DE TERTULLIANO ET MINUCICMFELICE J. G. P. BORLBFFS DE TERTULLIANO ET MINUCIO FELICE. DE TERTULLIANO ET MINUCIO FELICE SPECIMEN LITTERARIUM INAUGURALE QUOD EX AUCTORITATE RECTORIS MAGNIFICI FRANCISCI MARII THEODORI BÖHL, IN FACULTATE PHIL. THEOR. ET LITT. HUM. PROF. ORD., AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU ET NOBILISSIMAE FACULTATIS PHIL. THEOR. ET LITT. HUM. DECRETO PRO GRADU DOCTORIS SUMMISQUE IN LITTERARUM CLASSICARUM DISCIPLIN A HONORIBUS ET PRIVILEGIIS IN ACADEMIA GRONINGANA RITE ET LEGITTIME CONSEQUENDIS PUBLICO AC SOLLEMNI FACULTATIS EXAMINI SUBMITTET JANUS GÜILIELMUS PHILIPPÜS BORLEFFS DIE X MENSIS JULIIANNIMDCCCCXXV HORA IV GRONINGANUS GRONINGAE— HAGAE COMITIS APUD J. B. WOLTERS • PIAE ■ MEMORIAE • PATRIS ■ OPTIMAE • MATRI • ■ FRATRI ■ CARISSIMO ■ DDD Omnibus qui stadia mea sive ope sive consiliis levaverunt, gratias acturo summus mihi dolor inhaesit quodJacobum van Waqeningen, magistrum dilectlssimum, praematuro fato scientiae cultoribus et suis ereptum, adloquijam non possum. We enim prima in litterarum disciplina vestigia mea rexit, illeviam mihi indicavit qua ambularem; illius instructus consiliis et doctrina, exemplum illius e longinquo secutus, ad peregrinationis terminum jam nunc perveni. Nee immerito igitur (ut Minucii verba mea faciam) discedens vir eximius et sanctus inmensum sui desiderium mihi reliquit. Tu vero, clarissime Wagenvoort, promotor aestumatissime, quanta comitate quantaque benevol^ntia hoe opusculum conscribenti adfueris mihi, grato semper recordabor animo. Ceteris denique omnibus, quorum et doctrina et consilia studiis meis aliquo modo profuerunt, vobis imprimis, professores clarissimi facultatis philosophiae theoreticae et litterarum humaniorum, gratias quam maximas ago habeoque. PRAEFATIO. De Minucio et Tertulliano denuo verba facturus, postquam tot ac tanti viri omnis aetatis, omnis nationis, hac de re jam copiose egerunt aut subtiliter disputaverunt aut totam litem diremerunt vel certe diremisse èt sibi èt aliis visi sunt, supervacaneum haud putavi, hujus opusculi rationem et consilium breviter exponere ac defendere pro viribus. Ipsum sane disputationis nostrae argumentum commendatione non eget; magni enim momenti esse rem, recte dispexisse quae ratio inter Minucii Octavium et Apologeticum Tertulliani intercedat, utrum Minucius an Tertullianus primus latine loquens Christianam fidem adversus gentilium arrogantiam et superbiam defenderit, inter omnes satis constatSed cum multi et docti viri, in quibus nonnulli etiam summa eloquentia summaque litterarum doctrina praediti, in hanc de qua agimus quaestionem incubuissent, haud certe leve periculum erat, ne quae alii melius et uberius jam tractavissent, ipse repetiturus modo essem et infirmaturus. Itaque, pleraque argumenta quibus priores usi erant, ut unum alterumve priorem demonstrarent, omittenda esse omnino, ne semper eadem aut similia in medium proferrentur, jam pridem mihi persuaseram. Sed quonjam compertum habebam, plerosque, illos etiam qui optime hac de re disputavissent, nonnisi Octavium et Apologeticum inter se comparasse, alterum vero Tertulliani librum qui ad Nationes inscriptus eadem fere atque Apologeticum isdem saepe verbis pertractat, in quaestione nostra disceptanda quasi semper neglexisse, ob eam rem hoe opus imprimis examinandum suscepi, ut inde, si forte, colligerem aliqua quae sive Minucium sive !). Cf. e. g. Ebert, Terl.'s Verhaltniss etc. p. 321; Norden, de M. F. aetate, p. 3; Buizer, Quid M. F sibi proposuerit, p. 11; Hinnisdaels, l'Oct de M. F. p., 3. 1 2 Tertullianum priorem scripsisse evincerent. Ac quanta satisfactione quantoque gaudio affectus sum, ut qui interiore jam quodam sensu eo adducerer, ut potius crederem Tertullianum Minucio usum esse, cum animadverti opinionem meam libris ad Nationes lectis plene confirmari. Unde autem appareat, si duo Tertulliani libri cum Octavio conferantur, Minucium ante Tertullianum scripsisse, breviter exposui jam aliquot abhinc annis, in ephemeride cui nomen est 'Musée beige'1). Sed opusculum meum omni ex parte absolutum non videbatur. Neque enim omnes trium operum illorum locos quibus opinio mea confirmari posset, ibi tractaveram et pro certo posueram Tertulliani ad Nationes libros ante Apologeticum esse confectos, quod etsi veri simile erat post recentiorum qui de hac quoque re egerant, opera, tarnen ampliorem aliquam demonstrationem requirere videbatur. Igitur animum induxeram denuo agere de ratione quae inter tria illa opera, Minucii videlicet Octavium atque Tertulliani èt ad Nationes libellos èt Apologeticum, intercedat, ita ut prius demonstrarem illos Septimii libellos ante Apologeticum esse conscriptos, singulis examinandis locis et novis corroborando argumentis ea quae alii jam protulissent; deinde ut locos pertractarem similes qui cum in Octavio et in singulis tantum ad Nationes libris, turn in Minucii opusculo et in duobus Tertulliani scriptis inveniuntur, quibus nisus propositum verum esse confirmarem; denique tertio capite de aliquot agere locis quibus adhuc usi erant, ut Tertullianum priorem arguerent, in animo habebam. Et jam ad finem appropinquabat opusculum meum, etsi saepius, nunc casu, nunc negotiis aut peregrinationibus, intermissum, cum in lucem prodiit liber Georgii Hinnisdaels, qui et ipse de Minucio et Septimio controversiam denuo tractandam sibi suscepit 2). Quo lecto quamquam magnopere laetabar quod videbam auctorem magna diligentia magnaque eloquentia neque minore sagacitate et sollertia id egisse, ut Minucium priorem demonstraret, tarnen haud mediocri excruciabar metu, ne opusculum meum semi- i) XXVI 1922, pp. 229 sqq. *) O. Hinnisdaels, 1'Octavius de Minuclus Félix et 1'Apologétlque de Tertullien, mémoire couronné par 1'académie royale de Belgique, Bruxelles, Marcel Hayez, 1924. 3 perfectum jam superfluum videretur neve aliud dissertationis argumentum circumspicere cogerer J). Tarnen, postquam Hinnisdaelsii librum, optimum certe et utilissimum, aliquoties percucurri, opere incepto sed nondum perfecto desistere nolebam. Nam èt ille in opere suo de libris ad Nationes inscriptis, quomodo Tertullianus in Apologetico usus sit, fusius non disputavit, cum ipse econtra magnam dissertationis meae partem his potissimum libris consecravissem, èt non omnes horum librorum attulit locos, qui ad illam de Minucii aetate controversiam disceptandam alicujus videntur pretii, quamquam eorum longe major pars sagacitatem ejus non fugit, neque eos omnes conjunctim tractavit, ut qui id potissimum egerit, ut argumenta quae in libro notissimo a viro clarissimo Heinzio, prolata erant, quibus Tertullianum priorem evinceret2), singula ordine refutaret. Ita opusculum hoe perfeci, quod quo jure fecerim, benevolus lector dijudicato. Quibus auctoribus in hoe opusculo conscribendo usus sim, indicare hic supersedeo. Duo tarnen insignia recentiorum opera reticere nolo e quibus non solum fructum percepi magnum et mansurum, sed sine quorum auxilio hoe opusculum quidquid est, componere haud scio an non potuerim. Sunt autem haec: J. P. Waltzing, le Codex Fuldensis de Tertullien, Bibliothèque de la Faculté de philosophie et lettres de 1'Université de Liége, fase. 21, Liége, Vailland-Carmanne 1917, et Johannes Geffcken, Zwei griechische Apologeten, Leipzig, Teubner, 1907 8). !) Sciebam alioquin nunc librum aliquando emissum iri; quod anno jam 1922 Vir Clarlssimus J. P. Waltzing, qua est humanltate ac benevolentia, mecum communicavit, cui hoe quoque loco grates quam maximas ago. Sed diutlus expectare, dum Iiber ille publicaretur, non potui. *) R. Helnze, Tertullians Apologeticum, Ber. d. K. Sachs. Gesellschaft der Wissensch. 62, 1910, pp. 279 sqq. 3) Restat ut gratias hic quoque publice agam viris clarissimis O. Baebrenslo Gottingano, O. Goetzio Jenensi, qui opuscula sua quae de Minucio Felice condiderant, dono mlttere mihi non sunt aspernati. CAPUT PRIMUM. QUAE RATIO INTERCEDAT INTER TERTULLIANI AD NATIONES LIBROS ET APOLOGETICUM. Tertullianus presbyter Carthaginiensis cum aliis operibus turn duobus praecipue maximis quorum alterum ad Nationes1) mandavit, alterum Apologeticum 2) inscripsit, Christianam fidem acriter defendit, saecularem disciplinam ac superstitionem fortiter infirmavit. Opera haec, èt quod ad totum argumentum, èt quod ad ipsa verba sermonemque attinet, tam similia inter se sunt ut cuivis lectori obvium sit alterum cum altero arte esse conjunctum. Quorum cum illud viri docti aequo plus neglexisse, in hoe tantum summis viribus incubuisse videantur adeo, ut paucis ante annis ne id quidem satis certum fuerit, utrum prius esse compositum existimaretur, cumque etiamsi eam litem jam diremptam esse concedimus, tarnen neque ingratum fuerit argumenta corroborare vetera novis neque inutile altius penetrare in auctoris mentem ac modum scribendi duorum insignium operum comparatione nisos, ob eam rem animum induxi post alios denuo ea interse comparare. Accedit quod, ut recte monuit Heinzius 3), et ad veterem illam disceptandam controversiam, utrum Tertullianus noster an potius Minucius prior scripserit, haudquaquam leve videtur recte dispicere quae ratio inter duo Septimii opera intercedat. Igitur primum quidem liceat breviter exponere quo tempore alii utrumque opus exaratum esse crediderint, in quo sane nihil fere novi adferre nobis contigit; dein ipsa verba genusque dicendi i) Q. Sept Flor. Tertulliani Opera ex ree. Aug. Reifferscheid et Oeorg. Wissowa, Corp. Script. Ecclesiast. Lat. XX Vlndobonae 1890, pp. 59-133. a) Tertullien, Apologétique texte établi etc. par J. P. Waltzing, Bibl. de la Faculté de Philosophie et Lettres de rUnlversité de Liège fase. XXIII, Liége 1919. 3) Op. laud., p. 284, 2. 5 aggrediamur, ut singulis quoque rebus comparatis de summa quae inter utrumque intercedat ratione certiores fiamus. Qui primus omnium librorum ad Nationes editionem condidit, Gothofredum dico, persuasum jam habebat eos ante Apologeticum scriptos esse1). Sententiam ejus secuti sunt alii, quorum certe non ultimo loco nominandus erit Havercampius, vir de Tertulliani scriptis optime meritus 2). Recentiorum alii hunc scriptorum ordinem converterunt velut Hesselberg, Grotemeyer, Ebert, Norden8); major tarnen pars editori primo adsensi sunt, in quibus Uhlhorn, Hauck, Noeldechen, Harnack, Hartel, Monceaux, Schanz, Heinze, Hoppe, Valmaggi, Waltzing, Labriolle alii4). Est qui putet unum alterumve pro certo adfirmari nondum posse B). Apologeticus liber quo tempore sit conscriptus, hodie satis jam constat; quem licet pauci in posterius differant 6), plures tarnen 1) Gothofr. in praef. ed. Genev. 1625 cap. 1: 'de Apologetico qulddicam? Bonam, imrao mellorem partem ex nis ad Nationes Hbris conflatus est: eoque integra pene capita sententiae periodi hinc transfusa. Quinimmo hisce libris omissa atque in alium locura dilata, in Apologetico prolixe et accurate tractata videas: versa vice, quae his libris plenius digesta, ibi paucis saepe perstringi, ne eadem ublque retractarentur'. Ibidem cap 2; 'ante Apologeticum scriptos hosce libellos necessario argumento efficltur, nempe quod ea quae Tertullianus hisce libellis, ceu alio loco tractanda, in praesens differre se ait, ea omnia in Apologetico tractata et nuspiam alibi occurrant'. Opinionem suam variis demonstravit exemplis quae postea omnes fere recentiores repetiverunt. 2) Havercampius in fine praefationis quam editioni Apolog. A». 1718 praemisit: 'Supersunt adhuc quaedam dicenda mihi cur huic Apologetico quasi anteam- bulones fecerit duos Ad Nationes libros, Justin! Martyrls scilicet, ut mihi observatum est, exemplo'. In animo autem habebat post Apologeticum hos quoque libros edere, quod propositum deinde eum omisisse putare debemus. 3) Hesselberg, Tertullians Lehre I Leben u. Schriften 1848. Grotemeyer, Ueber Tertullian. Kempen 1863. Ebert, Oeschichte der Christl.-Lat. Llteratur p. 40. Norden, die Antike Kunstprosa 611; In appendice secundae editionis hanc opinionem non correxit. *) Uhlhorn, Fundamenta Chronol. Tertull. 1852 p. 43. Hauck, Tertulians Leben u. Schriften, Erlangen 1877, p. 57, 2; p. 72. Noeldechen, Zur Abfassungszeit der Schr. Terts, Texte u. Unters. V 2, 25 sqq. Ejusdem, Tertullian 1890 cap VII. Harnack, Chronologie II 258. Hartel, Patrlstlsche Studiën II, p. 15 sqq. Monceaux, Revue de Phllologie XXII (1898), p. 77; Idem, Hist. litt. de 1'Afr. chrét. I, pp. 196 sq. Schanz, Gesch. d. Röm. Litt. III*, p. 286 sq. Heinze, Tertullians Apologeticum 1919, p. 284,2. Hoppe, Berliner Philol. Wochenschr. 33 (1913), p. 42. Valmaggi, Min. Fel. Octav. praef., p. XVIII, 1. Waltzing, le Cod. Fuld. 1917, p. 31. Labriolle, histoire de la litérature latlne chrétienne 1920, p. 94. 5) Agahd In Fleckeisens Jahrb. XXIV Supplementband (1898), p. 39. 6) Uhlhorn, 1. c; Hauck, l.c. 58n. In fine; Keim, Aus dem Urchristentum 1878,195. 6 secundae anni p. C. n. 197 parti adscribere non dubitaverunt. Apparet enim ex Apologetici capite 35 scriptum esse hunc libellutn post mortem Clodii Albini Septimio Severo ad summam fortunam aemuli*) qui anno p. C. n. 197 a. d. XI Kal. Mart. profligatus est2). Deinde eodem capite significantur gaudia publica quae Romae pro reditu Severi celebrata sunt3); Imperator autem mense Junio ineunte Romam rediit4) laetis omnibus et victoriam celebrantibus 5). lam ante reditum in Urbem Albini sectatores in Britannia Gallia Germania ipse persecutus est et supplicio affecit6); in ceteris provinciis per legatos multis deinceps annis adversarios urguebat '). Romae reversum oratione senatu coram habita viginti novem Albini fautores eum capitis damnasse Cassius 1) Apol. 35, 8: 'nihil hosticum de ipso senatu, de equite, de castris, de palatiis ipsis spiratt (9) unde Cassii et Nlgri et Albini? 2) Spart. Sev. 11, 7: 'vlctus est Albinus die XI Kal. Martias'. *) Apol. 35, 11: 'Sed et qui nunc scelestarum partlum socli aut plausores cottidie revelantur, post vindemiam parricidarum racematio superstes, quam recentissimis et ramosissimis laureis postes praestruebant, quam elatissimis et clarissimis lucernis vestibula nubilabant, quam cultissimis et superbissimis toris forum sibi dividebant, non ut gaudia publica celebrarent, sed ut vota publica proprla Jam edlscerent in aliena solemnitate et exemplum atque imaginem spei suae inaugurarent, nomen prlndpis in corde mutantes'. Cf. 35, 1—4; 2, 8. 4) A die IV Non. Mai. usque ad Nonas Luguduni taurobolium agitur 'pro salute Imp. L Septimi Severi Pii Pertinacis Aug. et M. Aureli Antonini Caes. Imp. destinati' (C. I L. XIII 1754=Dessau Inscr. Sel. 4134); a. d. V ld. Jun. Romae erat, ut ex allo laplde efficitur (C. I. L. VI 224 = Dessau 2185). 5) Herodian III 8, 3: dvvaae Stj JzoXiQ z&%u TVV ódoijzoglav .... Ij zip 'Póóptjv darjXaaev. 6 iiè öfjpiog avxov 6aq>vr)(poQSn> fttza naatje zi/tijs xai evq>r]fUae tmeSéi-azo. Magna congiarla populo dedit: Ibidem § 4: t<£> ngov&ijxev im zate vixcus luyiazae voftóe. 6) Platnauer, the Life and Reign of Sept. Sev. Oxon. 1918, p. 111; Hasebroek, Untersuch. zur Qesch. des Kaisers L. Sept. Sev. 1921, pp. 100 sqq. In Britannia et Gallia fuisse Imperatorem Herodianus nos docet III 8, 2: Sioixqoae dé za xaza zijv Bgetxaviav xai dieXmv èe dvo qyefióvag iijv rov ë&vovs i$ovoiav, zd ze xaza zag ralUas we (pezo aQiaza öia&sls, navzag zt zove ' AXfMvov Hrjv fiTteiyexo, dymv cuiavza zóv ozgazor ovv avxcp dóe liae provolgavit'. Apol. autem 11, 8 pro Pompejo Lucullus ponitur: 'male cum Lucullo actum est qui primus cerasia Romanis ex Ponto Italiae promulgavit', atque hoe quidem recte teste Plinio 5). Itaque cum veri haudquaquam simile sit auctorem hip Luculli nomen falso postea mutavisse, immo propius vero sit errorem libri prioris in posteriore eum correxisse, Apologetici versio hoe certe loco recentior nobis dicenda erit6). Eodem modo auctorem Apol. 16, 2 priorem librum correxisse putabant. Primo enim ad Nat. libro (I 11 [80,25]) Tacitum 'in quarta Historiarum' attulisse eum, qui locus revera in quinto libro legeretur; in Apologetico hunc errorem correxisse ac posuisse 'in quinta Historiarum suarum'; manifestum inde esse Apologeticum secundo loco scriptum. Sed hodie jam cognitum habemus in Apologetico quoque Tertullianum in eundem incidisse errorem: quandoquidem etsi in Codice Parisino scriptum extat: 'in quinta Historiarum suarum', Fuldensis lectio erat: 'in quarto Historiarum suarum'. Itaque correctio non ipsius auctoris, sed librarii cujusdam fuit7). Tarnen duobus his locis aliter uti licet. Sunt autem tales: i) Op. modo cit. p. 72 sq. *) Patr. Stud. II. ») Hartel., Patr. St. II, p. 16 sq. *) praeter Agahdium et Nordenum, v. supra. 5) Plin. Hist. Nat. XV 25, 102: 'Cerasi ante victoriam Mithridatlcam L. Luculli non fuere in Italia ad urbis annum DCLXXX; is primus vexit e Ponto'. 6) Cf. Harnack Chronol. II 2 p. 258, 1: 'dafi auch das II Buch ad Nat. dem Apol. vorhergeht, ergibt sich schlagend aus einer Stelle' i. e. ex nostro loco. 7) Cf. Waltzing, le Cod. Fuld. p. 104. 15 ad Nat. 1 11 (80, 23) 'nam, ut quidam, somniastis putasininum esse deum nostrum: hanc Cornelius Tacitus suspicionem fecit. Is enim in quarta historiarum suarum, ubi de bello Judaico digerit, ab origine gentis exorsus et tam de ipsa origine quam de nomine religionis ut voluit argumentatus, Judaeos refert in expeditione vastis in locis aquae inopia laborantes onagris, qui .de pastu aquam petituri aestimabantur, indicibus fontis usos evasisse; ita ob eam gratiam consimilis bestiae super- ficiem a Judaeis coli (81, 7) at enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, oblitus affirmationis suae in posterioribus refert Pompejum Magnum de Judaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse et perscrutatum nihil simulacri reperisse'. Apol. 16, 1. 'nam, ut quidam, somniastis caput asininum esse deum nostrum. Hanc Cornelius Tacitus suspicionem hujusmodi inseruit. (2) Is enim, in quarto Historiarum suarum de bello Judaico exorsus ab origine gentis et tam de ipsa origine quam de nomine et religione gentis, quae voluit argumentatus, Judaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, exterminatos vastis Arabiae in locis et aquarum egentissimis cum siti macerarentur onagris qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos, ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse. (3)... at enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia refert, Gnaeum Pompejum, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Judaicae religionis arcanis, nullum illic repperisse simulacrum.' Haec diligenter si compares, patet Tertullianum alterius operis textum in alterum paucissimis tantum immutatis totum fere repetivisse. Tarnen, si ipsas Taciti Historias adeas, reperias Apologetici versionem aliquanto longius a fonte distare quam alteram. Namque Taciti verba Hist. V 3 (205, 16 Halm.-Ahdr.): 'vastis locis' in I ad Nat. libro ipsa fere expressit ('vastis in locis'), in Apologetico nomine Arabiae addito auxit ('vastis Arabiae in locis'); Tacitus haec dixerat (V 3) [205, 21]): 'sed nihil aeque quam inopia aquae fatigabat'; quae secutus Tertullianus illic ita refert 'Judaeos aquae inopia laborantes evasisse' postremo; hic 16 autem verba 'vastis Arabiae in locis et aquarum egentissimis' longius distant. Tac. V 9: 'Romanorum primus Cn. Pompejus Judaeos domuit templumque jure victoriae ingressus est: inde volgatum nulla intus deum effigie vacuam sedem et inania arcana'. Verba quae inclinatis litteris impressa sunt, Tertullianus illic reddidit his: 'Pompejum Magnum de Judaeis debellatis captisque Hierosolymis templum adisse', hic autem posuit: 'cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adissef; quae a verbis Taciteis latius distant. Praeterea in Apologetico Hierusalem posuit, in altero opere Graecam nominis formam ut Tacitus ita ipse adhibuit1). In aliis sane Apologetici versio Taciti verbis fortasse est propior, ut cum habet Cnaeum Pompejum pro Pompejo Magno, quod tarnen levioris momenti; etiam vox 'arcana' in Apol. posita ejusdem verba (V 9 [209, 13]) in mentem revocat, quamquam auctor aliud dicit quam Tacitus. Attamen pluribus iisque gravioribus rebus libri ad Nat. versio Taciteae similior mihi quidem videtur quam altera. Res turn bene explicatur, cum ponimus hunc certe libri ad Nat. locum esse priorem, non Apologetici similem. Hoe enim si verum esset, vix excogitari posset, cur Tertullianus in illo libro conscribendo rursus Taciti historiam adisset, cum praeter Apologetici verba nihil prorsus inde susciperet. Quoniam igitur his duorum Tertulliani operum locis satis jam perspeximus quae ratio inter ea intercedat, nunc ceteros conieramus similes locos, ut comperiamus utri priores sint. Priora Apologetici capita tria Heinzius enarravit et explicuit2) atque cum simiiibus librorum ad Nat. capitibus comparavit ita ut argumenta potius exploraret; inde collexit hic quoque Apologetico recentiora contineri. Quod verum esse probare nobis etiam licet, si non argumenta tantum, sed ipsa utriusque libri verba ac lormas sententiarum diligenter inter se comparamus. Nam cum in Apologetici verbis (1, 6): 'testimonium ignorantiae est, quae 1) Tert. nunc hac nunc lila vocabuli forma utitur: Hierusalem: De Speet. 30 <28, 16); Scorp. 12 (173, 20); ibidem 15 (178, 11); adv. Mare. IV 1 (423, 19) etc.; Hlerosolyma: Scorp. 15 (178, 20); de Fuga 6 (474); ibid. 12 (486) etc. Nihilominus, quod in I ad Nat. libro auctor Graecam vocem, in Apol. barbaram expresslt, vix casui tribuendum erit. 2) Tertullians Apol. pp. 296-307. 17 iniquitatem dum excusat, condemnat', quae idem fere dicunt atque I ad Nat. libri haec (I 1 [59, 3]): 'testimonium ignorantiae vestrae quae iniquitatem dum defendit, revincif, auctor id tantum spectavisse videatur, ne idem isdem verbis bis exprimeret1), tarnen aliis locis ea quae hic dixerat, in Apologetico manifeste atque aperte correxit, eo quod eadem aut melius et distinctius aut brevius et acutius exposuit. Corrigi autem alterum ex altero nisi quod prius scriptum non potest. Sic quae libri ad Nat. I c. 1 (59, 4) dixit: 'omnes qui vobiscum retro ignorabant et vobiscum oderant, simul eis contigit scire, desinunt odisse qui2) desinunt ignorare', eadem Apologetici cap. 1, 6 legas in brevius contracta et acutius expressa: 'omnes qui retro oderant quia ignorabant, simul desinunt ignorare, cessant et odisse.' Idem breviloquentiae studium levesque correctiones in his quoque animadvertas. Ad Nat. I (59, 16): Apol. 1, 9: 'atquin si nullum erit- 'si nullum odii meritum depre- 3) odii reperietur, optimum hendatur, optimum utique sit, utique ab injustitia priore disce- desinere injuste odisse; si vero dere: sin vero causa constiierit, de merito constet, non modo nihil nihil odio detrahetur, quod adeo odio detrahatur, sed amplius amplius justitiae conscientia cu- adquiratur ad perseverantiam tnulabitur.' etiam justitiae ipsius gloria.' Hic Apologetici textus aliquanto est apertior et magis perspicuus quam alter: verbis enim 'injuste odisse', quae sit injustitia, significatur, quod in priore libro tecte indicabatur. Apol. 'de merito (odii scil.) constet' fortasse aliquanto facilius intellegitur quam 'causa constiterit'; denique confer Apol. 'justitiae — gloria' cum prioris libri 'justitiae conscientia'; in Apol. auctor non solum !) Alia hujusmodi exempla vide apud Hartel Patr. St II p. 18, qui alt: 'Zahllos sind die Variationen ganzer Phrasen und einzelner Wörter, .... denen keine stilistische oder andere Absicht, sondern nur das Bestreben zu Qrunde liegt, den einmal gebrauchten Ausdruck nicht wieder zu gebrauchen.' Exempla nonnulla sequuntur. *) 'qui' Cod. Agobard. quod tuetur Thörnell, Stud. Tert. II 1921 p. 69. Editores: 'quia', secuti Klusmanni conjecturam. 3) Textum emendavit Kroymann. Cf. Löfstedt, Krit. Bem. zu Terts Apol. 1818 p. 39 sq. 2 18 dicit meritum odium augeri conscientia recte agendi, sed etiam gloria quam ipsa illa dat conscientia1). Post haec statim aliud indicium habemus quod Apologeticum esse posterius demonstret. Gentiles, Tertullianus ait (ad. Nat. 1 1 [59, 20]), contendunt non ideo bonum praejudicari aliquid quod muitos convertat ac pelliciat. 'Novi', inquit, 'demutationem in malas partes. Quot desertores bonae vitae? quot transfugae in perversum? multi bona fide, immo jam plures pro extremitatibus temporum. Verum deficit adaequatio comparationis istius'. Malos enim semper conscientia culpae carpi dicit, Christianos vero etiam damnatos gloriari. Hactenus auctor in I ad Nat. libro. Contra in Apol. (tj 10): 'Quanti transfugae in perversum! Quis negat?' Post quae eadem de malefico conscientia vexato et de Christiano in damnatione gloriante addit. Quare autem illud de extremitatibus temporum dictum hic omissum est? An quod verba haec quae mundi conflagrationem indicant ?) quaeque a contextu aliena sunt, orationi quae gentiles compellat, minus apta videbantur? Ideo omissa sunt in Apologetico ubi illud 'quis negat' latentem rimam velut pittacio, ut ita dicam, prodere videtur8). Tertullianus dixerat reos omnes culpam aut negare aut certe excusare. Deinde pergit I ad Nat. lib. 1 (60, 11): 'Christiani vero quid tale consequuntur? Neminem pudet, neminem paenitet nisi tantum pristinorum.' Quod ideo minus apte dictum erat quia pristina illa etiam male facta et scelera significare poterant, quod auctor dicere omnino noluerat. Itaque in Apologetico (1, 12) legimus: 'Christianus vero quid simile? neminem pudet, neminem paenitet, nisi plane retro non fuisse'. Nunc dubitatio omnis sublata est. — Ad Nat. 1. c. Septimius pergit in hunc modum: 'Si denotatur (Christianus), gloriatur, si trahitur, non subsistit, si accusatur, non defendit, interrogatusconfitetur, damnatus gloriatur.' 1) Cf. Waltzing, le Cod. Fuld. p. 146. 2) Cf. de Speet. 30 (28, 13): 'quale autem spectaculura in proximo est adventus domini?1 Praeter eos locos quos attulit Oehler (I p. 306 h.) cf. etiam Tert. ad Ux. I 2. 'in extremitatibus saecula'; ibidem I 5: 'respectu imminentium angustiarum.' Ex scriptura cf. 1 Joh. 2, 18: naiSla, loXaxr, Soa ioxlv. 1 Petr. 4, 7: navx a vobis agimur?' ubi lacuna recte expleta esse videtur. Sed in Apol. (2, 1): 'si certum est denique nos nocentissimos esse, cur a vobis ipsis aliter tractamur, quam pares nostri, id est ceteri nocentes?' Apologetici verba prioris libri textum expiicare videntur et interpretari. — Paullo post ad Nat. (61, 1): 'sed verbi gratia, si de homicida consultatur, non statim confesso eo nomen homicidae dispuncta causa est aut satiata cognitio.' In Apol. (2, 4): 'si de aliquo nocente cognoscatis, non statim confesso eo nomen homicidae vel sacrilegi vel incesti vel publici hostis (ut de nostris elogiis loquar) contenti sitis ad pronuntiandum.' Verba uncis inclusa quae in Apol. auctor adjecit, minime sunt superflua ad intellegendum cur Christianus reus cum homicida potissimum conferatur2). Apol. cap. 2 § 11 ('quod perversius est' etc.) repetit quae extant ad Nat. I 2 (60, 20): 'quae tanta perversitas' etc. Deinde Apol. § 14 pergit sic: 'suspecta sit vobis ista perversitas ne qua !) Nisi in libro ad Nat pro 'damnatus gloriatur* mavls 'damn. gratnlatur.' Qua conjectura tarnen mihi opus esse non videtur. 2) 'elogia' vocabulum ex 1. ad Nat. I 2 (61, 8) receptum est 20 lateat vis in occulto quae vos adversus formam, adversus naturam judicandi, contra ipsas quoque leges ministret.' Hic in Apologetico transitio mihi quidem parum felix videtur: quomodo enim gentiles intellegant, qualem vim, daemonum scilicet, auctor signi- ficet? Ideo post alia rursus ad vim illam redit § 18: ' intel- legere potestis, non scelus aliquod in causa esse, sed nomen quod quaedam ratio aemulae operationis insequitur' e. q. s. Primo ad Nat. libro non dixerat ex eo quod perversa adversus Christianos judicia sint, occultos aemulos nationes colligere potuisse: brevi post, ubi de nomine Christianorum egit, hoe tantum adicit (I 3 [62, 11]): 'nomen in causa est, quod quaedam occulta vis per vestram ignorantiam oppugnat' etc. Haec licet ex abrupto priora sequantur (quod in Apologetico recensendo manifeste corrigere auctor studuitl), tarnen propriam magis et antiquiorem esse formam hujus de vi daemonum dicti, vel ex eo patet quod aliorum Christianae fidei adversus gentes defensorum nemo contendit judicia contra Christianos perversa daemonum operam prodere, omnes consentiunt eos nomen Christianum odisse et acriter impugnare. Ad quod demonstrandum e multis (Justin. Apol. I 5; Min. Felic. 27 sq.; Arnob. I 19; aliis) unum sufficiat Lactantii exemplum, qui Div. Inst. V 21, 41): 'cum corpora', inquit, 'hominum occupant (daemones scil.) animasque divexant, adjurantur ab iis (Christianos puta) et nomine dei veri fugantur (5). Quo audito tremunt et exclamant et uri se verberarique testantur... (6). Propter haec verbera et minas (i. e. nomen Christ.) sanctos et justos viros semper oderunt et quia per se nocere iis nihil possunt, publicis eos odiis persecuntur.' Hactenus Lactantius. Conferatur etiam ipsius Tertulliani Apol. 27, 4 sqq.2). — Praeterea verba Apol. 2, 18: 'ut homines nolint scire pro certo quod se nescire pro certo sciuni', si cum I ad Nat. libri loco gemello comparamus (p. 62, 12: 'ut nolitis scire pro certo quod vos pro certo nescire certi estis') leviter correcta mihi certe videntur8). 1) Ubi profecto Mlnuc. Fel. usus est fonte. 