gratiae sanctificantis non pertineret ad essentiam peccati originalis, sed solummodo ejus poena esset. — Falsa haec opinio, monente s. Sede, ex operibus Catharini et Pighü expuncta fuit.7. 1 Jac. 1, 14. - 2 Cfr. S. August. Cont. Julian. VI, 15, 47. - 3 lnstit. III, 3, 10. - 4 S. V, can. 2. - 5 De Con. virgin. e. 26. - 6 Albertus Pighius natus Campeniae c. 1490, Adriani pp. VI discipulus et comes, obiit Trajecti ad Rhenum a° 1542. Licet in paucis erraverit, strenuus et optime meritus defensor ecclesiae catholicae contra reformatores. — 7 Cfr. Heinrjch, Dogm. Theol. VI, p. 778. 168 s. m, c. 3, a. 3. — natura peccati originalis 243 Probatur. 1° Peccatum originale, si in sola imputatione transgressionis Adae consisteret, nee vere propagatione transfunderetur, nee vere singulis inesset unicnique proprium, nee per baptismum vere remitteretur et tolleretur, sed tantum non amplius imputaretur. Atqui secundum conc. trid.: «Adae peccatum.... propagatione transfusum, omnibus inest unicuique proprium»1. Mox additur, peccatum originale per baptismum «remitti» et «tolli», minime vero «non imputari» tantum h 2° Docet Apostolus, nos peccatores fieri per Adam, sicut justi constituimur per Christum3. Atqui justificamur non extrinseca imputatione justitiae Christi, sed per gratiam inhaerentern; ergo nee sola imputatione peccati Adae, sed per peccatum quod singulis insit, peccatores reddimur. Hinc s. Anselmus: «Non portant infantes peccatum Adae, sed suum» *. 244 Prop. 2. Essentia peccati originalis consistit in gratiae sanctificantis privatione, nobis aliqua ratione imputabili ex nostra connexione cum Adamo, gratiam libere abjiciente. Ad essentiam peccati originalis duo elementa dicuntur concurrere: 1. absentia gratiae sanctificantis. et quidem talis absentia, quae sit privatio; 2. relatio nostra ad Adam, ex qua haec privatio redditur nobis imputabilis, proindeque rationem culpae induit. Ad 1. — Quum creatura rationalis per gratiam sanctificantem ad Deum, fiaem supernaturalem, ordinetur, homo gratia sanctificante carens, non habet supernaturalem conversionem ad Deum. Si Deus genus nostrum in puris naturalibus condidisset, carentia supernaturaÜs conversionisfinsset mera negatio, sicut v. g. est carentia vitae in lapide. Sed quum Deus naturam humanam in protoparente gratia sanctificante donavit, carentia gratiae de facto est absentia boni, quod adesse 1 S. V, can. 3. - 2 Can. 5. - 3 Rom. 5, 19. — 4 l. c. S. DL C. 3. A. 3. — NATURA PECCATI ORIGINALIS 169 debebat, s*u privatio. En primum elementum: privatio gratiae, qua homo versatur in statu aversionis privativae a Deo, fine supernaturali. Dico: «in statu aversionis», nam esse privatum gratia non actum, sed statum denotat: peccatum originale est peccatum habituale. Dico: «in statu aversionis privativae'', i.e. non-conversionis, nam privatio gratiae per se nihil aliud est, quam carentia conversionis (supernaturalis) adesse debentis: non importat de se conversionem in finem oppositum np. in bonum creatum (aversio positiva). Dico: «in statu aversionis a Deo, fine supernaturali", nam privatio gratiae de se non involvit carentiam debitae habitudinis ad Deum, ut est finis naturae K Ad 2. — Privatio gratiae, quae conciperetur nullo modo 245 imputabihs seu voluntaria, ad rationem peccati non pertingeret. Si v. g. per impossibile fingatur, satanam primum hominem praeter ejus voluntatem gratia spoliasse, carentia gratiae illi fuisset privatio, sed non privatio peccaminosa2. Ut igitur carentia gratiae sanctificantis peccati rationem habeat necesse omnino est, ut sit nobis aliquo saltem modo imputabilis seu voluntaria. Dicitur autem, gratiae privationem, quae est de ratione peccati originalis, ideo nobis imputari, quia intime 1 Oftserva quod dicitur, privationem gratiae non importare per se conversionem ad finem oppositum et carentiam habitudinis debitae ad finem naturae, nam privatio gratiae, ur causata per conversionem propriae voluntatis ad bonum commutabile (peccatum grave personale), utramque perversitatem includit. - 2 Dico: si per impossibile fingatur; nam privatio gratiae adaequate concipi nequit, nisi concipiatur aliqua ratione voluntaria. Gratia sanctificans abesse nequit, nisi Deo eam aut non infundente aut retrahente (non-conservante). Jam si ponas, Deum pro solo suo benepiacito gratiam cobibere aut retrahere, carentia gratiae non est privatio, sed mera negatio; absentia boni, quod adesse non debet. — Hinc simul vides, quo sensu Adam et quilibet homo graviter peccans dicatur abjicere gratiam, non quod eam physice in se destruat, sed quia ponit actum, quem secundum legem divinam sequitur subtractio gratiae ex parte Dei. 170 s. hl c. 3. a. 3. — natura peccati originalis conjungimur Adamo gratiam abjicienti, a. v. privationem gratiae in nobis peccatum esse ex ejus respectu ad actum ' pravum Adae. 246 Probatio. 1. Naturam peccati originalis sitam esse in privatione gratiae sanctificantis, probatur. a. Ex s. Paulo, secundum quem peccatum originale opponitur justitiae, quam per Christum accipimus'. Atqui haec justitia formaÜter est gratia sanctificans, ergo necesse est, quod peccatum originale formahter consistat in privatione gratiae. — Res conformatur ex conc. trid., secundum quod homines ex semine Adae procreati nascuntur «injusti», quia ipsa generatione «propriam injustitiam» contrahunt2. b. Ex. conc trid, quod peccatum originale mortem animae vocat: «Si quis asserit, illum [Adam] mortem et poenas corporis tantum in omne genus humanum transfudisse, non autem et peccatum, quod mors est animae, a. s.»3. Atqui mors animae nulla est, nisi per privationem gratiae sanctificantis, quae est vita ejus superaaturalis. 247 2. Privationem gratiae rationem voluntarii et peccati habere ex nostra connexione cum Adam, probatur. a. Ex damnatione prop. 47 Baji: «Peccatum originis vere habet rationem peccati sine ulla relatione ac respectu ad voluntatem, a qua originem habuit4.» b. Argumenta exclusionis. Revelatione docemur, privationem gratiae sanctificantis in nobis habere rationem peccati. Ad rationem autem et definitionem peccati pertinet voluntarium, ut ipsa ratio dictat, et ecclesia expresse vindicavit contra Bajum5. Quum autem evidens sit, propriam nostram voluntatem hac in re nihil contulisse aut conferre potuisse, I Rom. 5. 19. - 2 S. VI, cp. 3. - 3 S. V, can. 2; cfr. Conc ahaus. h, Denz. n° 175. - 4 Denz. n° 1047. — 5 Prop. 46: «Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium, nee definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse voluntarium» Denz. n° 1046. S. Dl, C. 3, A. 3. — NATURA PECCATI ORIGINALIS 171 restat ut dicamus, privationem gratiae sanctificantis nobis voluntariam esse per voluntatem Adae, nobis aliqua occulta ratione communem. Corollarium. Sententiam s, Thomae1, quam exposuimus, 248 theologi hodie communius vel etiam communissime sequuntur. Nihilominus controversia, quam agendo de peccato mortali habituali indicavimus (n. 98.), etiam in praesentem materiam influit. NonnulÜ igitur auctores putarunt, peccatum originale principaliter consistere in imputatione peccati actualis Adae, tori ejus posteritati occulta quadam ratione communis; secundarie vero et consequenter in privatione gratiae sanctificantis. Haec sententia, quae saec. XVII et XVIII plures invenit patronos, inter quos eminet card. de Lugo2, libere defendi potest, dummodo admittatur etiam privationem gratiae vere esse de ratione peccati originalis. Scholion I. Qiiomodo privatio gratiae, ut inducta per 249 voluntatem Adae, nobis possit esse voluntaria et imputabüis. Difficultatis solutio, in quantum dari potest, repetenda est ex nexu inter Adamum et reliquos homines. Ad rem faciebat, sed per modum praerequisiti tantum, vinculum naturale, quo Adam erat caput physicum aliorum hominum, quippe qui omnes seminaliter in eo continebantur. Unde Augustinus : «In Adam omnes tune peccarunt, quando.... omnes üle unus fuerunt»3. Hac autem unitate naturali, quasi fundamento, nitebatur speciale decretum Dei, quo Adam constitutus fuit caput morale reliquorum hominum, non universaliter tarnen sed in uno negotio, in acceptanda scil. et conservanda justitia originali. Vinculum illud, positiva Dei ordinatione inductum, duo importabat: a. ut dona gratuita Adae impertita, eo ipso essent collata generi humano, ideoque onmibus naturam ex Adam trahentibus destinata; b. ut obügatio dona concredita conservandi (per impletionem divini praecepti) Adam imposita, 1 S. Th. I, II, 82, 3 et 4. - 2 De Poenit. disp. 7. s. 7. - 3 De pecc. mer. et retniss. III, 7, 14; cfr. De Civ. XHJ, 14, s. m, c. 3, a. 3. — peccatum originale et personale 175 Hinc si peccatum originale cum personali comparatur, sub uno respectu mortali fere aequivalet. sub alio infra instim veniale manet. Sane si in originali consideres illud elementum, a quo peccatum habet rationem mali seu damni, deordinationem scil. a fine ultimo, peccatum originale in tantum mortali aequiparatur, in quantum utramque importat privationem gratiae sanctificantis. Datur nilmominus aliqua differentia, quia in peccato originali habetur deordinatio privativa (non-conversio ad Deum), in mortali vero deordinatio positiva (aversio a Deo, per conversionem ad creaturam). Quodsi in peccato originali consideres illud elementum, ex quo peccatum habet rationem culpae, n. p. imputabilitatem seu voluntarium originale levius est quolibet peccato personali S. Thomas: «Inter omnia peccata minimum est oriéinale eo quod minimum habet de voluntario; non enim est voluntarium voluntate istJus personae, sed voluntate principii naturae tantum. Peccatum autem actuale, etiam veniale, est voluntarium voluntate ejus in quo est»1. Corottarium. Quum peccatum originale nobis voluntarium sit voluntate aliena tantum, non datur de eo poenitentia proprie dicta, proprie enfin retractari non potest, nisi quod voluntate propria admissum est2. Quatenus tarnen omnis displicentia mali praeteriti latiori sensu poenitentia vocatur, sic de peccato originali poenitere possumus. Scholion 3. Peccatum originale aequale est in omnibus. - 253 Revera omnes aequahter privantur gratia originali, et haec privatio omnibus aequahter imputabilis est, quia omnes eamdem relationem habent ad voluntatemTVdae3. actus j actuale enim mortale est voluntarium voluntate propria illius in quo est, sed originale est voluntarium voluntate alterius, unde deficit ex parte illa. ex qua peccatum habet rationem culpae. Et ideo non oportet, quod definitio peccati in genere conveniat nisi illi peccato, in quod perfecte ratio generis invenitur; potest autem et definitio peccati in genere eis secundum quid convenire, sicut et ratio generis in eis per posterius in■▼enitur.> S. Thom. In II Sent. d. 35, q. 1. a. 2. ad 2. - ' In ZZ Sent. d. 33, q. 2, a. 1, ad 2. - * Cfr. denz. n°, 1309. - 3 Cfr. S. Th. I, II, 82. 4 c. 176 S. III, C. 3, A. 3. — TRADUCTIO PECCATI ORIGINALIS 254 Scholion 4. Quo sensu concupiscentia vocari possit matcriale peccati originalis. - Investigando naturam peccati originalis s. Thomas dicit: «peccatum originale materialiter quidem est concupiscentia, formaliter vero defectus originalis justitiae»'. Sciendum tarnen est, in hujusmodi effatis voces materia et forma improprie sumptasesse. Mens enim s. Thomae non est, quod concupiscentia et privatio gratiae simul constituant essentiam peccati originalis, sed ejus intentió haec est: peccatum originale formaliter seu essentialiter consistit in privatione culpabili originalis justitiae, sed extrinsece completur per concupiscentiam, quae est ejus sequela et manifestatio in homine (sicut passibüitas et mortalitas; cum hac tarnen differentia quod concupiscentia non souun ex peccato est, sed etiam ad peccatum imclinat). Hinc ipse s. doctor mox adjicit, «quod concupiscentia se habet ex consequenti in peccato originali»2. 255 Prop. 3. Peccatum originale naturali generatione traducitur. \Je Inquirendum jam est de modo seu via, qua labes originalis y ad singulos homines pervenit. Peccatum originale traduci per naturalem generationem, i.e. per illum actum, quo natura ex parente in prolem derivatur, dogma fidei est ex conc MELrvrr. II: «Parvuli ideo in peccatorum remissionem veraciter baptizantur, ut in iis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt»3. Consonat conc. trid.: «Adae peccatum, quod origine unum est, propagatione non imitatione transfusum, omnibus inest, unicuique proprium»4. Post ea, quae disseruimus, res probatione non amphus indiget. Si Adam dona gratiae abjecit ut caput morale totius generis sui, et hoe modo totam suam progeniem hereditario maculavit peccato, evidens est, unumquemque nostrum peecatorem constitui eo solo, quod est fiÜus Adae, membrum f amiliae Adamiticae. Fihi autem Adae sumus quia per naturalem generationem ex semine Adae procreamur; ergo naturalis i L. c. 82, 3 c; cfr. De Malo 4, 2. - 2 & Th. I, II, 83, 2, ad 4. 3 DENZ. n° 101. - 4 S. V, can 3. S. IE, C. 3, a. 3. — TRADUCTIO PECCATI ORIQINAUS 177 geueratio, generatio scü. activa, seu actus generatiotas «at, qui peccatum originale traducit. Unde merite apostolus: «Eramus natura [= ipsa natiyitate] filii irae* h JPlura tarnen sunt in scholiis declaranda et explicanda. Scholion 1. Peccatum originale ex solo Adam descendens, 256 paterna generatione traducitur. — Teste apostolo i «per unum hominem peccatum in hunc mundum intravat»2, per Adamum sciL, mui solus prae Eva caput morale generis «ui erat constitutus; et convenienter quidem, quia genus humanum magis continebatur in Adam quam in Eva, quia «in patre praeexsistit alius sicut in principio activo, sed in matre sicut in principio materiali et passivo»3. Igitur si solus Adam peecasset, non Eva, peccatum originale exsisteret eodem modo ac nunc, et si sola Eva peccasset non daretur peccatum originale. Deinde quum homines peccatum originale contrahant, praecise quia procreantur ex Adam, in quo seminaliter seu secundum seminalem rationem continebantur, sequitur peccatum originale proprie traduci per generationem patemam, seu per semen paternum, quod originaliter est semen Adae4. Hinc concludunt theologi, si quis ex humana carne formaretur miraculose, i. e. absque semine virifi, mpn contraheret peccatum originale; et ex hoe capite humana natura Christi, vi suae conceptionis, immunis erat a peccato originali Totam hanc doctrinam satis enuntiat conc. tred. dicendo; «Homines, nisi ex semine Adae propagati nascerentur, non nascerentur injusti, quum ea propagatione, per ipsum dum concipiuntur, propriam injustitiam contrahant»5. Scholion 2. De subjecto peccati originalis et causa instru- 257 mentali traductionis. — Quum peccatum originale naturali generatione traducatur, naturalis autem generatio immediate et efficiënter solum corpus producat, exsurgit quaestio, in quonam sit peccatum originale, utrum sciL in carne, an in 1 Ephes. 2, 3. - 2 Rom. 5, 12. - 3 S. Th. I, II, 81, 5 ad 1. - 4 S. Th. i c. 4. - " S. VI, cp. 3. De Deo Creatorc 12 178 S. ni, C. 3, A. 3. — TRADUCnO PECCATI ORIGINALIS anima? Et respondemus: in anima, tamquam in subjecto; in came vero, aut potius in semine corporali tamquam in causa instrumentali1. Sane peccatum originale est privatio culpabilis gratiae; quum autem sola anima possit esse subjectum gratiae sanctificantis, ejus carentia pro sola anima rationem privationis habere potest; privatio enim et habitus ad idem subjectum referuntur. Igitur non corpus aut semen corporale, sed sola anima est subjectum peccati originalis. Quum nihilominus per semen virile simul cum natura humana peccatum originale transfundatur in prolem, aliquo vero sensu dici potest, quod peccatum originale est in carne, seu potius in semine corporali, scil, tamquam in causa (non principali quidem, sic enim est in solo Adamo, sed) instrumentali. Dico autem: potius in semine quam in carne jam formata, quia «semen est principium generationis, quae est proprius actus naturae ejus propagationi deserviens, et ideo magis inficitur anima per semen, quam per carnem jam perfectam, quae jam determinata est ad personam»2. 258 Scholion 3. Explicatur modus, quo peccatum originale per generationem propagatur. — Ad faciliorem hujus rei intellegentiam duo sunt ob oculos habenda: a. peccatum originale non esse aliquam enutatem, sed privationem; b. terminum generationis esse unionem animae rationalis et corporis, hac enim unione constituitur homo: compositum ex anima et corpore. — Igitur res concipienda est, ut sequitur. Quum originalis justitia in Adam universae famüiae ex eo procreandae data esset, naturalis generatio ex primitiva Dei institutione positiva erat medium, quo simul. cum natura gratia in filios Adae transfunderetur. Quoties igitur foetui, ex Adae semine formato, infusa esset anima rationalis a Deo creata, ipsa unio ad tale corpus gratiam in illa anima (instrumentaliter) causasset. Dico; «ipsa unio ad tale corpus*, 1 S. Th. L c. 83, 1. - 2 S. Th. 1. c. 81, 1, ad 4. s. m, c. 3, a. 3. — traductio peccati originalis 179 nova enim anima, non per suam creationem qua talem. sed praecise per suam infusionem seu unionem ad corpus ex Adamo seminatum, incipit esse de familia Adami: familiae autem Adae gratia erat impertita1. Jam per lapsum Adae naturalis generatio desiit esse causa instrumentalis gratiae; per consequens actus generationis amplius non valet nisi ad propagandam naturam humanam nudam, i. e. sine gratia. Nunc igitur animae, quae corporibus ex Adamo seminatis uniuntur, per illam unionem non amplius recipiunt gratiam. quam per eam deberent recipere, ac proinde statim ac iis corporibus unitae exsistunt, gratia sanctificante privatae inveniuntur; privatio autem gratiae filiis Adae peccaminosa est. Hinc 1° Deus, creans et infundens animam, non est causa 259 peccati originalis in prole. Deus creat animam in suo esse naturali tantum, i. e. sine gratia; sed carentia gratiae in anima, considerata praecise ut creata sed nondum infusa, est merus defectus (non privatio, nee peccatum). Deus creando infundit animam, sed creatio et infusio natura sua tendunt ad bonum, ut sciL generetur homo. Quod autem anima consequenter ad hanc infusionem maculetur, non est ex intentione JBei, sed ex culpa Adae2. Unum remanet, si Deus non crearet et infunderet novas animas, non propagaretur originale peccatum. 2° Parentes generantes non sunt causa peccati originalis 1 Verum est, animam eodem instanti creari et infundi, sed nihilominus creatio realiter differt ab infusione, eamque logice praecedit. Finge e. g. Deum, dum Adam adhuc innocenter vivebat, ex quacumque materia, dummodo non ex semine Adae, corpus humanum formasse eique animam creando infudisse. Novus ille homo gratia sanctificante caruisset et haec carentia illi fuisset merus defectus (non privatio, nee peccatum). Quare? Quia illius anima, utpote non unita corpori ex Adam seminato, nulla ratione ad familiam Adae pertinuisset SoÜ etenim familiae Adae Deus gratiam contulerat, ideo in solis hujus familiae membris gratia adesse debebat. Vides igitur, ex primitiva institutione animas non creatione, sed unione ad corpus ex Adam seminatum gratia donandas fuisse. - 2 Cfr S. Th. 1. c. 83, 1, ad 4. 180 S. m, C. 3, A. 3. — TRADUCTTO PECCATI ORIGINALIS in prole. Actus generantium natura sua tendit ab bonum, ad transfundendam scil. naturam humanam in prolem. Quod autem gratia, quae simul deberet transfundi, de facto jam non transfunditur, non est ex voluntate horum parentum, sed ex culpa Adae. Iterum unum remanet: si homines non convenirent, non propagaretur peccatum originale. 3° Ex dictis tum actus generationis ex parte parerihim tum creatio et infusio animae ex parte Dei, sunt conditio sine qua non propagaretur peccatum originale. Videri igitur posset, quod hac saltem de causa, sive Deus, sive saltem parentes ab iis actibus abstinere deberent. Sed a. generatio novi hominis non includit novam offensam Dei; incipit exsistere novum membrum iöius famüiae, quée semel id suo capité rróraii Deum offendit, et nihil ultra. b. Ipsi proli melius est esse cum peccato originali, quam omnino non esse, praesertim quum per gratiam Christi possit salvari'. Nihil igitur obstat, quominus actus generationis sit bonus et, suppositis supponendis, meritorius, secundum illud: «Salvabitur autem fmuiier nupta] per filiorum generationem»2, Scholion 4. Ergo neque concupiscentia parentum peccatum transfundit, neque justitia parentum ejus transfusionem impedit — Assertio quoad utramque suam partem conficitur ex praedictis, unde ad soïvendas tantum difficultates expresse statuitur. 1° Concupiscentiam, quam parentes in generationis actu experiuntur, esse causam proximam peccati originalis in prole, post reformatores, docuerunt Bajus et Jansenius, et quidem provocando ad s. Augustinum. Jam s. Augustinus, qui modum transfusionis peccati originaÜs satis explicare non potuit, unde etiam in traducianismum aliquatenus mclinabat, revera ^uandoque ita loquitttr, ac si ex concupiscentia carnis propagaretur peccatum3. Quae doctrina recte omnino intellegi potest. Concupiscentia scil. eatenus vocari potest causa trans- ' Cfr. S. Th. 1. c. ad 5. - 2 I Tim. 2, 15. - 3 Cfr. v. g. De nupt. et concup. I, 23 et 24. s. ih, g. 3, a. 4. — sequelae peccati originalis 181 missionis peccati in prolem, quatenus generare cum concupiscentia (sive actuali, sive saltem habituali) in concrete idem est ac traducere humanam naturam sine gratia; nam ubi habetur generatio cum concupiscentia, ibi de facto habetur generatio in natura lapsa'. 2° Baptizatos parentes non traducere peccatum originale 261 in suam prolem, praeter alios, Calvmus collegit ex verbis apostoli: «Sanctificatus est vir infidelis per mulierem fidelem» et sanctificata est muher infidelis per virum fidelem: alioquin £xl^ filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt»2. oU Ui- At «sanctitas», de qua hic agitur, non est intellegenda vera sanctitas interna: gratia sanctificans, sed sanctitas quaedam externa et remota: via scil. et praeparatio ad justificationem. Quis enim contendet, ex doctrina s. Pauli, maritum infidefem per sohrm connubium cum muhere catholica, absque baptismo, interne justificari? Meaa igitur apostoli haec est: si compars infidelis absque contumelia creaturis cohabitare vult cum fideli, pars catholica discedere nequit. Nee putandum est, fidelem hoe in casu per infidelem maculari, quum potius infidelis sua cohabitatione cum fideli jam aliquatenus sanctificatur. Sicut enim filii parentum baptizatorum, antequam baptizentur. jam aliqua ratione sancti sunt ex eo, «quod quasi candidati sunt fidei»3, ita compars infidelis, eo ipso quod pacifice cohabitet cum fideli, jam aliqua ratione remote sanctificatur, quatenus n. p. in via est ad fidem et justificationem4. Art. IV De sequelis et poenis peccati originaus Remanet ut dicamus de miseris effectibus, a peccato originali 262 in genus humanum causatis. Effectus illi omnes habent rationem poenae, quamvis non eodem modo: alii enim sunt 1 Cfr. S. Th. h c. 82, 3 ad 3; In II Sent. d. 31, q. 1, a. 1, ad 3. 2 I Cor. 7, 14. - 3 Tertull. Ad uxor. II, 7. - * Cfr. Cornely, in hili 182 S. m, C. 3, A. 4 — SEQUELAE PECCATI ORIGINALIS vindicativi tantum, alii etiam medicinales; alii remisso peccato statim auferuntur, allii etiam in justificatis, dum bic vivunt, remanent, etsi pro iis non amplius habeant rationem verae poenae (poenalitates). Sermonem instituendo de poenis peccati originalis, directe spectamus effectus peccati in posteris Adae, non in ipso Adam. Licet enim, sicut ipsum peccatum, ita et poenae ex Adam in posteros derivatae sint, in nonnullis aliqua differentia admittenda est, quia Adam personalis peccati reus erat, nos vero originalis tantum. Rem duplici prop. absolvemus, quarum prior erit de poenis praesentem vitam respicientibus, altera de poenis in vita futura subeundis. 263 Prop. 1. Per peccatum originale torus homo secundum corpus et animam in deterius commutatus est, naturalia tarnen boni facultatem non amisit. ■tijj}. Pars prior pravos effectus peccati comprehendit formula generali a conc. trid. et arausic. II mutuata1; pars altera indicat deteriorationis limitem, quem omnes catholici agnoscere debent. Pars I probatur enumerando bona, quae homo per peccatum originale amisit; hinc enim sponte apparet, quantum deterior sit status hominis lapsi prae statu originali 1. Amisit homo gratiam sanctificantem cum virtutibus et donis annexis; cessavit esse filius Dei adoptivus et haeres regni coelestis; est injustus et fiius irae2. Nee mirum videatur, hommem solo labe originali infectum vocari füium irae. Deus utique non irascitur, sed per metaphoram alicui iratus esse dicitur, quando quis talia a Deo 1 Conc. trid. S. V, can. 1; conc arausic cfr. Denz. n° 174. — 2 Rom. 5, 18—19. — Neminl mirum videatur, amissionem gratiae inter poenas peccati recenseri, quum antea dixerimus eam esse ipsam peccati essentiam', privatio gratiae, quatenus dicit aversionem hominis a Deo, est ipsum peccatum, quatenus dicit aversionem Dei ab homine, est poena peccati. S. III, C. 3, A. 4 — SEQUELAE PECCATI ORIGINALIS 183 patitur, qualia homo ex ira infligere consuevit. Porro iram alicujus experiri jam dicttur, quando ab eo nobis subtrahuntur eae urbanitatis, benevolentiae, amicitiae testificationes, quas pro conditione et habitudine nostra ab eo recipere deberemus. Nonne pater aut amicus irati dicuntur, quando fiHo vel amico eam tantum benevolentiam exhibent, quae famulis aut peregrinis impertiri solent? Atqui Deus negando homini lapso gratiam sanctificantem, eet., reapse ei sub trahit eum amorem, quem homo secundum primitivam ordinationem a Deo recipere deberet. «*■ A^- 2. Amisit dona praeternaturalia, unde subjectus est concupiscentiae \, morti2 atque multimodis hujus vitae miserüs3. * 3, Amittendo dona gratuita homo redactus est in captivitatem et servitutem diaboli4. In captivitatem quidem, quia e regno fUiorum Dei expulsus, extra patriam retinetur in regno peccati, cujus princeps diabolus est, et ita quidem, ut non possit suis viribus inde reverti. — In servitutem autem, tum quia stimulum mortis et concupiscentiae, diaboli astutia inductum, subire cogitur, tum quia infestationibus et tentationibus diaboÜ obnoxius est, et ita quidem, ut ipsi, nisi gratia adjuvetur, moraliter impossibile sit ejus incitamentis semper resistere. | Ceterum dominatio daemonis haud illimitata est; neque putandum est, diabolum ex lapsu Adae sibi aliquid juris in homines acquisivisse; tyrannus est, cujus vexationibus genus humanum justo Dei judicio in poenam peccati subjectum est.5. Pars II tenenda est contra Reformatores, qui induxerunt 264 «totalem corruptionem» naturae humanae, non substantialem quidem, sed ethicam, vi cujus homo lapsus cujuslibet boni operis incapax exsisteret. Ex eorum siquidem sententia, tota natura humana post lapsum tendit in malum, etiam voluntas, quae, 1 Gen. 3, 7. - 2 Gen. 2, 17; 3, 19; Rom. 5, 12. - 3 Gen. 3, 16-19. * Conc trio. S. V, can. 1; S. VI, cap. 1; cfr. Colos. 1, 13; 2, 15; Hebr. 2, 14.; Luc. 11, 21 seq. — 5 Cfr. hac de re Scheeben, Handb. der kathol. Dogm. II. § 204-205. 184 s. m, c. 3, a. 4. — pecc. ORÏ6. homo non total. corrupt. vera libertate indifferentiae carens, perversam iöélinationem necessario sequik» K Cööseflöunt fere Bajus et JanseniiïSi Doctrina catfcohca probatur ex eo, quod nee revelafi© talent corrttptionem doceat, nee ratio eam patiatur. Cogita cre*turam rationalem, absque sua culpa personali, orbatam omni facultate perficiend* bonurfl! stei conveniensl Praeterea tum fides tum ratio docent, voluntatem hominis, etiam qualis nunc nascitur, gaudere vera libertate, non sölum a coactiööe sed etiam a necessitate naturae*. Hdnc conc trid,: «Si quis liberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum et extinctum esse dbterit, aut rem esse de solo titulo, inwtitulum sine re, figmentum denique a satana invectum in ecclesiamj a. s.»3. Ceterum de naturali hominis lapsi fafcultate perficiendi opera honesta ex professo sermo habetur in tract de Gratia. Verurn quidem est, s. Augustinum aliosque patres saepius dicere, per peccatum amissam esse libertatem, setf liberum arbitrium4; sed iritellegunt non naturalem libertatemindifferentiae, sed libertatem filiorum Dei: potentiam faciendi bonum absque difficultate, moralem possibilitatem implendi totam legem, facultatem perficiendi opera aeternae beatitudinis meritoria et ita perveniéndi ad finem supernaturalem. Audiatur ipse Augustinus: «Quis nostram dicat, quod primi hominis peccato perierit liberum arbitrium de humano genere ? Libertas quidem periÜ per peeeatunvsed üla, quae in paradis©" fttit, habendi plenam cum immortalitate justitiam. Propter quod 1 Cat. Heidelb. qu. 8. «Maar zijn Wij alzoo bedorven1, dat wif ganschelijk onbekwaam zijn tot eenig goed, en geneigd tot alle kwaad? Ja wij: tenzij wij door den Geest Gods wedergeboren worden. — Bavinck: «Tefwijl hij [de gevallen mensen] wezenlijk en substantieel dezelfde, d.i. mensch, gebleven is en alle menschelijke bestanddeelen, vermogens en krachten behouden heeft, is Vati die alfa! de foföia, de natuur en aard, de gezindheid eri richting idó' Veranderd, dat stfj tttt, in plaats van Gods wüf de wet dé* vkBschcS volbrengen... Omdat de wil ook thans in den gevallen toestand krachtens zijn natuur niet anders dan vrij willen kan, kan hij niet anders willen dan wat hij wil, dan datgene waartoe hij van nature geneigd is» (Gereform. Dogmatiek, III, p. 83 et 151). - * Gfr. n» 161. - 3 S. VI, can. 5?^ V. g. S. August. Enchir. c. 9, n' 30: «Libero abitrio male utens homo, et se perdidit et ipsum...; victore peccato, amissum est liberum arbitrium.» Cfr. Denz. 0*139*. s. iii, c. 3, a. 4. — vdjlneratio naturae 185 natura humana divina indiget grafaav dicente Domino; «Si vos Filius hheravertt; tune vere liberi eritis», utique Üiberi ad bene justeque vivendum. Nam liberum arbitrium usque adeo in peccatore non peltte ut per illud peccent, maxime omnes, qui cum delectatione peccant et amore peccati, hoe eis placet quod eos libet»1. Et mox addfy homines non «necessitate suae carnis» peccare, sed voluntate. Idem Augustinus alibi monachos monet: «ut in fide sana catholica perseverent, quae neque liberum arbitrium negat, sive in vitam malam sive in bonam, neque tantum ei tribuit, ut sine gratia Dei valeat aliquid, sive ut ex malo convertatur in bonum, sive ut in bono perseveranter proficiat, sive ut ad bonum sempiternum perfieiat»2. Scholion. De vulneratione naturae3. — Ut tunestos anti- 265 qui peccati effectus plenius explicent, theologi alludendo ad parabolam Luc 10, 30, dicere solent, hominem per peccatum originale fuisse spoliatum gratuitis et vulneralum in naturalibus. Praeter mortaÜtatem et passibilitatem, quae directe corpus respiciunt, quatuor enumerantur vulnera animae, duo in parte rationali et duo in parte sensitiva, considerata non secundum se, sed in sua habitudine ad voluntatem rationalem. a. In intellectu est vulnus ignorantiae: intellectus factus est debilior et minus expeditus ad cognoscendum verum, praesertim ubi agitur de considerandis rebus divinis, necnon de discernendo, quid in concreto sit honestum, quid non4. b. In voluntate est vulnus malitiae: vigor voluntatis ad bonum imminutus est, ita ut facile declinet ad malum, bonum vero non nisi difficulter operetur. c. In irascibili5 est vulnus inürmiiatis, quatenus potentia 1 Contra 2 Ep, Pelag. I, 2, 5. - 2 Ep. M* ad Valent. 4. - 3 Cfr, S. Th. I, B, 85; — observa tarnen 3. Doctorem agere de" effectu peccati in genere/ ergo etiam de sequens peccati personalis. — 4 3. August.: «Subintravit ignorantia rerum agendarum» (Enchü. 8, 24); S. thom.: «Ratio hebetatup praecipue in agendis» (1. c. 85, 3, e.). - 5 S. thomas: «Neeesse est, quod in parte sensitiva sint duaei appetitiraie potentiae: una per quam anima simpliciter inclinatur ad prosequendum ea, quae sunt convenientia secun- 186 S. ffl, C. 3, A. 4. — VULNERATIO NATURAE irascibilis minus fortis est ad superanda obstacula, quae a bono convenienti impediunt, ita ut difficulter obediat rationi, laborem et certamina pro virtute injungenti. d. In concupiscibüi est vulnus concupiscentiae (in sensu strictissimo), quatenus appetitus concupiscibilis in bonum sensibiïe fertur immoderate, ie. ante vel contra arbitrium rationis h 266 Haec communi quidem consensu admittuntur, sed non eodem modo ab omnibus exponuntur; alii n. p. docent vulnerationem naturae, totam quanta est, absolvi donorum praeternaturalium ablatione; alii insuper ponunt, aliquid detractum esse de viribus stricto sensu naturalibus. 267 Prima sententia tenet, omnia ad naturam humanam (stricte dictam) pertinentia integra mansisse, hominem lapsum aequaÜbus pollere viribus, quibus instructus fuisset homo in puris naturalibus conditus; solum periisse robur et integritatem, quam protoparentes habuerunt ex donis superadditis, unde secundum celebrem Cajetani comparationem, homo lapsus (praecisione facta ab ipsa culpa originali) non magis differt ab homine in puris naturalibus, quam differt exspoliatus ab eo, qui fuit nudus ab initio3. En quomodo in hac sententia vulneratio naturae et singula vulnera explicantur. Humana natura historice sumpta, natura instituta, i. e. qualis de facto erat in protoparentibus, praeternaturali perfectione aucta, aó!mirabüi gaudebet sanitate, quia per donum integritatis inferiores vires animae perfecte continebantur sub ratione. Subtracto dono gratuito, eo ipso cessavit perfecta, quam causabat, virium harmonia, et intravit status dum sensum, et ad refugiendum nociva; et haec dicitur concupiscibüis. Alia vero per quam animal resistit impugnantibus, quae convenientia impugnant et nocumenta inferunt: et haec vis vocatur irascibilis», S. Th. I, 81, 2. —1 s. Augustinus tria vulnera in potentiis appetitivis: malitiam, infirmitatem, concupiscentiam, comprehendit sub uno, n. p. dtfficultate, quia «ex his tribus contingit, quod aliquis non facile tendit in bonum». Cfr. S. Th. L c. 85, 3, ad 5. — Quatuor naturae vulnera aliquatenus saltem curant virtutes cardinales: prudentia, justitia, fortitudo, temperantia. 