Dr. I. J. M. VAN DEN BERG INTRODUCTIO THEOLOGIAM NATURALEM 1 INTRODUCTIO in metaphysicam specialem seu THEOLOGIAM NATURALEM QUAM IN ÜSÜM AUDITORÜM SUORUM COMPOSUIT Dr. I l M. VAN DEN BERG PHILOSOPHIAE PROFESSOR IN SEMINARIO RIJSENBURGENSI MCMXXVII M.V.DEKKERdv.D.VEQTENJ.W.V.LEEUWEN N.V. STANDAARD-BOEKHANDEL ULTRAJECTI NEOMAGI ANTVERPIAE - BRUXELLIS - LOVANII PROOEMIUM. Finis ab auctore intentus. — Introductio haec in Theologiam Naturalem publici juris est facta ad operam navandam Seminariorum nostrorum imprimis alumnis, qui disciplinis philosophicis ac theologicis ex officio incumbunt: agit de Dei existentia ac essentia, quarum studium inter omnia studia hominum est perfectius, sublimius et utilius et jucundius, et quarum notitia conclusio est philosophiae, theologiae vero principium. Finis bic practicus dispositionem materiae tractandae omnimode determinavit. Ubi commode fieri potuisset, ipsum Angelicum docentem induximus; notiones, quae in aliis philosophiae partibus explanari solent, prouti opportune videbatur, breviter exposuimus; multiplicitatem quaestionum ad maximam unitatem redigere nifci sumus. Optime persuasum habemus praesens opusculum multis laborare defectibus, rerumque peritis, in operibus amplioribus jam versatis, concisas has quaestionum expositiones nil novi afferre. Faxit tarnen Deus, ut opus susceptum, quamvis rebus tractatis haud dignum, contribuat ad illam a tirombus cognitionem comparandam, qua efficacior fructuosiorque reddatur futurus apostoh'cus labor. Tractatus origo. — Originem coepit a Praelectiombus Theologiae Naturalis, quas cl. professor Mgr. dr. J. Hoogveld perquosdam armos habuit in Seminario Culemburgensi. Qui ad majorem auditorum suorum commoditatem breve confecit compendium, quoad partem defensivam Theodiceae (An sit Deus?) vestigiis instans praesertim professoris philosophiae J. Th. Beysens, quoad partem expositivam (Quid sit Deus ?) professoris theologiae G. van Noort. Compendium hoe visum est nobis perutüe ad facilitandum transgressionem a philosophicis studiis condudendis ad studia 4 prooemium theologica incipienda. Quare varie rescriptum ac multimode auctum, additis, prout sine detrimente brevitatis fieri potuit, iis imprimis quae habentur in opere magistrali P. fr. Regin. Garrigou-Lagrange (Dieu, son existence et sa nature), illud typis mandare ausi sumus. Facile intelliges opusculum hoe non esse nisi introductionem quandam; quare ad quaestiones ibi tractatas altius perscrutandas in textu generatim referimus ad cl. auctores supra indicatos. UNIVERSI FINIS VERITAS Omnes qui vultis Domino servire Cunctos per dies, colite quaerentem Philosophiam, studiumque primas Scrutandi causas; In corde vestro posuit haec Deus: Deum sciatis, noscere quaeratis Quam universum continet doctrinam Theologiam. (Cfr. Güido Gezelle, Rijmsnoer X, Zaaimaand 3: Vigüate et Orate.) Imprimatur. Dr. J. Hoogveld, c. a. h. d. Neomagi, die 30 m. septembris 1927. INDEX GENERALIS. Pag. Inteoductio 9 De existentia Dei 16 De modo existentiae Dei cognoscendae ...... 17 De scepticismo. . . 18 De realismo. .......39 De quinque vïis existentiae Dei demonstrandae ... 41 De essentia Dei .....64 De modo essentiae Dei cognoscendae....... 65 De tribus vïis essentiae Dei investigandae ..... 66 De attributis divinis in genere 70 De attributo fundamentali 70 De attributis essendi «74 De attributis operandi ............ 84 Divisio philosophiae secundum ordinem, quo ejus partes tractandae sunt. Philosophia f instrumentalis: quoad ratiocinanda LOGICA theoretica f quoad sensibüia PHYSICA f quoad mathematica ' COSMOLOGIA et anorganica .quoad viventia PSYCHOLOGIA _qu. intelligibilia METAPHYSICA f generalis ("defensiva CRITICA expositiva ONTOLOGIA spedalis f defensiva THEODICEA (.expositiva^ practica f quoad facienda AESTHETICA tquoad agenda ETHICA INTRODUCTIO. i. De loco hu jus scientiae inter disciplinas philosophicas. — Post- quam, Logica, qua homo sciat scire, ante omnes alias philosophiae partes praemissa, locuti sumus de ente quanto (2a abstract»): a materia sensibüi) in Philosophia Mathematica seu, uti fieri solet, in prima parte Cosmologiae ; de ente mobili (ia abstractio: a materia singulari) in Philosophia Naturali seu Physica, et quidem de ente mobili motu extrinseco in secunda parte Cosmologiae, deque ente mobili motu intrinseco in Psychologia; de ente simpliciter (3* abstractio : a materia intelligibüi) in Philosophia Prima seu Metaphysica, et quidem de existentia entis simpliciter in Critica, deque essentia entis simpliciter in Ontologia,—tractandum occurrit specialiter de entibus, quae non solum secundum rationem (per abstractionem), sed et secundum esse separata sunt a materia, sicut substantiae separatae et Deus. Quaestiones quoad substantias separatas a Scholasticis disputatae sunt in parte Metaphysicae, quae inscribebatur „Angelologia", hodie vero generatim in Psychologia, ubi de intellectu et voluntate. Remanet igitur consideratio existentiae et essentiae Entis, quod maxime separatum est a materia, in quantum in eo nulla invenitur potentiaUtas et est Actus Purus. Et hoe Ens est Deus. 3. Scientia haec nobilissima pars est philosophiae. — A Philosopho enim ponitur, quod sapientis est ordinare (M. 982a, 18), sicut et hodierni scientiae imprimis proprium esse dicunt, quod varias notitias harmonice ad unitatem quandam redigat. Omnium autem ordinandorum ad finem ordinis regulam ex fine sumi necesse est. Tune enim unaquaeque res optime disponitur, quum ad suum finem convenienter ordinatur. Nomen autem simpliciter sapientis illi soh reservatur, cujus consideratio circa finem universi versatur, IO INTRODUCTIO qui etiam est universitatis principium. Unde secundum Philosophum, sapientis est causas altissimas considerare (M. 982b, 9). Finis autem ultimus uniuscujusque rei est qui intenditur a primo auctore vel motore ipsius. Primus autem auctor et motor universi est intellectus. Oportet igitur ultimum finem universi esse bonum intellectus; hic autem est veritas. Oportet igitur veritatem esse ultimum finem tortas universi, et circa ejus finem et considerationem principaliter sapientiam insistere. Et ideo Primam Philosophiam Philosophus determinat esse scientiam veritatis, non cujuslibet, sed ejus veritatis, quae est origo omnis veritatis, scilicet quae pertinet ad primum principium essendi omnibus; unde et sua veritas est omnis veritatis principium. Sic enim est dispositio rerum in veritate, sicut in esse. (1 C. G. c. 1) 3. Duplicetn prosequitur finem. — Nam ejusdem est unum contrariomm prosequi et aliud refutare. Unde sicut sapientis est veritatem praecipue de primo principio meditari et de alüs disserere, ita ejus est falsitatem contrariam impugnare. Ergo duplex sapientis officium, scilicet: i° veritatem divinam, quae antonomastice est veritas, meditari et meditatam eloqui, et 20 errorem contra veritatem impugnare. (1 C. G. c. 1) Assumpta igitur ex divina pietate fiducia sapientis officium prosequendi, quamvis proprias vires excedat, in iis quae sequuntur duplicem hunc finem prae oculis habuimus, veritatem scilicet divinam pro nostro modulo mamfestare errores determinando contrarios. (1 C. G. c. 2) 4. Definitio nominalis scientiae, quam suscepimus. — Intitulari solet Theologia Naturalis. Theologia autem etymologice significat sermonem, scientiam de Deo (Aóyog tov öeotJ). Quae vero vox ab Aristotele passim adhibetur ad totam Phüosophiam Primam designandam (M. 1026a, 19 sqq.), quia divina a materia maxime separata et honorabüissimum Philosophiae Primae sunt objectum (C. 1166— 1168; cfr. etiam Prooemium St. Thomae). Scientia de Deo, unde tota dependet hominis salus, est enim ultimum et perfectissimum INTRODUCTIO IX nostrae cognitionis in hac vita (3 C. G. c. 49), est finis omnis speculationis phüosophicae, sicut ipse Deus dicit per prophetam : non glorietur sapiens in sapientia sua, sed in hoe glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me, quia Ego sum Dominus (Jer. 9, 23). Ex difficultate quoque speculationis metaphysicae (quoad nos), qua „intellectus animae nostrae hoe modo se habet ad entia immaterialia, quae inter omnia (quoad se) sunt maxime manifesta secundum suam naturam, sicut oculi nyeticoracum se habent ad lucem diei" (M. 993b, 10; C. 282), sequitur Primam Philosophiam melius vocari scientiam divinam quam humanam. Sed nomen hoe postea restrictum est ad Philosophiae partem, quae specialiter tractat de Deo, uti quattuor libri ultimi Metaphysicae aristotelicae. Et additum est naturalis, ad hanc de Deo doctrinam distinguendam ab illa, quae a St. Thoma diaitur „sacra". Deus enim duplici modo cognoscibilis est: naturali modo ex revelatione virtuali seu ex operibus Dei per vir es r ationis ; super naturali modo ex revelatione formali seu ex verbis Dei per lumen fidei. „Sicut enim sacra doctrina fundatur super lumen fidei, ita philosophia super lumen naturale rationis" (In Boet. de Trin. 2, 3). Opere suo „Essais de Théodicée sur la bonté de Dieu, la hberté de 1'homme et 1'origine du mal" (Amst. 1710) Leibniz novum introduxit nomen np. Theodicea {ólxtj %ov Beov) seu justificatio, defensio Dei. Quod nomen minus recte tarnen adhibetur, quia Deo opus non est, ut a nobis justificetur, et Leibniz; insuper, in suo opere quosdam circa Deum errores refellendo, partem tantum Theologiae Naturalis exposuit. At verba valent usu, et sic etiam hoe nomen invaluit. 5. Definitio realis hu jus scientiae. — Quibus praesuppositis hanc possumus dare definitionem descriptivam Theologiae Naturalis : est scientia (c. finalis) de Deo (c. materialis) naturali lumine rationis (c. efficiens) e creaturïs comparata (c. formalis). A qua definitionem essentialem deducere possumus : est scientia de Ente Immobüi (genus proximum) e creaturïs naturali lamme rationis acquisita (differentia specifica). Est ia INTRODUCTIO scientia seu cognitio certa per causas vel per demonstrationem acquisita. Intelliguntur causae, quae influunt in esse alicujus rei, si res tal es causas habet, qualis est omnis res creata; sed solum ratio suf f kiens ontologica, si agitur de Deo et ejus attributa. Habetur enim duplex demonstratio : una, quae est per causam et dicitur propter quid (dt,ón), et haec est per priora simpliciter ; alia est per effectum et dicitur demonstratio quia (dn), et haec est per ea, quae sunt priora quoad nos (Ia, 2, 2, c). Deus autem est Ens incausatum; neque ergo ex causis cognosci potest. de Ente Immöbili: quo indicatur objectum materiale, quod communicat haec philosophiae pars cum aliïs disdplinis theologicis. — In qua formula „de Ente" iterum indicat objectum materiale, quod communicat haec philosophiae pars cum aliis disdplinis philosophicis; „Immobili" autem seu supremo objectum formale quod, quo distinguitur ab aliis partibus philosophiae ; dum abstractio tertia positive sumpta est obiectum formale sub quo consideratur. Considerat enim Ens, quod non solum negative, secundum rationem seu per abstractionem, separatum est a materia, sed etiam positive, secundum esse; et quidem a materia sensu latissimo sumpta, in quantum in eo habetur nulla potentialitas seu imperfectio. e creaturis acquisita : indicat objectum formale quod hujus scientiae, quo distinguitur ab aliis disdplinis theologicis. Considerat enim Deum non ex iis, quae de se ipso communicavit, partidpes nos fadens ipsius scientiae divinae, sed ex iis, quae ab eo facta sunt; et sic scientia haec distinguitur a Theologia Sacra seu Supernaturali. naturali lumine rationis : quo assignatur objectum formale sub quo seu lumen sub quo objectum formale quod consideratur. Nam Deum considerat, in quantum cognoscibüis est propriis et naturalibus viribus rationis, absque lumine aliquo divino et absque lumine fidei aut gloriae. Pagani enim non conveniunt nobiscum in auctoritate alicujus scripturae, per quam possint convind; sicut contra Judaeos disputare possumus per Vetus INTRODUCTIO 13 Testamentum; contra haereticos per Novum. Hi vero neutrum recipiunt. Unde necesse est ad naturalem rationem recurrere, cui omnes assentire coguntur; quae tarnen in rebus divinis deficiens est (1 C. G. c. 2). 6. Tractatus divisio. — Nulla scientia probat sua principia, sed ea supponit; nee disputat contra negantes ea, praeter Primam Philosophiam (M. 997a, 3—10 ; C. 389—392). Principiorum scientiae alicujus demonstratio fit enim a scientia superiori; sed cum supra Philosophiam Primam alia scientia humana non habeatur, demonstratio principiorum Philosophiae Primae non nisi a seipsa fieri potest. Et sic in Metaphysicae Generalis parte, quae Metaphysica audit Defensiva, statuitur existentia entis simpliciter, in Metaphysica Speciali seu Theodicea existentia Entis Immobilis seu Dei. Duplex igitur in hac ultima scientia quaestio est tractanda: i° an Deus sit ? 2° quid Deus sit ? Cui correspondet tractatus divisio : Pars Ia De existentia Dei; Pars IIa De quidditate seu essentia Dei (Cfr. Garrigou-Lagrange: Dieu, son existence et sa nature. —Vondel: Bespiegelingen over God en Godsdienst: Dl. I Over God, Dl. II Over Gods eigenschappen; vide De Beiaard, 1922, p. 207). 7. Determinatio objecti theologiae. — In Dei vero existentiam ordinate inquirere non possumus, nisi „quid sit Deus ?" antea aliquo saltem modo stabüivimus. Unde antequam demonstretur „an sit Deus?", quodammodo determinare oportet, „quid sit Deus?". Sic ignorantia evitatur elenchi et jam habetur status quaestionis, cui tarnen sufficit definitio quaedam notnincdis etymologica et vulgaris, qua Deus ita saltem ex ejus effectibus determinatur, ut ab omnibus aliis rebus satis distinguatur. „In rationibus (enim), in quibus demonstratur Deum esse, non oportet flggnmi pro medio divinam essentiam sive quidditatem.... sed loco quidditatis accipitur pro medio effectus, sicut accidit in „demonstrationibus quia" et ex hujusmodi effectu sumitur ratio hujus nominis Deus" (1 C. G. c. 12). Nam, ut et alibi dicit Angelicus, „cum demonstratur causa per effectum, necesse est uti effectu loco definitionis causae 14 INTRODUCTIO ad probandum causam esse; et hoe maxime contingit in Deo; quia ad probandum aliquid esse, necesse est accipere pro medio, quid significat nomen" (Ia, 2, 2, ad 2; cfr. etiam 7, ad 1). 8. Definitie- nomlnalis objecti hujus scientiae. — Significatio etymologica nominis Deus non satis constat (cfr. Ia, 13,8, obj. 1). Idem forte sonat ac Zeus et, a forma communi „dieu" „deivos" derivatum, probabfliter significat „elucescens" (cfr. Van Noort, De Deo uno et trino, n. 66). Habentur vero variae definitiones vulgares, quae omnes sunt ex effectibus, uti: Deus est ens, a quo omnia pendent, quod omnia considerat, omnia curat. „Sic hoe nomen .... impositum est.... ad aliquid significandum (i°) supra omnia existens, (20) quod est principium omnium, et (30) remotum ab omnibus" (Ia, 13, 8, ad 2). Hoe enim intendunt communiter homines, et vulgus et docti, significare nominantes Deum. Imo et athei, Dei realem existentiam negantes, conceptui Dei talem significationem adscribere debent. Qua definitione posita, demonstrare possumus Ens, quod tali nomine significatur, realiter existere. Sic procedit St. Thomas, concludens quinque quae affert in Summa Theologica pro existentia Dei argumenta semper eadem expressione : „Hoe (primum movens, primam causam, etc.) omnes inteUigunt Deum" (Ia, 2, 3). 9. Definitlo realis ejusdem objecti. — Dei existentia rite probata, definitio Dei nominalis cognoscitur ut conveniens enti reali, existenti extra mentem. Et jam possumus determinare definitionem Dei realem. Primo quidem definitionem descriptivam, indicando perfectiones, quas Deo convenire stabflivimus (cfr. definitionem Dei descriptivam catechismi nostri: God is de oneindig volmaakte Geest, Schepper, Heer en Bestuurder van hemel en aarde, van wien alle goed voortkomt). Perspiciemus deinde in hac definitione notam unam, quae Deo maxime convenit et quae est quasi radix omnium aliarum perfectionum. Facüiter ergo tune determinamus definitionem Dei essentialem, quae quasi ex aliquo genere proximo (ens) et differ entia specifica (immobilis seu a se) efformatur. Ad INTRODUCTIO 15 hanc perfectiorem Dei notionem attendens ait St. Doctor: „Quaestio, quid est Deus, sequitur quaestionem, an est" (Ia, 2,2, ad 2). Defïnitio haec quasi-essentialis assumitur pro medio in rationibus, in quibus demonstrantur Dei essentia ac attributa. PARS PRIMA. DE EXISTENTIA DEI. Synopsis. Caput I. De modo existentiae Dei cognoscendae. Caput II. De scepticisme-. Art. i. Tendentia materialistica. Art. 2. Tendentia agnosticistica. Art. 3. Tendentia pragmatica. Art. 4. Tendentia traditiorialistica. Caput III. De realismo. Art. 1. Tendentia pantheistica. Art. 2. Tendentia ontologistica. Art. 3. Tendentia phenomenologica. Art. 4. Tendentia rationalistica. Caput IV. De quinque viis existentiae Dei demonstrandae. Art. 1. De quinque viis in genere. Art. 2. De quinque viis in specie. 1. De prima via, quae sumitur ex parte motus. 2. De secunda via, quae est ex ratione causae efficientis. 3. De tertia via, quae est sumpta ex possibüi et necessario. 4. De quarta via, quae sumitur ex gradibus, qui in rebus inveniuntur. 5. De quinta via, quae sumitur ex gubernatione rerum. Art. 3. De valore demonstrativo quinque harum viarum. Art. 4. Argumentum confirmativum ex consensu populorum. PARS PRIMA. DE EXISTENTIA DEI. CAPUT PRIMUM. DE MODO EXISTENTIAE DEI COGNOSCENDAE. 10. Duplici modo Deus sese revelavit. — Existentia Dei, sicut ejus essentia,^nobis cognostibiüs non est nisi mediate, np., uti supra (n. 7) jam mdicavïmus, ex ejus effectibus, quibus sese manifestat seu revelat. Uti enim vgr. puerorum indoles, prius incognita, postea nobis apparet ex eo quod verbo et opere sese manifestat, sic et Deus verbo et opere homimbus sese revelavit. Verba, quibus hoe fecit, imprimis continentur in Scriptura Sacra et Traditione divino-apostolica, ac constituunt revelationem formalem seu proprie dictam, cujus studium pertinet ad doctrinam sacram seu theologiam supernaturalem : hic lumine fidei adjuvati ascendimus ad cognitionem Dei supernaturalem. Opera vero, quibus sese ad extra manifestavït, apparent in creatione, quae constituit revelationem virtualem seu improprie dictam, cujus studium suscipit theologia naturalis: hic lumine rationis ad cognitionem Dei naturalem pertingimus. 11. Duplex error quoad naturalem existentiae Dei cognitionem. — Modus existentiae Dei cognoscendae, quem in Theologia Naturali in usu habemus, est igitur naturali lumine rationis e creaturis. Duplex quoad hoe error haberi potest: per defectum nempe et per excessum. Per defectum errat scepticismus, autumans hominem nullo modo naturali lumine rationis ad cognitionem Dei existentiae pervehire posse, vel quia a priori negat existentiam mundi metaphysici, ad quem Deus pertineret (materialismus), vel quia mundum metaphysicum quoad nos omnino incognosdbüem declarat (agnosticismus), vel quia eum saltem rationi i. e. theoretice mysteriosum quid x8 de existentia dei remanere contendit (pragmatismus), vel tandem quia rationem humanam natura sua ita infirmam profitetur, ut ad Dei notionem ascendere nequeat nisi mediante revelatione stricte dicta, a primis parentibus per traditionem posteris transmissa (traditionalismus). Per excesstan errat ultra-realismus, in quo homo naturali lumine rationis ad Dei cognitionem pervenire potest non tantum e creaturis, ut ex effectibus seu mediate, sed imo immediate, vel quia a priori Deus et mundus identificatur, ita ut homo cognoscendo seipsum vel mundum Deum cognoscat (pantheismus), vel quia homo supponitur jam hac in via Deum immediate intueri (ontologismus), vel quia creaturas dicimur intueri ut ectypa, ipsum prototypon Deum immediate manifestantia (phenomenologismus), vel quia ratio humana ita extollitur, ut ad omnem de Deo cognitionem attingere queat, etiam eorum, quae veritates stricte supernaturales dicuntur (rationalismus). CAPUT SECUNDUM. DE SCEPTICISMO. Art. i. Tendentia materiahstica. 12. Fautores. — Hic enumerandi sunt, qui Deum non esse nisi fictionem quandam contendunt, ac conceptum Dei non esse nisi nomen, „flatus vocis", cui nihil in realitate correspondet (nominalismus). Dicuntur athei et empirismo imbuti non nisi sensibilia admittunt, „meta ta physica" seu praeter mundum mutabilem nihil esse autumantes. Si igitur loqui volumus de Deo, identificandus est cum mundo materiah: „absorptio Dei in mundo", qui unice existit. Implicite hanc proposuerunt doctrinam antiqui hylozoistae, uti Thales, Anaximenes, Anaximander, Heraclitus ; — omnes sensualistae, uti Condillac, Cabanis; — et positivistae, uti Comte, Stuart Mül. Magis explicite eam professi sunt atomistae, uti Leucippus, Democritus, pater materialismi; — epicuristae, uti ipse Epicurus et Lucretius Caro; — materialistae, uti prius in Gallia Lamettrie, Hehretius, Holbach; postea in Germania L. Feuerbach, pater materialismi moderni, Vogt, Büchner, Moleschott. Ernst Haeckel, Variae tendcntiae quoad nostram de Deo cognitionem. SKEPSIS (irrationalismus) atheismus empiristae non est Deus agnosticismus criticistae nescimus, an sit Deus pragmatismus fideistae fiduciam habemus in Deum traditionalismus revelationistae credimus in Deum rationalismus animalia rationalia Deus e creaturis visibilis est phenomenologismus intuitionistae Deus in creaturis visibilis est ontologismus mysticistae Deus in se visibilis est pantheistae idealistae Deus est omnia (rationalismus) REALISMUS >i owsi3Hxv aa 20 DE EXISTENTIA DEI „der deutsche Voltaire", hylozoismum antiquum renovavit, in quo materia animata unice admitititur. Nomini vero „materialismus" substituit nomen „monismus", imprimis divulgatum opere „Der Monismus als Band zwischen Religion und Wissenschaft"; quod nomen magis scientificum sonat ac modo aesthetico-religioso proponitur („Monistische Religion"). Ad omm rehgioni positivae acrius impugnandum fundavit societatem quandam „Deutscher Monisfenbund" (Jena, n Jan. 1906), cui postea praefuit Wilhelm Ostwald, qui loco materiae unice subsistentis „energiam" posuit. Hic ab anno 1912 in periodico „Das Monistische Jahrhundert" (inscripto ab anno 1916 „Mitteilungen des Deutschen Monistenbundes") conciones imo domimcales („monistische Sonntagspredigten") fidelibus suis transmisit. In Gallia Félix Le Dantec, „der französische Haeckel", monismum materialisticum propagavit. 