2) De nostro loco cf. ea quae disseruerunt Waltzing ie Cod. Fuld p.163; Heinze op. cit. p. 305, 1. ' s) Apol. 2, 12 Waltzing, le Cod. Fuld. p. 57 perperam explicavit: in verbis enim: •sic solet'is dicere homicidae' e. q. s., homicidae vocabulum non indicttlm chrétlen homicide', sed ironlce dictum est. Id quod luce clarius apparet ex loco 21 Quae Ad Nat. 1 4 (64, 3) leguntur de Socrate deos destruente ideoque a Delphico Apolline omnium sapientissimo dicto, in Apol. 46 repetivit ita ut cum alio libri ad Nat. II loco conjungeret. Apologetici verba ibi recentiora esse ei qui ambos diligenter comparat libros, satis patet. Ac primum ipsos locos inspiciamus. Ad Nat. 14 (64, 3): 'denique Socrates ex ea parte damnatus est qua propius temptaverat veritatem, deos vestros de- struendo Itaque et sapientem non negabitis, cui etiam Pythius vester testimonium dixerat. Vicit Apollinem veritas, ut ipse adversus se pronuntiaret; confessus est enim se deum non esse, sed 2) eum quoque sapientissi- mum affirmans qui deos abnuebat.' II 2 (96, 17) Socrates ip- deos istos quasi certus |M| negabat, idem Aesculapio gallinace secaris) quasi certus jubebat.' Christianorum alii laudare Socratem consueverunt, alii vituperare ac carpere ut nostris locis Tertullianus. Si carpunt, solent Apol. 46, 51): 'idem (Socr. scil.) et qui aliquid de veritate sapiebat deos negans, Aesculapio tarnen gallinaceum prosecari jam in fine mandabat, credo ob honorem patris ejus quia Socratem Apollo sapientissimum omnium cecinit. (6). O Apollinem inconsideratum! Sapientiae testimonium reddidit ei viro qui negabat deos esse.'. ad N. I 2 (60, 24): 'opinor, non vultis nos malos esse ideoque gestitis de lsto nomine excludere. Sane ceteros ad hoe tenditis et carnificatis, ut negent quod esse dicuntur.' i) In Apol. cap. 46 multa ex I ad Nat. cap. 4 translata sunt; cf. 46. 4: '(phiiosophi) deos vestros destruunf cc ad N. p. 64, 4: 'deos vestros destruendo'; 46, 4: plerique etiam in principes latrant' „n> ad N. p. 63, 25: 'cum in mores ritus cultus victusque vestros palam ac publice omnem eloqui amaritudinem elatranf; et ibidem p. 63, 28: 'ut quidam etiam in principes ipsos libertatem suam impune jaculentur'; denique 46, 6: 'qui autem aduiterat et affectat (veritatem) hoe maxime nomine gratiam pangit apud insectatores veritatis' cv ad N. p. 63, 2: 'quia qui affectat, illudit, qui possldet, defendit (veritatem).' *) Voculam 'sed' deiebat Wissowa, defendit Hartel Patr. Stud. III p.5; Thörnell, Stud. Tert. I p. 43; cf. etiam Löfstedt, Zur Sprache Tertullians p. 40. 3) 'a xai rijv Tilmavov1), atque ró dvocu HexTQvóva xq> 'Aoxhnnlxp2); multi etiam Apollinis oraculum illud afferunt quo sapientissimum Socratem affirmabat8). Ut alii, sic Tertullianus in duobus ad Nat. libris tria haec tribus locis separatim perstrinxit, in Apologetico autem Apollinis oraculum et sacrificium Aesculapii in unum conflavit quod nemo priorum fecit; veri simile ergo est haec quoque Apologetici verba posterius esse concepta4). Denique quae dicit ad Nat. 1 4 (64, 12 sqq.) conferre possumus cum Apol. 3, 1—4. Exempla mariti zelotypi, patris filium exheredantis, domini servum relegantis hic multo brevius quam illic enarrata sunt. Utrumque locum si perlegas intentis oculis, hic quoque conicias libri ad Nat. locum esse priorem, Apologetici descriptum ex illo contractumque 5). Venimus ad libri ad N. I caput 5, ubi de malis et probrosis agit Christianis. Tales autem, inquit, Christiani jam non sunt, cum multi dicantur philosophi nee tarnen legem philosophiae adimpleant. Idem Apol. 46, 17 brevissime dixit; utrum ab utro sumptum, non liquet 6). 1) Cf. Geffcken, Zwei gr. Apol. p. 251, t. Hoe conjunxit cum Ulo gallinacel sacrificio Theophilus (111 2) mlrum in modum, quippe qui Socratem contenderit jurasse xov xvva xai tóv x*ïva *°' T*?v nXmavov xai xov xegavvcoêévxa 'Aoxhriniov; sacrificium illud non nominat, quia fontem suum male intellexit. — Ipse Tert. dicit eum dejerasse 'quercum et hircum et canem' Apol. 14, 7 cf. Ad Nat. I 10 (79, 17). Tarnen pars hujus Apol. paragraphi sumpta est ex 1. ad Nat. cap. 4: 'sed propterea damnatus est Socrates quia deos destruebat (cf. ad N. p. 79, 19). Plane olim, id est semper, veritas odio est' tv ad N. p. 64, 5: 'quamquam nondum tune in terris nomen Christianum, tarnen veritas semper damnabatur.' 2) Cf. Tert. de Anima 1 (300, 2): 'haec sapientla de schola caell (Christlana scil.) deos quidem saeculi negare Hberior, quae nullum Aesculapio gallinaceum reddi Jubens praevaricaretur.' De Cor. 10 (440 Oehl.): 'nam et ego mihi gallinaceum macto non minus quam Aesculapio Socrates.' De Socr. et Christ. cf. Geffcken. Zw.'gr. Ap. p. 229 sq.; ejusdem Sokrates und das alte Christentum, Hdlbg 1918, pp. 12; 27; 24 sqq. De gallinacel sacrif. v. etiam Zw. gr. Apol. p. 32, 4 3) Apollinis oraculum habet e. g. Min. Felix 26, 9; 38, 5. cf. argumentum in deos petltum ab Apolline et Daphne Geffck. Zw. gr. Ap. 112, 3; cf. Apol. 25, 6. *) Adnoto hic auctorem in libro ad Nat. graecum oraculum ad verbum translatum textui inserulsse, in Apol. longius ab exemplo discessisse. ») Cf. Heinze, Terts Apol. p. 305 sq. «) Ad N. I 5 (65, 22): 'quaerite sectam cul malitiae deputatur.' Klussmannus conjecerat: 'malitiae ,' non recte. Nihil desiderari probavit v/d Vliet, Stud. Eccles. Tert. I 1891 p. 20. — Ibidem p. 65, 31: 'omnes nomen de professionibus. 23 — Primi ad Nationes libri cap. 6 auctor repugnat adversariorum opinioni ei tanquam post principum in Christianos leges ac decreta1) nihil retractandum aut Christianis obtemperandum legibus fuisset. Idem in Apologetici capp. 4 sqq. invenias. Neque in his tarnen tanta utriusque operis ést similitudo aut differentia2), ut facile sit dicere h. 1., utrum prius compositum sit, nisi fortasse in sequentibus. Cum enim ad Nat. I 6 (66, 32) posuisset: 'ut opinor autem, dubitatur de iniquitate quarundam legum, cum quotidie novis consultis constitutisque duritias nequitiasque earum temperetis,' id in Apol. 4, 7 sic repetivit: 'nonne et vos cottidie.... totam illam veterem et squalentem silvam legum novis principalium rescriptorum et edictorum securibus ruspatis et caeditis?' Hoe loco Apologetici forma mihi quidem, ut praestantior, ita videtur posterior. Libri ad Nat. I 7 (67, 3—68, 2), Apol. cap. 7, 8—14 de Fama agit criminum contra Christianos auctore. Illic melius hoe cum prioribus cohaerere, hic autem transitionem ad Famam artificiose et abrupte factam optime exposuit Heinzius3); consentaneum gestant, seducant nomen sine professionis praestantia qui superficie vocabuil infamant veritatem, non statim sunt, quia dicuntut, sed quia non sunt, frustra dicuntur et fallunt eos qui rem nomini addicunt, cum de re status nominis competat.' Pro 'seducant,' quod corruptum, Oehlerus conjeclt 'sed ducunf quem editores secuti sunt. Mihi oratio melius procedere videtur, si leglmus: 'sed licium,' in Apol. (7, 6) ea hoe modo reddidit: 'quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur.' Ultima verba Septimius ideo profecto adjunxit, quod 'interim' voculam illis omissis gentiles intellegere nunquam poterant. — Hauckius 2) praeterea jam indicavit Apol. 8, 2, ubi prioris libri (71, 1) illud: 'moriens anima' in 'moriens homo' manifeste auctor correxit. — Apologetici textum hic quoque esse posteriorem postremo apparet ex cap. 8, 5 cum 1 ad Nat. libri capitis 7 fine collato. Dicit Tertullianus utroque loco Christianos ad talia perpetranda qualia sunt Olóuiódeioi illae /«fetc et Svéoieia ösïnva, naturam ab humana prorsus diversam habere debuisse: 'an alii,' inquit (ad Nat. I 7 [71, 12]), 'ordintium Christianorum et alii specus faucium, et alii ad libidinetn nervi? non opinor, satis enim est nobis sola ver a vestra positione discerni.' Turn illud discernendi verbum in mentem ei revocat alteram rationem discernendi a gentilibus Christianos qua rghov yévos nuncupantur; itaque pergit (I 8 [71, 16]): 'Plahe, tertium genus dicim Cynopennae aliqui vel Sciapodes vel aliqui de subterraneo Antipodes?' Deinde toto capite 8 de illa Christianorum appellatione ludit. In Apologetico (8, 5) haec tantum: 'Alii nos opinor natura, Cynopenae aut Sciapodes: alii ordines dentium, alii ad incestam libidinem nervi!' Haec ille, multo quidem brevius quam in altero opere; sed utrum ex utro velut fonte effluxerit, jam vix est quod inquiras. Ad Nat. I 9 Tertullianus eos revincere conatus est qui existimant Christianos propter d&eónjta suam omnis publicae cladis a i) De patris sacrorum noooamonoitq, quae In libro ad Nat. melius cum ceteris cohaeret, v. Heinze, Terts Apol. p. 327. ») Hauck, Terts leben u. Schriften p. 72, 5. 26 primordio temporum esse in causa. Hanc accusationis vanitatem posteri quoque norunt ut Arnobius vel Augustinusx). Tertullianus noster eadem repetivit Apol, 40, 1—8. His locis etsi non multa apparent ex quibus aut hoe aut illud prius scriptum esse opusculum efficiat quis, unum tarnen Waltzingius2) indicavit quod satis demonstret hic quoque Apologetici orationem esse posteriorem. Nam ad Nat. I 9 (72, 15) omnes enumerat clades quibus terrarum orbisante Christianam fidem exortam perculsus sit: 'Ubi', inquit, 'tune Christiani, cum res Romana tot historias laborum suorum subministravit? cum Vulsinios de caelo, Pompeios (Cod.: Tarpejos) de suo monte perfudit ignis?' Sed misère lapsus erat auctor, cum exscribens fontem coniventibus oculis Pompejorum cladis mentionem faceret; quippe imperante Tito, cum oppidum illud Vesuvii montis ignibus deletum est a facie terrae, Christianum nomen diu ortum erat8). Itaque Apol. 40, 8 rescripsit: 'sed nee Tuscia jam atque Campania de Christianis querebantur, cum Vulsinios de caelo, Pompejos de suo monte perfudit ignis.' Sic in quem inciderat, errorem stultissimum penitus sustulit; ex correctione autem apparet iterum, Apologeticum librum esse recentiorem. Notatu dignus est etiam capitis 9 primi ad Nat. libri finis cum Apologetici textu comparatus. Ulo enim loco ait Tertullianus 1) Heinze, Tert.s Apol. p. 454; Waltzing, Ie Cod. Fuld. pp. 343 sqq. 2) Op. Iaud. p. 349. ») Quin et ipsis Pompeis Christiani Jam tune fortasse erant quo Tertulliani error stultlor appareret, quamquam valde incertum est. Nam etsi Mau Pompeji2 p. 16, v. Duhn, Pompei pp. 105 sq. rem In medio relinquunt, alii diverse judicant. Pompeis enim olim in muro quodam inscriptum extitisse versum illum: 'Audi Chrestianos saevos olores,' G. B. De Rossi testatus est quem citant V. V. D. D. Manaresi, 1'Impero Rom e il Crist. p. 224, 5, Marucchi, Manuale di Archeologia Crist. 1923 p. 26 n,; ipsius Rossii articulum inspicere non potui. Quae verba carbone scripta si nunc interierunt, tarnen cur fidem negemus viro summo et optime de Christ. litteris merito, equidem haud perspiclo. Etiamsi negamus Pompeis jam tune Christianorum commune fuisse (sed Puteolis erat, quae haud longe ab ipsis sita est urbs), tarnen nonnulli Christiani fortasse ibi vel aliquid temporis morari potuerunt. Claudio imperitante Roma pulsi sunt teste Suetonio (V. Claud. 25, 4 cf. Act. Ap. 18, 2); scimus Roma relegatos Campanlam saepe petivisse (cf. Tac. Ann. XIII 26 'quid enim aliud laeso patrono concessum, quam ut centesimum ultra lapidem in oram Campaniae libertum releget?" et Nipperdeyum adl.); cur non etiam Pompeios in urbem Campaniae amoenissimam Christianos aliquot a Claudio pulsos confugisse existimemus? Ubi saevos Illos olores is qui murum inscripsit tune fortasse audierit. Cf. etiam Waltzing, le Cod. Fuld. p. 349. 27 (p. 73, 27 sqq.), deos Graecorum vel injustissimos videri qui propter contemptores Christianos etiam cultores suos gentiles magnis afficiant cladibus. At enim, gentiles inquiunt, idcirco nobis quoque dei irascuntur, quonjam Chistianos eradicare ac penitus tollere neglegimus. Quo praesertim confitemini, ita Tertullianus, deos vestros infirmos esse ac mediocres, vos ipsos deis vestris majores, qui nihil ex se possunt. Nam 'si ab alio aliud, a majore defenditur'. Haec ille; sed argumentatio ejus parum felix1), vel eo quodSeptimiiargumentum, injustos esse deos quod in Christianos et Graecos simul saèviant, facile in ipsum Christianorum deum, unicum illum et omnipotentem, posset retorqueri2). Hoe sensit ipse, ideoque Apol. 41, 2 sqq., ne ita refelleretur, diligenter cavit. Ex quo ut ex aliis satis apparet Apologeticum post libri ad Nat. partem nostram esse conscriptum. Ut injuste et vane dictum videbatur, Christianos omnium malorum esse in causa, sic omnia in eos crimina vana sunt et in ipsos gentiles retorqueri possunt. 'Jam primo,' inquit (ad Nat. I 10 [74, 16]), 'quod in nos generali accusatione dirigitis, divor- tium ab institutis majorum, considerate ne vobiscum com- municemus crimen istud.' Deinde ostendit et culturam deorum a nationibus destrui et despici. Hoe in cetera hujus capitis parte exponit. — Quae hic uno capite, in Apologetico variis repetivit !) Cf. Heinze, Tert.s Apol. p. 455, 3. Ut Septimlus ita Arnoblus (I 19) argumentatus est, verbis illius, opinor, usus: 'quid est enim tam injustum quam aliis irasci et alios laedere, de hominibus conqueri et innoxia dilacerare frumenta, Christianorum nomen odisse et dispendlis omnibus suos labefactare cultoresl (20) an numquid idcirco in vos etiam saeviunt, ut Intestinis vulneribus concitati in ultionem consurgatis illorum? ergo humana patrocinia dii quaerunt, et nisi vestra fuerint adsertione protecti, idonei non sunt ipsi qui propulsare defendere suas valeant contumelias.' * *) Et revera tn Christianos retorserunt cf. Justin. Apol. II 4: 'el dé uva xméXêoi xai ij Svvoia avttj Szi el &eóv d>fioXoyovuev (tor/dór, ovx av . . . . fora adlxcov èxoaTov/te&a xai infimoovfie&a, xai xovzo dtaXvom. Lactant. Div. Inst. V 21, 7: 'non me fugit quod responderi e contrario possit: cur ergo deus ille singularis, ille magnus, quem rerum potentem, quem dominum omnium confiteris, haec fieri patltur nee cultores suos aut vindicat aut tuetur ?' Etiam Augustini temporibus talia Christianos rogabant: cf. totum Civ. Dei librum I, imprlmis I 10 (19, 25 Domb.): 'at enim quidam boni etiam Christiani tormentis cruciati sunt;' 110(20,20): 'muitos,inquiunt, etiam Christianos fames diuturna vastavlt;' I 11 init; I 12 lnit; I 29 etc. — Rogabant etiam cur gentiles potissimum opulenti et potentes et beatl essent, Christiani contra pauperes et eorum dicloni et potestati subjecti: Lact V 21, 7; cf Geffcken, Zw. gr. Ap. p. 63, 1. 28 locis. Primum divortium illud ab institutis majorum in Apol. cap. 6 pluribus enarravit exemplisque etiam illustravit (§§ 1—6). Deinde sequitur exclamatio haec (§ 9): 'Ubi religio, ubi veneratio majoribus debita a vobis? Habitu, victu, instructu, sensu, ipso denique sermone proavis renuntiastis.' Haec ab auctore repetita ex ad Nat. p. 74, 23: 'palam subjacet, quanta a majoribus mutaveritis, cultu habitu apparatu ipsoque victu ips sermone nam pristinum ut rancidum relegatis. exclusa ubique antiquitas' etc. Ultimae sententiae in Apol. exempla illa substituta sunt. Quae in Apologetico statim sequuntur (6, 9): 'Laudatis semper antiquitatem et nove de die vivitis2). Per quod ostenditur, dum a bonis majorum institutis deceditis, ea vos retinere et custodire quae non debuistis, cum quae debuistis non custodistis,' forma priore leguntur ad Nat. I 10 (74, 28): 'laudatis semp vetustates et nihilominus recusatis. Qua perversitate tan < > majorum apud vos permanere probari debuerunt cum ea qubatis recusetis?' Hic textus lacunosus et corruptus8); quem alii aliter restituere conati sunt; equidem expleverim: 'tan' ut Oehlerus, aut 'tan,' ut Gothofredus, aut 'tan apud vos permanenf probari debuerunt,' etc.4). Sed quidquid legeris, Apologetici versio melior et intellectu planior semper dicenda tibi erit, posterior ergo. — Deinde auctor transit ad ea quae maxime ei cordi erant; (75, 5): '(deorum culturam) perinde a vobis destrui ac 1) Apol. 'ipso denique sermone' paullo melius fortasse dictum quam ad N.: 'ipsoque victu ipsoque sermone.' 2) Cf. ad Nat (p. 74, 21): '(leges) novis de die consultls constitutisque obruistis.' 3) v. Hartel Patr. St. III p. 18, qui proponebat: 'tam ... permanecre quae> reprobari debuerunt.' Alii aliter, quos v. apud Reifferscheidium. Thörnell, Stud. Tert. II p. 20 explevit: 'tan adsolaverunt;' in Apologetico omissi sunt. Tertio loco affert Baccanalia (anno a. C. n. 186) prohibita2); hoe repetivit Apol. 6, 7. Postremo quartum exemplum posuit deos Aegyptios Capitolio prohibitos. Ipsius verba sunt ad Nat. I 10 (76, 2): 'ceterum Serapem et Isidem et Arpocratem et Anubem prohibitos Capitolio Varro (Rer. div. 1 fr. 51 Agahd.) commemora eorumque a senatu dejectas nonnisi per vim popularium restructas. sed tarnen et Gabinius consul kalendis Januariis, cum vix hostias probaret prae popularium coetu quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum vulgi et aras institui prohibuit.' Quae Apol. 6, 8 sic contraxit: 'Serapidem et Isidem et Arpocratem cum suo Cynocephalo Capitolio prohibitos3), id est curia deorum pulsos, Piso et Gabinius consules, non utique Christiani, eversis etiam aris eorum abdicaverunt' etc. Cuivis obvium h. 1. libri ad Nat. formam esse priorem; ibi enim auctorem suum nominatim attulit, ipsamque rem majore verborum ubertate exposuit; hoe etiam suadet tota accusativi cum participio constructio ('Serapem... prohibitos'), quae illic melius cum ceteris cohaeret. Accedunt alia ac minora: suspicor enim Varronem ipsum Anubem posuisse nominis formam, ut Tert. illic; in Apol. hunc pro nomine eo consulto scripsisse Cynocephalum, quo cognomine deum illum carpere amant auctores Christiani4); praeterea verba Apol.: 'id est curia deorum pulsos' postea addita esse neminem fugit. Cui non obstat quod hic utrumque consulem, in libro ad Nat. unum Gabinium nominavit: in tam noto consulum pari, cuius et e Ciceronis operibus notitiam habere potuit, nihil mirum, si alterum nomen postea e memoria i) Sic lacunam explevit Hartel Patr. Stud. III p. 20. *) ad Nat. (75, 28) liber Agobardl habet: 'Certe Liberum patrem cum socru sua consules senatus auctoritate .... Italia eliminaverunt' Apol. 6, 7: Liberum patrem cum mysteriis su/s' e.q.s. Pro 'socru sua,' quod falsum profecto, Oothofredus reposuit 'sacro suo,' Oehlerus 'sacrls suis.' Ego Gothofredo adsentior coll. Liv. Perioch. XXXIX: 'Bacchanalia saerum Graecum et nocturnum .... sublatum est.' 3) De vera lectione cf. Waltzing, le Cod. Fuld. p. 175. *) Min. Fel. 23, 1; Aug. Civ. Dei II 14; III 12; cf. ipsius Tert. ad Nat. II 8 (110, 14); Arnobll VI 25 (236, 13); 'Anubis canina cum fade' («\sAug. II 14). Ex saecuü scriptorlbus cf. Luclan. Jupp. trag. 42; Deor. conc. 10; Vit auct. 16. 31 supplevit1). Postremo verba Apol.: 'non utique Christiani' consul um no mini bus addita manum corrector is sapiunt: apparet auctorem his mutasse priora (76, 3): 'habetis igitur in majoribus vestris etsi non nomen, attamen sectam Christianam, quae deos neglegit,' quae tanquam frigidiora et stultiora fortasse rejecit. Quae deinde sequuntur ad Nat. I 10 (76. 13, sqq.), Apol. 13, 1 et 13, 4 sqq., paullo in brevius contracta2) leguntur. Nonnulla Heinzius 8) indicavit ex quibus appareat hic quoque Apologetici recensionem post alteram esse factam; pauca addere liceat. Itaque ad Nat. (76, 14): 'Lares et Penates inculcatis vendi- tando pignerando pro necessitate et voluntate' verborum forma simplicior ac antiquior mihi videtur quam Apologetici loei similis (13, 4): 'Lares domestica potestate tractatis pignerando, venditando ut quisque deum sanctiorem expertus est domesticam necessitatem' etsi Apol. plus habet additque notissimum illud tov noiavlnrgov exemplum. — Ubi de deis publicis qui vectigales dicendi sint, agit, in libro ad Nat. (76, 23) scripsit: 'Sic Serapeum, sic Capitolium petitur,' in Apologetico autem (13, 5): 'sic Capitolium, sic olitorium forum petitur.' Quare priore libro inter loca ubi divinitas colitur, Serapeum potissimum commemoravit? An quia paulo ante de Serapide et Iside Roma pul sis egerat? Post Gabinii tempora denuo isti Romae colebantur4); Scimus enim Domitianum Imperatorem et Serapidi et Isidi templa extruxisse5). Ita veri mihi videtur simile Tertullianum, cum praeter Serapeum Capitolium poneret, cogitavisse imprimis de Isidis in Capitolio monte templo. Ac re vera in Capitolio Iseum extitisse liberae reipublicae temporibus pro certo cognovimus6), !) Arnob. II 73: 'quid, vos Aegyptiaca numina, quibus Serapis atque Isis est nomen, non post Pisonem et Gabinium consules in numerum vestrorum rettulistis deorum?* Haec aperte ex Apologetico Tertulliani erfluxerunt. (cf. supra p. 27, 1). 2) Cf. Heinzii judicium p. 355 op. cit: 'Die Spuren der Verkürzung sind siebtbar.' 3) 1. c. p. 356, 1. 4) Apol. 6, 8: 'his vos restitutis summam majestatem contulistis.' 5) Eutrop. V 23: 'Romae quoque multa opera fecit (Domitianus scil.), in his . . . . Iseum, Serapeum.' Antoninus Aug., qui vulgo Caracalla, postea Serapeum in Quirinali colle extruxit, quod longe celebrius fuit B) C. I. Li VI 2247 = Dessau 4405. Cf. Marquardt, Staatsverw. 1112 p. 77; Jordan Topogr. I 2 p. 47; Waltzing, ie Cod. Fuld. p. 176. 32 cujus sane postea mentio nusquam fit, quod tarnen restitutum esse postea veri simile est1). In Apologetico Serapeum auctor omisit, nee non Capitolium curiam illam deorum intellegi voluit (Serapidem enim commemoraverat jam cap. 6); sed eo ipso quod Serapeum illud omisit, Capitolium imprimis pro Jovis templo posuit, apparet libri ad Nat. versionem et nostro loco esse priorem. Quae ad Nat. I 10 (77, 7—19) pertractavit auctor Apol. 13, 7 multum contraxit; tarnen et inutilem quandam prioris libri verborum copiam hic omisit consulto; illic habere nos formam prius conceptam, hic derivatam admodum certum in his quoque videtur 2) _ Ad Nat. I 10 (77, 20 sqq.) auctor demonstrare studuit, reges eodem ac deos honore a nationibus habéri. Textus ipse nondum totus sanatus aut expletus est: edunt enim (77, 22): 'plane, quonjam illis (regibus scil.) caelum patet, hoe quoque non sine contumelia deorum: primo quidem, quod non decuerit alios eis rari, quasi his datum sit post mortem deos fieri; secundum quod tam < >e atque manifeste coram populo non pejeraret contemplator (ita Goth. pro contemplaret) < >is in caelum recepti, nisi contemneret, quos dejeraret, quam ipse, quam ei qui ei pejerare permittunt. Consentiunt enim ipsi (Goth. pro ipse) nihil esse quod dejerant, immo insuper et praemio afficiunt, quia publice contempserit perjurii vindices. Quanquam perjurii (ita pro perjuria Rigalt.) apud vos quotusquisque (Cod.: quod unusquisque, corr. Rigalt.) purus est? Immo jam per deos dejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem dejerandi quod et ipsum ad offuscationem pertinet deorum vestrorum; facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur quam per ullum (Goth. pro parvulum) Jovem.' Priorem lacunam Gothofredus explebat addito 'libere' aut 'proterve'; Thörnellius, qui nuper de loco nostro disseruit8), corrigebat: 'exserte', quod 1) Marquardt op. laud. p. 77, 5 id collexit ex Sueton. V. Dom. 1, 2, qui narrat Domitianum bello Vitelliano confugisse In Capitolium, et postridie mane Isiaci celatum habitu evasisse. Idem apparet e loco Apol. 6, 8: 'his restitutis.' quem locum modo cltavftnus, quamquam verba ea etiam ad Harpocratem Anubemque pertinent 2) Cf. Heinze Terts Apol. p. 356. - Prioris libri illud: '(77, 12) extruitis deis templa, ,aeque mortuis templa); extruitis aras deis, aeque mortuis aras.' Apol. 13,7 reddidit sic: 'aedes proinde, aras proinde'I - De his locis cf. etiam infra cap. 2. s) Stud. Tertul'. III Uppsala 1922 p. 12. 33 optimum si modo spatio congrueret. Ipse excogitavi: 'exaperte' Lacunam alteram Gothofredus explere conatus est voce 'caelitis' cum in Agobardi libro '-litis' adhuc extare putaret; alii aliter, velut Rigaltius qui 'Proculus' reposuit Baluzio, ut opinor, fretus legente: '< >us'; aut Oehlerus, qui 'hominis'; Hartelius2) rescribere jussit 'alicujus' aut 'iste regis'; Thörnellius denique 'non caelitis (ncelitis)', speciosius id quam verius. 'Caelitis' a contextu alienum videtur8); suspicorGothofredum cum mente jam conjecturam suam volveret, litterarum reliquias evanidas fefellisse. Rigaltii quoque conjectura minus placet: nam non de Romulo deo facto in primis cogitavit auctor, sed de imperatoribus quoque qui post mortem auctoritate patrum Divi fieri solebant, quos Graecorum vestigia secutus 'reges' (fiaodéag) saepe appellavit. Restat igitur ut cum Hartelio 'alicujus,' quod frigidum et languidum, vel 'iste regis' legamus, in quo tarnen vocabulum 'iste' additum minime placet. Ideo propono: 'is', quod èt lacunam fere explet èt praeter imperatores Romulum quoque includere potest. Cf. ad Nat. II 7 (106, 14): 'regum vestrorum,' ibidem (107, 1): 'regum et principum comités'; Min. Fel. 29, 5: 'principibus etregibus;' 37, 1: 'reges et principes.' — In sequentibus (78, 2) mihi legendum videtur: 'consentiunt enim ipsi nihil esse quod dejerant, immo insuper et praemio afficiunt, qui (pro: quia) publice contempserit perjurii vindices.' Alioqui verbum afficiendi objecto careret. Postremo (78, 6) haud scio an vera lectio sit haec: 'immo jam per deos pejerandi periculum evanuit, potiore habita religione per Caesarem pejerandi:' pejerare enim solum periculum est, non üfejerare; pejerare, non rfejerare, per Caesarem religio ('vrees, schroom') gentiles vetat. — Quantum ad ipsum argumentum, lectorem reicere solent ad Justin, Apol. I 21, 3: xai xl ydg xovg dno&viqay.ovxag nag' v/üv avxoxgdxogag ovg asl dna&avaxi£eoitai d£iovvzeg xai ö/uvvvxa xivd ngodyexe êa>gaxévai èx xfjg nvgag dveg%ófievov eig xov ovgavbv xov xaxaxaévxa Kaioaga, ubi cuivis in mentem venit Numerii illius Attici qui testibus Cassio Dione (56, 42, 2), Tranquillo Suetonio (V. Aug. 100, 4) juravit effigiem cremati Caesaris !) 'Exaperta' vocabulum, licet sensu diverso, extat Apol. 18, 8. Possis etiam: tam e' per dittographiam scriptum. 2) Patr. Stud. III p. 23. ») Cf. Hartel op. cit. p. 23; Thörnell. op. cit. p. 13. 3 34 euntem in caelum se vidisse; rectius fortasse ut Tertulliani verba illustremus, afferre possumus locum Tatiani 10 (p. 11, 8 Schw.), qui: n&q ds, inquit, ó xedvedtg 'Avuvooe fxeinaxtov ógaïov èv xfj oekrjvrj xa&tdgvxai*); xlg 6 avaftijidoas avzóv, et pt)u xai xovxov ó g xovg fiaoilêag fxioêov ói' èjiiogxlag xig xov öeov xaiayeXwr els xóv ovoavöv dvsXrj&v&évai qptfoag nsjiiaxEvxat xtfxa xbv opoiov &EoXoyr)oag xi/tijg xai dmgeag ijgimxai; nullus enim 10CUS tam similis est Tertulliani verbis quam noster: et deos per quos pejeret, despicere2), et praemio insuper affici eum qui deos contempserit, ut Tertullianus, ita Tatianus nostro loco dicit; quin etiam illum in his Tatiano auctore ac fonte usum esse haud facile equidem negaverim3). — In Apologeticum ex hac libri ad Nat. parte paucissima transtulit; sane Apol. 21, 23 in Proculos qui adseverent Romulos ereptos esse in caelum, invehitur, sed hoe nihil pertinet ad libri ad Nat. locum quem tractamus, vel certe non ex hoe loco translatum est; solum illud (Apol. 28, 3): 'citius denique apud vos per omnes deos quam per unum Genium Caesaris pejeratur' idem fere dicit atque ad Nat. (78, 8): 'facilius enim per Caesarem pejerantes punirentur quam per ullum Jovem.' Si perquiras deinde quomodo cum ceteris èt in Apol. èt in libro ad Nat. dictum illud cohaereat ac conjunctum sit, forsitan invenias hic, ubi multus est auctor in pejerandi derisu et vituperatione, melius id cum praecedentibus congruere quam in Apol.; Apologetici igitur versionem et nostro loco post alteram demum esse conscriptam. Sed plura de his locis dicenda nobis erunt infra cap. 2. In iis quae sequuntur libro ad Nat. primo, alia Tertullianus affert exempla quae ad deorum Graecorum derisum pertinent; i) Cf. Dion. Cass. 69, 11, 4 (III p. 232, 6 Boiss.); Antinoi exemplum Christianae fidei defensores amant (Geffcken Zw. Gr. Ap. pp. 99 et 227); Tertull. quoque eum tacens commemorat Apol. 13, 9: 'cum de paedagogiis aulicis nescio quem synodi deum facitis.' «) Tatian.: xaxayekwv cf. Tert. (p. 78, 12): 'derisus.' — Adnoto in textum Tatiani verba xov &sov ex conjectura Wilamowitzii editorem recepisse, contra librorum MSS. auctoritatem, qui habent: robe foovs. Hoe Kukula tuetur optimo 'ure; quod Tertulliani verba docent. Accusativus post verbum xaxayeX&v et alias Invenitur; qui nisi placet, omnino rescribendum erit: x&v ftewv, non xov deov. 3) Constat Tertullianum Tatiano in Apol. usum esse: Harnack, Texte u. Untersuch. I pp. 220 sqq.; A. Vitale, la Storia della versione dei LXX, eet., Musée beige 1922 pp. 63 sqq. 35 repetivit haec Apol. cap. 14, sed forma aliquanto breviore. Nonnulla hic contractionis vestigia cuicumque obvia, ut Apol. 14, 1, ubi 'Volo', inquit, 'et ritus vestros recensere', quae transitio parum felix videtur. Idem dici potest in his (14, 2): 'sed conversus ad litteras vestras quanta invenio ludibria!' Pauca tarnen addidit hic pro iis quae ex priore libro missa fecit, ut 14, 1 Herculis decumam1). Quae sequuntur èt hic èt in libro ad Nat. deorum exempla Homerica aut ridiculorum aut depravatorum, melius infra cap. 2 tractabimus. Unum tarnen hoe loco moneo. Libri ad Nat. pp. 78, 24; 79, 2 auctor Homerum nominatim attulerat, ut attulerunt ceteri qui eadem vel ejusmodi deorum ludibria enumeraverunt, Heraclit. Quaest. Hom. 21; Minuc. Fel. 24, 2 sq.; Athenag. 