2 In Summ. Theol I, II, 109, 2. S. m, C. 3, A. 4. — VULNERATIO NATURAE 187 üle declivior, in quo inferior es vires in suum objectum tendere possunt ante vel contra arbitrium rationis, intravit pugna intestina, qua homo veluti in diversas partes scinditur. Ipsa igitur subtractio doni integritatis constituit vulnerationem naturae (non philosophice, sed) historice spectatae. Vides effatum: «spoliatus gratuitis et vulneratus in naturalibus» in hac sententia non duplicem stragem significare, sed unam sub duplici ratione consideratam: subtrahuntur gratuita, rehnquitur natura praeternaturali sanitate orbata, et hoe sensu vulnerata. Subtracto dono integritatis appetitus concupiscibüis potest moveri, etquandoque movetur contra arbitrium rationis: vulnus concupiscentiae (strictissirne sumptae). Concupiscibüis, inordinate appetendo bonum delectabÜe, inordinate fugiendo malum sensibüe, retardat et impedit irascibilem, quia difficultates superandae concupiscibüi repugnant: vulnus infirmitatis. Voluntas rationaüs, motibus inordinatis inferioris appetitus allecta, in sensibüia plus aequo propendet, ac proinde minus expedita est ad bonum sectandum: vulnus malitiae. Denique inteUectus, et passionibus obnubüatus, et corpore quod corrumpitur aggravatus, difficulter superna considerat, et facüe errat praesertim in judicio de agendis: vulnus ignorantiae. — Vides omnia vulnera reapse comprehendi sub una concupiscentia, qualem eam supra (n° 199.) descripsimus. Altera sententia, putans statum deteriorem, in quo humanum 268 genus per peccatum originale devenit, per solam subtractionem donorum gratültorum non satis explicari, praeterea admittit vulnerationem naturae, philosophice sumptae, per diminutionem intrinsecam virium stricto sensu naturalium. Dico: «per diminutionem intrinsecam», qua ipsae naturales nostrae potentiae debiliores factae sint ih ordine ad bonum honestum. Nam diminutio extrinseca, per causas externas: impugnationem daemonis et carentiam abundantioris auxilü naturalis, quod in alio providentiae ordine adfuisset', etiam a defensoribus primae sententiae, plerisque saltem, admittitur. 1 Cfr. n° 214. 188 S. III, C. 3, A. 4. — VULNERATIO NATURAE Secundam sententiam propugnarunt e. g. Thomas de Lemos, Contenson, Sylvius1, Gazzaniga2, et nostris temporibus praesertim Fr. Schmid*. 269 Primam sententiam, quae ornnino videtur genuina mens s. Thomae4, tenent v.g. Cajetanus5. Suarez6, Bellarminus7, cum omnibus fere auctoribus modernis. Etmerito quidem, nam: a. Deterioratio illa, quam secunda sententia defendit, ex fontibus revelationis non satis probatur. Formulae: «vulneratus in naturahbus», «natura vulnerata», eet. quae apud patres et antiquos doctores frequenter occurrunt, attento modo loquendi illorum temporum, intellegendae sunt de natura instituta, i. e. de natura historice, non philosophice sumpta. Ipse jam Augustinus agendo contra Pelagianos monuit, se nomine naturae saepius intellexisse «naturam talem, qualis sine vitio primitus condita est», «illam, quae proprie natura dicitur, in qua sine vitio creati sumus»8. b. Haud facile explicatur, qua ratione et per quam causam mtjinseca virium debilitatio facta esset. Non potest esse sequela connaturalis actus peccaminosi Adae, secundum eum modum, quo v. g. parentes luxuriosi et ebriosi nonnumquam malam dispositionem corporis et consequenter pronitatem ad certum genus peccati in prolem transfundunt. Quomodo enim unicus et brevis Adae actus hujusmodi dispositionem in universam suam progenituram naturaliter causasset Multo minus peccatum Adae malum habitum in posteris causare potuit. Restat igitur ut dicatur, ipsum Deum directe vires naturales hominis > In sumrnam TheoL 1, H, 85, 3. - 2 Prael. Theol. T. IV, diss. 3, s. 3, c. 6. - 3 Quaestioues selectae. (1891) p. 321. - 4 S. Th. I, II, 85,3, cfr. 5; ln II Sent. d. 31, q. 1, a. 1 c: De Malo, 5, 2, c; Comp. TheoL 195. Textum ultimo loco indicatum exscribimus: «Post peccatum primi parentis omnes absque originali justitia et cum defectibus consequentibus sunt exorti. Nee hoe est contra ordinem justitiae, quasi Deo punienti in filiis quod prunus parens deliquit, quia ista poena non est nisi subtractio eorum, quae supernaturaliter primo homini sunt concessa, pet ipsum in alios derivanda». - 5 In Summ. Theol. I, II, 85, 3 et 109, 2. - 6 De Gratia, Proleg. IV, c. 8, n° 5. — 7 De Gratia primi hominis, c. 5. - 8 Retract. I, 10, 3; 15, 6. s. iii, c. 3, a. 4. — concupiscentia inaequalis 189 ad bonum dimimuisse. Sed haec assertio ita dura est, ut cum bonitate Dei difficulter componatur, unde vix aliquis ex adversariis rem ita exphcare audet. Putamus igitur omnino assentiendum esse s. Thomae dicenti: «quod autem detrimentum patiatur [ahqua persona] in hts, quae sunt naturae hoe, non videtur posse contingere nisi propter vitium proprium personae»1. Quae de vulneribus animae dicta sunt, etiam appücantur vulneribus corporis: mortahtati et passibilitati. Qui enim tenent vires animae naturales non esse diminutas, similiter ponunt, hominem lapsum ratione solius peccati originalis non plures nee major es miserias subire, quam subüset homo in puris naturalibus. Ad quaestionem, quare motus concupiscentiae valde in- 23© aequales stnt in diversis hominibus, quum vulneratio naturae eadem sit in omnibus, s. Thomas respondet: «Soluto vinculo originalis justitiae, sub quo quodam ordine omnes vires animae continebantur.unaquaeque vis animae tendit in suum proprium motum, et tanto vehementius quanto fuerit fortior. Contingit autem vires aliquas animae esse fortiores in uno quam in aho, propter diversas corporis complexiones. Quod ergo unus homo sit pronior ad concupiscendum quam alter, non est ratione peccati originalis, cum in omnibus aequahter solvatur vinculum- originahs justitiae et aequahter in omnibus partes inferiores animae sibi relmquantur, sed accidit hoe ex diversa dispositione potentiarum»2. — Eodem modo explicatur inaequahtas quantum ad defectus corporales3. Prop. 2. Animae, cum solo peccato originali decedentes, 271 in aeternum privantur beatitudine supernaturali Agendo de poena originahs peccati in altera vita, eas tantum spectamus animas, quae sola originis labe inficiuntur, quales sunt infantes, ante usum rationis sine baptismo decedentes, et qui his aequiparantur, amentes scil. et qui tam tenuis ingenii sunt, ut morahter in statu infantüi permanse- 1 De Malo, 5, 2. c. - 2 S. Th. I, ö, 82, 4, ad 1. - 2 L. c. 85, 5. ad 1. 190 s. ffl, c. 3, a. 4. — pecc. opjg. a coelo excludit rint1. Quicumque enim ad perfectum rationis usum perveniunt, aut, sese cum auxilio gratiae ad Deum convertendo, justificantur, aut a gravi peccato personali immunes non erunt. { Jam de sorte animarum, peccato originali infectarum, unum est de fide: eas beatitudine supernaturali, seu visione Dei intuitiva carere, definivit siquidem conc florent.: »JJlorum animas,' qui in actuali mortali peccato vel solo originali decedunt, mox in infernum descendere, poenis tarnen disparibus puniendas»2. Qui autem in inferno descendit puniendus, utique coelesti beatitudine privatur. — Cetera vero omnia inter ipsos catholicos libere disputantur, de quibus in scholion. 272 Probatur. 1° Ex s. Scriptura, quae, quamvis de sorte harum animarum in specie nihil doceat, eas aperte a coelesti gloria excludit, dicendo: »Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei»3. 2° Ex Traditione. Audiatur e. g. s. Augustinus: «Quisquis dixerit, quod in Christo vivificabuntur etiam parvuli, qui sine sacramenti ejus participatione de vita exeunt, hic profecto et contra apostolicam praedicationem venit, et totam condemnat ecclesiam, ubi propterea cum baptizandis parvulis festinatur et curritur, quia sine dubio creditur, aliter eos in Christo vivificari omnino non posse»*. Consonat Innocentius I: «Parvulos aeternae vitae praemiis etiam sine baptismatis gratia posse donari, perfatuum est»5. 1 De quaestione, num et quomodo infantes sive ante, sive post Evangelium promulgatum, a peccato originali purgari queant absque baptismo aquae, dicetur in tract. De Sacramentis; hic enim unice agitur de iis, quibus de facto peccatum originis in hac vita non est remissum. Opiniones autem eorum, qui pro quibusdam hominum classibus in ducere conati sunt stadium probationis post mortem, negligimus; nisi enim ad casum extraordinarium privilegii restringantur, cum doctrina catholica componi non posse videntur. Cfr. Fr. Schmid, Die auszerordentlichen Heüswege für die gefaüene Menschheit. (1899). p. 6-42. - 2 Denz. n° 693; cfr. Conc. trid. S. V, can 4. — 3 Jo. 3, 5. - 4 Ep. 166 n° 21. - 5 Ep. ad Conc. milev. I, n° 5 (inter Ep. S. August. Ep. 182). s. m, c. 3, a. 4. — sors decedekttum cum pecc. orig. 191 3° Ratione theologica. Nemo ad visionem Dei pertingere potest, nisi ad eam gratia sanctificante disponatur; atqui animae originali labe foedatae gratia carent; ergo'. Scholion. De sorte animarum, cum peccato originali 273 decedentium, quaestiones reUquae. 1° Num patiantur poenam sensus? Affirmant aliqui Patres latini2, duce Augustino, qui tarnen saepius repetit, illas animas poenam «omnium mitissimam»3 subire, quinimo de qualitate poenae positivae anceps haerebat: «Quis dubitaverit parvulos non baptizatos, qui solum habent originale peccatum, nee ullis propriis aggravantur, in damnatione omnium levissima futuros? Quae, quaüs et quanta erit, quamvis definire non possim, non tarnen audeo dicere, quod iis ut nulli essent, quam ut ibi essent, potius expediret»*. Huic sententiae praeter Augustinenses, adstipulavit Petavius5. Negant post s. Greg. Nazian.8, Lombardus7, s. Thomas8, s. Bonaventura9, Scotus10, et posteriores theologi communissime. Argumenta sunt: a. Peccato personali mortali ideo praeter poenam damni debetur poena sensus, quia in eo invenitur duplex deordinatio: aversio a Deo, quae punitur per carentiam visionis Dei, et conversio ad creaturas, propter quam infligitur poena sensus. Atqui in peccato originali habetur quidem aversio a Deo, fine supernaturaü, non vero conversio ad creaturam" - b. Poena sensibüis debetur delectationi culpabili, quam quis peccando quaesivit, secundum illud: «Quantum glorificavit se et in delicüa fuit tantum date illi tormentum et luctum»12. Atqui in peccato originah nulla fuit delectatio'3. ! Cfr. S. Thom. De tnalo, 5, 1, c. - 2 V. g. S. Fulgent. Rusp., De fide ad Petrum, c. 3, n° 34 et c. 27, n° 68: s. greg. m. MoraL IX, c. 21. 3 Enchir. c. 23, n' 93; De pecc. mer. et remiss. I, 16, 21. - 4 Cant. Julüm. V, 11, 44 - 5 De Deo, I, LX. c. 10. - « Or. 40 in s. baptism. 23. 7 Sent. II, d. 33, 5. - « In II Sent. d. 33, q. 2, a. 1; de Malo, 5, 2; S. Th. III, 1, 4, ad 2. - 9 In II Sent. d, 33, a. 3, q. % - "> In II Sent. d. 33. - 11 Cfr. S. Thom. De .Malo, 5, 2, c. - 12 Apoc. 18, 7. - 13 S. Thom. 1. c. 3. 192 s. hi, c. 3, a. 4. — sors decedenïïum cum pecc orig. 274 Huic sententiae aperte favet magisterium ecclesiasticum, ut patet ex decreto Innocentb HI: «Poena originalis peccati est carentia visionis Dei, actualis vero poena peccati est gehennae perpetuae cruciatus»1. Patet etiam ex damnatione prop. 26 syn. pistor.: «Doctrina, quae velut fabulam pelagianam explodit locum illum inferorum (quem limbi puerorum nomine fideles passim designant), in quo animae decendenJaum cum sola originali culpa poena damni, citra poenam ignis, puniantur; perinde ac si hocipso, quod, quiooenamignis removent, inducerent locum illum et statum medium expertem culpae et poenae inter regnum Dei et damnationem aeternam, qualem fabulabantur Pelagiani: falsa, temeraria,in scholascamoficasinjuriosa»2. Nee obstat conc. florent. supra laudatum, nam a. vox «infernus» non necessario ignem damnatorumsignificat, quum apud antiquiores theologos omnis locus animarum extra coelum «auerni» nconine veniat»; b. terminus «poenis disparibus» mversstatem non gradus sed specieiexprimere videtur4. Ceterum quis credet, conc. florent. damnasse sententiam tum ante tum post illud concilium communissimam inter theologos. Objicitur sententia judicii extremi, universos aut in regnum aut in ignem aeternum transmittens5; sed quum in tota judicii descriptione sermo sit de solis adultis, propria merita iautidemeritababentibus, etiam sententia solos adultos spectare dicenda est. Unde s. Thomas: «Etiam pueri, ante perfectam aetatem decedentes, in judicio comparebunt {quod tarnen non ab omnibus admittitur], non autem ut judicentur, sed ut videant gloriam judicis»3. 275 2. Num tristitiam habeant de carentia coelestis gloriae? i Denz. n° 410. - 2 Denz. n° 1526. - «Hinc consequttur, art Hurter, negantem sententiam saltem esse doctrinam sanam, neque enim ecclesia doctrinas male sanas scholarum catholicarum adversus censuras, licet injustas, tuebitur soleronfter» (Opusc. SS. Patrom, XVI, p. 212). - 3 Ita v. g. s. Thomas quadruplieem ponit «infernum»: locum damnatorum, limbum puerorum, purgatorium, ilimbum patrum. In III Sent. d. 22, q. 2, a. 1. qu. 2. - 4 Cfr. Heinmch, Dogm. Theol VI, p. 826. - 5 Mt. 25, 41. « S. Th. Suppl 8, 9. S. m, c. 3, a. 4. — SORS decedentium cum originali 193 Affirmant nonnulli etiam ex iis, qui poenam sensus excludunt, e. g. BeUarminus1: qui tarnen censent, dolorem fllum fore «levissimum mittssimuinque». His nostro tempore consentit praesertim Fr. Schmid2. Negant alii communius cum s. Thoma, secundum quem: «Nulla ratio videtur esse, quare subtrahatur eis exterior poena sensus, si attribuitur eis interior afflictiö, quae est multo magis poenalis»3. Et censet s. Thomas, infantes ideo non tristari de privatione tanti boni, quia illud non cognoscunt. Revera nemo per sua naturalia cognosifcre potest vel possibüitatem visionis beatificae, multo minus propriam destinaöonem ad talem finem 4. Si extremo judicio intererunt, intellegent quidem, aüos homines pro meritis a Deo praemiari et puniri; sed, quum sciant occasionem merendi sibi citra propriam culpam defuisse, de carentia talis praemii non magis dolebunt,quam dolet sapiens rusticus, quod non accipiat imperium. Nemo enim sapiens affligitur carentia boni, quod suam pro* portionem excedit*. 3. Num gaudeant de bonis naturalibus? 276 Negant plures, ideo potissimum quod putent, animam originali labe infectam versari in statu aversionis a Deo, non tantum ut est finis supernaturafis, sed etiam in quantum *!* finis naturae; quod tarnen non videtur admittendum. Affirmant s. Thomas, Suarez6, Lessius7 ét alii commumus. «Quamvis, ait Aqutnas, pueri non baptizati sint separati a Deo quantum ad illam conjunctionem, quae est per gloriam; non tarnen ab eo penitus separati sunt. Imo ei conjunguntur per participationem naturahum bonorum, et ita etiam de ipso gaudere poterunt naturah cognitione et dilecöone*. Et 1 De amisa. gratiae 1. VI, c. 6. - * Quaest. select, p. 278 seq.; lege quae in contrarium observat Pesch. Prael III, n° 295. - * De Malo 5, 3] c. - Consentit S. Bonaventura. qui tarnen putat pueros nee tristari nee laetari (In II Sent. d. 33, a. 3, q. 2). - * Cfr. de Malo, 1 c - * Cfr S Thom. In II Sent. d. 33, q. 2, a. 2, c. - • De Pecc. et Vit. disp 9 s 6 (apud Pesch. 1. c. n» 293). - » De perfect, div. t 13, c. 22, n» 144 seq.' De Deo Creatore 194 s. m, c. 3, a. 4. — sors becedentium cum originali «gaudebunt de hoe, quod participabunt multum de divina bonitate et perfeetionibus naturaJibus»,. Secundum hanc igitur sententiam animae, de quibus agimus, in infima mensura participes erant ihorum bonorum, quorum fruitio constiAuisset beatitudinem finalem hominis in statu naturae purae. Fundamentum autem praecipuum sententiae mitioris, non solum in hoe puncto, sed etiam quantum ad exclusionem omnis poenae sensus omnisque tristitiae, est principium, quod naturalia hominis per peccatum originale non minuantur, secundum illud s. Thomae; «Quia in pueris non est peccatum personale non debetur eis, ut detrimentum aliquod patiantur in naturalibus bonis»2. Censemus igitur, sortem animarum cum solo peccato originali decedentium materialiter non difterie a statu feficiéatis naturalis, quam habuissent, si in puris naturalibus fuissent conditae. E*inde tarnen non sunt dicendae assequi finem suum naturalem; quum enim genus humanum ad finem supernaturalem destinatum sit, nullus hominum finem naturalem habet, sed quicumque gloriam coelestem non assequitur, fine suo simpliciter frastratur. Ceterum, admissa etiam benigniori sententia, praedictae animae Deo in aeteruum dispficent et in poenam originahs peccati ab inaestimabüi bono aeternae beatitudinis excluduntur. Hinc recte dicuntur in aeternum damnari, et puniri, poena objeetive gravissima, subjective vero mitissima3. Et quum damnum illud enorme subeant ex astutia diaboli, qüi genus humanum in protoparente superavit iterarn recte dicuntur exactere sub captivitate, esse in regno diaboh. Sub captivitate quidem, quia diabolus eos coelestis patriae in aeternum fecit extorres; in regno autem diaboh, quia diabolus in omnes, qui suasionibus ejus obediendo e regno Dei exciderant, principem locum obtinet. 1 In II Sent. d. 33, q. 2. a. 2. ad 5 et c; cfr. de Malo, 5, 3, ad 4. 2 De Malo, 5, 3, c. - 3 Cfr. S. THOM. de Malo, 5, 1, ad 3; et 3, ad 3. epilogus. — pecc. orig. et justttia dei 195 EPILOGUS Libenter fatemur, peccatum originale, magnum ülud «my- 278 sterium iniquitatis», ab omni obscuritate purgari non posse; attamen nisi quis sententiis severioribus, quas ecclesia non imponit, adhaerere voluerit, cum justitia et bonitate Dei non ita difficulter conciliatur. Etenim: a. Peccatum originale ex omni parte habet rationem privationis; privat autem tum in hac vita, tum postea, bonis pretiosissimis quidem, sed plane indebitis. Atqui bonorum gratuitorum subtractio, etiam citra culpam personalem, nullo modo injusta est'. b. Ordinatio divina, qua Adam constituebatur caput morale generis sui, non in perniciem sed in favorem humanitatis facta erat, ut sciL universum genus humanum eximia gratiae dona sibi appropriaret, idque per observantiam praecepti ita facilis, ut ipsa ejus levitas rationahstis scandalo sit. c Deus ruinam generis humani in Adamo permisit, ut ex magno malo majus bonum eüceret. Sane genus nostrum peccato perditum non dereliquit, sed statim post lapsum promisit Semen mulieris, Christum, novum Adam, qui copiosa redemptione omnia felicius restauraret. Unde s. Bernardius: «Vehementer quidem nobis, düectissimi, vir unus et muiier una nocuerunt, sed, gratias Deo! per unum nihilominus virum et mulierem unam omnia restaurantur, nee sine magno fenore gratiarum. Neque enim sicut delictum, ita et donum; sed excedit damni aestimationem beneficii magnitudo»2. 1 S. Thom. Comp. Theol. c. 195. - 2 Serm. de 12 praerog. B. V.M. n4l. INDEX ANALYTICUS DE DEO CREATORE Pag. SECTIO I. De creatione generatim 1 CAPUT I. De productione creaturarum a Deo 2 Art. I. De productione creaturarum- ex nihilo 2 ART. II. De formatione mundi corporei ex materia creata ... 14 § 1. De cosmogonia biblica 14 § 2. De evolutionismo 26 CAPUT II. De providentia Dei naturali . . . 31 CAPUT HI. De ordine supernaturali in abstracto 48 art. I. De notione et divisione boni supernaturalis 49 Art. II. De ipso ordine supernaturaÜ 53 Art. III. De peccato 60 SECTIO II. De Angelis 67 art. I. De Angelorum exsistentia, distinctione, natura .... 68 Art. II. De Angelorum elevatione et lapsu 80 Art. HI. De Angelorum cum hominibus commercio 85 SECTIO HI. De Homine 95 CAPUT I. De Hominis natura et origine 96 Art. I. De Hominis natura 9** Art. II. De Hominis origine 113 CAPUT II. De Hominis elevatione ad statum supernaturalem . 132 CAPUT HI. De Hominis lapsu et peccato originali ....... 150 Art. I. De peccato originante 151 Art. II. De exsistentia peccati originalis . • • 156 Art. III. De natura et transfusione peccati originalis 165 Art. IV. De sequelis et poenis peccati originalis 181 Epüogus I95 Index alphabeticus 197 INDEX ALPHABÈÏICUS (Numeri indii Adam, origo nominis, 115; ejus creatio, I 113 seq.; omnium pater, 121; ejus scientia, 143; caput morale generis sui, 171; vide protoparentes. Allegorismus, 24. America, quomodo incolas accepit, 124. Angefais, quid, 67; exsistentia, 68; quandonam creati, 69; sunt plurimi, inaequales, in novem ordines distributi, 70 seq.; undenam singuli ordines differant, 72 et 73; ordinum series, 72; tres hierachiae, 72; angeli sunt spiritus puri, 73; undenam nonnulli antiqui iis corpora tribuerint, 74, 75; apparitiones angelorum, 75; quo sensu aliquando corpus assumant, 75; sunt natura immortales, 76; quomodo sint in loco, 76; quaenam eorum cognitioni impervia sint, 78; locutio, 78; agere possunt in res corporeas, 79; in animas hominum, 80; non sunt creati in beatitudine supernaturali, 82; viatores ad statum supernaturalem evecti, 82; gratia sanctificante insigniti, 82; multi visionem beatifi- I cam adepti sunt, 81; alii peccaverünt et damnati sunt, 81; quot peccaverünt 83; quo peccato, 84; non fuit iis poenitendi occasio, 84; eorum vires naturales non diminutae, 85; in terris vagantur ad tentahdum homines, 81; :ant paginas) num cuilibet homini adjunctus sit malus angelus, 91. Angeli custodes 85 seq. ■ eorum officium, 87; beneficia, 88; quid iis debeamus, 88, 89; — societatum, 88; num angeli praesint creaturis materialibus, 89; doctrina de angelis custodibus non mutuata a platonicis, 89; non obscurat providentiam Dei, 89, Anima cum compore unam naturam constituit, 98; est forma corporis, 99; controversia hac de re, 100; — intellectiva est individualis, 103; substantia, 103; spirituals, 104; libera, 106, 183; immortalis, 107; ejus origo, 127, simul creatur et infunditur, 132; est imago Dei, 112; ejus conditio in scheol, 110. Animae cum solo pecc. origin. decedentes, quaenam, 188; visione Dei beatifica privantur, 188; num patiantur poenam sensus, 190; num tristen tur de carentia gloriae, 192; num gaudeant de bonis naturalibus, 192; num finem naturalem assequantur, 193. Anima et spiritus, num et quomodo differant in Scriptura, 102. Animalia eorum adductio ad Adam,144. Animismus, non inveniuntur vestigia — in Scriptura, 109. 198 INDEX ALPHABETICUS Annihilatio, quid, 33. Apparitiones angelorum, 75. Arbor scientiae boni et mali, 153; vitae, 140. S. Augustinus de cognitione matutina et vespertina, 11; expositio hexaëmeri, 17; de stultitia eorum qui in hoe mundo reprehendunt ea, quorum causas ignorant, 42; non'lavet evolutionismo homini applicato, 116,117; num formationem Evae figurate intellexerit, 116; propendebat in traducianismum, 128; de felicitate in paradiso, 141; quo sensu dona protoparentum naturalia dixerit, 148; quo sensu doceat liberum arbitrium per peccatum esse amissum, 183; animas cum peccato originali decedentes poenae sensus subjicit, 190. Aversio a Deo, quae est de ratione peccati originalis, qualis sit, 168. Bajus, prop. damnatae, quae in ejus libris impressis non inveniuntur, 148. Barbaries non est conditio primitiva hominis, 146. Bavtackimmeritoasseritangelologiam apud catholicos corrumpere religio- nem, 82; de corruptione hominis per peccatum originale, 183. Bonomelli; Illmus — hypothesim de evolutione corporis humani retracta- vit, 114. Caïn, quomodo ultores timere, uxorem ducere, civitatem aedificare potuerit, 122. Calamitates justorum non probant contra providentiam, 46. Calvinus fatetur, s. Augustinum concupiscentiam non habuisse peccatum, 166; putavit parentes justificatos non transfundere peccatum originale, 180. Captivitas sub diabolo, 182, 193. Casuale nihil est respectu Dei, 40. Chronologia biblica antiquissima quam incerta, 125. Cicero de origine aerumnarum hujus vitae, 165. Co-adamitae, 121. Cognitio matutina et vespertina, 11,17. Cognitio angelorum, 77; quid eos latrat, 78. Commissio pontif. de re biblica, 114. Concordismus, 22. Concupiscentia, quid, 135; actualis et habitualis, 136; est naturalis, 137; non fuit in protoparentibus, 138; ex peccato est, 138; non est essentia peccati originalis, 166; quare dicatur materiale pecc originalis, 175;' — parentum quo sensu dici possit traducere pecc originale, 180; — quare inaequalis in di versis hominibus, 188; vide vulneratio naturae. Concursus naturalis explicatur, 33, 35; probatur, 34; non aufert libertatem, 35; non facit Deum causam peccati, 36; simultaneus an praevius, 36. { Conservatio rerum qualis, 31; probatur, 35; est creatio aequivalens, 33. Corluy docet, evolutionem specierum a Scriptura non excludi, 29. Corpus et anima unam naturam constituunt, 98, 99. Corruptio totalis naturae humanae, quam docebant reformatores, 182. | Cosmogonia biblica, vide hexaëmeron. Creare, quid, 2; solius Dei est, 6, 7. Creatianismus, 128. Creatio prima et secunda, 2, 3; ex materia invisa, 5; fuit libera, 7; facta in tempore, 8. Creatura creans, num repugnet, 6, 7; INDEX ALPHABEHCUS 199 — rationalis finis proximus creaturae materialis, 13. Daemones, vide diabolus. Darwinismus vide evolutionismus. Desiderium innatum et elidtum, 57; non datur in homine desiderium innatum visionis Dei, 58. Deus creavit mundum solus 6; libere, 7; in tempore, 8; ut est unus essentia, 9; secundum aeternas suas ideas, 10; ad suam gloriam, 11 j non causat peccatum originale in anima, 180. Diabolus, nomina, 83; ejus vires naturales non diminutae, 85; hominibus insidatur tentatione, 89: infestatione, 91; operatione magica, 93; quo sensu ejus potestas per Christum fracta, 94; captivitas et servitus diaboli, 182, 193. Dionysius (vuig. Areopag.) de angelorum choris, et hierarchiis, 72; de actione superiorum angelorum in inferiores, 79. Dominium privatum, num fuisset, si Adam non peccasset, 143; non est contra primam intentionem juris naturae, 143. Dona praeternaturalia protoparentibus data, 135 seq.; habitudo ad gratiam sanctificantem, 142; per peccatum deperdita, 182,185; quo sensu aliquando vocantur naturalia. 148 Elohim; vox — non arguit pluralitatem subjectorum, 113. Emanaüsmus, 127. Energumeni, ratio nominis, 91. Eva, ejus formatio quomodo intellegenda, 116,120; vide protoparentes. Evolutionismus, 26; materialisticus, 27; spiritualisticus, 28; pro for- matione humani corporis, 113 seq.; homini applicatus non est opinio scientifice probabilis, 120. Fatum, num sit, 41. Felicitas creaturae rationalis finis secundarius creationis, 13: — malorum componitur cum divina providentia, 46; — protoparentum in paradiso, 140. Finis Dei creantis, 11; — creaturarum primarius, 11; — creaturarum secundarius, 13. Filii Dei Gen. 6, 2 non sunt angeli, 75. Fomes peccati, 136. Fortuirum non datur respectu Dei, 40. Franzelin de differentia status naturae purae et lapsae, 150. Frohschammer erravit circa originem animae, 128. Generatio paterna pecc. origin. traducit, 176; modus explicatur, 178. Generatio spontanea admitti nequit, 28; — apud s. Patres, 30. Gener atianismus, 128; ob j eet iones, 130. Genus humanum ab uno protoparente descendit, 121; ejus antiquitas, 125; in Adam ad statum supernaturalem evectum, 133; praeternaturalibus donis ditatum, 135 seq. Gloria Dei interna, externa; objectiva formalis, 12 — finis mundi, 12. Gratia sanctificans, quid, 59; dispositio ad ejus infusionem, 60; semper infunditur subjecto in ultima disposione constituto, 60; protoparentibus data, 132; habitudo ad dona praeternaturalia, 142; quo sensu fuerit iis naturalis, 50, 148; per peccatum Adae perdita, 152; 182. S. Gregorius M. de ordinibus angelorum, 72. 200 INDEX ALPHABETICUS Gubernatio Dei, quid 38, probatur, 38. Hennes putavit, finem mundi non esse gloriam Dei, 13, Hexaëmeron, neque norma dogmatica, neque leges hermeneutica liberiori i expositioni obstant, 16,1? s interpre- I tatio s. Augustini, 17; solam causam primam memorat, non necessario ! excludendo causas secundas, 18; «jus schema artifkiosum, 18; ejus origo, 20; quid certo doceat, 20; expositio litt era lis, 21; periodistica i seu concordistica, 22; idealis diversimode proposita, 23; quinam ex patribus ei praeluserint, 23; multum praestat cosmogoniis gentium, 20. S. Hieronymus de modo loquendi s. Scripturae, 15. Historia lapsus Adae diversimode i accipitur, 1S2. Hoberg, de adductione animalium ad | Adam, 144. Homo constat corpore et anima intellectiva, 96; est imago Dei, 112; spoliatus gratuitis et vulneratus in naturalibus; 184; vide protoparen- \ fes. Hummelauer, visionistarum princeps, i 25; docet evolutionem specierum a Scriptura non excludi, 29, 30; de formatione Evae, 116. Idea exemplaris, quid, 10 ; quo sensu dentur in Deo plures ideae, 10. Idealismus, 24. Ignorantia, vulnus ignorantiae, 184, 186. Imago Dei in homine, 112. Immunitas a concupiscentia, vide in- teêritas; a necessitate moriendi, ■139; a dolore, 140. Immortalitas animae, 107; in vet. Testamento, 108; Ecelesiastes de ea non dubitavit, 111; — primi hominis, 139; quomodo causabatur, 140. Inaequalitas in distributione bonorum temporalium nihil probat contra divinam providentiam, 46. I Infantes cum peccato originali dece- dentes, vide animae. [ Infernus quadruplex, 191; vide Scheol. , Infestatio diabolica, quid, 91. Infirmitas; vulnus infirmitatis, 184,186. Inspiratum per accidens, quid 14. Integritas primi hominis, quid, 136; estpraeternaturaüs,137; fuitinprotoparentibi is,l 38; erat in posteros transfundenda, 138; quomodo efficiebatur, 138; quo sensu aliquando dicebatur iis naturalis 50, 148. I Kaulen in septenarium numerum ordinum angelicorum propendit, 72. Lagrange de hexaëmero, 24, 25; de origine nominis Adam, 115; de formatione Evae, 116; de adductione animalium ad Adam, 144; de narratione Gen. 3, 153. Lapsus protaparentum; narratio Gen. 3 diversimode intellegitur, 152. Leo XIII de modo quo Scriptura sen- sibilia refert, 15. Leroy sententiam suam de evolutione pro corpore humano, retractavit,114. Lex divina quaedam primaria, quaedam secundaria intentione prohibet, 63. Libertas Dei in creando, 7. | Libertas arbitrii, 1*6; per peccatum originale non amissum, 183; quid velint Patres, libertatem amissam esse dicentes, 183. Limbus puerorum non est fabula pelagiana, 191. i Linguae origo, 145; — diversitas nihil INDEX ALPHABETICUS 201 probat contra communem originem [ hominum, 124. Locutio angelorum, 78; — vulgaris et I secundum externam apparentiam in Scriptura, 15. Lumen gloriae, 59. Magia, quid, 93; possibilitas et veritas factorum magicorum, 93; num detur ars magiae, 93. Malitia, vulnus malitiae, 184, 186. Malum naturae et malum poenae, 44. Malum physicum, quomodo cum pro- videntia Dei componatur, 43. Malum morale, quomodo cum provi- dentia Dei "componatur, 44. Mundus ab aeterno creatus, num re- pugnet 8, 9; - idealis et realis, 11. I Natura, quid, 49; — elevata, integra, lapsa, reparata, 146, 147. Natura instituta, 185. Naturale, quid, 49; in sensu improprio, 50, 148. Nihil, ex nihilo nihil fit, 6. Nomina daemonis, 83. Oceania, quomodo incolas accepi t, 12S. Opus bonum, quid, 60; distinctionis et ornatus, 19, Optimismus, 8. Ordo moralis, ejus substantia et com- plementum, 62. Ordo supernaturalis, quid, 53; est possibilis, 54. Pactum inter Deum et Adam non videtur admittendum, 172. Paradisus, 141. Parentes vere generant hominem, 130; non causant pecc. orig. in prole, 179; quo sensu eorum concupiscentia dici possit transfundere pecc. originale, 160; eorum justitia non impedit transfusionem peccati originalis, 160. Patres graeci, quare minus aperte de peccato originali locuti sint, 163. Patriarchae, eorum anni quam incerti, 125. Peccatum, quid, 61; non univoce dicitur de mortali et veniali, 65; nee de actuali et originali, 174; non reducitur in Deum tamquam in causam, 36; quomodo cum divina pro videntia componatur, 44; - originans, 151; protoparentum, quid et quale, 154. Peccatum mortale actuale, quid, él ; ejus malitia quodammodo infinita 64; — habituale, quid, 65; remissio peccati mortalis duo importat, 66. Peccatum veniale actuale, quid, 62; ratio nominis, 64; quo sensu sit praeter ordinem et legem divinam, 63; quare nonnulla sint venialia tantum ratione objecti, 62; — habituale, quid, 67; ejus remissio, 67. Peccatum originale, nomen, 151; adversarii, 156; exsistentia probatur ex s. Scriptura, 175 seq.; ex traditione, 162 seq.; suadetur ratione, 164; — non consistit in quadam entitate mala 165; neque in concupiscentia, 166; quae tarnen vocari potest ejus pars materialis, 175; — non consistit in sola imputatione peccati Adae, 167; consistit in privatione gratiae, nobis imputabili ex nostra connexione cum Adam, 168 seq.; — comparatur cum peccato personali, 174; — naturali generatione traducitur, ■ 176} et quidem generatione paterna, 177; — non fuisset si sola Eva peccasset, 176: — est in anima, ut in Subjecto, 177; in semine ut in causa instrumentali traductionis, 177; explicatur modus, quo per generatio- 202 INDEX ALPHABETICUS nem propagatur, 178; peccati originalis sequelae in hac vita, 182; non abstulit libertatem arbitrii, 183 i ejus poena in vita futura, 188; — non pugnat cum justitia et bonitateDei 195. Periodismus, 22. Peyrère, ejus doctrina de praeadanitis, 121. Pighius erravit circa essentiam peccati originalis, 167. Poena peccati originalis in hac vita, 182; in altera vita, 188. Poena sensus, num debeatur pro peccato originali, 190. Poenitentia non datur proprie de pee- . cato originali, 175; — protoparentum, 156; angelis lapsis non fuit occasio poenitendi, 84. Poetismus, 24. Polygenlstae, 121. Possessio diabolica, quid, 91; possibilis est et aliquando contingit, 92; non est peccatum, nee semper poena peccati, 92; non facile admittendus casus possessionis, 94. Potentia concupiscibüis et irascibilis, 185. Potentia obedientialis, 52, 55. Prae-adamitae, 121; opinio Fabre d'Envien, 122. Praeceptum de non gustando fructu vetito, Deo baud indignum, 153. Praeexistentianismus, 131. Praemotio physica, quid, 37. Praeternaturale, quid, 51; dona praeternaturalia protoparentum, 135. Privatio gratiae quo sensu de essentia peccati originalis, quo sensu ejus poena, 182; quomodo —, quae est de ratione peccati originalis, nobis sit imputabilis, 171; explicationes minus rectae, 172. Protoparentes, quomodo orti,113seq.: gratia sanctificante donati, 132; quandonam, 134; praeternaturalibus donis nobilitati, 135; immunes a concupiscentia, 136; a necessitate moriendi, 139; a dolore, 140; in paradiso peccarunt, 151; quo peccato, 154; eorum poenitentia, 156. Providentia latissime sumpta, 31; late sumpta, 38; stricte sumpta, 38; num sit immediate a Deo, 39; generalis, specialis, specialissima, 40; num orationem faciat inutilem, 41; ejus viae ignotae, 42; non excludit malum physicum, 43; nee malum morale, 44; nee inaequalem bonorum distributionem, 46. Ratio superior et inferior, 136. Rectitudo = immunitas a concupiscentia, vide inteéritttê. Remissio peccati mortalis duo importat, 66; — peccati venialis non ita, 67. Rosmini erravit circa animam formam corporis, 100; circa originem animae, 128. Ripalda de prop. damn. Baji, quae in ejus libris impressis non inveniuntur, 148. Sanctitas et justitia, quid, 133. Scheol quid, 110; conditio animarum in -, 110. Scientia primi hominis, 144; — boni et mali, 154. Serpens in paradiso, 153. Sodetates num habeant angelos custodes, 88. j Species, nulla — Deum repraesentare potest, sicuti est, 57. Spiraculum vitae, quid, 97. Spiritualitas animae, 104; quo sensu INDEX ALPHABETICUS 203 a nonnullis patribus negata, 105. Status viae et termini, 59. Status naturae purae, quid, 146; est possibilis, 147; difficultates, 148. Status naturae elevatae, 146; — in- nocentis et integrae, 146; — lapsae et reparatae, 147. Stirpes, diversae — humanitatis nihil probant contra communem originem, 123. Subjectum peccati originalis, 177. Substantiae, solae — proprie dicuntur creari, 3. Supernaturale, quid, 50; — quoad modum et quoad substantiam, 51; secundum quid et simpliciter, 51; ejus nota positiva, 52; falsae notiones boni supernaturalis, 53. Tentatlo, quid, 90: non omnis — a diabolo, 90. Theoria diluvialis, 21; — restitutionis, 21; — visionis, 25; — descendentiae, vide evolutionismus. S. Thomas non docet desiderium visionis Dei nobis esse naturale, 57. Traducianismus, 128. Transformismus, vide evolutionismus. Trichotomia, 101. Ss. Trinltatis imago aut vestigium in creaturis, 9; in homine, 112, Vetter explicat qua ratione lex de sabbato nitatur hexaêmoro, 26. Virtutes infusae, quid, 59. Visio Dei intuitiva, quid, 55; est simpliciter supernaturalis, 56; dicitur beatifica, 56; — una cum mediis proportionatis constituit ordinem supernaturalem, 55; non est in homine desiderium innatum visionis Dei, 57; non datur animabus cum pecc. origin. decedentibus, 188; num inde tristentur, 192. Visionismus, 25. Voluntarium in peccato originali, 171. Voluntas nostra, num fuerit inclusa in voluntate Adae. 173. Vulneratio naturae, 184: secundum alios: naturae historice sumptae, 185: secundum alios: naturae philosophice sumptae, 186; aequalis in omnibus, 188. Vulnera ignorantiae, militae, infirmitatis, concupiscentiae, 184, 186. Zahm ulteriorem distributionem libri Evolution and dogma impedivit, 115. TRACTATUS DE DEO CREATORE TRACTATUS DE DEO CREATORE AUCTORE G. VAN NOORT PAROCHO AMSTELODAMENSI OLIM S. THEOL. IN SEMINARIO WARMUNDANO PROFESSORE EDITIO TERT1A RECOGNITA 1920 SUMPTIBUS SOCIETATIS EDITRICIS ANONYMAE (ANTEA PAULI BRAND) BUSSUM IN HOLLANDIA NIHIL OBSTAT Dr. J. Th. BEYSENS ad hoe deput. Ultrajecti, die 3 Febr. 1920. TRACTATUS DE DEO CREATORE1 Doctrinam de ipso Deo, qui unus et trinus est, excipit 1 doctrina de operibus Dei ad extra, quorum primum, ceterorum omnium praesuppositum, est creatio, a qua praesens tractatus nomen accepit. Nihilominus non de sola institutione naturae agit, sed insuper de elevatione creaturarum rationalium ad ordinem supernaturalem, atque de primitivi ordinis perturbatione, mox per peccatum inducta. Universam materiam in tres dividimus sectiones, quarum prima erit de creatione generatim, aliae duae de creaturis rationalibus, de angelis stil. et de hominibus. SECTIO I DE CREATIONE GENERATIM Agetur in cap. 1° de productione creaturarum a Deo, in II" de providentia Dei naturali, in IIP de ordine supernaturali in abstracto. 