13. Utrutn athei re vera existere possint. — Athei practici non tantum possibiles sunt, sed procul dubio existunt: multi enim perinde vïvunt ac si Deus non esset: de quibus ait Apostolus „quorum Deus venter est" (Phil., III, 19). Athei theoretici, qui non tantum in vita practica, sed etiam ex defectu cognitionis Deum ignorare videntur, distingui solent in atheos negativos, qui existentiam Dei ignorant, et positivos, qui Dei existentiae impugnare conantur. Quoad atheos negativos subdistinguimus. Qui sunt in ignorantia vincibili dantur, nam, quamvis „cognitie- existendi Deum dicitur omnibus naturaUter inserta, quia omnibus naturaliter insertum est aliquid, unde potest pervenire ad cognoscendum Deum esse" (De Verit., 10, 12, ad 1), tarnen, sicut voluntas ita potest depravari, ut ingeneret ignorantiam quarundam veritatum morahum prinu ordinis, sic etiam ingenerare potest ignorantiam existentiae Dei saltem explicite cogniti. Cum enim Deum existere non sit immediate notum quoad nos, sed mediate i. e. per argumenta, possunt avertere mentem ab omnibus, quae ad hanc veritatem cognoscendam inducunt. Quoque dari possunt, qui sunt in ignorantia invincibili existentiae Dei distincte cogniti; qui vero sunt in ignorantia in- de agnosticismo 21 vmctbjli existentiae Dei sufficienter cogniti, vix dari possunt: innata est enim naturae propensio in proprium principium (In i Metaph., ed. Cathala, n. 4), ita ut, et „si quis in süvis vel inter bruta animalia nutriatur" (De Verit., 14, 11, ad 1), tarnen ad cognitionem Dei attingere queat. Athei vero theoretici positivi, qui diversis circumstantiis eo ducti sunt, ut Deum personalem existere positive infitiantur, esse possunt, licet ad breve tempus; qui solidis argumentis ejus existentiam negant nee dantur nee dari possunt, quia argumenta pro Dei existentia sunt adeo perspicua, ut non paucis cognitio Dei visa fuerit immediata et innata, et non nisi „insipiens dixerit in corde suo: non est Deus" (Ps. 13, 1). 14. Refutatie- atheiunl. — Atheismus materialisticus omnino refutatur legitima Dei existentiae demonstratione. Quae ab iis afferuntur objectiones resolvuntur praesertim in Psychologia, ubi de anima; in Critica, ubi de valore primorum principiorum ; et in Ontologia, ubi de substantia et de causis. Art. 2. Tendentia agnosticistica. 15. Fautores. — Hic enumerandi sunt, qui, sicut non-existentiam, ita et existentiam Dei indemonstrabilem dicunt, et Deum non esse nisi problematicum quoddam X. Agnosticisme- imbuti hbri infausti „Kritik der reinen Vernunft" nihil „meta ta physica" nobis constare autumant, cum principia rationis rebus metaphysicis appheari non liceat. Si igitur loqui volumus de Deo, identificandus est cum conceptu alicujus Entis immobüis, quod stat supra omnia mobilia, quorum est quasi causa incausata. An huic ideae aprioristicae, huic „Ideal der reinen Vernunft" uti Kant dicit, Ens quoddam in realitate correspondeat, „ignoramus et ignorabimus". Implicite hanc proposuerunt doctrinam sophistae, uti Protagoras et Gorgias; — sceptici, uti Pyrrho et Sextus Empiricus; — plures kantiani et neo-kantiani. Explicite eam propugnavit praesertim Herbert Spencer (+ 1903), cujus systemati Huxley primo nomen „agnosticismus" imposuit. 22 de existentia dei Hic existentiam „Absoluti" admisit, quod tarnen omnino incognoscibile („the Unknowable") esse dixit, ea potissimum ratione, quod notiones Absoluti, Infiniti omnesque ejusmodi contradictionibus seu „antmomiis" constarent. Vgr. Ens a se esset infinitum, hoe est praeter Ipsum nihil esset, et tarnen esset causa ceterorum entium ab Ipso distinctorum; item esset antinomia inter simplicitatem divinam et conscientiam divinam, prout conscientia importat dualitatem subjecti et objecti; item inter immutabilitatem absolutam et libertatem Dei, quia actus liber adderet Deo aliquid contingens et mutabile; item inter Supremam Bonitatem et permissionem mali, inter Justitiam infitMtam et infinitam Misericordiam, etc. (GarrigouLagrange, De Revelatione, I, p. 279). Sic Spencer methodum antinomiarum agnosticarum, a Kant introductam, divulgavit, quam methodum neo-kantiani, qui modernistae dicuntur, lubentissime assumpserunt (Garrigou-Lagrange, Dieu, son existence et sa nature, soiution thomiste des antinomies agnostiques). 16. Refutatio agnosticismi. — Agnosticismus refutatus est in Psychologia, ubi de anima; in Critica, ubi de valore primorum principiorum j in Ontologia, ubi de analogia entis, de substantia et de causis. Quae ab iis afferuntur objectiones, resolvuntur ex iis, quae in parte secunda hujus tractatus de modo, quo Dei essentiam cognoscimus, dicturi sumus. Art. 3. Tendentia pragmatica. 17. Fautores. — Hic enumerandi sunt, qui quamvis existentiam Dei nullis propriis intellectus rationibus demonstrari posse dicunt, eam tarnen constare admittunt unice propter propensionem quandam intellectus vel affectionem voluntatis. Sunt pragmatistae, quia existentiam Dei ex necessitate practica deducunt. Imbuti sunt principiis, quae in opere suo „Kritik der praktischen Vernunft" idem Kant evolvit. Qui postquam in opere supra citato „Kritik der reinen Vernunft" argumenta, quibus existentia Dei theoreti.ee probatur, rejecit et ita atheismum in mundo scientifico magis promovit, quam ipsi athei existentiam Entis Supremi Immobilis DE PRAGMATISMO 33 simpliciter negantes, in opere posteriori „Kritik der praktischen Vernunft" Deum esse ex naturae nostrae indigentüs demonstravit. Homo, sic dicit, naturaliter tendit ad summum bonum, quod duplex in se continet elementum, alterum virtutem perfectam („Heiligkeit"), quae in maxima ad legem moralem adaptatione consistit, alterum beatitudinem perfectam („Glückseligkeit"), in qua nempe tota natura desideriis humanis sese conformat. Hanc ergo homo adipisci potest beatitudinem. Atqui certe homo ipse hanc inter se et naturam conformitatem efficere nequit. Quare postulatur supra naturam Ens existere, Deum, qui hanc conformitatem perficere queat (ed. Reclam, p. 150). Hac igitur demonstratione gignitur fides quaedam („Vernunftglaube"), quae tarnen „fides" sensu kantiano toto coelo differt ab acceptione nostra et est assensus sine sufficientibus argumentis theoreticis. Qui eam propugnant speciahus fideistae nuncupantur. Jam Th. Reid et schola scotica docuit, existentiam Dei caeco quodam instinctu intellectus („common sense") necessario affirmari; quam sententiam, etsi commutatam, W. Hamilton postea divulgavit. Eodem fere tempore doctrinam similem in Germania professa est schola sentimentalistica, fundata ab Fr. H. Jacobi, „ein Heide mit dem Verstande, ein Christ mit dem Gemüt", uti de seipso judicavit. Intellectus, docuit, immediata quadam spirituali sensatione („Geistesgefühl") percipit res suprasensibües et imprimis Dei existentiam. Muitos habuit assedas, i. q. in patria nostra philosophum platonicum, Frans Hemsterhuis (Franeker 1721—1790 Den Haag), Rousseau, Schleiermacher, patrem modernistarum, et Fries. A. Balfour, olim minister Angliae, in opere suo „The Foundations of Belief" fundamenta fidei ultimatim non niti contendit sufficientibus rationibus theoreticis („reasons") et ita in illis admittendis semper „irrationabile" ahquid remanere ; at ea jure admitti propter inclinationem quandam et necessitatem voluntatis („needs and their satisfaction"), quia secus nobüiora voluntatis desideria, uti propensio ad religionem, ad patriam, etc, non implerentur. Imprimis existentia Dei, quamvis theoretice sufficienter probari nequeat, modo tarnen praedicto est credenda. Plures neo-kantiani, sicut etiam per quoddam 34 DE EXISTENTIA DEI tempus F. Brunetière, quoad rem eandem professi sunt doctrinam, quae vulgo audit „dogmatismus sodalis". W. James edidit anno 1907 „Pragmatism, a New Name for Some Old Ways of thinking". Nomen hoe tarnen non ita erat novum, quia anno jam 1878 fuit introductum a Ch. S. Pierce. Docet James, conceptum Dei magnae fuisse utilitatis, uti testatur historia („working hypothesis") et sic verum esse juxta prindpia pragmatica; hanc ideam „Deus" vero ab aliis aliter sumi et sic pro quibusdam senten tiam monisticam majorem habere utflftatem. Talem doctrinam, quae ab atheismo non ita differre videtur, jam prius professus est F. C. Schiller in systemate, quod „Humanism" appellabat. Postea Bergson, Blondd, etc, in multis pragmatistas se exhibuerunt; maxime nostris diebus H. Vaihinger per suam „Quasi-Philosophiam" („Philosophie des Als Ob", 1911) seu systema humanarum fictionum theoreticarum, practicarum et religiosarum. Ab anno 1910, in quo obiit W. James, John Dewey prindpalis est propugnator pragmatismi americani. Veniunt tandem neo-kantiani, qui modernistae dicuntur et unanimiter nostra pro Dd existentia argumenta insuffidentia dedarant, novam proponentes methodum „immanentiae" dictam. En quaedam ex Encyclica „Pascendi" :„..... philosophiae religiosae fundamentum in doctrina illa modernistae ponunt, quam vulgo agnosticismum vocant. Vi hujus humana ratio phenomenis omnino induditur, rebus videlicet, quae apparent eaque spede, qua apparent: earundem praetergredi terminos nee jus nee potestatem habet. Quare nee ad Deum se engere potis est, nee illius existentiam, utut per ea, quae vïdentur, agnoscere. Hinc infertur, Deum sdentiae objectum directe nullatenus esse posse; ad historiam vero quod attinet, Deum subjectum historicum minime censendum esse. — His autem positis, quid de naturali theologia.... fiat, facile quisque perspidet. .... Hic tarnen agnostidsmus in disdplina modemistarum non nisi ut pars negans habenda est: positiva, ut aiunt, in immanentia vitali constituitur. Harum nempe ad aham ex altera sic procedunt. — Religio, sive ea naturalis est, sive supra naturam, seu quodlibet factum explicationem aliquam admittat oportet. Explicatio autem ... DE PRAGMATISMO 25 extra hominem inquiritur frustra. Est igitur in ipso homine quaeren da: et quoniam religio vitae quaedam est forma, in vita omnino hominis reperienda est. Ex hoe immanentiae religiosae principium asseritur. Vitalis porro cujuscunque phenomeni, cujusmodi religie— nem esse jam dictum est, prima veluti motio ex indigentia quapiam seu impulsione est repetenda: primordia vero, si de vita pressius loquamur, ponenda sunt in motu quodam cordis, qui sensus dicitur. Eam ob rem.... concludendum omnino est, fidem .... in sensu quodam intimo collocari debere, qui ex indigentia divini oriatur. Haec porro divini indigentia .... pertinere ad conscientiae ambitum ex se non potest; latet autem primo infra conscientiam, seu.... in subconscientia Indigentia divini in animo ad religionem prono nullo secundum fideismi scita praevertente men ris judicio peculiarem quendam commovet sensum : hic vero divinam ipsam realitatem .... in se implicatam habet atque hominem quodammodo cum Deo conjungit" (Denz. 3073 et 3074). Modernismus, quem Pius PP. X „omnium haereseon collectum" vocabat, synthesis esse voluit inter religionem christianam ac modernas tendentias pragmaticas. Originem coepit apud theologos protestantes liberales, quorum praecipui fuerunt Schleiermacher, Ritschl, Harnack, Sabatier. Apud catholicos primo se mam'festavit in apologetica psychologico-immanentistica, quae loco „intellectualismi" rigidi methodum hominum vitae ac aspirationibus magis consentaneam propugnavit (,,néo-apologétique'*): Ollé-Laprune, Fonsegrive, Blondel, Laberthonnière. Postea in rebus biblicis (A. Loisy) alnsque disdplinis theologicis sese diffundavit. Fautores praecipui fuerunt in Gallia: Blondd, Loisy, Houtin, Le Roy; in Italia : Murri, Minocchi, Fogazzaro; in Anglia: Tyrrell; in Germania : Schnitzer, Koch, Warmund. Ad errores modernisticos melius praecavendos Motuproprio Sacrorum Antistitum (d. 1 m. sept. 1910; Denz. 3145) singuhs doctoribus ante auspicandas praelectiones, item dericis majoribus ordfnibus initiandis, etc. (Cfr. Ned. Kath. Stemmen, 1910, p. 393) est praeceptum, ut jusjurandum (anti)modernisticum suo dent Antistiti. Quae praescriptio quoad juramentum hoe „pianum", uti 26 DE EXISTENTIA DEI saepius audit, ex decréto S. Congr. S. Off. (d. 22 m. mart. 1918), cum virus modernismi diffundi minime cessaverit, in pleno suo robore manere debet, usquedum hac super re Apost. Sedes aliter statuerit (Cfr. Ned. Kath. Stemmen, 1918, p. 161). Revera enim impugnatio kantiana theoreticorum ad Dei existentiam comprobandam argumentorum adhuc semper suos habet asseclas; imo mala bellica ac post-bellica pessimismum quoad moralem scientiae ac artis valorem, quem Rousseau jam pridem praedicavit (Discours sur les sciences et les arts, 1749), tali modo auxerunt, ut homo magis magisque ad experientiam religiosam propriam („Erlebnisgefühl") se confugiat, in qua unice adhuc fiduciam habere videtur. Tendentia haec, post Bergson saepe „intuitionismus" appellata, se manifestat turn apud protestantes turn apud catholicos. Protestantes denuo redierunt ad Schleiermacher-Fries (Rud. Otto), loco rationis speculativae iterum sensum rehgiosum ponentes, quo Infinitum quodammodo sentimus et cum eo communionem quandam habemus. Multi itaque moderni, i. q. Stanley Hall, Janet, Ribot, Leuba, Heiier, et apud nos Slotemaker de Bruine, theologiam naturalem omnimode ad psychologiam religionis reducunt.Sunt tarnen etiam, et quidem non pauci anti-subjectivistas sese confitentes, qui intuitionismum hunc modo intellectualistico (ontologismus) proposuerunt (Husserl et schola sua phenomenologica), de quibus infra. Catholici huic tendentiae psychologisticae plus minusve indulgentes sese justificare rati sunt adducendo auctoritatem St. Augustini (Si sapientia et veritas non totis animi viribus concupiscatur, inveniri nullo pacto potest. .. .Amore petitur, amore quaeritur, amore pulsatur, amore revelatur, amore denique in eo quod revelatum fuerit permanetur. De mor. eccl. cath. 17, 31 ; Migne, P. L. XXXII, 1324); afferunt etiam Pascal (Le coeur a ses raisons, que la raison ne connait point. C'est le coeur qui sent Dieu, et non la raison. Pensées, ed. Michaut, n. 11 et 13) et Newman (Our great internal teacher of religion is our Conscience Conscience is nearer to me than any other means of knowledge. .... Conscience, too, teaches us, not only that God is, but what He is; it provides for DE PRAGMATISMO 37 the mind a real image of Him, as a medium of worship. The Grammar of Assent, ed. Burns, Oates & Co., p. 384). 18» Refutatio pragmatismi. — Quae a Kant contra valorem theoreticorum pro Dei existentia argumentorum afferuntur obj ectiones infra resolvuntur. Insufficientia systematum, qui plus minusve pragmatismo et fideismo sunt infecta, quoad cognitionem in genere in Critica demonstrata est; a fortiori non valent ad gignendum de Deo certam et firmam cognitionem. Quoad novam scholam intuftionisticam catholicam vide infra, ubi de tendentia phenomenologica. . Art. 4. Tendentia traditionalistica. 19. Fautores. — Hic enumerandi sunt, qui iterum existentiam Dei proprüs viribus rationis e creaturis indemonstrabilem esse dicunt, eamque tantum constare revelatione formali a Deo homini facta. Dicuntur generatim traditionalistae, quia juxta eos imprimis per traditionem primitiva Dei revelatio transmissa est. Sic propter „imbecillitatem rationis humanae", ut dicit Huet, physica laborat homo impotentia existentiam Dei cognoscendi, quam igitur unice propter auctoritatem divinam admittit. Daniël Huet „Revelationismum" proponit: humana ratio propbabilitatem tantum acquirere potest, nunquam vero certftudinem, quae a revelatione supernaturali habetur (Traité de la faiblesse de 1'esprit humain, 1733). Traditionalismum rigidum propugnat De Bonald, vocabula judicans necessaria ad cogitandum („l'homme pense sa parole, avant de parler sa pensée", Recherches Philosoph., c. 3 et 8), quae, cum ab ipso homine adinveniri nequeant, igitur ab instructione seu revelatione divina sunt repetenda. Asserit ergo veritates saltem primarias, inter quas existentia Dei, nobis tantum esse notas e revelatione, ab ipso Deo primis homimbus facta et postea per traditionem transmissa. Traditionalismum mitigatum invenimus apud Bautain, qui, sicut intuitionistae, nisus est sententiam suam confirmare effatis 28 DE EXISTENTIA DEI St. Augustini et Pascal; apud Bonnetty, Doney, Ventura, docentes Dei existentiam, postquam revelatione cognita est, ratione probari posse. De La Mennais docuit quoque, Dei cognitionem hauriri non posse per demonstrationem e creaturis, sed unice e revelatione primo homini a Deo facta; via unica vero cognoscendi, quae in revelatione contenta sunt, consensus est generis humani (consentement commun, sentiment commun), qui revelationem fideliter conservat et sic expressio est scientiae divinae participatae. Roma locuta (Encycl. „Singulari vos", 1834), discipulus ejus principalis Gerbet a theorüs traditionalisticis sese avertit. 20. Refutatio traditionalismi. — Sententia haec, quae est „absorptio philosophiae in theologia", ita ut omnis cognitio nostra non sit nisi participatio scientiae divinae, quam Deus homini revelavit, jam sat superque refutata est ex iis, quae in Critica dicta sunt de valore criterii veritatis extrinseci, quae est auctoritas. Nam error praecipuus traditionalismi in eo consistit, quod omnia fundat in instructione sicque instructionem ipsam impossibilem reddit. Omnis enim auctoritas deducitur e scientia ac veracitate ejus, cui fidem praestatur: hae autem aliunde sunt demonstrandae. Ita, eodem fere tempore (1835), Ecclesia non solum fidem defendere debuit contra rationem (semi-rationalismus, Hermes, Braun), sed etiam rationem contra fidem (traditionalismus). Deinde physica revelationis necessitas probe distinguenda est a morali, qua revelatio divina requiritur, ut veritates naturales Deum concernentes cognoscantur i°. ab omnibus, 20. expedite, 30. firma certitudine et 40. nullo admixto errore (Conc. Vatic, S. III, c. 2 ; cfr. 1C. G. c. 4; Ia, 1,1, c; IIa IP*, 2,4). Expresse etiam in S. Scriptura a Deo est revelatum, multas veritates sola ratione nobis cognosdbües esse; sic quoque dicit St. Paulus, Deum cognosci „per ea quae facta sunt" (Rom. 1,20). „Ratio praecedit fidem", docet Ecclesia (Denz. 1626 et 1651), nam ubique gratia supponit naturam et, utut St. Thomas, „non crederet quis, nisi videret esse credenda" (IIa IIae, 1, 4, ad 2). DE TRADITIONALISMO 29 Ceterum sententia haec iterum implicite refutatur in secunda hujus tractatus parte, ubi nostra de Deo cognitio exponitur. CAPUT TERTIUM. DE REALISMO. ART. 1. Tendentia pantheistica. 21. Fautores. — Hic enumerandi sunt, qui existentiam Dei tanquam veritatem certissimam admittunt, ita tarnen, ut ipse solos sit Ens realissimum omnibusque aliis nihil in realitate correspondeat. Dicuntur pantheistae, quamvis nomen „pantheismus" a John Toland potius fuit introductum (1710) ad monismum materialisticum significandum. Intellectualismo imbuti nonnisi Summum Intelligibile, Summum Metaphysicum admittunt, et omm'a sensibilia, omnia physica, inter quae et hominem, non esse nisi manifestatie-nes emanentes aut modificationes immanentes unici hujus Entis Metaphysici. Si igitur loqui volumus de mundo materiali, identificandus est cum Deo : „absorptio mundi in Deo", qui unice existit. Pantheismum emanatisticum (omnia sunt de Deo emanatione transeunte, np. generatione quadam vel quavis alia reali effluentia, et Ipsi consubstantialia) proposuerunt in China Lao-tse et Chuangtse (taoismus): Tao est principium et medium evolutionis omnium rerum; in India Brahmani (pantheismus vedanticus): Brahma, principium mundi, unica est reali tas vera; in Graecia Xenophanes, Parmenides, Zeno (pantheismus eleaticus): Deus est „unum ens et omnia", sv zb öv xal i& n&v, item Stoici: Deus est anima mundi (cfr. Virgüium, Aen. VI, 727: Mens agitat molem et magno se corpori mis eet) ; item Plotinus et Porphyrius et Gnostici (pantheismus neo-platonicus seu mysticus): entia omnia emanant ab Uno, ad quod iterum, arcana quadam conjunctione redire debent. In medio aevo eum magis vel minus explicite docuerunt Arabes Avicenna et Averroes : est unicus tantum Intellectus (agens) pro omnibus hominibus; item Scotus Eriugena: omnia per analysin e Deo proveniunt, dein per reversionem in Deum redeunt; item Amahïc de Chartr es : Deus est forma substantialis omnium rerum; item David de Dinant: Deus est materia prima omnium rerum (cfr. 30 DE EXISTENTIA DEI Ia> 3> 8, c). Postea, tempore Reformationis, Giordano Bruno: Deus est omnia indifferenter et ideo est unum et totum, quod est unum. Hic jam a pantheismo emanatistico paullulum sese avertit, pantheismum plus minusve immanentisticum proponens (omnia sunt in Deo, quia Deus non agit extra se, sed tantum operatur intra se). Qui pantheismus monisticus („monismus") duplici sub forma propugnatus est. Monismum staticum (Deus unice ac immobiliter existit) professus est Baruch Spinoza: omnia mundana sunt modi reales immutabilis substantiae divinae; fiunt np. per sui manifestationem, ita ut proprie soli Deo vera subsistentia tribuatur, aha vero concipiantur veluti ejus aut phenomena aut accidentia. Monismum dynamicum („evolutionismus" : Deus est in perpetuo fieri; nondum existit, sed fit) proposuerunt deinde sub forma idealistica (pantheismus logicus seu pallogismus) Fichte („das Ich"), Schelling („das Absolute"), Hegel („die Idee"), alii: omnia mundana sunt modi tantum ideales substantiae divinae, quae, in se idea seu ens maxime indeterminatum, juxta methodum dialecticam (thesisantithesis-synthesis) seipsam magis magisque determinat et exphcat in genera, species et individua universi. Postea habetur sub forma realistica apud Schleiermacher, juxta quem Deus non est nisi unitas, quam in mundo vigere videmus, apud Schopenhauer („die Welt als Wille und Vorstellung"), Ed. von Hartmann („das Unbewuszte"), Bergson („Evolution créatrice") : omnia mundana sunt modi reales substantiae divinae continuo sese evolventis ac determinantis. Panentheismus, quem Krause proponit, denuo Plotinum sapit. Theosophi tandem hodierni ad pantheismum emanatisticum Indorum redierunt. 22. Refutatio pantheisml. — Pantheismus, hodiedum ubique divulgatus, eo perniciosius est, quod ejus fautores, falsum saepe mysticismum prae se ferentes, nomine Dei passim in eorum verbis scriptisque abutuntur, ita ut multi errantes divinorumque sitientes facile decipiantur, loco Dei veri et personahs idolum falsum amplec- de pantheismo 31 tentes. Haec monismi forma in tractatus hujus parte secunda refutatur, ubi de natura Dei. art. 3. Tendentia ontologistica. 