21 (137, 23 Geffck.); Apologetici cap. 14, 2 sq. ipsa tantum exempla attulit Homeri nomine omisso. Cum hoe ipso jam veri satis simile videatur, hic etiam libri ad Nat. versionem esse antiquiorem, opinio ea confirmatur adhuc et corroboratur eis quae in duobus libris statim sequuntur. Nam cum in priore dicere perrexisset (79, 11): 'exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens', in Apologeticum (14, 2) integrum fere id transtulit: 'exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum?' quamquam principe illo non prius nominato! Etiamsi exempla illa Homerica tam nota sunt ut cuivis statim perspicuum, quis poetarum ille princeps, tarnen ex parva quam in Apol. condendo commisit neglegentia conicere nobis licet, in his etiam alterius libri recensionem ante Apol. esse factam 2). — Forsitan quis in disputatione nostra brevitatem requirat. Tarnen hic illic altius omnia repetenda erant, quo magis, etsi imprimis id egimus ut Apologetici recensionem demonstraremus post alteram conditam, illud etiam appareret, quemadmodum ') De Herculis decuma muitos attulit locos Oehlerus. Addas velim Cic. de Nat. D. III88, qui: 'neque', inquit, 'Herculi quisquam decumam vovit unquam, si sapiens factus esset'. *) Et alias in Apol. per neglegentlam peccavit, ut ubi ait (14, 1): 'volo et ritus vestros recensere,' quod deinde omisit facere. (Ebert, op. cit. p. 379; Norden, de M. F. aetate p. 10). Quod neque mirum, si cogitamus quanta Tert. celerltate opera perficere debuerit Aliter sane rem explicant Heinze Tert.s Ap. p. 358, 1; Waltzing le Cod. Fuld. pp. 200 sq. Havercampius difficultatem eludens pro Volo' ex inefriorls notae libro 'nolo' in textum susceperat 36 auctor opere suo priore usus sit, nunc aliqua omittens, saepius addens nonnulla vel etiam multa, ubique fere ipsa prioris libri verba in breviorem contrahens formam simul et efficaciorem. Quod in prioris ad Nat. libri cap. 10 cum Apologetici verbis comparato satis erat manifestum. Nunc ad propositum vertimur. Post Homerum alii sequuntur poetae, deinde philosophi, postremo histriones, mimi, alii (ad Nat. [79 sq.]; Apol. 14 sq.). In his pauca admodum inveniuntur quae doceant Apologeticum Tertullianum post alterum opus scripsisse1); Apologetici exempla plura, forma aliquanto brevior. Unum excipiam finem Apol. capitis 15 (§ 7), ubi de adulteriis in templis interque aras commissis auctor agit; ea cum praecedentibus parum cohaerere videntur, siquidem in superioribus de solis quae apud scriptores reperiuntur ludibriis quaeque in scaena repraesentari solebant, dixerat. Etiam transitio ad sequens caput, licet ingeniosa, parum felix videtur aut certe minus simplex quam initium capitis 11 prioris ad Nationes libri. - De locis gemellis ad Nat. 111, Apol. 16 jam supra locuti sumus. - Sequenti libri ad Nat. capite (I 12) auctor Justini potissimum vestigia secutus demonstrare vult crucis venerationem ut apud Christianos, sic apud gentiles quoque inveniri. Ibi multo uberius atque copiosius hac de re disputat quam in loco gemello Apologetici (16, 6—8). Illic enim pluribus demonstrare conatur omne deorum simulacrum artificis manibus ex cruce quodammodo crevisse; quod hic omisit nostro loco, postquam cap. 12, 3 jam id ipsum contendit sed multo brevius et mirum in modum cum ceteris conjunctum; si quis hunc locum cum alterius libri verbis comparabit, statim intelleget hic quoque Apologetici formam esse recentiorem 2). Libri ad Nat. I cap. 13 agit de solis veneratione apud gentiles; eadem repetivit Apol. 6, 9-11, in breviorem contracta formam; nobis loei isti nihil de quo loquamur suppeditant. — Deinde I 14 1) Nam ad Nat. (79, 27) 'Hostie-rum' illud, cum Apol. 15, 1 recte 'Hostiliorum' habeat errori scribae dormltantis tribuendum puto. - Quod ad textus interpretationem pertinet, In commentarlis ad Apol. 15, 2 requiro locum Apulei notissimum (Metamm. X 30-32), ubi ille Paridis judicium saltatum nobis enarravit et verbis pinxit. 2) Cf. Heinze, Terts Apol., p. 352. 37 Tertullianus loquitur de Judaeo illo qui picturam in Christianos proposuit hac inscriptione instructam: Onocoetes; post quae demonstrat et apud gentiles inveniri deos formis praeditos bestiarum. Eadem invenias Apol. 16, 12 sqq., sed in brevius contracta; illius libri textum hic quoque esse antiquiorem, vel ex eo manifestum quod Apologetici verba: 'quidam frustandis bestiis mercenarius noxius' sine alterius operis subsidio nimia laborant obscuritate. Etiam quod dixerat ad Nat. (84, 19), Judaei scilicet exemplum auctoritate temporis destitutum et qualitate auctoris esse infirmum, haud scio an consulto omiserit, cum Apologeticum scriberet. Apud gentiles asini, solis, bestiarum cultum aeque atque apud Christianos inveniri postquam diserte demonstravit, libri ad Nat. 1 capp. 15 sq. de sacrorum inter gentiles Christianosque aequalitate incipit dicere. De infanticidio illo èt hic cap. 15 èt Apol. capitis 9 priore parte agit. Ex verborum similitudine aut diversitate nihil his locis colligere possumus, quod unum alterumve opus prius scriptum esse demonstret*); in Apologetico autem plura reperimus exempla. — Incesta convivia et caninum illud ministerium Septimius pertractat ad Nat. I 16, Apol. 9, 16 sqq., illic pluribus verbis, hic rursus brevius. Etiamsi exemplum Persarum cum matribus libere coeuntium nihil fere subministrat quod alterutrum opus prius esse conscriptum probet2), tarnen in Macedonibus Oedipum tragoediam audientibus dubium vix relinquitur, si versiones ambas diligenter comparamus, quin Apologetici recensionem post alteram demum conditam esse confiteri necesse sit. Quod verum si concedimus, idem de sequentibus (ad Nat. 87, 9; Apol. 9, 18 sq.) dicere poterimus. Ibi enim agit noster de incesti copia quam gentiles subministrent infantibus suis expositis. In Apologetico multo brevius rem perstrinxit, tragoediam illam Fusciano praefecto 1) ad Nat. (85, 14—86, 2) cv Apol. 9, 7 sq.: ad Nat. (85, 25) cv Apol. 9, 12. 2) Aliorum scriptorum locos gemellos attulit Waltzing ad Min. Fel. 31,3. Addas velim Dion. Prus. or. 71 Ara. (21 vuig.), 5: S&sv iya> oïftiu tjvfi/Hjvcu avzoïg (Persis scll.) talg nrjzQÓai ftfywa&at xzi.; ejusdem 9 (10), 29: è'yvo> yag (OtSixové) Sn zfj ix.r\xol ovvsyévszo .... (30) oi Si dXexzgvóvsg ovx dyavaxzovotv sui zovzoig oiös oi xvvsg ovdk zwv ovcov oidelg ovdè oi IIsQoai. Ut Tertull, ita Dio h.1. Oedipodis Persarumque exempla conjunxit. 38 Urbi judicatam (ad Nat. 87, 22—80, 20) totam omisit. Apologetici igitur verba Septimium etiam hic e prioribus contraxisse, non haec Apologetici subsidio auxisse, oportet fateamur, etiam si ceteri Christianae disciplinae defensores de materia incesti expositionibus infantium suppeditata non prolixius egerunt quam Tertullianus in Apol. *). De nonnullis horum capitum locis infra dicemus. Libri ad Nationes I cap. 17 auctor transit ad Christianorum in Caesarem irreverentiam quae fertur. Hoe quamquam multo uberius et copiosius tractatum invenimus Apologetici capitibus 28—35, forma non tantum aucta sed etiam valde immutata, quo admodum fit difficile ipsa duorum operum verba his locis comparare2), tarnen et hic concedere debebimus, Apologetici recensionem esse posteriorem 8). Obstinationi Christianorum in Caesarem irreligiositatis Septimius prioris ad Nat. libri cap. 18 adjunxit obstinationem alteram quod neque gladios neque cruces neque bestias neque ulla usquam tormenta Christiani recusent; gentilibus opposuit apud majores eorum non contemptos modo sed etiam magna laude pensatos esse si qui talibus afflicti tormentis in virtute et constantia perseverassent. Idem exposuit Apol. 50, isdem fere profanae virtutis exemplis nisus. Quibus etiam usus erat exemplis libelli ad Mart. cap. 4, quo martyras ad tormentorum tolerandorum constantiam excitaret. Priorem textus redactionem hic nos habere, ex hac locos ceteros derivatos esse, necessario inde colligitur quod hoe opusculum ante Apol. et ante duos ad Nat. libros esse conditum satis constati). Cognoscere quomodo singuli loei e prioribus orti sint, et alibi nos juvare forsitan possit, et his praecipue locis studiis nostris proderit: 1) Justin. Apol. I 27; Dial. in Tryph. 10, 1; Min. Fel. 31, 4; Harnack, die Mission etc. I*, pp. 228—234. 2) Nonnulla Infra cap. 2 plenius tractabimus. 3) Cf..Heinze, Tert.s Apol. p. 442. Fortasse in verbis Apol. 32, 2: 'sedetjuramus, sicut non per Qenios Caesarum, ita per salutem eorum' levem correctionem animadvertere licet loei ad N. (89, 16): 'sed aliud, opinor, est non jurare per Qenium Caesaris' eqs.; ex hoe enim colligere quis fortasse potuerat, Christianos ideo per Caesarum Qenios jurare nolle, quod verum dicere recusarent. •*) Noeldechen, Abfassungszelt p. 29 sq.; p. 155; Monceaux, Rev. de Philol. XXII 1898 p. 78; Harnack, Chronol. II p. 259. 39 ad Mart. 4 (I p. 12 O.): 'cum feminae quoque contempserint ignes Dido, cum post virum dilectissimum nubere cogeretur, item Asdrubalis uxor, quae jam ardente Carthagine, ne maritum suum supplicem Scipionis videret, cum filiis suis in incendium patriae devolavit.' ad Nat. 118 (90, 6): Apol. 50, 5: 'ignes post Car- 'aliquaCartha- thaginensem femi- ginis conditrix nam Asdrubale ma- rogo secundum rito in extremis matrimonium e- patria constantio- vadit2).' rem docuerat invadere ipsa Dido1), Hic cuivis manifestum erit quo ordine tria illa opera unum aliud sequantur. Praeterea libri ad Nat. versio libelli ad Martyras redactioni propior est quam Apologetici etiam hoe quod, cum ad Mart. 4 (I p. 11 O.) dixisset: 'acerba licet ista (tormenta) a multis tarnen aequo animo excepta, immo et ultro appetita, famae et gloriae causa Longum est, si enumerem singulos, qui se gladio confecerint animo suo ducti,' haec libro ad Nat. (90, 1) reddidit sic: 'at enim haec omnia apud priores majoresque vestros non contemni modo, sed etiam magna laude pensari a vlrtute didicerunt. Gladius quot et quantos viros voluntarios! piget prosequi'; in Apol. autem posuit (50, 4): 'merito desperati et perditi existimamur. Sed haec desperatio et perditio penes vos in causa gloriae et famae vexillum virtutis extollunt;' exempla fortium antiquitatis virorum hic statim sequuntur. Apparet Apologetici versionem eo diversiorem a libello ad Mart. esse quam alterum opus, quod illic nihil de enumerandi taedio addidit; hoe uno tarnen dicto 1) Hasdrubalis uxoris exemplum auctor repetivit ad Nat. II 9 (112, 6), qui locus gemello libri ad Mart. loco similior adhuc: '.. feminae Punicae subiciendus (Aeneas), quae maritum Hasdrubalem .... supplicantem hosti non comitata raptis secum filiis .... in ignes ardentis Carthaginis ut in amplexus patriae pereuntis incubuit.' Ubi denuo auctorem ad Mart. librum inspexisse adfirmare non dubito; cf. infra. Priore libri ad Nat. loco (I 18) Septimius duo prioris libri exempla in unam conflavit sententiam: cf. locum Apol., quem supra tractavimus 6, 8, ubi e duobus libri ad Nat. sententiis una sola facta est. — In Apol. autem Asdrubalis uxor nusquam comparet. 2) Apologetici locum denuo exscrlpsit libri de Exhort. Cast. cap. 13: 'aliqua Dido . . . . ne tarnen secundas (nuptias) experiretur, maluit . . . . uri quam nubere' (Waltzing, le Cod. Fuld. p. 395). 40 libello in Apol. propius accessit, quod ejus libelli verba: 'famae et gloriae causa' integra fere repetivit. In Apol. scribendo eum librum ad Martyras denuo adisse, ut ex his, sic ex exemplis virorum fortium quae sequuntur, luce clarius est; exempla enim illa quod ad ipsam formam verborumque structuram attinet, hic libello ad Mart. longe similiora sunt quam in gemellis libri ad Nat. locis. Ad quod demonstrandum pro pluribus unum sufficiat exemplum *). adNat.118(90,4): ad Mart. 4 (I p. 12 O.): Apol. 50, 6: 'crucis vero 'Regulus cum se unum 'Regulus ne novitatem mime- pro mu/fz'scaptivisCarthaginien- unus pro multis rosae, abstrusae sibus compensari noluisset, hostibus viveret, Regulus vester maluit hostibus reddi et in arcae toto corpore crulibenter dedica- genus stipatus undique extrin- ces patitur.' vit.' secus clavis transfixus tot cruces sensit.' Contra Cleopatrae exemplum, quod ex libello ad Mart. cap. 4 in priorem ad Nationes librum (90, 5 et 23) transtulerat, in Apologetico nusquam invenitur. Quibus omnibus rebus optime Tertulliani ratio scribendi illustratur: cognoscimus enim auctori, cum Apologeticum conderet, libri ad Nat. caput materiam scribendi praebuisse, quod ex duorum capitum argumentis manifestum; scribenti autem simul taedium movisse prioris libri longitudinem et languorem, simul ejusdem libri exempla pauciora ei esse visa; ideo librum ad Martyras denuo eum adiisse et inde non solum vetera, sed aliunde quoque nova exempla aliquot petivisse2). Eadem vel simili scribendi ratione in ceteris quoque usum eum esse, e sequentibus adfatim clarum fiet. — Prioris ad Nat. libri cap. 19 breviter attingit Christianorum de mortuorum resurrectione persuasionem, judicium a deo pro 1) Tribus his locis profecto etiam uti possumus, ut demonstremus libellum ad Martyras ante duos ceteros esse conscriptum; quod vel ex eo manlfestum est, quod duos Apologetici et libri ad Nat. locos plene intellegere difficile videtur nisi antea tertio opusculo illo inspecto. 2) Anaxarchi Democritei et Eleatae Zenonis exempla dico quae conjuncta exhibet etiam Clem. Al. Strom. IV 56, 1 et 4. 41 cujusque meritis post interitum destinatum, infernos ignes, gaudia caelestia. Omnia haec etsi vana, tarnen apud gentiles quoque a poetis cani, confirmari a philosophis contendit auctor. Eadem in Apologetico pertractavit (47 sq.), multo uberius; uter post utrum scriptus sit locus, colligere ex verborum comparatione hic nequimus*). Postremo libri ad Nat. caput 20 nihil omnino suppeditat quod cum Apologetici ullo loco, quantum ad formam, comparemus. Jam venimus ad Secundum ad Nationes librum, in quo pauca cum Apologetico comparanda repperi. Prius tarnen duorum locorum textum, ubi corruptus, emendare studebo. Ad Nat. II1 (94,7) ait noster: 'adversus haec igitur nobis negotium est, adversus institutiones majorum, auctoritates receptorum, leges dominantium, argumentationes prudentium, adversus vetustatem consuetudinem necessitatem, adversus exempla prodigia miracula quae omnia adulterinam istam divinitatem corroboraverunt.' Inter majores, dominantes, prudentes, homines omnes, recepta illa, mea quidem sententia, locum habere non possunt; itaque propono:

raeceptorum (preceptorum)2)': gentilium enim infantes stultas de deis persuasiones a praeceptoribus ac magistris accipiunt et ediscunt. — Deinde II 2 (95,12) edunt: 'quis autem sapiens expers tatis, qui ipsius sapientiae ac veritatis patrem et dominum deum ignoret?' Gothofredi 'veritatis'8) illud, quod Hartelius4) probat, tarnen sensum idoneum non praebet; requirimus cum Reifferscheidio: 'quis autem sapiens expers tatis' aut cum Vlietio6): 'quis autem sapiens expers veritatis'. Recte !) Initium ad Nat. cap. 19 (91, 6) aliquatenus simile est Apologetici cap. 49 initlo; (91, 12): 'decachinnetis' cv> Apol. 67, 12 'decachinnamur'; ad Nat. (91,18 sqq.) po Apol. 47, 12 sq.; ad Nat. (91, 16) de resurrectione po Apol. 48 init. Ad Nat. (91,18) dicitur anima in pavone reditura secundum gentiles, quo signiflcatur notum illud Ennli somnium, cum (Ann. 1) Homerum audiret dicentem animam suam in pavum deinde migrasse, cf. de An. 33 (357, 17), 34 (358, 22); de Res. Carn. I (II p. 468 O.). Quod in Apol. omisit. Nonne et hic apparet Apol. versionem esse posteriorem? Sed Incertum. *) Cf. Tert. Scorp. 10 (166, 5) ubi Cod.: 'recepto', Rigalt.: 'praecepto'; ibid. (167, 10) cod.: 'praecepto', V.L. 'receptu'; Apul. Met. XI 30 (291,11) Cod.: 'recipere', ubi Beroaldus 'praecipere' conjecit. s) cf. Lact. dlv. inst. I 4, 2 'veritatis expertes', alibi. *) Patr. Stud. III pp. 39 sq. 6) Stud. Eccles. I p. 27. 'Suspicor', inquit, 'scripturam aut mendum peperisse. 42 quidem illi quantum ad sensum; sed nihil praeter manuscripti lacunam desideratur, modo legamus: 'quis non sapiens expers tatis\ Omnes scimus vocabula 'vanus, vanitas', Tertulliano usitatissima esse1). Deinde si ad propositum revertimur, primum secundi ad Nat. libri caput nihil omnino praebet de quo loquamur. Secundum caput multis locis simile est Apol. capp. 46 sq. Salomonis enuntiatio (95, 15: 'initium sapientiae metus in deum') hic omissa tanquam minus apta gentilium auribus. Sed de philosophis furatoribus ac interpolatoribus veritatis2) in Apol. (47, 1—11) multus auctor, cum in priore libro leviter tantum eos perstrinxerat; nonnulla prioris libri etiam auxit manifesto corrigendi studio. Cujus exemplum adfero ad Nat. 11 2 (95, 20), Apol. 47, 1. Illic enim Septimius dixerat: 'licet enim per curiositatem divinis quoque sCripturis ut antiquioribus possint videri incursasse (philosophi) et inde nonnulla dempsisse' etc. Majorem divinae scripturae antiquitatem prius tarnen demonstrare argumentisque probare debuerat3). Quod prioris libri vitium Apol. 47, 1 manifeste correxit, cum scriberet: 'adhuc enim mihi proficit antiquitas praestructa divinae literaturae', quam praestructionem legeramus Apol. 18, 1—5; in libris ad Nat. nihil simile neque in prioribus invenitur4)! In sequentibus etiam nonnulla correctoris manum 1) Cf. e multis locis ad Nat. I 8 (71, 27): 'sed unum hoe erit de vanitatibus vestrarum fabularum non otiose nobis retraclandum, quo fidem vestram vanitatibus quam veritatibus deditam demonstrare gestimus;' ad Nat. II 9 (111,4); II 12(116,9); II 16 (129, 12); 1 19 (91, 17); Apol. 11, 6; de Pallio 2 (I p. 925, 10); 'vanum jam antiquitas,' et saepe. 2) De philosophis veritatis furatoribus cf. Geffcken Zw. gr. Ap. p. XXV, 3; pp, 254, 315 et passim; Heinzii Tert.s Apol. p. 470. Cf. Tert. de an. 2 (301, 6): 'visa est quidem (philosophia scil.) sibi et ex sacris quas putant litteris hausisse.' Waltzing. cit. de an. 2 (301, 18); Tatian. 40 (41, 5); Justin. Apol. I 23, 1. Philonis Judaei locos gemellos vide apud Waltzing. ad M.F. 34,5. Josephus quoque audiatur qui (c. Ap. II 167 sq.) ait: '(ó fipèxepos vofio&hrie) eva avxov (xov &sèv) djié' non intellego cui Hartelius quoque oblocutus est Patr. Stud. II, p. 68, 1. Dubito an non recte Gothofredus legerlt; quodsi concedis incerta literarum vestigia fefellisse eum potuisse, propono: '(aspernata)' vel '(aspernanda) flde', coll. Apol. 47, 4. 43 sapiunt, ut cum Apol. 47, 6 posuit: 'Epicurei (asseverant) deum otiosum et inexercitum et ut ita dixerim, neminem rebus humanis' pro alterius libri verbis (96, 7): 'Epicurei (exposuerunt) deum otiosum et inexercitum et ut ita dixerim neminem' nulla re praeterea addita — De locis ad Nat. (96, 15), Apol. 46, 8 infra agemus; locos ad Nat. (96, 17), Apol. 46, 5 in superioribus jam tractavimus copiose 2). Quae sequuntur libro ad Nat. secundo capita 3—7 3), in Apologetico omisit auctor, haud scio an ideo quod sensit disputationem l) De his locis vide quae infra disputabimus cap. 2. *) Supra p. 21 sq. s) Liceat mihi pauca h. 1. dicere de loco ad Nat. II 4 (102, 4 sqq.), ubi notissimum Thaletis casum enarravit auctor. 'Merito', inquit, 'ergo Milesius Thales, {dum t)otum caelum examinat et ambulat oculis, in puteum cecidlt (turpite)r, multum irrisus Aegyptio HU: In terra, inquit, nihil perspici(ebas, cae)lum tibi speculandum existimas? cf. de an. 6 (307, 14): 'sic Thales in puteum.' Hoe Thaletis factumquod ex Platonis Theaet. 174a primum cognoscimus, multi ex posteris repetiverunt, sive ipsam fabulam rursus verbis expresserunt, sive tecte designaverunt, èt varii scriptores èt scriptorum scholiastae, èt dictorum factorumve collectores èt historiarum fictlciarum conditores (€f. Geffcken, Zw. gr. Ap. p. 109,3; Helm, Lucian and Menipp p. 43. 2; p. 280,2; Valmaggi ad Min. Fel. 12,7; Tatian. 25 [27,10 Schw.]; de historia Alexandri cf. Weinreich der Trug des Nektanebos pp. 16 sq.) apud omnes tarnen is a quo Thales deridetur, aut Bgaxxa xtg est êfi/ieiijg xai yaoisooa êegcazatvtg (Theaet. 174 a; Schol. Lucian. bis ace. 34; Donat. ad Ter. Ad. 383) aut vetula quaedam (La. Diog. I 8, 34; Benven. Imol. ad Dantis Inf. 4, 137: 'quum enim Thales pervenisset ad montem quem volebat ascendere ad speculationem siderum, casu cecidit in fossam, et dolens et clamans petebat auxilium a vetula. lila ridens dixit: Ah miser, infelix! quomodo videbis vias siderum caeli quum non videas terram quam sub pedibus habes ? — Narratiunculam hanc exhibet etiam liber qui 'Ie Cento Novelle Antiche' inscribitur (No. 38); cujus auctor pro Thalete Melisum quendam posuit; locum frustra emendaverunt. Quomodo vitium sit ortum, perspexisse mihi videor. Inclpit enim auctor ignotus: 'uno lo quale ebbe nome Melisus fue grandissimo savio in molte scienze.' Hoe varie teinptaverunt ut Thaletis nomen exsurgeret, sed vide an recte. Thaletis nomini saepe addunt antiqui Milesii vocabulum, ut Tertull. ad Nat. II 4 (102,5); ibidem II 2 (96,16); Augustin. Civ. D. VIII2 (322, 4 Domb.); Min. Fel. 19, 4 bis, qui exscripsit Cic. de Nat. Deor. I 25; Plaut. Capt. 274; alii. Itaque suspicor libri illius auctorem ignotum etiam in fonte suo repperisse verba 'Thales Milesius' fortasse mendose scripta ['Tales Melisius' aut 'Talis Melisius' vel simile quid] eaque mate intellexisse ut Latinae linguae minus peritum. 'Tales' vocabulum pro adjectivo sumpsisse et intellexisse: 'een zekere M., un tel M., un tale M.', id est: 'uno lo quale ebbe nome M.I'). Omnes igitur de femina quadam, de Aegyptio nemo. Opponet fortasse nescio quis Aesopi fabulam (72 Halm.), ubi a viro quodam Thales deridetur (jtagtcóv ng ég ijxovae z&v axsvayn&v, agoael&cóv xai pa&cbv ra. avfiflsfSrjxóxa, iv xzi.). Tertullianum suspicor errorem admisisse nostro loco, ut saepe erravit aut memoria lapsus est (cf. Harnack, Tert.s Blbl. Christl. Schr., S. B. Berlin 1914 pp. 303 sqq.; Waltzing, le Cod. Fuld. p 360; Geffcken, Kynika und Verwandtes. p. 68, 1; pp. 101 sq.); fabulam illam de Threissa vel vetula per errorem conjunxisse eum puto cum altera quam Proclus in Eucl. p. 65 Tr. (Ritter-Preller. p.9) exhibet: Bolijs Si tiq&zov ik AXyvnzov èXOwr fiez^yayev eis rrp> 'EXlaSa rr)v {yeco/iezgiav). 1) V. Oeffckeni Indicem s.v.i 'Aegypter und ihre Religion.' 2) Plut. Mor. 272/-273Ö; ejusd. Romuli 5; ejusd. Quaest. Rom. 35; Macrob. I 10, 12; Augustin. Civ. Dei VI 7. Agahd, Varronis Ant. Rer. Div. Rell., Fleckeisens JB 24 Suppl.B. 1898 pp. 194 sqq 3) Edunt cap. 12 (116, 10) hoe: 'nam quot deos et quos utique producam? majores an et (minores? vef)eres an et novicios? mares an et feminas? caelibes an et le(cto junctos 7) artiflees an et inertes? rusticos an et urbanos? cives an et pefregrinos?)' In quibus Oehleri emendatio 'lecto junctos' mihi quidem minus placet: expecto enim, ut in ceteris, ita etiam hic unum vocabulum quod caelibum verbo opponatur. In edit. horum librorum quae Halls Saxonum prodiit anno 1849, Oehlerus suppleverat: 'lecto gaudentes.' Gothofredus, qui in textu lacunam 11 litterarum, in notis autem 12 litterarum spatium indicat, scribere jussit: 'an et legibus junctos,' 45 Nonnulla infra tractabimus. Hujus capitis summam Apol. 10, 5—10 repetivit contractam in breviorem formam. In Apologetico autem eum priora contraxisse, non in altero libro auxisse quae dixisset, facile concedemus, si cogitamus et alias in Apologetico idem brevitatis studium in auctore deprehendere nos. Accedit aliud etsi leve fortasse. Libri ad Nat. p. 120, 14 Tertullianus versus aliquot Sibyllinos (III 108 sqq.) latine attulit, ut ante eum graece Athenagoras1), quos in Apologetico omisit. Cum apud alios Christianae fidei defensores libros Sibyllinos saepe allatos inveniamus, hoe quoque indicare videtur primam hujus partis formam in libro ad Nat. ante oculos nos habere2). Libri ad Nat. II capitis 13 initium comparare possumus cum Apol. 11 initio. Libri illius versionem esse priorem, Apologetici vero ex illa descriptam, his locis vel maxime perspicuum est. Illic enim Tertullianus fontem et auctorem nominatim affert (121, 8): ' et qui cum eo somniaverunt', in Apologetico eum omisit8); cum Apol. 11, 2 dicat: 'imprimis quidem necesse est concedatis, esse aliquem sublimiorem Deum et mancipem4) quendam divinitatis, qui ex hominibus deos fecerit', et ad Nat. (121, 17): 'ito nullus> datur vobis renuendi locus esse mancipem quendam divinitatis' nemo non videt quanto melius in libro ad Nat. lectorum animos composuerit et comparaverit ad verba illa 'mancipem divinitatis,' quae insolite et audacius posita sunt, recte intellegenda et plene comprobanda; hic enim prius (121, 10) deos gentilium senatoribus aequavit, qui velut in curiam deorum adleguntur, summum autem deum (121, 12) Caesari, qui illos adlegit, adae- quod ideo Oehleri emendatlone melius, quod in vocabulis ICtis usitatis ('mares et feminae' cf Modestin. Uig. 23, 2, 1 etc.; 'cives et peregrlnos') hic quoque vocem juris privati equidem requlro. Mihi reperire nihil contigit praeter vocem 'le(gaiarios),' quae et a Tertulliani stilo non aliena videtur, et lacunam fere complet; caelibes enim lege Julia legata capere vetabantur teste Qalo (II 111; II 207); legataril vocabulum apud ICtos usitatlssimum est cf. Dig. XXX sqq. passim (delegatiset fideicommissis). !) 30 (149, 17 G.) cf. Geffcken ad 1.; cf. etiam Lact. Div. Inst. I 14, 8. 2) v. Geffckeiil Ind. i. v. 'Slbyllina'. 3) Tarnen, si duorum operum alterum auctorls nomen exhibeat, alterum sine auctoris nomine ipsam rem enarret, non semper sequi, ut illud ante hoe scriptum sit, infra demonstrablmus. 4) Multa vocis maneipls exempla e Tertulliani scriptis collecta congessit Waltzing ad Apol. 11, 2. 46 quavit1); si enim dei aliquot post mortem facti sint, esse aliquem qui faciat eos, necessarium esse (121, 14 sqq.); post haec demum illud sequitur quod supra attulimus, nullum gentilibus locum relinqui negandi esse mancipem quendam divinitatis. In Apologetico vero Septimius, cum breviloquentiae studeret, aliquas verborum salebras vitare non potuit. Quod Apol. 11, 4, Tertullianus jam ad Nat. (121, 19; 122,1 sqq.) dixerat, et in iis multo prolixius quam in postero libro. Duplicem rationem causarum adlegendae mortalitatis in caelum libro ad Nat. melius auctor distinxit, cum dixit deum aut ministeria et auxilia desiderantem aut meritorum necessitate permotum dignissimum quemque in caelum sublevasse. Contra Apol. 4—7 transitio ab una causa ad alteram parum perspicua est, licet hic multa virorum caelum meritorum exempla addiderit2). Rursus quae ad Nat. II 13 (123, 3 sqq.) de Ope et Saturno deque ipso Jove disseruerat, tanquam parum felicia et ab argumento aliena in Apol. prorsus omisit3). Itaque cum alias turn nostris locis cognoscimus Tertullianum in Apol. èt superioris libri nimiam prolixitatem in majorem brevitatem redegisse novisque additis exemplis denuo auxisse, èt, quae illic non necessaria vel etiam inutilia et a contextu aliena essent, consulto hic praetermisisse. Utrum igitur librum post utrum scriptum esse dicamus, in his quoque dubium vix est4). ») Constat ut apud Stoicae doctrinae viros, sic apud Christianae fidei defensores deum summum cum Caesare persaepe comparari. — ad Nat. (121, 19) cum Gothofredo Oehlero aliis omnino rescribendum esse 'allegendae' pro codicis lectione 'allegandae' recte monuit Vlietius (Stud. Eccl. p. 30). 2) Quae sumpsit e libri ad Nat. II cap. 16. 3) Cf. Lactant. div. inst. I 14; in Apol. de tota hac parte nihil remanet nisi una sententia haec (11, 6): 'nihil Saturnum et Saturniam gentem (mundus) exspectabat.' 4) De libri ad Nat. textu nonnulla adhuc dicenda fortasse sunt. II 13 (122, 6): 'sed ne(que hoe potest com)petere numini ut est tanta ei potestas, ut scilicet de(um ex non deo) faciat, ut sic tanta humanitas inrogetur quia egeat opera.' Pro 'est' Reifferscheidius conjecit 'sif, quod probo; in ceteris pro 'sic tanta' haud scio an sic tantum (tanfïï)' = ovzms póvov reponendum sit. — 123,1: 'si quid in cuna(bulis admissa tempora)litatis valent ad suffragium divinitatis' editores post Oehlerum. Nescio an spatio melius congruat: '(bulis admissa mortalitatis' cf 121, 19: 'causas allegendae mortalitatis in coelum.' — 123, 5: 'meritoque in Cre(ta proles) t tam mala manebat'; popono: 'meritoque in Cre(ta nutrix)' vel 'meritoque in Cre(ta eum nutrix)' tam mala manebat.' An: 'merito que(m> in Cre(ta nutrix) tam mala 47 Libri ad Nat. cap. 14 Tertullianus agit de deis factis quos nativis deis opponat Dionysius Stoicus1). Exempla factorum deorum ponit Herculem, Aesculapium, Theseum, quos non modo boni nihil perfecisse, sed etiam turpia ac prava multa commisisse demonstrat. Aesculapii exemplum in Apologetico tractavit cap. 14, 5 sq.; quod ibi adjunxit aliis quibusdam quae et in libri ad Nat. I cap. 10 (79, 3 sqq.) leguntur, et in formam multo breviorem contraxit. Nam ad Nat. p. 126, 15 attulit Socratis Argivi2) sententiam, qui scripserat Aesculapium filium Apollinis non esse; id in Apol. omisit. De Aesculapii xsqavvóaei èt hic et illic affert Pindarum (Pyth. 3, 55), sed aliquanto uberius in libro ad Nat. argumentum illius versuum enarrat et ab ipsius Pindari textu ibi propior accedit; cum enim Pindarus dixisset: ' ërgajiEV xai xëivov (Aesculapium SCil.) dydvogt fuo&cö %qvoös èv %f.qo\v (paveie dvóg' lx êavdTov xofitoai ijdrj dlcoxóta' Tertullianus in libro ad Nat. huic similior, cum ait (127, 1): 'cupiditatem et avaritiam lucri praevaricatione venalis medicinae agebaf; in Apol. autem posuit 14, 5: 'Aesculapium canit (P.) avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine manebat?' Cf. Apol. 25, 7: 'non statim Juppiter Cretam suam Romanis fascibus concuti sineret, oblitus antrum illud Idaeum et aera Corybantia et jucundissimum illic nutricis suae odorem.' Postremo p. 123, 16 editores scripserunt: 'de quo poëtica sic lusitavit quomodo (fere, quando) de fugitivo palam factum, solemus et operam ejus perconüationi alienae) abusive nundinare' eqs. Confiteor me Reifferscheidii emendationem abusive pro iradito abusui minus intellegere; equidem mallm: solemus et operam ejus perconUationis alieno) abusui nundinare' etc, i. e. magno pretio proposito, si quis fugitivum reddlderit monstraveritve. Exempla dabunt Petron. 