1 Praeter Auctores universam theologiam dogmaticam pertractantes, speciales de hac materia tractatus ediderunt e. g. D. Palmieri, de Deo creante et elevante, Romae, 1877; C. Mazzella, de Deo creante, Ed. 2, Romae, 1880; B. Jungmann, de Deo Creatore, Ed. 4. Ratisbonae, 1883; F. Satolli, de Operationibis divinis, Romae, 1885; J. H. Oswald. Die Schöpfungslehre, Ed. 2, 1893; P. Einig, de Deo creante, Treveris, 1898; Lahousse, De Deo creante et elevante, Brugis, 1904: F. Pignatoro, De Deo Creatore, Romae, 1905; M. de Baets, Quaestiones de operationibus divinis, quae respiciunt creaturas, Lovanii 1906; J. H. selten, De Deo creatore, Buscoduci, 1904. 2 s. i, c. 1, a. 1. — creatio mundi ex nihilo CAPUT I DE PRODUCTIONE CREATURARUM A DEO Duo sunt consideranda: creatio prima, qua Deus quidquid praeter ipsum est ex nihilo produxit; et creatio, quae vocatur, secunda, qua Deus hunc muntmm adspectabilem ex materia jam condita efformavit. Art. I DE productione creaturarum ex nihilo1 Doctrmam catholicam breviter comprehendit s. Bonaventura: «Principium perfectisslmum, quia nullo in agendo indiget extra se, necesse est, quod habeat intentionem triplicis causae respectu cujuslibet creaturae, sciï. efficientis, exemplaris et 2 Prop. i. Deus universum mundum creavit ex nihilo. Universus mundus complecitur «utramque creaturam, spiritualem et corporalem, angelicam videlicet et mundanam, ac deinde humanam, quasi corrrmunem ex spiritu et corpore constitutam»3 Vox creare sumitur in sensu Stricto et significat productionem rei ex nihilo,sui et subjecti. In omni productione terminus ad quem, ante eftectionem, non erat, unde omnis effectio est productio ex nihilo sui; sed in aliis productionibus habetur termmus a quo, causa materialis, materia ex qua^ui nova fprma aut wbstantiafes aut accideatalis inducitur; notio Ivero creationis excludit praejacentem materiam, subjectum ex quo res fiat: est igitur productio rei non sohnn ex niimo sui, sed insuper ex nihilo subjecti. In eumdem sensum creatio dicitur productio rei »secundum totam suam substantiam» *, quia scil. non soium aliquod 1 S. Thom. S. Th. I, 44-46. - « Breuil. 2, l. - 3 Coac. «tic. De fid. cath. cp. 1. - * L. c. can. de Deo creat. 5; s. Thom., S. Th. i, 65, 3, c. S. I, C. 1, A. 1. — NOTIO CREATIONIS EXPLICATUR 3 principium constitutivum sub st an tiae (put a f ormam), sed integr a substantia, secundum omnia sua constitutiva, producitur. Vides particulam «ex nihilo» non designare causam mate' rialem, sed absentiam hu jus causae. Praeterea indicat ordinem seu successionem, non realem tarnen sed logicam 1. Ex dictis sequitur, creationem non esse motum seu muta- 3 tionem, «nam de ratione mutationis est, quod aliquid idem se habeat aliter nunc et prius; sed in creatione, per quam producitur tota substantia rei, non potest accipi aliquid idem se habens nunc et prius, nisi secundum intellectum tantum»2. Hinc creatio necessario fit in instanti, quia «ia his quae fiunt sine motu, simul est,fieri et factum esse»3. Quia autem «subtracto motu ab actione et passione, nihil remanet nisi relatio», insuper sequitur, quod creatio (quae active sumpta «significat actionem divinam, quae est ejus essentia cum relatione [rationis] ad creaturam»,) passive sumpta nihil aliud sit in creatura quam relatio aut habitudo [realis] creaturae ad creatorem cum quadam novitate seu inceptione». Dicitur «cum inceptione», quia quamvis relatio dependentiae semper remaneat in creatura, haec tarnen non semper dicitur creari, sed tune tantum, quando incipit esse4. Demum observandum, quod solae substantiële proprie dicuntur creari. Quum enim creari sit accipere «esse», iis tantum vere convenit, quae sensu stricto sunt entia; «stëttt igitur accidentia et formae et hujusmodi, quae non subsistunt, magis sunt coexsistentia quam entia, ita magis debent dici concreata quam creata»*. Creatio, cujus notionem exposuimus, a theologis saepius vocatur creatio prima, ut distinguatur a creatione illa secunda, quam supra memoravimus, et quae non nisi sensu improprio creatio vocatur. Propositio, quae turn materiam infectam materialistarum, 1 S. Th. (, 45, Ij ad 3. - 2 L. c. 2, ad 2. - 8 L. c. ad 3. - * L. c. 3. 5 L. c. 4. 4 s. i, c. 1, a. 1. — creatio ex nihilo probatur tum quamlibet identificationem huius mundi cum Deo nan- theistarum, tum dualismum manichaeorum et gnosticorum /, ** excludit, est fidei dogma ex conc vatic.: «Si quis non con-/t fiteatur, mundum, resque omnes quae in eo continentur, et/ spirituales et materiales, secundum totam suam substantiam, a Deo ex nihilo esse productas, a. s.»'. 4 Probatur. 1° Ex s. Scriptura. - A. Concedendum est, non dari in Scriptura aliquem textum singularem, qui omnium rerum productionem ex nihilo ita diserte enuntiet, ut nulla explicatione indigeat, aut nuUi difficultati locum relinquat; at qui universam ttun V. tum N. Testamenti doctrinam de Deo et de relatione creaturarum ad ipsum consideraverit, agnoscet creationem ex nihilo ibi certo contineri. Etenim docetur: a. Solum Deum a se et per se esse2; omnia vero alia, ipsi comparata, esse tamquam nihilum3; quod utique verum non esset, si res creatae omnem suam entitatem a Deo non haberent, i. e. si non essent productae ex nihilo. b. Deum esse omnium rerum principium et finem4; omnia vero aUa esse ex ipso et per ipsum et in ipsum5; quodsi daretur materia infecta, profecto non omnia ex Deo et per Deum et in Deum essent. c. Deum esse omnium dominum absolutum et prorsus independentem6; non datur igitur materia praeexsistens, quae saltem quoad primum suum esse divino dominio non subesset. 5 B. Magis explicite dogma nostrum asseritur primis Scripturae verbis: «In principio creavit Deus coelum et terram». — Nomine «coeli et terrae» aut omnis omnino creatura7, aut verius omnis creatura corporalis8 intellegitur. Designari autem ! L- c- can. 5. - 2Exod. 3, 14. - 'Sap. 11, 23; Isa. 40, 17. - 4 Isa. 48, 12; Apoc. 1, 8. - 5 Rom. 11, 36; I Cor. 8, 6; Colos. 1,16-17. - ' I Par. 29, 11-14; Ps. 88, 12-13; Isa. 44, 2i-.Judith, 16, 17; Bsther 13,9;Heb. 1, 10-12. - ' Ita v. g. s. August. De Civ. 11, 33. - 8 Ita s. Thom. S. Th. % 65, 3. c. s. i, c. 1, a. 1. — creatio ex nihilo probatur 5 productionem ex nihilo colligitur: a. ex ipso verbo cujus kal semper adhibetur de operatione exclusive divina, et fere semper de creatione stricte dicta'; b. ex scopo auctoris, qui totam totius mundi originem a solo Deo docere voluit; c. ex universa traditione tum judaeorum tum christianorum. Traditionis judaicae insigne testimonium habemus in effato matris Machabaeorum: «Peto nate, ut adspicias ad coelum et terram et omnia, quae in eis sunt, et intellegas, quia ex nihilo [è£ ovx övrtov] fecit illa Deus»8. 2° Ex Traditione. S. Patres creationem universi ex nihilo 6 saepe inculcant tum contra philosophos gentiles, tum contra diversi generis haereticos. Hermas: «Primum ómnhun crede, unum esse Deum, qui omnia creavit et consummavit, et ex nihilo fecit omnia ut sint»8. Tertullianus: «Quod colimus Deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo quo jussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum majestatis suae; unde et graeci nomen mundo ac commodaverunt» *. 3° Ex ratione. S. Thomas*: «Necesse est dicere, omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse. Si enim ahquid 1 Cfr. Hummelauer et HoBERG, in h. 1.; Zapletal, Der Schöpfungsbericht, p. 10. - j II Mach. 7, 28. - Quum mater Machabaeorum a Scriptura laudetur ut «supra modum mirabilis», et «repleta sapientia» (v. 20—21), multi theologi concludunt, singula ejus verba a Spiritu S. approbari. At conclusio certa non est. Cfr. Zanecchia, Divina Jnspiratio, n°. 154. Doctrinae supra traditae non obstant Verba Sap. 11, 18; «Creavit orbem terrae ex materia invisa (ifiofvou Smis)»-, facile enim intellegi possunt de creatione secunda, nam ad ostendendum Deum loco parvorum animalium ursos et leones Aegyptiis immittere potuisse, satis erat provocare ad creationem secundam, ad quam pertinet primorum animalium formatio. Etiam verba Hebr. 11, 3: «Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent», a multis exponuntur de creatione secunda, et favet verbum «aptari» («ara^»); s. Thomas per «invisibilia> intellegit «rationes rerum, quae sunt in mente divina» (S. Th. I, 65, 4, ad 1; cfr. etiam Rev. BOtUque, 1907, p. 88.) - 3 Posr. mand. 1 1 - * Apol 17. - s S. Th. t 44, % c; cfr. S. c. G. 2, 15-16. 6 s. i, c. 1. a, 1. — solus deus creavit invenitur in aliquo per participationem, necesse est quod causetur in ipso ab eo, cui essentialiter convenit. Ostensum est autem1, quod Deus est ipsum esse per se subsistens; et iterum ostensum est2, quod esse subsistens non potest esse nisi unum. Relinquitur ergo, quod omnia alia a Deo non sint suum esse, sed participent esse.» Celebris objectio est: ex nihilo nihil fit! Verum est, nihil fieri absque causa efficiënte; verum est, nihilum non esse causam materialem alicujus entis; verum denique est, causas secundas nihil producere posse absque materia praeexsistente; sed minime sequitur id etiam apud Deum impossibile esse. Indigentia enim subjecti patientis, quum ex limitata activitate subjecti agentis procedat, in Deum, qui est actus purus et illimitatus, cadere nequit. Merito igitur s. Irenaeus: «Deus autem quam homines hoe primo melior est, quod materiam suae fabricationis, cum antea non esset, ipse adinvenit»3. Scholion. De modo creationia. 1. Solos Deus universum mundum creavit. — Dogma fidei est ex conc later, rv: «Unus solus est verus Deus unum universorum principium, creator omnium»1. Revera aperte Scriptura; «Ego Dominus, faciens omnia, extendens coelos solus stabiliens terram et nullus mecum»5; unde merito AuGUSTiNUS: «Neque fas est ullius creaturae, quamUbet minimae , creatorem nisi Deum credere ac dicere»6. Hoe posito quaeri solet: num repugnet creatura creans1? Qua in re a. certum est, nullam creaturam posse esse causam principalem alicujus creationis, ita scil. ut virtute propria aliquid creare posset. Scriptura insinuat, ss. Patres aperte docent, creationem esse opus divinum omnino mcommunicabile8. Idem dictat ratio; enti limitato virtus illimitata convenire nequit; atqui virtus creativa de se est virtus illimitata; 1 I, 3, 4. - 1 I, 11, 3-4. - 3 Adv. Hoer. II, 10, 4. - 4 Cfr.DfiNZ. Enchir. n'. 428. - *Isa. 44, 24. - 'De Civ. 12, 24. - ' Cfr. S. Th. I, 45,5; S. &«itf0d proprJÖfajCtione operetur dispositive ad effectum principalis agentis; atqui ipsa notio creationis talem dispositionelöèeifecttó principalis agentis praeviam excludit; ergo in creatione non est locus causae instrumentali. — Prob. rmriör: in creatione effèctus principaMs agentis est esse; causa igitur instrumentalis actione propria deberet producetfe dispositionem ad esse, i.e. aliquid medium inte» «ikilum et enös tale autem mediuïö non datur. X Deus libere mundum creavit, — Dogma fidei est ex 8 conc. vatic. «Si qttis Deum dixerit non vöhmtate ab omni necessitate libera, sed tam necessario creaBSe, quam nece*sario amat seipsuö», a. s.»5. Intellegi*Éft\ Mbertas non solum a coactione, sed imprimis a necessitate naturae.-Kbertas tum contradictioais (qua Deus potuit aut creare aut a creando aibstfnere). tum specificaüonis (qua Deus potuit aut hunc aut alium mundum creare). Scriptura aperte dlcit, Deum operari «omnia secundum consilium voluntatis suae»4. Idem docent ss. Patres, e. g. s. IrenabOS: «Ipse omnSai libere fecit, et quemadmodum voluit»8. Ceterum confer quae dicuntur in traet. de Deo uno, circa vfttoÉ&tatem Dei6. Neque in contrartttra facit adagivun: «bonum est diffusivum sui»; nam senSus est: bonum, i. e. res ut objectum appetitus, facit appetere media ad ipsum, a. v. fhtis bonitatem seu appetibilitatem suam communicat mediis. 1 Sent. IV, 5, 3. - 2 Metapti&Ki JXsp. 20, s. 5. - 3 Can. de Deo Creat. 5. * Ephes. 1, 11, - « Adv. Hoer. III, 8, 3. - 8 De Deo, n'. 103. 8 s. i, c. 1, a. X — optimismus; creatio in tempore 9 Dogma catholicum de libertate Dei in creando excludit Optimismum, ülam scil. opinionem Leibnitzii aliorumque, secundum quam Deus in creando teneretur ad optimum. Sane si teneretur ad optimum, non esset ab omni necessitate liber, careret enim libertate specificationis. Verum quidem est, causam perfectissimam perfectissime operari debere, sed inde sequitur tantum Deum modo perfectissimo operari, minime vero effectum extra Deum debere esse perfectissimum1. Quinimo mundus absolute optimus repugnat: creatura enim, quantumvis perfecta supponatur, necessario finita est, unde semper alia, magis perfecta, cogitari potest. 10 3. Deus mundum creavit in tempore. — Quum tempus sit «numerus motuum [seu mutationum] secundum prius et posterius»2, evidens est, non exstitisse tempus antequam exsisterent entia mutationibus obnoxia, i. e. creaturae; unde s. Augustinus: «Procul dubio non est factus mundus in tempore, sed cum tempore»8. Sed sensus assertionis est, mundum initium habuisse, et non ab aeterno creatum fuisse. Ita autem ¥ est fidei dogma ex conc vatic.: «Deus.... ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam»4. Et merito ita profitemur, dicente Scriptura: «Dominus possedit me ab initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a princjpio»6. Ita etiam intellegendum est ülud: «In principio creavit Deus coelum et terram»6. Neque obstat ratio; quamvis enim actio creandi in Deo, quum a divina essentia realiter non dfetinguatur, aeterna sit, minime sequitur etiam terminum externum ab aeterno fuisse. Deus enim aeterno voluntatis suae actu determinavit, tum ut mundus fieret, tum ut hoe determinato tempore fieret7. i-ll De quaestione, num ratione probari possit mundum habuisse initium, a.v. num repugnet mundus vel saltem aliqua creatura 1 Cfr. S. Th. I, 25, 6, ad 1. - 1 S. Thom. i c. 10, 1, c. - 3 De Civ.W. 6. — 4 Const. De fid. cath. cp. 1; cfr. Denz. n' 501. — 5 Prov. 8, 22; cfr. Jo. 17, 5; Ephes. 1, 4. - « Gen. 1, 1. - ' Cfr. S. c. G. 2, 35. s. i, c. X a. X — creatio in tempore 9 ab aeterno creata, non conveniunt auctores. Non agitur utique de creatura stricto sensu aeterna, sed quaestio est: num dari posset aliqua creatura, cujus duratio a parte ante non habuisset initium, quamvis a parte post continuo augeretur. Jam s. Thomas, quem multi ex éjus schola sequuntur, dicit: »Mundum non semper fuisse sola fide tenetur, et demonstrative probari non potest»1. S. Bonaventura cum aliis plurimis docet: «Ponere mundum aeternaliter productum, omnino est contra rationem, hoe enim implicat in se manifestam contradictionem»2. Consulantur philosophi. Monemus tarnen argumenta pro exsistentia Dei ita esse construenda, ut non temporalitate, sed contingentia mundi nitantur. Quid enim reponeres adversario respondenti: ipse cathoUcae philosophiae coryphaeus, s. Thomas, materiam ab aeterno exsistentem impossibilem dicere non est ausus. 4. Causa mundi sunt Pater, Filius et Spiritus S., quatenus 12 sunt unum essentia. — Dogma fidei est ex conc flor,: «Pater et Filius et Spiritus S. non [sunt] tria principia creaturae, sed unum principium»*. Omnia siquidem opera ad extra tribus personis sunt communia. Quum igitur creaturae procedant a Deo, non ut est trinus, sed ut est unus, et quum creaturae Deum solum repraesentent, secundum quod est causa earum, sequitur Trinitatem personarum ex creaturis cognosci non posse. Quodsi theologi nihilominus dicunt, posita revelatione in singulis creaturis inveniri posse aliquam repraesentationem ss. Trinitatis, aut per modum imaginis, aut saltem per modum vestigii, id unum intellegunt: in singulis creaturis plus minusve relucere ea attributa essentialia, quae divinis personis appropriari solent4. Prop. 2. Deus mundum juxta aeternas suas ideas crea- 13 vit. — Certum est. Idea, seu idea exemplaris, quae etiam causa exemplaris 1 S. Th. I, 46, 2, c - 2 In II Sent. d. 1, p. 1, a. 1, q. 2, - 3Denz. n*. 703. - 4 Cfr. S. Th. I, 45, 7. 10 s. l c. 1, a. 1. —. deus causa exemplaris mundi dicitur, est «torma, quam aliquid imitatur ex intentione agentis, qui determinat sibi finem» % Ideae igitur divinae sunt rationes seu coticeptus rerum creandarum, in divino intellectu exsistentes. Adjunximus autem vocem t aeternas, ut indicetur, ideas illas esse primas causas exemplares rerum; si enim ab aeterno in mente divina exsistunt, utique aliunde mutuatae non sunt. '•'"* & Probatar. 1° Ex s. Scriptura: «Domino Deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita»2. 2° Ratione. Evidens est, Deum in creando per intellectum egisse, ergo ia mente sua habuit ideas exemplares, secundum quas res faceret. Has autem ideas non aliunde hausit, tum quia non er at unde eas hauriret, tum potissimum quia scientia Dei plane independens est. Ergo ideae divinae sunt primae causae exemplares omnium rerum3. 14 Scholion. De pluralitate idearum, necnon de cognitione matutina et vespertina. 1. Quia, teste Augustino, «singula propriis Sunt creata rationibus» *, locuti sumus de ideis divinis la plurali. Et merito; in quantum enim idea dicit res intellectas a Deo, pluraUtas idearum in Deo est; nee officit ejus simplicitati quod plura cognoscit. In quantum vero idea dicit medium, quo Deus omnia cognoscit, una tantum in eo admittenda est idea, quae est ipsa divina essentia, non qua essentia est, Sed quatenus est intellecta a Deo ut diversissimis modis imitabilis ad extra. — Res alio modo ita enuntiari potest. Formaliter loquendo in Deo una tantum idea est (medium, quo Deus intellegit), quae est ipsa divina essentia; sed quum Deus hac idea plurima simul cognoscit, ipsa virtualiter multiplex est, aequivalet enim multis ideis (verbis, speciebus expressis) in nobis. Vides ideas divinas ab ipso Deo non realiter distingui; hinc eodem prorsus sensu dicitur: ideae divinae sunt primae 1 S. Thom. de Ver. 3, 1. - 2 Eccli, 23, 29. - 3 Cfr. S. Th. I, 15, 1; 44, 3. - 4 Lib. 83 Quaest. qu. 46, 2. &> % c. 1, a. 1. — mundus creatus ad gloriam dei 11 causae exemplares renim, et: Deus est prima causa exemplaris rerum. 2. Ideae divinaev juxta quas creaturae factae sunt, aliquando 15 vocantur mundus intellegüntis aut idealis: xóo/ws «»jTt en finem Dei creantis, mbtivum divinae votitionis in sua terminatione ad creaturas. Hinc conc. vatic: «Deus bomtate sua [ratio divmi decretij et omnipotenti virtute [principium exsequens], non ad augendam suam beatitudinem, nee ad acquirendam, sed ad manifestandam perfectionem suam per bona, quae creaturis impertitur,.,.. condidit creaturam»8. Et haec quidem probatione non amplius ipdigent; unde hoe loco spectamus 1 De Gen. ad Ut. IV, 22. - 2 De Civ. 11, 7; cfr. 29. - 3Const. deFid. cath. cp. 1. 12 s. i, c. 1, a. 1. — mundus creatus ad gloriam dei finem creaturis praefixum, et quidem finem illarum absolute ultimum. 17 2. Gloria Dei alia est interna, alia externa. Interna est ipsa infinita divinae naturae perfectio, propter quam aestimari et laudari meretur1; externa est glorificatie» Dei per creaturas. Haec iterum duplex est, n. p. objectiva, quae consistit in manifestatione divinarum perfectionum per creaturas quascumque, et formalist consistens in agnitione et laude divinarum perfectionum per creaturas rationales. Haec ultima optime definitur a s. Ambrosio: clara cum laude notitia. — Evidens est, creaturas nihil omnino conferre posse ad gloriam Dei internam, quae infinita quum sit, augmenti aut diminutionis capax non est2. Igitur propositio agit de gloria Dei externa, quae est aliquid extra Deum, augmenti et diminutionis capax. — Prop. est fidei dogma ex conc. vatic.: «Si quis mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit, a. s.»*1 18 Probatur. 1° Ex s. Scprüura: «Ex ipso et per ipsum et in ipso [elc avzov] sunt omnia: ipsi gloria in saecula»*. — «Universa propter semetipsum operatus est Dominus, impium quoque in diem mal urn»5. 2° Ratione. Deus utpote sapientissimus et sanctissimus omnia recte ordinare debuit; rectus autem ordo postulat, ut imperfecta perfectioribus subdantur, et omnia demumin bonum perfectissimum, quod est Deus ordinentur. Quum tarnen bono divino intrinsece nihil addi queat, creaturae hac tantum ratione in bonum divinum ordinari possunt, ut illud extrinsece promoveant, cedendo sdL in gloriam Dei externam. Objiciunt Hermes aliique, doctrinam expositam Deum facere ambitiosum; — sed perperam. Ambitionis est proprium — 1 Igitur gloria Dei interna coincicat cum beatiludine Dei objectiva (objectum, cujus possessione Deus beatus est), et a nobis concipitur ut objectum beatitudinis divinae formalis (actus, quo beatus est). — 2 Idem valet de beatitudine Dei. — » Can. de Deo creat. 5. — 4 Rom. 11, 36. — *Prov. 16, 4; cfr. Ps. 18, 2; Eccti. 17, 7-8; Rom. 1, 20. S. I, C. 1, A. X — FINIS SECUNDARIUS CREATURARUM 13 honorem inordinate quaerere; atqui Deus condendo mundum 19 ad suam gloriam ordinatissime egit, nam rectus ordo exigit ut cuncta inferiora in summum bonum ordinentur. Objectio non distinguit inter creatorem et creaturam. Creatura quiescendo in gloria sua peccat; sed quare? Quia ipsa, utpote creatura, summum bonum non est. Et similiter Deus peccaret, si, per impossibile, non omnia ad semetipsum referret. 1 Scholion. De fine secundario creaturarum. — Cum fine 20 mundi primario, qui est gloria Dei, intime cohaeret finis ejus secundarius, n, p. felicitas creaturae rationalis. Deus creaturas rationales condens ad suam gloriam, eo ipso iis indidit necessariam tendentiam ad bonum divinum cognitione et amore perfectissime possidendum. Atqui perfecta possessio boni, ipsi in finem propositi, creaturae rationali gaudium affert, eamque felicem reddit. Igitur perfecta assecutio finis primarii, perfecta cognitio et amor divinae bonitatis, simul constituunt beatitudinem ipsius creaturae rationalis. Creaturae irrationales, neque ipsae Deum formaliter glorificare queunt, neque propriae felicitatis capaces sunt. Quemadmodum igitur ad gloriam Dei formalem mediate tantum concurrunt, praebendo scil. creaturae intellectuali materiam, unde divinam bonitatem agnoscat et laudet, ita etiam in ceteris proxime ad usum et servitium rationalis creaturae ordinantur. Sic igitur Deus est finis ultimus totius creationis, ut simul sit finis proximus creaturae intelligentis, haec vero finis proximus creaturae materialis. At vero probe intellegendum est, felicitatem creaturae intellectualis non esse nisi finem secundarium creationis, quum Deus eum non primario, sed tantum in ordine ad suam gloriam intendere potuit. Neque solum secundarius est, sed etiam conditionatus, nam ejus assecutio exordinatione divina a recto libertatis usu pendet. Quum igitur omnes creaturae, sive materiales sive rationales, necessario cedant in gloriam Dei, in creaturis rationalibus a modo et mensura, qua Deum glorificare elegerint, dependet, utrum ad beatitudinem perveniant necne. 14 S. LC.l.A.2, — creatio secunda De formatione mundi corporei ex materia creata Art. II 21 Nihil impediebat, quominus Deus ipsa creatione mundum corporeum produceret secundum eam formam ac statum, quem nunc habet; at Scriptura opus formationis ab opere creationis distinguit, et scientiarum naturalium periti uno ore clamant, praesentem «coeli et terrae» statum a primitiva earum conditione plurimum differre. Hinc quaestio de modo et ordine, qua Deus ex materia creata mundum nostrum adspectabilem finxit atque formavit. Quae quaestio ad theologiam non spectaret, nisi circa eam nonnulla legerentur in s. Scriptura, et quidem talia, quae prima facie videntur e diametro pugnare cum placitis scientiae naturalis. Unde in hoe art. id proprie quaerimus: num et qua ratione cum doctrina fidei componantur ea, qua scientiarum cultores aut ex «libro naturae» proferunt, aut per modum hypotheseos defendunt. Dicemus primo de cosmogonia biblica, deinde de evolutionismo. 22 Nomine cosmogoniae biblicae veniunt ea, quae Gen. 1,1 — 2, 3 narrantur de opere sex dierum, sive de hexaëmera, adjecta requie diei septimae. 1, Praenotanda. — 1. Universa Scriptura a Deo inspirata est; at finis inspirationis totiusque Scripturae erat docere religionem, ea n.p. quorum notitia aeternae saluti proficua est. Quum nihilominus multa legantur in Scriptura, quae per se seu ratione materiae profana sunt, haec merito dicuntur inspirata per accidens, seu propter alia, n.p. propter res religiosas, cum quibus aliqua ratione connectuntur. Facile vides, modum et ordinem, quo res materiales a Deo efformatae sunt, pertinere ad res per accidens inspiratas. Hinc duo fluunt, unum relate ad modum loquendi a Scriptura adhibitum, alterum relate ad leges interpretationis. 1 S. Thom. S. Th. I, 66-74. § 1. De Cosmogonia Biblica. S. I, C. 1, A. 2, § 1. — DE CQSWQpONIA BIBLICA 15 1. In iis, quae Scriptura praeter proprium suum finem 23 tangit, facile admitti potest tractatio quaedam vulgaris, correspondens modo concipiendi illorum hominum quibus liber proxime destinabatur. Potuit igitur hagiographus in suo hexaëmero res naturales describere secundum morem concipiendi antiquae gentis orientalis parum excultae, seu, quod in idem recidit, secundum externam earum apparentiam tantum'1. Quod si in nonnullis externa illa apparentia, modusque loquendi in illa fundatus, intimae rerum physicarum conditioni minus respondet, haud sequitur Scripturam formalis erroris ream esse: deerat enim intentio quidquam de objectiva harum rerum ratione affirmandi. Nee refert, num hagiographus sciverit objectivam veritatem sensibili apparentiae non convenire; non enim quaeritur, quid hagiographus apud semetipsum cogitaverit, sed quid in Scriptura affirmaverit. Pone virum dicentem: «quum sol altius in coelum ascenderet. debui magis ad montem accedere, ut ejus umbra fruerer», aut: «structura haec immobilis stat, sicut terra sub pedibus nostris»; quidquid ille de objectiva solis terraeque conditione tenet, quum de illa reapse nihil affirmet, sed consueto tantwna modo loquendi utatur, neque mendax est, neque errorem formalem profert. Eodem modo Scriptura, salva veracitate, potuit v.g. inducere lucem diurnam et diei noctisque vicissitudinem, ac si haec a sole non penderent; potuit describere firmamentum ut 1 Monuit ipse Leo XIII: «Scriptores sacros . . . noluisse ista (videlicet intimam adspectabilium rerum constitutionem) docere homines, nulli saluti profutura; quare eos, potius quam explorationem naturae recta persequantur, res ipsas aliquando describere et tractare aut quodam translationis modo, aut sicut communis sermo per ea ferebat tempora, hodieque de multis fert rebus in quotidiana vita, ipsos tater homines scientissimos. Vulgari autem sermone quum ea primo proprieque efferantur quae cadunt sub sensus, non dissimiliter scriptor sacer (monuitque et doctor angelicus [1, 70, 1, ad 3]) «ea secutus est quae sensibiliter apparent», seu quae Deus ipse homines alloquens, ad eorum captum significa vit humano more». Ene. Providentissimus. in Leonis XIII allocut. V, p. 219 (Ed. Desclée). Diu antea s. Hieronymus scripserat: «Multa in Scripturis sacris dicuntur juxta opinionem illius temporis, quo gesta referuntur, et non juxta quod rei veritas continebat". In Jevem. 28, 10. 16 s. i, c. 1, a. 2, § 1. — cosmogonia biblica solidum quoddam tectum, super quod congregantur aquae, tempore imbrium, quando «Deus aperit cataractas coeli», descensurae1; potuit lunam respectu stellarum omnium vocare luminare magnum; potuit denique totam narrationem ita instituere, ac si terra esset centrum mundi Errasset utique, si haec omnia reapse ita esse affirmasset, nunc autem nihil in hac materia affirmans, nihil negans, solummodo usus est conceptibus et sermone popuU sui, ut modo ipsis intellegibili inculcaret, omnia a Deo esse profecta. 2. In iis, quae Scriptura praeter proprium institutum tangit, generatim admitti potest major quaedam interpretationis latitudo, tum quia norma dogmatica: sensus ecclesiae, iis non ita applicatur, tum quia facilius haberi potest ratio sufficiens recedendi a sensu obvio. Interpretationem hexaëmeri quod attntet. neque exstat decisio ecclesiae, neque unanimis sententia Patrum, uti patet ex verbis s. Thomae: «Circa mundi principium aliquid est, quod ad substantiam fidei pertinet, scil. mundum incepisse creatum; et hoe omnes sancti concorditer docent. Quo autem modo et ordine factus sit, non pertinet ad fidem nisi per accidens, in quantum in Scriptura traditur, cujus veritatem diversa expositione sancti salvantes, diversa tradiderunt» *. Revera saltem a tempore s. Augustini datur explicatio a sensu obvio et communiori veterum intellectu plurimum recedens, quam doctores scholastici semper licitam habuerunt et cum reverentia tractarunt3. Igitur, dummode inspiratio et 1 Cfr. Gen. 7, 11; 8, 2; IV Reg. 7, 2; II Paral 7, 13; Ps. 103, 2, 3; 148, 4-, Job. 37, 18. - * In II Sent. d. 12, q. 1, a. 2. - 3 Sententia s. Augustini, quam fuse expositam invenies in de Oen. ad. litt. IV, c. 21 seq., huc redit. Omnia simul creata sunt uno eodemque momento; attamen creaturae organicae tune «pot entia liter», seu «secundum rationes' seminales» tantum condita sunt, actu postea apparuerunt. Sex dies genesiaci significant totidem actus cognitionis angelicae de sex generibus creaturarum, quas angeli cognovèrunt tum in seipsis {vespere), tum in Verbo (mane). Hanc interpretationem b. Augustinus, utique opinando tantum, ut verum et proprium Scripturae sensum proposuit. S. I, C. 1, A. 2. § 1. — COSMOGONIA BIBLICA 17 veritas Scripturae inconcussae teneantur, principia dogmaüca non vetant, quominus a sensu obvio et vulgata veterum interpretatione recedatur. Neque hanc libertatem abstulit Decretutn Comtniss. pontificiae de Re Biblica, diet 30 Junii 1909, quod in tractatu De Fontibus n°. 