33. Fautores. — Hic enumerandi sunt, quibus iterum certissime constat Deum existere et praeter Ipsum multa aha; quorum quidem esse cum esse divino non identificatur, operari vero magna ex parte ad operari divinum reducitur. Sic Geulincx et Malebranche occasionalismum proposuerunt: causae secundae non agunt, sed tantum occasiones sunt actionis divinae. Praesertim cognitionis operatio refertur ad Deum, qui illuminatione quadam immediato modo sese nobis manifestat, ita ut jam hac in via quasi naturali „visione beatifica" fruamur, Deum quasi facie ad faciem videamus et in Deo omnes alias res. Dicuntur ontologistae, quia juxta illos Deus (8 <3v) primum debet esse cogmtum. Jam taoismus Sinarum et brahmanismus Indorum immediatam Dei intuitionem homini naturah modo possibilem declaravit, quam theoriam theosophismus et anthroposophismus modernus renovavit. Plato dixit, nos Ideam Boni seu Deum ante vitam praesentem immediata contemplatione intuivisse. Unde etiam neo-platonici de immediata quadam divinitatis notione fabulabantur, qua in extasi homines vere philosophi raro fruerentur. Quam sententiam magis evolverunt ontologistae proprie dicti: Malebranche, qui pertinet ad scholam Cartesii, defendentis i.a. ideas innatas, praesertim Dei. Conceptus enim universales, dicit Malebranche, sunt reales, non existentes in smgularibus extra nos, nee in psychicis intra nos seu in sola anima, nee, uti Plato dixit, separatim subsistentes; ergo sunt in Deo, in quo, cum immediate nobis praesens sit, universales hos conceptus immediate intuemur. Gioberti, qui contra „psychologismum" nomen „ontologismus" introduxit et expresse errorem renovavit platonicum: ordinem logicum seu, uti didt, psychologicum eundem esse debere ac ordinem ontologicum, et primum ergo logicum (psychologicum) esse primum 3 33 DE EXISTENTIA DEI ontologicum seu Deum. Si autem Deus est primum cognitum, cogm'tio haec nequit esse nisi immediata seu intuitiva. Rosmini, qui sicut Malebranche idealogia sua ad ontologismum quendam pervenit: idea entis nobis est innata ad modum formae subjectivae kantianae et identificatur cum Deo, qui hanc ideam illuminatione quadam homini nascenti communicavït, ita ut Deus ipse esset ejus lumen intellectuale. Ontologismus multis inter Cathohcos controversiis ansam praebuit usque ad ejus damnationem a S. Congr. S. Officii anno 1861. Plurimos habuit asseclas: in Italia: Mamiani j in Galha: Fabre, Brancherau, Hugonin; in Belgio: Ubaghs, Laforet, qui cum ontologismo traditionalismum mitigatum conjunxerunt. Vestigium ontologismi apparet in manuahbus philosophicis, in quibus theodicea primum occupat locum inter partes philosophiae theoreticas (Broer e). 34. Refutatio ontologismi. — Ontologismus pantheismo adeo est simüis, ut decretum quoddam S. Congr. Ind. (1861), septem re jiciens theses,a quibusdam haberetur esse damnatio pantheismi,dum revera errores quoque ontologistarum voluit condemnare (Lennerz, Natürl. Gotteserk., p. 84, sqq.). Refutatur in Psychologia, ubi de origine idearum. Sicut Plato abstractionis doctrinam non intellexerunt ac itaque erronee logicum ordinem et ontologicum confuderunt. Theoria haec omnium quoque repugnat conscientiae experientiaeque, muitos semper fuisse errores circa attributa divina. „Impossibile est (insuper), quod ahquis intellectus creatus per sua naturaha essentiam Dei videat" (Ia, 12, 4), sicuti quoque Deus dixit ad Moysen, qui gloriam ejus cupiebat videre: „non poteris videre faciem meam: non enim videbit me homo et vivet" (Exod. 33» 3o) J „videre Deum per ipsam essentiam divinam est proprium naturae divinae" (3 C. G. c. 52). Ad immediatam Dei intuitionem requiritur igitur dispositio ahqua supernaturalis, ,4umen gloriae". Haec vero „visio beatifica" beatis reservatur in patria; in via dum sumus Deum cognoscimus tantum „per speculum in aemgmate" (1 Cor. 13, 12). DE ONTOLOGISMO 33 25. Tendentia proxlme ontologistica. — Sunt qui, uti Cartesius ejusque sequaces, dicunt „Deum existere" nobis notum esse per se seu per modum prindpii analytid immediati absque demonstratione, sicut patet in primis demonstrationum prindpiis, quorum veritas sola analysi subjecti et praedicati nobis constat, uti: impossibüe est simul esse et non esse secundum idem; omne totum majus est sua parte (Ia, 2, 1, c). In idea Dd, müu ingemta, didt Cartesius, qui tali modo procedendi ontologismum disdpuli Malebranche praeparavit, dare et distincte perdpio, non magis posse existentiam ab essentia Dd separari, quam ab idea montis ideam vallis (Med. de Prima Phil., med. 5a). 26. Refutatio modi hujus argumentandl. — „Contingit, legimus apud St. Thomam (Ia, 2, % c), aliquid notum esse per se dupli- dter : uno modo secundum se et non quoad nos; alio modo secundum se et quoad nos". Haec autem propositio „Deus existit" est per se nota quoad se, quia praedicatum est idem cum subjecto: in Deo enim essentia et existentia sunt idem. Non vero est propositio per se nota quoad nos, sed indiget demonstrari per ea, quae sunt magis nota quoad nos et minus nota quoad naturam, scilicet per effectus. Intuitiva, repetimus, existentiae Dei cognitio repugnat consdentiae experientiaeque, muitos semper fuisse errores circa attributa divina. 27. Tendentia remote ontologistica. — Sunt qui „Deum existere" dicunt nobis esse notum per modum prindpii analytid mediati, hoe est demonstratione ahqua, quae tarnen est a priori, sicut patet in demonstrafionibus mathematids: ex nostro Dd conceptu condudimus ad ejus existentiam. Varie demonstratio haec audit. Didtur argumentum quasi-apriori: quia enim nullum ens praecedit Ens Primum, argumentum a priori proprie dictum, procedens np. a causa ad effectum, de Deo non datur; quare potius didtur quasi-a-priori, in quantum non procedit ex experientia seu a posteriori et ex sola notione subjecti» 34 DE EXISTENTIA DEI analysi facta, praedicatum deducitur. Sic quoque audit argumentum a simultaneo, quia essentia divina ejusque existentia quoad rem prorsus mdistinctae sunt ideoque simultaneae; vel etiam ontobgicum, quia sumitur non ab effectu, sed ex ipso Deo (8 Op) et ita ordo servatur ontologicus, non vero logicus; quare cartesianis et ontologistis placuit. Dicitur demum saepius argumentum anselmianwn ab ejus auctore St. Anselmo (+ 1109). Argumentum enim hoe propugnatum est imprimis a St. Anselmo. B. Albertus Magnus, Alexander Halensis, Scotus, Bonaventura modum hunc argumentandi defendunt; item Vasquez, Silvester Maurus, aliique doctores scholastici. Postea fautores habuit inter cartesianos et ontologistas. Leibniz quoque hoe argumentum proposuit, quamvis sub alia forma (Meditat. de cognitione, veritate et ideis): ne exordium sumatur a definitione nominah, sed a reali, statuendum esse dicit, Deum esse possibilem, quod a priori fieri potest sola comparatione attributorum, quibus Dei conceptus efformatur; quodsi possibilis sit, Deum quoque existere. St. Anselmus argumentum suum jam debuit defendere contra monachum Gaunilonem (Liber pro insipiente). Rejiciebat postea i.a. St. Thomas (Ia, 2, 1). Item Kant, illo etiam tempore, quo argumenta a posteriori vahda adhuc judicabat eaque nondum rejecit praecise per reductionem ad invahdum hoe argumentum quasi-a-priori (vide infra). Hodiedum hic demonstrandi methodus etiam inter cathohcos fere unammiter illegitima habetur. Argumentum, „quod nullo aho ad se probandum, quam se solo indigeret", ut dicit St. Anselmus (In Prol. ad Proslogium), variis sub formis propomtur. Forma anselmiana sic audit: „ld quo^mojus cogitari nequit, non potest esse in intellectu solo. Si enim vel in solo intellectu est, potest cogitari et in re; quod majus est. .... Existit ergo et in intellectu et in re Quod utique sic vere est, ut nee cogitari possit non esse" (Proslogium, c. 2 et 3). — Atqui nomine Dei significatur Ens praestantissimum, quo majus cogitari nequit. — Ergo Deus non solum existit in intellectu, sed et in re. DE ONTOLOGISMO 35 28. Refutatio modi hujus argumentandi. — Argumentum anselmianum est illegitima transgressio ab ordine logico seu ideali ad ordinem ontologicum seu realem. Refutatur in secunda hujus tractatus parte, ubi exponitur, nostram de Deo seu de Ente, quo majus cogitari nequit, notionem nobis non a priori seu immediate esse datam, séd a posteriori acquiri seu mediate per conclusionem analogicam ex iis, quae in creaturis habentur. At notione hac acquisita, plane adhuc nescimus, utrum huic conceptui ens reale correspondeat, nee ne. Evolutionistae, uti v. gr. Renan, praecise dicunt, hoe ens, quo majus cogitari nequit, nondwn existere (Est-ce que Dieu existe? — Pas encore 1). Remanet igitur quaestio, utrum ens, quo majus cogitari nequeat, existat nee ne (Ia, 2, 2). Quoad modum argumentandi, quem Leibniz proponit, valet idem: „quia nos non scimus de Deo, quid est" (Ia, 2, 2), non est per se notum quoad nos, an sit possibilis. Qua responsione St. Thomae Kant suo modo „dogmatistam" Leibniz refutavit (vide infra). Insuper quoad minorem idem Leibniz oblitus esse videtur, a posse ad esse non valere illationem. Quidquid ergo ex analysi conceptus Entis, quo majus cogitari nequit, deducitur, valet unice pro ordine ideali, quatenus concipiendo Deum, Eum igitur concipere debemus cum omnibus attributis, quae ex ejus essentia deducuntur; pro ordine vero reali non valet absolute, sed tantum hypothetice, si nempe existat objectum correspondens huic Dei conceptui, quod aliunde, et quidem a posteriori, est probandum. ART. 3. Tendentia phenomenologica. 29. Fautores. — Hic enumerandi sunt, qui existentiam Dei, Entis supremi, agnoscunt et praeter Ipsum multa alia entia, quoad eorum esse et operari ab esse et operari divino probe distinguenda. At cognitionis operatio tali modo refertur ad creaturas cognoscendas, quae immediato modo sese nobis manifestant ut participationes et assimilaü'ones essentiae divinae, ut potius quam hominis act» sit 36 DE EXISTENTIA DEI actio Dei, qui sic üluminatione quadam, quamvis mediato modo np. per creaturas, sese nobis manifestat. Thomistice loquendo, creaturae sunt quasi species intelligibiles, in quibus, illuminatis non ab intellectu agente simpliciter, sed secundum quod homo divino aliquo lumine adjuvatur, Deus ipse immediate, i. e. sine discursu, cognoscitur. Itaque non abstractivo modo, sed immediata intuitione seu „vïsione essentiae" (Wesensschauung) creaturarum, has cognoscimus ut „symbola" Deum manifestantia. Quae sententia ontologismus empiricus dici potest. Cujus asseclae vero dicuntur phenomenologistae ab eorum methodo, qua np. exordiuntur ab analysi pure descriptiva phenomenorum, quae ut data consdentiae habentur, uti actus nostri cognitionis. Methodum phenomenologicam introduxerunt Husserl (Logische Untersuchungen, 1900) et Meinong (Gegenstandstheorie, 1907), hic in Austria, üle vero in Germania. Uterque disdpulus est Frandsd Brentano, qui, in logica aristotehca bene excultus (Aristotdes und seine Wdtanschauung, 1911), apostata a fide apud acathohcos reactionem anti-kantianam praeparavit. „Intuitio eidetica" (Wesensschau), quam Husserl ut methodum proponit, non est intelhgendum ut visio quaedam mystica et antiinteUectualistica, sed ut apprehensio abstracta essentiae in phaenomenis consdentiae individualis. Ubi vero essentiam quandam ita intuiti sumus, valemus independenter ab omni experientia, ergo a priori, statuere, quid ad hanc essentiam pertineat (Klimke, Instit. Hist. Philos., II, p. 103, sqq.). Disdpulus ejus Max Scheler methodum hanc applicat ad ethicam et religionem, praeprimis ad existentiam demonstrandam Dei personalis. Traditionalia enim argumenta theoretica ut insuffïdentia rejecit: sicut ex solis inanimatis existentibus numquam condudere possumus ad existentiam animatorum, sic a fortiori non valet illatio a finitis existentibus ad existentiam Infiniti (Vom Ewigen im Menschen, S. 545). Quare novam inquisivit „viam", in qua visionem ddeticam conjunxit cum methodo illa, quam Aug. Gratry ontologistice applicavit. Hic enim, rejecto quoque syllogismo, quem male intellexit, methodum, dialectico-inductivam ab ipso DE PHENOMENOLOGISMO 37 appellatam, assumpsit, quam vult esse processum intuitivum, quo immediate a finito et relativo ad infimtum et absolutum ascendimus. Ut methodum hanc apphcare queat, homini attribuitur quidam „sensus divinus", quo de Deo experientia ahqua acquiratur. Sic etiam Scheler permanentem ac continuam iUuminationem a Deo, hbere sese manifestante, in mente creata admittit. Quae üluminatio habenda est ut revelatio quaedam naturalis, qua prius amore tendimus ad Deum eumque deinde ratione cognoscimus. Hac enim illuminatione omnia experientiae nostrae objecta „symbola" fiunt Deum archetypon immediate, i. e. sine discursu, manifestantia. Mundum dum intuemur, Deus nobis apparet: pellucescit per mundana, sicut artifex ex arte manufactis manifestum se facit; non enim videndo picturam ab ea concludimus ad existentiam pictoris, sed in ea ipsum immediate intuemur. — Aha proponit Scheler argumenta, quibus imo angelorum existentiam demonstrare praesumit. Disdpulus ejus Gründler applicationem methodi phenomenologicae ad ea, quae religionem concernunt, magis adhuc evolvit. Ad sententiam suam corroborandam Scheler contra Aristotelem ac St. Thomam auctoritatem opposuit St. Augustini. Qui etiam a factis immediatis consdentiae, np. a veritatibus aeternis, i. e. a principiis universalibus et necessarüs matheseos, dialecticae, aestheticae, ethicae, quae aprioristice omm' intellectui humano cum inevitabüi auctoritate imperant, ad existentiam Ipsius Veritatis assurgit. Universahtas ac necessitas harum veritatum Veritatem postulat subsistentem, quae singulas has omnes in se continet. Ut vero homo veritatem cognoscere queat, intellectus dus modo ahquo immediato ac reali cum divino intellectu tanquam lumine vero conjungi debet. Regressio ad St. Augustinum multis etiam catholicis, praesertim in Germania, tempori hodierno magis consentanea videtur. C. Isenkrahe, traditionaha pro Dei existentia argumenta critice examinans, difficultates didt oriri praedpue ex eo, quod eorum fundamentum, principium causalitatis, ad philosophicas pertinet quaestiones diffirillimas ac maxime disputatas. Quaerendum est igitur argumentum, 38 DE EXISTENTIA DEI in quo principium hoe locum non obtinet, quale argumentum innuit St. Augustinus et post eum St. Bernardus, St. Anselmus, St. Bonaventura, Malebranche. Item Pascal, juxta quem argumenta theoretica fideles quidem in eorum fide confirmare, infïdeles vero nullo modo convincere possunt, cum quoad hos existentia Dei prius aliunde constitui debeat. Item Newman, qui uspiam dicit argumenta theoretica magis donum seu effectum fidei esse habenda quam ejus causa. — Qui modus existentiae Dei absque discursu, sed immediata quadam intuittone statuendae insuper obviam venit tendentiae pragmatico-intuitionisticae hodiedum vigenti (Husserl, Scheler, — Windelband, Rickert, Jonas Cohn, — Bergson, Dilthey, Troeltsch). Hisce permoti Joh. Hessen philosophice, Matth. Laros historice, Karl Adam theologice methodum intuitionisticam quoad Deum cognoscendum propugnant, catholicam sic constituentes scholam quandam intuitionisticam. 30. Refutatio phenomenologisml. — Methodus, ab Husserl proposita, non ita est anti-kantiana, quam sibi persuasum habere videtur. Idealismo kantiano obstrictus remanet: ens omne est nisi ens psychologicum. Discipulum autem Scheler non quidem praeterit, experientiae objecta nobis „symbola" Deum manifestantia esse non posse, nisi constet illas esse „creaturas" a Deo creatore ex mhüo sui et subjecti productas: videndo picturam in ea ipsum pictorem intueri nequimus, nisi sciamus tales pieturas a tah pictore produci. Etiam St. Thomas dicit (Ia, 79, 9, c): secundum viam inventionis per res temporales in cognitionem devenimus aeternorum ; in via vero judicii per aeterna jam cognita de temporahbus judicamus. At hanc de Deo cognitionem praerequisitam Scheler male explicat immediata, quam proponit, illuminatione. Sicut nolumus errare cum Platone, qui dixit, animam jam in praeexistentia sua aeterna haec intuivisse, sic nee cum platonico Scheler, qui nobis in terra peregrinantibus intuitionem hanc adscribit. E vestigiis, in mundo inanimato observatis, alicujus causae, quam „vitam" nominamus, secundum viam inventionis recte concludimus ad hujus causae existentiam et essentiam; ita e vestigiis alicujus causae, DE PHENOMENOLOGISMO 39 quam „Deum" nominamus, recte concludimus ad hujus quoque causae existentiam et essentiam. St. Augustinum vero immerito invocat ad sententiam suam firmandam. Hic enim eodem modo ac St. Thomas in „quarta via" exordium sumit e factis consdentiae. Expresse insuper affirmat, Deum primario loco non peti amore: Non enim diligitur, quod penitus ignoratur. Sed cum diligitur quod ex quantulacumque parte cognoscitur, ipsa effidtur dilectione, ut melius et plenius cognoscatur" (In Joann. Evang., 96, 4; Migne, P. L. XXXV, 1876). Pascal, jansenismo infectus, sequelas peccati originalis ita auget, ut homo Deum cognoscere nequeat nisi miraculis et prophetüs, quibus sese manifestat. Newman psychologice procedere intendit magis quam logice, describendo quomodo ipse ad veram religionem pervenit; argumenta vero ad existentiam Dei demonstrandam non rejedt, quamvis formali demonstrationi (formal inference) demonstrationem, naturalem ab ipso appellatam (natural inference), praefert, in qua homo apphcat sensum quemdam condudendi (illative sense), intuitionistice tarnen non intelligendum. Admittendum quidem est, praeter „quinque vias" seu methodos existentiae Dd demonstrandae esse in homine aliquid, quo jam prius Deo existenti adhaeret, sive didtur visio eidetica (Wesensschau: Husserl), sive intuitio (intuition: Bergson), sive sensus condudendi (illative sense: Newman), sive rationes irrationales (raisons du coeur: Pascal). Sed modus hic Dei intuitionistice, uti didtur, cognoscendi re vera nihil aliud est quam qui in logica didtur syllogismus dialecticus seu probabilis, cujus spedes prindpalis est „analogia". Cum vero in hoe modo cognoscendi affectus humani magnas agunt partes, facile cum ipsis affectibus confunditur, ita ut pertinere censeatur potius ad affectivas quam ad cognoscitivas animae potentias (vide etiam Dr. J. H. Bavinck, Inleiding in de Zielkunde, p. 208—214). ast. 4. Tendentia rationalist!ca. 31. Fautores. — Hic sunt enumerandi, qui iterum Dd existentiam admittunt, sicut et ejus distinctionem a mundo corporeo. Nee 40 DE EXISTENTIA DEI esse hominis identificatur cum esse divïno; nee operari hominis reducitur ad operari divïnum. Homo propriis (i. e. absque speciali aliqua illuminatione divina) et naturalibus (i. e. absque revelatione aliqua stricte dicta) suis viribus, naturae ejus a Deo inditis, re vera cognitiones acquirere potest, speciatim cognitionem, et non solum quandam fidudam, existentiae Dei. Ex quo etiam sequitur quoad modum,' quo homo existentiam Dei cognosdt, cognitionem hanc esse vere humanam, i. e. abstractivam : quidquid enim cognosdtur, cognosdtur ad modum cognoscentis. Sicut omnes ergo res metaphysicas quoque Deum existentem cognosdt per abstractiones e factis experientiae desumptas. Quarum abstractiones prindpahores sunt notiones causae et effectus, quibus efformatur principium causalitatis. Appheantes hoe principium ipsis factis experientiae, eorum inquirimus causas causasque causarum. Sic intellectus humanus, ultimas rerum causas „naturaliter scire desiderans" (M. 980a, 22), jam per millia annorum ad Causam Supremam accessit. Haec methodus Dd existentiae demonstrandae, quam Aristotdes primo proposuit, St. Thomas evolvit, quoque est ea, quam Schola tradit, Ecclesia proponit, Ipse Deus docet: cognoscimus existentiam Dd lumine naturali rationis ex iis, quae facta sunt, in quibus virtualiter sese revelavit. Est methodus rationalis, non vero rationalistica. Fuerunt enim per antonomasiam „rationalistae" dicti, qui per excessum peccaverunt, vd uti Deistae et Encydopedistae ponentes nil aliud de Deo esse sdbile quam quod ratione nostra attingere possumus, vd uti Hermes, Günther et Frohschammer, omnem nostram de Deo cognitionem, eorum quoque quae revelatione tantum supernaturali cognosdbiha sunt, naturali lumine rationis e creaturis conantes demonstrare. Contra quos Ecdesia Fidem supernaturalem debuit defendere, sicut rationem naturalem contra traditionalistas. DE QUINQUE VHS 41 CAPUT QUARTUM. DE QUINQUE VIIS EXISTENTIAE DEI DEMONSTRANDAE. Ast. 1. De quinque viis in genere. 32. Ordo et finis quinque viarum. — Deus vario modo e creaturis cognosci potest. Angelicus in Summa Theologica (Ia, 2, 3, c) quinque affert vias seu methodos, quibus existentia Dei probari potest. Sunt argumenta metaphysica : e summis metaphysicae fontibus sumuntur, quia omnia non solum fundantur in primis essendi ac cognoscendi principiis, sed etiam exordium suum sumunt e quocumque ente creato, ab anorganicis usque ad spiritus puros, sicque perveniunt ad quinque attributa, quae convenire nequeunt nisi Ipsi Enti increato (Garrigou, Dieu, p. 327). Ab ente Sb alio (mobili, causato, possibili, recipiente, finito) ascendimus ad Ens a se (immobile, incausatum, necessarium, irreceptum, infinitum). Fundantur in primo nostro conceptu, in conceptu np. analogico entis, ac in primo nostro judicio, in principio np. contradictio/nis. Fundamentale enim principium, in his argumentis applicatum, est principium causalitatis : effectus est a causa, seu melius „quod est non a se" est ab „alio, quod est a se". Secus plus procederet a minore ac superiora per inferiora explicarentur, quod impossibile est. Quidquid enim dicant evolutionistae sicut Bergson, nemo dat quod non habet; quod est applïcatio principii: ex nihilo nihil fit; quod iterum reducitur ad principium contradictionis : nam si ex nihilo aliquid fit, omnis evanescit distinctio inter ens et non-ens. Exordium sumunt e quocumque ente creato; quod autem cognosdtur esse effectus seu ab alio, turn quoad ejus fieri (fit ab alio), turn quoad ejus esse (est ab alio). Quodsi ens creatum seu ab alio consideramus quoad ejus esse, quattuor ibidem assignare possumus causas, videhcet causam efficientem, causam materialem, causam f omadem, causam finalem. Quinque igitur habentur viae, quibus ab ente creato pertingimus ad Ens increatum: demonstrando np. existentiam causae prima e ipsius fieri creaturarum (Primus Motor), causae primae effidentis creaturarum (Prima Causa), causae primae 4* de existentia dei elementi materialis et potentialis creaturarum (Primum Necessarium), causae primae elementi formalis et actualis creaturarum (Primum Ens), causae primae finalis creaturarum (Prima Intelligentia) (Cfr. Pègues, Comm. litt. de la Somme Théol., I, p. 107). Multa alia sunt argumenta, quae vero non exordiuntur e quocumque ente creato, sed aut e rebus tantum physicis (argumenta physica), aut e psychicis (argumenta psychologica seu moralia). Sunt tarnen non nisi applicationes speciales unius e quinque his viis metaphysicis, quae etiam omnes reduci possunt ad primam viam (argumentum e motu), a qua vim suam demonstrativam repetunt. Affertur tandem argumentum confirmativum e consensu desumptum populorum, quod igitur est argumentum ex auctoritate. Art. 2. De quinque viis in specie. 1. De prima via, quae sumitur ex parte motus. 