97, 2, ubi praeco: 'puer', Inquit, 'in balneo paulo ante aberravit, annorum circa XVI .... nomine Qiton. Si quis eum reddere aut commonstrare voluerit, accipiet nummos mille,' vel Apul. Met. VI 8 (133, 18): 'Si quis a fuga retrahere vel occultam commonstrare poterit fugitivam .... nomine Psychen, convenlat .... praedicatorem accepturus indicivae nomine . . . .' etc; sequitur magnum illud praemium basiorum ab ipsa Venere acciplendorum 1 Dicit igitur Tertullianus poetas sic de Jove lusitavisse, ut eum repraesentarent magno pretio castarum custodes puellarum corrumpentem, ut nos magno pretio fugitivi percontandi operam aliis locamus; praeterea èt qui a Jove corruptus èt qui pretium pro fugitivo reperto acceperit, accepta pecunia postea abuti. x) Quem etiam citat II 2 (67, 1); Ipsius Dionysii opus non adiit, sed nomen illius in fonte repperit. -') Susemibl I p. 699. 48 judicatum.' Apologetici ergo versio hic quoque altera posterior nobis dicenda erit1). Venimus ad II ad Nat. libri caput 16. Jam supra diximus Tertullianum errorem quo dixisset p. 129, 9 Pompejum primum cerasea Italiae promulgasse, in Apologetico (11, 8) correxisse; veri ergo simile esse hanc Apologetici paragraphum post gemellum alterius libri locum esse conscriptam. Quae nostra opinio aliis etiam confirmatur. Nam postquam dixit ad Nat. II 13 (122, 2) summum deum qui ceteros deos faciat, homines ad divinitatis fastigium tollere aut quod auxiliis vel ministeriis ipse egeat, aut in praemium meritorum, exempla hominum propter merita in caelum sive allectorum seu certe allegendorum (repertores frugum, Catonem Pompejum) capite 16 ejusdem libri demum adjunxit, interpositis aliis quae etsi gentilium deos ridiculos esse monstrant, tarnen a contextu aliena erant et disputationis ordinem interrumpebant. In Apologetico autem (11,4—8) haec conjunxit ordinemque restituit. Denique in libro ad Nat. duo recentiorum exempla ostenderat virorum qui et ipsi frugum fuissent repertores, Catonem scilicet Pompejumque; hos ex Plinii Historia Naturali sumpsit2) ; in Apologetico unum tantum Luculli exemplum repetivit (11, 8). Itaque quae in altero libro copiosius tractaverat, hic in breviorem formam coartavit8); tarnen id ipsum quod ibi de Pompejo dixerat, hic facetius et ingeniosius4) aliquanto expressit5). i) Neque Pindarum Tertullianus ipse inspexit: locus enim tritissimus est apud Tertulliani èt antecessores èt successores, v. Geffcken, Zw. Gr. App. p. 69 ad Aristid. 10, 5; Athenag. 29; Tatian. 21 (23, 12); Arnob. IV 24 (161, 3): 'numquid cupidinis atque avaritiae causa, sicut canit Boeotius Pindarus, Aesculapius fulminis transfixum esse telo?' Arnobium suspicor, ut alias, sic in his Tertulliani verbis usum esse (v. supra); Min. Fel. 23, 7: 'Aesculapius ut in deum surgat, fulminatur (ex. Cic. de Nat. deor. III 57). «) Plin. n. h. XV 18 et 25. 3) contra cum libri ad Nat. cap. 11 Pompejo Catonique nullos deos frugum repertores opposuit, in Apol. (11, 8) cum Lucullo cerasei inventore Liberum vltis demonstratorem comparavit. 4) ad Nat II 16 (129, 10): 'potuerunt mihi novorum apud Romanos pomorum uisse praeconium divinitatis' ~ Apol. 11 8: male cum Lucullo acium est. _ „. . „ ft) De libri ad Nat. textu restituendo pauca liceat addere. Hartellus (Patr. Stud. II p 76 3) suo jure nos monuit Oehleri emendationem p. 129, 3): ' quidam esse non posse. Edunt Ita (129,1): 'cur ergo non auctorem po noratis cujus haec dona sunt, sed auctorem transfertis In repertores? qui 49 Postremo libri ad Nat. II capitis 17 magnam partem cum Apologetici capitibus 25 (2—17) et 26 comparare possumus. Hic duorum operum textus eadem fere verba saepe exhibent: levibus tantum rebus immutatis alterius libri versio in alterum exscripta est. Hic illic Apologetici recensio aliquanto brevior est ut Apol. 25, 3: 'Peregrinos enim deos non putem extraneae genti potius quam suae maluisse nee patrium solum, in quo nati, adulti, nobilitati sepultique sunt, transfretaneis dedisse', contra ad Nat. (130, 10): 'tem extraneo potius tores et destitutores, imti sepultique sunt.' Exempla hic illic in duobus libris diversa: in Apologetico addidit auctor exempla Cybeles (25, 4) et archigalli illius qui post M. Aureli apud Sirmium interitum nihilominus pro salute Imperatoris sanguinem immundum libavit. Contra in libro ad invenisset, utique auctori gratias egit, utique illum deum sensit ministerium institutoris, a quo et ipse institutus est qui inveum. (Qoth.) quod invenitur' Oehlerus melius antea in editione quae prodiit Halis Saxonum A° 1849 scripserat: 'repertores? (Nonne ipse> qui invenisset'etc. Agobardi liber spatium sex litterarum exhibet ante q' litteram (= que): < >q'. Gotho- fredus in notis 'quam', quod falsum, Wissowa ' qui', quod quidem sensui congruit. Hartelius (l.c.) rescrlbendum putabat: 'que qui invenisset'; fugit autem eum voculam qui in codice non legi, sed ex q' emendatam esse. Vlietius denique (Stud. Eccies. I p. 32) in prioribus pro 'auctorem transfertis' conjecit 'auctorem transfertis', injuria profecto. Tarnen et ipse suspicor in his quoque verbis mendum latere; rescripserim: 'auctorem transfertis in repertorem', cf. Apol. 11,7: 'quod autem invenitur, fuit, et quod fuit, non ejus deputabitur qui invenit, sed ejus qui instituit', singulari numero utrumque. Litteram s in fine vocabuli 'repertores' posltam reliquias esse suspicor vocis 'siquidem', ita ut in archetypo libro extitisse dicamus: REPERTORESIQVIDEM. Vocabulum 'siquidem' apud Tertullianum usitatissimum est, cf. Henenii Ind. Verb., Lovan. 1910 i. v.; ad Nat. I 7 (69,6); I 8 (12, 18); I 16 (86, 17). Totum locum autem nunc sic constituo: 'cur ergo non auctorem prXtlus ho>noratis, sed auctorem transfertis in repertore, SQquidem> q(ui) invenisset, utique auctor! gratias egit' etc, vel melius fortasse: 'repertore. Siiquidem post>q(uam) invenisset' etc, cf. Apol. 7, 9: 'siquidem ubi probavit, cessat esse.' Haec si vera lectio, necesse est existlmemus in codice vocabula siquidem et postquam ambo per compendia fuisse scripta. !) Sic editores post Oehlerum; tarnen haud scio an et in libro ad Nat. legendum sit: 'populo maluisse', ut vult Löfstedt, Terts Apol. p. 39, 3. Aliter Waltzing. Ie Cod. Fuld. p. 280. Oehleri emendatio 'factum voluisse' spatio longior mihi quidem videtur. 4 50 Nat. (131, 15) Croesi exemplum posuit fallaci Apollinis oraculo decepti et alterum Delphorum (132, 5), quam urbem etsi propriam Apollo de manu Pyrrhi non eruerit. Quae duo exempla in Apol. nostro loco omisit; Croesi tarnen exemplum et in Apol. legitur1) alibi sed forma longe diversa. Manifestum puto, si nostros locos spectamus, auctorem id egisse, 'ne ubique eadem retractaret', etiam in parvis. — Alia in libri ad Nat. et Apol. capitibus his de quibus agimus, inveniuntur quae aperte monstrent Apologetici versionem post alteram demum esse factam, sicut ubi de Junone Tertullianus loquitur. Ad Nat. (131, 6) affert Vergilii Aeneidos I 20 sqq., ut et Apol. 25, 8; deinde pergit: Ad Nat. 11 17 (131, 9): 'misera adversus fata ginem sibi, quantum Larentinae.' Apol. 25, 8: 'misera illa conjunx Jovis et soror2) adversus fata non valuit! Plane 'Fato statJuppiteripse?)' (9). Nee tantum tarnen honoris Fatis Romani dicaverunt dedentibus sibi Carthaginem adversus destinatum votumque Junonis, quantum prostratissimae lupae Larentinae.' In Apologetico igitur alterius libri verba integra repetivit, nonnulla tarnen addidit, id videlicet agens ut quam acerrime in Junonem opibus infirmam inveheretur numenque ejus quam maxime offenderet. Adnotare insuper debemus in novis quae addidit, etiam Vergilii versus partem praeter eos quos in exemplari invenit, ultro eum recepisse. Apologetici recensionem hic esse posteriorem haud facile quis negaverit. — Idem animadvertas in his quoque: 1) Apol. 22, 10: 'in oraculis autem quo ingenio ambiguitates temperent (daemones scil) in eventum, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi.' 2) Verg. Aen. I 46: 'ast ego, quae divom incedo regina, Jovisque et soror et conjunx, una cum gente tot annos bella gero.' 3) Auctor versus ignotus latet. 51 ad Nat. II 17 (133, 8): 'regnum universae nationes mporibus habuerunt ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegyp.' Apol. 26, 2: 'regnaverunt et Babylonii ante pontiflces et Medi ante quindecimviros et Aegyptii ante Salios et Assyrii ante Lupercos et Amazones ante virgines Vestae.' In Apologetico hic Tertullianus id quod demonstrare vult, ante Romanos scilicet et alios populos deis suis fretos regna tenuisse, quanto fortioribus et efficacioribus verbis expressit! Hujus libri recensionem post alteram esse conscriptam hic certum esse omnino videtur. Sed de his quoque locis infra capite 2 copiosius disputare propositum nobis estx). lamque primi curriculi metam attigimus. Ex superioribus cognoscere potuimus haec. Cum antea suspicari liceret, etiamsi concederemus Apologetici summam post inscriptos ad Nationes libellos esse compositam, tarnen locos aliquot mente esse conceptos vel etiam scriptura expressos jam turn cum libros ad Nationes componeret, — constabat enim èt ambo illa opuscula intra brevissimum temporis spatium esse confectos èt auctorem cum illos libros conderet, Apologetici dispositionem adumbratam mente jam volvere2), — cum antea, inquam, suspicio ista surgere etiam posset, nunc absurdam et falsam eam pro certo cognovimus. Nam ubicunque duorum operum locos gemellos non solum com- !) Restat ut pauca dicam de loco ad Nat. (133, 10), quantum ad Iectionem traditam. Liber Agobardi habet: 'et tarnen qui amiserunt (regnum), non sine religionibus et cultu et depropitiorum deorum mora' etc. Depropitiorum vocabuli monstrum Oehlerus ad L defendit dicendo: 'Dii depropitil sunt qui non amplius sunt propitii, immo irati atque infesti, et est pro etiam.' Hactenus ille. Sed quod meritum in iilo si Romani populos aliquot vicerunt postremo a quibus ipsl dei sui aversi erant? Immo contextus ac sensus requirunt propitios deos, deobs ikécos. Quod Hartelius senslt qui coniciebat (Patr. Stud. II p. 8 . 3): 'sine rel. et cultu et de prop. deor.' Miror neminem, ut videtur, verum perspexisse: mecum rescribe: 'non sine religionibus et cultu et de prop. deor.,' et confer ipsius Tertulliani verba (132, 16): 'strages . . . templorum, . . . caedes . . sacerdotum, . . . rapinae... orum.' Suspicor autem vocabulum delubris sive partim sive totum in archetypo libro versus fine scriptum fuisse. 2) In libellis ad Nat hic illic (I 2 [60, 221) provinciarum praesides adloquitur ut in Apol. Praeterea Apol. multis locis adnuntiat. Cf. Heinzii Tert.s Apol. p. 285; Monceaux, Hist. litt de 1'Afr. chrét. I pp. 212 sqq. 52 parare, sed etiam verborum differentias notare potuimus, invenimus in Apologetico auctorem nunc altefius operis errorem correxisse, nunc nova exempla, ut propositum demonstraret, addidisse, saepe nimiam illius longitudinem redegisse ad formam cum breviorem turn acriorem et facetiorem. In duobus operibus comparandis gradationem ut ita dicam quandam et velut ascensum ad sublimiora haud dubie animadvertimus, non quantum ad scriptoris opiniones et mentis cogitationes, ut quispiam opinatus estsed si stilum genusque loquendi tuemur. In Apologetico enim prioris libri dispositionem hic illic meliorem vidimus factam, multas res novas additas quo melius auctor monstranda monstraret, vetera quoque prioris libri vocabula singula novis mutata quibus melius gentilium deos aut ridiculos aut sceleratos esse ostenderet. Itaque, ne plura, ubique in duobus operibus comparandis sive plane erat certum, sive suspicari saltem licebat, Apologetici recensionem post alteram demum esse factam: dubitare jam non possumus quin Tertullianus post libellos ad Nationes totos demum confectos et absolutos nullo temporis spatio intermisso Apologetici librum coeperit scribere2). Cognovimus insuper, qua ratione auctor Apologeticum condens illo certe fonte uti sit solitus. lam interim calamum ponere liceret, nisi aliqua de libris ad Nationes dicenda adhuc manerent. Multi enim mirati sunt illorum librorum divisionem et compositionem; monuerunt auctorem nonnusquam in secundo libro repetivisse quae priore jam dixisset; èt hujus libri initio praefationem aliquam vel prooemium desiderari èt in fine secundi libri epilogum. Quinetiam est qui suspicatus sit nos illos libros non integros ac plenos possidere8). Adversus quos haec dicenda nobis erunt. h Monceaux, Hist. littéraire de 1'Afrique chrétienne 1 p. 218, cui Heinzius (op. cit. n. 285, 1) oblocutus est. w •_>u i) Heinzio igitur (op. cit. pass.) plane nos adsentiri nemo non videt. Cf. Labriolle, Histoire de la Littérature latine chrétienne p. 94. S) v Ebert, Oesch. der Christl. lat. Lit. p. 40: 'Diese 'an die Heiden' überhaupt ger chtete Apologie (ist) uns aber nur unvollstandig erhalten.' - Cf. Heinzium, Terts Aoö p 288 1, qui de libris ad Nat: 'eine Disposition.' inquit, 'ist überhaupt nicht'gegeben: das zweite Buch bildet eine Abhandlung für sich. ohne daszimVerlauf oder am Schlusz des ersten irgend etwas auf diese Fortsetzung hinwiese. Das erste Buch geht so stracks In medlas res, dasz man auf die Vermutung kommen 53 Constat I ad Nationes librum prooemium nullum continere; sed cum alii Christianae fidei defensores ac propugnatores operibus suis prooemia plus minus elaborata praemiserint, quorum sunt Justinus et Athenagoras et Theophilus, Minucius et Arnobius et Lactantius, alii quoque, tarnen nonnulli, ut Tertullianus hoe loco, ita et ipsi abrupte cadunt in superstitionis gentilis oppugnationem: modo legatur Tatiani in Graecos orationis initium: 'Mtj ndw qpdéy&gaig diarideaêE ngóg xovg /3ag/3dgovg, dvógeg "EAXr/veg, fitjdè (p&ovrjorjte xóïs xovxojv dóy/uaoiv. Ttóïov yég èmt^dev/ia nag' i/üv xr)v avaxaaiv ovx dnö fiagfiagatv èxirjaato; Telfjitjaaéwv fiiv ydg ol óoxifiojrazoi xi)v di öveigcov ê£evgov /uavnxrjv' xxi. adeatur etiam orationis ad Graecos initium, quam non recte justino tribuere solebant (ed. Harnack, S. B. Berlin XXVII [1896] p. 634): 'Mi/ inokdfirjxe, & dvdgsg "EXlrjvsg, dXoyov ij dvemxgtxov eïvai fiov xov ix xcav vfiexêgcov è&cov %cogio/ióv oidkv ydg iv avtoiïg sigov oaiov ij ÜEOcpikég' avxd ydg xd xajv noirjxcbv vfuöv ovvfrêfjuxta lóoorjg xai dxgaaiag iaxi juvrj/uetn xxê. sequuntur autem exempla ex poetarum operibus collecta. Tale igitur ex abrupto initium loquendi factum apud priores quoque reperimus; priorum in hoe exemplum secutus est Tertullianus, cum scriberet : 'Testimonium ignorantiae vestrae . . . in promptu est' e. q. s. (ad Nat. I 1 init.); nihil existimare nos cogit libri ad Nat. I initium periisse. Sane Apologetici liber a prooemio incipit; sed ibi auctor fingit se orationem habere pro judicis tribunali; in oratione autem forensi prooemium aliquod abesse non potest2). — Dixerunt praeterea librum ad Nat. II fine vel certe peroratione careres); hoe verbis nego expressis. Immo, secundi ad Nationes libri finis is est qui lectorem rapiat et ad meditationem adducat, siquidem Tertullianus postquam monuit Romanos könnte, der ursprüngliche Eingang sei verloren; aber ebenso bricht das zweite Buch ohne rechten Schlusz ab, wahrend das erste Buch eine ausgefOhrte peroratio, das zweite ein ebenso ausgeführtes prooemium aufweist.' !) Tertullianum Tatiani libello usum esse post alios denuo nuper demonstravit A. Vitale, la Storia della versione dei Settanta e 1'Antichita della Bibbia nell' Apol! di Tert. in Musée beige 1922, p. 63 sqq. -) Prooemium tarnen illud magnam partem ex ipsis libri ad Nat. verbis conflatum est, quae nihilominus Integra fere redeunt Apol. 1, 6; Apologeticum ex alio libro transscriptum esse et hic auctor occultare non valuit; cf. quae dixit Heinzius Tert.s Apol. p. 284, 2. 3) Heinzius op. cit. p. 288, 1: 'das zweite Buch (bricht) ohne rechten Schlusz ab.' 54 aliorum populorum regna periisse, addidit et ipsorum dominationem aliquando finitum iri tum cum supremi judicii dies illuxerit. Sed ipsum audite (130, 12): ' cessit universa paene dominatio. Sors temporum ita volutxavit regna>. Quaerite quis temporum vices ordinavit. Idem regna dispensat, et nunc penes Romanos eam summam tanquam pecuniam de multis nominibus exctam in unam arcam congregavit. Quid de ea statuerit sciunt proximi e!' Sentimus auctorem hanc supremi judicii praedictionem1) (quae quidem propriae sunt praedictiones apologiarum quae dicuntur veterum2)) in fine totius libri consulto collocasse: et praedictio enim ipsa et forma qua verus sensus velatur, lectorem debebunt excitare et concutere ut tanquam anxio anhelitu trepidus futurum Romani Imperi casum mundique totius interitum praescius et tarnen nescius e longinquo prospiciat animo. In fine etiam libri quem de Spectaculis Septimius condidit (cap. 30), venturum judicii diem praedixit qui nationibus insperatus et derisus subito et inopinato aderit, cum tanta saeculi vetustas et tot ejus nativitates uno igni haurientur. In libro ad Nationes inscripto idem auctor sed brevius hic et obscurius ut qui non Christianos ut illic3), sed gentiles irrisores talium rerum adloquatur. Nee in fine igitur secundi ad Nat. libri quicquam desideratur. Prior ad Nationes liber elaboratam in fine perorationem exhibet, alter initio prooemium et ipsum elaboratissimum. Quod quamquam mirum nonnullis visum est 4), tarnen facile explicari potest. Ut enim Cicero in variis dialogis alias aliis diebus orationes habitas finxit, utque saepe ipsorum illius librorum divisio cum ficticia hac disputationum vel orationum partitione congruit, sic nostris quoque libris Tertullianus fingit duas in gentiles orationes se habere duobus diebus sive sequentibus sive et aliquo temporis spatio distantibus. Non obliviscendum nobis est, veteres scriptores libros, ut recitarentur, omnino scribere solitos, non ut legerentur. 1) V. Rigaltii interpretationem quem citat Oehlerus. Rigaltlus contulit locum 1 Thessal. 5, 1 sqq. Alios Scripturae locos supra attulimus. Conferantur etiam Mt. 24, 34; Mc. 13, 29 sq.; Lc. 21, 31 sq.; 1 Cor. 15, 51 sq.; 1 Thess. 3, 15 sqq. 2) Hac de re v. Qeffckeni Zw. Or. Apol. p. 96. 3) De Speet. 1 init.: 'Qui status fidei , dei scite'. *) Cf. Heinzii verba quae paullo superius attuli. 55 Itaque, ut Tatianus unum, sic duos Tertullianus kóyovs etc "EXkijvae nooxQBnxixois habere se fingit qui etsi argumento similes, tarnen tempore distent. Rem ita se habere ipse nobis significavit, ut puto, initio libri secundi vocula 'nunc' posita. Dicit igitur noster: postquam priore oratione fidem meam defendere eo conatus sum quod demonstravi 'nihil inter nos diversitatem habere, nos unum et eosdem esse (ad Nat. I 20 (92, 4))', nunc i. e. hodie congredi vobiscum desidero, ut vestras de deis praesumptiones stultas et ridiculas revincam. Nam etiamsi haud ignoro saepenumero librorum initio 'nunc' vocabulum antiquos posuisse '), tarnen idem vocabulum aliquando eorum librorum initio invenimus, in quibus certum habemus auctorem novam alio ac priorem die orationem habuisse vel etiam habere se finxisse. Exemplum sit Cic. in Verr. Act. II lib. IV 1, 1: 'venio nunc ad istius quemadmodum ipse appellat, studium' etc.2). Proinde, si Tertullianum quoque duas duobus diebus orationes habuisse existimamus, difficile jam nihil restat. Intellegimus enim nunc quomodo fieri possit ut nonnulla in secundo libro legamus quae in priore aeque locum obtinere potuissent, utque hic illic in duobus libris eadem paullo aliter expressa inveniamus: duo profecto sunt opera separata, quorum in secundo orator non poterat quin hic illic, quae in priore jam tetigisset, denuo tractaret vel copiosius exponeret3). l) Polyb. prooem. XI; Verg. Georg. II 1 sqq.: 'hactenus arvorum cultus et sldera coeli, nunc te, Bacche, canam.' Plin. Nat. hist. VII fin.: 'nunc revertemur ad reiiqua animalia'; quos locos omnes attulit Birth, das antike Buchwesen, pp. 141—145. -) Cf. Cic. Phillpp. 10, 1: 'cum hodierno die senatum te habiturum non arbitraremur;' ejusd. Phllipp. 4, 3: 'hodierno die ., . . . nunc.' 3) Ne quis ea quae dico, male intellegat, moneo me non dicere Tertullianum duos ad Nationes libros revera unum post alterum publicasse vel aliquanto temporis spatio intermissp scripsisse, sed hoe tantum, auctorem fingere se duas orationes duobus diversis diebus habere. Neque id dico, illos libros Tertullianum ideo composuisse ut revera recitarentur, aut in illis orationes nos legere quas revera quondam habuerit. Procul a me absit ut ita dicam. Immo omnia haec fleticia tantum sunt; auctor ipse nonnunquam oblitus est orationem xqos "EUtjvas se habere, ut ex 'praesidum' allocutione quam in his quoque libris reperimus, satls apparet. Quod de Tertulliano hic, idem de ceteris apologetis, qui dicuntur, adfirmare possumus: ut de Justlno et Athenagora qui opera sua sub forma libelli fleticia promulgaverunt, taceam, Tatianus quoque quae extat orationem non revera habuit, ut voluit Kukula, Tatians Rede an die Bekenner des Griechentums, In libro c. t. Frühchristl. Apologeten (Kemptener Bibliothek der Kirchenvater) I 1913 pp. 177 sqq., sed habuisse se tantummodo finxit. (cf. Puech, Recherches sur le discours de Tatien, chap. 1). Et Tatiani èt Tertulliani Xóyot xgèg "EX/.ijva; ficticii sunt. CAPUT SECUNDUM. QUAE RATIO INTERCEDAT INTER MINUCII FELICIS OCTAVIUM ET TERTULLIANI SCRIPTA APOLOGETICA !). Nunc quonjam priore capite cognovimus Tertullianum libellos suos quibus Christianae fidei patrocinatur, ad Nationes libros dico et Apologeticum, anno p. C. n. 197 conscripsisse ambos, ita ut illos primum libros totos et continuos uno quasi impetu mentis confecerit, absolutis demum illis Apologeticum librum coeperit scribere, aliam jam aggrediamur quaestionem, magnam eam et diftïcilem, scilicet utrum prius Sepfimius noster libros illos an Minucius Felix Octavium dialogum confecerit. Nam ad veterem de Minucii aetate controversiam disceptandam magni esse momenti recte dispexisse quae ratio inter duo Tertulliani scripta intercedat, supra jam diximus. Qua ergo cognita ratione controversia illa nobis jam denuo tractanda erit. Non tarnen in animo habeo totam eam et integram retractare: tot enim volumina, tot aliorum dissertationes afferendae mihi essent, tot argumenta diversa vel contraria tractanda, ut jure timerem ne lectori taedium moverem, eo magis quod alii melius jam et copiosius quam ego possum, de variis egerunt argumentis quae hac de re viri docti in medium protulerunt. Accedit quod etsi hic illic reperire aliquid mihi contigerit quod alii fortasse nondum verbis expresserint, tarnen res foret parvi aut nullius momenti, si laterculo aliquo adjecto aedificium jam solidum cumularem potius quam fulcirem, vel detracto deformarem, non labefactarem. Itaque prioribus omnibus omissis de unius tantum libro agemus i) Hisce quoque comprehendi quae scripsi in commentariis quibus titulus est Musée beige XXVI 1922 pp. 229 sqq. 57 qui hisce ultimis annis in lucem prodiit multosque et doctissimos viros sibi conciliavit1). Nam cum usque ad annum 1910 adeo incertum fuisset, utrum Minucium Tertullianus in Apologetico imitatus sit — libros enim ad Nationes semper fere neglexerunt aut certe rarissime attulerunt viri docti cum hac de re agerent — an potius hunc ille sit secutus, ut, cum plures Eberti2) vestigia secuti Minucio principatum vindicarent, nonnulli de communi Septimii Minuciique fonte cogitaverint3), pauci admodum Tertulliani librum prius editum asseveraverint4), eo quem dixi anno V. D. R. Heinze Lipsiensis libellum de hac re in lucem emisit, qui multorum atque gravissimorum virorutn judicio hanc de Minucii aetate litem in omne tempus diremit5); pauci tantum viro summo et de latinis litteris optime merito obloqui ausi sunt6). !) Si quis plura desiderabit, priorum libros enumeratos inveniet apud Schanz, Gesch. d. Röm. Lit. III2 pp.'274 sq.; Waltzing. in ed. Apol. 1919 p. 142; v. ejusdem librum qui inscribitur le Codex Fuldensis de Tertullien 1917 pp. 489 —493; G. Hinnisdaels, 1'Octavius de M. F. et 1'Apologétlque de Tert., 1924 pp. 5—9; J. Revay, Bibliographie de M. F. depuis 1906, Musée beige XVI 1912 pp. 121 sqq.; opiniones priorum varias breviter expositas invenias apud C. M. Buizer, Quid M. F. in conscribendo dialogo Oct. sibi proposuerit, diss. Amst. 1915 pp. 11—28; G. Hinnisdaels, op. cit. pp. 11—28. 2) Terts Verhaltniss zu M. F., Abh. der K. Sachs. Ges. d. Wissensch., phithist. Classe V 1868 pp. 321 sqq. s) Cf. Heinzii libri quem supra iam attuli, p. 290, 2. Communem duorum fontem postulaverunt imprimis Hartelius, Ztschr. f. österr. Gymn. XX 1869 pp. 348 sqq.; Wilhelmus, Breslauer Phil. Abh. II1, 1887; Agahdius, Fleckeisens JB. Suppl. Bd. 24, 1898 pp. 40 sqq.; cf. E. Norden, qui in libello illo quem 'de Minucii F. aetate et genere dicendi' elegantissimo stllo composult (Griphiswld. 1897), opinionem eam ludendo infirmavit (p. 4. n. 6). Quam tarnen conjecturam, licet cunctanter, denuo proposuit Valmaggius ln praef. editionis suae Minucii 1911 (p. XXI); eum secutus est Manaresius in libro qui inscr. Tlmpero Romano e il Cristianeslmo' 1913 p. 262. Cf. etiam Hinnisdaels op. cit pp. 11—13. 4) Cf. Schanzii op. cit p. 275; Hinnisdaels op. cit. pp. 16 sqq. s) Ex. gr. affero judicium Wendlandii (Die Hell.-röm. Kultur* p. 402, 1): 'die Prioritat Terts vor Min. bat Heinze endgültig erwiesen.' Harnack, Tert.s Bibllothek Christlicher Schriften, SB. Berlin 1914 p. 318, 1: 'Dasz des Minucius Felix Octavius nicht zu den Quellen Tertullians gehort, sondern umgekehrt von Tert abhangig ist, ist durch meine und Heinzes Nachweise sichergestellt: Cf. etiam Geffcken, Deutsche Litteraturzeitung 1911, 2401 sqq.; v. Wageningen, Mnemos. LI 1923 p. 223; ejusd. Minucii ed. Traj. ad Rhen. 1923 p. 20, qui cum antea crederet Min. prius scripsisse, Heinzii libro lecto, ut Geffckenus, a priore sententla deductus est. 6) Waltzingius Bulletin bibliogr. du Musée beige XV 1911 pp. 192 sqq.; ejusd. le Cod. Fuld. passim (v. Indicem); Stiglmayr, zur Prioritat des M. F., Ztschr. f. 58 Videamus igitur quomodo Heinzius quaestionem solvere conatus sit. Qui contra priores suo monet jure1), ex eo quod alter uno alterove loco adjunxerit aliquid quod alter omiserit, non statim sequi ut ille huic tempore antecesserit, hic illum imitatus sit. Quod ut demonstraret exempla aliquot etiam attulit2). Deinde pergit3): 'Aber auch das 'Besser' oder 'Schlechter' ist nicht mit 'Original' und 'Kopie' zu identifizieren: es kann sehr wohl der Entlehnende eine Unebenheit seines Autors glatten, einen Fehler verbessern, eine Pointe scharfen4)'. Recte quidem ille: utinam modo in sententia quam dedit ipse, perseverasset! Quam autem verum sit id quod dixit Heinzius, exemplis illustrari potest multis; pro multis sufficiat unum aliunde tractum. In Logiis enim Jesu quae dicuntur Oxyrhynchiticis inter alia haec quoque legimus5): Aéyei'Irjoovs' ovx ëoxiv dexxbs jigoarfitje h ifj Tiatgidi avxov ovdè iaxgós noieï êeganeias eis xovs yeivmaxovxas avxóv. Hujus sententiae pars altera in evangeliis f rustra quaeritur: Lc. 4, 24: ehtev dé- d/ir/v lêyco v/üv 5xi ovdsls nQoyyjxrjs dexxós èaxiv èv xfj naxqidi avxov; cf. Mt. 13, 57; Mc. 6, 4; Ioh. 4, 44; medici illius nusquam mentio fit. Tarnen verba illa quae in charta Aegyptiaca sunt adjecta, colorem quendam veritatis prae se ferunt; quis enim cui frater aut filius medicus sit, haec non expertus ipse confirmet! Medicus filius licet aliis omnibus doctissimus praedicetur et praestantissimus studiis, matri tarnen semper filius erit quem olim in sinu gestaverit, gremio foverit; mater cum aegrotaverit, alienos potius omnes undique arcesset ut remedia sibi adhibeant quam filium etsi prope stabit; illorum consilia sequetur nihil muttiens, hujus etsi non scientia tantum sed amore quoque inspirata parvi judicabit vel amabiliter spernet. Quamquam igitur illa de medico verba felicissime adjecta priorem sententiae Kathol. Theologie XXXVII 1913 p. 226; Hinnisdaels op. cit. passim; Baehrens Philol. Woch.44, 1924 p.740sq.; id. Ztschr. f. neutest. Wiss.23,1924pp. 110sqq.; Gudeman, Philol. Woch. 44, 1924 p. 90; opus Synnerbergii (die Neuesten Beitrage zur Min. llt:, Helsingforslae 1914) inspicere non potui. 1) Op. cit. p. 290, 2. 2) 1. c; cf. Valmaggium in praef. edit. Oct. 1911 pp. XIX sq. 3) Op. cit. p. 291 n. *) cf. Va!m. praef. p. XlX: 'la maggior perfezione pud rlvelare piuttosto lamano dl un rifacitore, e in ogni caso non è per sé sola indizio di precedenza.' 5) P. Oxy. I 1 § 6. 59 partem optime illustrant, tarnen adversus evangeliorum consensum vix dubium potest esse quin in eis evangeliorum textus auctus, non in hoe fragmentum nostrum sit concisum1). Eadem ratione Minucius quoque et Tertullianus auctoris sui verba augere et novo aliquo exemplo adstruere potuerunt, ut optimo jure Heinzius edisseruit. Quomodo igitur ille eam de qua loquimur controversiam dirimere conatus est? Ipse dicat. 'Das Hauptkriterium', inquit2), 'wird in unserem Falie dies sein: wo Einheitlichkeit der Auffassung, Konsequenz der Durchführung, Zusammenhang der Gedankenentwicklung sich findet, wird man das Original, dagegen wo Schwanken, Unklarheit und Widerspruch, unvermitteltes Einsetzen, Abbrechen und Oberspringen, Kontamination verschiedener Gesichtspunkte sich zeigt, wird man die Kopie zu erkennen haben.' Hoe deinde usus criterio Minucium post Tertullianum scripsisse eumque imitatum esse statuit. Sed, praeterquam quod saepius in eundem errorem delapsus est quem paulo supra carpserat ipse quodque Minucio amplius aequo obtrectavit8), tota ejus in hac re argumentatio falsa nobis dicenda erit4). Cur enim non Tertullianus etsi post Minucium scripsit, verba auctoris sui corrigere potuit, totum melius disponere, argumentationis vel orationis salebras aequare? Nonne omnes magni scriptores superiorum opera sic meliora refecerunt et velut sua reddiderunt6)? Quare Livii Corneliique scripta superiorum annales omnes obruerunt atque in oblivionem adduxerunt? An quia illi omnia pulcrius dixerant, melius digesserant, efficacius repraesentaverant? Tertullianus autem quem scimus ut verborum artificem, stili innovatorem, insoliti excogitatorem, flammiferae velut orationis conditorem, sic novorum minime argumentorum repertorem 8), id ipsum 1) Cf. Schubart, Einf. in die Papyruskunde p. 177. 