94 exhibuimus^ Neque liberiori expositioni obstant principia sanae her- 25 meneutices. Profecto, numquam licet a sensu obvio recedere absque quadam necessitate, i. e. absque ratione vere probabih' et solida'. At hujusmodi ratio sufficiens longe facilius habetur respectu eorum, quae per accidens tantum inspirata sunt, quam respectu aliorum: constat enim Scripturam de rebus profanis saepe minus stricte, minusque proprie loqui. Praeterea ipsa subjecta materia clamat nihil prohibere, quominus in hujusmodi rebus ratio sensum obvium relinquendi petatur ex scientiis naturalibus. Quum enim veritas veritatinon contradicat, clarum est verum Scripturae sensum non esse eum, quem certa scientiae naturalis placita excludunt. Imo tum vulgaris prudentia, tum reverentia verbi divini vetant, ne theologus ut certum Scripturae sensum eum defendat, quem superficies quidem litterae habere videtur, sed cui ex penu scientiarum rationes vere probabiles opponuntur. Jam recentiorum scientiarum, geologiae praesertim et palaeontologiae, cultores increduli, protestantes, catholitó^unanimiter docent, mundum nostrum intra sex dierum naturalium spatium efformatum non esse. Et quam vis in illorum scientiis multa (Cfr. 1. c. 28). S. THOMAS de utraque, quam cognoscebat, expositione, vulgata n. p. et Augustiniana, scribit: «Et haec quidem positio [de sex diebus naturalibus successivis] est communior et magis consona videtur litterae, quantum ad superfidem. Sed prior (s. Augustini) est rationabilior et magis ab irrisione infidelium s. Scripturam defendens .... Et haec opinio plus mihi placet. Tarnen utramque sustinendo, ad omnia argumenta respondendum est» (In II Sent. L c.; cfr. S. Th. 1, 74, 2. c, ubi s. doctor neutri sententiae praejudicare voluit.). Secundum s. BoNAVENTURAM positio s. Augustini «probabilis et rationabilis» est, sed vulgata «positio securius ct utilius est sustinenda» (In II Sent. d. 13, a. 1, q. 1). — 1 Cfr. v. d. Laar, Introd. gen. in S. Script, p. 337. De Deo Creatore ^ _ . 2 18 S. L C. 1. A. 2, § 1. — COSMOGONIA BIBLICA incerta sint, in hoe negotio ea proferunt argumenta, quibus assensus denegari prudenter nequit. Habetur itaque ratio sufficiens, imo vena necessitas, in explicando hexaëmero a sensu obvio nonnihil recedendi. Neque propterea locus est celebrandi victoriam scientiae de fide, aut saltem de theologia; nam explicatio olim vulgata numquam ad fidem pertinuit, theologia vero minime vincitur in eo, quod propriasuaprincipia applicando interpretationem minus rectam dimittat. 26 2. Aliud est solam causam primam memorare, aliud causas secundas excludere. Qui scientias naturales tradunt, solas causas secundas memorare solent; qui religionem promo vere intendit, causae primae unice attendere potest, non excludendo sed dimittendo secundas. Quum igitur finis Scripturae sit docere religiosa. mirum non est, eam in singulis hexaëmeri operibus solam causam primam, Deum memorare; neque exinde certo inferre licet: ergo in bis omnibus causae secundae partes non habuerunt. Quodsi aliunde, n. p. ex scientiis naturalibus, aut certo aut saltem cum solida probabilitate ostendatur, causas secundas alicubi revera intervenisse, facile ostendimus, id veracitati Scripturae haud officere, praesertim quum ex ipsa Scriptura constet, modum productionis rerum in hexaëmero non semper complete referri. Lege Gen. 2. 7, 18-22 collata cum Gen. 1, 27. 27 3, Animadvertisse juvat, hexaëmero biblico subesse schema quoddam artificiosum, ab ipso auctore, narrationem suam recapitulante, indicatum: «igitur perfecti sunt coeli et terra et omnis exercitus eorum»'. Primo siquidem narravit praeparationem regionum (coeli et terra), in quibus exercitus movebuntur: primum triduüm; deinde productionem ipsorum excercitumn: alterum triduüm. 1 Gen. 2, 1 secundum hebraeum, ubi legitur DK3V = exercitus eorum. Cfr. hac de re Zapletal, Schöpfungsber. p. 71. — Familiare erat Semitis sidera comparare exercitui. Pro flsraeUtfe. cfr. De ut 17, 3; Judic. 5, 20; TV Reg. 21, 3-5; Isa. 40, 26. tfhJAV^T S. I, C. 1, A. 2, § 1. — SCHEMA COSMOGONIAE BIBLICAE 19 ia dies. Producta luce (quam omnis ordinatio praesuppo- nit), constitutaque per eam Producitur exercitus side- 4a dies. diei et noctis vicissitudine. rum, quae moventur in firtnamento, et dividunt diem 2a dies. extenditur firmamentum, ac noctem; quo aquae supernae ab aquis inferioribus dividun- producuntur excercitus 5a dies. tur (et simul exsistere a Hebr. 7, 1-3. - Andiatur e. g. Vetter: «Wenn im Gesetze Mosis. namlich im Bundesbuche Exod. 20, 11, und auszerdem Exod. 31,17 das Sabbatgesetz auf dem Wortlaut des Hexaëmeron gegründet wird, so beweist dies nur den auctoritativen Charakter des Hexaëmeron fur die Zeil der Gesetzgebung, nicht aber die Notwendigkeit, das Sechtstagewerk zeitlich und geschichtlich zu deuten» Tübing. Quartalschrift, 1903, p. 111). - » S. Th. I, 68, i, c. S. I, C. 1, A. 2, § 2. — EVOLUnONISMUS 37 I. Nomine Evolutionismi (transformismi, theoriae descen- 40 dentiae, vulgo etiam, etsi minus accurate, Darwinismi) comprehendimus omnia systemata, quae docent, hodiernas plantarum atque animalium species omnes ex paucis typis primitivis progressiva evolutione ortas esse. Dico «omnia systemata», nam si causas modumque progressivae evolutionis quaesieris, evolutionismi defensores plurimum differunt. Alii enim principium quoddam internum evolutionis, sive determinatum sive omnino mdeterminatum» agnoscunt (Evolutionistae proprie dicti), alii causas pure mechanicas tantum admittunt (Darwiniani proprie dicti); rursum alii docent formas perfectiores subito et quasi per saltus ex inferioribus ortas esse generatione heterogeneaalii id lentissime per mutationes scil. minimas sed continuas factum esse autumant8. Jam evolutionismus duplici veluti forma propugnari potest; aut ita, ut omnem primae causae actionem excludat: Evolutionismus materialisticusi; aut ita ut primam causam, ejusque in mundum corporeum actionem plene agnoscat:>££t>oZuriorasmus spiritualisticus *. II. Evolutionismus materialisticus, suppositis materia infecta 41 et generatione spontanea,docet, omnes plantarum et animalium species, ipsumque hominem, secundum totum quod est, evolutione pure mechanica prodiisse. Observa vocem:» pure mechanica», nam vera hujus evolutionismi essentia in eo sita est, quod omnem causam a materia distinctam, omnem intelligentiamdirigentem: omnem theleologiam excludat, totamque mutationum seriem solis materiae viribus et fortuitis ülarum combinationibus tribuat. Vix opus est dicere, evolutionismum nunc tum revelationi, tum rationi undequaque adversari. 1 Ita v. g. A. kölliker; O. Heer; St. Georges Mivart. 2 Ita v. g. J. B. de Lamarck; H. Spencer i C. Darwin; A. Russell Wallace; J. Romanes. 1 Ita v. g. L. FEUERBACH; J. MOLESCHOTT; L. BOCHNER; C. VOGT; E. Haeckel; H. Spencer; E. Littré; H. Taine. — 4 Ita v. g. A. Gaudry; St. Georges Mivart; M. D. Leroy; J. A. Zahm; C. L. Guillemet. 28 s. i, c. 1, a. 2, § 2. — evolutionismus 1° Adversatur revelationi, nam quocumque modo primum caput Geneseos exposueris, id certo docet, omnia quae facta sunt voluntate Dei facta esse. 2° Adversatur rationi — a. Materiam continuis mutationibus obnoxiam, infectam praedicare implicat. Ik Generatio spontanea, etsi quorumdam philosophorum judicio certo impossibilis diei nequit, gratis omnino admittitur, quum scientia empirica, quam materialistae summis laudibus extollunt, ei nullo modo suffr age tur. c. Multiplicem et pulcherrimum ordinem, quem in mundo admiramur, solis fortuitis atomorum motibus adscribere, est admittere effectum absque causa proportionata. Tuto dicere possumus: si ordo mundanus, qualis de facto exsistit, rever a aliqua evolutione partus est, haec evolutio primam causam intellegentem adhuc evidentius manifestat, quam immediata systematis mundani constitutio et fixarum specierum productio. d. Hominem quod attinet, ut cetera praetereamus. ratio ostendit, in illo admittendam esse substantiam spiritualem, animam intellectivam, quae nulla evolutione oriri potest. Sed de his omnibus consulantur philosophi1. 42 III. Evolutionismus spiritualisticus. Expurgato materialismo, evolutionismi spiritualistici fautores, Deum creatorem et dominum omnium ex animo agnoscentes, statuunt: a. primam vitam immediate a Deo esse productam; b. vitam animalem non sine speciali Dei interventu ex vegetali prodiisse; c. primos homines, saltem secundum animam, immediate solius Dei actione ortos esse. Ceterum putant, universum regnum vegetale et animale ex paucis formis simplicissimis propagatum esse, per causas a creatore ordinatas. et secundum leges ab ipso statutas. Pauci quidam addunt, substratum illud, quod per infusionem animae rationalis factum est corpus humanum, eadem evolutione praeparatum esse. Quum tarnen de homine postea dicendum sit, in praesenti de solius regni vegetalis et animalis evolutione loquimur. 1 Cfr. v. g. Bhjsens, Ontwikkelingsgesch. d. org. soorten, p. 34 seq.; p. 46 seq.; p. 105 seq. s. i, c. 1, a. 2, § 2. — evolutionismus spipjtuausticus 29 Evolutionismus expositus, consentientibus omnibus qui sobrie judicant, non est thesis demonstrata, sed hypothesis de cujus valore scientifico admodum varie judicatur. Ex catholicis alii eam omnino respuunt; alii eam plus minusve restriC' tam amplectuntur, aut saltem ut probabilem tractant'. Sed quaestio de majori minorive theoriae probabüitate scientifica ad theologiam non pertinet. Jam evolutionismus spiritualisticus, ad expücandam origi- 43 nem specierum in regno vegetati et animali, salva fide propugnari potest2, neque enim certo s. Scripturae sensui, neque Traditioni adversatur. 1° Non adversatur certo sensui s. Scripturae. Quamvis enim s. Litterae, in sensu obvio intellectae, dicere videantur, distinctionem specierum statim ab initio creata^nis 6x300.386*, itemque non solum plantas4, sed etiam animalia terrestria et aves6 immediate ex materia anorganica, n. p. ex »humo« factas esse, verus sensus Scripturae, fatentibus optimis interpretibus, haud certus est, Audiatur quantum ad primurn Corluy: «Tacet Scriptura modum, quo terra varietatem illam specierum produxerit, an statim, an decursu temporis, an cum specierum firmitate omnimoda, an cum relativa dumtaxat. Sed et de sensu disputari posset, quem Scriptura hic assignet nomini "P" [genus]"*. Quantum ad alterum audiatur de Hummelauer: «Repraesentabantur animalia in visione Gen. 2, 19 de terra formata. Atqui interpretum nullus se ea repraesentandi ratione cogi arbitratur, ut asserat, ejusmodi humum formandis primorum 1 Argumenta exponuntur et ponderantur v. g. in opusculo cl. prof. beijsens jam laudato. * Ita judicant e. g. Knabenbauer, in Stimmen a. Maria-Laacht 13, 73; Heinrich, Dogm. Theol V, § 269, 5°; GuiBERT, Les Origines, Ed. 2. p. 149; Duilhé de Saint-Projet, Apologie scientif.Ed. 4, p. 338; Tanquerey, de Deo creante n'. 43; ElNlG, de Deo creante p. 53; Mannens, Theol. Dogm. Instit. U, p. 260, eet. -»Gen. l,ll-12j21;24-25-4 Gen. 2.9; — * Gen. 2, 19. — Gen. U 20, in hebraeo ita habet: «Pullulent aquae pullulatione aninute viventis, et volatile volet super terram», ita ut materia ex qua, saltem pro avibus, nullatenus indicetur. — * Spicilegium l p. 198. 30 S. I, C. 1, A. 2, § 2. — EVOLUTIONISMUS SPIRITUALISTICUS animalium corporibus esse adhibitam, sed solam aliquam materiam. Similiter potuit Deus animalia, quae nunc sunt, e terra secundum suas species formata exhibere, omissis quae inter nas et inter prima viventia intercessissent evolutioriibüs. Dicamus igitur, Geneseos textu Darwinistarum [intellegit generatim evolutdonistarum] quae de plantis et animalibus sunt placita non excludi» >. 44 2° Non adver^atut TradUkmi. Qui enim consideraverit: a. plures patres et scholasticos generationem quamdam aequivocam admisisse2; b, ex sententia Augustini plantas et animalia in momento creationis «potenualiter» productas esse, et postea tantum «acceptis opportunitatibus» actu prodiisse3; c.s.Thomam aliosque scholasticos non impossibilem judicasse ortum novarum specierum, quas ab initio «in quibusdam activis virtutibus" tantum creatas esse dicebant4; - qui haec omnia consideraverit,facile concedet doctrinam s. Patrum non ita comparatam esse, ut per eam quaelibet evolutio specierum excludatur5. «Pergant igitur scientiarum cultores inquirere, num inter eausas secundas, quae praesentem mundi physici conditionem pepererunt, admittenda sit aliqua evolutio, dummodo parati sint stare decisionibus magisterü ccclesiasttci, si quando dentur»8. 1 Comm. in Genes.v. 129 .Idem auctor in opusc. Nochmalsder Bibl. Schöpfnngsbericht: «Es lasst sich aus Genesis I nichts weder für, noch gegen den Darwinismus entnehmen» (p. 36). - > V. g. s. BaSHJUS (In Hexaëm hom. 9, 2), s. Augustinus (de Gen. ad Ut. m,, 14, 22- 23), s. Thomas (S. Th. 1, 71,1, ad 1; 73,1, ad 3). Supponebant, Deum in creatione quibusdam corporibus superaddidisse specialem virtutem, qua in determinatis adjunctis nonnulla animalcula producerent. Cfr. Sanseverino, Inst. phü. christ. Cosmol. n» 261. - • «CausaHter tune dictum est prodtndsse tenam herbam et lignum, t e. producendi accepisse virtutem. In ea quippe jam tamquam in radicibufl, ut ita dicam, temporum facta erant, quae per tempora fntnra erant.» De Gen. ad Ut. V, 4, 11; cfr. De Trnt. ffl, 9. - * Cfr. S. Th. I 73 ad 3 Suarbz, De Op. Sex. nier. 1. IL c. 10, n». 11-12. - * Cfr. KmÜbenbaueh, in" Simmen a. Maria Laach, 13, p. 72-81. - • Compte-rendudw9féme CónZ gres sctent. intern, des Catholiqucs, 1895; Sect. Anthrop. p. 298. - Cfr. C. de Kirwan, Oü en est l'Evoluhoniame. in Reu. Thom. IX, p. 379. s. { c. 2. — provtdentia dei 31 CAPUT II DE PROVIDENTIA DEI NATURALI Opus creationis excipit providentia divina, quatenus haec, 45 latissimo sensu sumpta, complectitur omnem curam Dei de rebus creatis: «Deus usque modo operatur conservando et administrando creaturam conditam» L Dari revera providentiam divinam ita late intellectam, eamque ad omnes creaturas extendi, dogma fidei est ex ^ conc vatic: «Universa vero, quae-^condidit, Deus providentia sua tuetur atque gubernatj arangens a fine usque ad finem fortiter et disponens~"omnia suaviter. Omnia enim nuda et aperta sunt oculis ejus, ea etiam quae libera creaturarum I actione futura sunt»a. Ad providentiam istam, quatenus complectitur omnem curam divinam de rebus creatis, tria pertinent: conservaüor concursus, gubernatio. Prop. 1. Deus omnes res creatas in esse conservat, con- 46 servatione positiva et directa3. Conservatio alia est negativa, qua quis rem, quam destruere posset, non destruit; aha positiva, consistens in aliqua actione conservantis. Et haec iterum duplex est; indirecta et directa. Indirecta habetur, si conservans actione sua removet causas corrumpentes (arcendo v. g. ignem aut aquam), vel subministrat ea, quae necessaria sunt, ne res corruptioni succumbat (v. g. suppeditando cibos, eet). Directa est jugis influxus in rem, ipsam ejus permanentiam in essendo causans, a. v. est continua communicatio ipsius esse, quod ab initio productum fuit. Conservatione positiva directa indigent omnes creaturae; corruptibilia praeterea indigent conservatione indirecta, non quidem ut permaneant in esse simpliciter, sed ut proprium modum essendi servent. De sola conservatione 1 S. Thom. S. Th. 1, 73, 2. ad 1. - 2 Const de Fid. cau%. cp. 1. 'Cfr. S. Th. 1. 104. 32 s. i, c. 2. — deus res omnes conservat directa, quae annihilationi opponitur, in thesi agitur; indirecta enim, quae non annihilationi sed corruptioni opponitur, et quam Deus, si casus miraculosos seponas, mediantibus causis secundis exercet, proprie ad gubernationem pertinet. Doctrina in prop. enuntiata est communis et certa. Aperte docetur in Catech. conc. trid.: «Quemadmodum omnia ut essent creatoris summa potestate, sapientia et bonitate effectum est; ita etiam nisi conditis rebus perpetua ejus providentia adesset, atque eadem vi, qua ab initio constitutae sunt, illas conservaret, statim ad nihilum reciderent»'. 47 Probatur. 1° Ex s. Scriptura. «Diligis enim omnia, quae sunt Quomodo autem posset aliquid permanere, nisi tu voluisses? aut quod a te vocatum non esset, conservaretur»?* — «[Filius Dei] portans omnia verbo virtutis suae»*. 2° Ex ss. Patribus. S. Augustinus: «Sic credamus, vel si possumus etiam intellegamus, usque nunc operari Deum, ut si conditis ab eo rebus operatio ejus subtrahatur, intercidant» \ 3° Ratione. Creaturae omnes quocumque suae exsistentiae momento contingentes sunt, non in seipsis, sed in Deo tantum rationem sui esse habentes: sicut igitur iis opus erat influxus Dei positivus ut esse inciperent, ita singulis momentis eodem ülo infiluxu indigent, ut in esse permaneant. Quinimo «Deus non potest communicare alicui creaturae, ut conservetur in esse sua actione cessante, sicut non potest ei communicare, quod non sit causa illius»6. 48 Objicitur. Causae creatae effectui suo tribuunt, ut permaneat, ipsarum operatione cessante, sicut v. g. remanet domus cessante actione fabri; Deus autem est potentior quolibet agente creato. Resp. Nulla datur aequalitas. — Deus nullo praesupposito 1 P. % c. 2, n° 21.- 2 Sap. 11, 25-26. - • Hebr. 1, 3; cfr. Sap. 1, 7; Coloss. 1, 17. - * De Gen. ad Ut. V, 20, 40. - 6 S. Th. I c. 1, ad. 2. s. i, c. 2. — deus res omnes conservat 33 ipsum esse rerum producit, unde sequitur quod ipse omnibus rebus, quamdiu permanent, sit causa essendi. Causae creatae subjecto praeexaistenti tribuunt determinatum modum essend*,' idque applicando uires naturales rerum praeexsistentes. Quoties itaque desinente actione effectoris- creati effectus permanet, id tribuendum est materiae viribusque praeexsistentibus, quae sunt causa effectus secundum esse, non vero effectori, qui proprie est causa effectus secundum fieri tantum, et non directe secundum esse'. Corollaria. Inferes 1° conservationem esse crediumem aequU 49 valentem. Creationt enim et conServationi idem effectus extra Deum respondet, seu. ipsum esse rerum j atcreationirespondet esse cum novitate, conservationl esse cum continuitate. Hinc conservatie non quidem nova creatio dicenda est, quasi Deus singulis momentis influeret esse cum incoeptione; optime vero continuata creatio<' vpcari potest: «Conservatio rerum non est per aliquam novam actionem, sed per continuationem actionis, qua [Deus] dat esse»2. Consequens est, quod sicut creare, ita et conservare sit actio immediata solius Dei, nulli creaturae communicabüis; Inferes 2° annihilationem nihil aliud esse quam cessationem a conserpationé. «Si Deus rem aliquam redigeret in nihilum, hoe non esset per aliquam actionem;; sed per hoe, quod ab agendo cessareit»3. Sequitur Deum, eumque solum, creaturam quamhbet in nihilum redigere pösse-, de facto tarnen nuïla res a Deo annihilatur; quod saltem quantum ad spiritus separatos et homines de fide est*. PROpleDeus omnibus rebus creatis immediate et physice 50 ad agendum cooperatur5. CooperatioDeiad actiones causarum secundarum concursus 1 Cfr. S. Th. I c. 1, c; Beysens, Theol. Nat. III, p. 9; Tongioroi, Inst. Phüos.; Theol. n' 296. - ' S. Th. 1. c. 1, ad 4. - 1 L. c. 3, ad 3. * Cfr. S. Th. 1. c. 4. - 5 Cfr. S. Th.. I, 105, 5. De Deo Creatore * 34 s. i, c. 2. — deus omnibus rebus ad aoendum cooperatur seu motio dicitur. Supponendo concursum mediatum, quo Deus creaturis dat et conservat vires ad agendum, iisque providet media, quibus fiant proxime expeditae ad operandum, bic statuimus concursum immediaturn, per quem Deus ad ipsum actum causae creatae cooperatur. Intellegimus autem concursum non moralem, qui suadendo, jubendo, eet. exercetur, sed physicum, quo Deus ipsum esse actionis causae secundae vere efficit (scil. ut causa prima, minime excludendo actionem causae secundae, uti patet ex ipsa voce concursus). Concursus iste, quia cunctis creaturis, ut in naturales suos ' actus exire valeant, necessarius est, naturalis et universalis vocatur; differt itaque a gratia, concursu supernaturali et speciali, quo creaturae rationales subinde moventur ad operandum ultra suum ordinem. Doctrina prop. in sensu explicato est communis et certa. Clare enuntiatur in Cat. conc. trid.: «Non solum autem Deus universa, quae sunt, providentia sua tuetur atque administrat, verum etiam quae moventur et agunt aliquid intima virtute ad motum atque actionem ita impellit, ut, quam vis causarum secundarum efficientiam non impediat, praeveniat tarnen, quum ejus occultissima vis ad singula pertineat» J, 51 Probatur. 1° ILxauScriptura, quae actus et effectus causarum secundarum ipsi Deo adscribit: «Considerate lilia agri. quo- modo crescunt Si autem foenum agri Deus sic vestit, quanto magis vos modicae fidei»2. — «In ipso vivimus, movemur et sumus«3. Quae effata, etsi de concursu mediato tantum intellegi absolute possent, in immediato plenius verificantur. 2° Ex ss. Patribus. S. Augustinus in textum Scripturae primo loco citatum animadvertit: «Cum dixit «vestit», non de praeterita ordinatione, sed de praesenti operatione satis indicat»; — de altero textu scribit: «Illud quod alt apostolus adjuvat hanc sententiam, qua credimus et dicimus, Deum in 1 P. L c. 2, n° 22. - 1 Mt. 6, 28-30; cfr. Ps. 17, U Job. 10, 8-11 ; Jaa. 10, 15; II Mach. 7, 22- 23. - » Act. 17, 28. S. I, C. 2. — MOTIO DIVINA QUAUS 35 iis quae creavit, indesinenter operari». — S. GregomüS m.: «Omnia quae creata sunt, per se nee subsistere valent, nee moveri, sed in tantum móventur, in quantum occulto instinctu disponuntur» *. 3° Ratione. Quidquid. rationem entis habet, a Deo originem mutüetur oportet; atqui omnis actus qua tabs rationem entis habet, distinctam tum a substantia, tum a virtute agentis* ergo. Scholion 1. Motio divina ipsi agenti creato intijnseca est. 52. Concursus divinus non ita aedpiendus est, ac si non iri <{Vr ipsum agentem creatum qua talem, sed in solum effectum reciperetur, sicut cum duo ferunt lapidem, unus cooperatur alteri: revera divina motio ipsi agenti, creato totrinseca est, ita ut Deus operetur in quolibet operante, atque una cum operante creato effectum producat. Hinc etiam patet, «quod non sic idem effectus causae naturali et divinae virtuti attribuitur, quasi partim a Deo et partim a naturah agente fiat, sed torus ab utroque secundum alium modum [a Deo scil. ut a causa prima, ab agente naturah ut a causa secunda]; sicut idem effectus: torus attribuitur instrumento et principah agenti etiam totus»3. Neque operationem alterutrius agentis superfluam duxeris: motio Dei superflua non est, quia «res naturalis non producit proprium effectum nisi in virtute divina»; actio causae creatae superflua non est, quia Deus, quamvis per se solum posset omnem effectum producere, «ex immensitate bonitatis suam similitudinem rebus creatis communicare voluit, non solum quantum ad hoe quod essent, sed etiam quantum ad hoe, quod aliorum causae essent»4. Scholion 2. Motio divina non toUit Ubertatem. — Con- 53 cursus divinus etiam ad actus tiberos creaturae rationalis \ 1 Ep, 205 ad Consent. 3, 17; de Oen. ad Ut. IV. 12, 23; - 2 Moral. 16, 37. - »S. Thom. S. c. G. 3, 70. - 4 L. c. 36 S. I, C. 2. — MOTIO DIVINA QUALIS requiritur, ïiam «quantumcumque natura aliqua corporalis vel spiritualis ponatur perfecta, non potest in suum actum procedere, nisi moveatur a Deo»1. Exinde tarnen non tollitur tibertas creaturae, nam Deus singulas res movet modo ipsa' rum naturae conveniente; quare «sicut naturalibus causis, «movendo eas, non aufert quin actus earum sint naturales; «ita movendo causas voluntarias, non aufert quin actiones «earum sint voluntariae, sed potius hoe in eis facit: opera«tur enim in unoquoque secundum ejus proprietatem»2. 54 Scholion 3. Motione sua Deus non est causa peccati. —. In peccato distinguendus est actus physicus, qui qua talis] est ens et bonum, et privatio rectitudinis moralis huic actui inhaerens, quae est defectus et non-ens. Sicut autem quidquid entis rationem habet in causam primam reduci debet, ita defectus, qua tales, a solis causis secundis oriri possunt. Res illustrari potest exemplo claudicationis, quae «est a virtute motiva, quantum ad id, quod habet de motu, quantum vero ad id, quod habet de defectu, est a curvitate cruris»3. Et ita Deus per suum concursum est causa actus physici, qui peccaminosus est (materiale peccati), non vero ipsius peccati, seu privationis actui inhaerentis (formale peccati), quae oritur a causa secunda deficiënte, Deo permittente tantum. — Hucusque doctrina communis. 55 Scholion 4. Concursus divinus, utrum simultaneus an praevius? — Restat acris controversia circa accuratiorem determinationem modi, quo Deus ad creaturarum actus praesertim hberos concurrit, utrum sciL admittendus sit concursus simultaneus (tantum), an (etiam) praevius. Molinistae dicunt, Deum immediate cooperari ad productionem cujuslibet actus liberi, praesupposita illius electione per solam voluntatem creatam (quam electionem Deus 1 S. Th. I, O, 109, 1. — 1 L. c. I, 83, I, ad 3; cfr. I, II, 10, 4, ad 1. * S. Thom. S. c. G. 3, 70; cfr. S. Th. 1, 49, 2 ad 2. S. I, C. 2. — MOTIO DIVINA QUALIS 37 praevidet per scieötiam mediam). In idem recidit si dicas, Deum creaturae rationali offerre concursum indifferentem, sub quo scil. pro libitu agere aut non agere, agere hoe vel illud potest. Concursus divinus, qui in haC sententia actum liberum creaturae adjuvando comitatur tantum, merito vocatur simultaneUSi (intellege: simultaneus tantum). Thornistae contendunt, actum hberum, non solum qua est 56 actio, sed etiam qua est electio, fieri sub concursu immediato Del.'Concursus igitur juxta thomistas a. facultatem creatam movet, seu appheat ad agendum; b. eum inter agendum adjuvando comitatur. Quum autem influxus movens facultatem a potentia ad actum, ipsum actum necessario aliqua ratione praecedat, concurSUs divinttS'in hac sententia recte vocatur praevius (intellege: etiam praevius aut simultaneo-praevius) seu praemotio physica. Attamen probe considerandum est, influxum divinum motionem voluntatis natura tantum praecedere, quatenus scil. voluntas seipsam movet, seipsam determinat in virtute divini influxus. Et nihil aliud Sequitur praeter hoe: quidquid perfectionis seu realitatis in actu libero Ötvenitur, per prius motioni divinae deberi. Quaestio relate ad concursum naturalem, de quo hic unice agitur, philosophica potius est quam theologica1. Utraque sententia difficultates suas habet. Summam rei quod attinet, sententia praemotionem defendens videtur verior, et est conformior doctrinae s. Thomae, qui universam materiam de concursu divino ita contrahit: «Sic ergo Deus est causa actionis cujuslibet in quantum dat virtutem agendi, et in quantum conservat eam, et in quantum appheat actioni, et in quantum ejus virtute omnis aha virtus agit. Et cum conjunxerimus his, quod Deus sit sua virtus, et quod sit intra rem quamlibet, non sicut pars essentiae, sed sicut tenens 1 Cfr. pro sententia Molinistarum v. g. Hontheim, Theottic. p. 770 seq.; pro sententia Thomistarum v. g. Zigliara, Summa Phüos., Theol. natur. (80). Mediam quandam viam indicat L. Janssens, Prael. de Deo Uno, II p„ 80. 38 s. lc,2. — deus omnes res ad finem dirigit rem in esse, sequitur quod ipse in quolibet operante immediate operatur, non exclusa operatione voluntatis et naturae» 1 57 Prop. 3. Deus omnes res creatas gubernat seu ad finem dirigit2. Agitur de gubernatione, quae saepe, latiori tarnen sensu, providentia vocatur, et quae providentiam stricte dictam supponit. Providentia stricte dicta est actus divini intellectus, statuens ordinem, quo res creatae ad finem praefixum dirigendae sunt. Deus siquidem non solum mundo finem praestituit, sed insuper concepit modum seu ordinem quo creaturae ad hunc finem conducantur. Et haec conceptio seu «ratio ordinis rerum in finem», ab aeterno in mente divina exsistens proprie providentia (noóvoia) audit. Gubernatio est exsecutio ordinis per providentiam praestituti; consistit igitur in eo, quod Deus in tempore res creatas per fines proximos et intermedios ad finem ultimum perducit4. — Probando gubernationem, eo ipso probamus exsistentiam providentiae stricte sumptae, si enim «in rebus creatis invenitur bonum etiam quantum ad ordinem earum in finem, necesse est, quod ratio ordinis rerum in finem in mente divina praeexsistat»6. Doctrina prop. est fidei dogma ex conc. vatic.: «Universa vero quae condidit, Deus providentia sua... gubernat, attingens a fine usque in finem fortiter, et disponens omnia suaviter»6. 58 Probatur. 1° Ex s. Scriptura. «Attingit [divina sapientia] a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter». — 1 De Pot, 3, 7, c. - 2 Cfr. S. Th. 1, 22, et 103. - >S. Th.1, 22,1. c. 4 Gubernatio conservationi et concursui nihil addit nisi directionem in finem; Deus etenim res creatas ad finem perducit eas conservando et movendo secundum ordinem praeconceptum. Hinc s. Thomas primum agit de gubernatione rerum in communi (I, 103), deinde de effectibus gubernationis in speciali, scil. de conservatione (104) et de mutatione creaturarum a Deo (105). Cfr. I. 103. 4. c. - 8 S. Th. I, 22. 1. c. - 6 Const. De fide cath. cp. 1. s. i, c. 2. — deus omnes res ad finem dirigit 39 «Omnia in mensura et numero et pondere disposuisti». — «Tua autem, Pater, providentia gubernat»1. — Praeteeea docemur, providentiam se ad omnia, etiam minutissima extendere: «Pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est ilii de omnibus» *. — Providentiae subduntUT faun ea, quae fortttita dicere solemus: «Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur»; tum actus Jiberi hominumi «Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus; ejus»s. 2° Ex Traditione. MiNunus Faux: «Quid. potest esse tam apertum, tam confessum, tam perspiouum, quam esse aliquod numen -'praestantissimae mentis, quo omnis natura inspiretur, moveatur, alatur, gubernétur»4. — S. Auowstinus: «Divina providentia non solum singulis hominibus quasi privatim, sed universo generi humano quasi publice consulit»3. S. Liturgia: «Deus, qui coelestia simul et terrena mode- raris» «Deus, cujusiprovidentia in sui dispositione non fallitur»,8 eet. j3*i Ratione. «Quicumque faoiti aliquid propter finem, utitur illo ad finem. Ostensuiw ést autem, quod omnia quae habent esse iquocumque modo sunt effectus Dei, et quod Deus omnia facit propter finem, qui est ipse. Ipse igitur utitur omnibus dirigendo ea in finem; hoe autem est gubernare. Est igitur Deus per suam providentiam omnium gubernator»7. Scholion 1. Providentia, utrum sit immediate a Deo, an 59 mediate ? — Providentie* stricte dicta, seu ratio ordinis, est immediate a solo Deo, quippe «qui in suo intellectu habet rationem omnium, etiam minimorum»; exsecutio vero ordinis seu gubernatio partim est immediate a Deo, partim mediate, quia Deus «inferiora gubernat per superiora, non propter 1 Sap. 8, 1; 11, 21; 14, 3. - 2 Sap. 6, 8 (graece: «ó/uottos ze noovoeï jieqi Jiavzcov"); cfr. Mt. 6, 25; 10, 29 (volatilia coeli) et 6, 28-30 (lilia agri). — 3 Prov. 16, 33, 9. — 4 Octav. 17; verba desumpta sunt ex cicerone, de Natura Deorum, 1. 2. - 'De Ver. Relig. c. 25, n° 46. - 'Miss. Rom. Dom. 2. p. Epiph. et Dom. 7 p. Pentec. - 7 S. Thom. S. c. G. 3, 64. 40 S. I, C. 2. — PROVIDENTIA DIVINA QUALIS defectum suae virtutis, sed propter abundantiam suae bonitatis, ut dignitatem causalitatis etiam creaturis communicet» l. 60 Scholion 2. Providentia generalis, specialis, specialissima. Divina gubernatio, quamvis ad omnia et singula pertingat, quantum ad modum et effectus diversa est pro diverso modo, quo creaturae se habent ad finem. Quia igitur solae creaturae rationales ad finem mundi ultimum perfecte pertingere possunt, et propriae beatitudinis capaces exsistunt, divina gubernatio respectu ipsarum directe intendit singula individua ad perfectum adducere, quum respectu irrationabilium conservationem specierum immediate ac primario spectet. Item quia solae creaturae rationales. ita ordinantur in finem ut etiam seipsas in illum ordinare queant, divina gubernatio respectu creaturarum rationabilium etiam mediis moralibus utitur, legibus scil. ac praemiis poenisque propositis. Hinc patet, quo sensu distinguatur providentia generalis seu universalis, quae omnium creaturarum est, et specialis, qua solae creaturae rationales gaudent. Hanc, non illam, excludit apostolus dicendo: «Numquid de bobus cura est Deo?»3 uti patet ex verbis Domini: «Si autem foenum agri Deus sic vestit: quanto magis vos, modicae fidei»3. — Datur praeterea providentia specialissima (quae tarnen ad ordinem supernaturalem pertinet), qua praedestinati ita gubernantur a Deo, ut non permittantur a fine secundario, aeterna scil. beatitudine deficere4. 61 Scholion 3. De casuali et fortuito, necnon de fato. — a. Casuale aut fortüitum vocatur, quod accidit praeter intentionem causae. Multa fortuito eveniunt respectu causarum par- . ticularium, quae tarnen a causa magis universali providentur seu intenduntur, quemadmodum v.g. occursus duorum servorum, qui, uno ignorante de altero, diriguntur in eamdem ' domum, fortuitus est respectu servorum, sed non respectu 'S. Th. I, 22, 3, c.; cfr. 103, 6. - 2 I Cor. 9, 9; cfr. de Verft. 