33. Argumentum refertur. — Prima autem et manifestior via est, quae sumitur ex parte motus. Certum enim est et sensu constat, aliqua moveri in hoe mundo. Omne autem, quod movetur, ab alio movetur. Nihil enim movetur, nisi secundum quod est in potentia ad illud ad quod movetur: movet autem aliquid secundum quod est actu. Movere enim nihil aliud est quam educere aliquid de potentia in actum: de potentia autem non potest aliquid reduci in actum nisi per ahquod ens in actu: sicut calidum in actu, ut ignis, facit lignum, quod est cahdum in potentia, esse actu cahdum, et per hoe movet et alterat ipsum. Non autem est possibile ut idem sit simul in actu et potentia secundum idem, sed solum secundum diversa : quod enim est cahdum in actu, non potest simul esse cahdum in potentia, sed est simul frigidum in potentia. Impossibile est ergo quod, secundum idem et eodem modo, aliquid sit movens et motum, vel quod moveat seipsum, Omne ergo quod movetur, oportet ab alio moveri. Si ergo id a quo movetur, moveatur, oportet et ipsum ab alio moveri; et illud ab alio. Hic autem non est procedere in infinitum t quia sic non esset ahquod primum movens ; et per consequens nee DE PRIMA VIA 43 aliquod aliud movens, quia moventia secunda non movent nisi per hoe quod sunt mota a primo movente, sicut baculus non movet nisi per hoe quod sit motus a manu. Ergo necesse est devenire ad ahquod primam movens, quod a nullo movetur: et hoe omnes intelhgunt Deum. 34. Schema hujus argumentJ cineseologid. — Haec „manifesti'or via" est quasi compendium librorum octo „Auscultationis naturalis" Aristotelis. Exordium sumit a motu sensu latissimo sumpto, id est generatim a fieri, quod verificatur experientia quotidiana, quam St. Thomas in hoe sicut in aliis argumentis semper in exemplum adducit. — Motum negaverunt eleatici: Xenophanes, Parmenides, Zeno, eorumque sequaces, inter quos praesertim Spinoza. Quamvis „non solvere omnia deceat", ut dicit Aristotdes, tarnen dilemma Parmenidis refutat in 1 Phys., c. 8 (cfr. In 1 Phys., lect. 13). Duo ddnde appheantur prindpia, quorum primum est: omne quod movetur, ab alio movetur. Prindpium hoe fundatur in natura ipsius fieri, qui est processus a potentia ad actum, ab indeterminato ad deterrninatum. Plato quidem aedpiebat motum pro qualibet operatione, ita quod omne intelhgere et operari sit quoddam moveri; quem etiam modum loquendi Aristotdes tangit in tertio De Anima; unde Plato posuit omne movens moveri. Hic vero cum Aristotde proprie aedpimus motum, secundum quod est actus existentis in potentia secundum quod hujusmodi (cfr. 1 C. G. c. 13). Requirit prindpium causalitaris hoe non fieri sine prindpio actuante et determinante; secus enim plus procederet a minore. Alia ex parte requirit principium contradictionis, idem secundum idem simul non esse motum et movens : imo Deus nequit esse causa sui. — Prindpium hoe rejidtur a mechanistis, sicut Democritus, Cartesius, juxta quos motus numerice idem transit de uno subjecto in aliud; a dynamistis, qui, uti Stoid, Boscovich, Faraday, Schiller, non nisi motum immanentem admittunt, vd, uti Leibniz, Lotze, vim quandam intrinsecam; quoad motum spiritualem rejidtur a Suarez, qui hic applicat actum suum virtualem; rejidtur tandem ab evolutionistis, 44 DE EXISTENTIA DEI sicut Heraclitus, Bergson, Hébert, Le Roy, qui esse et fieri, movens et motum identificant (Garrigou, Dieu, p. 249, sqq.). Aliud principium applicatum audit: impossibile est procedere in infimtum (dvdyxtj ozfjvai) in serie causarum essentialiter et actualiter subordinatarum; quod prindpium fundatur iterum in prindpio causalitatis, uti apparet ex demonstratione addita a St. Thoma (cfr. etiam 1 C. G. c. 13). Sicut Aristotdes, St. Thomas, Leibniz, Kant, nos quoque, didt P. Garrigou (Dieu, p. 244)*p'ersuasum habemus, metaphysice non repugnare seriem infinitam motorum accidentaliter (1) et in praeterito (2) subordinatorum, qui np. sunt omnes causae secundae (1) et quorum posterior movet independenter a priore (2). Demonstrari nequit, seriem generationum, seriem transformationum energiae fnitium habuisse. Putat imo St. Thomas dicendum, quod mundum non semper fuisse sola fide tenetur, et demonstrative probari non potest, sicut de mysterio Trimtatis dictum est. Et addit hoe utile esse, ut consideretur, ne forte ahquis, quod fidei est, demonstrare praesumens, rationes non necessarias inducat, quae praebeant materiam irridendi infidehbus existimantibus nos propter hujusmodi rationes credere, quae fidei sunt (Ia, 46, 2, c.; vide infra n. 100; cfr. etiam 1. C. G. c. 18). Argumentum hoe tali modo igitur est proponendum, ut non fundatur in negatione serid hujus infinitae causarum. At quidem demonstrare possumus insuffidentiam expheationis motus actualis per seriem, quamvis infinitam, causarum moventium, quae omnes motae („effectus") sunt. Nihil enim ad propositum differt, utrum sit unum tantum medium vd plura: quia omnes plura media aedpiunt loco unius, in quantum conveniunt in ratione medii. Et simihter non differt, utrum sint media finita vd infinita : quia dummodo habeant rationem medii, non possunt esse prima causa movens. Et quia ante omnem secundam causam moventem requiritur prima causa movens,requiriturquodante omnem causam mediam sit causa prima, quae nullo modo sit media, quasi habens aliam causam ante se. Sed si praedicto modo ponantur causae moventes procedere in infimtum, sequitur, quod omnes causae sunt mediae (In 2 Metaph., let. 3, 303). Breviter remperstringens: series infinita causarum secundarum metaphysice non repugnat, DE PRIMA VIA 45 repugnat vero series infinita causarum secundarum sine causa prima. Nam causa prima et causa secunda essentialiter et actualiter sunt subordinatae : nisi causa prima habetur, non habetur causa secunda, quae etiam movere nequit nisi sub influxu causae primae. Quare hic non est procedere in infinitum, quia iterum plus procederet a minore, nisi admittatur supra totam seriem causarum motarum stare causam moventem, quae non sit mota: in diversis causis actus praecedat necesse est potentiam (cfr. etiam B. v. Benthem, Om een Godsbewijs, Beiaard, 1923, II, p. 119). — Principium hoe rejidtur a Kant et kanrianis, juxta quos prima causa non est nisi ens ideale rationis practicae („das Ideal der reinen Vernunft") : ratio humana necessitate naturali („unhintertreibheh"; Reclam, S. 264) sibi fingit ens incausatum et independens ut complementum entium causatorum et dependentium, quae tantum cognoscere potest. Sic functione synthetica omnia quidem cognita in unitatem quandam redigit, at Deus, ens realissimum, ens originarium, ens summum, ens entium (Reclam, S. 459), quem facimus prototypon reale, cujus omnia essent ectypa imperfecta, non est nisi fictio quaedam („eine blosje Erdichtung"; Reclam, S. 460). Juxta Schopenhauer imo fictio haec impossibilis est, cum conceptus causae primae intrinsece repugnet. Abr. Kuijper et Bavinck illogicum putant dicere, solum quoad Deum prindpium causahtatis non valere. Conduditur igitur esse primum motorem, qui nulla motione motus est (nQ&xov xivovv dxlvtjjov), qui nullo modo fit, sed cujus essentia est esse, et qui non est ahus, quam „rerum Deus tenax vigor, immotas in se permanens, lucis diurnae tempora successibus deterrninans" (Brev. Rom. ad Non.), „in quo nos vero vivimus, movemur et sumus" (Act. Apost., 17, 28; vide etiam Vondel, Lucifer, v. 281, sqq.). 35. Conclusio argument!. — E natura ipsius fieri, quod in rebus creatis experientia deprehendimus, condudimus existere ahquod Ens, a quo est omne fieri, sed quod ipse nullo modo „fit", seu transit de potentia ad actum, sed omnimode „est"; quod igitur est Actus paros. Sic jam distinguitur tanquam Ens perfectissimum (immobile seu sine potentiahtate) ab omnibus entibus imperfectis (mobilibus 46 DE EXISTENTIA DEI seu cum potentialitate) et refutatur pantheismus: „Deus cum sit... omnino incommutabilis praedicandus est re et essentia a mundo distinctus" (Conc. Vatic. S. 3, c. 1). Et statui jam possunt non solum Dei immutabititas et aeternitas, quae attributa immediate constant argumento praedicto (vide infra n. 66 et 67), sed et ejus omnipraesentia, immaterialitas, intelligentia, unicitas, incorporeitas, etc, quae mediate probantur, ex eo np. quod constat Deum esse Actum purum (vide infra; cfr. etiam Garrigou, Dieu, p. 264). Sufficit igitur haec manifestior via ad demonstrandum turn Dei existentiam, turn essentiam. 36. Applicatio hujus argument!. — Habentur aha argumenta physica, quae saepe scientifica dicuntur. Aspectus sunt differentes cujusdam fieri, quod non habet rationem sufficientem in se ipso (Mercier, Traité Elém., II, p. 53) et sic reducuntur ad argumentum cineseologicum. A. — Sic argumentum quod dicitur entropologicum. Quamvis energia in mundo, ut in systemate concluso, quantitative eadem maneat (lex conservationis energiae), tarnen quaUtative mutabilis est. At non omnes formae energiae aeque mutabües sunt. Ita facillime energiam cineticam in calorem mutas, difficülime vero, uti observabat Carnot, et non nisi quando transit de temperatura superior e ad inferiorem, calorem in energiam cineticam vertes, in qua mutatione etiam quattuor partes energiae thermicae amittuntur et in undulationes aetheris abeunt; quo apparet, naturam eo tendere, ut rehquae energiae in calorem et undulationes aetheris convertantur (lex degradationis energiae). Ex quo sequitur, utut R. Clausius („Mech. Warmetheorie", Bonn, 3 Bd., 1876—1891), naturam eo tendere, ut, dum copia energiae mundanae eadem remanet, omnis energia non thermica mutetur in calorem et calor sensim per mundum aequabüiter diffundatur (lex entropiae; quantitas enim energiae thermicae, quae verti nequit in energiam cineticam ideoque nobis plane inutüis est, „entropia" audit: f/ ivtoonla — transmutatio, bnoina = transmutare). Quod si f actum est et ubique eadem habetur temperatura, mutationum series sive processus mundanus DE PRIMA VIA 47 finitur: mundus est mortuus (J. Hontheim, Inst. Theod., n. 337; Fr. Sawicki, Die Gottesbeweise, S. 129). Hac autem lege naturali probatur, dicunt, processum mundanum aliquando initium habuisse; secus enim, quia energiae copia finita est, jam nunc mundus ad statum energiae aequikbratae pervenisset. Ergo Ens admitti debet, quod sit energiae mundanae Creator. Tali vero modo propositum argumentum non valet. Ivïelius consideramus legem entropiae ut expressionem mutationis physice expertae, et sic argumentum entropologicum reducere possumus ad argumentum e motu (cfr. Beysens, Theodicee of Natuurlijke Godsleer, p. 269). B. — Etiam argumentum biologicam reduci potest ad argumentum cineseologicum: viventium generationes eorumque activitates sunt mutaüones, quae experientia constant quotidiana. Hodie etiam physice certum est, actuahter et in praeterito seriem infinit^m generationum admitti non posse vitamque determinato tempore hac in terra apparuisse. Hic vero multae afferuntur objectiones ab iis, qui abiogenesin seu generationem spontaneam propugnant, np. a nuteriahstis, ut Haeckel, qui hylozoismum docet, in qua materia vivens supponitur, et ab organidstis (jatromechanismus, jatrodiimismus, physicochimismus), qui, ut Tongiorgi quoad vitam vegetativam, Cartesius quoad vitam quoque sensitivam, vitam resultare dicunt e viribus materiae organice compositae. Etiam St. Thomas generationem spontaneam, a causa quidem adaequata efficiendam, quoad anim^ inferiora omnino impossibilem non judicavit. Quare ad difficultates praeveniendas quaestio de ordine vitae melius restringitur ad hominem, in quo certe admittendum est principium immateriale, quod a materia quamvis vivente provenire nequit. — Adest tandem argumentum apologeticum, quod est e miraculis in nomine Dei patratis. Reducitur quoque ad argumentum e motu, in quantum miraculum est productio alicujus rei, modo tarnen extraordinario et supernaturah. 4 48 DE EXISTENTIA DEI 2. De secunda via, quae est ex ratione causae efficientis. 37. Argumentum refertur. — Secunda via est ex ratione causae efficientis. Invenimus enim in istis sensibilibas esse ordinem causarum efficientium. Nee tarnen invenitur, nee est possibile, quod aliquid sit causa eff kiens sui ipsius ; quia sic esset prius seipso, quod est impossibile. Non autem est possibile quod in causis efficientibus procedatur in infimtum. Quia in omnibus causis efficientibus ordinatis primum est causa medii, et medium est causa ultimi, sive media sint plura sive unum tantum: remota autem causa, removetur effectus : ergo, si non fuerit primum in causis efficientibus, non erit ultimum nee medium. Sed si procedatur in mfinitum in causis efficientibus, non erit prima causa efficiens et sic non erit nee effectus ultimus, nee causae efficientes mediae: quod patet esse falsum. Ergo est necesse ponere aliquam causam efficumtem primam : quam omnes Deum nominant. 38. Schema hujus argument! cosmologici. — Sicut argumenta sequentia exordium sumit a termino ipsius fieri, sensu latissimo sumpto, id est ab esse creaturarum, quatenus vero a diversis causis efficientibus dependens experientia quotidiana nobis constat. — Parmemdes et Plato negaverunt existentiam realem sensibüium et in extremum abierunt dualismum, in quo distinguebant inter mundum realem intelligibilium et mundum apparentem serisibihum. Duo deinde appheantur principia, fere eadem ac quae in argumento priore habentur. Primum est: non est possibile quod aUquid sit causa efficiens sui ipsius seu omne causatum est ab alio causatum; quod iterum fundatur in principio contradictionis: secus quoque ageret, antequam existeret. — Principium causahtatis impheite rejiciunt evolutionistae sicut Herachtus, Hegel, Bergson: in quorum systemate principium contradictionis non valet; rejiciunt expheite Parmenides, Spinoza et praesertim Hume. Ahud principium audit: non autem est possibile, quod in causis efficientibus essentialiter et actualiter subordinatis procedatur m DE SECUNDA VIA 49 infïnitum. Sic etiam in hoe argumento sicut in priore abstrahitur ab aeternitate vel non-aeterm'tate mundi (vide supra n. 34). Concluditur igitur esse primam causam efficientem, quae absolute independens existit et est Ipsum Esse Subsistens. 39. Conclusio argument}. — Ab esse dependente rerum nobis primo cogmtarum ascendimus ad Ens cujus esse absolute independens est, ad Ens a se, quod igitur identificandum est cum Primo Motore, cujus operari absolute est independens. Quoad esse suum nullam habet potentialitatem, sed omnimode actu existit: est igitur Actus Parus. Sed etiam argumento hoe cosmologico jam statui possunt non solum Dei immensitas ac omnipraesentia, quae attributa immediate consequuntur ex argumento praedicto (vide infra n. 68 et 69), sed et ejus immateriahtas, intelligentia, omnipotentia, unicitas, etc, quae mediate probantur ex eo, quod Deus est Actus Purus (vide infra j cfr. etiam Garrigou, Dieu, p. 268). Tali modo haec quoque secunda via, quae a nonnullis, i. q. Beysens, Sawicki, alü/ tanquam principahor habetur, sufficit ad demonstrandum turn Dei existentiam, turn essentiam. 3. De tertia via, quae est sumpta ex possibili et necessario. 40. Argumentum refertur. — Tertia via est sumpta ex possibili et necessario : quae talis est. Invenimus enim in rebus quaedam quae sunt possibüia esse et non esse : cum quaedam inveniantur generari et corrumpi, et per consequens possibilia esse et non esse» Impossibile est autem omnia quae sunt talia, semper esse: quia quod possibile est non esse, quandoque non est. Si igitur omnia sunt possibilia non esse, ahquando nihil fuit in rebus. Sed si hoe est verum, etiam nunc nihil esset: quia quod non est, non incipit esse nisi per aliquid quod est; si igitur nihil fuit ens, impossibile fuit quod aliquid inciperet esse, et sic modo nihil esset: quod patet esse falsum. Non ergo omnia entia sunt possibilia: sed oportet aliquid esse necessariam in rebus. Omne autem necessarium vel habet causam suae necessitatis vel 5° DE EXISTENTIA DEI aliunde, vel non habet. Non est autem possibile quod procedatur in infimtum in necessariis quae habent causam suae necessitatis, sicut nee in causis efficientibus, ut probatum est. Ergo necesse est ponere aliquid quod sit per se necessarium, non habens causam necessitatis aliunde, sed quod est causa necessitatis aliis : quod omnes dicunt Deum. 41. Schema hujus argumenti alloiologici. — Exordium sumit ab esse rerum in se considerato, quatenus est contingens. Quotidiana enim experientia constat, eas non semper existere. Principia appheata sunt iterum duo. Primum est principium rationis sufficientis: quod non habet rationem sufficientem existentiae suae in se ipso, eam debet habere in aho; seu contingens supponit necessarium. Quod enim non semper existit, ahquando non existit. Sed si omnia non semper existerent, ahquando absolute nihil iuerit: quodsi verum esset, etiam nunc nihil esset in rebus. Ergo non omnia contingentia sunt, sed debet esse aliquid semper existens, seu ahquid „necessarium", sicut omnes admittunt phaenomenalistae, energetistae, evolutionistae. — Oppomtur, St. Thomam sibimetipsi contradicere dicendo hic: „quod possibile est non esse (seu omne ens contingens), quandoque non est", alibi vero (Ia, 46, 2, c): „quod mundum (qui est etiam ens contingens) non semper fuisse sola fide tenetur et demonstrative probari non potest." Ad quod respondendum, in quaestione „de mundo aeterno", secus ac bic, existentiam Dei jam supponi et sic mundum esse ens „necessarium" ab alio impossibile non esse. Alterum principium denuo audit: in serie entium essentialiter et actuahter subordinatorum non est procedendum in infinitum. Nam si hoe „necessarium" requisitum non est nisi collectio contingentium vel lex universalis, qua reguntur, turn hypothetice tantum necessarium est, np. in hypothesi existentiae contingentium; turn est ergo necessarium tantum per accidens, non habens rationem sufficientem existentiae suae in se ipso, sed eam tandem habere debet in aliquo necessario per se. Concluditur igitur esse ahquid necessarium per se, quod semper existit, quia non potest non existere. et nunrf ,•«»*,, DE TERTIA VIA 51 semper existit, quia non potest non existere, et quod igitur in essentia sua rationem sufficientem habet existentiae suae. 42. Conclusie argumenti. - E contingentia rerum, quae experientiae nostrae objiduntur, cxmdudimuS existere Ens quoddam necessarium, quod nequit non existere j cujus existentia igitur pertmet ad essentiam: esse non habet, sed est suum esse, quod in ipso propterea nulla potentialitate coarctatur. Est ergo Actus Purus ex quo iterum mediate aha Dd attributa dedud possunt. Sed maxime quoque inservit argumentum hoe, a Card. Merder tantopere praeddectum, contra thesin philosophiae actuahtatis: Deum esse vel cohectionem phaenomenorum, vd identificandum esse cum lege umversah, qua phaenomena omnia reguntur, vel esse ipsam „evoluüonem creatricem". Quoad objectionem, quam Kant affert contra hoe argumentum ahoiologicum, ab ipso cosmofogicum appellatum, vide infra n. 50, sqq. (Garrigou, Dieu, p. 370). 4. De quarta via, quae sumitur ex gradibus, qui in rebus invemuntur. 43. Argumentum retertur. _ Quarta via sumitur ex gradibus qui in rebus mvemuntur. Invemtur enim in rebus ahquid magis et minus bonum, et verum, et nobile : et sic de aliis hujusmodi. Sed magis et minus dicuntur de diversis secundum quod appropinquant diversmode ad aliquid quod maxime est: sicut magis cahdum est, quod magis appropinquat maxime cahdo. Est igitur ahquid quod est verissimum, et optimum, et nobilissimum, et per consequens maxime ens: nam quae sunt maxime vera, sunt maxime entia, ut dicitur II Metaphys. Quod autem didtur maxime tale in aliquo genere, est causa ommum quae sunt ilhus generis : sicut ignis, qui est maxime cahdus, est causa ommum cahdorum, ut in eodem hbro didtur. Ergo est ahquid quod omnibus entibus est causa esse, et oomtatis, et cujuslibet perfectioms: et hoe didmus Deum. 44. Schema hujus argumenti henoiogid. - Exordium sumit ab esse rerum, quatenus est imperfectum seu compositum ex 5a DE EXISTENTIA DEI perfectione et imperfectione quoad omnia quae de entibus analogice dicuntur. Deinde apphcantur principia. Primum audit: magis et minus dicuntur de diversis, secundum quod appropinquant diversimode ad aliquid quod maxime est. Jam Plato dixerat, perfectionum gradus insinuare participationem et assimilationem summae cujusdam perfectionis et sic pervenit per suam dialecticam amoris ad cognitionem Dei [ij tov dyadoü Idéa). Secundum est: quod dicitur maxime tale in aliquo genere, est causa omnium quae sunt illius generis. Limitatio enim perfectionis causam quandam supponit. Causa vero hujus limitationis non invenitur a parte ipsius perfectionis, quae natura sua illimitata est. Inveniri ergo potest tantum a parte ipsius entis imperfecti, eo quod perfectionem illam imperfecto modo recepit: non nisi tali modo intelhgi potest, quomodo perfectum cum imperfecto commisceatur. Habet igitur perfectionem receptam ab alio, quod iterum eam ab alio receptam habere potest. Non autem est possibile quod procedatur in infinitum in causis essentiahter et actuahter subordinatis. Concluditur ergo esse ahquid, quod perfectionem habet irreeeptam, quod non habet perfectionem illam, sed est üla, et quidem illimitata, quia nulla jam adest causa limitationis. 45. Conclusie- argumenti. — Ab imperfecto et composito, experientia in rebus cognito, ascendimus ad existentiam Entis perfectissimi et simphcis, in quo nulla est perfectibihtas seu potentiahtas. Est igitur Actus Purus. Sed immediate demonstrat argumentum hoe, Deum esse infinite perfectum et ergo simphcissimum, Ipsam Veritatem, Ipsam Bonitatem, Jpsam Pulchritudinem (vide infra n. 72 et 73), dum ex eo, quod Deus est Actus Purus, iterum mediate aha Dei attributa deducere possumus. 