2) Op. cit p. 291 n. 3) Cf. Waltzing, Ie Cod. Fuld. pp. 201 sqq.; 271 sqq. et passim. Hinnisdaels, 1'Octav. de M. F., pp. 129 sqq. *) Waltzing, Buil. bibl. du Musée beige XV 1911 p. 193; Hinnisdaels l.c; p. 25. 5) Cf. Ebert, Tert.s Verhaltniss etc. p. 381. 6) Geffcken, Zwei gr. Apol. pp. 282 sqq. Cf. E. Bosshardt, Essai surl'originalité et la probité de T. dans son traité contre Marcion p. 167; p. 168: 'En sommel'originalité de Tert. est tres grande; mais elle est moins dans sa pensée que dans l'expression qu'il lui donne, dans la vle que lui communiqué sa forte personnalité.' 60 facere omiserit? Omnia sibi et Graecis, nihil Latinis et Minucio debebit? Tarnen quam falsa sit Heinzii argumentatio, uno saltem exemplo demonstrare liceat. In Octavii capite 21 Heinzius multa indicat vituperanda*); ait enim Minucium Euhemerum ex Ciceronis de Nat. deorum libris attulisse Prodicumque —huius tarnen verba perperam reddidisse —; turn Persaeum cujus etiam verba prave allata sint; his versum Terentii ex alio Ciceronis loco addidisse; laudasse deinde epistulam Alexandri ad matrem datam quamquam neque historicus neque sapiens fuerit Alexander neque ergo popter § 1 hic inserendus; Alexander quamquam Vulcanum deorum omnium principem fecerit, tarnen post haec statim Minucium dixisse Saturnum principem deorum examinis; manifestum esse auctorem hic repente ex alio fonte haurire. Apud Tertullianum contra omnia recte se habere: eum legentes qui de solo Saturno loquatur, intellegere nos cur tot auctores (Diodorum, Thallum ceteros) qominatim attulerit. Minucium igitur h. 1. ex Tertulliano pendere, non ex illo hunc. Contra quae haec dicere habeo. Etiamsi Heinzius merito Minucium h. 1. vituperasset, etiamsi revera Minucius h. 1. Tertulliano tanto inferior esset quanto ille vult2), tarnen conclusio ejus falsa esset. Quod hoe modo demonstrari potest. Minucii caput 21 non solum cum Tertulliano conferri potest sed etiam cum Lactantio. Finge nunc nescire nos Minucium ante Lactantium scripsisse3) et perlege capita 12 sq. libri I Divinarum Institutionum. Lactantius ut Minucius philosophorum et historicorum scripta percenset ut deos demonstret homines: postquam cap. 11 Euhemerum (et quidem ad verbum) attulit, cap. 12 Ciceronem carpit, cap. 13 (§ 8) ex historicis affert Diodorum, Thallum, Nepotem, Cassium, Varronem. Lactantius autem nusquam exemplaris verba adulteravit, sed ubique fere integra reddit; Terentii illum versum qui Heinzio tantopere displicet, nusquam exhibet; Alexandri ad matrem epistulam aeque omisit; ut Tertullianus, sic ille de Saturno 1) Op. cit. p. 342 n.: 'Man vergleiche doch mit der streng geschloszenen Darlegung Terts (c. 10) das zusammengelesene Elaborat des Min.' etc. 2) Heinzium satis refutavit Hinnisdaels. op. cit. p. 73. De his locis v. etiam infra. *) Ipse Minucii nomen habet Lact. I 11, 55; V 1, 11. 61 imprimis agit1); praeterea Aeneidos versus quos Minucius § 6 oblique perstrinxit, ille totos exhibet (13, 9); quod Minucius dixit § 5, Saturnum nummos signasse, plene non intellegimus nisi lecta Lactantii § 7 cap. 13. Omnia apud illum melius expressa et conjuncta, ubique auctores ad verbum afferuntur; nonne pro certo affirmaremus Heinzii argumentatione freti Minucium illo usum esse auctore, illius verba in breve contraxisse, hic illic de suo auxisse haud felicem in modum, nisi ipse Lactantius Minucium nominatim attulisset? Falsa igitur esset hic conclusio nostra; si autem falsa hic, cur justa cum de Tertulliano, non de Lactantio agitur? — Praeterea cognovimus Lactantium multa supra ea quae Minucius attulerat, addidisse et saepe ipsos Minucii auctores adiisse; quod si ille procul dubio fecit, non est profecto cur negemus Septimium quoque Minucii verba augere nonnusquam potuisse; quo plene confirmantur Heinzii verba quae supra attulimus2). Haec fere sunt quae de summa Heinzii libri (in quantum de Minucio agit) lectorem admonitum velim. Singula si spectes, quam multa dubitanda, vituperanda etiam quam multa sunt 1 Sed quonjam alii multa jam quae Heinzius protulit argumenta satis refutaverunt, omnia denuo tractare supersedeo. Quin post recentissima Heinzii oppugnatorum opera8) fortasse cui prorsus inutile videatur si etsi non de omnibus, tarnen de nonnullis verba denuo faciam. Nihilominus de multis unum refellendum elegi; quod quo jure fecerim, alii dijudicent. Postquam Heinzii argumentationem minus felicem esse comperimus, ad priorum argumenta recurrendum nobis est. Quorum e numero post Ebertum4) Schwenkius rectam viam difficultatis dissolvendae multis jam annis ante monstravitB). Qui hoe dicit: 'Es steht auszer Zweifel, dasz Minucius sowohl als Tertullian andere Schriftsteller benutzt, wenn auch nur zum Teil genannt i) I 11, 50 sqq. «) p. 58, 1. ■5) Imprimis Waltzingii, Hinnisdaelsil, Baehrensii opera dicimus. *) lam Ebertus nonnusquam (Tert.s Verhaltniss. etc. pp. 367, 45; 369,59) praeter ipsorum Minucii Septimiique locos tertium aliquem scriptorem attulerat. 5) P. Schwenke, Über die Zeit des M. F., Jahrb. f. Prot. Theol. IX 1883 pp. 263 sqq. — Schwenkll vestigia alii secutl sunt quos enumerat Hinnisd. op. cit. p. 19. 62 haben. Finden sich nun in den Partien, welche der eine vom andern entlehnt zu haben scheint, Stellen, welche auf eine solche dritte Quelle zurückgeführt werden können, so musz an ihnen erkennbar sein, welche von beiden Versionen dem Original am nachsten steht und ob sie der andern zu Grunde liegen kann oder musz. Lateinische Quellenschriftsteller sind natürlich für diesen Zweck am geeignetsten, weil sie eine Vergleichung des Wortlauts ermöglichen1).' Deinde cum nonnullos affert locos quibus Minucius Ciceroni aut Senecae et electione verborum et dicendi genere propior est quam Tertullianus, evincit Minucium ex illorum hausisse operibus, Septimium autem e Minucio. Ac revera intelligi non potest cur Minucius si Apologeticum manibus tenuisset, omnibus illis locis hujus fontes adiisset, cum multo facilius ipsum Tertullianum, ut alias, sic ibi, exscribere potuisset. Praecipuum Schwenkii meritum in eo constat quod ille primus sciens non modo gemellos Octavii et Apologetici locos comparavit, sed in singulis locis comparandis etiam tertium adhibuit auctorem, cum quo illos compararet. Sed eundem in modum adhibere nobis licet ipsius Tertulliani Ad Nationes libros quos ante Apologeticum scriptos esse superiorecapite satiscomperimus2). Nam si Minucius Tertulliano aetate prior est, veri simile est Octavium dialogum electione verborum et dicendi genere singulis locis magis congruere cum duobus ad Nationes libris quam cum Apologetico. Contra, si multis locis ad Nat. libri Octavio similiores sunt quam Apologeticum, veri simile esse concedamus oportet, Minucium ante Tertullianum scripsisse. Cur enim Minucius si post Tertullianum scripsisset et Apologetico potissimum usus esset — nam constat numerum locorum gemellorum multo 1) Op. cit. p. 266. — Cf. Baehrens Philol. Wochenschr. 44 (1924) col. 741: 'Diese zu ganz bestlmmten Zwecken ausgewahlten Stellen Ciceros hat M. ohne Ausnahme direkt dem Cic. entnommen. Wenn einige Reminiszenzen dieser C.stellen auch bei Tert. vorkommen, in der Mitte von Ausführungen, welche mit M. so sehr bis ins einzelne übereinstimmen, dasz der eine den anderen ausgeschrieben haben musz, so kann nur T. den M., nicht umgekehrt M. den T. benutzt haben.' Quam sententiam deinde optime probavit vlr doet. in Ztschr. f. neutest. Wissensch. XXHI1924 pp. 110 sqq. 2) lam Ebertus postulavit ut indagaretur quae ratio inter Minucium et Tertulliani ad Nat. libros intercedat, Gesch. d. Christl. Lat. Llt. 1874 p. VII, 1; putabat autem Apologeticum ante duos ad Nat. libros compositum esse, ibid.p. 40; ejusdem Terts Verhaltniss etc. p. 384. 63 majorem in Apologetico inveniri quam in duobus ad Nat. libellis — cur, rogo, multis locis ex altero Septimii libro (id quod constructio verborum confirmaret) sumpsisset quae ex eodem Apologetico sumere potuisset? Immo vero, si res ita se habent ut diximus, Minucius Tertulliano prior est profecto 1). Neque Heinzium fefellit quanti momenti sint ad Nat. libri in ratione, quae inter Tertullianum Minuciumque intercedat, dispicienda. Qui hoe modo: 'Für die Feststellung des Verhaltnisses zu Minucius ist es .... wichtig zu wissen, dasz wir die originale Fassung von Tert.s Gedanken in Nat., nicht im Apol. zu suchen haben2).' Ac paulo post: '(Min. hat) überhaupt nichts von dem, was in Nat. steht, im Apol. fehlt. Für den, der die Prioritat von Nat. vor dem Apol. zugibt, ist damit auch die Prioritat des Apol. vor Min. entschieden: denn wer kann folgenden Hergang für glaublich halten: 1. Tert. benützt Min. für Nat., erweitert aber die Argumentation erheblich, 2. Tert. benutzt Nat. für den Apol. (die Worte sind meist dieselben) und reduziert die Argumentation dabei wieder fast genau auf das, was er dem Min. entnommen hatte, ohne von dem Wenigen, was dieser mehr harte, sich weiteres anzueignen3).' Quod argumentum quamquam Heinzius in solo Minucii capite 21 usurpat, nihil prorsus ad rem attinet, nisi revera in toto Octavio nihil continetur quod in libris ad Nat. reperiatur, in Apologetico autem desideretur, ideoque Valmaggius, Heinzii vestigia secutus opinor, conceptissimis verbis affirmavit bis, ad Nat. libros nihil cum Octavio habere commune4); ipsum Heinzium idem sentire suspicor. Sed vide an recte 6). 1) Valmaggio auctore (praef. p. XVIII, 1) conicere etiam liceret Octavium ut post ad Nat. libros ita ante Apol. conscriptum esse; putat enim in illis nihil esse quod cum Oct. comparari possit (p. XX, 1). Quod cum falsum sit, ut mox demonstrabimus, immo cum necesse sit Min., si eodem ac Tert. tempore vel post illum scripsit, etiam ad Nat libros contulerit — tanta Inter hos libellos Octaviumque similitudo est —, fortasse praestat hanc conjecturam omnino omittere. Non facile enim conjectaverit quis Minucium Tertulliani ad Nat. libros imitatum esse, Tertullianum autem in Apologetico Octavium; ex superiore capite satis apparuit quam brevi paucorum mensium spatlo quantaque festinatione Septimius ambo sua opera confecerit 2) Op. cit. p. 284, 2. 3) ibid. p. 343 n. *) Praef. p. XIX: Topera Ad N. . . . è affatto indipendente dall' Ott.' Similiter p. XX, 1. 3) Cf. Hinnisdaels, op. cit p. 26, 4. 64 Nam Minucius 6, 2; Tert. ad Nat. II 9 (111, 6) ambo de ayvóatoig illis &eoïs loquuntur, quibus arae positae sunt Athenis, in Apologetico autem ignoti isti dei nusquam comparent1). Minucii verba haec: 'dum aras extruunt etiam ignotis numinibus;' Tertulliani autem: 'Athenis ara est inscripta ignotis deis.' Vix casui tribuendum erit quod in duobus scriptis tam similibus tam similia leguntür2). Idem dicendum est de locis sequentibus. Min. 13, 1: 'ejus viri (Socratis scil.) quotiens de caelestibus rogabatur, nota responsio est: quod supra nos, nihil ad nos.' Tert. ad Nat. 11 4 (101, 9): 'Epicurus qui dixerat, quae super nos, nihil ad nos.' In Apol. nihil tale legitur. Minucius (ut Lactantius et Hieronymus 8)) dictum illud recte4) Socrati tribuit, Epicuro Septimius falso. Inter Minucii cap. 17, Tertulliani libri ad Nat. II 5 quaedam et argumenti et stili affinitas est5), tam parva autem, ut praestet fortasse hos locos omnino omittere. Sane in Apol. nihil fere legitur quod cum iis comparari possit. Minucius (cap. 18), ut demonstret absurdum esse plures deos pro uno statuere, etiam in terris plures reges nunquam in pace vixisse contendit; dicit enim (§ 6): 'Quando umquam regni societas aut cum fide coepit aut sine cruore discessit? ob pastorum et casae regnum de geminis memoria notissima est.' Et de Romuli parricidio iterum loquitur paulo post (25, 2), ubi et de raptu Sabinarum agit (25, 3), ut Tertullianus ad Nat. II 96). Ipsa quoque verba comparare possumus: 1) Habet eos Tert. adv. Mare. I 9 (300, 29): 'invenio plane ignotis deis aras prostitutas, sed Attica idolairia est.' 2) Non ex Act. Ap. 17, 23 haec fluxerunt, ubi de uno deo apostolus loquitur: Sitoyófievos . ... ra. mfiaofuaa v/imv evgov xai flm/tov èv cjS êneysyganro- ayvaxnea 0e, cum èt Tert. èt Min. numerum pluralem exhibeant,utgentiliumnonnulii(Paus. I 1,4; V 14, 6; Ptlllostr. Vit. Ap. Ty. I 207, 29[Kayser]: 'A&rjvrioiv ov xai ayvmorwv Sai/ióvmv pa>fioi TSgwrat ev> Min.: 'aras extruunf; v. Wag. ad Min.). Si Tert. post Min. scrlpsit, tarnen e solo Oct. non pendet, nam Min. Athenarum mentionem nusquam fecit. 3) Lact. Div. Inst. III 20, 10; Hier. ad Rufin. 8. *) Teste Usenero (Epic. p. 229, 2). s) Cf. Hartel. Patr.'Stud. III p. 48 fin. 6) v. Wag. ad Min. 25, 3. 65 Min. 25, 2. 'Romulus .... parricidium fecit (3). Mox alienas vlr- gines jam desponsatas,.jam destinatas, et nonnullas de matrimonio mulieréülas sine more rapuit1), violavit, inlusit, et cum earum parentibus .... bellum miscuit.' Tert. ad Nat. II 9 (112, 24): 'Sane Romulus et fratrem fecit et alienas virgines dolo rapuit. ideo deus, ideo Quirinus tune parentibus quiritatum est per illum.' 1 Quod verba illa 'alienas virgines rapuit' et Minucius et Septimius exhibent, in scriptis tam similibus fortuitum esse nego. In Apologetico neque de parricidio neque de sponsarum raptu auctor loquitur2). — Minucius cap. 21 (4 sqq.), Tert. in ad Nat. II 12 sq., Apol. cap. 10 de Saturno homine uterque agit. Deinde pergit § 8: 'Ejus filius Juppiter Cretae excluso parente regnavit, illic obiit, illic filios habuit: adhuc antrum Jovis visitur et sepulcrum ejus ostenditur.' De antro Jovis deque sepulcro vel tumulo ejus Tertullianus quoque loquitur ad Nat. II 17 (130, 14; 131, 2), Apol. 25, 7; sed Jovem patrem suum regno privasse in Apol. nusquam dicit; ad Nat. II 13 (123, 6) legimus: 'adultus denique (Juppiter) qualemcunque genitorem recensere etiam de illis quos in sidera sepelistis et audaciter deitratis. Sic opinor digni de caelo2) Castores et Perseus et Erigona quemodum et Jovis exoletus.' Erigone, quamquam in Apologetico nusquam comparet, denuo invenitur Scorp. 10(166,22): 'illos autem caelestes homines si expostulem mihi ostendi, facilius Aratus Perseas) et Cephea *) et Erigonam et Ariadnam inter sidera deliniabit.' Quin auctorem hic nominatim affert, Aratum scilicet. Sed cave putes Septimium ipsius Arati opera hic adiisse5)! Non magis hic adiit ea quam cum alibi auctorem jactat Thallum aut Ctesiam aliumve. Exempla modo quae in II ad Nat. libro jam attulerat, hic variavit aliquantum. — Exemplum Jovis exoleti quod aeque in Apol. frustra quaeritur, a Minucio laudatur 24, 7: 'Quid loquar .... in Ganymedem Jovis stuprum caelo consecratum6)?' Tarnen, etsi Tertullianus post Minucium scripsit (ut nos quidem credimus), non ex solo Octavio exscripsit locum libri ad Nat. 11, quem modo attulimus: pergit enim sic (p. 127, 15): 'sed quid mirandum? etiam canes et scorpdos eb cancros in caelum transtulistis'. Haec quae in Minucio non leguntur, habet Tatianus 9 (p. 10, 13): 'xvcov 6 zi)g 'RQtyóvrjg h> ovgavq, deixwzai xai axoQniog 6 zijg 'Agzé/udog fioiflöt xzL Itaque, si post Minucium scripsit Tertullianus, duos eum locos, alterum Minucii alterum 1) p 126 10: 'hunc vos de pyra In caelum suble.' 2) 'digni de caelo', cf. Lact. Div. Inst. 110,7: 'caelo scilicet dignus (Mercurius)' etc. 3) Arat. Phaen. 249; Athenag. 30 (149, 23): (xl êav/xaaxov xois fitv ini aoXV • • • • xXn&jvai teovs,) rovs S' in' ioXvh At 'HoaxXia xai II e oo ia, xovS d' int xérvji, c&s 'AoxXtjntóv. i) Apollod. II 2, 3, 2 sqq.; Arat Phaen. 179 sq. 5) Aratus nomen Erlgones ne affert quidem; neque Ariadnam ipsam tater sidera collocavit, sed coronam ejus: Phaen. 71 sqq.: 'avxov xaxtïvos Zxitpavos xr,v ayavor Sfyxe/oijr' ^ Atóvvoos ¬Xo^S 'Aetddn,S, / véxcp vnooxeigrj dvyazéga t<5v hv 'HXiov nóXsi iegécov, ovftitgd£avxos avxco xov flaoiXécos, fat jzag&évov, 'Agoevé&rpr ovóiiaxt.' Stulte eum errasse nihil mirum; et alias graviter erravit. 68 Ei loei quos attuli, sufficere mihi videntur ad demonstrandum falsum esse id quod Heinzius contendit, in Octavio scilicet dialogo nihil nos legere quod Tertullianus in singulis ad Nat. libris habeat, in Apologetico omiserit; neque igitur recte dixit credibile vix esse Tertullianum, si post Minucium scripserit, in priore suo libro Minucii verba multo auxisse, deinde in Apol. denuo contraxisse ita, ut nusquam plus habeat quam Minucius: aequo jure nobis jam dicere licet, si post Tertullianum scripserit Minucius, intellegi vix posse, cur, etiamsi semper fere Apologeticum imitatus sit, tarnen sex septemve locis nonnulla, sed non multa neque gravia, e priore Septimii libro sumpserit; nam etsi pauci sunt ei loei, quos tractavimus, similitudinem quae in eis apparet, ubique casui esse tribuendam, in duobus scriptis tam similibus haud facile credideris. Nunc postquam cognovimus Minucium aliqua habere quae nonnisi in Tertulliani ad Nat. libris legantur, non in Apologetico, jam transeamus ad ceteros locos comparandos qui in tribus illis scriptis tam similes sibi sunt ut jure conjeceris, sive Tertullianum sive Minucium ex altero ibi pendere. Quibus in locis maximi esse momenti recte dispicere quae ratio intercedat inter Minucii cap. 24, Tertulliani Apol. cap. 14; ad Nat. 1 10 neque Heinzium fefellit, praeterquam quod hunc librum in Minucio Tertullianoque comparandis hic nusquam attulit1)! Ac primum totos locos exscribimus: Min. 24, 1: 'Has fabulas et errores .... ipsis studiis et disciplinis elaboramus carminibus praecipue poetarum qui plurimum quantum veritati ipsi sua auctoritate nocu- Ad Nat. 1 10(78, 23): 'ab ipos exordia vestro.... cui quantum honorem adjutis, tantum deis vestris derogastis, magnificando qui deeis lusit. Adhuc meminimus Apol. 14, 2: 'sed conversus ad litteras vestras quibus informamini ad prudentiam et liberalia officia, quanta invenio ludibria! deos inter se propter Trojanos et Achivos ut i) Op. cit. pp. 361 sqq. Cf. Hinnisdaels. op. cit. p. 75. Heinzii argumenta optime refutavit Waltzing, le Cod. Fuld. pp. 201-205, qui tarnen et ipse librum ad Nat. magis aequo neglexisse videtur. 69 erunt. 2. EtPlatoideo praeclare Homerum illum inclytum laudatum et coronatum de civitate quam in sermone instituebat, ejecit. 3. Hic enim praecipuus bello Troico deos vestros, etsi ludos facit, tarnen in hominum rebus et actibus miscuit, hic eorum paria composuit, sauciavit Venerem, Martem vinxit, vulneravit, fulgavit. 4. Jovem narrat Briareo liberatum, ne a diis ceteris ligaretur, et Sarpedonem fllium quonjam morti non poterat eripere, cruentis inbribus fiere et loro Veneris inlectum flagrantlus quam in adulteras soleat, cum Junone uxore concumbere. 5. Alibi Hercules stercora egerit et Apollo Admetopecus pascit. Laomedonti vero muros Neptunus instituit, nee mercedem operis infelix structor accepit. 6. Illic Jovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur Homeri. ille, opinor, est qui divinam majestatem humana condicione tractavit, casibus et passionibus humanis deos inbuens, qui de illis favore diversis gladiatoria quodammodo paria composuit, Venerem sauciat sagitta humana, Martem tredecim mensibus in vinculis detinet fortasse periturum, eadem Jovem paene perpessum a caelltum plebe traducit aut lacrlmas ejus super Sarpedonem excutit aut luxuriantem cum Junone foedissime inducit commendato libidinis desiderio per commemorationem et enumerationem amicarum. exinde quis non poetarum ex auctoritate principis sui in deos insolens aut vera prodendo aut falsa fingendo?' gladiatorum paria congressos depugnasse; Venerem humana sagitta sauciatam, cumfilium suum Aeneam ne interimeretur, rapere voluisset ; 3. Martem tredecim mensibus in. vinculis paene consumptum; Jovem ne eandem vim a ceteris caelitibus experireiur, opera cujusdam monstri liberatum, et nunc flentem Sarpedonis casum, nunc foede subantem in sororem sub commemoratione non ita dilectarum jam pridem amicarum. 4. exinde quis non poeta ex auctoritate principis sui dedecorator invenitur deorum? Hic Apollinem Admetopascendis pecoribus addicit; ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat. 5. Est et ille de lyricis, Pindarum dico, qui Aesculapium canit avaritiae merito, quia medicinam nocenter exercebat, fulmine judicatum . . . 6. Haec neque vera 70 prodi neque falsa confingi apud religiosissimos oportebat. Ne tragici quidem aut comici parcunt ut non aerumnas vel errores domus alicujus dei praefarentur.' Et Minucius et Tertullianus tribus his locis multa exempla exhibent ad stultitiam gentilium errorum demonstrandam quae jam ab aliis ut profanis sic Christianis prolata apud omnes fere fidei defensores sive omnia sive nonnulla etiam reperimusl). Si diligenter eos comparamus, non possumus non animadvertere quanto similidr sit Minucio multis rebus Tertullianus hic in priore suo libro quam in Apologetico. Jam initio Homerum in libro ad Nat. I nominatim affert quem in Apol. omisit; Minucius eum etiam nominat 2). Homerus autem, ita in priore suo libro Septimius, 'divinam majestatem humana condicione tractavit', quod 7. Quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum et in Ganymedem Jovis stuprum caelo consecratum ?' i) Cf. Hinnisdaels. op. cit. p. 75; Geffcken, Zwei gr. Apol. pp. 203 sqq.; Waltzing. ad Min.; Heraclitus qui profanam theologiam singulas fabulas allegorice interpretando defendere studuit, omnia haec exempla nota habuit: velut cum meminit Homeri a Platone e civitate ejecti Quaest. Hom. 4 init.; ibidem 21 (p. 32, 3); Venerem et Martem vulneratos revincit capp.30sq.; nunc in vincula conjectum cap. 31; Jovem a Briareo liberatum cap. 21; ejusdem super Sarpedonem lacrimas cap. 42; Jovis cum Junone concubitum cap. 39; Martis et Veneris adulterium cap. 69. — Minucio valde similis est Athenagoras (21), ubi v. Geffcken. «) Tertullianus in libro ad Nat., quamquam Homerum nominat, hic non dicit eum a Platone ejectum esse (Platon. de rep. III9 p. 398a); tarnen idem habet paullo post; in Apologetico autem nusquam hoe legiturI Min. 24, 2: Tert. ad Nat. II 7 (107, 13): 'et Piato ideo praeclare Homerum illum 'crimina'tores deorum ppetas eliminari inclytum laudatum et coronatum de civl- Plato censuit, ipsum Homerum sane cotate quam in sermone Instituebat, ejecit.' ronatnm civitate pellendum.' Neque Minucius neque Tert. ipsum Platonis librum exscripserunt, ut equidem puto: locus enim ille Platonis a multis scriptoribus tam profanis quam Christianis laudatur: apud Ciceronem legitur, apud Heraclitum (v. supra); apud Dion. Prus.36, 2 (53 vuig.); Max. Tyr. 17 tl xaX&g Iiïaxwv xov "Oiir/gov xijs jiohxstae Tiagflxrjoaxo; Max. Tyr. 18 (24), 5b; Jos. Ap. II 36 § 256; apud Justin. Apol. II 10, 6 (Rauschen); cf. etiam Sueton. Cal. 34, 2. Minucium Ciceronem imitatum esse suspicor, qui de Rep. IV 5, 5: 'ego vero eodem quo ille (Plato scil.) Homerum redimitum coronis et 71 valde simile est Minucii verbis: 'deos in hominum rebus et actibus miscuit'; in Apologetico hoe desideratur:). In exemplis quae sequuntur, verborum conceptio in libro ad Nat. saepe propior est a Minucio quam in Apol. Illic enim, ut apud Minucium, subjectum totius sententiae (usque ad verba 'exinde quis' etc.) semper idem Homerus est, non ita in Apologetico. Praeterea Minucius et Septimius in libro ad Nat. ambo dicunt Homerum deorum paria composuisse, contra in Apol. legimus deos 'ut gladiatorum paria congressos'2); Min. habet: 'Martem vinxit'; Tert. in libro ad Nat.: 'Martem tredecim mensibus in vinculis detinet fortasse periturum'; sed in Apol. dicit 'Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum' quod longius profecto a Minucii verbis distat3). Minucius paullo post dicit apud Homerum 'Jovem . . . cum Junone uxore concumbere'; Tert. in libro ad Nat. eum dicit 'luxuriari cum Junone'; at in Apol. 'subare eum in sororem 4)'. Singula si spectes, levia haec ac parvi momenti forsitan dixeris; universa tarnen neglegi minime possunt; immo tribus his locis tam similibus et quod ad argumentum delibutum unguentis emlttlt ex ea urbe quam sibi ipse finxif; Tusc. disp. II 27: Tecie igitur (poetae) a Platone eiciuntur ex ea civitate quam finxit ille'. Nemb non videt quanto similior sit h. 1. Ciceroni Minucius quam Septimius; tarnen Tertullianus praeter Minucium et aiios locos hac de re noverit necesse est; nam dicit poltas a Platone ejectos esse, id quod alter non ipsis verbis expresserat, quamquam priore paragrapho de poetis locutus erat; eos autem expulsos esse, non Homerum solum, èt Cic. Tusc. 1. c. èt Justin, 1. c. èt Josephus afflrmaverunt. i) Conferre etiam possumus Tert. de test. an. 1 (p. 134, 19): 'tune vani poetae, cum deos humanis passlonlbus et fabulis designant' po ad Nat.: 'casibus et passionlbus humanis deos imbuens'. ï) Ex his verbis Buizer (Quid M. F. in conscrib. dial. Oct. sibi proposuerlt, Arastelod. 1915 p. 43, 4) collegit Teft. h. 1. a Minucio pendere, quod in libro ad Nat. eadem fere legantur; eum librum autem a Min. omnino alienum esse muitos putare jam vidimus. Contra Buizerum satis jam Schwenkius op. cit. p. 280, 2. 3) Martem tredecim menses in vinculis detentum et paene mortuum esse Tertullianus non ex Minucio sumpsit; non magis tarnen eum ex ipso Homero (E 387 sq.) haec sumpsisse statuamus necesse est; nam locus communis est tam apud Christianos (Qeffcken, Zw. gr. Apol. p. 204, 3) quam apud gentiles (Heracl. Qu. Hom. 32). *) Hic quoque Tert in utroque suo libro aliquid habet quod in Minucio desideratur, amicas scil. a Jove enumeratas (Hom. 3 320 sqq.); idem alii multi habent (Dio Prus. or. 10 [11 vuig.]), 20 sq.; Max. Tyr. 18 (24), 5c; Qeffcken op.cit.p.204sq.); Athenag. 21, Cohort. 2 Homerlcos illos versus uterque exhibet; itaque veri simile mihi quidem est neque Tert. h. 1. ex ipso Homero quae dicit, sumpsisse, sed Minucii verba cum iis, quae apud alios invenisset conjunxisse. 72 et quod ad verba ipsa, casui tribuere haudquaquam licet, quod magis cum Minucio Septimius concinit in priore suo opere quam in Apologetico; itaque si post Tertullianum scripsit Minucius, etiam duos ad Nat. libellos hic inspexit. Accedunt alia. Minucii § 4 conferre possumus cum Cic. de divin. II 10, 25: Cic.: 'si enim nihil fit extra fatum, nihil levari re divina potest. hoe sentit Homerus, cum querentem Jovem inducit, quod Sarpedonem filium a morte contra fatum eripere non posset.' Min. 24, 4: 'Jovem narrat (Homerus scil.) .... Sarpedonem filium, quonjam morti non poterat eripere, cruentis imbribus fiere' v). Hi loei tam similes sunt ut dubitare vix possimus quin alter e priore sit exscriptus, praesertim cum paulo post (§ 6) Min. aliud proferat exemplum quod ex eodem Ciceronis libro transtulerit. Cic. de div. II 19, 43: 'Non enim te puto esse eum qui Jovi fulmen fabrtcatos esse Cyclopas in Aetna putes.' Min. 24, 6: 'illic Jovis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, cum . . . flammas veri fulminis nee Cyclops potuerit imitari, nee ipse Juppiter non vereri2).' Finge nunc Minucium Octavium suum post Tertulliani Apologeticum conscripsisse. Quod si verum ducimus, existimemus oportet auctorem, ut caput 24 componeret, pcimum ex Apologetici 1) Geffcken op. cit. p. 203. Adde Max. Tyr. 18 (24), 5, qui etiam Jovis cum Junone concubitum atque Martis et Veneris adulterium exhibet; Plato quoque Homeri cavillator induciturl 2) Sane Heinzius (op. cit. p. 361, 2) Vahlenum secutus ex ipso Virgilio derivata esse haec putat, et certe Aeneae arma inde sumpta sunt: at Minucii verba verbis Ciceronis valde si miIia sunt, non VirgHianis. Aeneae arma haud scio an e memoria addiderit (cf. Heinzium p. 362, 1). Cf. praeterea Ovid. Met. I 259: 'tela reponuntur manibus fabricata cyclopum', ubi, ut apud Minucium verbum 'fabricari' passive positum est. 73 capite 14 omnia transtulisse exempla; deinde libros ad Nat. adiisse et ex capite 10 libri I cum totius sententiae constructionem turn nonnulla transenpsisse vocabula; quo facto e II ad Nat. libro illud Platonis Homerum cavillantis sumpsisse, locum autem illum Ciceronis subsidio nisum novam in formam refudisse; eodem modo Sarpedonis exemplum Tullii vestigia secutum retractasse; postremo cum e Cicerone turn ex aliis scriptoribus quattuor insuper addidisse exempla, Herculis scilicet Augiae stabulum purgantis *), Cyclopis Jovis fulmen in incude tabricantis2), Jovis in Ganymedem stuprum exercentis, Martis denique Venerem adulterantis8) *). Quantum laborem quamque inutilem! Praeterea necesse est fingamus Minucium ubique verba Tertulliani nimis contumeliosa ita mitigasse, ut paganis illis dicteriis sublatis oratio ejus sapientis viri stilo aliquanto dignior videretur. Hic cardo rerum versatur. Haud nego Minucium contumeliose de deis locutum esse, si illius tantum verba spectamus; at omnibus locis Septimius multo violentior, multo acrior, multo etiam contumeliosior. Et, quod magni videtur momenti, singulis locis in priore suo libro, etsi ibi quoque Minucium conviciis longe superat, tarnen aliquanto mitior est quam in Apologetico. Fac Minucium esse priorem: dixerat is tantum Venerem sauciatam esse; quam in deam contumeliam fertullianus in priore suo libro intendit addens Venerem humana sagitta esse sauciatam6); in Apologetico autem eadem repetivit, sed insuper addidit, vulneratam eam esse, cum filium suum servare vellet; deam igitur !) Dio Prus. or. 30 (47 vuig.), 4; Lact. Inst. div. I 9, 2. 2) Hujus exempli verba 'in incude' conferantur cum Aetnae carminis vs. 38. ») Lact. Div. Inst I 10, 4; Arnob. V 41; al. *) Minucius aliquot habet exempla quae in Tert. desiderantur; ex eo quod quis plura adducat exempla quam alius scriptor, nihil de auctorum aetate conici posse satis Jam demonstravimus. Buizer (Quid M. F. etc. p. 38) sic argumentatus est: 'veri simile videtur Tert. esse priorem, cum causa inveniri non possit, cur Martis et Veneris adulterii, Jovis in Ganymedem stupri mentionem non fecisset, si Minucium ante oculos habuisset (I)'. 