5, 6, ad 1. - ■ Mt. 6, 30. - 4 Cfr. S. Th. L 22, 2, ad 4. s. i, c. 2. — ordo providentiae et oratio 41 domini, qui hoe praeordinavit. Quum autem Deus sit causa universalissima, cujus providentia omnes causas secundas ordinavit, nihil est fortuitum aut casuale relate ad divinam providentiam h b. Jam si quis hanc providentiam, seu «ordinationem secundarum causarum ad effectus divinitus provisos» fatum (= praefatum, praestitutum) dicere voluerit, habeat sibi; aut potius, monente Augustino, «sententiam teneat, linguam corrigat»; quodsi per fatum intellegatur aliqua praedeterminatio cui ipse Deus subditus esset, aut quae actibus humanis necessitatem imponeret, (quemadmodum de «dispositione siderum, in quo quisque conceptus est vel natus», quidam ethnici somniabant,) fatum admittere impium est2. Scholion 4. ImmutabiUs ordo providentiae non excludit utilitatem orationis impetratoriae. — Rem explicat s. Thomas: «Considerandum est, quod ex divina providentia non solum disponitur, qui effectus fiant, sed etiam ex quibus causis et quo ordine proveniant. Inter alias autem causas* sunt etiam quorumdam causae actus humani. Unde oportet homines agere aliqua, non ut per suos actus divinam dispositionem immutent, sed ut per actus suos impleant quosdam effectus secundum ordinem a Deo dispositum, et idem etiam est in naturalibus causis. Et simile est etiam in oratione; non enim propter hoe oramus, ut divjnam dispositionem immutemus, sed ut id impetremus, quod Deus disposuit per orationes esse implendum»3. — «Simile est ergo dicere, non esse orandum, ut aliquid consequamur a Deo, quia ordo suae providentiae est immutabilis, ac si diceretur, quod non esset ambulandum ut perveniamus ad locum, nee comedendum ut nutriamur»4. Quodsi dixeris providentiam hberahssimi Dei saltem superfluam reddere orationem impetratoriam «dicendum: quod Deus nobis multa praestat ex sua tiberalitate, etiam 1 S. Th. I, 22, 2, ad 1 et 116, 1, c. - 2 Cfr. S. Th. I, 116; S. AuÖéjST. De Civ. 5, 1-8. - » S. Th. W, U. 83,2, c; cfr. Theol. Quartals. (Tübingen), 1905, p. 580; Gebetserhörung und Naturordnung. — *S.c. G. 3, 96. 42 S. I, C. 2. — VIAE PROVTDENTIAE OBSCURAE non petita; sed quod aliqua vult praestare nobis petentibus, hoe est propter nostram utilitatem, ut scil. fiduciam quamdam accipiamus recurrendi ad Deum, et ut recognoscamus eum esse bonorum nostrorum auctorem»1. 63 Scholion 5. Viac peovidentiae saepe ignotae. — Exsistentiam divinae gubernationis turn revelatione turn ratione novimus, sed leges seu vias ejus maxima parte ignoramus. «O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei; quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus»2. Nee mirum, non aliter eas cognoscere possumus nisi aut revelatione pan' dantur, aut ipsa ordinis exsecutione patescant. Jam revelatio hac de re pauca admodum manifestat, exsecutio vero ordinationis provisae pro exigua tantum parte a nobis per' cipitur. Quantum enim ad praesentia latent nos multa; quantum ad praeterita, quae statum presentem pepererunt, latent plura; quantum ad futura, ad quae praesentia disponunt, latent fere omnia. Et < ita facile intellegitur, quod multa, quamvis ordinatissima sint, nobis inordinata, superflua, nociva videri possint. Merito igitur s. Aooüstinus: «Si in alicujus opificis officinam imperitus intraverit, videt ibi multa instrumenta, quorum causam ignorat, et si multum est insipiens superflua putat. Jam vero si in fornacem ceciderit aut ferramento aliquo acuto, dum id male tractat, seipsum vulneraverit, etiam perniciosa et noxia sibi existimat esse multa. Quorum tarnen usum, quoniam novit artifex, insipientiam ejus irridet, et verba inepta non curans, officinam suam constanter exercet. Et tarnen tam stulti sunt homines, ut apud artificem hominem non audeant vituperare quod ignorant, sed cum ea viderint, credunt esse necessaria et propter usus aliquot instituta; in hoe autem mundo, cujus conditor et administrator praedicatur Deus, audent multa reprehendere, quorum causas non vident; et in operibus atque instrumentis omnipotentis artificis voluut se videri scire, quod nesciunt»3. 1 S. Th. 1. c. ad 3. - 2 Rom. 11, 33. - 3 De Gen. c. Manich 1,16, 25. S. I, C. 2. — PROVIDENTIA ET MALA PHYSJCA 43 Scholion 6. Mala physica nihil probant contra divinam 64 protridentiam. — Providentia sequitur creationem, ideo non debet auferre ordinem rerum in creatione institutum, nee prohibere quominus res creatae suoa «Ctus agant; secus enim creatio frus tra rebus ita disposuisset. Jam Deus creator mundum componere voluit a. ex rebus, quae sunt in diverso gradu bonitatis: corruptibilibus efeincorr ruptibilibus; b. ex rebus sibi invicem contrariis, quarum una est corruptiva alterius; c. ex rebus invicem subordinatis, quarum videlicet una destinatur in sustentationem et conservationem alterius. Hac autem ordinatione posita et servata, necessario sequitur in rebus multiplex corruptie ac tendentia in corruptionem, a. v. sequitur malum physicum. Deus itaque, ut sapiens provisor universalis, bonum totius bono partium anteponens, non excludit defectus et mala in particularihtts, ut servet bonum totius, ordinem scü. tuüversi1. Dicmi Deum potuissc alium ordinem rerum. eumque melio- 65 rem, instituere! Potuit utique, sed Deus ad melius non tenetur. Ordo autem actualis certo bonus est, nam 'temperatio mundi ex rebus inaequalibus, invicem contrariiSi et multipliciter subordinatis multum confert ad perfectipnem et decus universi. Praeterea minime certum est ordinem mundi, a quo omne malum physicum excluderetur, ordine actuali; for©meÜorem< nam a. quaedam bona summi momenti e. g. actus patientiae, misericordiae et generatim omne» virtutes heroicae sine his malis non essent; b. aha bona minus aestimarentur v. g. sanitas; c. homo multis mediis ad finem suum utilissimis careret, nam mala quae in hoe mundo nos premunt, ad Deum nos ire conpellunt. Haec quidem generatim ostendunt, quare divina gubernatio non excludat mala physica, sed ea permittat aut potius per accidens intendat; quod si quaeratur, quare De«s hoe vel illud malum in specie notif impediat (quod utique sine prae- 1 Cfr. S. c. G. 3, 71. 44 S. I, C. 2. — PROVIDENTIA ET MALA PHYSICA judicio ordinis physici facere posset,) ignorantiam nos tram fateri plerumque debemus (Cfr. n° 63). 66 Corollaria. — 1. Locuti sumus de malis physicis, in quantum sequuntur conditionem naturae: mala naturae. Evidens enim est, mala physica quatenus infliguntur delinquentibus in poenam, mala poenae, divinam gubernationem non obscurare, sed quam maxime illustrare. Revera, si Deus mundum ita gubernat, ut velit servari ordinem moralem, sequitur quod per accidens in' tendat malum poenae; quod autem ad puniendum peccatorem utatur malis physicis ordinatissimum est, quum ordo physicus, utpote inferior, conservationi ordinis moralis inservire debeat. 67 2. Mala physica, quae hwninern premunt, de facto rationem poenae (aut saltem poenalitatis) habent; sine peccato enim praesertim originali de facto non essent, quum per dona praeternaturalia excluderentur. Verum quidem est, mala quae nunc hominem affligunt sequi conditionem naturae, sed inde inferre non licet, hominem, si in purie naturalibus conditus, legem naturalem servasset, tot malis, quot nunc, obnoxium fore. 3. Ad consolandos hommes infortunio, doloribusque pressos parum valent rationes philosophicae; suggerendum illis est, quam pretiosae sint passiones patienter toleratae in ordine ad finem nostrum supernaturalem. Deus etenim, qui hominem lapsum per passionem et crucem Filii sui redimere statuit, sapienti dispensatione filios redemptionis malis physicis reliquit obnoxios, ut per passiones hujus temporis conformes fiant crucifixo Salvatori, et gaudia aeterna, quae omne desiderium superant, mereantur. 68 Scholion 7. Malum morale nihil probat contra divinam proindentican. — Ex tractatu de Deo hic supponimus, Deum nee per se, nee per accidens veile peccatum1 i. e. ipsam privationem rectitudinis moralis actui libero inhaerentem, sed illud permittere tantum. Jam permissio peccati nihil probat contra divinam providentiam, si dantur rationes illud per- 1 Cfr. De Deo Uno et trino, n« 105. s. i, c. 2. — providentia et malum morale 45 mittendi, et si insuper peccata permissa in bonum atque in finem mundi ordinantur. Atqui utraque haec conditio verificatur. 1° Dantur rationes, propter quas Deus peccata permittit. a. Deus etenim ut omne peccatum excluderet, debuisset aut a producendis creaturis liberis abstinere, aut omnem abusum libertatis per providentiam suam praecavere, aut denique ortum ulorum, qui libertate sua abusuri sunt, impedire. Sed nullum horum conveniens esset. Non primum, quia demptis creaturis liberis omne bonum mor al e excluderetur; non alterum, quia sic aliquis gradus bonitatis universo subtraheretur, «tolleretur enim natura illa, quae potest peccare et non peccare, quae quidem bona est» h> Conveniens autem non esset per providentiam auferre quod per creationem institutum est Non terthtm, quia sic perturbaretur ordo naturae, secundum quem Deus cum omnibus parentibus ad generandum concurrit. b. Deus, si omne peccatum exclusisset, non potuisset ostendere divitias potentiae ac bonitatis suae in ordinando mala pessima ad bonum, 2° Peccata permissa ad bonum ordinantur, ordinatione scil. extrinseca, qua Deus ita circa peccata facta operatur, ut fiant dispositiones ad bonum. Qua de re s. Augustinusj ; «Neque Deus ullo modo sineret mali aliquid esse in opribus suis, nisi usque adeo esset omnipotens et bonus, ut bene faceret et de malo»2. Revera demptis peccatis non esset locus v. g. virtuti poe' nitentiae aut martyrio*; non manifestarentur quaedam attributa Dei v. g. longanimitas in tolerandis peccatoribus, misericordia in remittendo, justitia in puniendo peccata; demum non fuisset opus redemptionis, supereminens illa manifestatio divinae misericordiae simul et justitiae. Quapropter omnibus consideratis dicendum est, ad finem mundi plus conferre permissionem peccati simul cum bonis inde elicitis, quam exclusionem peccati una cum absentia bonorum, ad quae Deus 1 S. Thom. In II Sent, d. 23, q. 1, a. 2. - 2 Enchir. c. 3, n* 71. 5 S. Th. 1, 22, 2, ad 2. 46 S. I, C. 2. — PROVIDENTIA ET INAEQUALITAS BONORUM peccata ordinat. Quodsi verum non esset, nee ecclesia caneret: «O felix culpa, quae talem ac tantum meruit habere redemptorem!» nee s. Paulus exclamasset: «Ubi abundavit delictum, superabundavit gratia*1* rn 69 Corollarium. Per praedicta explicatur quidem, qua ratione malum morale sub divina providentia exsistere queat, non vero quomodo peccata ita abundare possint inter homines. Hujus autem abundantiae s. Thomas2 duplicem causam assignat: prior est, quod humana natura, quippe quae infimum gradum inter creaturas intellectuales occupat, admodum debilis est ad bonum; altera (quae videtur principalior) est conditio declivior, in quam homo per peccatum originale redactus est — de qua suo loco dicetur. — 70' Scholion 8. Inaequalis bonorum distributio, peccatorum prosperitatcs, justormtt calamitates nihil próbant contra divinam providentiam. — Praenotanda. a. Bona temporalia et felicitas in hoe mundo non constituunt finem hominis, ne secundarium quidem, et tempus mortahs' vitae stadium laboris atque probationis est, non remunerationis. Hinc bona et mala temporalia rationem praemii aut poenae non nisi imperfecte, et per accidens habere possunt, per se enim et proprie turn bona turn mala sunt media ad finem. b. Felicitas hujus vitae nee unice nee praecipue a bonis exterioribus, divitiis atque honoribus; pendet; revera plus ad eam conferunt «pietas cum sufficientia» quam bona fortunaes' Hinc aliud est quaerere, num generatim boni sint malis feliciores; aliud, num boni soleant esse malis ditiores ac honoratiores. Ad priorem quaestionem affirmative respondendum est, ad alteram non ita. c. Attamen, etsi de solis bonis exterioribus agatur, cavendum est ab exaggerationibus, quasi paupertas ac aerumnae 1 Rom. 5, 20. - 2 S. THOM. In I Sent, d. 39, q. 2, a. 2, ad 4. - » Cfr. 1 Tim. 6, 6; Ps. 36, 16; Prov. 30, 8. S. I, C. 2. — PROVIDENTIA ET INAEQUALITAS BONORUM 47 solis fere justis reservarentur, malis vero vix non semper bona affluerent; teste enim experientia, 4e regula generali bona et mala utrisque indiscriminatim obvenire solent, juxta illud: «Qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos»1. Nihilominus verissimum est, pios subinde calamitatibus obrui, peccatores impudentes bonis abundare, et quum inaéquaüs ista, et secundum apparentiam inepta bonorum distributio hommes justos, ac praesertim afflictos, vehementer angere soleat2, ostendendum est hanc inaequalitatem divinae providentiae non adversari. Igitur: 1° Distributio bonorum ac malorum ut plurimum resultat 71 ex causis ordinis naturalis, turn necessariis turn liberis, quarum impeditio ordinem naturalem plurimum turbaret, Alii divitias sibi comparant, quia ingenio atque indole praestantes totis viribus negotiis incubuerunt; alii pauperes sunt, quia parentes substantiam suam luxuriando perdiderunt; alii amentes aut hebetes nascuntur, quia a parentibus ebriosis procreati sunt, eet. Praeterea, quot miracula requirerentur, ne poena tem' poralis mahs inflicta etiam innocentes attingeret; cogita e.g. maritum ac patrem impium, uxorem et filios innocuos! Neque his, quae de causis naturalibus diximus, contradicit Christus: «Quaerite primum regnum Dei et justitiam ejus, et haec omnia [scil. necessaria vitae], adjicientur vobis»3; nam iis qui regnum Dei primo loco quaerunt, Dei providentia ordinarie necessaria vitae quasi naturaliter suppeditat; qui enim vere pii sunt negotiis atque officiis suis diligenter incumbunt, ab excesSibus rem domesticam saepe inutiliter consumentibus abstinent, paucisque contenti esse didicerunt4. 2. Nee ipsi ordini ■ morali proficuum esset, si pietas semper bonis terrestribus remuneraretur, malitia calamitatibus plecteretur. Facile enim «non nisi propter talia praemia ilK [Deo] serviendum esse arbitraremur, nee pios nos faceret 1 Mt. 5, 45, - 2 Cfr. Job. 21, 7; Ps. 72, 2; Jèrem. 12, 1. - t Mt. 6, 33; cfr. 31-32. - 4 Cfr. I Tim. 6, 8. 48 S. I, C. 3. — PROVIDENTIA ET INAEQUALITAS BONORUM talis servitus, sed potius cupidos et avaros»'. Deinde optima virilium virtutum palaestra, tribulatio scil. et fortuna adversa* excluderetur, et plurimi, terrenis gaudiis capti atque emolliti, «manentem civitatem» se hic habere putarent. 3° Demum ipsae iustorum plagae et iniquorum prosperitates divinae misericordiae ac justitiae effectus esse possunt; misericordiae quidem, quatenus v. g. pü, per calamitates hujus saeculi plene purgati, poenas purgatorii longe acerbiOPés evadunt; justitiae vero, quatenus v. g. mah, vitam aeternam non consecuturi, mercedem temporalem pro operibus suis quaUtercumque bonis recipiunt, vel etiam subtracta virga paternae correptionis, sub cujus ictibus forsan resipiscerent, secundum desideria cordis sui ire in adinventionibus'suis permittuntur3. CAPUT III DE ORDINE SUPERNATURALI IN ABSTRACTO Deus, quiicreatione condidit et continua providentia conservat ordinem naturalem, altiorem adbuc ordinem instituit, n. p. supernaturalem, quatenus creaturas intellectuales ultra naturalem exigentiam pretiosissimis donis sublimavit. Quum igitur in angelis et hominibus duo erunt consideranda, turn id quod eorum natura habet, turn id quod supra naturam acceperunt, opportunum videtur quamdam theoriam ordinis supernaturahs praemittere. Etsi ea, quae dicentur, maxima parte etiam de angelis valeant, specialius tarnen et directius respiotaius genus humanum, seu potius supernaturale prout verificatur'in homine. Agemus 1° de notione et divisione boni supernaturalis; 2° de ipso ordine supernaturali, denique 3° de eo, quod bono supernaturali ■ gratiae opponitur, n. p. de peccato. 1 S. August. De Civ. 1, 8. - 2 Rom. 5, 3-5. - 3 Cfr. Ps. 80. 13; Heb. 12, 8. —Legi meretur Heinrich, Dogm. Theol, V, § 275. s. I, c. 3, a. li — natura et naturale, quid 49 Art. I DE notione et divisione boni supernaturalis Quum superaaturale dicatur per oppositionem ad naturalia, a notione naturae et boni naturalis incipiendum est.. I. Natura (a nascor: &vou; a peccati venialis actualis 63 necessario auferunt tendentiam voluntatis in verum finem ultimum: et haec prirnaria intentione vetantur a lege divina. Et sunt nonnulla, quae opponuntur complemento ordinis tantum, quia, etsi non infringant habitualem relationem creaturae in Deum, tarnen in illum referri nequeunt: et haec lex divina secundario tantum prohibet. Porro quae primo loco nominavimus constituunt peccata ex parte objecti gravia, cetera vero sunt venialia ratione objecti. ■< Quaeres, quaenam generatim opponantursubstantiae ordinis moralis ? Et brevissime respondeo: quae aut directe destruunt essentialem habitudinem hominis ad Deum, aut indirecte graviter laedendo ejus praesuppositum, n.p. ordinatum amorem hominis ad seipsum atque ad proximum suum et societatem humanam'. Vides peccatum veniale, quum non adversetur substantiae ordinis, neque principali legis divinae intentioni, non esse contra ordinem legemque divinam simpliciter, sed potius secundum quid; et in hoe sensu s. Thomas dicit, peccatum veniale proprie non esse contra ordinem legemque, sed praeter eas2. At si lex sumitur, non pro eo quod pruicipaliter intendit, sed pro omni, quod quolibet modo continet, sic verissime dicitur omne peccatum esse contra legem. Peccatorem viatori comparando dicit s. Thomas: «Qui peccat mortaliter est sicut recedens a via [in aliam partem declinando] peccans venialiter •; similatur ei, qui nimfa moratur in via»3. Probe observa: ut admissio perfecte fibera alicujus rei, 94 quam lex secundario tantum prohibet, in concreto sit peccatum veniale, omnino requirifcur, ut creatura neque in ea ultimum suum finem reponat, neque eam ad alium finem ultimum determinatum praeter Deum referat. Illud contingitp si peccator rem leviter illicitam ita appetit, ut sibi dicat: etsi haec res me a Deo separaret, eam adhac vellem; hoe locum habet, ' Cfr. Billot, 1. c. p. 31: Pesch, 1. c. n° 536 seq. - 2 S. Th. I, II, 88, 1, ad 1; De Malo, 7, 1, ad 1. - »In II Sent. d. 42, q. 1, a. 3, ad 5. 64 S. I, C. 3, A. 3. — MALITIA PECCATI MORTALIS si qtfis v. g. mendacio officioso utitur ut ad adulterium per* veniat. In uteoque casu trattsgreasia, non quidem ratione objecti secundum se, sed propter dispositionem vel finem operantis, essentiaiem conversionem ad Deum auferret, ac proinde peccatum mortale esset. Peccatum vemale, quum intactam nrhnquat conversionem habitualem creaturae ad Deum, in ordine supernaturali non importat privationem gratiae sanctificantis. Quia igitur non aufert p»mcip*um ordinis et vitae supernaturalia^ natufa sua ab intrinseco reparabile est, et bac de caM». cum respectu, eet; et quidem propter tria,- ' Primo enim hinc moneris, peccatum habituale non consistere in sola privatione gratiae praecisive sumpta, sed in hac privatione ut causata per culpabilem conversionem ad bonum creatum, a. v. in privatione gratiae una cum reatu conversionis ad creaturam, aut habitualiter aut saltem imputabiliter adhuc permanentis. Et in hoe sensu dici potest, quod peccatum mortale habituale consistit in positiva aversione a Deo, n.p. in privatione conversionis ad Deum per conversionem, aliqua ratione perdurantem, in finem contrarium. Praeterea ex eodem capite explicatur, quomodo unum peccatum habituale possit esse alio gravius, et qua ratione in eodem subjecto multiplicari queant reatus. Ipsa quidem privatio gratiae secundum se eadem est in omnibus, quimortaliter peccarunt, sed tanto gravius imputatur vel etiam tot vicibus imputatur, prout promerita est per actus turpiores et frequentiores. Denique ex hoe fonte concludas, remissionem peccati mortalis in statu naturae elevatae consistere in duobus, n.p. in cessatione imputationis actus pravi praeteriti,aét innovainfusione gratiae sanctmcantis.Quaedao,etsieodemtemporefiant,itatamensehabentwtcondonatio offensae infusionem gratiaenaturafraecedat. Peccatum habituale nunc reatusiculpae vel simphciter>cu!p% nunc macula dicitur. Vox culpae peccatum denominat per respectum ad Deum offensum; vox maculae illud designat per respectum ad subjectum in quo est, quia scil. animam privat nitore gratiae sanctificantis. 98 CoroÜUtrium. In explicando peccato habituali mortali secuti sumus sententiam communiorem, quae notam ejtis;primariam reponit in privatione gratiae, secundariam vero in permanenti S. II. — DE ANGELIS 67 imputabilitate actus pravi. Monemus tarnen, aliquos naturam peccati nostri principaliter reponere in permanenti imputatione actus peccaminosi, et non nisi secundario in privatione gratiae. Differentia non videtur magni momenti, quum in utraque sententia duo elementa ad plenam rationem peccati habitualis mortalis concurrant. V. Peccatum veniale habituale consistit in permanenti 99 imputabilitate actus pravi. Hinc duo fluunt: 1° peccatum veniale non relinquere in anima maculam proprie dictam, i. e. permanentem defectum alicujus pulchritudinis, neque enim tollit, neque diminuit gratiam sanctificantem aut virtutes annexas h — 2° Remissionem culpae venialis nihil aliud importare quam cessationem imputationis, seu condonationem offensae. Verum, etsi ad remissionem peccati venialis non requiratur gratiae infusio, praesentia gratiae in anima ad eam omnino praerequiritur. SECTIO II DE ANGELIS2 CAPUT UNICUM Angelus (ayyeiog) ehjmologice missum seu nuntium signi- 100 ficat; hinc homines, qui speciali quodam modo a Deo mittuntur, in Scriptura subinde angeli vocantur3, et ipse Christus «angelus testament!» dicitur4; ex usu communi tarnen angelorum nomine veniunt creaturae spirituales, hominibus superiores, praesertim boni; quippe qui frequenter a Deo ad diversa ministeria mittuntur, «Angelus enim nomen officii est, non naturae. Quaeris nomen hujus naturae? spiritus est; quaeris officium? angelus est»5. Diximus «praesertim boni»; 1 Cfr.S. Th. I, II, 89, 1, c. - 2 Cfr. v. g. Ostwald, Angelologie3. 1889; Dici. de Theol. cath. in voce: Ange. — 3 Ita v. g. sacerdotes V. T. (Mal. 2, 7); Joannes Baptista (Mal. 3. 1; Mt. 11, 10); episcopi (Apoc. 2-3) angeü vocantur. — 4 Mal. 3, 1. — ' S. August. Sermo 1 in Ps. 103 n° 15. 68 s. h, a. 1. — angelorum exsistentia nam licet in usu vulgari fidelium'soli spiritus boni angelorum nomine designari soleant, theologi, tractantes de angelis omnes creaturas spirituales, turn bonas turn malas, intellegunt; quod et nos facimus. 101 Angeli definiripossunt: substantiae creatae merespirttuales. Dicuntur substantiae, ut excludatur error Anabaptistarum contendentium, angelos nihil aliud esse quam persóaificationes divinarum operationum; creatae, ut distinguantur a Deo, eique inferiores esse noscantur; spirituales, ut secernantur a substantüs materiaubus, ac intellectu et voluntate praediti intellegantur; demum: mere spirituales, ut appareat eos non sicut anima humana ad informandum aliquod corpusordinatos esse, sed omnis corporis expertes per se subsistere, ac personae dignitate fulgere, — Veritas definitionis ex sequentibus patebit. Universam doctrinam de angehs tribus articulis absolvimus, agendo 1° de angelorum exsistentia, distinctione, natura; 2° de eorum elevatione ac lapsu; 3° de eorum cum hominibus commercio'. Art. I De angelorum exsistentia, distinctione. natura 102 Prop. t Exsistunt Angeli, a Deo ex nihilo creati. Prop. quoad utramque suam partem dogma fidei est ex conc later. IV: Deus «simul ab initio temporis utramque de nihilo condidit creaturam, spirirualem et corporalem, angelicam videhcet et mundanam, ac deinde humanam, quasi communem ex spiritu et corpore constitutam»2. Probatur. 1° Ex s. Scriptura: «esse namque angelos et archangelos fere omnes sacri eloquii paginae testantur»1. Angeh dicuntur: a. creati in Verbo4, b. Deum adorare eique 1 Pro historia doctrinae de angelis consuli possunt L. HackSPOL : L Artêétotoêft-Jtó*» ti'l'époque héö-TesUunentiure, in Revue Sibliaue, 1902 et 1903; Vacant, Dict. de Theol. vath. in voce Ange, I,. p. 1190. — 2 Denz. Enchir. n° 428; cfr. conc vatic Constit. de Fide CattuÉp. 1. — 3 S. Greg. ffl. ïfom. in Evang. 34, 7. - 5 Col. 1, 16. s. ii, a. 1. — angeu quandonam creati 69 benedicere1; Deo obedire*^tiiferiores esse Verbo, Christoque ministrare3: Deum tndere*; dicuntur c. peccare et puniri5; denique d. hominibus superiores esse*»iis apparere7, eosque custodires. — Atqui ex /his omnibus evidens est, dari substantias intellectuales creatas, nobis superiores, i. e. angelos. 2° Ex ss. Patribus e. g. s. Clembns R.: «Multitudinem universam angelorum ejus [Dei] diligenter consideremus. quomodo adstantes voluntatem ejus; exsequantur"9. Ratio, quamvis angelorum exsistentiam nee a priori nee a posteriori probare valeat, eam tarnen aliquatenus suadet, ostendendo creationem angelorum esse congruentem. Cfr. prop. 3. Scholion, Quandonam angeli sint creati ? — Fide certum 103 est, angelos non esse ab aeterno creatos10. Ex Job, 38, 4—7 multi concludunt, eos jam exstitisse quando Deus orbem terrarum disponebat. Ceterum plures graeci, e. g. s. Greg. naz., opinati sunt angelos ante mundum corporeum creatos esse, sed sententia probabilior, communis inter scholasticos et recentiores, tenet eos simul cum materia mundana creatos esse. i Argumenta probabilia sunt: Gen. 1, 1, turn propter verba «in principio," turn quia multi Patres et theologi docent, sub nomine «coelum» angelos saltem implicite memorari". Monendum tarnen, rem a concilio lateran. IV (L c.) definitam non esse, nam vox «simul» ét incidenter adjecta est, ét pro «pariter» seu «aequaliter» accipi potest; quare s. Thomas, scribens post conc. lateran. expresse addit, sententiam s. Greg. naz. erroneam dicendam non esse1*. Prop. 2. Angeli sunt numero plurimi, inaequales inter se, 104 et in novem ordines distincti. 1 Pa. 96. 7; 102, 20. - 2 II Reg. 24, 16. - 3 Hebr. 1, 4-14; Mt. 4, 11. * Mt. 18, 10. - 5 U Petri. 2, 4. - 9 Ps. 8, 6; Mt. 22, 30 ; 24, 36. 1 Gen. 16, 7; Jvdic. 6, 12; Act. 10, 3. -8 Ps. 90, 11. - 9 Ep. ad Cor. 34, 5. - 10 Prov, %i S&s S. Th. I, 61, 2. - " Cfr. Cat. Conc. Trid. p. 1, c. 2, n° 161 Eccli. 18, 1 et conc. lateran. IV supra laudatum. — 12 S. Th. 1. c. 3; Cfr. Opusc. 23 Exp. prim. Decret. et Coll. Loc. VII, p. 1625. i 70 s. il, a. 1. — angeli plurimi; inaequales Prima et altera pars propositionis, quam vis nunquam ab ecclesia definitae, omnino certae sunt, quum in fontibus revelationis clare contineantur. lor)mingentemungelorusnmultitudinem patet ex Daniël: «Millia millium ministrabant ei [Deo], et decies millies centena millia assistebant ei» % Christus »plus quam duodecim legiones angelorum»2, s. Paulub «multorum millium angelorum frequentiam» memorat3. Quinimo juxta. s. Thomam «rationabile est, quod substantiae immateriales excedant secundum multi' tudinem substantias materiales quasi incomparabiliter»4. 105 2° Angelos inaequales esse, ideoque diversos ordines constituere patet e. g. ex eo, quod Michael vocatur «unus de principibus primis»8, necnon ex nomine archangen6. Si enim dantur «principes primi» et «archangeli», etiam inferiores esse necesse est. Praeterea Scriptura (ut infra videbimus) angens^diversa nomina tribuit7, quae certo diversos quosdam ordines indicant. Consonat universa Traditio, et ipsa ratio rem suadet: quum enim omnia opera Dei ordinatissima sint, indubium est, innumeros angelos constituere aliquam societatem, ex superioribus et mferioribus conglutinatam. 106 Tertio pars prop., dari scil. novem ordines seu choros angelorum, non plures nee pauciores, non est fidei dogma, nee omnino certum, sed est sententia inde a saeculo septimo volde communis in ecclesia, quae proinde contemni non debet. Sane: 1° In s. Scriptura novem diversa angelorum nomina occurrunt n. p. Seraphim*; Cherubim9; Throni; Dominationes 1 Dan. 7, 10. - 2 Mt. 26, 53. - 3 Hébr. 12, 22. - 4 S. Th. I, 50. 3, c. 5 Dan. 10, 13. - 6 I Thess. 4, 15; Jud. 9. - 7 Eph. 1, 20-21; Col. 1, 16. — 8 Isa. 6, 2. — 9 Gen. 3, 24/Ezech. 10. — Lenormant opinatus est nomen Cherubim desumptam esse a voce kïrübu, qua assyrii magnas illas statuas leonum ac taurorum alatorum et facie humana ornatorum appel' lassent. At testibus rerum orientalium peritis (A. Jeremias, Zimmern, Buhl) nullatenus constat, monstra praedicta nomine kirübu designata fuisse, et ita opinio Lenormant fundamento caret. s. n, a. 1. — angelorum ordines (xvoiórrftea); Virtutes (dwdueic); Potestates (ègovoiai); Princü patus (&gx(U)U'Archangel&jf Angeli3. Illis nominibus plures angelorum ordines indicari clarum est; quis enim contendet omnia nomina in Epp. ad Eph. et ad Colos. 1. c. occurrentia, esse synonyma? Quo posito, quum nulla ratio positiva insinuet, aliqua saltem ex iis nominibns synonyma esse, pronum est concludere, quod singula singulos ordines;significant. Sic autem novem ordines inveniuntur. Nihilominus argumentum peremptorium non est; nam: a. Quum nullibi omnia nomina simul occurrant, absolute loquendo possibile est, eumdem ordinem in diversis locis diverso nomine designari, Hinc s. Augustinus subdubitando: «Utrum iidem archangeli appellentur virtutes.., dicant, qui possunt,... ego me ista ignorare confiteor»4. b. Ab altera parte Scriptura alios ordines praeter indicatos saltem non expresse excludit; quinimo s. Chrysosb. ex Eph. 1, 21 concludit: esse «sine dubio et alias virtutes [ordines], quarum ne nomina quidem novimus"5. 2° Concedendum est, apud antiquiores Patres numerum ratum et fixum angelicorum ordinum non inveniri ipsosque in e numerands illis ordinibus non convenire. Attamen omnes novem ordines simul jam memorat s. Cyrillus Hier., et quidem ex liturgia suae ecclesiae, quam explicat6, s. Ambrosius7 et s. Hieronymus8. Postquam vero saeculo ut videtur quinto 1 Col. 1,16; «In ipso [Christo] condita sunt [universa in coelis et in terra, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, it^.Principatus, sive Potestates." — Ephes. 1, 20—21: »Suscitans illum a mortuis et constituens ad dextram suam in coelestibus, super omnem Principatum et Potestatem et Virtutem et Dominatiotutm et omne nomen, quod nominatur non solum in hoe saeculo, sed etiam in futuro." — 21 Thess. 4, 15. — 3 I Petri 3, 22: «Subjectis sibi Angelis et Virtutibus.» — Rom. 8. 38: «Neque Angeli, neque Principatus, neque Virtutes.» — 4 Enchir. c. 11, n° 58. — 5 Hom~ é De Incomprehens. 2. — 6 Cat. Myst. 5, 6. — 7 Apol. David, c. 5, n°20. - 8 ApoZ. c. Rufin. II, 2. - S. Irenaeus (Adv. Haer. II, 30, 6) ommes recenset praeter Cherubim et Seraphim. — S. Athanasius in Ep. II ad Serapion. n° 4 omnes recenset praeter Thronos , quos in£p. I ad Serapion. n° 13 memorat. I 72 S. II, A. 1. — ANGELORUM ORDINES vulgatus Areopagita1, et saeculo sexto, independenter a Dionysio, s. Greg. Magnus2 ex professo novem angelorum ordines statuerant, haec sententios hrter sequiores Patres et. scholasticos ita invaluit, ut paucissimi ab ea re cederent3. 108 ' «Seholion 1. Longe mferiorem auctoritatem habent: a. Distributio angelorum in tres hierarchias, terne» ehoros complectentes. Haee distributio, a vulgato Dionysio inyecta*, non directe revelationi sed speculationibus theologicis tantum innititur5. b. Series, qua se invicem angelorum ordines excipiunt. Supra recensuimus seriem a Dionysio traditam^ quae communior est. Consonat series & Gregorii M., nisi quod Virtutes et Principatus locos suos permutent, ita ut Virtutes ponantur septimo loco, Principal*» >wro quintum sortiantur6. Iterum differunt turf* a praecedentibtts, rum ab invicem series s. Cyfitti Hier. et Brèviarü Hom in FeSto Omn. Sanct elegerant». Revera aliqui versionis LXX codt' ces, pauci tarnen et inferioris notae, loco «filii De*»'3legunt: &yyeloi tov @eov- et Philo, Josephus, atque apocryphi quidam locum de angelis libidine peccantibus mterpretati sunt, Perperam omnino; heet enim nomine filiorum Dei in Scrip* turis aliquoties angeli designentur', hic certo intellegendi sant >■ non angeli sed homines, 'vel probi vel generatim Sethitae, sibi copulantes mulieres pravas, ex Cain oriundas. Ut enim aha praetereamus, filii Dei ad filias hominum ingredientes, certo non fuerunt angeli boni, peccati non capaces, et qui «neque nubent, neque nubentur»2; sed neque daemones fuerunt, quippe quibus minime convenit nomen filiorum Dei. Ceterum cfr. F. de Hummelauer aut G. Hobero, in h. 1. 2. Aliam errandi occasionem praebuerunt illi loei Scripturae 113 ubi angeli forma sensibili apparuisse narrantur. Ast hae apparitiones a. ex se non probant, angelos habere corpora naturaliter sibi unita, nam ipse Deus aliquando sensibiliter apparuisse legitur; b. si quid probarent in favorem corporeitatis, ostenderentquosdam saltem angelos habere corpora humana, a. v. eos esse homines; quod nemo contendit. Denique c. ipse modus apparitionis saepius ostendit, non agide corporibus naturalibus3. '{'8i' quaesieris, qua ratione apparitiones angelicae explicandae sint, haec post s. Thomam opinando respondemus. Aliquae apparitiones, v. g. quae in somno obtigisse leguntur, satis explicantur per visiones imaginarias, per species scil; in sola imaginatione videntiS!exsistentes, et per angelum causatas. Pro aliis tarnen videtur dicendum, quod angeli aliquod corpus, ex materia praejacente formatum, assumpserint4. Illud assumere significat, quod corpus uniatur angelo, non ut formae, neque ut motori tantum, sed sicut motori repraesentato per corpus assumptum5. - Quia angelus corpus 1 E. g. Job. 1, 6. - 2 Mt. 22, 30. - 3 Cfr. e. g. Judic. 13, 20; Tob. 12. 19 seq.; Dan. 9, 21; 14, 35. — 4 Aliam explitationem invenies apud Palmieri, Pneumatol. thes. 3. - 5 Cfr. S. Th. I, 51, 2. 76 s. ii, a. 1. — angeli num sint in LOCO? assumptum non informat, non potest per illud exercere actus vere et proprie vitales; attamen efficiendo motus locales, producere potest quosdam effectus, qui in homine vivo sunt termini operationis vitalis. Et hoe sensu tantum angelus per corpus assumptum v. g. loquitur aut ambulat1. 114 3, Angeh, quum sint spiritus puriy materia et forma non constant2, ac per consequens natura incorruptibües seu immortales sunt3. Quodsi patres, aliquando dicunt, eos non natura, sed gratia immortales esse, id unum forte intendunt, eos vitam non a se, sed Dei beneficio habere. At quamvis in angelo non sit compositio physica, multiplex in eo admittenda est compositio metaphysica, scil. ex essentia et exsistentia, ex substantia et accidentibus, ex natura et personalitate. Minime igitur divinam simplicitatem attingunt. Jam aliqui Patres,, qui de angelis ita loquuntur, ut videantur eis corpus tribuere, nihil aliud sibi volunt, quam ut eos excludant ab omnimoda simplicitate, quae soli Deo propria est 115 Scholion 1. Num et quomodo angeli sint in loco? — Evidens est angelos, quum sint creaturae, non esse immensos, et, quum sint puri spiritus, loco non indigere. Modus loquendi Scripturae innuit: a. angelos revera esse in loco, ubi se manifestant et agunt, et b. eos non esse in omnibus locis actualiter exsistentibus simul; dicuntur enim venire alicubi, inde recedere, expelbV eet4. Consonat Traditio: Angeli, ait s. Joes Damasc, «nee cum in coelosunt, in terra versantur, nee cum a Deo in terram mittuntur, remanent in coelo»5. Quinimo s. Thomas docet, angelos creatos esse in loco corporeo, «ad ostendendum ordinem eorum ad naturam corpo- 1 S. Th. 1. c. 3; cfr. Satouj, De oper. div. p. 594; Billuart, De Angel. Diss. I, art. 4. — 2 S. Ih. I, 50, 2. — Nihilominus scholastici, aliquando dicunt, eos materia et forma constare, sensu scil. improprio et ad significandum, eos non esse actum purum. Cfr. s. Thom. De spir. creat. a. 1, c. - 3 S. Th. L c. », - 4 Mc. 13, 32; Ephes. 