46. Applicatio hujus argumenti. — Habentur aha argumenta psychologica, quae, saepe moralia dicta, consideranda sunt ut apphca- tiones argumenti henologici. A. — Sic argumentum eudaimonologicum. „Objectum... volunta- Diversi gradus perfectionum: analoga enim diversimode dicuntur. ENS f per participationem f modalitas (accidens accidentis) (magis vel minus ens) accidens (ens entis) f relatio qualitas . quantitas t substantia (ens simpliciter) l a se (maxime ens): Ipsum Esse Subsistens UNUM f per participationem f per accidens r extrinsecum f materiale (magis vel minus unum) causale l finale i intrinsecum per se C individuale L essentiale . a se (maxime unum): Ens Simplicissimum VERUM f per participationem f in signis (morale) (magis vel minus verum) in mente r conclusiones (ratio) (logicum) L prima principia C conclusionum (intellectus) L rerum (sapientia) I in rebus (ontologicum) „ a se (maxime verum): Ipsa Veritas BONUM r per participationem f sensibüe (delectabile) (magis vel minus bonum) L intellectuale f in ordine ad aliud (utile) L in se (honestum) » a se (maxime bonum): Ipsa Bonitas via vxavnö aa Mi 54 DE EXISTENTIA DEI tis, quae est appetitus humanus, est universale bonum j sicüt objectum inteUectus est universale verum. Ex quo patet (a priori) quod nihil potest quietare voluntatem hominis, nisi bonum universale. Quod non invenitur in ahquo creato, sed solum in Deo : quia omnis creatura habet bonitatem partidpatam" (Ia IIae, 2, 8, c). Deus Vero est sua bonitas. St. Augustinus (Conf. I) a posteriori hanc ülustravit veritatem confessione multoties dtata; „Irrequietum est cor nostrum, donec requiescat in te (Domine)". — Atqui desiderium naturae non potest esse inane. Imo dicit Voltaire: „Si Deus non existeret, ut inveniatur necesse esset". — Ergo existit Summum Bonum seu Deus (cfr. etiam Garrigou, Dieu, p. 283). Sunt qui, ut De Munnynck et Buonpensieri, hujus argumenti valorem infitiantur. Circulus subrepsisset in demonstratione. „Argumentum hoe, utut Buonpensieri (Comm. in S. Th., I, 1, 1), tanquam rem certam supponit, tendentiam naturalem rerum mundanarum non posse esse nee versus impossibile, nee versus id quod est pure possibile. Haec autem suppositio non aliter ostendi potest, nisi dicendo quod si secus esset, opus naturae non esset opus intelhgentiae. Et sic patet quod praecedens argumentum supponit veritatem hujus prindpii: opus naturae est opus intelligentiae, sive quod opus naturae sit causatum ab ahquo intelligente, quod dicimus Deum. Aliis verbis argumentum istud praesupponit tanquam certam Dei existentiam". Garrigou e contra (Dieu, p. 304) argumenti minorem demonstrat ex eo quod desiderium naturae inane nullam habet rationem sufficientem existentiae suae. Desiderium enim hoe naturale et efficax, in quantum est ahquid. imperfectum et relatio quaedam, ordinem didt ad perfectum et absolutum, sicut potentia ad actum, nee igitur in sdpso habet rationem suffidentem existentiae suae. Argumentum sic metaphysice propositum valorem habet objectivum. Non ita practicum, quod loco omnium theoreticorum Kant pro existentia Dd proposuit argumentum. Tendentiam, didt, in nobis experimur ad summam bonitatem, quae perfectam in se indudit sanctitatem et beatitudinem. Qua in sanctitatem perfectam, non .nisi in progressu irdïnito adipiscendam, tendentia postulatur immortahtas DE QUARTA VIA 55 animae; tendentia vero in perfectam beatitudinem existentiam postulat Dei, qui totius naturae conformitatem cum desiderüs humanis perficere queat. — Tali modo psychologico propositum argumentum hoe valorem habet tantum subjectivum, objective vero non valet (cfr. Garrigou, Dieu, p. 284). B. — Argumentum quoque deontologicum ad henologicum reduci potest. „Hoe est... primum praeceptum legis, quod bonum est faciendum et prosequendum, et malum vitandum" (Ia IIae, 94,2, c). Bonum quod fieri imperatur, non est bonum delectabile, nee ita bonum utile, at speciahus bonum honestum, nempe quod intrinsece bonum est et appetibile, quia conforme rectae rationi, itaque perfectio hominis in quantum est homo. Voluntati igitur, quae bonum hoe honestum et rationabihter cognitum prosequi potest et essentiahter ad hoe ordinatur, obligatio incumbit faciendi hoe bonum: potentia enim dicitur ad actum, quapropter voluntas ad bonum tendere debet, quia secus esset potentia existens sine; ratione sufficienti. Demonstratio haec a priori existentiae alicujus legis naturae, a posteriori confirmari potest e satisfactione ac remorsu consdentiae, legis hujus adimpletionem ac transgressionem consequente; item ex existentia legum ac praeceptorum; item e praemüs concedendis ac poenis infhgendis. — Atqui obligatio haec proxime fundata in rerum natura seu in bono honesto, ad quod natura nostra essentialiter ordinatur et quod igitur jus habet ut ab ipsa appetatur, ultimatim tantum fundatur in Summo et Maxime Bono, quod omnibus entibus est causa bonitatis et cujushbet perfectionis, üludque igitur jus maxime habet. — Ergo existit Summum Bonum seu Deus, Legislator Supremus. Demonstrare possumus a priori, hunc legislatorem supremum, mfinite intelhgentem et bonum, esse simul Judicem Supremum, qui obligationem boni faciendi et mali vitandi suffidenter sanxivit; quae demonstratio valorem habet objectivum. Non ita argumentum practicum, quo Kant a posteriori existentiam Supremi Juchds, qui, juxta notum judicium syntheticum, virtutem et beatitudinem ahquando coinddere curaret, comprobavit et quod valorem habet tantum subjectivum, objective vero insuffidens 56 DE EXISTENTIA DEI est, nisi coincidentiae necessitas summae virtutis ac beaütudinis aliunde demonstrative constaret. 5. De quinta via, quae sumitur ex gubernatione rerum. 47. Argumentum refertur. — Quinta via sumitur ex gubernatione rerum. Videmus enim quod aliqua quae cognitione carent, scilicet corpora naturalia, operantur propter finem : quod apparet ex hoe quod semper aut frequentius eodem modo operantur, ut consequantur id quod est optimum ; unde patet quod non a casu, sed ex intentione perveniunt ad finem. Ea autem quae non habent cognitionem, non tendunt in finem nisi directa ab ahquo cognoscente et intelligente, sicut sagitta a sagittante. Ergo est aliquid intelligens, a quo omnes res naturales ordinantur ad finem : et hoe dicimus Deum. 48. Schema hujus argumenti teleologici. — Exordium sumit ab esse rerum, quatenus est multiplex ordinatum. Quotidiana enim experientia constat, non-intelligentia, ut res naturales, semper aut saltem frequentius eodem modo agere, ut consequantur id quod est optimum, aliis verbis eorum operatiemes non fieri casuahter, sed ordinari in aliquem finem : casu enim quaedam fieri possunt „ut in paucioribus", quae vero fiunt „ut in pluribus", habentur ex fine intento (cfr. Th. Famulus, Geen God ? p. 9—11). — Finahtas haec a mechanistis et evolutionistis negatur, qui ordinem per casum seu absentiam ordinis, vel per causas tantum efficientes seu per necessitatem expheare conantur. At quamvis finahtas externa, qua res una in aliam ordinatur, sicut plantae in usum animahum (cfr. „het gras is voor de koeien"), nobis non semper clare appareat, nam „incomprehensibilia sunt judicia (Dei), et investigabiles viae ejus" (Rom., XI, 33), certissime vero constat finahtas interna, qua res ordinatur in activitatem propriam, sicut „potentia dicitur ad actum", vgr. oculus ad videndum (cfr. „het oog is om te zien"). Sensus communis, scientiae naturales, philosophia suas afferunt rationes ad hanc finahtatem, quam ipse mechanista Descartes admittit (Princ. Philos., I, 28), demonstrandam (cfr. Garrigou, Dieu, p. 318—321). de quinta vta 57 Principium, primum deinde applicatum, audit: m'hil autem ordinatur in aliquid nisi a causa ordinante intelligente. Solus enim intellectus sufficientes cognoscit rerum existentiae rationes, seu earum fin es. Non-intelligentia igitur in finem ordinantur ab aliquo cognoscente et intelligente. Qui tarnen cognitionem hanc ab alio recipere potuisset. Secundum iterum est: sic autem procedi non potest in infimtum, sed necessarium est pervenire ad ordinatorem intelligentem, qui cognitionem habet irreceptam, quique igitur est Ipsum Intelligere Subsistens: intelligentiae intelligentia (vmjaeas vófjots; M. 1074 b, 35). Concluditur ergo esse Ens summum intelligens, quod, rerum ommum cognoscens rationes, earum multiplicitatem in admirabilem unitatem suaviter disponere potest. 49. Conclusio argumenti. — Ex ordine seu unitate in multiplicitate, quam quotidie in mundo observare possumus, concludimus existere Ordinatorem maxime intelligentem, qui intelhgentiam suam habet irreceptam, quique igitur est Ipsum Intelhgere Subsistens, quoad intelhgere suum nullam habens potentiahtatem. Operari autem sequitur esse; ergo et quoad esse suum omnimode est actu; est igitur Actus Purus. Praeterea ex argumento praedicto immediate consequitur Dei unicitas ac singularitas (vide infra n. 74 et 75), dum iterum mediate aha Dei attributa probantur ex eo, quod Deus est Actus Purus. Argumentum hoe teleologicum, juxta Kant „dignum quod semper magna cum r ever entia commemoretur" (Krit. d. r. Vern. Reclam, p. 489) relative facillimum est captuique umuscujusque maxime adaptatum. Quare apologetice prae aliis magno usui est. Art. 3. De valore demonstrativo quinque harum viarum. 50. Impugnatio kantiana. — In „Critica Rationis Purae" Kant theoreticorum quibus Dei existentia probatur argumentorum insufficientiam definitive dicitur demonstrasse, turn generatim ex impossibüitate appheandi metaphysice principia rationis, turn speciatim ex refutatione principahorum argumentationum theoreti- 58 DE EXISTENTIA DEI earum. Refutationi huic speciah refutationem hic opponimus nostram, dum Metaphysicae defensionem Critica suscipit. Tria tantum, dicit Kant (Recl. p. 467) argumenta theoretica possibilia sunt. In Dei enim existentia demonstranda exordium sumere possumus vel ab ahqua idea, i. e. pure a priori et abstrahentes a quacumque experientia (argum. ontologicum), vel ab ahqua experientia, i. e. a posteriori, quae vero potest esse experientia ahqua indeterminata („irgend ein Dasein"; argum. cosmologicum), vel determinata („die besondere Beschaffenheit unserer Sinnenwelt"; argum. physico-theologicum). Plus quam tria haec argumenta eum non admittere, facile intelligimus ex eo, quod Kant in suo „schematismo abstracte, chronico, pernicioso" singulis, quas Wolff in Metaphysico distinguit, partibus, Psychologiae nempe et Cosmologiae et Theologiae, singula haec argumenta correspondere facit. Argumentum ontologicum seu a priori, quod prae aliis St. Anselmo attribuitur, rejicimus et nos (vide supra n. 28), quare solummodo remanet disputatio de valore duorum argumentorum a posteriori. 51. Valor argumenti cosmologici disputatur. — „Cosmologicum" audit apud Kant argumentum, quod e contingentia rerum concludit ad existentiam Dei, entis necessarii infinitaque reahtate instructi. Dolose vero, utut Kant, proponitur atque furtim in ipso arrogantiae accumuiantur dialecticae. Dolose enim proponitur quasi totaliter a posteriori, dum vero quoad rem parum differt ab argumento certe repudiando ontologico seu a priori. Primo enim: e contingentia rerum seu a posteriori ad existentiam concluditur entis necessarii, sed e conceptibus seu pure a priori demonstrantur proprietates hujus entis necessarii, ut „requisita" a necessitate qua existit; quae requisita tantummodo verificantur in ente realissimo (Recl. p. 478). — Resp. Utique, sed postquam a posteriori existentia entis necessarii jam est probata (vide supra n. 42). Non satis distinguit Kant dua quibus argumentum consertum est momenta: e contingentia non nisi mediate concluditur ad ens realissimum. DE CRITICA KANTIANA 59 Secundo : quodsi valeret, omne ens necessarium esse realissimum, quae thesis consideranda est juxta Kant ut „nervus probandi" argumenti hujus cosmologici, valeret etiam secundum logicas conversionis regulas: aliquod ens realissimum est ens necessarium („propositio generalis affirrnativa convertitur per accidens"). Atqui entia infinita instructa realitate nullatenus ab invicem distinguuntur, aliis verbis sunt identica seu, quod idem est, unum tantum ens realissimum habetur. Ergo valeret quoque, omne ens realissimum est necessarium, a qua thesi ipsum argumentum ontologicum seu a priori exordium sumit (Recl. p. 479). — Resp. Valeret utique, sed remanendo in eodem ordine sive realitatis sive cognitionis (cfr. etiam Garrigou, Dieu, p. 274). Arrogantiae accumulantur dialecticae in eo quod Primo: ex contingenti sensibüi ope principii causalitatis concluditur ad causam non-sensibilem. Principium causalitatis vero apphcari nequit nisi in mundo sensibüi nee habet valorem metaphysicum (Recl. p. 480). — Resp. Valor metaphysicus prindpii causalitatis defenditur in Critica et Metaphysica Generah. Secundo: impossibilitas seriei causarum infinitae non valet in mundo sensibüi; a fortiori metaphysice apphcari nequit (Red. p. 480). — Resp. Data non concessa üla serie infinita causarum, cujus impossibilitas etiam juxta St. Thomam metaphysice demonstrari nequit (vide supra n. 34), remanet necessitas egrediendi ex hac serie infinita causarum intermediarum seu entium contingentium, quorum dependentia non tolhtur ex eo quod sint infinita numero; sicut et admittendi causam primam seu ens necessarium, a quo tota series infinita suam habet existentiam partidpatam (cfr. „Ce que je sais de Dieu", p. 15). Tertio: ratio irrequieta remanet, nisi seriei rerum contingentium certum denique finem absolutum imponat; sed falsa est haec qui es rationis, quae provenit ex admissione entis necessarii seu absoluti ut complementum ac finis seriei infinitae contingentium seu dependentium (Red. p. 480). — Resp. Non gratis, sed vere legitime a conditionalis ad ens absolutum et independens concludimus (vide supra n. 34). 6o DE EXISTENTIA DEI Quarto: possibüitas logica seu pura non-repugnantia ad esse entis realissimi confunditur cum transscendentali, quod tarnen iterum non valet, nisi in mundo sensibüi (Recl. p. 480). — Resp. Objectio haec valere nequit, nisi contra demonstrationem, quam Leibniz propos uit (vide supra n. 27); non tarnen quoad nostram argumentationem, in qua ens necessarium non est ahquid „transscendentale" seu a priori, sed vere et realiter existit, independenter a modo nostro concipiendi. Etcetera, dicit Kant, ad quod et nos res pondemus : etcetera. 52. Valor argumenti physico-theologici disputatur. — „Physicotheologicum" audit apud Kant argumentum ex ordine et finahtate (Recl. p. 487). Quod nomen huic imposuit argumento, quia ex ordine physico concludit ad causam mundi supremam, ad Deum universi ordinatorem et rectorem, qui ut talis est principium theologiae, in qua iterum religio habet suum fundamentum (Recl. p. 493). Suo modo, uti jam vidimus, Kant argumentum hoe laudat: „Dignum est, quod cum reverentia semper commemoretur. Antiquissimum est, lucidissimum, communi hominum captui quam maxime accommodatum. Naturae inquisitionem vivificat, sicut et ab ipsa originem duxit ac usquequaque corroboratur.... „Fides" (sensu kantiano accepta) in Ordinatorem Supremum crescit usque ad convictionem, cui resisti nequit (Red. p. 489), Certitudinem tarnen apodicticam gignere argumentum hoe autumare non potest et ntülum rdpubhcae detrimentum afferet, si hic modus loquendi dogmaticus reducetur ad formam moderatiorem modestioremque (Red. p. 490). Defectus, quos in argumento hoe Kant detexit, sunt Primo: ex eo, quod opera artificialia absque artifice inintelligibilia essent, analogice concludimus, etiam quaedam opera naturae absque causa intelligibili libera expheari non posse. Sic vero tot operum naturae finalirag et ordo probaret solummodo contingentiam formae, non vero materiele seu substantiae mundi. Ad quod demonstrandum demonstratio haec analogica non sufficeret. Argumentum igitur summum probaret existentiam mundi ordinatoris, non vero Creatoris DE CRITICA KANTIANA 6z (Recl. p. 491—492). — Resp. Concedimus, ex finalitate proxime existentiam mundi ordinatoris deduci. Sicut argumenta praecedentia demonstratio haec tamen prosequitur usque ad existentiam primi Ordinatoris, qui quoad hanc suam actionem ordtnantem omnino est independens, et, quia operari sequitur esse, ergo independens est in esse suo. Est ergo Actus Purus nee dependens a materia ahqua existente, cujus existentia vero ab Ipso dependet (vide supra n. 49). Quod etiam materiae est Greator, sequitur insuper ex argumento alloiologico: nam et materia est ens contingens, secus mirn esset Deus. Secundo: ex ordine et finalitate, quam in mundo observamus, concludi tantum potest ad existentiam causae proportionalis. Supponi autem nequit, quemdam ex magnitudine mundi concludere autumare ad omnipotentiam, ex ordine mundi ad summam sapientiam, ex unitate mundi ad Primi Auctoris unicitatem, etc. (Recl. p. 492— 493). — Resp. Concedimus iterum proxime tantum posse concludi ad causam potentem, sapientem, morahter unam. Sed argumentum potest ac debet perfici usque ad demonstrationem existentiae Causae Primae, omnimode independentis, sicut est Actus Purus (vide supra n. 49). Tertio: cum ad Summum Absolutum empirice pervenire nequeant, ideo, magnitudinem, sapientiam, mundi Auctoris potentiam admirati, in ahum argumentandi modum transeunt, nempe e contingentia hujus ordinis, a qua, transscendentalibus tantum adhibitis conceptibus, ad entis necessarii et ab hoe iterum ad entis realissimi existentiam concluditur. Sic haesit argumentum in quod susceperat, et in angustüs redactum transüüt ad cosmologicum argumentum, quod non est nisi forma altera argumenti ontologici seu a priori (Recl. p. 493). — Resp. Dato non concesso, quod ad argumentum teleologicum perficiendum transsiliendum esset ad cosmologicum, hoe tamen sine quopiam detrimente fieri potest; suum enim valorem habet argumentum hoe cosmologicum, nee est aequiparandum argumento ontologico in veste mutata (vide supra n. 51). 62 de existentia dei 53. De certitudine, quam argumentis nostris acquirimus. — Argumenta quibus existentiam Dei probavimus, quia sunt metaphysica (vide supra n. 32), certitudinem quoque metaphysicam seu absolutam nobis comparant, quae nempe est fundata in necessitate absoluta principiorum adhibitorum. Quae certitudo metaphysica in se considerata major est quam physica, quam vis hanc magis possimus sentire, et certitudinem moralem a fortiori superat. Theoretica nostra argumenta longe lateque igitur praeferenda sunt argumento practico, cui Kant tantopere fisus est (vide supra n. 46). Art. 4. Argumentum confirmativum ex consensu populorum. 54. Argumentum retertur. — Existit consensus moraliter tvnanimis in Deo admittendo (cfr. V. Cathrein, Die Einheit des sittlichen Bewusstseins der Menschheit; Mgr. Le Roy, La Religion des primitifs, p. 464): ubique terrarum creditur in ens quoddam supremum, mundi creatorem, ordinatorem, dominatorem, simul ac patrem nostrum caelestem. Atqui sufficiens hujus persuasionis communis ratio esse nequit unus e fontibus, e quibus errores oriri solent: sufficienter enim non exphcatur a) ex influxu voluntatis, quae in statu naturae lapsae potius mchnatur ad Deum denegandum; ex sensibus externis, qui tantum in re facti, non vero quoad veritatem quandam ut criterium possunt adhiberi; ex phantasia, quae nunquam talem generare potest persuasionem generalem et stabilem. b) ex speciahbus, quas athei invocant, rationibus, uti: ex pronitate ad suprasensibilia, quae e contra — dicimus argumentum retorquentes — mehus adduci potest ad realem mundi metaphysici existentiam demonstrandam; ex deceptione hominum legislatorum imprimis et sacerdotum, quae nunquam universalem et stabilem convictionem causare potest, dum hujus deceptionis nullum affertur argumentum historicum ac insuper religio tempore prius exstitit quam sacerdotes; ex educatione, quia sic quaestio tantum differtur et redibit in reddenda ratione convictionis educantium; ex metu malorum physicorum seu ex DE CONSENSü POPULORUM 63 superstitione, quae certe quoad aetatem hanc excultam ut ratio suffidens afferri nequit; ex ignorantia origwis rerum, quamsi exclusive athei ingenio praediti essent acuto; etc, quod gratis asseritur. Quamvis nonnullae harum rationes spedem quandam veritatis prae se ferant, plures tamen omni carent fundamento, nullaque suffidens est ad tmanimem hunc consensum explicandum. Ergo convictio haec universalis unice potest provenire a ratione humana ad verum ordinata ac mota, spontanee vd reflexive, vi demonstrativa argumentorum, quae supra exposuimus. Proinde vera esse debet, et Deus- existit. 55. Valor hujus argumenti. — Est argumentum ex auctoritate, certitudinem igitur generans moralem, quae tarnen per reflexionem fieri potest extrinsece metaphysica: universalis enim deceptio quoad hanc veritatem sensus communis esset contra naturam rationis humanae (cfr. Criticam). Plane independens non est ab aliis argumentis; quia enim agitur non de quodam facto empirice cognoscendo, sed de veritate ahqua discursive inquirenda, iinaniW« haec generis humam' convictio imphdte niti debet argumentis supra expositis, quorum est egregia confirmatio. 5 PARS SECUNDA. DE ESSENTIA DEI. Synopsis. Caput I. De modo essentiae Dei cognoscendae. Caput II. De tribus viis essentiae Dei investigandae. Caput III. De attributis divinis in genere. Caput IV. De attributo fundamentali. Caput V. De attributis essendi. Art. f* Deus est irnmutabilis et aeternus. Art. 2. Deus est immensus et omnipraesens. Art. 3. Deus est necessarius. Art. 4. Deus est infinite perfectus et simplex, ipsa Veritas, ipsa Bonitas, ipsa Pulchritudo. Art. 5. Deus est unicus et singularis. Caput VI. De attributis operandi. Art. 1. De scientia Dei. Art. 2. De modo, quo Deus omnia cognosdt. Art. 3. De voluntate Dd. Art. 4. De modo, quo Deus omnia vult. Art. 5. De potentia Dei. Art. 6. De modo, quo Deus potentiam suam exercet. 1. De creatione mundi. 2. De conservatione mundi. PARS SECUNDA. DE ESSENTIA DEL CAPUT PRIMUM. DE MODO ESSENTIAE DEI COGNOSCENDAE. 56. Duplex error quoad naturalem essentiae Del cognitionem. — Modus essentiae Dei cognoscendae, de quo in Theologia Naturali, idem est quem supra (n. n) mmcavimus quoad naturalem existentiae Dei cognitionem: naturali lumine rationis e creaturis. Quoad hoe iterum duplex habetur error : per defectum nempe et per excessum. Per defectnm errat scepticismus, qui quoad hanc quaestionem vulgo agnosticismas audit (vide supra n. 15): Deus cum creaturis, propter irfimtam inter has ülumque distantiam, nullo modo potest comparari. Nomina divina igitur non sunt nisi aequivoca, quia Deo et creaturis nomina quidem imponimus commuma, cum vero ratio s^nificata per haec nomina omnino est diversa. Si ergo ahquam de Deo notitiam habemus, haec non est mediata seu per creaturas, at potius debet esse innata seu in ipso homine quaerenda. Per excessum errat ultra-realismus, qui quoad hanc quaestionem generaliter pantheismus intitulatur (vide supra n. 21): Deus cum creaturis, propter absentiam distantiae inter has ülumque, facÜlune potest comparari. Nomina divina hic sunt umvoca, quia Deo et creaturis nomina imponimus communia, dum ratio sigmficata per haec nomina insuper omnino est eadem. Cognitio ergo, quam de Deo habemus, iterum non est mediata seu per creaturas, at intuitiva» quia inspiciendo creaturas Deum ipsum immediate inspicimus. 