5) ubi fallitur, nam Venerem a Diomede hasta, non sagitta vulneratam esse satis constat: Hom. E 376; Qeffcken, Zw. Gr. Ap. p. 204, 4: 'Bezeichnend für Tert. und damit für diese ganze Literatur ist, dass er Venus humana sagitta vulneratam nennt.' 74 timuisse ne filius morte abriperetur! Nonne in Apol. multo magis quam in ceteris duobus scriptis majestas Veneris minuitur? — In sequenti exemplo Minucius id modo contenderat, Martem vinctum olim fuisse; Tertullianus autem in I ad Nat. libro addidit, per tredecim menses vinctum eum fuisse, fortasse etiam periturum; quo acrius in Apol. dixit, 'Martem tredecim mensibus in vinculis paene consumptum' esse; de-um igitur per tredecim menses in carcere velut lenta tabe esse consumptum atque haud multum afuisse quin revera moreretur! — Eundem in modum apud Minucium Homerus narrat Jovem a Briareo esse liberatum; apud Tertullianum in I ad Nat. libro summus poeta Jovem traducit a caelitum plebe vinctum;1) in Apologetico autem dicit Jovem ne a ceteris caelitibus vinciretur, opera cujusdam monstri liberatum esse! Hic quoque in Apologetico acrius omnia Septimius dixit. — Apud Minucium Juppiter cum uxore concumbit flagrantius quam in adulteras solet; apud Tertullianum in priore libro cum uxore luxuriatur et libidinem suam demonstrat cum longam amicarum seriem enumerat; sed in Apologetico subat ut adulescens helluans in casa meretricis, non'jam in uxorem, sed in sororem; hic quoque amicas pristinas enumerans addit se illas non tantum amasse quantum nunc ipsam! — Nemo non videt ubique in ternis his locis ascensum ut ita dicam quendam ad odiosiora inesse; neminem fugit in libro ad Nat. inscripto auctorem Minucium, in Apologetico vero semet ipsum conviciis contumeliisque vicisse.2) In duobus etiam exemplis quae in I ad Nat. libro desiderantur, Neptuni scilicet Laomedonti muros construentis et Apollinis Admeto pecus pascentis, Tertullianus Minucium acerba irrisione deorum longe superat: in Apologetico enim Apollo i) De Briareo Jovis liberatore hic non loquitur auctor. ») Heinzium (op. cit. p. 363) non fefellit, quanto violentior sit Tertullianus quam Minucius, sed huic nimis obtrectavit, cf. Waltzing. op. cit. pp. 202 sqq. - Quod Heinzius de usu vocabulorum 'adultera' et 'uxor' apud Minucium afflrmavit (op. cit. IX: 'bei M. ist der Oegensatz zwischen adulterae und uxor belanglos, ener abschwachend) timeo ut verum sit, cf. Sen. fr. 84 H: 'Sextius in sententlis: adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior: in aliena quippe uxore omnis amor turpls est, in sua nlmius.' 75 tanquam servulus domino cuidam addicitur, Neptunus autem quasi operarius mancipi locatur J). Ut paucis superiora complectamur, vidimus Tertullianum his locis in I ad Nat. libro Minucio non modo quantum ad formam propius accedere quam in Apologetico; sed etiam eo quod in priore libro non tantum distat a Minucii urbanitate, ut ita dicam, et moderatione, quantum in altero suo opusculo, ubi Minucium conviciis longe superat et ab ejus moderatione multo discrepat: quodammodo Octavius per I ad Nat. librum transit in Apologeticum. Quod idoneum in modum posse explicari sic tantum videtur, si statiiimus Minucium fuisse priorem; ex illius dialogo Septimium primum exempla aliquot totiusque sententiae constructionem transtulisse in I ad Nat. librum; deinde, cum Apologeticum scriberet, prioris sui libelli formam breviorem aliquanto et paullum mutatam reddidisse2), nova autem quaedam exempla ex eodem Octavio addidisse quo et ante usus sit; veri enim simile minime videtur Minucium e I ad Nat. libro petiisse ea quae in Apologetico invenire potuerit; Tertullianum vero turn cum Apol. conderet, denuo Octavium adiisse atque inde sumpsisse ea quae ex priore ad Nat. libro sumere non potuerit, cum ibi non lege- 1) Quod in Apologetico addidit Tertullianus exemplum, Aesculapii scilicet Jovis fulmine avaritiae judicatum, ex libro ad Nat. II (cap. 14) huc transposuit. De duobus his locis supra egimus p. 47 sq. Minucius quoque Aesculapii djioxcgavv<óaecos vaentionem paulo prius fecerat (cap. 23, 7). Et Tertullianum èt Minucium hac de re locutos in scriptis tam similibus casul tribuendum vix erit. Minucius autem Aesculapii mentionem fecit inter exempla quae omnia fere ex Ciceronis de Natura deorum libris transtulit (Oct. 23, 5 sqq.; Cic. N. D. III 41 sq.; 53 sqq.; v. Waltzing ad loc). Quod si concedimus, cum praeterea quantum ad formam Minucius Tertulliano haud valde similis sit, quare rogo Minucium statuemus Aesculapii exemplum sive ex Tertulliano transtulisse sive ex illius opusculo translatum Ciceronis subsidio reformasse ita ut de illls quae Septimius dixisset, nihil fere apud ipsum maneret? Tertullianus vero si alterum h. 1. imitatus est, optime intellegimus cur alterum praeter Minucium auctorem adhibuerit: cum enim id ageret ut de gentllium deis quam posset contumeliose loqueretur, in Minucii verbis non id invenit, quo opus sibi esse existimabat; ideo priorem suum librum adilt, ubi de Aesculapio jam egerat alium secutus auctorem qui Minucio plura habebat et ipsius Pindari versus afferebat, ut supra demonstravimus. 2) Cf. quae attulimus supra cap. I (p. 47). 76 rentur, vix est cur negemusx). Nihil mirum bis eum eundem adiisse auctorem: ut enim turn cum Apologetici caput 25 scribebat non solum II ad Nat. libri verba attulit, sed etiam versiculis quibusdam aliunde petitis auxit2); ut Apologetici caput 50 condens primum ad Nat. librum expilavit, deinde, cum ibi non tantum inveniret quanto opus sibi esse existimaret, recurrit ad illius libri exemplar, libelli ad Martyras caput 4 dico8); sic nostro quoque loco prioris opusculi textum auxit ejusdem libri fontem iterum appetens et inde hauriens. Non injuria Septimii scripta a viro quodam docto cum opere musivo comparata sunt. Semper Tertullianus idem existit, et cum aliorum scripta, et cum Minucii opusculum spoliat. Sed jam alii loei examinandi nobis sunt, utrum cum iis quae diximus congruere videantur necne. Minucius cap. 9, 5 sq., Tertullianus I ad Nat. Cap. 7, Apol. capp. 7 et 8 ambo loquuntur de Christianorum 0vsazeioie deutvots atque Olömodeloie ^tleow4). Loei hi tam similes sunt interse quantum ad argumentum, ut vix dubitare possimus hic alterum altero usum esse scriptorem5). Tarnen si non argumentum modo, sed etiam utriusque quibus usus est verba conferas, pauca admodum invenias quae comparare possis; praeterea Tertullianus in Apologetico, licet alio ordine, omnia fere quae in priore libro jam dixerat, ad verbum repetivit 6). Nihilominus et hic demonstrari !) Numerus enim locorum quos cum Minucio communes habet Tertullianus in Apologetico multo major est quam ln duobus ad Nat. libris. — Tertullianum esse Minucii imitatorem, non Minucium illius e parvls quoque apparet: facilius enim equidem crediderim Tertullianum, cum dlcat Venerem humana sagitta sauciatam esse, Minucii verba augendo adulterasse quam hunc Septimii verba correxisse; facilius quoque, Tertulliani verba (Apol. 14, 4): 'ille Neptuni structorias operas Laomedonti locat' ex MinuCii (24, 5) vocabulo 'structof fluxisse, quam contrarlum. Sed levia haec ac parvi momenti. 2) V. supra p. 50. 3) V. supra p. 39. *) Heinze op. laud. p. 321 sqq.; Hinnisdaels p. 44 sq. s) Nam cum Minucii Septimiique antecessores, qui Oraece opera sua condiderunt, pauca tantum hac de re afferant et vulgaria, saepius quoque ultra ipsa criminum nomina nihil proferant, illi contra singula descrlbunt et ordine pandunt. V. quae dixit Heinzius op. cit. p. 322: cf. Qeffcken Zw. gr. Apol. p. 167. 3) Cf. supra p. 25. 77 potest Minucium esse priorem, Tertullianum vero imitatorem ex ipsorum verborum comparatione }); haec modo spectemus: Min. 9, 6: 'canis qui candelabro nexus est, jactu offulae ultra spatium lineae qua vinctusest, ad impetum et saltum provocatur (7). Sic everso et extincto conscio luminë . . . etc. Ad. Nat. I 7 (70, 4): 'infans tibi .... necessarius; .... praeterea candelabra, quae canes anne.xi deturbent, et offulae quae eosdem canes'. Apol. 8, 7: 'infans tibi necessarius . . . .; praeterea candelabra et, lucernae. et canes aliqui, et offulae, quae illos ad eversionem luminum extendant.' Hic Tertullianus in priore libro eo similior est Minucio quod ut ille sic ipse dicit canes candelabris annexas fuisse; id vocabulum autem (=Min.: 'nexus') Apologetico, cum brevitati studeret, omisit2). Mihi autem veri simile minime videtur utrumque fortuito casu adductum eodem his locis vocabulo usum esse; sed et Minucio Septimius in Apol. propius accedit quod ibi 'eversionem luminum' posuit (=Min.: 'everso . . . lumlne'), quod in altero ejus libro frustra quaeras. Quae si ita sunt, quare Minucius, si post Tertullianum scripsit et ejus Apologetico potissimum usus est, nostro loco unum '(an)nexus' vocabulum ex I ad Nat. libro arcessivit, qui tarnen liber nihil prorsus de cetero suppeditare ei potuit, quod non etiam Apologeticus oontineret? Immo prior est Septimius; Minucio primum usus est, cum I ad Nat. librum componerèt, ut ex ipso vocabulo 'annexi' apparet; deinde in Apologetici formam alterum suum librum contrahens eam vocem 1) Mitto quod Minucius Prontonem auctorem nominat; Tert. quoque alibi auctoris alicujus nomen citat quod alter omittit (cf. Valmaggium in praef. p. XIX). Quomodo autem Minucius descrlptionem suam, quae ad singula extenditur e Tertulliani scriptis conflare potuerit, equidem haud perspicio. At enim Frontone usus est. Cur tarnen Frontone, si jam Tertulliano? Praeterea ea certe quae de initiandis tirunculis dicit Minucius (§ 5), non ex Frontonis oratlone bausit profecto, quem nonnisi sequenti paragrapho citat. 2) Hoe primus perspexit Hinnisdaelsius qui de nostro loco ait op. cit. p. 45, 3 'le texte de YAd Nationes a nettement servi d'intermédiaire entre VOctav. et VApolog.' 78 omisit; verba autem 'ad eversionem luminum extendant' addidit, fortasse iterum Minucii enarratione usus, ideo quod verborum ejus priorem formam intellegere non poterat nisi lector hujus de qua agit rei minime ignarus x). In Octavii cap. 11 Caecilius Christianorum quae est de corporis resurrectione persuasionem impugnat; inter alia dicit (§ 3) 'anceps esse malum et geminam dementiam, caelo et astris . . . interitum denuntiare, sibi mortuis extinctis . . . aeternitatem repromittere.' Ac paulo post (§ 5), 'hoe errore', inquit, 'decepti beatam sibi, ut bonis, et perpetem vitam mortuis pollicentur, ceteris ut injustis, poenam sempiternam.' Haec valde similia sunt eis quae Tertullianus dixit I ad Nat. libri cap. 7 (70, 19): 'ecce proponkmu>s vobis disciplinae nostrae sponsionem. Vitam aeternam sectatoribus et conservatoribus suis spondet, e contrario profanis et aemulis supplicium aeternam aeterno igni comminatur: ad utramque causam mortuorum resurrectio praedicatur.' In Apologetico autem ubi hunc prioris libri locum expilavit, hoe tantum posuit (8, 1): 'ecce proponimus horum facinorum mercedem: vitam aeternam repromittunt.' Nihil de aeterno illo in igne supplicio auctor; nonne et hic Minucio propius accedit in priore libro quam in Apologetico; nonne et hic in priore libro Minucium initatus est, in posteriore vero se ipse 2)? Jam venimus ad locum Octavii notissimum (13, 4), ubi Minucius Ciceronis secutus vestigia (Cic. de Nat. deor. I 22, 60) 1) Adnoto ipsum Heinzium (op. laud. p. 326) de loco Apol. 8, 6 confessum esse nos ea quae dicit Tertullianus h. I. vix intellecturos fuisse nisi Minucium haberemus; ait enim: 'Wir würden diesen Einwand (tirunculum scilicet Christianum omnium flagitiorum esse ignarum) kaum verstenen, wüssten wir nicht durch Minucius, dasz ihm . . . eine Fabelei der Christengegner zugrunde liegt'; Hinnesdaels p. 45, 3. 2) Locos de quibus modo egi primus interse comparavit Hinnisdaels op. laud. p. 48 adn. Notatu etiam dignum fortasse, Septimium, ut in priore suo libro Minucio eo similior est quod de aeterno supplicio verba fecit, sic in Apologetico eo quod vocabulum 'repromittere' usurpavit, ut Octavii conditor in § 3; in I ad Nat. libro idem vocabulum frustra quaeras. Sed Jam saepius aliis locis idem deprehendimus, neque mirum quia facile explicare possumus si statuimus Tertullianum bis Minucii llbellum adisse. Adnoto 'perpes' quoque vocabulum quo Minucius § 5 usus est, apud Tertullianum in Apol. inveniri (18, 3): 'ut qui . . . Judicaturus sit (deus scil.) suos cultores in vitae aeternae retributionem, profanos in ignem aeque perpetem et jugem' etc. 79 fabellam illam de Simonide melico et Hierone tyranno enarrat1): Simonidem scilicet ab Hierone tyranno rogatum quid de deis arbitraretur, diu cunctatum postremo respondisse nihil se ea de re affirmare posse, quia quanto diutius consideraret, tanto obscurior res sibi videretur. Tertullianus et in H ad Nat. libro (cap. 2) èt in Apologetico (cap. 46, 8) eandem rem enarravit2), hoe tarnen discrimine quod pro Simonide et Hierone Croesum ae Thaletem posuit bis. De his locis alibi fusius disputavi8); hic tantum repeto, t) Quae ceteri hls de locis judicaverunt, vide apud Hinnisdaelsium, op. cit. p. 50,2. 2) Narratiuncuiam nostram etiam exhibet Fragmentum Fuldense quod dicitur (§ 4). Sed vide an nihil ad rem. Huius fragment! versionem franco-gallicam commentario instructam Waltzingius edidit in calce libri sui quem de Fuldensi Codice composuit (ie Cod. Fuld. pp. 470—482); putat ipsum Tertullianum fragmentum hoe condidisse; partem vero Apologetici olim fuisse negat, sed coniclt dictum fragmentum primam esse adumbrationem capitum 19 et 20 Apol., quam postea auctor eis demum capitibus confectis rejecerit. Huic opinioni adstlpulari nequeo; potius crediderim Heinzium (op. laud. pp. 385 sqq.) et Geffckenum (Zw. gr. Apol. p. 286, 1) rectius rem explicasse; verba Geffckeni afferre liceat: 'das Fragm. Fuld. ist weder Tert. selbst, noch ein Stilck einer von Tert. . . . benutzten Apologie, . . . sondern ein Nachtrag zur Apologie, um diese nicht ohne das notwendige Rüstzeug der Chronologie zu lassen.' Tertullianum auctorem fragmenti non esse forsitan et ex nostro loco appareat. Apol. 46, 8: 'Quid enim Thales ille prlnceps physicorum sciscitantl Croeso de divinitate certum renuntiavit, commeatus deliberandi saepe frustratus?' Fragm. Fuld. 4: 'Cyri enim et Daril regno fuit Zacharias, quo in tempore Thales phystcorum prlnceps sciscitantl Croeso nihil certum de divinitate respondit, turbatus scilicet vocibus prophetarum.' Nemo non videt fragmenti auctorem Apologetici, locum de Thalete et Croeso ad verbum prope exscripsisse, slngulorum ordine verborum leviter tantum Immutato; cum praecedentibus et sequentlbus male haec cohaerent; expectes enim auctorem id tantum dixisse, Thaletem Cyri et Darii temporibus vixisse, nulla re addita. Putasne ipsum Tertullianum revera tale sententiae monstrum conftare potuisse? Cuius priorem de Zacharia partem ex Theophilo auctor ignotus transtulit (III 23: 6 yag voxegog x&v TiQocpïjxcov yevófievog Zayagiag óvófiaxt tjxttaasv xaxa trjv Aagsiov ftaotXeütv); huic loco ex Apologetico illa de Croeso ac Thalete mirum in modum adjunxit; quonjam Croesi nomen ibi inveniebat, In priore parte sententiae Cyrum, quem Croesi coaetaneum fuisse satis sciebat, cum Dareo copulavit; quae deinde addidit, Thaletem nihil respondisse turbatum vocibus prophetarum, a contextu aliena vldentur. Ne Tertulliano quidem talia adtribuere ausim: igitur fragmentum hoe omittere licet Tertulliani et Minucii locos gemellos interse comparantibus. 3) Musée Beige XXVI 1922 pp. 246 sqq. 80 his quoque locis Tertullianum Minucio similiorem videri in priore suo libro quam in Apologetico; modo haec conferantur: Min. 13, 4: 'Simonides, cum de eo, quid et quales arbitraretur deos, ab Hierone tyrano quaereretur ..." etc. Ad Nat. 112(96,15): 'Thales Milesius Croeso sciscitanti, quid de deis arbitraretur, . . . nihil renuntiavit'. Apol. 46, 8: 'Quid enim Thales ... . sciscitanti Croeso de divinitate certum renuntiavit?' Quod casui tribuendum esse hic quoque nego; immo Minucius Ciceronem exscripsit — Cicero enim dixerat (1. c.) 'roges me quid aut quale sit deus, auctore utar Simonide, de quo cum quaesivisset hoe idem tyrannus Hiero' eet. —, Septimius vero Minucium sequens, Simonidis dictum cum memoriter proferret, memoria.deceptus est; similiter et alias eum errasse jam vidimus1). — Minucius' in cap. 19 philosophorum variam recensens disciplinam, quae aliquatenus cum Christianorum de uno deo persuasione congruat, inter alia Epicuri quoque de #eo/c illis ilenovgyfjioig sententiam affert (§ 8): 'Epicurus ille, qui deos aut otiosos fingit aut nullos, naturam tarnen superponit;' e variis haec Ciceronis locis conflata sunt2). Idem fere de deo Epicuri Tertullianus posuit ad Nat. II 2 (96, 7): 'Epicurei (exposuerunt deum) otiosum et inexercitum et, ut ita dixerim, neminem; Apol. 47, 5: 'Epicurei (deum adseverant) otiosum et inexercitum, et ut ita dixerim, neminem in rebus humanis'8). Hic quoque Tertullianus a Minucii verbis longius distat in Apologetico eo quod ibi tria verba 'in rebus humanis' vocabulo 'neminem' adjunxit. Cum praeterea omnia quae Minucius cap. 19, 6 sqq. attulit exempla, e Ciceronis de Natura deorum libris transtulerit4), cumque Tertullianus hic certe Tullii opus non inspexerit, mihi quidem hic quoque admodum eertum videtur, Minucium ex Cicerone, ex Minucio Septimium 1) V. supra p 43, 3 (44); p. 64. 2) V. Waltzing. ad loc; Cic. de Nat. deor. 167: '(deus) nisi plane otio langueat;' ibid. 123: 'Posidonius disseruit . . . nullos esse deos Epicuro videri.' ») Waltzing. ad M. F. praeterea confert de an.46 (375,7): 'Epicurus . . . liberans a negotiis divinitatem,' Oehlerus adv. Mare. IV 15 (463, 28): 'Epicuri deus.' *) locos vide ap. Waltzing. 81 hausisse; quare enim Minucius, cum cetera e Tullio omnia transscriberet, hoe unum exemplum e Tertulliani libro ad Nat. inscripto transtulisset, praesertim cum alibi plura cum Apologetico communia habeat? Nam etsi hos locos parvi momenti ad rem dijudicandam ducimus, si ipsos tantum spectemus, tarnen levis momenti non est, his locis idem animadvertisse nos quod et alibi, Tertullianum scilicet hic in eo libro quem prius confecerit, a Minucio propius accedere quam in Apologetico. Denique et hic in libro ad Nat. contumeliosius de deis loquitur quam Minucius addito vocabulo 'inexercitum,' in Apologetico autem priorem contumeliam adhuc intendit, cum posuit: 'neminem humanis in rebus'1). Minucius in cap. 21, postquam deorum mortalitatem probavit, §§ 9 sq. negat homines post mortem deos fieri potuisse immortales; neque Romulum neque Jubam neque ceteros reges volentibus hominibus deos esse factos. In his paragraphis varia sunt quae cum Tertulliani locis quibusdam conferre possimus. De Juba deo facto alii jam satis dixerunt2); Minucius Jubae nomen solus suppeditat, Tertullianus in Apologetico (24, 7) de Mauretaniae regulis, non de uno rege loquitur; in libro ad Nat. II 8 (108, 17) pro Mauretaniae regulis Varsutinam Maurorum posuerat. De cultu divorum Imperatorum etiam Tertullianus loquitur ad Nat. I 17 (89, 18), Apol. 33. Hic uno certe loco Minucio similior est Tertullianus in priore suo libro quam in Apol.; conferantur: Min. 21, 10: ad Nat. I 17 (89,22): Apol. 33, 3: 'fieri se deos me- 'mavultenim vive- 'nee ipse se deum tuunt (reges), etsi jam re (Caesar) quam voletdici (imperator).' senes nolunt'8). deus fieri.' Quonjam autem hi loei tam similes sunt ut jure adfirmes sive Tertullianum sive Minucium ab altero pendere, cumque Minucii verba similiora sint eis quae Septimius in priore libro dixit quam in altero, hic quoque rogare licet, cur ille pauca tantum verba e libro ad Nat. I transtulerit, cum pluribus locis Apologeticum !) Cf. Schwenke, op. cit. p. 267. *) Th. Reinach, Revue de l'Hist. des Relig. 83, 1921 pp. 59 sqq. s) Cf. Vespasiani dictum a Suetonio (Vesp.23,4) laudatum: 'Vae, puto, deus flof' Ex Minucii verbis 'etsi jam senes' apparet ei Suetonii locum obversatum esse; Tert. longius a Sueton. distat. 6 82 expilarit. Immo, ut alibi, sic nostris locis Septimius in priore suo libro Minucius, in altero se ipse exscripsitx). Minucius in capite 23, Tertullianus in I ad Nat. libri cap. 10, Apol. cap. 13 de formis deorum loquuntur quae divina majestate indignae sint. Tert. Apol. 13, 7: 'quid omnino ad honorandos eos (deos scil.), quod non etiam mortuis vestris conferatis? aedes proinde, aras proinde. idem habitus et insignia in statuis; ut aetas, ut ars, ut negotium mortui fuit, ita deus est. Quo differt ab epulo Jovis silicernium, a simpulo obba, ab haruspice pollinctor'? etc. In I ad Nat. libro (10 [77, 14]) posuerat: 'easdam (ac mortuorum) statuis (deorum) inducitis formas, ut cuique ars aut negotium aut aetas fuit'; sed hic deorum aliquot exempla sequuntur, quae in Apologetico brevitati studens auctor deinde omisit2): 'senex de Saturno, imberbis de Apolline, virgo de Diana figuratur et miles in Marte et in Vulcano faber ferri consecratur'. Idem apud Min. reperias, qui (23, 5): 'Quid'? inquit, 'formae ipsae et habitus nonne arguunt ludibria et decora deorum vestrorum? Vulcanus claudus deus et debilis'... etc; multa exempla deorum indigniore forma deturpatorum sequuntur. Cum totum utriusque loei argumentum, turn unius sententiae constructio apud utrumque eadem (Min. 13, 6: 'Juppiter... modo imberbis statuitur, modo barbatus locatur', cf. Tert. ad N. I 10 [77, 15]: 'senex de Saturno ... fabricatur et miles in Marte ... consecratur') efficiunt ut hos locos alterum ab altero pendere existimem. Tertullianus autem Minucio similior est in libro ad Nat. inscripto quam in Apol. eo quod hic nullum deum nominatim affert. Id autem expectare nos debere, si post Minucium scripserit, supra exposuimus. Accedunt alia. Minucius omnia, vel certe plurima quae profert exempla e Ciceronis de Natura deorum libris 1) Min. 21, 9: 'nisi forte post mortem deos flngitis, et perjerante Proculo deus Romulus.' Tert. Apol. 21, 23: 'dehinc (Christus) in caelum est ereptus multo verius quam apud vos asseverare de Romulis Proculi solent.' In libris ad Nat. Proculus nusquam comparet (nam 'contemplatorem Illum principis in caeluni recepti' [ad Nat. I 10 (77, 26)1 Iam vidimus ex Tatiano esse adsumptum [supra p. 33 sq.]); tarnen notatu dignum videtur quod et ceteri apologetae Proculi exemplo utuntur, non ut cum Romulo Cbrlstum conferant, sed ut demonstrent deos gentilrum homines olim fuisse. Cf. e.g. Lact. Div. Inst. I 15, 32; Aug. Civ. D. III 15 init. - De nostris locis cf. etiam Hinnisdaels op. cit. p. 73 sq. 2) Cf. supra p. 32. 83 transtulitx); cur, si Tertulliani ad Nationes librum ante oculos habuisset, ad Ciceronem recurrisset? Si singula spectes exempla, luce clarius apparet Tertullianum esse imitatorem, non Minucium. Nam cum dicit ille, Apollinem esse imberbem, quale in eo dedecus est? An gratia et levitas juventae propriae cuiquam dedecori fuerunt unquam? Sed ex Minucio solo intelligimus quare Apollini sit dedecori levem esse; videlicet quod filius ejus Aesculapius promissa barba effingitur. E Cicerone haec Minucii2), et apud alios quoque e Christianis haec leguntur8); quo satis apparet Septimium transformasse haec et contraxisse, non Minucium correxisse illum. Denique apud Minucium formae tantum et habitus deorum deridentur, Tertullianus vero cum Minucii verbis conjunxit alterum quendam auctorem, qui non formas ignobiles, sed potius deos artifices carpebat. Cf. ex. gr. jam Aristid. 10, 1 (Geffcken): '"Htpatorov nageioayovai foor elvai xai iovxov %a>Xov . . . xai xgaxovvra atpvgav xai TtvgoXafiov xai %aXxevovxa yagiv too^s'(= Tert. ad Nat. p. 77, 17: 'in Vulcano faber ferri consecratur'); ibid. 10, 7: '"Aatje dè nageiodyexai &eóe elvai noXsnta-ti)e- -- (add. Syr.) (= Tert. ibid. p. 77, 16: 'miles in Marte... consecratur'). Adhuc cognoscimus quomodo Septimius ex duobus scriptoribus verba sua conflavent. Postremo Minucius a ceteris Christianae fidei defensoribus et eo propior est quod omnia haec exempla profert ut deos gentilium rideat; Tertullianus econtra demonstrare conatur hisce nisus exemplis, statuas deorum simillimas esse simulacris mortuorum. Et in hoe duo argumenta inter se aliena confudit. Sed satis jam fortasse constabit Minucium nostro loco esse priorem *). ') Locos vide apud Waltzing. ad Min. 2) Nat. d. III 34, 83: '(Dionysius) Aesculapii Epidauri barbamaureamdemijussit; neque enim convenire barbaium esse filium, cum in omnibus fanis pater imberbis esset' Cf. I 35, 83: 'Apollinem semper imberbem.' 3) Arnob. VI 21: 'nam quid Aesculapii gravitatem ab eo (Dion.) esse commemo- rem risam? quem cum barba spoliaret faclnus esse dicebat indlgnum, ex Apolline procreatum patre levi et glabro .... ita barbatum filium fingi, ut' . .. etc. Lact. I 10, 3, postquam de Aesculapio locutus est, pergit: 'quid Apolio pater ejus?1 De Apollinis juventa aut filii barba sane bic non loquitur. Sed narratiunculam nostram ille quoque exhibet Div. Inst. II 4, 18. *) Heinzius op. laud. p. 357 locum ex I ad N. libro sumptum omisit. 84 Octavius in capite 25 gentilium praesumptionem infirmare studet tanquam patria superstitio Romanis imperium fundaverit, tanquam Romanis pietas sua, qui et alienos deos ut proprios coluerint, jus ac potestatem in universos populos dederit. Octavius his Caecilio respondet qui id ipsum cap. 6 contenderat. Tertullianus eadem habet ad Nat. II 17, Apol. 25, 2 sqq.l). Minucius exemplis aliquot e Romana historia sumptis demonstrat non pios Romanos sed impios et irreligiosos ubique deprehendi 2). Deinde pergit. (§ 5): 'ita quicquid Romani tenent. . . audaciae praeda est, templa omnia de manubiis' eet. Tertullianus omissis exemplis in ceteris multa cum Minucio communia habet. Atque in his, quod ad nostrum propositum magni videtur momenti, a Minucio minus longe discedit in priore suo libro quam in Apologetico. Conferantur e. g. haec: Min. 25, 6: 'totiens ergo Romanis impiatum est quotiens triumphatum, tot de diis spolia quot de gentibus et tropaea.' ad Nat. 1117(133,1): 'tot sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot deinde de deis tibus triumphi, manent et simulacra captiva8), et utique.. victores suos non amant.' Apol. 25, 15: 'tot igitur sacrilegia Romanorum quot tropaea, tot de deis quot de gentibus triumphi, tot manubiae4) quot manent adhuc simulacra captivorum deorum' B). Min. 25, 7: adNat.II 17(132,12): Apol. 25, 13: igitur Romani non ' ante 'ergo non ante reliideo tanti quod reli- religiosi quam majo- giosi Romani quam 1) Equidem hls de locis fusius non disputabo, quonjam egregie eos jam tractavlt Hinnisdaels op. laud. pp. 77—87. 2) Hinnisdaels op. cit. p. 78, 1. 3) Min. Fel. 25, 6 in: 'captivas (religiones) .... adorare.' *) Min. Fel, 25.5: 'templa omnia de manubiis: Tertullianum jam ex hoe vocabulo apparet, cum Apol. conderet, h. L denuo Octavium lnspexisse. 6) Hos locos Jam interse comparavit Hauck, Terts Leben p. 57, 2 (p. 58). Cf. Musée beige 1922 p. 244; Hinnisdaels op. I. p. 82 sq.; p. 83, 1; Baehrens, op. laud. p. 116. 85 giosi, sed quod im- res neque ideo majo- magni ideoque non pune sacrilegi'1). res, quia reiigiosi'2). propterea magni, quia religiosi.' ad Nat. II 17(133,8): 'regnum universae nationes mporibus/iabuerunt, ut Assyrii, ut Medi, ut Persae, ut Aegypuc penes quosdam, et tarnen qui amiserunt, non sine religionibus et cultu et de propitiorum deorum mora cessit universa paene dominatio. Sors temporum ita volu- t laeduntur, frustra adorantur.' Apol. 25, 16: 'sed quia nihil sentiunt, tam impune laeduntur quam frustra coluntur.' Advertas velim Tertulliani in Apol. brevitatis studium. 2) Hauck, op. cit. loc. cit. 3) V. Supra p. 51, 1. 4) Cf. Musée beige 1922 p. 243; Hinnisdaels op. cit. pp. 86 sq. Minucium exscripslt [Cyprian.J idol. 3. 86 eum Octavium denuo adiisse vel e sacerdotiorum enumeratione satis apparet. Adde quod Minucius sacerdotes illos adjunxit ut confutaret Caecilii verba (6, 2): 'sic (Romanorum potestas) . . . totius orbis ambitus occupavit.. . dum urbem muniunt sacrorum religionibus, castis virginibus, multis honoribus ac nominibus sacerdotum' Min. cap. 26, 5 sq. oracula antiqua carpit; inter alia exempla etiam ambiguum illud posuit oraculum quod Pyrrho ab Apolline !) Sic jam Ebert. op. laud. p. 364. —Alia in Minucii cap. 25 cum aliis Tertulliani locis conferre possumus. Oe Min. 25, 2 supra jam egimus (p. 65). 25, 8 Minucius Accam Larentiam et Floram meretrices a Romanis deorum numero iilatas ridet, Tert. ad N. II 17 (130, 8), Apol. 25, 3 Larentinam retinuit, Floram omisit; contra Mutunum et Sterculum, deos et ipsos pudendos adjunxit ex 1. ad Nat. II (116, 3). Praeterea ad Nat. II 10 totam de Larentina et Hercule fabellam enarravit quam aiiunde etiam novimus (locos v. apud Hosium in Geil. N.A. Vil 7,5), cf. Apol. 13,9. Ut Minucius sic Lactantius Floram et Larentinam conjunxit Div. Inst. I 20 Init. — Min. 25, 11 conferre possumus cum Apol. 15, 7: Min.: 'Ubi autem magis quam a sacerdotibus inter aras et delubra conducuntur stupra, tractantur lenocinia, adalteria meditantur ? Frequentius denique in aeditnorum ceilulis quam in ipsis lupanaribus flagrans libido defungitur.' Tert.: '.... si adiciam, quae non minus conscientiae omnium recognoscant, in templis adalteria componi, Inter aras lenocinia tractari, in ipsis plerumque aedituorum et sacerdotum tabernaculis, sub iisdem vittis et apicibus et purpuris, ture flagrante, libidinem expungi, nescio, ne plus de vobis del vestri quam de Christianis querantur.' Hos locos Wageningius (Mnemos. 