6. 12, II Petri 2, 4; Mt. 4, 11; Loc. 2, 15; 8, 27-33. - 6 De fid. orthod. II, 3. S. H, A. 1. — ANGttI NUM SINT IN LOCO? 77 ream», cum qua unum universum constituunt et cui praesident'. Quod modum attinet, quo angeli ad locum comparantwf; non sunt in loco circumscriptive, sed definitive, quatenus scil. tötö illorum substantia est in singulis partibus loei, et non extra illum. Ratio proxima, seu fundamentum praesenöae angeli in loco secundum s. Thomam est contactus aut applicatie virtutis angelicae ad rem locatam2; quod afli ex Thomisös ita intellegunt ut dicaöt, angelum alicubi praesentem reddi ex eo, quod ibi operationem virtualiter transeuntem exerceat3; alh" ex eo, quod virtutem suam loco ita coaptet, ut proxime potens sit ad ülic operandum transeunter, utt V. g. fit quando angelus aliquem habitualiter custodit4. Porro si dicitur, angelum non esse nisi in uno loco simul, per unum locum intellegitur totum spatium, ad quod immediate contingendum virtus illius angeli sufficit; quam late autem sphaera virtutis singulorum angelorum pateat, prorsus nescimus5. Ceterum modus praesentiae angelicae in loco revelatus non est, et theologi in diversaa sententias abeunt6. Scholion 2. De cognitione et locutione angelorum. — 116 Multa de cognitione angehca invenies apud s. Thomam*; pauca seligimus. Angelos intellectu et cognitione hominibus praestare innuit Scripfcara8, et sponte sequitur ex eo, quod sunt spiritus puri. Ad modum quod spectat, docet Aquinas angelum seipsum 1 s. Th. I, 61, 4. - 2 l. c. 52, 1. - 3 Ita e. g. Billuart, de Angelis, Diss. II, a. 2, obj. 1. — 4 Ita v. g. Sylvius in h.1.; Satolu, De Oper. divin. j P- 599. — Ipse s. Thomas scribit (Quodlib. 1, a. 4, c): «Angelus est in loco per contactum virtutis. Si' quis autem vetff virtütis contactum operationem vocare, propter hoe quod operari est effectus virtutis, dicatur quod angelus est in loco per operationem, ita tarnen quod per operationem non intellegatur sola motio. sed quaelibet unitio, qua sua virtute se corpori unit, praesidendo vel continendo vel quocumque alio modo.» Cfr. De Pot. 3, 19, ad 2. - s s. Th. I, 52, 2. - « Cfr. v. g. suarez, De Angelis, I. IV; Fr. ScHMID, Quaest. select, p. 28 seq. - 7 S. Th. I, 54-58 - 8 II Reg. 14, 20; Mt. 24, 36. 78 s. n, a. i. — cognitio angelorum cognoscere per suam substantiam, vices speciei impressae gerentem, alia vero a se per species intellegibiles 4psi congenitas, quas scil. non ex rebus haurit, sed in ipsa creatione accepit1. De objecto haec: naturaliter Deum cognoscunt cognitione abstractiva tantum, quam vis longe perfectius ac nos2. Deinde quam vis eorum cognitio latissime pateat, quaedam naturali ipsorum cognitioni penitus subtracta sunt, et quidem: a. Futura Hoera*. Sane futura libera ab angelis cognosci nequeunt, nee in suis causis creatis, quippe quae sunt indifferentes ad opposita; nee in libero Dei decreto, quod omni creaturae impervium est; nee denique in seipsis, nam id soli convenit aeterno Deo, cui omne verum necessario patet. — Haec de cognitione certa, nam angeli multa futura libera cum majori minorive probabilitate ex causis creatis conjicere possunt4. b. Secreta cordium, i. e. actus immanentes liberos intellectus et voluntatis sive aliorum angelorum sive hominum5. Ratio interna haec esse videtur: quum voluntas rationalis creaturae soli Deo subjaceat, ea quae a sola voluntate pendent Deo tantum aperta sunt — Cetetum angelos cogitationes et affectus nostros ex effectibus aut immutatione corporali cognoscere posse, facile patet6. c. Mysteria supernaturalia'' . Angeli etenim neque naturaliter divinam essentiam intuentur, neque ex suis naturahbus cognoscere possunt illud, quod ex sola gratuita Dei voluntate pendet8. 117 Angeli, quando conceptus suae mentis alteri manifestant, loqui dicuntur9. Loquuntur autem turn ad alios angelos, sive bonos sive malos, turn ad Deum «consultando divinam voluntatem de agendis, vel ejus excellentiam admirando»'°. 1 L. c. 56, 1-2. — 2 L. c. 3. — 3 Isa. 41, 23; 46, 9-10. - 4 Cfr. S. Th. t 57, 3. - 5III Reg. 8, 39; Jer. 17, 10. - 8 Cfr. S. Th. 1. c. 4. - 7 I Cor. 2, 11. - 8 Cfr. S. Th. 1. c. 5. - 9 Jud. 9; J Cor. 13, 1; cfr. S. Th. I, 107. 10 L. c. 3, c. S. n, A. 1. — LOCUTIO, POTENTIA ANGELORUM 79 De modo, quo angeli loquunter, evidens est, illos non uti signis sensibilibus; ceterum docet s. Thomas illos solo acht voluntatis sensa sua alteri patefacere, scil. «per hoe, quod ille cujus est conceptus, sua voluntate ordinat ipsum ad alterum»1. Et ita conceptus suos uni pandere, et simul alteri occultare possunt, nee quidquam hac in re efficit distantia loealis2. Tenninis a vulgato Dionysio3 mutuatis theologi tradere 118 solent, quod superiores angeli inferiores illuminant, purgant, perficiunt. Sensus est: superior angelus inferiorem üluminat, proponendo et manifestando üli veritatem de rebus divinis, ita autem purgat intellectum inferioris a defectu, qui est nescientia, simulque ejus intellectum perficit, causando scil. perfectiorem scientiam4. Scholion 3. De potentia naturali angelorum. — Angeli, 119 quos Scriptura5 «potentes virtute» praedicat, Deo jubente aut saltem permittente, turn in res corporeas, tum in animas hominum agere possunt. a. In res corporeas. — «Egressus est autem angelus Domhn et percussit in castris Assyriorum een tum octoginta quinque millia»6. «Angelus... aCcedens revolvit lapidem»7. Nihilominus res corporales angelis non ad nutum serviunt, ipsi enim naturali sua virtute in corporibus solum motum localem directe causare possunt, et mediante motu locali alios effectus, in quantum scil. naturales corporum virtutes alio atque alio modo in suos fines appheent, «sicut faber adhibet ignem ad demolhtionem ferri»8. Modus, quo spiritus angelicus per contactum suae virtutis corpora movet, nos latet. b. In animas hominum, scil. vivorum; nam de animabus 120 1 L. c. 5, c. — 2 L. c. 4. — 3 De coel Hier. c. 8, § 1. - 4 Cfr. S. Th. I, 106, 1 et 2 ad 1; 107, 2. - 5 Ps. 102, 20. - 8 Isa. 37, 36. - 7 Mt. 28, 2; cfr. 8, 32. - 8 S. Th. I 110, 2 et 3. 80 s. fl, a. 1. — potentia angelorum separatis non loquimur. «Ecce, angelus Domini apparuit in somnis Joseph dicens: surge et accipe puerum et matrem ejus», eet'. «Et dixit ad me angelus, qui loquebatur in me»2. «Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas»3. Patet igitur, angelos tum dn intellectum, tum in voluntatem nostram aliqua ratione influere posse. Circa modum haec pauca. Quantum ad intellectum. Cum intellectus noster intellegibilia pura capere nequeat, angelus signis sensibilibus uti debet, ut cogitata sua intellectui nostro adaptet. Qua ratione id fiat in apparitionibus sensibilibus, clarum est; in aliis vero casibus dicendum videtur: angelum, aut objiciendo sensui objecta externa, aut directe influendo in organis corporalibus, excitare4 in nobis ea phantasmata, ex quibus conceptus communicandos hauriamus5. Quantum ad volitionem liberam, imprimis certum est, eam a nulla causa creata, quippe quae semper coactiva est, physice moveri posse; angelus igitur non nisi morahter in eam influere potest, aut proponendo (eo modo quo suprath^ximusjihwellectui motiva suadentia, aut excitando (mediante sensu sel phantasia) passiones appetitus sensitivi. At quovis modo angelus agat, voluntas semper libera manet ad assentiendumveanesistendum6. Art. II De angelorum elevatione et lapsu Postquam egimus de angelis secundum esse naturae, dicendum venit de iis secundum esse gratiae; quam doctrinam exposituri incipimus ab iis, quae in revelatione magis exphcite continentur, inde ad aha, minus diserte aut virtualiter tantum revelata, gradum facientes. ' Mt. 2, 13. - 2 Zach. 1, 9. - 3 Jo. 13, 2; cfr. Loc. 22, 3. - 4 Reproducendo scil. et diversimode combinando imagines in memoria reconditas; aam phantasmata omnino nova angeli in nobis producere nequeunt. — s S. Th. I, m, 1 et 3. - 6 S. Th. I, 111, 2; cfr. 906, 2. s. ii, a. 2. — angeli beau et damnati 81 Prop. Ex angelis alii visionem Dei beatMicam adepti 121 sunt, alii, in peccatum prolapsi, aeternis suppliciis addicti sunt Prop. quantum ad triplicem suam partem certo et clare in fontibus revelationis prostat, insuper secunda pars, scö. quosdam angelos propria voluntate peccasse, dogma fidei est i ex conc. lat. IV: «Diabolus et alii daemones a Deo quidem natura creati sunt boni, sed ipsi per se facti sunt mali»1. Probatw. — 1° Quantum ad primam partem. Scriptura quasdam spirituales creaturas vocat «angelos coelorum»2. adstantes «in circuitu throni» divini3; de iis dicit, quod «in coelis semper vident faciem Patris»4; quod justi post resurrectionem iis assimüabuntur: «Erunt sicut angeli Dei in coelo»5; «aequales enim angelis sunt, et filii Dei, cum sint filii resurrectionis»6. Atqui hinc omnino docemur, dari angelos supernaturali beatitudine, i. e. visione Dei intuitiva, fruentes. 2°. Quantum ad secundam et tertiam partem: «Deus angelis 122 peccantibus non peperch, sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit cruciandos in judicium reservari»!. — «Angelos, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit»8. Igitur mali angeli damnati sunt et saltem poenam damni jam subeunt; nee ullo modo probabihs videtur sententia paucorum qui tenuerunt, eos ante diem judicii poena sensus non affici. Poena haec secundum communem sententiam non excluditur ex eo, quod multi daemones adhuc in terris vagari permittuntur ad tentandum homines. Id unum admittendum est poenas daemonum in die judicii accidentaliter augeri atque compleri. Sed de his alibi 1 Cfr. Denz. n° 428. - 2 Mt. 24, 36. - 3 Apoc. 5, 11; 7,11. - 4 ML 18, 10. - * Mt. 22, 30. - 8 Luc. 10, 36. - 7 II Petri, 2, 4. - » Jud. 6; cfr. Mt. 25, 41; Jo. 8, 44. De Deo Creatore. 6 82 S. II, A. 2. — ANGELI OMNES IN STATU PROBATIONIS FUERUNT 123 Scholion 1. Ergo angeli non in statu beatitudinis, i. e. cum visione beatifica1, creati sunt, sed omnes aliquando in stadio probationis seu in via fuerunt. Imprimis circa angelos peccantes nulla difficultas; quum enim confirmatio in bono sit de ratione beatitudinis, ipsum peccatum commissum ostendit, desertores spiritus visione beatifica caruisse, et in stadio probationis fuisse. Hoe autem posito, de reliquis angelis vix dubitari potest; quis enim supponet, alios spiritus in beatitudine fuisse creatos, alios in via, et hos omnes defecisse? Praeterea ss. Patres docent, bonos angelos beatitudinem suam meruisse, quod utique statum viae supponit2. Denique id summopere decebat, nam «non coronatur, nisi legitime certaverit»3. 124 Scholion 2. Ergo angeli omnes, dum viatores erant, ad statum supernaturalem elevati exsistebant. — Boni angeli ad visionem beatificam, finem supernaturalem, merito suo pervenerunt; alii vero ad eumdem finem destinati erant, ut facile supponitur et Traditio testatur. Quum autem finis supernaturalis sine mediis supernaturalibus obtineri nequeat, sequitur, nulli angelo in stadio probationis talia media defuisse. lam in ordinatione ad finem supernaturalem et suppeditatione hujusmodi mediorum consistit elevatio ad statum supernaturalem4. Hinc certum est, omnes angelos accepisse aliquam revelaüonem et gratias saltem actuales, bonos vero insuper gratiam sanctificantem cum virtutibus infusis ac donis. Ulterius sententia satis communis, et quae revelationi videtur conformior, tenet, omnes angelos in statu viae gratia sanctificante insignitos fuisse5, 1 Dico: cum'visione beatifica, non enim negamus omnes angelos creatos fuisse in beatitudine naturali ac supernaturali inchoata, i. e. in gratia sanctificante. - 2 S. August. De corr. et grat. c. 11, n° 32; De Civ. 1. XXII. c. 1; S. Greg. M. In Ezech. 1. I. hom. 7, n. 18. - 3 II Tim. 2, 5. - Cfr. S. Th. 1, 62, l'-et 4. - 4 Cfr. Denz. n° 1001-1004. - 5 AHqui opinati sunt, Deum angelis primo obtulisse gratias actuales, quibus se ad recipiendam gratiam sanctificantem disponerent, malos vero angelos gratiae actuali S. II, A. 2. — PECCATUM ANGELORUM 83 quam probabilius in ipsa sua creatione acceperunt Ex sententia s. Thomae «angeli, qui habuerunt meliora naturalia, habuerunt plus de gratia, et [nisi peccaverint] de gloria»2. Theologi ex naturae angelicae perfectione deducunt, statum viae angelis fuisse brevissimum3. Scholion 3. Quot angeli ceciderint et quo peccato? — 125 a. Muitos angelos peccasse ex Scriptura et Patribus constat: «Legio mihi nomen est, quia multi sumus» 4 Communis tarnen doctrina est, longe plures in bono perseverasse5. Praeterea theologi tradere solent, lapsos fuisse ex omnibus ordinibus8. Ex pluribus Scripturae effatis7 concluditur, inter apostatas angelos principatum quemdam exerceri ab uno, qui Satanas8, Belsebub9, Belial10, draco magnus", serpens antiquus12, princeps hujus mundi13, deus hujus saeculi14, Lucifer15, resistendo peccasse, ideoque gratiam habitualem numquam recepisse; quo sensu etiam s. Bonaventura dicit: «Non videtur aliquo modo probabile, quod Lucifer habuerit gratiam {In II Sent. d. 4, a. 1, q. 2). At Jo. 8, 44: diabolus «in veritate (= rectitudine supernaturali. s. Chrysos., s. Leo) non stetit»; Judas 6 (cfr. a. Lapid. in h. 1.); Is. 14, 12 seq.; Ezech. 28, 12 sec. ^tti loei a multis in sensu mystico de angelis peccantibus intelleguntur,) videntur innuere, etiam daemones aliquando gratia habituali insignitos fuisse. - 1 S. Th. I, 62, 2 et 3. — 2 L. c. 6. — 3 Cfr. S. Th. I, 62, 5; 63, 6. — Sylvius in h. 1.; Billuart, De Angelis, Diss. 4, a. 6 et Diss. 5, a. 4.— 4 Mc. 5, 9. - 5 S. Th. I, 63, 9. - Nonnulli ex Apoc. 12, 4: «Et cauda ejus (draconis) trahebat terÖam partem stellarum coeli, et misit eas in terram» opinati sunt, tertiam fere partem angelorum cecidisse. At «stellae coeli» in sensifojttterali non angeli, sed hommes sunt. — 6 Eph. 6, 12. — 7 Mt. 25, 41; Luc. 11, 18; Apoc. 12, 7. - 8 Job. 1,6.- Derivatur a verbo Satan i. e. adversari. — 9 Luc. 11, 15. Belsebub vel Beëlzebub est nomen proprium falsi dei, IV Reg. 1, 2; significare videtur: Dominus habitaculi (coelestis). - 10 II Cor. 6, 15; sigmficat: inutïlis = nequam. - " j^flAfc. 12, 9. — 12 Ibidem ex Gen. 3. — '3>Jo. 12, 31. — Non quod ei legitimum aliquod dominium in mundum vel homines competat, sed quia daemon, postquam genus humanum peccando sese illius servituti addixit, magnum in res humanas influxum exercere permittitur. — 14 II Cor. 4,4. — 15 Nomen Lucifer in Scriptura tribuitur superbo regi Babyloniae: Isa. 14, 12; qui locus a muhis rhystice 'de angelo peccante exponitur. Inde Patribus ac theologis familiare est, prindpem superbiae hoe nomine desighare. - 84 s. u, a. 2. — peccatum angelorum diabolus' per excellentiam vocatur; et qui exemplo et suggestione dux rebellionis fuisse censetur2. Aliqui Patres putarunt, eum non tantum ex supremo ordine, sed etiam omnium angelorum eminentissimum fuisse3. 126 b. Patres et theologi communius tenent, angelos peccasse superbia, inordinate appetendo propriam excellentiam. Et censet quidem Aquinas: eos aut finem suum naturalem ita appetiisse, ut beatitudinem supernaturalem spernerent, aut ad finem supernaturalem pervenire voluisse viribus naturalibus, spreto auxilio gratiae4. Alii vero putant revelationem mysterii incarnationis, angelis factam, occasionem peccati fuisse, sive quod Verbo incarnato subesse noluerint, sive quod insuper sibi aut duci suo unionem hypostaticam expetierint5. 127 Scholion 4. Angelis peccantibus nullus poenitentiae locus. — Communis sententia est, apostatis angelis occasionem resipiscendi et veniam impetrandi datam non fuisse. Scriptura de venia ipsis oblata prorsus tacet, quinimo eam excludere videtur: «Deus angelis peccantibus non pepercit»6. Unde e. g. s. Greg. M.: «Deus apostatam spiritum ad poenitentiam nequaquam revocat, sed viam superbiae ejus nesciens damnat»7. Plures ss. Patres ac theologi rationem congruentiae hauriunt ex summa gravitate peccati in angelis, quippe quod cum plenissima delib er atione, ex pura malitia c ommissum erat. Quare s. Augustinus: «Peccatum quantum incredibUius, tanto damnabilius. Ideo angelus irreparabiliter cecidit, quoniam cui plus datur, plus exigitur ab eo»8. Addit s. Thomas (cui tarnen hac in re plurimi non adstipulantur) ipsam angelicae naturae perfectionem efficere, ut voluntas eorum immobüiter 1 A hafinKMa o adversari. — Ex his nominibus aliqua, ut satanas, diabolus, etiam collective adhibentur ad designandam universam potestatem infernalem. - 2 S. Th. % 63, 8. — 3 L. c. 7. — 4 S. Th. 1. c 2 et 3. 5 Cfr. v. g. Suarez. De Angehs, 1. VU. c. 13; Scheeben, Kaffi. Dogm. TL. p. 581. - 6 II Petri 2. 4. - 7 Mor. 1. fl. c 5. - 8 Op. imperf. c. Julian. 1. VI, n° 22. s. II, a. 3. — peccatum angelorum 85 adhaereat parti, quam semel cum plena consideratione et omnimoda libertate elegerit1. Scholion 5. Naturalia daemonum non diminuta. — Non 128 agimus in praesenti de statu daemonum, sicut nee de statu beatorum spirituum; id unum animadvertimus, naturales daemonis facultates, intellectum, voluntatem, potentiam per peccatum ac damnationem nee ablatas, nee physice diminutas esse, nam «propter simplicitatem suae substantiae, a natura ejus aliquid subtrahi non potest et ideo dona naturalia in eis integra manent»2. Igitur intellectus eorum in tantum obtenebratus est, in quantum omni lumine supernaturali, sive actuali sive habituali, destituuntur3. Item voluntas eorum exsistit corrupta, in quantum est obstinata in malo, ita ut nullum actum moraliter bonum ponere queant4. Demum potentia eorum ligata est in quantum non omnia, quae voluerint, agere permittantur, «ne corda hominum tantum tentare praevaleant, quantum volunt»5. Art. III De angelorum cum hominibus commercio Separatim agendum est de angelis sanctis et de daemonibus; sicut enim boni, Deo ministrantes, hominibus tuentur, ita mali multis modis nocere nituntur. Prop. I. Sancti angeli 1' in auxilium hominum mittuntur, 129 et quidem ita ut 2e singuli homines proprio custode gaudeant. 1° Prima pars, scil. angelos generatim a Deo mitti ad juvandos et custodiendos hommes, de fide est clare enim continetur tum in /Scriptura, tum' in magisterio quotidiano universalis ecclesiae. 1 S. Th. i, 64, 2. - Cfr. Sylvius, in h. 1. - 2 S. Th., 1. cl.-3 S. Th. 1. c; cfr. 58, 5. - 4 S. Th. i. 64, 2. - 5 S. greg. M. Hom. 34 inEvang. n° 10. 86 s. h, a. 3. — singuli homines angelum cust. habent Probatur ex s. Scriptara, e. g.: «Angelis suis mandavit de te [i. e. de justis, in Deum fidentibus], ut custodiant te in omnibus viis tuis»1. »Nonne omnes sunt administratorii spiritus, in ministerium missi propter eos, qui haereditatem capient salutis»2. 2°. Alterapars, asserens singulis hominibus aliquem angelum in custodem habitualem deputari, certa est. Probatur. — a. Ex s. Scriptura. Haec primo quidem ostendit tum judaeos, tum primos christianos in hac persuasione fuisse: «Angelus, qui eruit me [patriarcham Jacob] de cunctis malis, benedicat pueris istis»3. «Immittet angelus domini in circuitu timentium eum»4. «Angelus ejus [Petri] est»5. Deinde ipse Christus hanc persuasionem confirmat: «Videte, ne contemnatis unum ex nis pusillis, dico enim vobis, quia angeli eorum in coelis semper vident faciem Patris»8. Quoquo modo voces «hi pusüli» mteUegarftur, sive de pueris, sive de humilibus, sive de pauperibus, nulla ratio est supponendi, üs solis angelum datum fuisse. b. Ex ss. Patribus; e.g. s. Bashjus: «Quod unicuique adsit angelus, velut paedagogus quidam et pastor vitam dirigens, nemo contradicet, qui meminerit verborum Doniini: Ne contemnatis», eet7. S. Hieron. : «Magna dignitas animarum, ut unaquaeque habeat ab ortu nativitatis in custodiam sui angelum delegatum»8. S. Chrysost.: «Hinc [ex Mt. 18, 10] manifestum est, quod omnes sancti angelos habent»9. Theodoretus: «Christus Domhuis dixit [Mt. L c], singulos homines subesse singulorum angelorum procurationi»l0. S. Isid. Hisp.: «Omnes angelos habere probantur loquente Domino in evangelio: Amen dico vobis, quia angeli eorum», eet1 c. Ratione convenientiae, quam ita proponit Cat. conc. 1 Ps. 90, 11. - 2 Hebr. 1, 14; Cfr. S. Th. I, 113, 1. - 3 Gen. 48, 16.* Ps. 33, 8. - 5 Acr. 12, 15. - 8 Mt. 18, 10. - 7 Contra Eunom. t Hl, cl.-8 In Mt. 18, 10. - 9 Hom. in Mt. 59, n° 4; cfr. Dc laad. S. Patdi, hom 7. - 10 Qu. 3 in Gen. - " Senr. L I, c. 10, n° 21. s. ii, a. 3. — officium angeli custodis 87 trid.: «Ut parentes, si infesta et periculosa via filüs iter faciendum sit, custodes adhibent et periculorum adjutores, sic coelestis Pater in hoe itinere, quo ad coelestem patriam contendimus, singulis nobis praeposuit angelos»1. Concedendum est, eloquia Scripturae electis ac fidelibus 131 potissimum favere, et etiam s. Patres saepius directe de solis fidelibus loqui. Ideo res non eodem certitudinis gradu de hominibus infidelibus ac de fidelibus constat. Singülos fideles suum angelum habere, videtur fidei proxirnurn; singulos vero infideles suo custode non destitui est sententia communis et moraliter certa. Plura etenim Patrum effata omnino generalia sunt, et theologi omnes ita censent. Scholion 1. Officium angeli custodis. — Communior theo- 132 logorum sententia est, eumdem angelum non nisi ad unius simul hominis custodiam deputari; eum huic homini assistere per totam vitam incipiendo a nativitate2, quin eum umquam totaliter deserat. Nihilominus clientem suum saepius dimittit quantum ad aliquid, non impediendo scil. mala physica et moralia; idque secundum ordinem divinorum judiciorum3. De hac partiali dimissione intellegendus est s. Basilius: «quemadmodum fumus apes fugat, et faetor columbas expellit, sic angelum vitae nostrae custodem lacrimabile ac graveolens peccatum abigit»4. Custodia hominis non retrahit angelum a contemplanda divina essentia, ideoque ejus beatitudinem non impedit5, sicut nee tribulatio aut peccatum sui clientis8. Angeli custodes instrumenta ac ministri Dei sunt, unde quoties vires eorem naturales ad finem intentum non sufficiunt, in virtute divina agunt. Scholion 2. Beneficia angeli custodis erga hominem ita 133 recenseri possunt7. > P. IV, c. 9, n° 4; cfr. S. Th. I, 113, 2 et 4. - 2 S. Th. I. 113, 5. 3 L. c. 6. — 4 In Ps. 33. c. 5. - 5 S. Th. I, 112, 1 ad 3. — 6 L. c. 113, 7. 7 Cfr. Cat. dioec. Neerland. VII, 58. 88 S. n, a. 3. — OFFICIUM ANGELI CUSTODIS 1. Angelus nobis taetur: a. quoad corpus et negotia temporalia, avertendo damna exteriora, aut nos ex iis eripiendo, in quantum scil. animae saluti proficuum fuerit. Potest siquidem angelus aut ob|ecta nociva sua virtute abigere, aut illas cogitationes immittere, quibus ipsi periculum evitemus. — b. Praecipue quoad animam, abigendo daemones, aut saltem eos impediendo ne tot malas cogitationes immittant, neve tot occasiones peccandi nobis creent, quot volunt. f#SM^ 2. Angelus nos ad bonum excitat, suggerendo scil. opportunas cogitationes, quibus ad bonum impellimur, a malo absterreamur; infligendo etiam poenas medicinales, quippe quae sicut paterna castigatio nos ad bonum erudiunt. 3. Angelus nostras orationes Deo offert, i. e. eas Deo gratiores reddit, suas supplicationes nostris addendo. 4. Angelus nos adjuvat, imprimis in hora mortis. Quae generatim egregiis exemplis ex historia sacra, ac praecipue ex libro Tobiae illustrari possunt Quid nos angelis custodibus debeamus, breviter exponit s. Bernardus: «Quantam tibi debet hoe verbum [scil. «Angelis suis mandavit de te»] inferre reverentiam, afferre devotionem, conferre fiduciam! Reverentiam pro praesentia, devotionem pro benevolentia, fiduciam pro custodia»1. 134 Scholion 3. Angeli custodes societatum. — Probabilis doctrina est singulis ecclesiis, regnis, aliisque corporibus moralibus insignioribus aliquem angelum tutelarum praeponi. Plures s. Patres id deducunt ex Scriptura, quae v. g. memorat angelum principem regni Persarum2. Imprimis pie creditur, electum populum Dei specialiter concreditum esse Michaeli archangelo, qui proinde sicut olim synagogae praefuit, ita nunc universae catholicae ecclesiae tuetur3. 1 In Ps. 90, Serm. 12, n° 6; Migne, P. L. 183, p, 233. - 2 Dan. 16,13; cfr. Zach. 8, 12. - 3 Dan. 10, 21; 12, 1; Apoc. 12, 7. s. n, A. 3. — ANGELI ET CREATURA MATERIALIS 89 Scholion 4. De praesidenha angelorumisuper creaturam 135 materialem haec statui posse videntur. — a. Obsoleta illa antiquorum sententia, secundum quam corpora coelestia orbes suos moventibus angelis conficerent, heet etiam. rationibus theologicis fulciretur, primario opionibus scientificis nitebatur, b. Opinio, secundum quam singulae rerum materialium species pecuharem angelum sibi deputatum haberent, ex fontibus revelationis probari nequit, quinimo a s. Hieronymo ut fabula exploditur'. c. Etsi res physicae ad actus suos naturales administratione angelorum non indigeant, ambigendum non est, angelos interdum ex voluntate Dei uti rebus inferioribus sive ad protegendos, sive ad puniendos homines; a.v. eos cursum naturae nonnumquam in particularibus immutare, ad exsequendam providentiam Dei supernaturalem. Nota. Doctrinam de angelis custodibus a philosophis Platonicis mutuatam non esse, ostendit Petavius2; eam non obscurare aut insufficientiae arguere providentiam divinam, inde patet, quod Deus «inferiora gubernat per superiora, non propter defectum suae virtutis, sed propter abundantiam suae bonitatis, ut dignitatem causalitatis etiam creaturis com* municet»3. Demum ineptum est, contendere angelos non magis honorandos esse quam ventos et fulgura, quae etiam mmistri Dei sunt, nam magna disparitas est inter instrumenta inanimata ac ministros rationales et liberos. Atque immerito prorsus scribit Dr. H. Bavinck4, angelologiam apud cathohcos «religionem corrumpere et honori divino detrahere»; non enim in angelos secundum se, sed in angelos nuntios ac ministros Dei confidunt catholici, unde et honor ipsis impensus torus in Deum redundat. 1 In Habac. 1. 14: «Non in nos ipsos injuriosi simus, eamdem rationabilium quam irrationabilium providentiam esse dicentes. Ex quo liber ille aprocryphus (respicere videtur Pastorem Hermae, Vis. IV, 2, 4) stultitiae condemnandus est, in quo scriptum est, quemdam angelum nomine Tyri praeese reptilibus, et in hanc similitudinem piscibus quoque et arboribus et bestiis universis proprios in custodiam angelos assignatos.» — 2 De Angel. 1. II, c. 7. - 3 S. Th. I, 22, 3c.-4 Geref. Dogmatiek, II p. .4291 90 s. u, a. 3. — mali angeli nobis insidiantur 136 Prop. 2. Mali angeli homini insidiantur 1° tentatione, 2° infestatione externa, 3° possessione, 4° operatione magica. Propositio universam maligni spiritus impugnationem comprehendendo, in prima parte agit de modo ordinario, quo daemones nobis nocere nituntur, in aliis vero tribus partibus de eorum insidiis extraordinariis. r. I. Tentatio diabolica. «Tentare proprie est experimentum sumere de aliquo»1; quod in varios fines fieri potest2; hic vero agimus de tentatione in malum finem instituta, scil.de instigatione, qua quis ad peccandum sollicitatur. Daemones ad peccatum nos excitare possunt, tum intrinsectis: mediante phantasia proponendo intellectui rationes, peccatum suadentes, et excitando passiones appetitus sensitivi (n° 120); tum extrinsecus: adhibendo objecta externa, aut malorum hominum auxilium3. Probatur exsistentia tentationis diabolicae exs. Scriptura: «Induite vos armaturam Dei, ut possitis state adversus. insidias diabóH; quoniam non est nobis colluctatio adversus carmen et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rector es tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiae in coelestibus»4. — «Adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide»5. 137 Corollarium 1. Certum est uon omnes tentationes ex machinatione diaboli primum oriri6, neque assentiendum videtur iis theologis, qui putant, diabolum sese omni tentationi saltem aliquo modo immiscere, nam juxta s. Thomam: »Non omnia peccata committuntur diabolo instigante, sed quaedam ex libertate arbitrii et carnis corruptione.Quia.ut Origenes dicit, etiamsi diabolus non esset homines haberent appetitum ciborum et ve- 1 S. Th. I, 114, 2. — 2 Quo sensu Deus hominis virtutem tentet, seu potius probet, vide Cat. Conc. Trid. p. IV, c. 15, n. 9. — 3 Cfr. Cat. Conc. Trid. L c. n° 10. - 4 Fphes. 6, 11-12. - 5 I Petr. 5, 8-9; Cfr. Luc 7, 12; 2|, 31; \ Ac*. 5, 3. - 8 Jac. ti 14. S. H, A. 3. — INFESTATIO ET POS9ESSIO DIABOLI 91 nereorum et hujusmodi i circa quae multa inordinatio contingit»1. 2° Plures theologi censent, cuüibet homini aliquem malum angelum in exercitium a principe daemoftiorum habitualiter adjungi; quae opinio jam invenitur in Pastore Hermae2, deinde apud s. Greg. Nyss. et Cassianum3. Alii vero negant, ut v.g. Bellarminus, qui hanc doctrinam errorem vocat*. II. Infestatio externa est influxus noxius, quem daemones 138 quandoque ab extrinseco in corpus hominis aut in bona ipsius exercent, Deo aut jubente aut permittente. Probatur ex s. Scriptura; ubi v.g. narratur, Deum Aegyptios punivisse «per angelos malos»5. III. Possessio diabolica intelligitur actio daemonis, corpus 139 alicujus hominis occupantis, ejusque membris diversimode abutentis. Varios gradus admittit, quorum supremus hic est, quod diabolus, violenter agendo in organismum corporalem, usum rationis ac per consequens liberi arbitrii impediat. Daemon in ipsum intellectum aut voluntatem hominis directe influere nequit; corpori vero non aliter unitur quam ut motor mobili; hinc nullum umquam actum vitalem per corpus occupatum exercere potest, et omnis actus, quem in humano corpore aut mediantibus illius membris ad extra operatur, contra aut citra voluntatem hominis, habendus est non actus hominis sed solius diaboli, agentis scil. intra hominem quidem exsistentis, sed ab ipso homine prorsus distincti. Hinc obsessi6 in s. Scriptura vocantur èveoyovutvoi, 1 S. Th. I, 114, 3 c; cfr. Suarez de Angel. 1. VIII, cp. 19. - 2 Mand, 6,2. * Sfe-rf"130"' Die Lehre v. d. Gemeins. der Heiligen i. Christl. Alterthutn, (1900) p. 209. - 4 De Scriptor, eccles. (Lovan. 1678) p. 38. - 5 Ps. 77,49: Job. 2, 7; cfr. Tob. 3, 8. — 6 Theologi antiquiores generatim actionem violentem daemonis in corpus humanum obsessionem vocant; recentiores vero distinguunt circurnsessionem (obsessionem minus strictam), quando homo secundum corpus ab extra verhementius vexatur: obsessionem, quando diabolus in hominem intrat, quin tarnen usum rationis et libertatis impediat; possessionem seu insessionem, quando omnis fere hominis actio libera impeditur. Hurter, Theol. Dogm. Comp. II8, n° 428; Pesch, Prael. Dogm. ÜI, n° 411; cfr. Leistle, Die Besessenheit, u. s. w. 1887. 92 S. H, A. 3. — POSSESSIO DIABOLICA i.e. inoperati, seu acti a principio distincto intus dilitescente. 140 Probatur. Possessionem diabolicam possibilem esse, et aliquando contingere, salva fide negari nequit, nam: 1° In Scriptura: a. plures casus possessionis referuntur et daemoniaci nonnumquam ab infirmis exprofesso secernuntur'. b. Christus ex professo docet, se daemones ejicere in Spiritu Dei, eos de facto expellit imperio suo, eos alloquitur, interrogat aut loqui prohibet2. c. Christus discipulis suis tribuit potestatem expellendi daemones, a potestate sanandi infirmos distinctam3. 3^U Intolerabilis igitur est expositio illorum. qui rationalistarum placitis nimis accedentes, putarunt daemoniacos, de quibus evangeha narrant, nonnisi aegrotantes fuisse, et Christum se accommodasse errori judaeorum, morbos quosdam daemoni irisidenti tribuentium. Profecto, si res ita se haberet, Christus errorem, eumque in materia religionis, positive confirmasset et efficacissime propagasset. 2° Idem patet ex traditione et praxi ecclesiae. Veteres Patres saepe efferunt potestatem christianorum ad expellendos daemones4; praeterea ipsa Ecclesia ordinem Exorcistarum instituit, ac speciales ritus ad exorcizandos obsessos sancivit. Cfr. Rit. Rom. + aa Corollarium. Possessio daemonis utique peccatum non est, sed malum physicum; nee necessario est poena peccati: Deus enim sicut alias tribulationes, ita et hanc gravissimam et luctuosissimam in varios fines bonos permittere potest: «sive ad gloriae suae ostensionem, sive ad peccati punitio«nem, sive ad peccantis correptionem, sive ad nostram erudi«tionem; sed ex qua istarum causarum determinate permittat, «latet hoe humanam industriam»5. 1 Mt 4, 24; 8, 16; Mc. 1, 32-34; Luc. 7, 21; Act. 5,16.-2Mt. 12, 22-29; Mc. 5y>82-34; 9,16-29; Luc. 8, 27-34.- 3 Mt. 10,1; Mc. 16,17. Cfr. de bis omnibus J. SmT.DeDaemoniaciainhistoriaevangeUca, Romae:Ht3. — "S.JustlNUS, Apol. 2, 6; TertULL, Apologetic. 23; s. Cyprian, Adv. Demétr. 