57. Naturalis essentiae Dei cognitio. — Contra quemhbet innatismum et intuitionismum meimus, existentiam ac essentiam Dei, sicut cujushbet rei metaphysicae, hac in via cognosci non posse nisi ex effectibus seu a posteriori: ,,invisü>üia enim ipsius a creatura 66 DE ESSENTIA DEI mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur" (Rom. L ao). Cognitio nostra de Deo est igitur mediata : „videmus nunc per speculum" (i Cor. XIII, 12), nempe creaturarum, in quibus perfectio divina per similitudinem quandam resplendet, sicut Deus ïpse quoad hominem expresse contestatus est: „faciamus hominem ad imaginem et sinulitudinem nostram" (Gen. I, 26). Haec tamen cognitio mediata seu abstracta est insuper analogica : „videmus nunc per speculum in aenigmate ; nunc cognosco ex parte" (1 Cor. XIII, 12) propter dissimüitadinem simüitudims hujus; creaturae enim non nisi imperfectam cum Deo exhibent simihtudinem, quae est proportio (= analogia) quaedam. Quapropter nomina divina sunt analoga ; Deo scüicet et creaturis imponimus nomina communia, dum ratio significata per haec nomina simpltater est diversa, secundum quid vero eadem : sunt igitur simpliciter aeqiuvoca, propter infinitam dissimüitudinem Deum inter ac creaturas, secundum quid vero univoca, propter ahquam simihtudinem. Analogica haec cognitio justum tenet medium inter aequivoatatem, ex qua sequitur thesis agnostica, Deum non esse cognosdbüem nisi modo absolute improprio, scüicet metaphorice et symbohce; et univocitatem, ex qua sequitur pantheistica Dei et mundi confusio (cfr. Ia, 12, 5, c). CAPUT SECUNDUM. DE TRIBUS VIIS ESSENTIAE DEI INVESTIGANDAE. 58. Exposltlo trium vïarum. — Sicut quinque afferuntur viae, quibus existentia Dei probari potest (vide supra n. 32), sic tres habentur viae seu methodi, quibus essentia Dei ab homine mvesügan ac nostri de Deo conceptus efformari possunt. Nam sicut materia prima, quae est potentia pura, ita et Deus, qui est Actus Purus, nobis cognosdbüis non est nisi mediate, nempe e creaturis, qui „ex potentia et actu tanquam primis atque intrinseas prmdpiis necessario coalescunt" (deer. S. Congr. Stud. d. 27 m. julü 1914, th. I). A creatura, in quantum est potentia mixta cum actu, descendimus ad notionem materiae primae; in quantum Analogiae distinctiones. Analogia f proportionis seu attributionis : secundum proportionem ad unum principale; ratio significata per nomen in uno tantum, np. in supremo analogato, est formaliter intrinsece et in aliis extrinsece et per denominationem ab illo. Haec est analogia secundum intentionem et non secundum esse (In i Sent. 19, 5, 2, ad 1). Distinguitur ' pura: adest tantum analogia attributionis. Distinguitur secundum diversam habitudinem ad summum analogatum, np. sec. caus. efficientem medicina « efficit 8 sec. caus. mater. (sec. subj.) corpus ga possidet « sec. caus. finalem deambulatio g a intendit -g sec. caus. form. extrinsecam color » indicat « , non-para seu mixta: adest insuper analogia proportionalitatis. Distinguitur iterum secundum diversam habitudinem ad summum analogatum, np. sec. caus. effic Deus causans sec. caus. mater. creatura causatum sec. caus. final. bonum ens appetibüe sec. c. form. extr. verum intelligibile _ proportionalitatis : secundum similitudinem proportionum; ratio signif icata per nomen in omnibus analogatis est intrinsece et secundum proportionem quandam. Haec est analogia secundum intentionem et secundum esse. Distinguitur * propria : ratio signif icata per nomen, invenitur in omnibus analogatis formaliter et vere, licet non eadem simpliciter ratione, sed C ,. . ., .. ., substantia accidens cum dissimditudine finita : _ ens ens . M>J. f ... intellectus sensus sine dissimttit. c. diss. non-fmita: =!üzz ens ens . j . r. Deus creatura finita, sed c. diss. infinita: = v. ^ ens ens ^ metaphorica seu impropria: ratio significata per nomen invenitur in uno tantum analogato formaliter et in aliis simflitudinarie seu per translationem, et quidem cum dissimilitudine finita: —: =——— pnnceps princeps sine dissimilit. rC. diss. non-finita: totellectus = gg?g? lux lux finita, sed c. diss. infinita: ^ -5?™S v. v. ira ira sua snaiax au 68 DE ESSENTIA DEI vero est actus mixtus cum potentia, ab ea ascendimus ad cognitionem Dei. Et quidem tripliciter, nempe i° negative seu per viam remotionis (negationis, ablationis), „in quantum scilicet nihil horum quae in creaturarum ordine inspicimus Deum aestimamus aut Deo conveniens". Quidquid enim in creaturis invenitur imperfectum est seu est actus mixtus cum potentia. Dum ergo materiam primam possumus determinare, negando omnem actum seu perfectionem quam in creaturis deprehendimus, pertingimus vero ad Actum Purum excludendo omnem potentiam seu imperfectionem quam ibi percipimus. Et quia a Deo omnis imperfectio est removenda, nihil de Deo ac de creaturis univoce seu secundum rationem omnino eandem praedicari potest. Sic dicitur „Deus non est sapiens", eo nempe modo quo creatura (i C. G. c. 14). 2° relative seu per viam affirmationis (causalitatis), „dum consideremus, quod quidquid est in creaturis, a Deo procedit sicut a causa", in quo igitur totaliter praecontinetur. Quapropter sicut materiam primam determinare possumus, ipsi attribuendo omnem potentiam seu imperfectionem, quam in creaturis apprehendimus, ita e contra Actum Purum, adjudicando ipsi omnem actum seu perfectionem ibi perspectam. Quidquid ergo perfectionis in creaturis adinvemtur, de Deo vere est affirmandum et locutiones hae aequivoce seu secundum rationem omnino diversam non praedicantur. Sic dicitur „Deus est sapiens". 30 analogice seu per viam eminentiae (excessus); „non enim creaturarum perfectiones... Deo auferimus propter ahquem defectum Dei, sed propter hoe quod omnem perfectionem creaturae excedit", praecise quia perfectio quaecumque ibi mixta est cum imperfectione. Et ideo, sicuti materiae primae omnis creaturarum actus seu perfectio maximo gradu est deneganda, omnis vero earum potentia seu imperfectio maximo gradu est affirmanda, tah modo quidquid potentiahtatis seu imperfectionis in creaturis invenitur, Deo negatur, et quidquid actualitatis seu perfectionis ibi habetur, Deo convenit modo infmite eminentiore. Omnia igitur praedicantur de Deo analogice seu secundum rationem simpheiter diversam, DE TRIBUS VIIS 69 secundum quid vero eandem. Sic dicitur „Deus est supersapiens", imo est sua sapientia (cfr. In Dion. De Div. Nom., c. 7, let. 4). Quodcumque ergo nomen divinum „non univoce de Deo ac de creaturis dicitur, nee tamen prorsus aequivoce, sed analogice, analogia turn attributionis, turn proportionalitatis" (cfr. deer. S. Congr. Stud., th. IV). 59. Nostrorum de Deo conceptuum distinctio. — Nostri de Deo conceptus, triplici hac via efformati, turn singuh turn simul sumpti non nisi inadaequate Dei essentiam exhibent. Sic cognitio nostra de Deo, quia non est univoca, valde est imperfecta; quidquid enim cognosdtur, ad modum cognoscentis cognosdtur. Quare creaturae, cum sint compositae, Deum, quamvis absolute simpheem, ut compositum quid cognoscunt; ipsisque Deus incomprehensibilis remanet, imo nee visione beatifica divinae essentiae cognitionem comprehensivam acquirere possumus. Nam operari sequitur esse, sicque repugnat ens finitum, quod est creatura, actionem infinitam, quae est cognitio de Deo comprehensiva, ponere posse. Attamen haec nostra de Deo cognitio, quia non est aequivoca, neque est falsa. Conceptus hi enim, quamvis, cum sint de ente simph'dsrimo, realiter non distinguantur, nee tamen sunt mere nomina diversa, quae ut synonyma promiscue de Deo apphcari possunt, nee pure mentahter distinguuntur. Jam ante omnem agnosticismum modernum Eunomius (375) hoe proposuit; quem S. Basihus refutat, comparando diversos de Deo conceptus cum diversis aspectibus, quos exhibent partes antica posticaque cujusdam numismatis. Adest vero inter ülos conceptus distinctio rationis ratiocinatae seu virtualis, quae medium tenet inter distinctionem realem et pure mentalem. Distinctio formalis (= mentalis) a parte rei (= realis), quam Scotus proposuit, ad virtualem hanc distinctionem est reducenda, quia secus intelhgi nequit: sicut virtualis distinctio nequit enim esse nisi simpliciter formalis et secundum quid a parte rd, in quantum np. proximum suum fundamentum habet in re. Inter distinctiones tamen virtuales, quae adest inter nostros de 70 DE ESSENTIA DEI Deo conceptus eadem est ac inter analoga, np. distinctio rationis ratiocinatae minor. Qua« est fundata in re quoad conceptus, qui in creaturis distinguuntur ex objecto suo formali ideoque ad diversas lineas pertinent, ut intellectus et voluntas: habet fundamentum in re intrinsecum. Quoad conceptus vero, qui in creaturis distinguuntur éx mera potentiahtate, ut intellectus et intellectio, haec distinctio est tantum fundata in nostro modo concipiendi Dei essentiam mediate, np. per creaturas, ubi inter conceptus hos realis habetur distinctio: habet fundamentum in re extrinsecum (cfr. Garrigou, Dieu, p. 399). CAPUT TERTIUM. DE ATTRIBUTIS DIVINIS IN GENERE. 60. Attributorum notio ac divisio. — Distinctio rationis ratiocinatae minor, de qua supra (n. 59), non arguit compositionem in re, de qua verificatur, sed relinquit intactam summam rei simpücitatem: cum enim unaquaeque perfectio concepta ceteras actu in se contineat, non se habet ut pars potentialis ad eas (cfr. Garrigou, Dieu, p. 348). Deus itaque absolute simplex remanet, quamvis plurimae perfectiones ipsi attribuuntur distinctae, quae propter ea dicuntur divina attributa ac correspondent iis, quae in creaturis accidentia propria seu proprietates dicuntur. Praeterea sicut in creaturis proprietates distinguuntur in proprietates essendi seu proprietates stricte dictas et proprietates operandi seu potentias, ita et in Deo, quia ipsum cognoscimus mediate et per creaturas, distinguimus attributa essendi seu quiescentia, quae exprimunt modum quo Deus est, et attributa operandi seu actuosa, quae exprimunt modum quo Deus operator. CAPUT QUARTUM. DE ATTRIBUTO FUNDAMENTALI. 61. Quaestionis momentum. — Methodus qua, ad mentem S. Thomae, in philosophia nostra procedimus, est analytico- synthetica: per analysin, quae est ut via inventionis, inductive ascendimus a compositis ad simplicia, a minus universahbus ad universahora, speciatim ad rerum essentias, quae per definitie-nes Distinctionum distinction.es. Distinctio f realis r absoluta f inter rem et rem : vgr. inter Petrum et Paulum inter partes rei: vgr. inter materiam et formam, [_ inter essentiam et existentiam. - modalis inter rem et modum quo intrinsecus res terminatur : vgr. inter lineam et punctum, inter naturam et subsistentiam. I rationis i ratiocinatae (cum fundamento proximo in re) major (cum fundamento in re perfecto: unus conceptus omnino praeter alium) inter UNIVOCA: vgr. inter arumalitatem et rationalitatem in homine. minor (cum fundamento in re imperfecto: unus conceptus implicatur in alio) inter ANALOGA fundata in re ipsa: vgr. inter ens et verum, inter Dei justitiam et misericordiam, inter Dei scientiam et voluntatem. I fundata in alia re, per quam cognosdtur : vgr. inter Deum et dus attributa, inter Dei essentiam et existentiam. ratiocinantis (sine fundamento proximo in re) inter AEQUIVOCA : vgr. inter ensem et gladium, inter essentiam et naturam, inter esse a se et esse subsistens. snand snxov s] M 72 DE ESSENTIA DEI essentiales exprimuntur; deinde per synthesin, quae est ut via judicii, deductive descendimus a simplicibus ad composita, ab universalioribus ad minus universalia, speciatim ad rerum proprietates, quae ex earum essentiis profluunt. Quare definitio non immerito dicitur „cor demonstrationis", quia ex ea proprietates rei demonstrantur. Quaeritur ergo, annon etiam de Deo definitio quaedam essentialis inveniri possit, ex qua diversa Dei attributa demonstrative sint deducenda. 62. Essentia Dei metaphysica. — Essentia alicujus rei exprimitur, diximus, per definitionem. Cum autem omnis definitio constet genere proximo et differ entia specifica, in Deo vero nulla, nee logica, habeatur compositio, sequitur ut de Deo nulla proprie dicta definitio dari queat, at summum analogica ahqua quasi-defimtio seu imitatio verae definitionis. Omnis autem definitio essentialis quaeritur per viam defmitionum nominahum, etymologicae et vulgaris, et definitionis realis descriptivae. Longa definitione descriptiva inventa, quaeritur quaenam inter varias ibi indicatas notiones sit notio seu perfectio iha, quae omnium aliarum est quasi fundamentum et radix quaeque est maxime specifica, constituens rem primo in determinata specie eamque distinguens ab onmi aha re (cfr. supra n. 8 et 9). Quamvis autem in Deo omnia quoad rem unum et idem sint, nos tamen infinitam ejus perfectionem non nisi multis concepübus analogicis cognoscere possumus. Sic etiam longam de Deo efformare possumus definitionem descriptivam analogicam (vide supra n. 9). Sed tum quaeritur, quodnam inter varia illa attributa sit attriDutum, naturahter cognitum, a quo secundum nostrum modum concipiendi veluti ex radice rehqua omnia profluunt et a quo igitur Deus primo in suo esse constituitur et ab omnibus creaturis discermtur. Hoe enim attributo constituitur analogica Dei quasi-defmitio essentialis seu essentia metaphysica. actus purus 73 63. Variae sententiae. — Nominalistae sicut Occam nullum putant attributum considerandum esse ut aliorum fundamentum, at Dei essentiam metaphysicam constitui in infinitate ejus actuali seu in collectione ommum perfectionum. Quae sententia agnosticismo favens omnem destruit scientiae theologicae possibilitatem. Scotistae attributum fundamentale constituunt in infinitate radicaÜ seu in exigentia omnium perfectionum. Quae sententia est rejicienda, quia infinitas radicalis Dei essentiam non constituit, sed eam supponit ac consequitur. Plato bonitati prioritatem attribuit supra veritatem et sic etiam essentiam Dei constituit in eo quod esset Bonum Subsistens seu Ipsa Bonitas (jJ tov dyadov lóéa). Bonum vero supponit ens, ad quam notionem aliquid superaddit. Voluntaristae quidam essentiam Dei constituunt in libertate ejus absoluta, at etiam libertas est facultas essentiam quandam supponens atque consequens. Aristoteles essentiam Dei vel constituit in eo quod ejus intelligentia est intelligentiae intelligentia (votfoeag vdijois) seu quod est ipsum Intelhgere Subsistens et actuale (Ipsa Veritas): quam sententiam complures consecuti sunt Thomistae, ut Joannes a S. Thoma, Billuart; vel in eo quod est Actus Purus seu ipsum Esse Subsistens (Ens a se): quam sententiam meliorem, quia hoe attributum ipsius quoque Dei Intelhgere Subsistentis radix est atque fundamentum, plurimi consequuntur Thomistae. Sic thesis XXIII S. Congr. Stud. audit: „Divina essentia per hoe quod exercitae actuahtati ipsius esse identificatur, seu per hoe quod est ipsum Esse Subsistens, in sua veluti metaphysica ratione bene nobis constituta proponitur et per hoe idem rationem nobis exhibet suae infinitatis in perfectione". Sententia haec etiam convenit cum definitione, quam Deus de se ipso Moysi dedit: Ego sum qui sum (Exod. III, i4),(cfr. Van Noort, De Deo uno et trino, n. 27; Garrigou, Dieu, p. 349—370). 64. Deus est Actus Purus, Esse Subsistens, Ens a se. — Attributa haec fundamentaha omnia fere idem significant. Actus Purus: in Deo nulla habetur potentialitas seu perfectibüitas; Esse Subsis- 74 DE ESSENTIA DEI tens : quoad totum suum esse Deus est absolute independens; Ens a se: Deus habet rationem existentiae suae in seipso („bestaat vat zich zelf'). Ultimum hoe attributum, np. aseitas Dei, bene est distinguendum ab aseitate positiva, quam Hermann Schell (1850— 1906) erronee Deo attribuit, quaque scüicet Deus esset causa sui, seipsum producendo cogitando et volendo se („bestaande dus door zich zelf'). Repugnat enim ahquid esse causa sui, quia sic ageret antequam existeret. Perspicuum nunc erit, quare quinque „viae" ad Dei existentiam demonstrandam semper sunt evolvendae usque ad demonstrandum Deum esse Actum Purum; ab hac enim notione, quia est attributum fundamentale, omnia alia Dei attributa deduci possunt (vide supra 35» 39» 42/ 45» 49)' CAPUT QUINTUM. DE ATTRIBUTIS ESSENDI. 65. Determinantur ac demonstrantur generaliter. — Exprimunt modum quo Deus est, considerando ipsum in se ipso; quare sunt attributa absoluta (excepta omnipraesentia). Dividuntur in attributa affirmativa, quibus Deo perfectio quaedam attribuitur et quorum conceptus ergo efformantur per viam affirmationis, ut unicus ; et negativo, quibus secundum nostrum modum concipiendi primario ahqua imperfectio ab eo excluditur et quorum conceptus ergo efformantur per viam remotionis, ut infinitum. Bene est notandum, plurima attributa, quamvis, uti aeternitas, affirmative sonent, per viam remotionis tamen efformari; omnia vero attributa, etiam quae, uti immensitas, negative sonant, ahquid maxime positivum significare. Attributa haec demonstrantur dupheiter: primo nempe ea considerando ut conclusiones et corollaria argumentorum, quibus Dei existentia demonstratur, sicque eadem gaudent certitudine metaphysica, qua argumenta praedicta; secundo ea deducendo ab attributo fundamentah, quod supra (n. 64) ut essentiam Dei metaphysicam habendum instituimus. immutabilis et aeternus 75 Art. i. Deus est immutabilis et aeternus. 66. Attributa explicantur. — Immutabilitas significat esse sine mutatione. Et quia in omni creatura est potentia ad mutationem turn ab extrinseco secundum existentiam, turn ab intrinsece- secundum esse vel substantiale vel accidentale (vel secundum locum, vel secundum quale, vel secundum quantum), sequitur ut solus Deus immutabilis sit. Immutabilitas est ergo Dei proprium (Ia, 9, 3, c). Ex eo quod Deus in tempore seu potius cum tempore diversos producit effectus ad extra, non mutatur secundum intelligere, veile et operari. Actus enim Dei entitative unus est et aeternus, quamvis terminative multiplex et temporalis (Ia, 14, 15, c; 19, 7, c). Modus loquendi, quo de Deo variae mutationes dicuntur, uti secundum locum (Jac. IV, 8: „appropinquabit vobis"), secundum scientiam (Job. XXXI, 6: „et sciat Deus simplicitatem meam"), secundum voluntatem (Gen. VI, 6: „poenitet me fecisse hominem") et secundum operationem (Jac. IV, 10: „exaltabit vos"), metaphorice intelligendus est secundum nostrum modum Dei anthropomorphice concipiendi (Ia, 9, 1, ad 3 ; 19, 7, ad 1 ; Van Noort, ibid. n. 56). Aeternitas a Boethio defimtur interminabilis vitae tota simul et perfecta possessio (3 De Gons. Philos., prosa 3, circa princ). Ex duobus notificatur aeternitas : primo ex hoe, quod id quod est in aeternitate est interminabile, i. e. principio et fine carens; secundo per hoe, quod ipsa aeternitas successione caret, tota simul existens (Ia, 10, 1, c). Sic differt a tempore et ab aevo; et consequitur immutabihtatem seu absentiam mutationis, cujus essentialia elementa praecise sunt duo termini, ante nempe et post, et subjectum, in quo termini sibi succedunt. Et quia solus Deus est omnino immutabilis, etiam aeternitas vere et proprie in solo Deo est (Ia, 10, 1, c; 3, c). Modus loquendi, quo formae praeterita et futura fuit et erit de Deo dicuntur, non nisi metaphorice est intelligendus secundum nostrum modum Dei anthropomorphice concipiendi, quippe qui, semper idem remanens, adest partibus jam elapsis et adhuc futuris nostri temporis. Forma est, quamvis non univoce sed analogice de 76 DE ESSENTIA DEI Deo dicatur, tamen praedicatur proprie. Quia igitur hoe Dei attributum aeternitas non, sicut continuüm fluens, constat partibus, dicendum occurrit, res temporales toti coexistere aeternitati, quamvis non totaliter, quia non semper coexistunt (Van Noort, ibid., n. 59). 67. Attributa demonstrantur. — Argumento cineseologico demonstrata est existentia Dei, ut entis immobilis seu immutabilis. Dei immutabilitas atque aeternitas eam consequens sunt igitur corollaria „primae viae", qua Dei existentia probatur. Alia vero sunt argumenta : Quoad immutabihtatem: a) Deus est Actus Purus absque permixtione alicujus potentiae, eo quod potentia est simpliciter posterior actu. Omne autem, quod quocumque modo mutatur, est ahquo modo in potentia. Ex quo patet quod impossibile est, Deum ahquo modo mutari. b) Omne quod movetur, motu suo aliquid acquirit et pertingit ad illud, ad quod prius non pertingebat; Deus autem, cum sit infinitus (quia ut Actus Purus nullo modo est perf ectibilis), non potest ahquid acquirere, nee extendere se in ahquid, ad quod prius non pertingebat. Unde nullo modo ipsi competit motus. c) Omne quod movetur, quantum ad ahquid manet et quantum ad ahquid transit j et sic in omni eo quod movetur, attenditur ahqua compositio. In Deo autem nulla est compositio, sed (quia est Actus Purus) est omnino simplex. Unde manifestum est, quod Deus moveri non potest (Ia, 9, 1, c). Quoad aeternitatem: a) Ratio aeternitatis consequitur immutabihtatem, sicut ratio temporis consequitur motum. Unde, cum Deus sit maxime immutabilis, ipsi maxime competit esse aeternum. b) Nee solum est aeternus, sed est sua aeternitas: cum tamen nulla aha res sit sua duratio, quia non est suum esse 1 Deus autem (quia est Actus Purus) est suum esse uniforme. Unde sicut est sua essentia, ita est sua aeternitas (Ia, 10, 2, c). immensüs et omnipraesens 77 Art. 2. Deus est immensus et ommpraesens. 68. Attributa explicantur. — Immensitas significat esse sine men* sura, et quia omnes creaturae aliquo modo mensurantur sive circumscriptive, sive definitive secundum locum, ubi potentiam suam exercent, sequitur ut solus Deus immens us sit. Immensitas est ergo Dei proprium (Ia, 8, 4, c). Cum igitur Deus nullo loco, nee circumscriptive seu per contactum quantitatis dimensivae, nee etiam definitive seu per contactum virtutis, determinatur, at omnibus repletive, uti dicitur (God „vervult" alles met zijn tegenwoordigheid), inexistit, i. e. totus sed non totaliter, immensitas positive definiri potest perfectio, qua Deus omnibus rebus, unquam existentibus, intime praesens esse debet. Omnipraesentia seu ubiquitas connotat creaturarum existentiam et inter attributa essendi attributum est relativum, consequens attributum absolutum immensitatis, et definiri potest perfectio, qua Deus omnibus rebus existentibus intime praesens est. Quomodo vero omnia replet, considerandum est ex bis, quae in rebus humanis esse dicuntur. Rex enim dicitur esse in toto regno, scilicet per suam potentiam, licet non sit ubique praesens. Per praesentiam vero suam dicitur esse in omnibus, quae in conspectu ipsius sunt; sicut omnia, quae sunt in palatio regio, dicuntur esse praesentia regi, qui tamen non est secundum substantiam suam in qualibet palatii parte. Secundum vero substantiam vel essentiam dicitur esse vgr. in solio suo seu accuratius in loco, in quo ejus substantia habetur. Sic etiam Deus est in omnibus per potentiam, in quantum omnia ejus potestati subduntur; per praesentiam, ia quantum omnia nuda sunt et aperta oculis ejus ; et per essentiam, in quantum adest omnibus ut causa essendi, sicut infra (n. 69) demonstratur (Ia, 8, 3, c; Van Noort, ibid. n. 62). 