51, 1923 p. 227) attulit ut priorem esse Tertullianum demonstraret; cf. jam Heinzii op. cit. p. 365; Bulzer Quid M. F. cett. pp. 45 sq.; contra quem vide quae dixerit Hinnisdaels, Musée beige 28,1924 p. 31 sq.; 1'Oct. de M. F. p. 79, 1. Qui loei optime docere videntur quomodo Tertuliianus auctoribus suis uti solitus sit. Minucius enim de sacerdotibus deque aris templorum locutus erat, Tertulliano inter scribendum statim tota templa oculis oboriuntur, cum cellis, cum sacerdotibus atque eis omnibus ordlnis sui insignibus exornatis, vittis scil., apicibus, purpuris; ille dixerat in templis flagrantem libidinem defungi; hic vero, cum unam voculam 'flagrans' legit, statim turis in templis flagrantis surgentes nubeculas somniat, et eas paucis verbis lectori effingit; apud Minucium, qui talia audent, irreligiosi ergo deos inveniuntur, apud hunc autem extemplo dei ipsi adsunt de gentilium inverecundia coram querentes! — Sic de deis quos Minucius 25; 9 enumeraverat, alter ad Nat. II 17 (130, 13), Apol. 25, 7 nonnisi Jovem Creticum et Junonem retinuit; sed quanto efficacius deorum illorum turpitudinem expressitl Qui de Jovis male olenti nutrice ludos facit, Junonl Larentinam lupam anteponit. Sed jam satis: sufficit demonstrasse hls quoque exemplis, Septimium ubique eundem in modum auctores suos non solum transcrlpslsse, sed etiam novam in formam illorum verba rettudisse, novis conviciis adauxisse aut intendisse. 87 datum e Ciceronis libro cognovimus*). Tertullianus in Apol. (22, 10) hoe tantum dixit: 'in oraculis . . . quo ingenio ambiguitates temperent in eventum, sciunt Croesi, sciunt Pyrrhi' 2). In libris ad Nat. inscriptis de Pyrrhi oraculo nihil legitur; sed libri II cap. 17 auctor Pyrrhum Achillis filium3) nominavit (132, 3): 'si Romanis praestitisse valuerunt (dei regnum), cur Athenas a Xerxe non defendit? vel cur Delphos de manu Pyrrhi Apollo non eruit' *)? Sed de oraculo Croeso dato eodem capite paullo ante haec dixerat (131, 15): 'dediticius Admeti5) cives Romanos imperio lem cultorem suum Croesum ambiguis sortibus fallendo timebat deus verum constanter praenuntiare regno exeddendum ei esse > ?' Quod in Apologetico de Croeso Tertullianus posuit, ex hoe 1. II ad Nat. loco sumpsisse eum vix dubium est6). Si verum hoe, notatu certe dignum, hic quoque Pyrrhi alicujus nomen legere nos7). Si revera Tertullianus in Apol. Pyrrhi exemplum e Minucio sumpsit, tarnen et suum ipsius librum quem prius composuit, denuo adiit. Ac jam saepius vidimus Septimium varios auctores in unum conflare esse solitum8). — In eodem Minucii capite unam praeterea sententiam legimus quam cum Tertulliani locis duobus, altero ex libro ad Nat. II, altero ex Apol. sumptis conferre possumus: Min. 26, 10: ad Nat. II3 (99, 19): Apol. 9, 20: '(daemonibus) adspi- 'si... videntur esse 'caecitatis duae sperantibus ... praesti- qui non sunt, cur non cies facile occurrunt, 1) Cic. de dlvin. II 56, 116. 2) Taceo quod hos Minucii Septimiique locos saepe attulerunt ut Minucium priorem evincerent: cf. jam Ebert, Tert.s Verhaltniss etc. p. 367; Baehrens op. cit. p. 115. *) V. Oehlerum ad loc. *) Waltzingius et ipse hunc locum ad Min. 26, 6 affert. 5) Cf. Min. 24, 5; Tert. Apol. 14, 4. °) Cf. supra p. 50. ") lam Cicero 1. c. Pyrrhi Croesique exempla conjunxlt, Ennium secutus. 8) Si tota capita spectamus, Tertullianus Minucio in Apol. eo magis similis est quod, ut Minucius quoque, Pyrrhi exemplo usus est, ut daemonum fallaciam revinceret (Buizer, op. laud. p. 53); in libro vero ad Nat II exemplum Croesi posuit, cum demonstrare studeret, deos potestatem regnandi cultoribus suis vindicare nunquam potuisse; cf. Aug. de Civ. D. III 17, qui in hac ipsa demonstratione Pyrrhi denuo oraculum enarravlt! (I p. 125 Domb.). 88 gias edunt (magi), vel quae non sunt videri, vel quae sunt non videri sint non videntur?' ut qui non vident quae non sunt, videre videanturquae non sunt2)'. De his locis nihil affirmare ausim, quonjam apud utrumque contextus ipse prorsus diversus. Adnoto tarnen Tertullianum, si singula verba diligentius spectes, in II ad Nat. libro propius a Minucio stare quam in Apologetico: illic enim, ut Minucius, verbum 'vider/' passive usurpavit, in Apol. vero 'videre' forma activa. — Venimus ad Minucii caput 28, in quo nonnulla leguntur quae cum duobus Tertulliani scriptis conferre licet, ut Min. § 7: 'nisi quod vos et totos asinos in stabulis cum vestra vel Epona consecratis.' ad Nat. 111(81, 17): 'sane vos totos asinos colitis et cum sua Epona, et (omnia j>umenta et pecora et bestias, quae perinde cum suis praesepibus conisecratbs.' Apol. 16, 5: 'vos tarnen non negabitis et jumenta omnia et totos cantherlos 8) cum sua Epona coli a vobis.' Nemo non animadvertit Tertullianum h. 1. Minucio propius accedere in priore suo libro quam in Apologetico, non modo si singula verba spectet, sed et quantum ad totius constructionem i) Minucium exscripsit Lactantius (Div. Inst. II 14, 10): 'magorum quoque ars omnis ac potentia horum (i. e. daemonum) adspirationibus constat, a quibus invocati visus homlnum praestigiis obcaecantibus fallunt, ut non vidtant ea quae sunt et videre se putent illa quae non sunt;' ejusdem Epitome 23, 6: '(daemonum) adspiratione fit ut quod sit, non esse, et quod non sit esse videatiir.' *) Hos locos inter se comparavit Waltzingius ad Apol. S) In hac voce idem male dicendi studium deprehendas quod jam saepe cognovimus apud Tert. Contra Apol. 16, 12 legimus 'auribus asininis' pro prioris libri (ad Nat. I 14 [84, 15]) 'auribus cantheriorum.' 'Cantherius' idem est atque 'asinus' cf. Apul. Metamm. III 27 (72, 12). 89 sententiae. Jure igitur his locis innitetur is qui Minucium ante alterum scripsisse demonstrare volet1). Eodem capite (28, 8 sq.) Minucius Aegyptiorum superstitiones deridet, qui bovem adorent, serpentes, crocodilos, beluas ceteras colant, aves quoque et pisces, qui ceparum acrimonias 2) metuant, yaoTQórv jivevpaxa perhorrescant. Talia de Aegyptiorum deis saepe invenias, ut apud gentiles, qui negl &e&v libros condiderunt, sic apud Christianos 8). Multo brevius Tertullianus in II ad Nat. libro (8 [109,2]): 'haec,' inquit, 'libertas adoptandorum deorum quousque profecerit, ptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt, ptiorum superstitiones docent, qui etiam bestias privatas colunt, orcodrillos et Anubem suum,' speciosa quidem emendatione, sed tarnen minus recta, ni fallor. Oothofredus enim et post eum Rigaltius vestigia litterarum sp in secunda lacuna animadvertere sibi sunt visi; cum vero saepe in enumerandis Aegyptiorum deis aspides et serpentes (Min. 28, 8) adjungantur (cf. Jam. Cic. de Nat. D. III 19, 47: 'boves igitur et equos, ibes, accipitres, aspidas, crocodilos, plsces, canes, lupos, faeles, multas praetera beluas in deorum numerum reponemus'), vestigia ea negligenda nobis esse minime puto; propono: *sp (Goth : 'et aspidem').' — In sequentibus editor 'Anubem' posuit pro tradito 'anguem.' Sed et alii juxta aspidas angues quoque enumerant: Aristid. 12, 7 (Syr.): 'einige (beten an) die Schlange und einige die Aspis; eet.; Athenag. Suppl. 1 (120, 12 G.): 'oi dk Alyvnwi xai aUovgove xai xgoxoSeüovs xai Stpsis xai aonida? xai xivat fcovs vofiiZovoiv' 91 — Denique Oct. 28, 10 Minucius eorum repugnat opinioni qui putent Christianos colere atque adorare sacerdotis vel antistitis virilia et quasi parentis sui naturam venerari; quod crimen in ipsos gentiles retorquens dicit eorum fortasse ista esse sacra, 'apud quos sexus omnis membris omnibus prostet, .... qui medios viros lambant, libidinosa ore inguinibus inhaerescant, homines malae linguae etiam si tacerent, quos prius taedescat impudicitiae suae quam pudescat'. De gentilium quorundamore impudico Tertullianus etiam loquitur ad Nat. I 15, Apol. 9, 12. Sed hic non adoratorum sacerdotis virilium crimen diluere studet, sed infanticidii! ad Nat. I 15 (85, 5): 'nos infanticidio litamus sive initiamus'; (85, 10): 'non aliter vos quoque infanticidae'; (85, 19): 'sed de ea impietatis hostia dicimur '; (85,21): 'non multo secernimur a vestra voracitate'. Sequitur autem illud fellatoris exemplum; in Apol. similiter *). Ac juvat duorum Tertulliani operum verba juxtaponere: ad Nat. I 15 (85, 22): 'si illa (voracitas vestra) impudica est, nostra vero crudelis, conjungimur, si forte, natura, qua semper saevitia cum impudicitia concordat. Quamquam quid minus, immo quid non Apol. 9, 12: 'Minus autem et illi faciunt, qui libidine fera humanis membris inhiant, quia vivos vorant? minus humano sanguine ad spurcitiam consecrantur, quia futurum sanguinem lambunt? non edunt ('wo Schwartz falschlich B melioribus parentibus, obliviscimini quanta materia incesti submi tur?' Apol. 9, 17: '... filios exponitis suscipiendos ab aliqua praetereunte misericordia extranea vel adoptandos melioribus parentibus emancipatis.' Nemo non advertit, quanto hic similior sit Tert. Minucio in I ad Nat. libro quam in posteriore opusculo suo. Hoe casui tribuendum esse haud facile quis affirmare ausit; ergo si post Septimium scripsit Minucius, tria illa vocabula quae inclinatis impressa sunt literis, e priore Tertulliani libello transtulit, in ceteris ubique Apologeticum secutus. Quod quare fecerit, nemo 1) Saturni exemplum, 'cum Dianae Mercurii Jovis exemplis conjunctum, Tert. etiam exhibet Scorp. 7 (160, 3). 2) Musée beige 1922 pp. 241 sqq. — De differentibus Apologetici et libelli ad Nat formis cf. supra p. 37. 96 si sanus est, intellegere potest. Itaque Minucius id non fecit, sed Tertullianus Octavium bis imitatus est, semel e longinquo secutus, semel ipsa Minucii vestigia premens. — In capite 34 Octavii pauca quoque leguntur (§§ 5, 7), quae èt cum Apologetico Tertulliani èt cum singulis ad Nat. libellis conferre possimus, cum tarnen ejus capitis pars longe major unius Apologetici locos aliquot in memoriam lectoris revocet. Sed de his locis melius infra disputabimus.x) 34, 11 aliquatenus conferri potest cum ad Nat. II 6 (105, 13). Cap. 37, 5 Minucius inter viros qui fortissime calamitates sunt passi, Regulum quoque nominat. Eundem habet Tertullianus ad Nat. I 98 (90, 5), Apol. 50, 62); cetera quae profert exempla a Minucio diversa eunt, Apol. 50, 5 tarnen, ut Minucjus, Scaevolam laudat. Cum Apologeticum scriberet, Minucium certe inspexit (si post eum scripsit), ut e paragrapho 2 ejusdem capitis apparet, ubi dicit: 'victoria est autem, pro quo certaveris, obtinere', cf. Min. 37, 1 fin.: 'vicit enim qui quod contendit, obtinuit'. Haud absurde igitur conicias Scaevolae quoque exemplum, quod in I ad Nat. libro desideratur, ex Octavio huc transtulisse Septimium, nisi ad Mart. 4 quoque legeretur, et ea forma quae Apologetici loco simillima sit.3) Librum autem ad Mart. Tertullianum denuo inspexisse, cum Apol. 50 conderet, superiore capite satis cognovimus. Itaque, si e superioribus veri videtur simile post Minucium eum scripsisse, ut Apol. 50 conflaret, haud minus quam quattuor diversa opera adiisse eum necessario cogitur: ipsius scilicet turn ad Nat. libellum cum ad Martyras opusculum, Minuci Felicis *) In eis Octavii capitibus quae statim sequuntur, nihil cum duobus ad Nat. libellis conferri potest. Sed contra eos qui semper contendunt, omnia quae cum Minucio communia habent Tertullianus, in solo Apologetico inveniri, moneo Minlcii verba 'sapiens ignis' 35, 3 ('illic sapiens ignis membra urit' eet, cf. Heinzii op. laud. p. 480, 2), quae in loco gemello Apologetici 48, 12 sqq. frustra quaefas, tarnen in alio Tert. libro legere nos, etsi dlverso contextu: Scorp. 3(151,8): 'sapiens ignis effigiem vituli det lllis (Judaeis)' eet V. Oehl. I p. 504 ad loc. Num Minucii verba ei ob oculos obversabantur cum Scorpiacen scriberet? Verborum certe illorum conjunctio admodum rara est. 2) De his Tertulliani locis cf. supra pp. 39 sqq. 3) ad Mart. 4 (Oehl. I 12): Apol. 50, 5: 'Mucius manum suam dexteram in ara 'Mucius dexteram suam libens In ara cremavit.' reliquit.' 97 Octavium, quartum quendam librum quo et Clemens Alexandrinus usus sit.x) De locis Oct. 37, 12, ad Nat. I 10 (79, 25 sqq ), Apol. 15, 1 sqq. taceo quonjam hic alterum Tertulliani opus alteri tam simile est, ut dijudicari nequeat, utrum cum Octavio magis concordet.2) Tertullianus scenicarum venustatum multa affert exempla, Minucius nullum; sed et alibi ille de suo exempla nonnulla addidit, cum cetera ex alio scriptore transtulisset. In ceteris Octavii capitibus nihil legitur quod cum duobus ad Nat. libellis conferri possit. Ac jam ad finem hujus disputationis pervenimus, qua quid didicerimus, brevibus complecti liceat. Cum inter omnes constet in Tertulliani Apologetico innumeros paene locos inveniri qui sive ex Minucii Octavio translati sint, sive quibus Minucius usus sit exemplis, in duobus etiam ad Nat. libellis paucos quosdam invenimus locos qui aliquam cum Octavio similitudinem praese ferunt. Quorum alii, sed paucissimi, ejusmodi res continebant, quas in Apologetico nusquam auctor expresserit; alii vero, quantum ad ipsam verborum formam et constructionem, magis cum Octavio concinebant, quam Apologetici loei similes; erant et qui longius ab Octavii textu distarent, quam gemelli Apologetici loei. Ex quo sequi nobis necessario videbatur, ut Minucius, si revera post Septimium scripserit, hic illic praeter Apologeticum librum etiam duos ad Nationes libellos adierit, quonjam casui tribui non poterat quod in duobus scriptis tam similibus argumento quam sunt libri ad Nationes et Octavius dialogus, nonnusquam tam similia quoque constructione et electione verborum legantur. Sed loei illi de quibus loquor pauci erant; qui quanto pauciores, tanto absurdius videri debebat, Minucium hosce libellos inspexisse hic illic; neque erant magni momenti, si argumentum ipsorum et contextum spectabamus; adeo rationem et causam certam indagare nusquam potuimus, cur illis locis Apologeticum prae hisce libellis Octavii neglexerit conditor. Contra, si Minucius ante Septimium scripsit, expectandum nobis erat, in libris quoque *) supra p. 40, 2. 2) Heinze. op laud. p. 364, 2; Buizer, 1. ind. p. 44 sq. 7 98 ad Nationes inscriptis, quos ante Apologeticum confectos superiore capite satis demonstravimus, nonnulla inveniri, quae ipsa verborum forma ex Octavio translata esse argueret; et rem ita se habere compertum jam habemus. Tertullianus deinde, quare post libros ad Nat. absolutos Octavium dialogum denuo adierit, optime intellegimus, ut qui prioris libri formam tantopere hic contraxerit et breviorem reddiderit, ut necessario alium praeter illos libellos fontem ex quo hortulum suum irrigaret, circumspicere cogeretur; pluribus quam in priore suo opere fecerat exemplis argumentationem suam superstruere volebat; quae nusquam invenire promptius erat, quam in Octavio quem ante jam expilaverat; et alias eum varios in unum conflasse auctores, pro certo cognovimus. Quin etiam vehementer dubito an Apologeticum post duos ad Nationes libellos tam brevi temporis spatio conscribere non potuerit, nisi Octavium librum manibus tenuerit. Denique, si Tertullianus prior, aliqua subsidunt quae affatim explicari nequeant; si vero Minucius, omnia plana et facilia jam evadunt. Itaque adseverare haud dubito, Tertullianum Octavio usum esse primum in libris ad Nationes conscribendis1), deinde tum cum Apologeticum conderet. Quod verum esse, etiam sequenti capite demonstraturum me spero. i) Cf. Hinnisdaels, op. laud. p. 27. CAPUT TERTIUM. DE NONNULLIS OCTAVII ET APOLOGETICI LOCIS SIMIL1BUS. Postquam superiore capite cognovimus veri simile esse Tertullianum post Minucium èt quos ad Nationes mandavit libros èt Apologeticum composuisse, cuius rei ratio constabat ex comparatione aliquot locorum ex tribus illis operibus desumptorum, nunc jam liceat ceteros nonnullos Octavii atque Apologetici locos interse comparare ut indagemus possitne id quod tune verum esse nobis persuasimus, hic quoque ita se habere demonstrari. Ac ne quis obiciat eos tantum locos nos selegisse qui propositum nostrum testari videantur, a duobus Minucii et Tertulliani incipiamus locis quos alii in contrarium vertere sunt conati. Et agitur de Octavii cap. 21, 4—9, Apologetici cap. 10, 5—11. Hic enim V. D. J. van Wageningen, Heinzii vestigia secutus verbis Minucii et Tertulliani interse collatis non ita multo ante demonstrare conatus est illum imitatorem, hunc illius esse fontem atque auctorem x). Cui sane oblocuti sunt alii2); sed quonjam ne illi quidem rem plene ac perfecte videntur tractasse, mihi quoque in eam rem stipem conferendam putavi. Sunt autem loei hi; quos lectoris commodum respiciens exscripsi: Minuc. 21, 4: 'Saturnum enim, principem hujus generis et examinis, omnes scriptores vetustatis Graeci Romanique hominem prodiderunt. Scit hoe Nepos et Cassius in Tert. Apol. 10, 5: 'Nunc ergo per singulos decurram, tot ac tantos, novos veteres, barbaros Graecos, Romanos peregrinos, captivos adoptivos, proprios communes, 0 v. Wageningen, Mnemosyne 51 (1923) pp. 224—226. *) Q. Hinnisdaels, Musée beige 28 (1924) pp. 27—29. Cf. etiam Guil. Baehrens in Ztschr. für Wissensch. Theologie 1924 p. 117. 100 historia, et Thallus ac Diodorus hoe loquuntur. (5). Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saevientis accesserat, et Jani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras imprimere, nummos signare, instrumenta conficere (6). Itaque latebram suam quod tuto latuisset, vocari maluit Latium, et urbem Saturniam indito de suo nomine et Janiculum Janus ad memoriam uterque posteritatis reliquerunt. (7). Homo igitur utique qui fugit, homo utique qui latuit, et pater hominis et natus ex homine: Terrae enim vel Caeli filius, quod apud ltalos esset ignotis parentibus proditus, ut in hodiernum l)inopinato visos caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus. (8.) Eius filius Juppiter Cretae excluso parente regnavit, illic obiit, illic filios habuit: adhuc antrum Jovis visitur et sepulcrum ejus ostenditur, et ipsis sacris suis humanitatis arguitur. (9.) Otiosum est ire per singulos et totam seriem generis istius explicare, cum in primis parentibus probata mortalitas in ceteros ipso ordine successionis influxerit.' masculos feminas, rusticos urbanos, nauticos militares? (6). otiosum est enim etiam titulos persequi: ut colligam in compendium, et hoe non quo cognoscatis, sed ut recognoscatis (certe enim oblitos agitis), ante Saturnum deus penes vos nemo est; ab illo census totius vel potioris et notioris divinitatis. Itaque quod de origine constiterit, id et de posteritate conveniet. (7). Saturnum itaque, quantum litterae, neque Diodorus Graecus aut Thallus, neque Cassius Severus aut Cornelius Nepos, neque ullus commentator ejusmodi antiquitatum aliud quam hominem promulgaverunt: si quantum rerum argumenta, nusquam invenio fideliora quam apud ipsam Italiam, in qua Saturnus post muitos expeditiones postque Attica hospitia consedit, exceptus ab Jano, vel Jane, ut Salii volunt. (8.) Mons quem incoluerat, Saturnius dictus; civitas quam depalaverat, Saturnia usque nunc est; tota denique Italia post Oenotriam Saturnia cognominabatur. Ab ipso primum tabulae et imagine signatus nummus, et indeaerario praesidet. (9.) Tarnen, si homo Saturnus, utique ex homine; et i) 'in hodiernum,' cf. Tert. Apol. 10, 4 (est autem § quae nostro loco praecedit): 'ad hodiernum.' 101 quia ab homine, non utique de Caelo atque Terra. Sed cujus parentes ignoti erant, facile fuit eorum filium dici, quorum et omnes possumus videri. Quis enim non caelum ac terram patrem ac matrem venerationis et honoris gratia appellet, vel ex consuetudine humana, qua ignoti vel ex inopinato apparentes de caelo supervenlsse dicuntur? (10). Proinde Saturno repentino ubique caelitem contigit dici; nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus in incerto est. Taceo quod ita rudes tune homines agebant, ut cujuslibet novi viri adspectu quasi divino commoverentur, cum' hodie jam politi, quos ante paucos dies luctu publico humatos mortuos sint confessi, in deos consecrent.' De nostris locis multi varie egeruntl); alii eis usi sunt ut Minucio primum locum vindicarent, alii vero ex eisdem Tertullianum priorem esse demonstrare conati sunt. Quae ut ostenderent etsi nonnulla protulerunt argumenta quae negligenda videntur minime2), tarnen eorum plerique, paucis certe exceptis, jam ideo erraverunt, quod praeter Octavium et Apologeticum hic quoque nullum alium librum sive ipsius Tertulliani, sive alterius auctoris, quem cum nostris locis conferrent, attulerunt. Priorum argumenta 1) Muitos enumerat Buizer, op. laud. p. 30, 4; alios ipse jam supra addidi. Cf. Hinnisdaels, 1'Oct. de M. F. etc. p. 66, 3. 2) Oe locis imprimis Oct. 21,4, Apol. 10,7 saepe summa diligentia, nonnumquam nimia etiam, egerunt, ab Eberto (Terts VerhSltnlss p. 371) usque ad Waltzingium (Musée beige XXV 1921 p. 195, ubi de Reinachii opusculo loquitur quod supra Jam attulimus) et Baehrensium (Ztschr. f. neutest. Wiss. 23, 1924 p. 117) et Geisavium (Philol. Woch. 45, 1925 col. 668). 102 omnia denuo recensere nobis in animo non est, ne charta non excipiat quae dicenda essent, neve lectori taedium moveamus; ea tantum tractabimus quae rectius perspexisse quam ceteri fortasse videbimur. lam primum non solum ipsos locos nostros sed tota capita Minucii 21, Tertulliani 10 paulo accuratius inspiciamus. His capitibus ambo id agunt, ut deos gentilium homines olim fuisse arguant. Minucius primum aliquot enumerat exempla hominum deorum et nonnullos auctores qui in hanc sententiam philosophati sint, quae ex Ciceronis de Deorum Natura libris omnia arcessivit (§§ 1—2); deinde (§ 3) affert epistulam Alexandri ad matrem apocrypham, quae deos homines fuisse revelat: Vulcanum autem esse principem deorum, ab illo censum ducere Jovis gentem. Quam epistulam revera Leo quidam Pellaeus composuit; eam èt alii Christiani fidei defensores afferunt1) èt Tertullianus saepe habet2). Post quae 8) de Saturno 4) Minucius aliquanto copiosius ag't (§§ 4—7); dein ad Saturni filium transit, quem et alia et jam Cretense sepulcrum6) mortalem fuisse arguant (§ 8); totam demum Jovis generis seriem explicare non vult (§ 9)6); paucis tantum adjectis exemplis declarat nee mortuos in caelum adlectos, nee natos esse deos; manifestum esse homines illos fuisse quos et natos et mortuos pro certo compererimus (§§ 9—12). Quae de Jove auctor adfirmat, e Cicerone hausit, cetera partim e Tullio partim ex aliis auctoribus transtulit; quae vero de Saturno dicit, unde arcessiverit, adhuc ignorabatur. — Tertullianus quoque demonstrare vult gentilium deos homines fuisse (Apol. 10, 3); 1) Tatian. 27 (28,27 Schw.); Athenagoras 28 init.; Clem. Al. Str. I 21,106; Arnob. IV 29 (165, 15); Augustln. Civ. D. VIII 5; VIII 27; XII 11; [Cyprian.] idol. 2; Cohort, ad gent. 9; Qeffcken, Zw. gr. Apol. p. 223, 4. 2) Tert. de Corona 7 (Oehl. I 433); 'Leonis Aegyptii scripta', de Pallio 3 (ibid. 928): 'quod Aegyptii narrant et Alexander digerlt et materiegit'; Qeffcken l.c; ejusdem Kynlka und Verwandtes p. 99. 3) Textum constituit Waltzing. 4) De transitu a Vulcano ad Saturnum v. quae dixit contra Heinzium Hinnisdaels, 1'Oct. de M. F. p. 75. De tota § 4 denuo agere supersedeo. Callim h. Jov. 8. Minucius hausit e Cic. Nat. d. 11121,53: 'Cretensem'(Jovem), cujus in illa insula sepulcrum ostenditur.' Quem Ciceronis locum Lactantius quoque exscripsit Div. Inst. I 11, 48. «) Cum Minucii verbis 'otiosum est ire per slngulos' cf. Lact. Div. Inst. II 4, 28: 'otiosum est persequi singula.' Octavii textum constituit Waltzing. 103 hoe testari ait civitates 'in quibus nati sint', et regiones, 'in quibus aliquid operati vestigia reliquerint, in quibus etiam sepulti demonstrentur' (§ 4). Deinde dicit per singulos deos decurrere se nolle (§ 5); itaque Saturnum elegit quem hominem fuisse demonstrat, cum Minucio similia profert (§§ 6—10); post haec in fine capitis (§ 11) de Jove breviter loquitur; sequenti demum capite negat homines post mortem deos fieri, multis adductis exemplis, post quae ad alia transit. In his locis conscribendis alterum ex altero hausissel), jam ex una Minucii § 4 cum Tertulliani § 7 comparata satis liquet. Minucius in Octavio, Septimius in Apologetico de Saturno nostris locis eadem fere, et aeque multa scripserunt. Tarnen, si post Minucium Apologeticum condidit Tertullianus, non e solo Octavio h. 1. pendet. Nam quae Apol. capp. 10 sq. tradit auctor, eadem reperias II ad Nat. libri capp. 12 sqq., licet forma multo auctiore2). Quorum prima pars (p. 116, 7—21) eadem continet quae Apol. 10, 5 sq. forma reddidit multo breviore3). Quae sequuntur Apol. 10, 7, habes ad Nat. II 12 (119,9, sqq.); media in Apol. non leguntur. Pergit auctor ad Nat. 1. c. p. 116, 21: 'origo deorum vestrorum Saturno, ut opinor, signatur neque enim si Var antiquissimos deos Jovem, Junonem et Minervam refert, nobis excidi debet omnem patrem filiis antiquiorem, tam Saturnum Jove qua hominem illum fuisse'. Post haec statim pergit, ut Apol. 10, 9: 'si homo Saturnus, procul dubio Verg. VIII 357 sq., Orig. 3, 7. 2) Auctor etiam libelli qui est de idolorum vanltate, cum in ceteris Minucium exscribit, aerarium Saturni adicit: cap. 1: 'hic (Saturnus) litteras imprimere, hic signare nummos in Italia primus instituit (= Oct. 21, 5), unde aerarium Saturni vocatur.' Quod unde habet, num ex Tertulliano? Quem sane in fine capitis exspoliavit: 'Mauri vero manifeste reges colunt, nee ullo velamento hoe nomen obtexunt. 2. Inde per gentes et provincias singulas varia deorum religio mutatur' cf. Tert. Apol. 24, 8. Quae intercedunt, partim e Minucio hausit: 'hunc fugatum hospitio Janus suscepit, de cujus nomine Janiculum dictum est' (=Oct. 21, 6); sed et aiium praeter Minucium et Tertullianum auctorem adhibuit, ex quo sumeret quae dicit de Saturno falcifero rusticitatis cultore, deque Jano bifronte (cf. Lact. Div. Inst. 113,7). Quonjam verba 'unde aer. Sat. voc.' magis cum Orig. quam cum Apol. concordant, equidem suspicor ea quoque e tertio illo auctore sumpta. 3) Nihil aliud Apol. continet, quod Originis auctor afferat, Minucius vero omittat. 108 puta et Varronem, noverit quique Romam viserit1), ubi haud sane difficile fuerit Saturni cognoscere aerarium. Itaque adhuc incertum, uter alterum exscripserit, uter auctorem nostrae de Saturno fabulae adierit. Sed extat alius auctor profanus, qui magnam cum Origine similitudinem prae se ferat. Hic valde mirari me confiteor quod usque huc eum aut omnino neglexerunt aut ex parte tantum, quae de Saturno habet, attulerunt, propterea quod summi pretii liber ejus videtur non solum ad fabulae nostrae auctorem 2) tegendum, sed etiam ad veterem de Minucio et Tertulliano controversiam disceptandam. Loquor autem de Macrobio. Qui in Saturnalibus suis haec quoque profert, quae juxta Originis textum ponemus: Macrob. Sat. I 7, 19: 'regionem istam, quae nunc vocatur Italia, regno Janus optinuit, qui ut Hyginus Protarchum Trallianum secutus tradit . ...' e. q. s. 21: 'hic igitur Janus, cum Saturnum classe pervectum excepisset hospitio et ab eo edoctus peritiam ruris ferum illum et rudem ante fruges cognitas victum in melius redegisset, regni eum societate muneravit. 22. cum primus quoque aera signaret, servavit et in hoe Saturni reverentiam ut, quonjam ille navi fuerat advectus, ex una quidem parte sui capitis effigies, Origo 3, 1: igitur Jano regnante apud indigenas rudes incultosque Saturnus regno profugus, cum in Italiam devenisset, benigne exceptus hospitio est ibique haud proeul a Janiculo arcem suo nomine Saturniam constituit. 2. Isque primus agri culturam edocuit ferosque homines et rapto vivere 3) assuetos ad compositam vitam eduxit .... 3. (Saturnus) vitam moresque feris etiam turn mentibus insinuans ad communem utilitatem .... disciplinam colendi ruris edocuit .... 4. Is turn etiam !) De cultu Fem. I 7 (I p. 709 Oehl.)vidimus Romae Noeldechen, Tert p. 25 sqq. *) De Varrone fabulae auctore cogitavit Wilhelm, 1. c, quem probat Heinzius op. laud. p. 344, I. Contra hanc opinionem vide quae dixerunt Schwenkius, jahrb. f. Prot. Theol. IX 1883 p. 276, 1; Agahdius, M. Ter. Varronis Ant. Rer. Div. pp. 50 sqq.; cf. quae ipse attull supra p. 103. 3) 'rapto vivere,' Verg. Aen. VII 749; IX 613. 109 ex altera vero navis exprimeratur, quo Saturni memoriam in posteros propagaret. aes itafuisse signatum hodieque intelligitur in aleae lusum, cum pueri denarios in sublime jactantes capita aut navla lusu teste vetustatis exclamant. 23. hos una concordesque regnasse vicinaque oppida communi opera condidisse praeter Maronem, qui refert 'Janiculum huic, illi fuerat Saturnia nomen', etiam illud in promptu est quod posteri quoque duos eis continuos menses dicarunt, ut December sacrum Saturni, Januarius alterius vocabulum possideret2).' usum signandi aeris ac monetae in formam incutiendae ostendisse traditur, in quam ab una parte caput ejus imprimeretur, altera navis qua vectus illo erat 5. unde hodieque aleatores posito nummo opertoque optionem coliusoribus ponunt enuntiandi quid putent subesse, caput aut navem, quod nunc vulgo corrumpentes naviam dicunt. . . . 