15; efr. Diss. Daemon vel invitus testis div. originis ReV&'Christ. in hurter, Opusc. SS. Patrótrt, I. - 5 S. Bonav. In II Sent, d. 8, p. 2, a 1,. q. 1. s. n, A. 3. — OPERATIO MAGICA 93 IV. Operatio magica est patratio effectus miri, vires in- 142 ferioris naturae excedentis, ex auxilio diaboli. Dico: effectus miri, nam ad vera miracula patranda potentia diaboli non sufficit'. Ceterum nomine operationis magicae quemcumque effectum ope daemonis patratum comprehendimus: divinationem, maleficium, magiam pressius dictam, magnetismum, hypnotisinum, spiritismum (in quantum scil. de interventu daemoniaco constiterit). — Evidens est magiam, de qua loquimur diabolicam seu nigram, toto coelo distare amagia naturali seu alba, quae miros effectus producit ope dexteritatis aut ingenuosa applicatione virium naturalium. Probatur possibilitas et exsistentia factorum magicorum ex s. Scriptura, quae plura hujusmodi facta refert (e. g. de magis aegyptiacis, de Simone mago, de puella spiritum pythonem habente2;) et ecclesiam contra portenta falsorum prophetarum, imprimis Antichristi praemunit3. Neque omnia, quae de oraculis ac portentis daemoniacis a Patribus referuntur, inter fabulas aut imposturas relegari possunt.. Coroïlaria. 1. Hac occasione theologi quaerere solent, num 143 detur ars magica, i. e. facultas, positis quibusdam signis, miros effectus ope daemonis constanter et certo producendi. Daemonem tale quid cum hominibus perditis pacisci posse, indubium est. Ceterum haec animadvertimus. a. Nomen «artis» hujusmodi incoepto non nisi improprie convenit, miri enim effectus non causantur per signa magica, sed per solam potentiam diaboli, occasione et intuitu signorum. b, Negari non potest, nonnullos magos frequenter, imo sat constanter auxilium daemonis expertos fuisse ad certa mira patranda4 Nihilominus c. numquam haberi potest vera certitudo, quod posito signo secuturus sit effectus. Daemones etenim non sunt omnipraesentes nee omniscii, unde signum ipsos 1 s. Th. i, 114, 4; cfr. tract. De ver. Relig. n° 40. - 2 Exod. 7, 11; Acf. 8, 9-11; 16, 16-18; Cfr. fr. schmid, Die Zauberei u. die Bibel, in Zcitschrift f. k. Theol. 1902, p. 107. - 3 Mt. 24, 24; II Thess. 2, 9. 4 Cfr. Schmid, 1. c. p. 116 et 123. 94 S. H, A. 3. — OPERATIO MAGICA effugere potest; deinde mendaces ac maligni sunt, quare forsan promissis non stabunt; demum nihil efficere possunt nisi Deo permittente. 144 2. In admittendis extraordinariis daemonum insidiis, cavendus est excessus seu nimia credulitas. «Imprimis,» ait Rit Rom.1 «ne facile credat [sacerdos] aliquem a daemone obsessum esse, sed nota habeat ea signa quibus obsessus dignoscatur. Signa sunt: ignota lingua loqui pluribus verbis, vel loquentem intellegere, distantia et occulta patefacere, vires supra aetatem seu conditionis naturam ostendere;» eet. Et eadem prudentia adhibenda est ubi de infestatione externa, aut operatione magica agitur. Regula generalis est: influxum diaboli admittendum non esse, nisi argumentis moraliter certis probetur; unde in dubio effectus extraordinarius tamdiu praesumendus est naturalis, donec contrarium ostensum fuerit2. Quod tarnen directe de judicio theoreticp inteUectum volumus, nam ubi agitur de experimento practico aut de applicatione mediorum graviter suspectorum, vulgaris prudentia dictat, ut non ex mera curiositate aut leviter adhibeantur, sed tantum propter causam proportionatam; praemissa etiam, si opportunum fuerit, protestatione de excludendo quocumque interventu daemonis3. 145 3. Quaeri solet, qua ratione explicari queat influxus daemonis in hominem post adventum Christi, qui «apparuit, ut dissolvat opera diaboli»4, dixitque: «Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras»5. Christus tyrannidem diaboli fregit, quatenus in sanguine suo pretium solvit unde omnes a servitute daemonis redimi possent, simulque ecclesiam instituit, cujus opera fideles suos 1 De exorciz. obsessis. — 2 Legj merentur circa hypnotismum: M. Th. Coconnier, L'Hypnotisme franc. Ed. 3,1903; SchlathöLTER, Hypnotismus erklart, 1900; grasset, L'Hypnotisme et la Suggestion, 1903; circa spiritismum: Dr. C. Gutberlet : Der Spiritismns ein psychologisches Probltm,, In Natur u. Offenbarung, 1897, p. 641; Dippel, Der nettere Spiritismns, Ed.2, 1897. - 3 Cfr. Deer. S. Inquis. 26 Julii 1899. - 4 I Jo. 3, 8. - 5 Jo. 12, 31. S. IH, — NUNC PRINCEPS HUJUS MUNDI EJICIETUR FORAS 95 actu a peccato et captivitate diaboli lib er at. Revera, quicumque per gratiam Christi justificantur, vere e potestate daemonis eripiuntur; quodsi adhuc tentari et aliquando etiam aliis modis infestari a diabolo permittuntur, valida ipsis praesto sunt media, quibus in virtute Christi daemonem vincant. Praeterea, ubicumque per ecclesiam fides Christi disseminata fuit, idololatria, quae daemonum cultus est', cessavit et infestatio daemonis multum diminuta est2. Ceterum haec scribit s. AuGUStiNUS in illa verba: «Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras»: «Possidebat diabolus genus humanum, et reos suppUciorum tenebat chirographo peccatorum; dominabatur in cordibus infidelium, ad creaturam colendam, deserto creatore, deceptos captivosque pertrahebat... Praedicabat ergo Dominus, quod sciebat post passionem et glorificationem suam per universum mundum muitos popultts credituros, in quorum cordibus diabolus intus erat: cui quando ex fide renuntiant, ejicitur foras... Quid ergo, ait quispiam, quia diabolus de credentium cordibus 'C. 1, a. 1. — libertas animae probatur «Intellegere est propria operatioi animae, et non egreditur ab anima mediante organo corporaB sicut visio mediante oculo, Communicat tarnen in ea operatione corpus ex parte objecti, nam phantasmata, quae sunt ©bjecta intellectus, sine organis corporeis esse non possunt»1. 161 II. Libertas animae. Intellegimus hbertatem non moralem: libertatem ab obÜ> gatione, independentiam; sed physicam, qua stil, anima in appetendis bonis particularibus inteuectualiter cognitis lm' munis est non solum a coactione, sed etiam a necessitate naturae: libertas arbitrü «eu tiri&fferentiae. Vi hujus libertatis anima, posnis omnibus quae ad operandum praterequiruntur, non determinatur ad unum (determinismus), sed indifferens manet ad agendum vel non agendum fob libertas exercittiiJseu contradictionis^! ad agendum! hoe velahudquid (= hbertas specificationisfcf ad agendum hoe veli ejus oppositum (b=iibertas contcarietatis). Ad ilibiértatem contrarie' tatta 'pertinet potestas eligendi illud, quod apporenteritantum in finem debitum ordinatur, i. e. malum morale. Haec tarnen potestas non spectat ad essentiam aut perfectionem libertatis, sed est defectus hbertati^consequens defectibüitatem inteUectus, qui bonum ut malum, et malum «t bonum apprehendere potest'. - Libertas animae est dogma fidei fundamentale, unde a Conc. trid.3 damnantur, qu* «hberum hominis arbitrium post Adae peccatum amissum et extinctum esse» dicunt; simul est veritas naturali rationi pervia4. 162 Probatur. 1° Ex s. Scriptura: «Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui. Adjecit mandata et praecepta sua: si volueris mandata servare, conser- 1 De Anima, a. 1, ad 11. — Cfr. beysens, Anthropol. p. 10, 24-25; Coconnier, L'Ame humaine, existence et nature; Is. Vogels, Onstoffelijkheid en onsterfelijkheid. - * Cfr. S. Th. I, 62, 8 ad 3: De Ver. 22. 6. c. - 3 S. VI, can. 4. - 4 Cfr. Date, 165jL. s. jo, c. 1, a. 1. — libertas animae probatur 107 vabunt te... Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porriges manum tuam. Ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur ilh»'. Generatim thesini probaat Omnes textus, ubi praecepta imponuntur, praemia et poenae intimantur. 2° Ex ss. Patribus, e. g. s. Irenaeus.- «Homo, liber in arbitrio factus et suae potestatis, ipse sibi causa est ut aliquando quidem frumentum, aliquando autem palea fiat»2. 3° Ex ratione, et quidem ex ineluctabili testimonia con- 163 aeicntiae. Reflectendo etenim in proprios actus deprefaendimus, aliter a nobis proficisci nonnullos actus necessarios aut indeliberatos, aliter omnino illos actus, quos liberos vocamus. Sentimus siquidem, hos nobis merito imputari, illos non ita. Comperimus, ante actus deliberatos a nobis institui consultationem, üfcrum expedit hanc rem appetere annon. Inter operandum experimur, nos ita agere hoe prae Ulo; ut et illud amplecti antecedenter licuisset; item quovis momento ab incepto desistere et in oppositam partem flecti posse, etiamsi nova motiva non accesserint Demque saepius peratMÖniusi quaedam non aha ratione a nobis efigi, nisi praecise quia vohunus. - Atqui haec omnia indubia libertatis signa sunt3. Hl. Immortalitas animae. 164 Immortale est, quod habet vitam sine fine duraturam. Asserimus autem animae immortahtatem, non gratuitam seu accidentalem, qua Deus eam, sicut corpora resuscitata, semper conservaret beneficio indebito: sed naturalem, quia ipsa animae natura perpetuum conservationem expostulat. Immortahtas animae ét ratione probatur, ét fktei dogma est ex conc. later, v: «Damnamus et reprobamus omnes asserentes, animam inteflectivam mortalem esse»4. Probatur. 1° Ex s. Scriptura. «Nolite timere eos qui occidunt 165 1 Eccli. 15, 14-18. - 2 Adv. Hoer. IV, 4, 3. - 2 Cfr. Beysens, Dynamilogia, II, p. 60. - Aliud argumentuM vide S. Th. I, U>.tS,6. - 4 Denz. n' 73*. 108 S. Hl, C. 1, A. X — IMMORTALITAS ANIMAE PROBATUR corpus, animam autem non possunt occiderej sed potiuStimete eum, qui potest et animam et corpus perdere in gehennam» % Perditio autem haec finem non habet: «Ibunt hl in supplicium aeternum, justi autem in vitam aeternam»2. «Qui odit animam suam in hoe mundo, in vitam aeternam custodit eam»3. 2° Ex ss. Patribas, quorum testimonia afferre supervacaneum est, quum tota traditio « vitam ■aeternam» apertissime clamet. Quodsi Patres subinde dicunt, animam «gratia» seu «dono» Dei immortalem esse, non mtellegunt gratiam in sensu stricto, donum naturae indebitum, sed id unumintendunt, animam non ex necessitate suae naturae, sed ex dono creatoris esse et permanere, a. v. animam immortalem esse per participationem. 166 3° Ex ratione. Anima siquidem corrumpi non potest: neque per se, quia simplex est, neque per accidens (sub' tractione subjecti, quo ad exsistendum indiget), quia spiritualis est; et ejus annihilatio sapientiae ac bomta^xtóvinae repugnaret. Deus "enim, si aliquando animam annihilare vellet, frustra üli dedisset naturam incorruptibilem, frustra üv didisset naturale desiderium ad beatitudinem perfectam, proinde que aeternam4. 167 Scholion. Doctrina immortalitatis in Vet. Testamento5. — Multi rationahstae contenderunt, doctrinam de immortalitate animae non inveniri in iis V. T. libris, qui ante captivitatem babylonicam scripti sunt, eamque proinde vetustissimis Israelitis penitus ignotam fuisse. Haec altera assertio jam antiquata est; recentioraenim studia ostendunt, persuasionem de immor- 1 Mt. 10, 28. — 2 L. c 25, 46. — 3 Jo. 12, 25; cfr. Sap. 5, 16; Dan. 12, 2. - * Cfr. Beysens, Anthrop. p. 65 seq.; SANSEVERtt^^jirfcrop. n° 202 seq.; Kneib, Die Unsterblichkeit der Seele. et: Die Beweise für die UnsterbHchkeü èfer Seele. - 5 Cfr. Der Katholik, 1877, II, p. 352; Zeitschrift f. k. Theol. 1887, p. 447; Revue Bibl. 1898, p. 207; Etudes Rélig. 1899, IV, p. 328; 1900, II, p. 22; Fr. Schmid. Der Unsterbüehkeits* und AufersteHungsglaube in der Bibeli Brtxen, 1962. S. ffl, C. 1, A. 1. — IMMORTALITATIS DOCTRINA IN V. T. 109 talitate animae, de judicio et retributione alterius vitae antiquis Semitis, et generatim populis excultis Orientis familiarem fuisse. Quinimo nonnulli ex adversariis jam in aliud extremum proruerunt asserendo, vetustissimos Israelitas animas defunctorum non tantum immortales habuisse, sed etiam divino honore esse prosecutos (animismus); Scripturam vero ideo de animabus superstitibus obscure tantum locutam esse, ut plebem ab earum cultu removeret. Contra hos breviter observamus, frustra quaeri in Scriptüris vestigia animismi'. Quaestionem nostram quod attinet, imprimis certum est, recentiores antiqui foederis hbros apertissime testari fidem Tudaeorum de resurrectione et futura retributione tum piorum, tum impiorum2. Haec autem doctrinae capita immortalitatem animae supponunt et involvunt. Jam eadem fides etiam ante captivitatem, imo ab antiquissimis temporibus exsistit, hoe saltem sensu, quod semper expectata fuit retributio alterius vitae, tandem aliquando obtinenda. Argumenta sunt a. plurimi illi loei, ubi dicitur omne bonum et malum semper ac certo a Deo retribui. Quum enim etiam antiquis manifestum esse debuit, id haud semper fieri in hac vita, persuasio praedicta ulterioris retributionis fidem involvebat. b, Nonnulli textus, qui clarius obscurius rem nostram directe tangunt. Job resurrecüonem carnis aperte enuntiat3; Psalmi aliquando manifestant spem vitae aeternae et liberationis e regno mortuomm4; Balaam sibi exoptat mortem justorum5; patriarchae vitam suam considerabant ut peregrinationem, quia — ita explicatauctor ep. ad Hebr. — coeleStem patriaminquirebant8. Atqui haec omnia immortahtatem animae supponunt. 1 Cfr. Revue Bibl. 1902, p. 212. - 2 Cfr. v. g. II Mach. 6, 26; 7; 12, 45-46; 14, 46; Eccli. 11, 28; 51, 38; Sap. 3, 4; 5; Tob. 4, 3; 12, 9; Dan. 12, 1-3. - 3 Job. 19, 25-27. - 4 Ps. 16, 15. David rogat ut Deum videre possit, et in hora suscitationis inde satietur (Cfr. Rev. Bibl. 1905, p. 188); Pic 48, 15—16, dicitur iniquos descendere in scheol, ibique consumi, animam vero jüsti ex manu inferi liberari; — Ps. 72, 17—20, 24, Psalmista dicit impios perire, se vero postea assumptum iri in gloria. Cfr. textus originales. — Cfr) etiam I Reg. 2, 6; Osee, 13, 14 et praecipue Is. 26, V). 8 Num. 23, 10. - 6 Gen. 47, 9; Hebr. 11, 9-10, 13-16. 110 S. ffl, C. 1, A. 1. — DOCTRINA IMMORTALITATIS IN V. T. Praeterea non desunt etiam in libris antiquioribus loei ipsam permanentiam animae, a corpore solutae, immediatius attestantes. Sane a. morientes saepe dicuntur ire, colligi, pergere ad patres suos, ad populum suum'. Quum autem hae locutiones etiam adhibeantur, quando moriens minime juxta patres suos sepelitur, de congregatione in receptaculo animarum intellegi debenfc Huc etiam pertinet, quod Jacob loquens de filio suo Joseph, quem a fera devoratum putat, dicit2: «Descendam ad filium meum lugens in infemum-f^tj*}», Ceterum vox (LXX: dót}?; Vuig.: infernus, inferi) in V. T. ut plurimum non sepulcrum, sed regnum mortuorum, locum animarum significat. — b. Aliud argumentum praebet vetitum de non evocandis mortuis3. Nisi enim Judaei animas corpori superstites esse credidissent, de interrogandis mortuis cogitare non potuissent. 168 Certum itaque est, etiam in antiquissimis V. T. libris immortalitatem animae, sin minus ex professo doceri, reapse tarnen contineri. Hoe autem posito concedendum est: 1° Scripturam V. T. neque docere cujusmodi erit retributio alterius vitae, neque aperire quandonam illa obtinebit, nisi quod eam in longinquum ponat, et modo indeterminato cum regno Messiano et resurrectione corporis conneotat. i 2° Scripturam V. T. de statu animarum in scheol nihil positivi aperire nee aliter eum describere quam per oppositionem ad hanc vitam, excludendo scil. a scheol actus et gaudia hujus temporis4. Praeterea nullibi aperte diversificatur sors piorum et impiorum in scheol; ipsi etiam viri sancti nonnumquam ita loquuntur, ut pateat eos in die mortis tristem sortem exspectare5. — Moestus prospectus piorum explicatur ex eo, quod a lapsu Adae usque ad Christum coelum 1 Cfr. Gen. 15, 15*:25, 8, 17; 49, 29, 32, cfr. 50, 1 seq.; Num. 20, 24; Deal. 32, 50; III Reg. 2*i?D; 16, 28; IV Reg. 21, 18. - 2 Oen. 37, 35. 3 Lev. 19, 31 (Hebraice); Deat. 18, 11; cfr. I Reg. 28, 7 seq. - 4 Job. 10, 21-22; Ps. 87, 12-13; 113, 17; Is. 38, ISjth. 5 Gen. 37, 35; Job. 10, 21-22. s- BI. C. 1, A. 1. — ECCLES. ET IMMORTAUTAS ANIMAE 111 omnibus clausum futt* unde tune temporis etiam sanctissimum quemque excipiebat limbus, loens poenalis, quem ipse b. Petrus earcefem appellat'. Cetera ostendunt reTelatiOnem antiqnam prae nova fuisse valde incompletam; nihil praeterea. 3° Legem antiquam non nisi temporalium bonorum promissiones aperte inducere. — Sed memento imperfectionis Legis, ouaepaedagoguBquidemui(^i*Btnmex^ justificare potuit Nonne incongruenter vitam aeternam promisisset Lex, quae gratiam ad eam promerendam dare nequibat? Remanet difficultas ex Ecclesiaste, qui de immortalitate 169 animae saltem dubitasse dicitur. En textum: «Unus interitus «SÉ hominis et jumentorum... omnia pergunt ad unum locumi de terra facta sunt, et in terram pariter revertuntur. Quia novit, si spiritus fiHorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? Et deprehendi nihil esse melius, quam laetari hominem in opere suo»2. Quum autem immortalitas animae ab ipso Ecclesiaste alibi elare enuntietur8, nullo modo admitti potest, in textu citato doctrinam contrariam ab eo proponi. Ceterum exegetae in diversas abeunt sententias, quarum potiores breviter indicamus. Plures ita interpretantur: homines et jumenta aequauter moriuntur, et quantum ad corpus pariter revertuntur in terram Est quidem differentia quantum ad animam sed quam pauci eonsiderant et perpendunt, ahter esse in hora mortis de spiritu hominis, quam de spiritu jumentorum: «qtris noviÊ*;w. quis perpendit ac meditatur4. Aliiputant, Ecclesiastem ingenue confiteri, se olim, externae apparentiae nimis inhaerendo, de permanentia animae incaute dubitasse5. Alii denique, admittentes librum nostwim scriptlim esse saec. II a. C, quum inter Judaeos jam spargebatur positio Garaecorum, animabus jüstia beatitudinem in die mortis promittentium, opinantur Eccleafe. astem se huic sententiae, traditioni contrariae, opposuisse 1 I Petri, 3, 19. - 2 Eccles. 3, 19-22. - 8 Eccles. 12, 7, cfr. 3, 17. 4 Ita v.g. Beelbn, ia hJ. - 5 Ita A. OUrand, in Etudes Réüg. 1900 II, p. 42. 112 s. m, c. 1, a. 1. — homo factus ad imaginem dei dicendo; quis scit, quis affirmare potest, animam in die mortis non descendere in tristem scheol, sed ascendere sursum, i. e. ad sortem beatam transire? Quod quum absque fundamento asseratur, honeste fruamur delectationibus vitae praesentiaUltimam hanc solutionem indieavit s, Hieronymus scribendo: «Si autem videtur haec esse distantia, quod spiritus hominis ascendat in coelum, et spiritus pecoris descendat in terram, quo istud certo auctore cognovimus? Quis potest nosse, utrum verum an falsum sit quod speratur? Hoe autem dicit, non quod animam putet perire cum corpore, vel unum bestüs et homini praeparari loCTam, sed quod ante adventum Christi omnia ad inferos pariter ducerentur... Clausa erant coelestia, et spiritum pecoris hominisque aequalis vilitas coarctabat. Et heet aliud videretur dissolvi, aHud reservari, tarnen non multum intererat perire cum corpore, velinferai tenebris detineri»2. Corollariurn. Ex iis, quae de natura animae dicta sunt, facile intellegitur, quare homo dicatur creatus ad imaginem et similitudinem Dei3. Ut res sit imago alterius, duo requiruntur: a, ut sit illi similis vel secundum speciem, vel secundum aliquod signum speciei (quale in corporalibus praecipue est figura); b. ut haec simihtudo ex altero tamquam ex exemplari inducta sit4. Jam homo prae inferioribus creaturis est imago Dei ratione animae suae, quae, quum sit natura intellectualis, in suo esse specifico habet aliquam, lieét imperfectissimam, cum Deo similitudinem, eamque ex Deo tamquam exemplari inductam: «faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram»5. Christiana revelatione illustrati docuerunt Patres et theologi, in homine non solum inveuiri imaginem Dei in quantum est unus natura, sed etiam utièBt trinus personis-iNam «in '• Ita A. Condamin, in Revue BM. 1899, p. 493 etl900,p.369. - 2 Comm. in Eccles., in h. 1.. Mione, P. L. 23, p. 1041. - 2 Cfr. S. Th. I. 93. - 4 L. c. 43, 1, c. - 5 Gen. 1, 26- 27. 134 S. Hl, C. 2. — PROTOPARENTES GRATIA SANCTIF. DONATL creatio»', «recapitulatio» [avaxeyakaUoois]2, ipseque Christus dicatur «novus Adam»3. Minor constat v. g. ex Eph. 2, 3—6; II Petr. 1, 4. b. Praeterea afferri solent haec effata: «Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram»4; et «Inveni, quod fecerit Deus hominem rectum»5. — Verissimum est, ss. Patres occasione horum textuum frequenter edicere, quod primus homo praecipue per gratiam sanctificantem imaginem Dei referebat, et quod per eamdem supernaturalem gratiam rectus erat, sed si quaeras, num ex iis locis per se sumptis gratia Adae stricte probetur, res saltem incerta est. Afferunt denique verbas. Pauli: «Renovaminispiritumentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in justitia et sanctitate veritatis»6. — Quodsi Apostolus hic per «novum hominem» intellexit Adamum, textus directe concludit; si vero per «novum hominem» aut Christus, aut ipse justus designatur, indirecte tantum probat, quatenus n. p. justificatio vocatur renovatio, i. e. restitutio in statum primitivum. Et ita arg urnen tum recidit in probationem sub a. allatam. 2° Ex ss. Patribus. — S. Irenaeus ita Adamum loquentem inducit i «Eam, quam habui a Spiritu, sanctitatis stolam amisi per inobedientiam» 1. Tertullianus: »Restitui!tur homo [per baptismum] Deo ad similitudinem ejus, qui retro ad imaginem Dei fuerat... Recipit enim illum Dei spiritum, quem tune de afflatu ejus acceperat, sed post amiserat per delictum»8. S. Cyprianus : «Adam... in mortem incidit, nee acceptam divinitus gratiam servavit»9, S. Cyrrillus Alex. «Adam fuit in paradiso quo usque gra¬ tiam creatoris, Spiritu Sancto inhabitante, servavit» '°. S. Augustinus: «Hanc imaginem in spiritu mentis impres- 1 11 Cor. 5, 17. — 1 npnes. 1, iu. — ° i oor. ia, «, — * uen. i, zo. 5 Eccles. 7, 30. - 6 Ephes. 4, 23-24. - 7 Adv. Haer. VEL, 23, 5. - 8 De Bapt. 5. - 9 De bono patiënt. 19. - " In Jo. L II, c. 3. s. m, c. 2. — protopar. praeternat. perfect. donati 135 sam perdidtt Adam per peccatum, quam recipimus per gratiam justitiae» '. Scholion. Quandonam protoparentes gratiam sanctifican- 197 tem acceperint ? — Quamvis plures scholastici cum Lombardo2, s. Bonaventura3, eet. putaverint, protoparentes gratiam sanctificantem non statim in sua creatione accepisse, sed primum seipsos ope gratiae actualis ad eam accipiendam debuisse disponere, sententia opposita, quam sequitur s. Thomas4, inter theologos recentiores longe communior est, et pluribus ss. Patrum effatis commendatur5. Conc. trid. quaestionem dirimere nolens, verba schematis: «in qua creatus fuerat», mutavit in «in qua constitutus fuerat»8. Prop. 2, Protoparentes praeternaturali perfectione in or- 198 dine tum morali, tum physico nobilitati fuerunt. Prop. agit de iis donis, quae etsi gratuita sint, creaturam non elevant ad ordinem divinum, non involvunt quamdam naturae ac vitae divinae participationem: dona relative supernaturalia, seu praeternaturalia, quibus homo ultra debitum sed intra suum ordinem perficitur sive quoad agere in genere morum, sive quoad esse in ordine physico. Dona illa sunt numero tria: perfecta integritas, quae hominem perficit in ordine morali, immortalitas corporis et summa felicitas, quae illum exornant m Ordine physico. Quod supra de donis absolute supematuralibus diximus, etiam hic applicatur: Adam perfectiones praeternaturales accepit ut erat principium generis humani, ergo non tantum pro seipso, sed pro universa sua posteritate. Tradita brevi explicatione, de singulis donis praeternaturalibus ostendemus: 1° ea facultatem et exigentiam naturae excedere, 2° ea revera impertita' fuisse protoparentibus, et quidem 3° pro tota illorum posteritate. 1 De Gen. ad litt. VI, 27, 38, - 2 Sent. II, d. 24. - 3 In II Sent. d. 29. a. 2, q, 2. - 4 S, Th. L 95, 1. - 5 Cfr. v. g. P*8ch, Prael. Dogm. III, a» 180. - 8 Cfr. Paliavicini, Hist. du Conc. de Trente, 1. VII, c. 9 n° 1. 136 S. m, C. 2. — IMMUNITAS A CONCUPISCENTIA I. Integritas seu immunitas a concupiscentia1 1. Notio. — Concupiscentia (proprie dicta seu sensibilis) consistit in eo, quod appetitus sensitivus moveatur in objectum sensibiïe, rationi non conveniens, ante vel contra imperium rationis, et ita voluntatem ad malum morale sollicitet2. Hinc difficilis illa pugna, quam omnes experimur, inter appetitum sensitivum et voluntatem. Immunitas igitur a concupiscentia est illa conditio, in qua appetitus inferior perfecte subest rationi, ita ut nee praeveniendo nee resistendo voluntatem a bono retardet, aut ad malum impellat. Concupiscentia, quum alliciat ad peccandum, fomes peccati dicitur; hinc immunitas a concupiscentia vocatur carentia fomitis. Ablata concupiscentia, inferiores animi vires rationi perfecte subduntur.ideoq'ue rectissime ordinatae exsistuntjbjjnc immunitas a concupiscentia vocatur rectitudo. Per carentiam concupiscentiae homo magnam acquirit facilitatem ad bonum faciendum et malum vitandum, ablata enim pugna domestica, qua veluti in duas partes scinditur, integris viribus bonum morale prosequi potest; hinc nomen integritatis. Concupiscentiam sensibilem sponte sequitur concupiscentia spiritualis, qua ratio inferior retardat rationem superiorem3, quatenus n. p. ipse intellectus et voluntas rebus terrenis ac temporalibus ita implicantur, ut non nisi difficulter ex üs ad mere spiritualia, aeterna ac divina ascendant. Hinc immunitas 1 Cfr. S. Th. I, 95, 1 et 2; I, II, 82. 3. - 2 Distinguenda est concupiscentia actualis et habitualis. Nomine concupiscentiae actualis intelleguntur ipsi motus inordinati (ante vel contra voluntatis imperium) appetitus sensitivi in rem sensibilem, lege aeterna prohibitam. Concupiscentia habitualis est illa conditio, in quo hujusmodi motus inordinati oriri possunt. — Concupiscentia, prout in praesenti a nobis sumitur, complectltur omnes motus inordinatos inferioris 'appetitus in bonum sensibiïe cujuslibet speciei. Sciendum tarnen est, vocem concupiscentiae frequenter adhiberi in sensu magis restricto, ad significandain scil. proclivitatem et motus inordinatos in materia sexti praecepti tantum (concupiscentia carnalis). — 3 Ratio inferior = intellectus (et voluntas), quatenus intendit rebus temporalibus; ratio superior = idem intellectus (et voluntas), quatenus intendit rebus aeternis. Cfr. S. Th. I, 79, 9. S. ffl, C. 2. — IMMUNITAS A CONCUPISCENTIA 137 a concupiscentia etiam importat perfectam subjectionem rationis inferioris ad rationem superiorem, i. e. expeditam facilitatem considerandi, aestimandi, prosequendi res aeternas ac divinas. Et hoe sibi volunt doctores scholastici, quando dicunt, in statu primitivo sensum perfecte subjectum fuisse rationi et rationem Deo (primae veritati et summo bono).1 ! Integritatem protoparehtibus datam fuisse, eamque naturam excedere.tenendum est propter damnationem (in globo) prop. 26 Baji: «Integritas primae creationis non fuit indebita humanae naturae exaltatio, sed naturalis ejus conditio»2. Cfr. etiam Deer. Cornm. pontif. de Re biblica diei 30 Junii 1909. 2. Praeternaturalitas. — In homine, synthesi animae et 200 corporis, duo sunt appetitus, facultates vere distinctae, utraque proprium objectum habentes. Atqui hoe posito naturale est, a. appetitum sensitivum aliquando moveri in objectum sensibiïe lege prohibitum ante seu praeter imperium rationisSane movetur quoties objectum, sive illud rationi conveniat, sive non, praesto est; et objectum praesto esse potest, antequam ratio deliberare potuerit, quum res prius sensu percipiatur, deinde tantum intellectu apprehendatur. Naturale est b. appetitum sensitivum aliquando moveri contra imperium rationis; etsi enim voluntas dominium quoddam in inferiorem appetitum habeat, non potest semper ac statim motus ejus compescere.quum phantasia, quae directe appetitum sensitivum excitat, multum pendeat a dispositione corporali externisque adjunctis, rationi haud semper subjectis. Hinc, supposita sufficienti advertentia, voluntas motibus sensitivis inordinatis, resistere quidem semper potest, sed eos praevenire aut statim extinguere saepe non potest. Denique naturale est c, motum appetitus semel excitatum voluntatem soUicitare ad sibi consentiendum, uterque enim appetitus in eadem anima radicatur. 1 Eamdem hanc perfectam subjectionem rationis inferioris ad rationem superiorem intellegere videntur catechismi populares (ut v.g. Cat. Dioec.Hollandiae), quando inter dona praeternaturalia protoparentum enumerant intellectum acutum, quod postea peccato obtenebratum est. — 2 Cfr. Denz. n° 1026. 136 S. m, C. 2. — IMMUNITAS A CONCUPISCENTIA Concupiscentia itaque, quam vis prae humana natura, ut est rationalis, sit imperfectio, sponte sequitur constitutionem naturae nostrae ex principio materiali ac spirituali; ideoque homini naturalis est. Unde patet immunitatem ab ea esse praeternaturalem. 201 3. Exsistentia. — Protoparentes a concupiscentia immunes fuisse probatur: 1° Ex s. Scriptara. «Erat autem uterque nudus, Adam scil. et uxor ejus, et non erubescebant»1. Unde sic Cott» cupiscentia maxime omnium viget circa rem veneream: quare si protoparentes in hac materia a motibus inordinatis immunes fuerunt, ab omni concupiscentia liberi fuisse censendi sunt. Atqui Adam et Eva de sua nuditate non erubescebant, non utique quia infantes erant aut hebetes2, sed quia nullam causam erubescendi habebant, i, e. quia motus inordinatos minime experiebantur. Accedit doctrina s. Pauli, qui concupiscentiam aliquando peccatum vocat, «quia ex peccato est, et ad peccatum inclinat» 3. Atqui si concupiscentia ex peccato est, ante peccatum non affuit. 2° Ex Traditione. S. Augustinus: «Non pudebat eos. Quid enim puderet, quando nullam legem senserant in membris suis, repugnantem legi mentis suae... Nullus erat motus in corpore, cui verecundia deberetur; nihil putabant velandum, quia nihil senserant refraenandum»4. Quare Cat. conc. trid.: «Omnes motus animi atque appetitionis [Deus] ita in eo [Adam] temperavit, ut rationis imperio numquam non parerent»5. 202 4. Transfusio. — Integritatem Adae datam fuisse non ut privilegium personale, sed ut donum in posteros transfundendum, certum est. Quum enim concupiscentia in nobis dicatur esse ex peccato, utique sine peccato Adae in nobis non fuisset6. Corollarium. Qua ratione Deus protoparentes a concupiscen- 1 Gen. 2, 25. - 2 Cfr. Gen. 1, 28; 3, 7. 11. - 3 Conc trid. S. 5. can. 8; cfr. Rom. 7, 14-17. - 4 De Gen. ad litt. 1. XI. c. 1, n. 3; cfr. De Civ. 1. XIV, 17. - 5 P. 1, c. 2, n» 19. - 6 Cfr. Conc. trid. I Cs S. Th. I ,100, 1 ad 2. s. id, c. 2. — immunitas a morte 139 tia immunes reddiderit, fides non docet. Censet Suarez !j Deum id praestitisse partim per specialem providentiam externam (qua cavit, ne objecta sensum percellerent eo modo, quo motus inordinatos extitassent), partim per habitus infusos. Quod certe credibile est, nam etiam nunc habitus, longo virtutis exercitio acquisitus, dominium rationis super appetitum inferiorem magnopere auget. II. Corporis immortalitas, seu verius: immunitas a necessitate moriendi2. T. Notio. — Primi homines, quamvis haberent corpus natura 203 corruptibile, si a peccato abstinuissent, divino beneficio a morte servati fuissent, ac proinde expleto probationis stadio, absque separatione animae a corpore, ad gloriam fuissent assumpti. Rectissime igitur theologi,duce praesertim Augustino, hoe privilegium vocant immunitatern a necessitate moriendi, seu posse non mori; a libera enim protoparentum electione pendebat, utrum mortem gustarent necne. Exsistentia hujus privilegii est dogma fidei ex conc milev. II (a. 416): «Quincumque dicit, Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore ... a. s.»3. De ejus praeternaturalitate constat ex damnatione prop. 78 Baji: «Immortalitas primi hoimnis non erat gratiae beneficium, sed naturalis conditio»4. 2. Praeternaturalitas. — Corpus, utpote compositum, natura 204 sua corruptibile est, aliquando corrumpitur; neque ratio est, quare Deus teneretur hanc dissolutionem impedire. Igitur si eam reapse impedit, id praeter naturam est. 3. Exsistentia. — Probatur ex s. Scriptura: «Deus creavit hominem inexterminabilem d titiam, et sine defectu»3. Decebat siquidem naturam humanam, ad originalem illam atque Ulibatam cum Deo amicitiam elevatam, uberrime dotari iis omnibus, quae ad vitam fibo adoptivo Dei dignam perfectissime ducendam conferebant Scholion 2. De conditione posterorum Adae, in hypothesi quod protoparentes non peccassent. — Si Adam mandatum 1 De Cw. 14, 26. - 2 De Malo 1, 4, c. - 3 Suarez, De Op. sex dier: 1. III, c. 20, n° 21. s. m, c. 2. — bona praeternaturalia 143 Dei in paradiso fideliter observasset, gratiam et dona praeternaturalia in omnes suos posteros simul cum natura transfudisset. Generatio ex Adam ex positiva ordinatione Dei fuisset veluti causa instrumentalis traductionis gratiae ac donorum in reliquos homines, eo fere modo, quo nunc baptismus causa instrumentalis justificationis nostrae exsiötit. Qualis de cetero, in hac hypothesi, fuisset status et conditio generis humani revelatio non docet, et quum res fere unice ex libera Dei dispositione pendeat, a nobis sciri nequit. Unum est, quod maxima saltem cum probabilitate sententia communis tenet, n. p. singulia hominibus stadium quoddam probationis perficiendum fuisse, in quo gloriam sibi mereri debuissent, sed et gratiam sibi perdere potuissent1. Qui alias theologorum in hac materia conjecturas desiderat, adeat v. g. Suarez, de Op. sex dier. h V. Nonnulli theologi opinati sunt, in hypothesi servatae originalis innocentiae exclusam fuisse privatam possessionem aut quarumhbet rerum2, aut saltem rerum immobilium3. Argur menta neutrum evincunt Divisio tarnen dominiorum in illo statu longe aha fuisset ac nunc : nemo bonis ad felicem vitam necessariiscaruisset^nemo duro labori adstrurfusfuisaèJttmulta mansissent communia. Patres «rtem qui aliquando dicunt, «meum et tuum, frigidum verbum» a peccato originem habere, forte non tam privatas possessiones, quam historicum divisionis ; modum et usum inhumanum bonorum privatorum excludere voluerunt. Ceterum, etsi putaveris cum primitiv© «ta$Éniagis q uadr ar e iödivisam bonorum communionem, nullat enus sequitur, divisionem dominiorum esse contra primarrj intëiitïöuéili juris naturahs. Ut enim dijudicetur, quid juri naturali per se conveniat quid non, considerandus est status naturae purae, non vero status primitivus indebitae perfectionis. Scholion 3. De mira scientia primi hominis. — Supra 209° 1 Cfr. S. August, De Civ. 14, 10; S. Thom. S. Th. % 100. 2; Suarez, De Op. sexj dier. h V, c. 9; rtoNWCH, Dogm. Theol. VI. § 312, IV. P Scotus, In JViSent. d. 15, q. 2. - 3 Suarez, b cmyjfc n. 17-18. 