69. Attributa demonstrantur. — Argumento cosmólogico demonstrata est existentia Dei, ut primae causae efficientis, a qua omnes res quoad esse earum dependent, non solum quando primo esse incipiunt, sed quamdiu in esse conservantur, sicut lumen causatur in 78 DE ESSENTIA DEI aere a sole, quamdiu aer illuminatus manet. Nullius agentis quantumcumque virtuosi actio procedit ad aliquid distans, nisi in quantum in illud per media agit. Hoe autem ad maximam virtutem Dei pertinet, quod immediate in omnibus agit: nam sicut creatio, ita et conservatie-, quum itifinitam virtutem requirat, fit sine intermedio creaturarum. Unde nihil est distans ab eo, quasi in se illud Deum non habeat (Ia, 8, i, ad 3). Dei immensitas atque omnipraesentia sunt igitur corollaria „secundae viae", qua Dei existentia probatur. Aha vero sunt argumenta: Quoad immensitatem: Quotcumque loca ponantur, etiamsi ponerentur infinita praeter ista, quae sunt, oporteret in omnibus esse Deum, quia nihil potest esse nisi per ipsum (quia solus est Actus Purus seu Ens a se) (Ia, 8, 4, c). Quoad omnipraesentiam: Deus, solus Actus Purus seu Ens a se, est in omnibus per potentiam, in quantum omnia, turn corporalia, turn spiritualia, ejus potestati subduntur (contra Manichaeos); per praesentiam, in quantum omnia, etiam quae quoad Deum parvi videntur esse momenti, nuda sunt et aperta oculis ejus (contra Deistas); per essentiam, in quantum sine intermedio creaturarum omnibus adest ut causa essendi (contra Neo-platonicos). Quae ultima praesentia non quidem, juxta placita Pantheistarum, intelhgenda est sicut pars essentiae vel sicut accidens, sed sicut agens adest ei, in quod agit, et quidem secundum modum quo hoe habet esse; quare, cum „esse" sit illud, quod est magis intimum cuihbet, praesentia haec est intima, at Dei essentiam ac creaturarum non confundit. Doctrina Sacra adhuc agit de aha ahqua intima Dei praesentia, nempe de speciah modo quo Deus adest per gratiam in rationah creatura, quae cognoscit et dihgit ülum actu vel habitu (en dus God „bezit" door kennis en liefde) (Ia, 8, 3, c; 1, c; Van Noort, ibid., n. 64). necessarius 79 Art. 3. Deus est necessarius. 70. Attributum explicatur. — Necessitas significat esse tali modo, ut impossibile sit non esse. Et quia omnis creatura potest non esse seu contingens est, sequitur ut solus Deus necessarius sit. Necessitas est ergo Dei proprium. Cum autem necessitas idem sonet ac semper habens esse, idem est ac habens esse irreceptum seu a se: esse pertinet igitur ad essentiam Dei; quod exprimitur, quando loquimur de aseitate Dei et quando dicimus: Deus habet esse subsistens seu est Ens a se. 71. Attributum demonstratur. — Argumento alloiologico demonstrata est existentia Dei ut ens necessarium per se, quod semper existit, quia non potest non existere. Dei necessitas est igitur corollarium „tertiae viae", qua existentia Dei probatur. Aliud vero est argumentum: Omnis res est per hoe quod habet esse; nulla igitur res, cujus essentia non est suum esse, est per essentiam suam, sed participatione alicujus, scüicet ipsius esse. Quod autem est per participationem alicujus non potest esse primum ens, quia id, quo ahquid participat ad hoe quod sit, est eo prius. Deus autem, quia est Actus Purus, est primum ens, quo nihil est prius. Dei igitur essentia est suum esse (1 C. G. c. 30, 6). Esse ergo pertinet ad essentiam Dei, ex qua sequitur Dei necessitas. Art. 4. Deus est infïnite perfectus et simplex, ipsa Veritas, ipsa Bonitas, ipsa Pulchritudo. 73. Attributa expiicantur. — Jnfinite perfectus est Deus, significat eum esse perfectum summo gradu, ita ut nihü ei desit secundum modum perfectionis suae, nee extensive in quantum omnes perfectiones possibües habet, nee intensive in quantum omnes habet absque ulla imperfectione permixta. Omnes igitur perfectie-nes creaturarum in Deo adsunt. Quae vero perfectiones distinguuntur in perfectie-nes simpliciter simplices, quae in suo conceptu formali nullam involvunt imperfectionem, ita ut in quocumque ente mehor sit ipsa quam 6 8o DE ESSENTIA DEI non-ipsa, uti vgr. esse vivens; et in perfectiones secundum quid, quae nempe in suo conceptu formali aliquam imbibunt imperfectionem, ita ut non in quocumque ente melior sit ipsa quam non-ipsa, uti vgr. esse sentiens. Dlae in Deo adsunt formaliter, ipsique qua tales attribui, i. e. ut nomen divinum adhioeri possunt: et hoe contra agnosticismum, qui nihil, e creaturis nobis cognitum, Deo formaliter convenire autumat. Hae vero in Deo habentur tantum virtualiter, in quantum continentur in perfectione simpheiter simphei superiore, quae ipsi formaliter adscribitur, sed ut nomen divinum adhiberi nequeunt: et hoe contra anthropomorphismum, qui quodquod in creaturis deprehendimus, Deo quoque formaliter convenire dicit. Omnes autem perfectiones, turn simpheiter simplices turn secundum quid, in Deo sunt eminenter et absque ullo limite: et hoe demüm contra evolutionismum, qui cum Renan contendit, Deum nondum ad statum summae perfectionis suae pervenisse sicque mehus dici „nondum" existere. Ex eo quod Deus infimte est perfectus, sequitur ut omnibus creaturis, imperfectae cum sint, absolute sit incomprehensibilis (I-, 4» 3» c; Van Noort, ibid., n. 25} supra n. 59). Simplicitas significat esse sine compositione. Et quia m omm creatura est ahqua compositio, sive in ordine essentiae : nempe vel ex partibus integrantibus seu quantitativis, vel ex partibus constitutivis, vel ex supposito et natura; sive in ordine existentiae : ex essentia et esse; sive in ordine accidentah: ex substantia et accidentibus; sive in ordine logico : ex genere proximo et differentia ultima, a.v. ex partibus ahter inter se distinctis quam distinctione rationis ratiocinatae minore, sequitur ideo ut solus Deus absolute sit simplex. Simphcitas est ergo Dei proprium. Ipsa Veritas est Deus, significat Deum esse fontem omnis veritatis, in quo igitur summo gradu veritas habetur. Sicut enim veritas moralis seu in dicendo fundatur in veritate logica seu in cognoscendo, haec iterum fundatur in veritate ontologica seu in essendo. Ultima haec veritas ontologica seu veritas rei est proprietas esse uniuscujusque rei, quod stabüitum est ei, in quantum talis res nata est de se facere veram aestimationem et in quantum propriam sui rationem quae est in mente divina imitatur. Et quia sic omnis veritas, INFINITUS ET SIMPLEX 8l quae est in creaturis, est participata, sequitur ut in solo Deo veritas sit essentialiter. Solus ergo Deus est sua veritas (i C. G. c. 60). Ipsa Bonitas est Deus, significat Deum esse fontem omnis bonitatis, in quo igitur summo gradu bonitas habetur. Sic enim bonum Deo attribuitur, in quantum omnes perfectiones desideratae effluunt ab eo sicut a prima causa. Et quia sic omnis bonitas, quae est in creaturis, est participata, sequitur ut in solo Deo bonitas sit essentialiter. Solus Deus ergo est sua Bonitas (1 C. G. c. 38). Ipsa Pulchritudo est Deus, significat Deum esse fontem omnis pulchritudinis, in quo igitur pulchritudo summo gradu habetur. Quae pulchritudo resultans ex veritate, bonitate et unitate simul sumptis seseque intellectui manifestantibus et appetitum delectahtibus, cum in creaturis sit participata, sequitur ut in solo Deo sit essentialiter. Solus Deus ergo est sua pulchritudo. 73. Attributa demonstrantur. — Argumento henologico demonstrata est existentia Dei ut entis perfectissimi, quod omnibus entibus est causa esse et bonitatis et cujushbet perfectionis et quod ipsum perfectionem habet irreceptam, eamque sic proprie non habet, sed est illa et quidem illimitata. Dei mfimta perfectio et simplicitas, quare est ipsa Veritas, ipsa Bonitas, ipsa Pulchritudo, sunt igitur corollaria „quartae viae", qua Dei existentia probatur. Aha vero sunt argumenta: Quoad infinitam perfectionem: Cum Deus sit Actus Purus et ipsum Esse Subsistens seu non tah vel tah modo hmitato participatum, nihil de perfectione essendi potest ei deesse. Omnium autem perfectiones pertinent ad perfectionem essendi: secundum hoe enim ahqua perfecta sunt, quod ahquo modo esse habent. Unde sequitur, quod nulhus rei perfectio Deo desit (Ia, 4, 2, c). Quoad simpheitatem: Cum in Deo, qui est Actus Purus et nullo modo in potentia, non sit compositio neque quanutativarum partium, quia corpus non est: omne enim corpus est in potentia (I«, 3, 1, c); neque compositio formae et materiae: materia enim est id quod est in potentia (I», 3, 82 DE ESSENTIA DEI 2, c); neque in eo sit aliud natura et suppositum : quia in Deo non est materia (Ia, 3, 3, c); neque aliud essentia et esse: cum nihil in eo sit potentiale (Ia, 3, 4, c); neque in eo sit compositio subjecti et accidentis: quia subjectum comparatur ad accidens, sicut potentia ad actum, et esse in potentia omnino removetur a Deo (Ia, 3, 6, c); neque generis et differentiae: cum enim in Deo non adjungatur potentia actui, impossibile est quod sit in genere tanquam species (Ia, 3» 5» c). Manifestum est ergo, quod Deus nullo modo compositus est, sed est omnino simplex (Ia, 3, 7, c). Quoad esse ipsam Veritatem t Veritas quaedam perfectio est intelhgenü'ae sive inteUectualis operationis. Intelhgere autem Dei, quia est Actus Purus, est sua substantia; ipsum etiam intelhgere, cum sit divinum esse, non superveniente ahqua perfectione perfectum est, sed per seipsum perfectum sicut et esse divinum. Relinquitur ergo quod divina substantia sit ipsa veritas (1 C. G. c. 60; Ia, 16, 5, c). Quoad esse ipsam Bonitatem: Perfectio uniuscujusque est bonitas ejus. Perfectio autem divini esse non attenditur secundum ahquid additum supra ipsum, sed quia ipsum, cum sit Actus Purus, secundum seipsum perfectum est. Bonitas igitur Dei non est ahquid additum suae substantiae, sed sua substantia est sua bonitas (1 C. G. c. 38; Ia, 6, 1, c). Quoad esse. ipsam Pulchritudinem: In Deo habetur sublimis harmonia maxime distantium in admirabih unitate. Sicut sol enim sensibihum substantias et quahtates multas et differentes, ipse unus existens et uniformiter lucendo, in seipso uniformiter praeaccipit, ita multo magis in causa omnium necesse est praeexistere omnia secundum naturalem unionem; et sic quae sunt diversa et opposita in seipsis, in Deo praeexistunt ut unum absque detrimento simphdtatis ipsius (Ia, 4, 2, ad 1). Quae unitas in multiphcitate cum in Actu Puro sit irrecepta, pertinet ad Dei essentiam. Relinquitur igitur quod divina substantia sit ipsa pulchritudo. unicus et singularis. 83 Art. 5. Deus est unicus et singularis. 74. Attributa explicantur. — Unicitas significat Deum esse unum, non tantum unitate transscendentali, in quantum est indivisum in se, sed etiam unitate praedicamentali, in quantum duos vel plures deos haberi- impossibile est (Ia, 11, 2, c). Dualismum docebant Zoroaster, Manichaei, Plato, Gnostici, Albigenses; polytheismum ethnici generatim. Singularitas Dei significat, Deum non esse universalem et igitur, sicut nullis constat partibus, ita nee etiam ut partem cum aliis in compositionem venire posse. Sic contra Pantheismum, juxta quem mundus plus minusve perfecte cum Deo identificatur, ita ut ab eo aut modaliter tantum (pantheismus immanentisticus), aut saltem non nisi inadaequate (pantheismus emanatisticus) distinguatur (vide supra n. 21), dicimus Deum esse individualem seu personalem, i. e. re et essentia a mundo distinctum. 75. Attributa demonstrantur. — Argumento teleologico demonstrata est existentia Dei, prindpii ordinis et unitatis, quam in mundo perspicimus. Quae autem diversa sunt, in unum ordinem non convenirent, nisi ab aliquo uno ordinarentur. Mehus enim multa reducuntur in unum ordinem per unum quam per multa, quia per se unius unum est causa et multa non sunt causa unius nisi per aeddens, in quantum scüicet sunt ahquo modo unum, vgr. ex quodam compacte (Ia, 11, 3, c). Insuper ibi est demonstratum, prindpium hoe ordinis esse ordinatorem qua talem independentem, a. v. ipsum Intelli gere Subsistens : quare personale est et ahis incommunicabüe. Dd unidtas ac singularitas sunt igitur corollaria „quintae viae", qua Dd existentia probatur. Alia vero sunt argumenta: Quoad unidtatem: a) Deus est Actus Purus ac nullo modo perfectibüis. Quodsi vero essent plures dü, oporteret eos differre. Ahquid ergo conveniret uni, quod non alteri. Si autem hoe esset perfectio, alteri eorum haec deesset; et sic üle, in quo esset privatio, non 84 de essentia dei esset simpliciter perfectus. Impossibile est ergo esse plures deos (Ia, ii, 3, c; i C. G. c. 42). b) Manifestum est, quod illud, unde aliquid singulare est, hoe aliquid, nullo modo est multis communicabile. Illud enim unde Socrates est homo, multis communicari potest; sed id unde est „hic" homo, non potest communicari nisi uni tantum. Si ergo Socrates per id esset homo, per quod est hic homo, turn sicut non possent esse plures Socrates, ita non possent esse plures homines. Hoe autem convenit Deo; nam ipse Deus, cum sit Actus Purus, est sua natura. Secundum igitur idem est Deus et hic Deus. Impossibile est igitur esse plures Deos (Ia, 11, 3, c). Quoad singularitatem: a) Deus, cum sit Actus Purus, est sua natura. Quare, uti expositum est in argumento praecedenti, secundum idem est Deus et „hic" Deus. Deus ergo cum aliis in compositionem venire nequit. b) Deus ut Actus Purus est prima causa efficiens. Causa autem efficiens cum forma seu elemento determinante rei factae non incidit in idem numero, sed solum in idem specie: homo enim generat hominem. Materia vero seu elementum determinabüe cum causa efficiënte non incidit in idem numero nee in idem specie, quia hoe est in potentia, illud vero in actu (Ia, 3, 8, c). CAPUT SEXTUM. DE ATTRIBUTIS OPERANDI. 76. Determinantur ac demonstrantur generaliter. — Exprimunt modum quo Deus operator, hic in Theologia Naturali ipsum considerando specialiter cum respectu ad creaturas seu quoad operationes ejus ad extra; quare sunt attributa relativa. Omnia sunt insuper affirmativa, quibus Deo attribuuntur potentiae, quas in creaturis inspicimus. Distinguimus autem ibi potentias passivas seu quoad esse, quae sunt principium patiendi seu recipiendi ab alio et ad quas sunt referendae operationes immanentes seu cujus terminus est in ipso agente; et potentias activas seu quoad agere, quae sunt principium agendi in aliud et ad quas referuntur operationes transeuntes seu cujus terminus est extra operantem. Inter vero unicüs et singularis 85 potentias passivas duae tantum potentiae vitales, cognoscitiva nempe et appetitiva, sunt perfectiones simpliciter simplices et formaliter attribuuntur Deo, in quo tamen sunt essentialiter activae. Potentia autem activa est perfectio simpliciter simplex et qua talis attribui potest Deo, in quo tamen non est praecise principium actkmis, cum Deus sit sua actio, sed prindpium effectus producti (Hugon, Metaph. II, p. 31). Sic tria enumerantur attributa operandi: scientia, quae in doctrina sacra Füio appropriatur, voluntas, quae ibi Spiritui S. appropriatur, et potentia, quae appropriatur Patri. Demonstrantur haec attributa iterum inductive argumentis quibus Dd existentia demonstratur, quorum enim sunt corollaria; deductive vero ea deducendo ab attributo fundamentah (vide supra n. 65). In eorum natura altius pers crutanda imprimis prae oculis est habendum, omnia Dd attributa a nobis tantum cognosci analogice mediantibus creaturis. Art. 1. De scientia Dd. 77. Exponitur perfectio scientiae divinae. — Deus est omniscius, ita ut necessario cognoscat omnia cognoscibilia et quidem perfectissime; non tantum, sicut bonus quidam philosophus, cognoscens omnia in communi, scüicet in quantum sunt entia, sed propria cognitione, secundum quod unum ab alio distinguitur. Cognitio haec non est discursiva, sed inteüectiva; nee progressiva, sed unico actu simplicissimo omne cognosdt verum. Gradus cognitionis, qui in creaturis habentur : sapientia, intellectus, scientia, ars, prudentia, experimentum, in Deo ergo non distinguuntur (Ia, 14, 1, ad 3 ; Van Noort, ibid., n. 70, sqq). 78. Demonstratur perfecta haec scientia divina. — Argumentum henologicum demonstravit, Deum esse Ipsam Veritatem, unde omnes res suam habent veritatem seu cognosdbüitatem. Deum esse omnisdum turn extensive turn intensive, est igitur corollarium argumenti ühus. Alia vero sunt argumenta: a) Mamfestum est, quod Deus seipsum perfecte intelligit: ahoquin non esset Actus Purus et suum esse non esset perfectum, 86 DE ESSENTIA DEI cum enim suum esse sit suum intelhgere. Non autem Deus perfecte seipsum cognosceret, nisi cognosceret, quomodocumque participabilis est ab aliis sua perfectio. Nee etiam ipsam naturam essendi perfecte sciret, nisi cognosceret omnes modos essendi. Unde manifestum est, quod Deus cognoscit omnes res propriet cognitione, secundum quod ab aliis distinguuntur (Ia, 14, 5, c; 6, c). b) Deus cum sit Actus Purus, omnia videt in uno actu simplicissimo, qui est ipsa ejus essentia. Unde simul et non successive omnia videt, nee igitur in eo habetur processus de noto ad ignotum (Ia, 14, 7, c). Secus etiam perfectibilis esset, majorem cum posset adipisci cognitionem. 79. Divisio objecti scientiae divinae. — Objectum primarium est ipse Deus. Se autem cognoscit per seipsum (Ia, 14» 2, c)> et quidem tantum seipsum cognoscit, quantum cognoscibüis est. Et propter hoe Deus, ipseque solus, perfecte seipsum comprehendit (Ia, 14, 3, c; supra n. 59 et 72). Objectum secundarium sunt omnia extra Deum. Cognoscit enim omnia aha a se, scüicet: a) omnia existentia, id est omnia quae sub quahbet differ entia temporis actuantur: praeterita, praesentia, futura sive necessaria sive hbera. Haec vero distinctio est tantum quoad nos et fundata in nostro modo concipiendi divinam scientiam. Supra (n. 66) enim vidimus, quoad Deum omnia esse praesentia: relatio inter Deum aeternum et temporaha sibi succedentia est quasi sicut inter punctum centrale alicujus oircuh et puncta sibi invicem succedentia circumferentiae ejus (1 G. C. c. 66). Omnia existentia a Deo videntur, nulla vero ab ipso recordantur, nee proprie loquendo praevidentur. Praeterea videntur, quia actuantur, et non vice versa: quod imprimis notandum est quoad futura hbera, quorum ergo hbertatem (prae)scientia divina qua talis nuüo modo detrectat. Sed nee eam detrectat (prae)scientia divina, quatenus est factiva et causa rerum; quia sicut Deus cognoscit omnia propria cognitione i. e. cum omnibus eorum modis essendi (supra n. 77 et 78), ita cognoscendo ea faciens, eorum quoque est causa modorum essendi; (prae)scientia divina qua DE SCIENTIA DEI 87 creans erit ergo potius causa illius modi essendi, qui audit libertas (cfr. Van Noort, ibid., n. 78). Deus cognoscendo cuncta existentia, etiam mala turn physica turn moralia cognoscit. Quamvis enim malum sit non-ens et sic per seipsum cognosci nequeat, cognosdtur tamen per bonum in quo est. Nam quicumque perfecte aliquid cognosdt, oportet quod cognoscat omnia, quae possunt xllx acddere. Sunt autem quaedam bona, quibus acddere potest, ut per mala corrumpantur : unde Deus non perfecte cognosceret bona, nisi etiam cognosceret mala. Sic autem est cognosdbile unumquodque, secundum quod est; unde cum hoe sit esse mali, quod est privatio boni, per hoe ipsum, quod Deus cognosdt bona, cognosdt etiam mala, sicut per lucem cognoscuntur tenebrae (Ia, 14, 10, c). b) omnia futura Hbera conditionata seu futuribilia, id est omnia quae nunquam actuantur, sed Ubere actuarentur si conditio ahqua impleretur, quae de facto non adimplebitur. Quidquid ad eorum existentiam praerequiritur adest, salva tamen una conditione, quae nunquam verificatur quaeque igitur sola eorum existentiam impedit. Sunt existentia conditionata seu non-existentia secundum quid. c) omnia (mere) possibilia, id est omnia quae nunquam actuantur, sed, cum intrinsece non repugnent, actuari possent sive potentia ipsius Dei sive potentia creaturarum. Haec autem constat esse infinita, quare necesse est dicere, quod Deus sciat infinita (Ia, 14, 12, c). Sunt non-existentia simpliciter. Inter futuribilia et (mere) possibilia ideo fere eadem habetur distinctio ac inter privationem et negationem: futuribile negat existentiam secundum quid, (mere) possibile vero simpliciter. 80. Divisio ipsius scientiae divinae. — Fundatur in divisione objectorum. Divisio principalis. Thomistae distinguunt: a) Scientiam visionis, qua Deus cognosdt omnia quandoque existentia et etiam futuribilia. Quia cum intelhgere Dei, quod est ejus esse, aeterm'tate mensuretur, quae sine successione existens totum tempus comprehendit, praesens intuitus Dei fertur in totum tempus et in omnia, quae sunt in 88 DE ESSENTIA DEI quocumque tempore, sicut in subjecta sibi praesentialiter. Quomodo Deus futuribilia „videat" juxta Thomistas, infra (n. 81) exponitur.— b) Scientiam simplicis intelligentiae, qua Deus cognoscit omnia (mere) possibilia. Hoe ideo dicitur, quia ea quae videntur apud nos, habent esse distinctum extra videntem. Quoad (mere) possibilia ergo non possumus loqui de scientia ahqua visionis (Ia, 14, 9, c). Molinistae vero distinguunt: a) Scientiam visionis, qua Deus cognoscit cuncta quandoque existentia. — b) Scientiam mediam, qua Deus cognoscit futuribilia. — c) Scientiam simplicis intelligentiae, qua cognoscit quae praecise a Mohnistis vocantur „mere" possibilia. Aliae divisiones. Distingui solent insuper: a) Scientia necessaria et hbera, prout scüicet objectum ejus, sicut Deus ipse et cuncta possibilia, non pendet vel, sicut existentia omnia, pendet a hbero decreto voluntatis divinae. Supposita creatione, existentia necessario a Deo cognoscuntur; divina quoad haec scientia propterea etiam dici potest hypothetice necessaria. Patet, scientiam simplicis intelligentiae esse necessariam, scientiam visionis vero hberam seu hypothetice necessariam. — b) Scientia speculativa seu theoretica et practica, nempe theoretico-practica seu practica in actu primo et practicopractica seu practica in actu secundo, prout scüicet versari concipitur circa res vel ut sunt objectum merae cognitionis, sicut immutabilitas Dei, vel ut sunt objectum operationis, sicut ideae (in actu primo) et decreta (in actu secundo) divina. Patet, scientiam simplicis intelligentiae esse speculativam vel practicam in actu primo, scientiam visionis vero practicam in actu secundo. — c) Scientiam apprc— bationis et improbatioais, prout scüicet terminantur ad ea, quae Deo placent vel üli dispheent (Ia, 14, 16, c; Van Noort, ü)id., n. 84). Divisio haec, uti patet, apphcari tantum potest scientiae visionis. Art. 2. De modo, quo Deus omnia cognoscit. 81. Ideogenesis humana. — Quamvis Deus omnia cognosdbüia cognoscat unico actu simplicissimo, qui est ejus essentia, tamen, sicut in esse ejus simplicissimo multa distinguimus attributa, ita in actu ejus cognoscendi simplicissimo plura distinguimus elementa, quorum distinctio est fundata in nostro modo concipiendi (vide supra Ideogenesis humana. intellectus agens intellectus possibilis seu patiens (vovg nowjnxós) (vovg nadrjzixóg) verbum mentis, conceptus, idea, Oj\ species intellecta, „intellectus", ó»\ S species intelligibilis expressa, >\\ MEDIUM IN QUO -Jj\?