7. . . . noster sic intulit. . .: 'Janiculum huk, illi fuerat Saturnia nomen.' Nemo non videt quam similes sibi hi loei sint. Tarnen veri minime simile est sive auctorem libri de Origine Macrobium, sive hunc transcripsisse illum; quippe enim èt Macrobius h. 1. èt alter aliqua continent quae in altero non leguntur. Ergo uterque ad eundem auctorem et fontem redit. Macrobius autem in § 19 nominatim affert Hyginum. Is fuit C. Julius Hyginus bibliothecae Palatinae ab Augusto praefectus, cujus fragmentum ex eo sumptum libro quem 'de Origine et situ urbium Italicarum' condidit8), hic nobis Macrobius servavit4). Sed ab ipso Hygini opere Macrobius hoe loco et originis conditor pendent? Hyginus Vergilii versus afferre potuit, ut qui de Vergilio et alibi scripserit5); sed si cogitamus omnia quae extant fragmenta hujus libri6) ideo esse i) Cf. Lact. Div. Inst I 13, 7. Cf. [Cyprian] Q. idol. dii n. s. 1 fin.: 'Janus . ... de cujus nomine Janiculum dictum est, et mensis Januarius instttutus est' v. etiam August. Civ. D. VII 7 init. 3) Schanz, Gesch. d. Rom. Lit. II 1 p. 516. Nimirum Hyginus e Varronis libris nonnulla fortasse hausit *) Fragmenta habes apud Peter. Hist. Rom. frgm. 280 sqq. 5) Geil. N. A. I 21, 2; XVI 6, 14; Schanz, Röm. Lit. Gesch. H, 13 p. 513. 3) Extant omnia apud Macrobium et Servium. 110 servata ut aliquem Vergilii versum illustrarent, fortasse cum Petero rectius statuimus omnia sumpta esse ex libro alicujus Vergilii interpretis. Quod si verum ducimus, fieri potuit, ut Minucius ex eodem auctore hauserit, quippe qui cum Macrobio et Origine Vergilii de Janiculo versum communem habeat, cum solo autem Originis auctore versiculum illum qui est de nominis Latii origine.x). Jam Minucii verba cum Macrobii quicumque est auctore paulo accuratius conferamus. Minucii verba (§ 5): 'susceptus hospitio' similia erant Orig. 3, 1 'exceptus hospitio.' Cum vero etiam Macrobius (§ 21) exhibeat: 'cum excepisset hospitio,' jam non licet cum Heinzio2) casui hanc inter Octavium et Originem concordiam tribuere; in ipso Minucii fonte haec verba conjuncta legebantur, non 'exceptus' nude positum quod Tertullianus § 7 exhibet8). Quae Minucius de 'Terrae et Caeli filiis' loquitur, et ipsa e fonte illo translata sunt; paene dixi ea grammaticum nasutum sapere. Etiamne Minucii verba (§ 6): 'ad memoriam posteritatis reliquerunt' ex auctore hujus fabulae sumpta sunt, cum Macrobius, etiamsi non eodem loco, habeat (§ 22): 'quo memoriam in posteros propagaret'? Minucius § 5 dixit 'nummos signare,' quod haud scio an contractum sit ex eis quae Orig. § 4: 'signandi aeris ac monetae in formam incutiendae.' Auctor eorum utique posuerat: 'aes' vel 'aera signare,' nullo addito vocabulo (Orig., Macrob. § 22); Tertullianum vero hic quoque Minucii esse imitatorem cum 'nummi' vocabulum positum pro eo q. e. 'aes' quod ipse auctor, tum ablativus 'imagine' adjectus4) contra aliorum operum consensum demonstrant. 1) Vestigia hujus auctoris deprehendas apud Christianos a Minucio usque ad Augustinum (v. infra); qui tarnen loei quomodo intesse cohaereant, quis ex ipso auctore hauserit, quis ejus imitatorem aliquem sit imitatus, inquirere hic supersedeo. Satis enim duco demonstrasse Minucium magis quam Tert. cum illius verbis concinere. 2) Op. laud. p. 344, 1. S) Cf. etiam August. Civ. D. VII 4 (I p. 279, 26 Domb.): 'Saturnum fugientem benignus excepit (Janus scil.) '(= Orig. 3, 1: benigne exceptus hospitio'); cum hospite partltus est regnum, ut etiam civitates singulas conderent, iste Janiculum, ille Saturniam.' !) § 8: 'imagine signatus nummus.' 111 — Satis de nostris locis; jam eorum quae diximus rationem ineamus. Credo equidem satis me demonstrasse Minucium utique ipsum hujus de Saturno fabulae auctorem adiisse, etiamsi post Tertullianum eum scripsisse statueremus. E superioribus cognoscere etiam licet, si post alterum Minucius scripserit, etiam duo Tertulliani opera, II ad Nat. librum dico et Apologeticum, inspexisse eum. Itaque, ut paucas paragraphos conflaret, tria opera diversa inspexisse eum statüamus? Sed quare fecerit, rogo. Nam in uno ex illis, quae opus ipsi erant, invenire poterat. Contra si Tertullianum post Minucium scripsisse dicimus, omnia jam plana et facilia sunt. Minucius Hyginum vel imitatorem ejus expilavit; Minucii libro Tertullianus usus est primum turn cum II ad Nat. librum conderet, sed hic stulte erravit eo quod bis eandem Octavii paragraphum excerpsit; deinde, cum. Apologeticum conderet, jam certior factus de prioris sui libri hujus capitis mendo, praeter illum librum denuo Octavium inspexit; quid mirum, si inde nonnulla nunc primum transtulit, quae prius omiserat? Quae sit causa quare Tertullianus in Apologetico eadem fere ac Minucius habeat, quare post II ad Nat. librum confectum denuo Octavium adierit, plane perspicimus; contra, si Minucius post illum scripsisset, stultissimus profecto et ineptissimus nobis dicendus esset; ergo non post Tertullianum scripsit Minucius, sed prior est — Sunt et alii loei in Octavio et Apologetico libris e quorum comparatione suspicatus est unus et alter Minucium Tertulliano exemplari usum esse, cum tarnen et contrariam opinionem in illis haud stulte sustinere possis. Sic Minucius cap. 38,5 dixit haec:' proinde Socrates scurra Atticus viderit nihil se scire con- i) Pauca addere nunc liceat de Octavii § 4, Apol. § 7. (Lact. Div. Inst. I 13, 8). Mihi veri simile videtur nomina Nepotls et Cassil ab Hygino jam esse adlata, Diodorum et Thallum e Qraeco quodam auctore sive Minucius, sive auctor ille ignotus qui Hygini libro usus erat, addiderit (cf. Wilhelm, op. laud. pp. 49 sq. • Agahd., op. laud. p. 51, 3). Quod si verum, haud sclo an erraverit Heinzius, cum adfirmet (p. 342 n.) Cassium ilhim quem adferant èt Minucius èt Tertullianus, non Heminam esse, sed Cassium quendam Longinum. Nam ut Minucius nostro loco, sic liber qui Origo gentis Rom. inscriptas est, cap. 7, 1 Cassium omlsso cognomlne laudat: quem Cassium esse Heminam omnes consentiunt. Quid si auctor hujus libri hic quoque eundem exscripsisset auctorem quo èt in cap 3 èt Minucius in Octavio'usus esset? Sed pro certo nihil hic adflrmaverim. 112 fessus testimonio licet fallacissimi daemonis gloriosus, Arcesilas quoque et Carneades et Pyrrho et omnis Academicorum multitudo deliberet, Simonides etiam in perpetuum comperendinet: philosophorum supercilia contemnimus, quos corruptores et adulteros novimus et tyrannos et semper adversus sua vitia facundos.' Contra Tertullianus Apol. 46, 10—13 horum quae philosophorum propria sint vitiorum exempla aliquot addidit; corruptorem adulescentium Socratem pronuntiavit, Speusippum de Platonis schola in adulterio perisse testatus est, Pythagoram apud Thurios, Zenonem apud Prienenses tyrannidem adfectasse affirmavit. Nonne jure ex his locis nonnulliJ) collegerunt, Tertullianum qui nomina et exempla proferat, priorem scripsisse, Minucium vero illius verba imitatum esse et in breviorem contraxisse formam? Paullo accuratius Minucii verba spectemus. Quae priore hujus paragraphi parte Minucius dixit, aut ex ipsius capite 13 aut e Cicerone sumpsisse eum jam olim viderunt2); alteram vero 1) Heinze, op. cit. p. 469, 2; v. Wageningen, Mnemos. 51 (1923) p. 228. Contra quos v. quae dixit Hinnisdaels, Musée beige 1924 pp. 33 sq.; 1'Oct. de M. F. p. 121,3. 2) De Socrate cf. Oct. 13, t. Verba 'scurra Atticus' (= Lact. Div. Inst. III 20, 15) sumpsit e Cic. de Nat. D. I 34, 93: 'Socratem ipsum, parentem philosophiae (cf. Oct. 13, 1: 'sapientiae principem') .... scurram Atticum fuisse dicebat (Zeno);' quae de Socrate dixit 'nihil se scire confessus' (= 13, 2: 'quod nihil se scire didicissef), ex alio Ciceronis loco transtulit, Ac. Post. I 16: 'nihil se scire dicat;' ubi Cicero etiam Apollinis de Socrate virorum sapientissimo oraculum affert; quod et ipsum Minucius 13, 2 transscripsit, ad quam paragraphum nostro loco verba spectant: 'testimonio licet. fall. daem. glor.' Recte Minucius Apollinem vocat fallacissimum daemona'; capitibus enim 26 sq. oracula malis daemonibus attribuerat — Tertullianus et ipse 46, 5 sq. de Socrate loquitur et de ejus daemonio (cf. Apol. 22, 1: 'sciunt daemonas philosophi Socrate ipso ad daemonii arbitrium expectante'; Min. 26, 9: ■eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat'!); num duos Minucii locos conjunxit? Apol. 46, 6 = ad Nat. II 2 (96, 17). - Minucius post haec nominatim affert Arcesilaum, Carneadem, Academicorum multitudinem, quae ex 13, 3 sumpsit, ubi eundem Ciceronem secutus erat; Pyrrhonem tel. addidit. Apud Tert. haec nomina non leguntur. Quae de Simonide tel Minucius (cf. Apol. 46, 8) ad Oct. 13, 4 spectant, quo de loco supra jam egimus. TertuttiMUS addit (46, 9), cum Thales sciscitanti Croeso nihil certum de divinitate respondent, quemlibet opificem Christianum invenire et ostendere Deum; Platone in hoe sagaciorem qui Invenire Deum difficlle affirmaverit (Tim. 28 c.) Amant fidei defensores glorlari Christianorum Xt)oas et ISicbvas et x*iDoxiXvas Deum nosse quem gentiles ignorent; locum etiam Platonis illum multi afferunt (ut Min. 26, 12). Nihil igitur mirum, si hoe de opifice Christiano Tertullianus, cum Minucius de eo taceat. Seplimlum et alibi plures auctores conjunxlsse supra jam saepe cognovimus. 113 partem e variis Senecae locis conflasse eum veri simillimum est1). Nam quod dicit philosophos semper adversus sua vitia esse facundos, ex Senecae libro Exhortationum sumpsit2); et cum ceteris Minucii hujus sententiae verbis varios Senecae locos conferre licet8). Num igitur praeter Tertulliani Apologeticum etiam Senecae scripta Minucius inspexit, ut nostrum conscriberet locum? Haud equidem crediderim, sed hic quoque Minucius exemplum praebuit quod mox imitatus est Tertullianus. Nam etsi ipsius Senecae libros adiisse Minucium negas, illius autem locos e memoria attulisse tantum adfirmas, quae de philosophis nostro contendit loco, propius tarnen accedunt ad ea quae et ceteri tam gentiles quam Christiani hac de re dicere solent, quam ea quae Septimius scribit. Philosophorum superbiam et arrogantiam saepe carpunt4), ut et alia vitia, avaritiam, gulam, vinolentiam, libidinem, eorum, 'qui Curios simulant et Bacchanalia vivunt.' Sic et cetera quae in philosophis vitia vituperat Octavii conditor, quos dicit corruptores et adulteros et tyrannos esse, ex aliqua adversus philosophos satira arcessivit, quales multas scripserunt et alii et Samosatensis ille in primis; quae quidem vitia, zö èqjr/fiovs iiaqy&eigeiv zó re yvvautag fioiyevEtv in principiis propria erant tyrannorum. Ubicumque antiqui tyrannos audaces et nequissimos nobis depingunt, pueros trahere, virgines matronasve rapere eos in arces dominationis suae narrant5); nihil i) F. X. Burger, M. F. und Seneca, München 1904 pp. 36, 52. Praeter Burgeri opusculum etiam adeas velim Schwenkli op. laud. pp. 273 sqq. -) Prgm. 18 H. apud Lact. Div. Inst. III 15, 11: 'plerique philosophorum tales sunt, dlserti in convlcium suum' etc. 3) Sen. De benef. I 10, 4: 'erunt homicidae, tyranni, fures, adulteri, raptores.' Cf. ejusdem epist. 29, 5: 'ostendit mihi alium (philosophum scil.) in adulterio, alium in popina, alium in aula.' *) Sen. ep. 94, 9; Juv. 6, 148; Lucian. Qali. 10; ejusdem Tlmon. 54: 'dvaxeh/ae rag 6 ai xagQévot dvr)yovro'Cf. ibid. 10: '(post mortem tyranni) yd/tot dvvfjgioxoi xai Jiaïdes ddeelg xai xagdévoi dotpaleïg'; Phal. 13 Phalaris qua est probitate per legatos dicit: 'vfigeig Si nagdêvtov rj srprjfltov dtacp&ogai tj yvvaixwv dnayayyal .... dnoxQÓTiaia pot xai dxovaai fjv'. Arnob. I 64: 'tyrannos et reges vestros, qui .... matronarum pudorem ac virginum vi subruunt atque eripiunt licentiosa.' 8 114 mirum igitur, si et alii qui talia audebant, tyrannorum convicio appellati sunt1). Nihil ergo Minucio Apologetico opus erat, ut philosophos foedis libidinibus luxuriantes tyrannorum convicio corriperet2). Cum igitur plane congruat Minucius cum ceteris qui philosophorum occulta vitia carpere atque infamare conati sunt, Tertullianus ab hoe litterarum genere longius distat. Fac eum post Minucium scripsisse: cum in Octavio legisset corruptores esse philosophos, in mentem ei venerit Atticae in Socratem sententiae qua corruptor adulescentium pronuntiatus est 3). Turn alia philosophorum exempla investigans quibus superbos et adulteros eos et tyrannos demonstraret, commentariis usus quibusdam de philosophiae historia quales nobis reliquit Laertius Diogenes, de cujusdam philosophi superbia idem repperit quod et Diogenes quodam loco nobis exhibet4); ut libidinosos et adulteros eos revinceret, de Diogene et Speusippo narratiunculas addidit, haud optimo sane usus auctore; dein cum philosophos tyrannos circumspiceret, nihil aliud reperire ei contigit, quam Pythagoram Thuriis, Zenonem apud Prienenses tyrannidem adfectasse6); Christianum vero nee aedilitatem adfectare lepide et salse ad- 1) Voces tyranni et adulteri conjunctas invenias et alibi: cf. Sen. Controv. 17,18: 'è£rjxovv oi neioaxai- pt) xi êxvgdwrjoas; pr) xi èfioiXevoas'; tyranni vocabulum convicii loco usurpatur: Sen. Controv. Vil 6: 'Qui facit lias nuptias, aut insanus est, aut tyrannus.' Achill. Tat. VI 20: Thersandro Leucippen violare studenti puella dicit: 'xdv xvgaweïv è&ikjje, xdytb xvQawelo&at, nXb,v oi fiiaoT}.' Cf. II 37; VIII 9: 'xvgavvov aaioxaX&v /ie.' 2) Cum Minucii verbis cf. adhuc philosophorum descriptlonem quae apud Arnobium extat I 64: 'qui maitrimonia persuadent habenda esse communia, qui cum pueris cubitant formonsibus lascivientibus nudis.' 3) In his verba: 'Christianus uxori suae soli masculus nascitur' ex Oct. 35, 6 transiata sunt. 4) Apol. 46, 13; La. Diog. Vi 2, 4. 1; cf. De pallio 4 (p.940O ). Hunc Tertulliani locum exscrlpserunt Hieron. adv. Jovin. 1, 15 (Waltzing.) et Vincent. Bellov. Spec. Hist. III 74, qui etiam III 32 hujus Tertulliani capitis § 11 usus est. 5) Zenonem tyrannidem adfectasse nemo alius tradit; Tertullianum errorem commisisse suspicatus est Waltzing, le Cod. Fuld. p. 368. Pythagoram tyrannidi studuisse narrat La. Diog. VIII 1, 21: cf. Arnob. 140: 'Pythagoras Samius suspicione dominatlonis injusta vivus concrematus in fano est (!).' Suspicor haec de Pythagora orta esse e locis quales sunt Dion. Prus. or. 30, 5 (II p. 32 Arn.): 'lTv&ayó8ae 8è ix Safiov fièv ïcpvyev êxan> xvQawovpévris: 115 junxit. His alia adglutinavit exempla quae alia philosophorum vitia ostendant; quorum nonnulla aliunde ignota nobis1), quaedam e Tatiano sumpta qui et ipse similibus auctoribus usus est; in aliis vero stulte erravit Septimius dum pro Hippia Eleo Pisistrati filium posuit. Ut alibi, sic nostro loco Tertullianus varios diversorum auctorum locos conjunxit; adeo nihil obstat quominus et ex Octavio pendere eum hoe loco adfirmemus; certe etiamsi Minucium priorem scripsisse statuimus, satis luculenter explicare possumus quomodo Septimius ex auctoribus suis ea quae de philosophis dixit, conflaverit. — Quod de his locis, de aliis quoque adfirmare licet. Velut Oct. 34, 7, postquam dixit Januarius, ut Christianos, sic Pythagoran Platonemque condicionem tradidisse renascendi, quippe qui contendant animas corporibus dissolutis manere perpetuo et in alia nova corpora saepius commeare, pergit sic: 'addunt istis et illa ..... in pecudes, aves, beluas, hominum animas redire. Non philosophi sane studio, sed mimi convicio digna ista sententia est.'2)' Tertullianus vero, qui et ipse Apol. cap. 48 de carnis agit resurrectione, haec habet: 'Age jam, si qui philosophus affirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere .... nonne consensum movebit et fidem infiget,' eet. Nonne manifestum, in his priorem esse Tertullianum qui ipsius Laberii versiculum exhibeat, Minucium vero ab illo pendere?8) Sed et in I ad Nationes libro locus est quem cum hisce comparare possimus4): 1 19 (91, 14): '(litterae vestrae) similiter ') Velut quae de Anaxagora depositum abnuente tradidit 46, 14. -) Minucium exscripsit Lact. Div. Inst. VII 12, 30. S) Kroll., Rhein. Mus. 60 (1905) p. 309: 'also Tert. hat die Laberiusstelle aufgestöbert, Min. seinem Satze die geschickte Zuspitzung gegeben.' (Heinze, op. laud. p. 475, 1); Valmaggius in praefatione (p. XIX): V è un' altro passo, che non ha scappatoie Se v' ba dipendenza tra i due scrittori, i di evidenza palmare che il secondo passo deriva dal primo, ch' è quanto dire che la priorita spetta al 1' autore della citazióne testuale.' Contra quos v. Hinnisdaels, op. laud. p. 114 sq.; cf. Waltzing, Musée beige X 1906 p. 266. 4) Alia in cap. 19 libri ad Nat. I cum aliis hujus Apol. partis locis conferri licet: p. 91, 13: 'decachinnetis'= Apol. 47, 12: 'decachlnnamur'; p. 91, 23: 'apud vos Pyriphlegethontis et Elysii non alias condicio disponitur' = Apol. 47,12: 'sic enim et Pyriphlegethon ad mortuos amnis est'; §13: 'si paradisum nomlnemus, ».■.».« Elysii campi fidem occupaverunt.' Cf. supra p. 41, 1. 116 asseverant s in corpora redituras. Attamen quanto acceptabilior nostra praesumptio est, quae in eadem corpora redituras defendit? vobis autem o vanius traditum est hominis spiritum in cane vel mulo aut pavcxne reditu>rum?' Quibus eo similior est Minucio Tertullianus quam in Apologetico quod Laberii illum versiculum hic non attulit; tarnen. Apologetici locum ex hoe I ad Nat. libri esse ortum, vocabulum muli bis usurpatum satis demonstrat.x) Itaque Tertullianus Laberianum illum versum addidit2) eis quae ipse in priore suo libro posuerat. Cur autem addere eum non potuit si post Minucium scripsit? Praeterea in priore suo libro propius a Minucio stat Tertullianus quod hic dixit animas in corpora redituras3). Sed leve fortasse hoe et parvi momenti. Accedit aliud; non enim equidem credo Minucium verbis 'mimi convicio' Laberianum illum versum significare omnino voluisse. Quem Laberii locum Minucium hic indicare ideo tantum autumare solent, quod illius verba cum Apologetico loco comparabant. Hunc si neglegimus, quid aliud Minucium dicere existimemus quam eum qui adfirmet animas hominum in pecudes avesque commigrare, similem esse mimo qui in scaena alterum canis vel asini convicio compellet4)? Ut enim longe a comoediae urbanitate mimi discedebant, sic mimi convicia quoque diversa erant ab eis quae in comoediis usurpabantur; ut in comoediis nemo fere alterum compellabat convicio aliquo ab bestiarum nominibus sumpto B), sic in mimis saepe talia audita esse vix 1) In libro ad Nat. I pavo ille spebtat ad Ennii notissimum somnium. Cf de an. 33 (357, 17 sqq.); supra p. 41, !. 2) Et alibi Laberium attulit Tert., de pallio 1 (p. 918 O.): 'arietem (non quem Laberius reciprocicornem et lanicutem et testltrahum )'; Qeffcken, Kynika u. Verw. p. 99. S) I 19 (91, 14): 'asseverant animas In corpora redituras', cf. p. 91, 16; 91, 18; Min. 34,7: 'in pecudes .... animas redire;' Apol. 48, 1: 'Christianus si de homine hominem .... reducem repromittaf etc; ibid. 48, 2: 'animarum .... in corpora rectprocandarum'; 48, 3: 'hominem ex homine rediturum.' i) Aliter sane de hoe loco judicat H. Reich, der Mimus p. 433. 5) Wilamowitz, das Schiedsgericht, 1925 p. 57: 'Sehr charakteristisch ist, dasz Tiernamen ganz fehlen .... Esel nennt keiner den Andern direkt.' At certe in Latinorum comoediis talia hic illic leguntur: Plaut. Bacch.55; Ter.Eun.598. Tarnen et hic raro; a comoediae enim urbanitate aliena haec. Minucius igitur 'mimi convicio' (vel 'mimlco convicio' cf. Waltz. adn. erit.) posuit, ut alii 'mimico risu' (Petron. 19,1; cf. Catull. 42,8), quamquam in comoediis etiam ridere solebant profecto 117 est quod dubites ; ut et in Petronio talia saepe legimus2), quem a mimis argumenta hic illic sumpsisse veri est simile, et in cotidiana vita inter rixantes infimae condicionis homines saepe audimus. Neque Tertullianus vel quem exscripsit, Laberius, si propius spectes, aliquem inducit rixantem et conviciantem; verba ejus potius suadent ut existimemus apud Laberium servum aliquem ad spectatores conversum illusisse dominum omnium patientem ab maligna uxore vexatum et ludibrio habitum. Sed quidquid id est, haud facile Minucius, si Apologeticum legisset, verba illa adhibiturus fuisse mihi videtur; contra nihil óbstat quominus asseveremus Tertullianum, cum jam primum auxisset ea quae Minucius praebuisset, turn cum Apologeticum scriberet et denuo Octavium librum inspexisset3), ut alia sic hunc Laberii versum addidisse; saepe jam cognovimus eum variorum scriptorum locos in unum conflare esse solitum. — Et jam satis erunt fortasse haec. Quamquam enim alii sunt loei quos quidam attulerint ut Tertullianum demonstrarent priorem, cum aequo jure afferre eos possimus ad diversam opinionem sustentandam 4), tarnen vix ullum reperiemus qui aliquid nostrae controversiae lucis novae adferat. Itaque jam finem facere possumus. Disputatio nostra haec docuisse nos videtur: quominus Minucium priorem scripsisse contendamus, nihil omnino obstat, ne ii quidem Octavii et Apologetici loei similes quibus multi usi sunt ut contrariam de Minucii aetate opinionem defenderent; immo 1) Cf. Herondae Sxvxtvs 9, ubi xégxcoy conjecit Bücheler. 2) Petron 57, 1: 'quid rides, inquit, berbex?' ibidem 58, 3: 'videbo te in publicum, mus;' 74, 9: 'Fortunata .... male dicere Trimalchioni coepit Ultimo etiam adjecit: canis.' 3) Oct. 34, 9 cf. Apol. 48, 5; Oct. 34, 10 cf. Apol. 48, 9; Oct. 34, 11 cf. Apol. 48, 7 sq. In libris autem ad Nat. inscrlptis nihil legitur qUod cum his locis conferri possit. Igitur, si post Minucium scripsit Tertullianus, cum Apol. capita haec conscriberet, Octavium denuo adiit. Quod quominus ita esse dicamus, nihil obstat; v. supra. 4) Sic nonnulla dicenda erant fortasse de locis Min. 31, 6: Apol. 1, 1 (Cf. van Wageningen, Mnemos. 51 [1923] pp. 226 sq.), nisi de eis Jam copiose egisset Hinnisdaels, Musée beige 28 (1924) pp. 29 sqq, Neque solam hanc Tertulliani paragraphum cum Octavio comparare possumus,. sed tota cum Apologetici turn I ad Nat. libelli capita prima. In quibus non Minucium tantum secutus est auctor, sed etiam Justinum, cf. A. Vitale, Musée beige 28 (1924) pp. 38 sq. 118 veri satis simile videtur, Tertullianum, cum Apologeticum conderet, Minucii libellum ante oculos habuisse. Sic enim idoneum in modum explicare licet quo factum sit ut non solum in Apologetico libro muitos, sed et in duobus ad Nationes libellos nonnullos deprehendamus locos qui aliquam cum Octavio similitudinem prae se ferant; sic tantum, quare etiam in quibusdam quae èt in Apologetico èt in altero Septimii opere leguntur, Octavii recensio quantum ad ipsa verba formasque sententiarum his libellis magis similis sit, ab illis vero longius recedat; Tertullianus enim prius cum hos libellos conscriberet, deinde cum Apologeticum componeret, denuo Octavium inspexit. Minucius igitur ante annum p. C. n. 197 opusculum suum in lucem emisit; quod quo anno prodierit, haud facile indicaveris. Nam indicia chronologica quae dicuntur, in Octavio dialogo vix ulla reperias, si unum excipias locum ubi Frontonis orationem quandam attulit auctor 1). Itaque, quamquam non puto Octavium multis ante duos ad Nat. libros annis esse confectum2), praestat fortasse, de tempore quo sit scriptus, altius non inquirere, et universe ponere, inter annos fere 180 et 197 dialogum nostrum esse confectum 3). Et sane haud multum refert scire quo potissimum anno Minucius dialogum suum publici fecerit juris; nobis sufficit demonstrasse, si totam Christianarum litterarum historiam spectamus, Minucium ante Tertullianum vscripsisse; quod majus videtur, si singulos consideramus fidei propugnatores, melius cognovisse quales in scribendo èt Minucius èt Septimius sint; Minucium quamquam totus de aliis pendeat auctoribus cum 1) Quamquam multi aliter judicant (Schanz. Röm. Litt. Gesch. III2 p. 99), mihi quidem omnino certum non est, Frontonem totam orationem in Christianos habuisse; Minucius sane ex illa oratione nihil affert nisi pauca de Oldaodaots illis (i&oir; nam quae praecedunt, non ex Frontone sumpsisse auctorem, ipsius verba (9, 6 init.) suadent. 2) Cf. v. Geisau, Philol. Woch. 45, 1925 col. 670: 'Eine grosze Zeitspanne liegt jedenfalls nicht zwischen Tert.s Apol. und dem Oct. des Min.' Munlcium enim Frontonis orationem afferre dicit, quae adhuc omnium manibus teneretur; putat autem Minucium post Tert. dialogum suum condidisse. In his aliquatenus cum Schanzio (III2 p. 272) congruere videtur. 3) Quo anno Fronto diem obierit, ignoramus, v. Schanz, op. cit. III2 p. 91. Orationem illam de Christianis anno 143 habuisse eum sunt quiputent; v. Wageningen, Theol. Tijdschrift 1912 p. 232. 119 Christianis tum profanis, tarnen eo Tertulliano antecedere quod is primus Latinorum, quae Graeci jam collegerant argumenta apologetica, quae dicuntur, novum in modum disposuerit et Latina usus lingua promulgaverit; Septimium vero et ipsum de ceteris deque Minucio imprimis pendere, quantum ad ipsum argumentum, sed Minucium procul a se relinquere si argumenti formam genusque scribendi spectemus. Hoe inter viros doctos qui de Tertulliani stilo scripserunt, satis jam constat *); attamen saepe adhuc plura Tertulliano tribuunt quae revera ab aliis inventa erant; quomodo verba sua e priorum operibus conglutinare solitus sit, saepe etiam ut unam sententiolam conflaret, duorum scriptorum locos conjunxerit, et prorsus nullum contineat argumentum quod non ab aliis transsumpserit, in singulis hic illic demonstrasse me spero 2). 1) Quid diversi de Tertulliani stilo judicaverint, v. apud Hoppe, Syntax und Stil des T., p. 4 sqq. 2) Prorsus igitur adsentior V. D. Waltzing dicenti (Musée beige 25 [1924] p. 193): 'eet écrivain primesautier a réuni ses idéés par un long travail de compilation' e. q. s. Jam supra attulimus Bosshardti de Tertulliano judicium (Essai sur 1'originalité etc. de T. 1921 p. 168). INDEX LOCORUM. Min. Fel. Oct. cap. g p. 23 cap. 6, 2...... p. 64 „ 7. .f4 25 l 9, 5 sq „76 „ 9 ,26 „ 13, 1 64 1 10 (74, 28) 28 „ 13, 4 ,78 „ 10 (75, 11) „ 29 „ 18, 6 „64 „ 10 (75, 28) . . p. 30, 2 l 19, 8 „ 80 „ 10 (76, 14) ... p. 31 „ 21,4. . .p. 65;,, 99 „ 10 (77,22) . . . „ 32 „ 23, 5 „ 82 ,. 10 (78, 8) . . . „ 93 „ 23, 7 65 „ 10 (78, 23). , . . „68 „ 24 ........ 68 „ 11 . . • • p. 15; „ 88 „ 25, 3 . . , . „ 64 „ 12 .... „ 36; „ 93. „ 25, 6 84 „14 „37 „ 25, 11 .... p. 86, 1 „15 „ 91 „ 26, 1 p. 85 „16 p. 37; „ 95 „ 26, 10 .... „87 „ 17 . . . . p. 38, 3; „ 81 „ 28, 7 „88 „18 „39 „ 28, 8 p. 90, 1 „19 # „115 „ 28, 10 p. 91 29 4 67 Tert- ad Nat lib- „ 29, 5 sq „ 93 cap. 1 ....... p. 41 „ 30, 3 ,94 „ 2 p. 41; „ 80 „ 31, 4 ....... 95 ,. 3 ,87 „ 34, 7 „115 „ 4. ... p. 43, 3; „ 64 „ 37, 5 ,96 „ 7 p. 70, 2 „ 38, 5 „111 „ 8. . . .p. 67; p. 90, 1 „ 9 .... p. 39, 2; p. 64 Tert. ad Nat. lib. L „ 12 p. 44, 3; p. 45; p. 65; cap. 1 . . . p. 53; p. 17 sq. p. 104. „2 p. 19 „13 p. 46, 4 „3 „20 „15 p. 66 „4 „21 „16 p. 48, 5 „5 „22 „17 p. 50; p. 85 122 Tert. Apol. cap. U 2 p. 35 cap. 1,9 p. 17 „14, 2—6. . . p. 68 sqq. „ 1, 10 „18 „ 15, 7 p. 86, 1 „ 1, 12 18 „ 16, 1 sqq p. 15 „ 2, 1 „19 „ 16, 6—8. . . p. 36; p. 93 „ 2, 4 „19 „ 16, 12 p. 37 „ 2, 14 „19 „ 24, 7 p. 90, 1 „ 4, 7 „23 „ 24, 7 sq p. 44 „ 6, 8 ....... 30 „ 25, 8 „50 „ 6, 10 29 „ 26, 2 „51 „ 8, 5 25 „ 28, 3 .... p. 34; p. 93 „ 8, 7 „77 „ 32, 2 p. 38, 3 „ 9, 2 „94 „ 33, 3 p. 81 9, 12 91 „ 35, 11 .... p. 7 sqq. „ 9, 16 sqq ,37 „ 40, 8 p. 26 „ 9, 17 „95 „ 46, 5 „21 „ 9, 20 „87 „ 46, 8 p. 79, 2 „10 „65 „46, 10 sqq. . . . p. 112 „ 10, 5 „99 „ 47, 1 p. 42 # „ 12, 7 29 „ 47, 5 „80 „ 13, 4 ,31 „ 47, 6 „43 „ 13, 7 . . p. 32, 2; p. 82 „ 50, 5 „ 39 14, 1 p. 35, 1 „ 50, 6 ... . p. 40; „ 96 CONT1NENTUR. Pag. PRAEFATIO 1 Caput i. Quae ratio intercedat inter Tertulliani ad Nationes libros et Apologeticum 4 Caput II. Quae ratio intercedat inter Minucii Felicis Octavium et Tertulliani scripta apologetica ..... 56 Caput lil De nonnullis Octavii et Apologetici locis simi- libus 99 Index Locorum 121 THESES, i. Tac. Hist. IV 26 Cod.: 'discordes animos multa efferebant.' Pro 'efferebant' Beroaldus scripsit 'efferabant,' quod vulgo in textum receperunt. Sed nihil mutandum esse docent Cic. pro Cael. 9, 21; Apul. Metamm. VI 12 (137, 11); Lact. Div. Inst. VI 24, 24; cf.'etiam Sueton. Cal. 50, 1. II. Tertul. de test. an. 3 (137, 20): 'ero cum daemonia affirmamus esse, sane quasi non s, qui ea solis de corporibus exigimus, aliqui Chrylaturi primo statim congressu ostendamus, quos sibi Caledonia viros seposuerit.' VI. Stat. Silv. II 6, 73: 'attendit torvo tristis Rhamnusia Vultu, ac primum implevitque toros oculisque nitorem 75 addidit ac solito sublimius ora levavit, heu! misero letale favens: seseque videndo torsit et f Invidia Mortemque amplexa f jacenti injecit nexus carpsitque immitis adunca ora verenda manu.' Vss. 76 sqq. constituo sic: seseque videndo torsit et invidit; Mortemque amplexa jacenti injecit nexus.' VIL Arrian. Anab. V 2, 7: 'ol dk xai xdde dvèygaipav, ei bij xop moxd xai xavza, noXXovs x&v d/jup' avxov x&v ovx fj/ieXrj/xévwv Maxeóóvmv x& xs xiooóp axeqjavcoaafiévovs xai vnó xfj xaxaxXrjoei xov öeov xaxaoxedrjvai xe nght xov Aiovvoov xai dvevdoai xov êeöv xai Rax%evoai? In plaats van lxaxaxXx)aeü stel ik voor: lxaxaxXt)oei\ VIII. Lucian. Tox. 28 (ed. Jacobitz): '5 xe ovv lógo? lóêdexo evövs xai 6 deoJióxrje avxov 'Avziipdog, ovxoe /*ev xai ftexa£v dxgoófievo? xov dióaaxdXov dv agnaoiï el?. De HSS. hebben evenwel 'dvaonaotels, wat niet veranderd moet worden. 3 IX. Lucian. Ver. Hist. II 30 (ed. Jacobitz): lxvxlcp pèv naaa xQtjfivcódrjs (r\v r) vtjoos) xai dnóivgog, Jtézgaig igayéoi xazBOxkqxvïa xzi. De lezing der HSS.: 'jzézgais xai zgay&ai fzgóxcoaiy had niet veranderd moeten worden, cf. Tox. 49. X. Aesch. Prom. 330 sq.: l^7jkcb a' ód-ovvex êxzöe alziag xvqsïs ndvxcov nEzao%(bY xai zezoüfiijxcbe êfiol.' Deze verzen zijn volkomen juist overgeleverd. XI. justin. Mart. Apol. I en II hebben nooit een geheel gevormd. XII. Keizer Gaius is krankzinnig geweest. Cf. o. a. Wiedemeister, Der Casarenwahnsinn, Hannover 1875 pp. 85 sqq.; L. Quidde, Caligula 16 passim; H. von Hentig, Über den Casarenwahnsinn, München 1924 p. 7 etc; Willrich, Klio III p. 85 sqq.; 288 sqq.; 397 sqq.; Gelzer, art. Julius 133 in PWRE X Sp. 422; Engers, Tijdschrift voor Geschiedenis 38 pp. 324 sqq. XIII. Er heeft vóór Septimius Severus geen speciale wet tegen het Christendom gericht bestaan.