144 S. m, C. 2. — SQENTIA PRIMI HOMTNIS egimus de donis naturae humanae in protoparentibus coHatis» restat ut pauca dicamus de privilegio personaü Adae, n. p. de dono scientiae. InteUegitur scientia rerum naturaUum, quae enim protoparentibus revelata fuerunt mysteria, fide credenda, ad statum stricte superhaturalem pertinent, ac proinde sub priori thesi quodammodo comprehenduntur. Adam mox creatum insignem hdbuisse scientiam, theologi colligunt ex Scriptura: «Formatis igitur dominus Deus de humo cunctia animantibus terrae et universis volatüibus coeli; adduxit ea ad Adam, ut videret quid vocaret ea: omne enim quod vocavi* Adam animae viventis, ipsum est nomen ejua» l Nimium videtur ex bis verbis conchklere, Adam omnium animahum naturas plene perspectas habuisse. Nihilominus omnino supponendum est, nomina imposita fuisse convenientia, L e. ea animahum indolem, formam. usum aliqua ratione manifestasse. Ut autem plurimis animalibus hujusmodi nomina possint imponi, scientia sat ampla requiritur: Porro si protoparentes tanta cognitione circa animaüa erant iriitructi, praesumèndum est, eos pro sui statusiomditione etiam in alhs, e. g. rehgione et lege naturali, i ratione prolis educandae, terram colendi, eet. uberrime inatitutos fuisse. Ceterum magisterium ecclesiasticum in hac materia nihil umquam edixit. ■ / 1 Gen.^, 19. - Ex iis, qui in explicando hexaëmero theoriam visionis sequuntur, G. hoberg (Die Genesis, p. 34- 36) opinatur adductionem animalium ad Adam in visione tantum contigisse. et proprip aignificare eum actum, quo Deus effecit, ut Adam animalia mente consideraret, ttlorum indolem ac usum disceret et hanc suam cognitionem aptis nominibus exprimeret. Generatim visiones exhibebantur eo fine, ut Adam convenienti scientia de rebus tum religiosis ac moralibus, tum profariis, instrueretur. Vides etiam in hac sententia salvari scientiam satis eximiam. et quoad modum supernaturalem. - Critici, post Cajetanum, ponunt adductionem animahum et impositionum non esse nisi symbola, quibus doceamur, hominem recens creatum plenum habuisse rationis usum, eumque brutis animalibus dominatum esse. Cfr. v. g. Lagrange, in Rev. Bibl. 1897, p. 348 et 364. Quo admisso argumentum in favorem scientiae quoad modum supernaturalia multum infirmatur quidem, sed non penitus aufertur. s. 01, c. 2. — scientia primi hominis 145 Scientia primi hominis entitative non differebat a nostra; erat quoad substantiam naturalis, sed quoad modum acquisitionis supernaturalis, nam si naturali ratione comparanda fuisset, Adam nonnisi paulatim et post longas ac varias investigationes ad eam pervenire potuisset. «Adam, ita s. Cyrillus Alex., non tempore sicut nos sapientiam videtur consecutus, sed in primo statim ortus sui initio perfecta intellegentia praeditus cernitur»1. Fuit itaque scientia per accidens infusa, per species a Deo immediate inditas et per confortationem luminis intellectivi ad recte utendum illis speciebus. Quanta fuerit Adae scientia definire nequimus. Nonnulli Patres et antiquiores praesertim theologi eam summopere efferunt2. Generatim dici potest, primum hominem accepisse tantam cognitionem, quanta erat necessaria ad gubernationem vitae humanae secundum illum statum, et ut statim posset filios suos instruere ac gubernare. Num Adam scientiam suam infusam per peccatum amiserit, non liquet. Post s. Augustinum3 et s. Thomam4 multi theologi opinando docent, homines in primitivo statu, quamdiu voluntatem a peccato servarent immunes, nulli proprie dicto errori fuisse obnoxios; quod tarnen, ni fallimur, magis ex dono integritatis, quam ex scientia infusa expÜcandum est. Ex eodem dono, nee non ex bonitate complexionis corporalis, quae perfectionem praeternaturalem sequitur, explicari putamus illud s. Thomae: «dicendum est, quod pueri in statu innocentiae non nascerentur perfecti in scientia, sed eam in processu temporis absque difficultate acquisivissent, inveniendo vel addiscendo»s. Originem linguae Scriptura non indicat; legenti tarnen prima Gen. capita patebit, nrimos homines mox creatos conceptus suos de rebus diversissimis aptis verbis exprimere potuisse j hinc concludendum videtur, protoparentes non sine auxilio Dei praeternaturali primam linguam invenisse, secus 1 In Jo. 1, I, c. 9. - 2 Cfr. S. August. Op. Imp. c. Jul. t V, c. 1; S. Thomam, S. Th. I, 94, 3; De Ver. 18, 4; Suarez, De Op. sex. dier. 1. Dl, c. 9. - 3 De Ub. arbitr. 1. III, c. 18, n° 52. - 4 S. Th. I, 94, 4. 5 S. Th. I, 101, 1; cfr. De Ver. 18. 7. De Deo Creatore. 10 146 S. HL C. 2. — DIVERSI STATUS HOMINIS POSSIBILES enim homines, etsi insigni scientia praediti, non nisi post longius tempus linguam sat perfectam efformassent1. *210 Ex his aliisque, quae supra diximus, inferes, multum a vero aberrare eos, qui docent genus nostrum a statu infimae barbariae incepisse, indeque lentissima evolutione ad prima civilitatis initia pervenisse. Assertio haec ét fidei contraria est, ét excluditur per traditiones plurimarum gentium, quae in mythis de aurea aetate confusam quamdam primaevae fehcitatis reminiscentiam servaverunt2. Immerito autem adversarii provocant ad tribus incultas, ac si ülae primitivae conditionis rehquiae ac testes exsisterent. Quum enim de nulla probari possit, ejus barbariem originalem esse, de multis historice certum est, quod ex meliori statu deciderint. His aliisque argumentis nitens concludit Schanz: humanum genus a statu puriori et altiori exordium habuisse, non solum fides, sed etiam scientia docet3. 211 Scholion 4. Diversi status, in quibus homo concipi potest. Ex praedictis facile intelleguntur, quae theologi disputant de diversis statibus, in quibus homo aut fuit aut saltem esse potuit. 1° Status naturae purae est illa conditio, in qua homo haberet omnia, quae ejus natura expostulat et nihil ultra; in qua igitur viribus naturae suae insitis, sub naturali Dei providentia, legem naturalem observando ad finem naturalem pervenire debuisset. Hic status de facto numquam exstitit. 2° Status naturae elevatae, in quo homo cum auxilio indebito per observantiam legis naturalis et positivae ad finem supernaturalem tendere debet. — Comprehendit: a. Statum naturae innocentis (aut originalis sanctitatis, aut originalis justihae, aut naturae integrae), in quo homo ét gratia sanctificante ét donis praetematuxalibus instructus fuit. — 1 Cfr. Zeitsch. f. k. Theol 1899, p. 23 ; Nat. u. Offenbarung, 1903, p. 398. 2 Cfr. h. Lüken, Die Iraditionem des Menschengeschlechts, (1856) p. 62 seq.; hettinger, Apol d. Christenthums, BI7, p. 374. - 3 «Der reinere und höhere Urstand an der Spitze der Menschheitsentwicklung ist nicht blos» ein Glaubenssatz, sondern auch einErgebniss der Wissenschaft». ApoLP, p. 395 s. ffl, c. 2. — status naturae purae 147 Observandum tarnen est, nomina originalis justitiae (aut rectttudinis) et praesertim naturae integrae aliquando ita usurpari, ut designent naturam humanam donis praeternaturalibus instructam, sed abstractione facta a gratia sanctificante. Quo casu vox integritas non solum immunitatem a concupiscentia, sed omnia dona praeternaturalia comprehendit. b. Statum naturae lapsae, in quo homo ad finem supernaturalem destinatus, culpa sua caret originali sanctitate et integritate (donis praeternaturalibus). — Quod si nulla facta esset r edemptio, hab eretur status naturae lapsae non reparatae. Quum tarnen misericors Deus mox post Adae lapsum Redemptorem promiserit, statim incoepit status naturae lapsae et reparatae, in quo homo gratiam quidem ex meritis Christi recuperare potest1, sed destitutus manet donis praeternaturalibus. Scholion 5. Status naturae purae possibilis. — Si gratia 212 et dona, quae praeternaturalia vocantur, exigentiam humanae naturae vere excedunt, nihil impediebat, quominus Deus salva sua sapientia et bonitate hominem sine illis donis, seu in statu naturae purae conderct. «Poterat Deus, ita s. Thomas, f . a principio, quando hominem condidit, etiam alium hominem ex limo terrae formare, quem in conditione suae naturae relinqueret, ut scil. mortalis et passibilis esset et pugnam concupiscentiae ad rationem sentiens; in quo nihil naturae humanae derogaretur, quia hoe ex principiis naturae consequitur»2. Possibilitatem naturae purae negarunt Reformatores, Bajus, Janseniani3: qui, exsistentiam gratiae et donorum in protoparentibus admittentes, contenderunt illa non fuisse vere gratuita, sed naturalia, i. e. humanae naturae debita. Quum enim secundum illos, natura humana absque illis donis manca sit et mala, hoe saltem sensu, quod finem debitum assequi nequeat, consequenter docebant, Deum non potuisse ab initio 1 Dicimus, post Adae lapsum statim. incepisse statum naturae lapsae et reparatae, hoe scil. sensu, quod justificatie) ex meritis futuri Redemptoris jam statim erat possibilis. — 2 In II Sent. d. 31, q. 1. a. 2 ad 3. — 3 Insuper ad hanc doctrinam proxime accedunt quidam Augustinenses: Berti, Norisius, Serry. 148 s. dl c. 2. — status naturae purae hominem sinet.illis donis creare. Et hoe sensu damnata est prop. 55 Baji: «Deus non potuisset ab initio talem creare hominem, qualis nunc nascitur»1. Terminus enim: «qualis nunc nascitur» in sensu Baji nihil aliud significat quam: sine gratia et donis praeternaturaÜbus2. Quod probe animadvertendum est; nam proscriptio propositionis Bajanae nullo modo significat, Deum potuisse ab initio creare hominem sub omni respectu talem, qualis nunc nascitur. Homo in puris naturahbus creatus non fuisset destinatus ad finem supernaturalem, caruisset gratia sanctificante, sed haec carentia non habuisset rationem privationis et peccati; subjectus fuisset defectibus, qui naturam nostram sponte sequuntur: concupiscentiae, mortalitati, eet. sed defectus isti rationem poenae aut poenalitatis non habuissent. Bonus fuisset rectusque, sed ea bonitate et rectitudine, quae creaturae rationali per se conveniunt. Doctrina cathoÜca de possibilitate naturae purae impugnatur duobus argumentis, de quibus aliquid addere necesse est. 213 Dicunt. 1° Ipsos ss. Patres, et praecipue s. Augustinum aliquando dona Adae et Evae «naturalia» vocasse. Resp. Supra (n° 74) diximus, latiori quodam sensu naturale nonnumquam vocari illud omne, quod inde ab ortu entis possidetur, et simul cum natura propagatur. Et hac tantum ratione dona gratuita, sicut et peccatum originale, subinde naturalia audiunt. Ita expücat ipse Augustinus3. Eodem modo s. Thomas meminit gratiae originalis, «doni «scil. gratuiti, quod naturae humanae in sui institutione fuit , «collatum; quod quidem donum quodammodo fuit naturale, 1 Denz. n° 1055. —2 Propositiones Baji rejectae sunt in sensu ab assertoribus intento. Cfr. Denz. n° 1080 - Comma Pianum. - Prop. 55 (et 78 supra citata) non inveniuntur in libris editis Baji. Observat autem Ripalda : «Pontifici non solum eae exhibitae fuerent sententiae, quae erant ex Baji libellis impressis excerptae, sed quaedam etiam viva tantum voceassertae aut discipulis in schola dictatae» m Bajum, Disp. I, n° 18 (De Ente Supernat. disp. theol. Ed. Par. 1870, m. p. 8). - 8 Retract. I, 10, 3; 15,6. S. III, C. 2. — STATUS NATURAE PURAE, 149 non quasi ex principiis naturae causatum, sed quia sic fuit homini datum, ut simul cum natura propagaretur»'. Dicunt. 2° Secundum doctrinam catholicam tanta est in- 214 firmitas humanae naturae, ut homo nee sine revelatione religionem naturalem satis cognoscere, nee sine gratia totam legem naturalem diu obsenrare moraliter queat. Quum autem cognitio et observatio religionis ac legis naturalis homini ad finem naturalem consequendum fuissent necessariae, consequens est, quod ex doctrina catholica homo, auxilio supernaturali destitutus, seu quod idem est, homo in puris naturalibus, finem suum naturalem consequi moraliter nequivisset. Atqui divinae sapientiae et bonitati, imo et justitiae repugnat, hominem ita condere, ut finem sibi debitum obtinere nequeat. Ergo Deus non potuisset hominem in puris naturalibus creare, a. v. status naturae purae est impossibilis. Resp. Adversarii arguunt ex fis, quae doctrina catholica habet de morali necessitate revelationis et gratiae ad cognitionem et observantiam legis naturalis in statu praesenti naturae lapsae2. Nituntur itaque suppositione, quod status naturae purae perfecte identicus esset cum statu nostro praesenti, demptis fine et mediis supernaturafibus, dempta etiam ipsa labe originali. Atqui pauci admodum inveniuntur theologi catholici, qui tam completam identitatem admittunt; et hi statuunt sapientiae et bonitati divinae non repugnare condere creaturam, cui consecutio sui finis sit physice tantum possibilis. Dura sane sententia! Contra universi fere docent, consecutionem finis proportionati homini in puris naturalibus fore non solum physice, sed etiam moraliter possibilem. Hi igitur omnes similitudinem status hodierni cum statu naturae purae plus minusve restringunt, etsi in assignanda ratione diversitatis non conveniant. Sunt qui differentiam satis explicari putant ex congerie 215 1 S. c. G. TV, 52. — 2 De morali necessitate revelationis, Cfr. tract. De vera Reliêione, n° 23. — De morali impossibilitate totam legem naturalem diu observandi absque gratia, dicetur in tract. De Gratia, 2° 24. 15Q S. DL C. 3. — STATUS NATURAE PURAE peccatorum actualium, quam genus nostrum inde ab Adam cumulavit. Quum enim homo, quo frequentius peccat, eo magis ad peccatum inclinetur, pravae autem dispositiones saepe ex parentibus in filios transfundantur, natura humana sensim sine sensu deteriorata est, ita ut ex hoe capite nunc multum infirmiores simus ad bonum honestum, quam fuisset homo in puris naturalibus conditus. Consideratio haec negligenda non est, sed sola per se non videtur sufficere. Addendum igitur putamus, observantiam legis naturalis homini lapso (absque gratia) multo difficuiorem esse, quam fuisset in statu naturae purae; et quidem propter duo. Primo in statu naturae purae probabilius nulla, aut certe non tanta fuisset impugnatio ex parte daemonum: minora fuissent obstacula. Deinde in illo statu plura presto fuissent auxilia externa, quia alius obtinuisset ordo divinae providentia. «Sine dubio falluntur, ait Franzelin, qui praesentem ordinem providentiae cum statu naturae purae ita comparant, ut statum praesentem considerent detractis omnibus auxiliis supernaturalibus, et nullis substitutis aliis, quam quae nunc sunt, adjutorüs naturalibus, tum vero talem fora statum purae naturae sibi persuadent»1. Deus etenim, qui nunc per media ordinis supernaturalis, n. p. per revelationem et gratiam necessitatibus nostris consulit, pro illo statu providisset aha auxilia, eaque naturalia, quae impletionem legis naturalis reddidissent omnibus moraliter possibilem. Denique non desunt theologi, qui contendant, ipsas vires naturales hominis ad bonum honestum ex peccato originali intrinsece diminutas esse, uti suo loco referemus. CAPUT III DE HOMINIS LAPSU ET PECCATO ORIGINALI2 216 Pretiosissima dona, quibus protoparentes, genusque humanum a Deo ditati fuere, humili obedientia erant conservanda. 1 De Trad. et Script. Ed. 3, p. 642. — * Cfr. De Rubeis, Depecc. origin.; Scheeben, Mysteriën des Christenthums, op. 4. s. ui, c. 3, a. 1. — de homine lapso 151 Primi siquidem homines non solum legi naturali et obligationibus ex statu supernaturali sponte fluentibus (e. g. obligaüoni credendi) obstrieti erant, sed insuper speciale quoddam acceperunt mandatum, de non gustando scil. fructu vetito', a cujus fideli observatione pendebat tum ipsorum tum posterorum salus et felicitas2. Mox3 autem in peccatum misère prolapsi sunt. Disserendum jam est de illo peccato, quod, quia ab Adamo, origine generis nostri, commissum fuit, et in singulos ejus posteros ipsa origine seu generatione transit, originale peccatum vocatur. Duplici autem modo considerari potest, vel ut erat in ipso Adamo, capite nostro: peccatum originans, vel ut est labes in alios omnes generatione transmissa: peccatum originatum, seu originale (in senstFstrictiori). Dicemus in art. I de peccato originante: in reliquis de peccato originato, et quidem in art. II de exsistentia peccati originalis, in art. III de ejus natura et transfusione, in art. IV de ejus sequelis et poenis. Art. I De peccato originante Prop. Protoparentes in paradiso graviter peccaverunt, 217 gratiam sanctificantem amiserunt, et poenis acerbissimis puniti sunt. Propositio secundum omnes suas partes est fidei dogma ex conc trid.: «Si quis non confitetur, primum hominem Adam, quum mandatum Dei in paradiso fuisset transgressus, statim sanctitatem et justitiam in qua constitutus fuerat, amisisse, incurrisseque per offensam praevaricationis hujusmodi iram et indignationem Dei, atque ideo mortem, quam antea 1 Gen. 2, 17. — 2 Num Adam, si alia ratione quam gustando fructum vetitum, primo peccasset, etiam per illud peccatum gratiam et dona universo generi suo perdidisset, non una est theologorum sententia. Cfr. Heinhich, Dogm. Theol. VI, p. 658. — 3 Quamdiu felicitas protoparentum in paradiso duraverit, nescimus. Quum tarnen omnino praesumendum sit, eos ante lapsum virginitatem servasse, conjicere licet, praevaricationem non ditt post creationem locum habuisse. Theologorum conjecturas videre est apud Suarez, De Op. sex dier. 1. IV, c. 8. 152 S. 10, C. 3, A. % — PECCATUM ORIGINANS illi comminatus fuerat Deus, et cum morte captivitatem sub ejus potestate, qui mortis deinde habuit imperium, hoe est diaboli: totumque Adam per illam praevaricationis offensam secundum corpus et animam in deterius commutatum fuisse, a. s.»1. 218 Probatur. Protoparentes mandatum Dei transgressos esse ideoque peccasse et graviter punitos esse, saltem per subtractionem donorum praeternaturalium, cuilibet Genes. cap. 3 legenti evidens est2, ceterum de mnestissimis hujus peccati sequelis postea ex professo dicendum erit. Peccatum non obstante levitate materiae, per se consideratae, grave fuisse patet ex comminatione et infhetione gravissimae poenae, et infra magis expheabitur. Protoparentes gratiam. sanctificantem amisisse, quamvis in libro Geneseos aperte non dicatur, certissimum est, tum ex eo, quod gratia sanctificans cum gravi culpa coexsistere nequit, tum ex doctrina s. PauÜ, Rom. 5, 12 seq. Si enim per Adae peccatum omnes homines facti sunt peccatores, injusti, condemnationis rei3, utique ipse Adam justitiam suam non servavit 219 Scholion 1. De indole narrationis Genes. 3. — Rationalistae generatim et plurimi moderni protestantes totam narrationem de probatione et lapsu Adae mythum vocant aut allegoriam, qua v.g. poetice depingatur quomodo singuli hommes ad peccatum alhciantur, peccatoque saepissime consentiant Quod aperte dogmati adversatur4. Ex catholicis antiquioribus pauci quidam, historicam veritatem gravis peccati a protoparentibus patrati admittentes, circumstantias hujus peccati v.g. de esu alicujus fructus aut saltem de serpente seductore tropice intellegendas esse putarunt. Ita Clemens Alex., Origenes, Cajetanus, Jahn5. Nostris diebus ii qui putabant «historiam 1 S. V, can 1. — 2 Ad peccatum Adae alludunt Osee, 6, 7; Sap. 2, 23; Eccli. 25, 33. — 3 L. c. 18—19. — 4 Asserendo characterem historicum narrationis, minime negamus primam tentationem et praevaricationem typum fuisse subsequentium. Cfr. S. Th. II, II. 165, 2. - 5 Cfr. Mhonan, De V Eden a Moise (1895), p. 98 et 149. - Sententia Philonis fuit, protoparentes carnali peccato deliquisse (Meignan, 1. c. p. 98). s. dl c. 3, a. 1. — peccatum originans 153 primordialem» non esse historiam stricte dictam, autumarunt, omnia aut fere omnia adjuncta, in Genesi relata, esse ornamenta, quibus popularis traditio peccatum protoparentum vestierat. Sacer auctor ornatum illum suscepisset, quin ejus historicam veritatem affirmare intenderet. Ita imprimis Lagrange'. Opinio haec dogmati quidem non adversatur, sed absque sufficienti fundamento recedit a sensu obvio Scripturae et intellectu communi patrum. Commissio autem pontificia de Re biblica edixit, sensum literalem historicum Scripturae in dubitum vocari non posse speciatim «ubi agitur de factis, quae christianae religionis fundamenta attingunt, uti sunt inter cetera... praeceptum a Deo homini datum ad ejus obedientiam probandam, divini praecepti diabolo sub specie serpentis suasore transgressio, protoparentum dejectio ab illo primaevo innocentiae statu, necnon Reparatoris futuri promissio»2. Verus tentationis auctor diabolus fuit;3 maledictio4 autem non ad serpentem qua talem, sed ad serpentem ut diaboli instrumentum aut, si mavis, ad ipsum diabolum per serpentem repraesentatum dirigitur: hinc terminis serpenti proportionatis continetur. De hgno scientiae boni et mali scribit s. Thomas: «Cujus quidem ligni esus non ideo prohibitus est, quia secundum se malus esset, sed ut homo saltem in hoe modico aliquid observaret, ea sola ratione, quia esset a Deo praeceptum, unde praedicti ligni esus factus est malus, quia prohibitus. Dicebatur aütem lignum illud scientiae boni et mali, non quiahaberet yirtutem scientiae causativam, sed propter eventum sequentem, quia scil. homo per ejus esum experimento didicit, quid intersit inter obedientiae bonum et inobedientiae malum»5. Praeceptum igitur de non gustando fructu cujusdam arboris, 220 eo tantum fine impositum erat, ut homo per ejus observationem tributum subjectionis et obedientiae Deo persolveret. ' Revue Bibl 1897, p. 365; La Méthode hiatorique, 6 confér. - 2 Deer. 3© Jiraii 1909. - 3 Sap. 2, 24; Apoc. 12, 9; 20, 2. - 4 Gen. 3, 14-15. 5 Comp. theol c. 188; cfr. S. Th. I, 102, 1, ad 4. 154 S. III, C. 3, A. 1. — PECCATUM ORIGINANS Ad hunc autem finem convenientissimum erat praeceptum mere positivum, in observanda enim lege naturali primus homo, acutissimo ingenio praeditus et a concupiscentia immunis, directe non subjectionem erga Deum protestabatur, sed propriae rationis ductum sequebatur.In eo autem quod praeceptum istud tam leve fuit et facile, divina bonitas elucet. Ceterum parum refert, utrum res, quae unice in signum liberae subjectionis exigitur, ex sese gravis sit an levÜirVetitum de non gustando fructu apprime accommodatum erat conditioni simplicissimae protoparentum in paradiso. Immerito igitur rationalistae dicunt praeceptum Geneseos ineptum esse, Deoque indignum. 221 Scholion 2. Quid et quomodo protoparentes peccarunV. — Tentatio Evae non ab appetitu sensitivo sed ab extra, a suggestione scil. diabolica, advenit. Peccatum autem inde incepit, quod muiier bonum quoddam spirituale, quod ultra mensuram hominis est, appeteret. Appetiit enim «similitudinem Dei, quantum ad scientiam boni et maÜ, ut scil. per virtutem propriae naturae detemunaret sibi, quid esset bonum et quid malum ad agendum»2; a. v. ut in agendis propriae tantum rationis dictamen, non divinam regulam sequeretur3. En gravissimum peccatum superbiae. Sublata jam per peccatum superbiae subjectione rationis ad Deum, cessavit etiam plena subjectJo inferioris appetitus ad rationem. Potuit igitur jam oriri in sensu appetitus inordinatus fructus vetiti: «Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum», eet. Muiier autem huic motui consentiendo gula peccavit. Ex motibus superbiae et gulae oriebatur fidei deUbitatio et obfuscatio, quatenus «ex ipsa elatione, qua illud quod promittebatur appetebant, oculus mentis impeditus fuit, ne actuahter veritatem divini dicti attenderent»4. 1 S. Th. II, II, 163. - 2 S. Thom. 1. c. 2, c. - 3 Cfr. Gen. 3. 5, 22. 4 S. Thom. In II Sent. d. 22. q. 1, a. 1, ad 1. - Plures Patres et theologi proprie dictam infidelitatem, qua de veracitate Dei mortem comminantis ▼ere dubitassent, in protoparentibus, aut saltem in Adam (7 Tim. 2,13) non admittunt Cfr. s. Thom. 1. c.; Heinrich, Dogm. Theol. VI, p. 698. — Verba Gen. 3, 3. «Ne Jorte moriamur»,ibthebraeo dubitationem non exprimunt. s. m, c. 3, a. 1. — peccatum originans 155 Demum sequebatur peccatum externum inobedientiae erga praeceptum sub intimatione poenae gravissimae impositum. ad quod ceteri motus disponendo concurrebant. Hisce adjungendum est ex parte Evae, fructum vetitum viro suo offerentis, peccatum scandati; ex parte Adae vero inordinata complacentia erga uxoretn.,- Concludimus peccatum protoparentum rectissime dici peccatum inobedientiae1, quod tarnen ex motivo superbiae commissum est2. Et vides totius rei cardinem non fuisse fruitionem illius fructus, sed negationem subjectionis erga Deum in cujus protestationem prohibitio statuta erat. Ut gravitas primi peccati plenius intellegatur, conside- 222 randa sunt: a. materia seu objectum peccati, quod, quam vis secundum se leve fuerit, valde grave erat ratione finis, quo injungebatur:'in protestationem scil. subjectionis erga Deum tot et tantorum beneficiorum largitorem; b. motivum peccati, superbia scil. qua protoparentes similitudinem Dei quantum ad scientiam, in sensu exposito, appetebant. Quae superbia quamvis fuerit gravis, non erat omnium gravissima, «quum superbia, qua quis Deum negat vel blasphemat» gravior sit3; c. conditio peccantium, et sub hoe respectu peccatum protoparentum «habuit maximam gravitatem propter perfectionem status ipsorum»4. Hinc concludit s. Thomas, quod peccatum in paradiso commissum «fuit secundum quid [ratione status peccantium] gravissimum, non tarnen simpliciter [ratione materiae et motivi]»5. Quodsi hisce adjunxeris, Adamum, ut omnino praesumendum videtur, non latuisse quantam miseriam universo generi suo peccando pareret, optime intellegitur, quare s. Augustinus peccatum «primi hominis ineffabiliter grande» vocaverit6. 1 Rom. 5, 19. - * BccU, 10, 15, Tob. 4, 14. - Verum est, in praedictis proprie descriptum esse modum, quo Eva ad esum fructus veött devenit. At quamvis motivum principale, quo Adam ad inobedientiam perductus est, in Genesi non indicetur, communis opinio est, Mum eadem superbia motum fuisse; cfr. Gen. 3. 22. - 3 S. Th. II, II, 163, 3, c. - * L. c. 5 L. c - 8 Op. imp. c. Jut. 1, I, n°. 105. 156 s. ffl, c. 3, a. 2. — exsistentia peccati originalis 223 Sehohon 3. Protoparentum poenitenüa. — Adamum poenitentiam egisse et ex gratia Christi vernam consecutum fuisse, docet Scriptura: «Per sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio. Haec ülum, qui primus formatus est a Deo, pater orbis terrarum,... eduxit a delicto suo»1. Ceterum communis Patrum et theologorum sententia est, tum Adamum tum Evam salutem obtmuisse: «Postea juste vivendo, merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo supplicio liberati»2; quinimo in ecclestis orientaÜbus publico cultu honorantur3. Art. II De exsistentia peccati originalis 224 AdversariL Peccati originalis exsistentiam negarunt: a. saec. V ineunte Pelagius, monachus ex Britannia oriundus, qui docebat Adam generi suo eo tantum nocuisse, quod peccando pravum exemplum dederat; posteros in tantum per Adam peccatores constitui, in quantum ipsi ejus peccatum imitantur. Potiores Pelagii discipuli ac defensores fuere Coelestius, et Julianus ep. eclanensis. Causam ecclesiae catholicae contra pelagianos prae ceteris b. Augustinus suscepit. b. Saec. XVI Arminiani; c. nostris temporibus rationahstae omnes, et ex protestantibus plurimi. 225 Prop. Exsistit peccatum originale, i. e. aliquod veri nominis peccatum, quod ex Adamo in omnes ejus posteros generatione transfunditur. Agitur jam de peccato originato, seu de labe, ex Adae transgressione in universis ejus posteris causata. Est autem aliquod veri nominis peccatum, non quidem actus peccaminosus, sed peccatum habituale, labes culpabilis, qua injusti, Deo ingrati reddimur; cujus naturam tarnen postea expressius con- 1 Sap. 9, 19; 10, 1—2. — 2 s. august. De pecc. ment. 1. II, c. 34,n°55. 3 Cfr. Vacant, Dict. de ThéóL cath. I, p. 378. 172 S. 10, C. 3, A. 3. — NATURA PECCATI ORIGINALIS ipsam naturam humanam afficeret, ita ut hac in re voluntas Adae esset voluntas universi generis humani. Quemadmodum igitur voluntas Adae, divinum praeceptum observantis, in tantum fuisset voluntas generis humani, in quantum per illam universa Adae posteritas sibi originalem justitiam veluti appropriasset, ita actus Adae, mandatum Dei transgredientis et dona gratiae abjicientis, in tantum erat actus totius naturae humanae, in quantum per illum totum genus humanum originalem justitiam culpabüiter abjecit. Observa illud «in tantum»; non enim eadem omnino res imputatur Adamo et nobis. Adae, ut erat persona particularis, sua praevarieaüo imputabatur talis, qualis in concrete erat, secundum propriam speciem et cum omnibus adjunctis aggravantibus; generi vero humano de eadem praevaricatione nihü aliud imputatur, quam sola et nuda abjectio originalis justitiae. Ratio est, quod Adam non nisi in ordine ad dona gratuita conservanda vel amittenda caput morale sui generis erat constitutus b 250 Vides igitur, quo sensu ss. Patres et theologi, praeeunte Apostolo2, dixerint, nos omnes in Adamo peccasse. Sequitur, carentiam justitiae in nobis, si consideremur praecise ut personae singulares, distinctae a persona Adae, non habere rationem voluntarii et peccati; sed si consideremur ut «membra totius humanae naturae [familiae] a primo parente propagatae, ac si omnes homines essent unus homo, sichabet rationem culpaeproptervohmtariumejusprincipium,quodestactualepec- catum primi parentis: sicut si dicamus, quod motus manus ad homicidium perpetrandum, secundum quod manus per se conai-> deratur, non habet rationem culpae, quia manus de necessitate movetur ab aÜo [scil. a voluntate]; si autem considerétur ut est pars totius hominis qui voluntate agit sic habet rationem i Hinc simul vides, quare nee ulteriora Adae peccata, si ea commisit, posteris obfuerint, nee ejus poenitentia, iis profuerit; amissa enim originali sanetitate Adam jam non erat caput morale humani generis. 2 Rom. 5, 12. S. ffl, C. 3, A. 3. — NATURA PECCATI ORIGINALIS 173 culpae, quia sic est voluntarius. Sicut igitur homicidium non dicitur culpa manus, sed culpa totius hominis, ita hujusmodi defectus [gratiae scil.] non dicitur esse peccatum personale, sed peccatum totius naturae, nee ad personam pertinet, nisi in quantum natura inficit personam»'. Aliam analogiam habes in müite, qui praediis, honoribus, famÜiari amicitia regis pro se suaque posteritate sub fidelitatis conditione ditatus, regem prodit. Tota famUia, omnes posteri bonis regiis et amicitia regis carebunt voluntate sua, non personali sed familiari. Breviter adjungimus alias explicaüones, a nonnullis theologis excogitatas, quae videntur minus rectae. Aliqui opinati sunt, admittendum esse pactum inter Deum et Adamum j sed quum per hujusmodi pactum res non magis expheetur quam per solum decretum divinum, gratis adstrui videtur2. Allii putarunt, Deum ideo voluntatem Adae reputasse voluntatem omnimn, quia sciebat, omnes hommes, ai in Adae conditione positi fuissent, eodem modo peccaturos fuisse ac Adam. Quod primo gratis asseritur; et deinde nihil explicat, nemo enim peccati reus est ex eo, quod in quibusdam adjunctis possibilibus peccaturus praescitur. Alii denique dixerunt, voluntates nostras fuisse inclusas in voluntate Adae, aut alligatas voluntati Adae. Jam si quis hujusmodi formulas adhibendo, nihil aliud dicere intendit, quam voluntatem Adae vi divini decreti fuisse voluntatem universi generis, habeat sibi: sed si locutiones praedictae in rigore sumuntur, sustineri nequeunt. Inclusio seu alligatio voluntatum aha concipi nequit quam ea, qua v. g. ex decem juratis novem dicant decimo: tu hunc reum judica: sententia tua est sententia nostra. Jam evidens est, nos ipsos talem procurationem nee explicite nee implicite Adamo dedisse, 1 S. Thom. De Malo, 4, 1, c. — Eadem comparatio paulo fusius expoaitur ab eodem s. Thoma, S. Th. I, II, 81, 1 et Comp. theol. c. 196. - 2 Cfr. Pesch, Praetect. III, n« 274. 174 S. ffl, C. 3, A. 3. — PECCATUM ORIGINALE ET PERSONALE restat igitur ut dicant, Deum (in cujus potestate sunt voluntates omnium, magis quam in potestate singulorum1), nostras voluntates voluntati Adae alligasse. Sed primo quidem talis inclusio voluntatum, actu nondum exsistentium a Deo facta, si daretur, ad minus esset mysterium altissimum. Praeterea inclusio voluntatum peccatum originale nullatenus explicat. Si enim in toto hoe negotio inveniretur aliquod peccatum, dicendum esset, non voluntates inclusas, sed ipsum includentem includendo peccasse. Generatim praepostera sunt omnia expücationis tentamina, quae rem exponere nituntur per anticipatam quamdam aut praesumptam propriae voluntatis nostrae operationem qnae nulla nee fuit, nee esse potuit; quae demum, si fuisset, non peccatum originale sed personale seu actuale induxisset. Scholion 2. Peccatum originale comparatur cum personali. - Asserta et explicata essentia peccati originalis, facile vides, labem, quam ex protoparente tiahimus, merito vocari et reapse esse peccatum (habituale): utrumque enim elementum ex quo peccati natura consurgit: deordinatio a fine ultimo et imputabilitas seu voluntarium, in eo invenitur. At simul vides, alterum illud elementum, scil. voluntarium alio et longe imperfectiori modo verificari in peccato originali, quam in personalL Hinc s. Thomas docet, nomen peccati, quemadmodum de mort ah et veniali, ita etiam de personali et originali, non praedicari univoce sed analoge tantum. Natura siquidem peccati in solo peccato personali mortali plene et perfecte verificatur, nam in veniali non invenitur perfecte deordinatio a fine, et in originali voluntarium deficienter tantum habetur 2. ' Ita BiLLUARr. De Pecc. diss. VI, a. 1. § 1. Suppono 4°. - 2 «Peccatum non dicitur univoce de omnibus generibus peccatorum, sed per prius de peccato actuali mortali. a quo peccatum veniale deficit ex hoe, quod non omnino a fine deordinat, sed aliquo modo a fine retardat, ordine ad finem salvato; unde deficit ex parte illa, ex qua peccatum formaliter rationem mali habet. Originale autem deficit ab eo, ex parte ipsius substantiae