> species intelligibilis impressa, o \ * species intelligibilis in actu, 6\ MEDIUM QUO \ species intelligibilis in potentia, species sensibüis expressa, species sensibüis in actu, PHANTASMA u ■ » ! ? I 'a phantasia g Ö vis aestimativa S ' I .9 5' 3 memona p( § sensus communis B. £ Sensus externi visus auditus odoratus gustus tactus t t r t t O B J E C T A medium scientiae divinae 89 go DE ESSENTIA DEI n. 59) scientiam divinam mediante scientia creaturarum. Quia autem Deus non cognoscit componendo vel dividendo (non „judicat"), nee progrediendo de noto ad ignotum (non „ratiodnatur")» sed tantum „videt" (seu „simpliciter apprehendit" ; vide supra n. 77), actus ejus cognoscendi comparari tantum potest cum apprehensione simplici seu ideogenesi humana. Homo vero objecta ipsi cognoscibilia et per phantasmata in ipsius mente repraesentata apprehendere nequit nisi ope alicujus medii („species intelligibilis"), quod participat in natura tum hominis cognoscentis, turn objecti mediante phantasmate cognoscendi: qua „species" simihtudinem quandam refert objecti physici; qua „inteihgibilis" participat in natura psychica hominis. Triplex autem in psychologia distinguitur medium, nempe: a) Medium quo cognitionis : est species inteihgibilis impressa, qua intellectus, qui omnia cognoscere potest, ad actu hanc rem intelhgendam deterrninatur. Est igitur species sensibüis, quae actione abstractiva intellectus agentis fit species intelligibilis et sic inteUectum possibüem determinare potest. b) Medium in quo cognitionis: est species intelligibilis expressa, quo cognito ab intellectu cognosdtur res. Est igitur verbum mentis, seu idea vel conceptus, cujus cognitio aha cognosdbüia fadt. c) Medium sub quo cognitionis : est lumen intellectus agentis, sub quo res per spedem sensibüem repraesentata fit intelligibilis. Est igitur lumen sub quo res cognoscibilis fit seu ipsa cognosdbüitas rei. Quaeritur nunc, quid in actu divino cognoscendi triphd huic medio correspondere did possit. 82. Medium quo scientiae divinae. — Non hauriuntur species ex rebus, quia sic Deus in operatione sua a rebus dependeret: nequit indigere spede impressa a rebus, qua ad intelhgendum determinetur, sed ex sdpso et ab aeterno intelhgit. Remanet igitur ut quaecumque intelhgit, intelhgat per seipsum seu per suam essentiam, quae ergo est veluti spedes intelligibilis impressa seu medium quo Deus inteüigit (Ia, 15, 2, c). MEDIUM SCIENTIAE DIVINAE 91 83. Medium in quo scientiae divinae. — Est iterum ipsa divina essentia, quatenus ab intellectu cognosdtur divino. Neque enim terminus actionis intelligendi apud Deum potest esse species express a distincta ab ejus essentia, quia esset accidens et ita compositionem in Deo importaret: contra simplicitatem ejus esset, si per plures species intellectus ejus formaretur. Deus nempe essentiam suam perfecte cognoscit, secundum omnem modum quo cognoscibilis est (Ia, 15, 2, c). Omnia igitur cognoscit in essentia sua cognita. 84. Medium sub quo scientiae divinae. — Est etiam ipsa essentia divina, quatenus ab intellectu divino cognosdtur ut continens simihtudinem aliorum a se et sic imitabüis ad extra. Potest enim non solum cognosd secundum quod in se est, sed et secundum quod est partidpabilis secundum aliquem modum similitudinis a creaturis. Unaquaeque autem creatura habet propriam spedem, secundum quod aliquo modo partidpat divinae essentiae similitudinem. Sic igitur in quantum Deus cognosdt suam essentiam ut sic imitabüem a tah creatura, cognosdt eam ut propriam rationem et ideam hujus creaturae (Ia, 14, 5, c; 15, 2, c). Tali modo conceptum medium cognitionis scientiae divinae generatim vocatur idea divina, quae igitur correspondet „spedei intelligibili" cognitionis humanae. Et quia ideae divinae, sicut et tota scientia divina, non redpiuntur a rebus sicut spedes intelh'gibiles nostrae, sed e contra sunt factivae et causae rerum quarum sunt normae, appellari solent ideae exemplares, in quarum notitia St. Augustinus „exemplarismum" suum fundavit. Nam idea, secundum quod est prindpium factionis rerum, exemplar did potest et ad practicam cognitionem pertinet; secundum autem quod prindpium cognoscitivum est, proprie didtur ratio et potest etiam ad scientiam speculativam pertinere (Ia, 15, 3, c). Hoe vero medium sub quo Deus per essentiam suam in essentia sua unamquamque rem cognosdt, diversimode indicatur juxta diversa scientiae divinae objecta. Medium enim sub quo cognosdt a) existentia, np. praeterita, praesentia et futura necessaria, quae scilicet aut ab ipsius Dd operatione tantum aut ab operatione 92 DE ESSENTIA DEI causarum necessariarum dependent, est essentia divina, quatenus ab intellectu cognosdtur divino ut continens decreta divinae operationis, imprimis decretum creationis et conservationis. Decretum divinum autem idem est ac scientia approbationis seu scientia Dd, secundum quod habet voluntatem adjunctam sicque est causa rerum (Ia, 14, 8, c). b) futura hbera ave absoluta sive conditionata, quae nempe dependent a hbera determinatione creaturarum, est essentia divina, quatenus ab intellectu divino cognosdtur juxta Tkomistas: ut continens decreta physice (prae)movendi voluntates creatas ad ülos actus; quae vere futura sunt seu futura hbera absoluta, videntur in decretis absolutis; quae futuribilia sunt seu futura hbera conditionata, in decretis secundum nostrum modum concipiendi conditionatis, quamvis a parte Dd absolutis (Van Noort, ibid., n. 89). juxta Molinistas: ut continens ea in seipsis objective seu independenter a decretis divinis; primo nempe cognoscuntur quatenus sunt futuribilia seu futura hbera conditionata, deinde suppositis supponendis quatenus sunt vere futura seu futura hbera absoluta. Sic patet, apud Molinistas futuribilia seu futura hbera conditionata non tantum esse omnia quae nunquam actuantur, sed hbere actuarentur si conditio ahqua impleretur, quae de facto non adimplebitur (vide supra n. 79), at etiam omm'a quae nondum actuata sunt quia a conditione ahqua dependent, sed hbere actuantur ac fiunt futura hbera absoluta, quando ex decreto divino conditio haec est adimplenda. Tenent enim, ex duabus propositionibus contradictoriis de futuro libero conditionato alterutram semper esse de futuro absoluto; futura hbera absoluta ergo, juxta eos, a Deo, jam ante decreta ipsius de conditione adimplenda, cognoscuntur ut futura hbera conditionata seu futuribilia (Ia, 14, 13, c; Van Noort, ibid., n. 95, sqq.; vide etiam infra p. 121). c) (mere) possibilia, est essentia divina, quatenus ab intellectu cognosdtur divino ut infinitis modis imitabilis ad extra. THOMISTAE MOLINISTAE Scientia visionis in decretis fabsolutis EXISTENTIA fpraeterita "ï in decretis scientia visionis praesentia futura f necessaria I libera (absoluta), l-condition- FUTURIBILIA futura libera conditionata") independ. a fsdentia media SC. smpl. mtell. independentera decretis POSSIBILIA (mere possibilia) J decretis \sc. simpl, intell. avuiAia avixNHiDs lïniaaw 94 de essentia dei Abt. 3. De voluntate Dei. 85. Expoolttir perfectio voluntatis divinae. — Voluntas sequitur intellectum; quare in Deo est voluntas, sicut et in eo est intellectus (Ia, 19, 1, c). Deus autem est sanctus, ita ut purissimo amore omnia appetibilia appetat. Suam bonitatem ex necessitate vult, alia vero a se libere. Hic autem appetitus seu amor divinus non est desiderium in bonum non-habitum sed gaudium de bono possesso; fit unico actu simplicissimo qui est ejus essentia, quare eodem modo ac essentia divina est immutabilis, aeternus, absolute perfectus et independens. Quamvis Deus dicatur omniscius et ommpotens, non ita. tamen dicitur omnivolens. In nis enim quae aguntur per voluntatem, scientia et potentia determinantur ad opus per voluntatem; et ideo scientia et potentia in Deo quasi non deterrninata universaliter pronuntiantur, ut cum dicitur omniscius et omnipotens. Sed voluntas, quae determinat, non potest esse ommum, sed eorum tantum, ad quae ipsa voluntas potentiam et scientiam determinat; et ideo Deus non potest dici omnivolens (De Pot., 1, 7, ad uit.). 86. Demonstratur perfecta haec voluntas divina. — Argumentum henologicum demonstravit, Deum esse Ipsam Bonitatem, unde omnes res suam habent bonitatem seu appetibihtatem. Sic Deus non solum omnia refert in Summum Bonum, sed est ipsum Summum Bonum maxime desiderabile. Deum esse sanctum, est igitur corollarium argumenti ilhus. Alia vero sunt argumenta: a) Voluntas divina necessariam habitudinem habet ad bonitatem suam, quae est proprium ejus objectum (vide infra n. 87) j est igitur sancta seu Deo Summo Bono maxime sancita. Cum autem bonitas Dei sit perfecta et esse possit sine aliis, cum nihil ei perfectionis ex aliis accrescat, sequitur, quod alia a se eum veile non sit necessarium absolute. Tamen necessarium est ex suppositione : decreti imprimis creationis et coriservationis; supposito enim quod velit, non potest non veile, quia non potest voluntas ejus mutari (Ia, 19, 3, c). 6) In quohbet habente inteUectum est voluntas. Et sic oportet in DE VOLUNTATE DEI 95 Deo esse voluntatem. Et sicut suum inteïligere est suum esse, ita suum veile (I», 19, 1, c). Deus charitas „est". Et sicut inteïligere divinum est in unico actu simphdssimo, quia multa non videt nisi in uno; ita veile divinum est unum et in unico actu simplicissimo, quia multa non vult nisi per unum, quod est bom'tas sua (Ia, 19, 2, ad 4). 87. Divisio objecti voluntatis divinae. — Objectum primarium est ipsa Dei essentia. Essentia enim divina est bonum absolute perfectum et ut tale a Deo plenissime cognosdtur. Ergo non potest intendi propter aliud; infinitae voluntati perfecte proportionatur et voluntatis divinae mclinationem explet. Hinc si Deus alia a sdpso vult, non potest ea veile nisi propter suam bonitatem. Objectum secundarium sunt omnia extra Deum. Creaturae vero sunt merus terminus voütionis divinae et nullo modo dus causa motfva aut ratio. Voluntas Dd imo nullam habet causam at assignari potest mvinae voluntatis ratio, in quantum vult unum esse propter aliud. Unica autem ratio, quae movet Deum ad volendum creaturas, est ipsa sua bonitas, quae per ülas non intensive sed tantum extensive cresdt (Ia, 19, 2, ad 2 ,♦ 5, c). Ratio bom cum sit appetibüis, malum autem opponatur bono, impossibile est, quod aliquod malum per se appetatur; ergo nee a voluntate divina. Tamen aliquod malum appetitur per acddens, in quantum consequitur ad aliquod bonum; et hoe apparet in quohbet appetitu, ergo etiam in voluntate divina. Nunquam vero appeteretur malum, nee per acddens, nisi bonum cui conjungitur malum, magis appeteretur quam bonum quod privatur per malum. Nullum autem bonum Deus magis vult quam suam bonitatem; vult tamen ahquod bonum magis quam aliud quoddam bonum. Unde malum culpae seu malum morale vd peccatum, quod privat ordinem ad bonum divinum, Deus sanctus nullo modo vult; sed malum naturalis defectus seu malum physicwn vd malum poenae vult per acddens yolendo ahquod bonum, rerum ordinem naturalem scüicet ac justitiam, cui conjungitur tale malum (Ia, 19, 9, c; Van Noort, ibid., n. 104). Quamvis Deus nullo modo velit malum morale fieri, tamen nee vult ea non fieri, sed vult permittere mala moralia, et 7 96 DE ESSENTIA DEI hoe est bonum, quia fit propter rationes proportionatas, vgr. propter hbertatem, creaturis rationahbus ab ipso concessam (Ia, 19» 9> ad 3)« 88. Divisio ipsius voluntatis divinae. — Fundatur in divisione objectorum. Divisio principalis. Distinguuntur: Voluntas antecedens et consequens, quae quidem distinctio non aedpitur ex parte ipaus voluntatis divinae, in qua nihil est prius vel posterius, sed ex parte vohtorum. Unumquoque enim secundum quod bonum est, ac est vohtum a Deo. Aliquid autem potest esse in conaderatione antecedente bonum seu secundum quod absolute consideratur; et hoe Deus vult secundum quid, quod ergo magis potest did vdleitas quam absoluta voluntas. Vel potest esse bonum in conaderatione consequente, secundum quod cum ahquo conjuncte consideratur ; et hoe Deus vult simpliciter. Sic Deus antecedenter vult omnem hominem salvari, sed consequenter vult quosdam damnari secundum exigentiam suae justitiae. Patet, quod quidquid Deus simpheiter vult, fit, heet illud quod antecedenter vult, non fiat (Ia, 19, 6, ad 1). Mae divisiones. Distingui solent insuper: a) Voluntas necessaria et Ubera, prout scüicet objectum ejus est ipsius ejus bonitas vd alia a se (Ia, 19,3, c). — b) Voluntas inadaequata et adaequata, prout leges divinae possunt esse inefficaces, quatenus considerantur ut praeceptum tantum imponentes; vel sunt efficaces, quatenus considerantur ut fllud etiam sandentes per praemium vd poenam. Tah enim modo conaderata divina voluntas semper effectum suum consequitur: sicut peccator, qui, quantum est in se, recedit a divina voluntate peccando, inddit in ordinem divinae voluntatis, dum per ejus justitiam punitur (Ia, 19, 6, c). — c) Voluntas absoluta et conditionata, prout fertur absque omni conditione aut conditione jam verifieata vel sub conditione adhuc suspensa. Haec quoque distinctio est ex parte vohtorum: voluntas Dei conditionata enim non supponit mutabüem Dei voluntatem, sed quod vult mutationem rerum (Ia, 19,7, ad 2; ad 3). — d) Voluntas beneplaeiti et signi, prout mtelhgitur voluntas divina proprie in se conaderata, vel considerata metaphorice pro iis quae in nobis solent esse signum voluntatis S signa de voluntate dei 97 enim haec voluntatis, quibus consuevimus demonstrare nos ahquid veile, uti vgr. testamentum, haud raro per metaphoram simpheiter „voluntas" dicuntur (I*, 19, n, c; cfr. etiam q. 393 catechismi nostri: gebieden, aamaden, beschermen; deelnemen, prijzen, behagen nemen; met beletten, niet straffen, niet bekend maken, als men daartoe verplicht is", sunt signa voluntatis peccaminosae). Quia autem quinque modis aliquis significare potest se veile ahquid, quinque etiam enumerari solent signa voluntatis divinae. Permissio et operatic-, quibus manifestat aliquis se veile ahquid fieri per seipsum sive indirecte sive directe, referuntur ad praesens ; permissio quidem ad malum, operatic- vero ad bonum. Prohibitio, praeceptum, consilium, quibus aliquis significat se veile ahquid fieri per ahum sive eum necessitando, in quantum contrarium prohibet vel praecipit quod vult, sive ipsi persuadendo, referuntur vero ad futurum; prohibitio autem respectu mali, respectu boni necessarii praeceptum, respectu vero superabundantis boni consihum (Ia, 19, 12, c; Van Noort, ibid., n. 114). Ast. 4. De modo, quo Deus omnia vult. 89. Ordo actuum intellectus et voluntatis apud hominem. — Sicut in actu Dei simpheissimo cognoscendi (vide supra n. 81), ita etiam, quamvis omnia appetibiha appetat unico actu simpheissimo, qui est ejus essentia, tamen in actu ejus volendi simpheissimo plura distinguimus elementa, quorum distinctio est fundata in nostro modo concipiendi (vide supra n. 59) voluntatem m'vinam mediante voluntate creaturarum. Voluntas autem hominis sequitur inteUectum non tantum generaliter, sed notissimum appheantes principium dicere possumus: ad quamhbet formam, i. c. cognitionem intellectualem, sequitur inchnatio proportionata, i. c. actus specialis voluntatis. Sic in integro actu humano psychologice distingui solent sex motus partiales voluntatis, quibus singulis singuh motus intellectus correspondent : tres sunt circa finem, nempe simplex vohtio, intentio et fruitio; ceteri tres vero circa media ad finem, nempe consensus, electio et usus (I» Ilae, 8—16, o; cfr. Lehu, Philos. Mor. et Soc, I, p. 61, sqq.). 98 DE ESSENTIA DEI Quaeritur nunc, quomodo in actu divino volendi varia haec elementa sint concipienda. go. Ordo actuum intellectus et voluntatis apud Deum. — Uti vidimus supra (n. 81), apud Deum proprie loqui non possumus de judicio ahquo, nee maius de ahqua dehberatione; omnia enim simpheiter apprehendit. Tamen secundum nostrum modum concipiendi seu logice in ipsa scientia divina admittendus est ordo quidam rerum cogm'tarum, in quantum alia cognosdtur in alia. Sic in ipsa sdentia divina condpi potest quaedam quasi-dehberatio. Deinde autem vidimus (supra n. 88), Deum voluntate antecedente seu in abstracte omnem hominem salvum fieri veile. Quae voluntas antecedens, didt St. Thomas, ut voluntarium secundum quid magis est quaedam veUdtas quam absoluta voluntas. Quod tamen bene est intelligendum. Haec enim voluntas antecedens non est desiderium ineffïcax („simplex vohtio"), quod in Deo haberi nequit, at potius maxime efficax („intentio"): intendit omnium hominum salutem (Van Noort, ibid., n. 113). Imo, quia in Deo desiderium proprie non est admittendum (supra n. 85), voluntas ejus antecedens adhuc melius comparatur cum „consensu", in quantum scüicet Deus omnibus vult media sufficientia ad salutem. Apud hominem enim consensus sequitur judicium theoreticum; quare revera est acceptatio quaedam in generah seu in abstracto. Quomodo vero Deus voluntate consequente seu in concrete nunc vd ülum hominem velit salvari aut damnari, acriter disputatur inter doctores. Quae voluntas ut voluntarium simpliciter vera est „dectio", qua Deus huic illive homini vult media efficacia seu maxime apta ad salutem eumque sic praedestinat ad gloriam. Apud hominem dectio sequitur judicium practicum j propter ea est acceptio quaedam in speciah seu in concrete. Electio vero est materiahter actus voluntatis, sed formaliter actus intellectus a quo specificatur (I« IV*, 13, lf c) ♦ spedficatur enim per judicium hoe ultimum discretivum et practicum. Quo habito, homo, propter intimam connexionem inter intellectum et voluntatem, eligere quidem debet, sed judicio hoe non determinatur in ipsius Actus humanus integer. EX PARTE INTELLECTUS EX PARTE VOLUNTATIS Ordo intentionis circa finem i. Simplex apprehensio 3. Simplex volitio bom boni (desiderium inefficax) 3. Judicium proponens fi- 4. Intentie- finis nem ut possibilem et (desiderium efficax) appetendum circa media 5. Judicium theoreticum 6. Consensus seu acceptatio in a) de mediis aptis ad generali mediorum confinem (jud. theoreti- | venientium co-theoreticum) 'M (voluntas antecedens) b) proponens media § reputata convenientia (jud. theoretico- £ practicum) .2 7. Judicium discretivum et g 8. Electie- seu unius medii prae practicum seu propo- H2 aliis discretiva acceptatio nens medium maxime § (voluntas consequens) aptum (jud. practi copracticum) Ordo execuü'onis circa media 9. Imperium ad exequenda 10. Usus activus, qui est actus media voluntatis circa finem 11. Usus passivus, qui est ia. Fruitio ex jucunda posses- potentiarum executi- sione ft'nfr varum srjanoasNOo xa SNaaaoaxNv svxHaiOA «3 IOO DE ESSENTIA DEI electione et libere eligit, quia secus admitteretur determinismus psychologicus quem Leibniz proposuit. Quaeritur nunc, quomodo haec electionis divinae specificatio per scientiam divinam sit intelhgenda. Divinum autem hoe quasijudicium practicum concipiendum est juxta Thomistas: ut scientia qua Deus scit hunc illumve hominem per talia media efficaciter perduci ad gloriam. Quo scito media ista efficacia hbere ipsi decernit. — Datur igitur juxta Thomistas voluntas consequens, concernens hunc illumve hominem independenter ab ipsius meritïs vel demeritis. Et admittunt praedestinationem ad gloriam antecedere praevisionem bonorum operum ac proinde non ahud habere motivum praeter gratuitam Dei voluntatem. Ex quo sequitur, ut quoque admittant ahquam reprobationem ante praevisa demerita, non quidem positivam, sed negativam tantum, quae juxta plurimos Thomistas consistit in mera non-electione seu praeteritione, quam consequitur voluntas permittendi, ut non-electi peccent. Quoad hanc Dei voluntatem idem valet, quod supra (n. 79) annotavimus, quoad divinam (prae)scientiam. Est enim tam efficax et perfecta causa omnium rerum, quod non solum movet et causat res, sed etiam dat eis talem vel talem modum causandi. Unde constituit quasdam causas, quibus contuht ut contingenter causarent, et quasdam, quibus contuht ut necessario causarent effectus. Voluit ergo istum vel ülum effectum non solum esse, sed etiam ülo modo esse, scüicet vel contingenter vel necessario; et sic voluit hunc illumve hominem salvare, sed eo modo ut arbitrü libertatem non perderet (Qu. quodl., XI, 3, 3, c). juxta Molinistas: ut scientia qua Deus scit hunc illumve hominem, cujus merita vel demerita ope scientiae mediae praevidet, per talia media efficaciter perduci ad gloriam. Quo scito, motos (et hic maxima latet contra Mohnismum purum difficultas) meritis vel demeritis praevisis, media ista efficacia ipsi decernit vel non. — Datur igitur tantum voluntas consequens praevisionem meritorum ét demeritorum. Et praedestinatio ad gloriam consequitur praevisionem bonorum operum, quae imo influunt in hanc praedestinationem, voluntas antecedens et consequens ioi sicut et reprobatio seu exclusio a gloria consequitur praevisionem demeritorum; nulla ergo est reprobatio, ne negativa quidem, ante praevisa demerita (Van Noort, De Gratia Christi, n. in, sqq.). Quoad ordinem executionis („usus" et ,druitio") nulla habetur difficultas: si spectatur ordo executionis, media praecedunt finem et ergo merita gloriam. Art. 5. De potentia Dei. 91. Exponitur perfectio potentiae divinae. — Deus est omnipotens, ita ut omnia possibilia facere possit. Possibile autem dicitur duphciter: uno modo per respectum ad subjectum, uti Deus creans; alio modo ex habitudine terminorum, uti anima immortalis. Sic impossibiha sunt creatura creans et circulus quadratus ; item Deus peccans et Deus faciens, ut quae facta sunt, facta non fuerint. Potentia vero Dei, maxime activa (vide supra n. 76), exercetur unico actu simplicissimo, qui est ipsa ejus essentia. Et quia essentia Dei infinita est, necesse est, quod activa potentia Dei sit infinita. Praeterea non ponitur ut ahquid differens a scientia et voluntate secundum rem, sed solum secundum rationem, in quantum scüicet potentia importat rationem prindpii exequentis id, quod voluntas imperat et ad quod scientia dirigit, quae tria Deo secundum idem conveniunt (Ia, 25, 1—4, o). Tribus his attributis actuosis, scientia scilicet, voluntate ac potentia, vita divina mamfestatur ad extra. Et eodem modo ac attributa üla, vita maxime proprie in Deo est; quae vita divina, omniscientia, sanctttate ac omnipotentia sua modis vitae creatae omnibus supereminet (Phü. James Bailey, Festus: He most hves, who thinks most — feels the noblest — acts the best). Deus imo est Ipsa Vita, unde res omnes suam habent vitam (Ia, 18, 2—4, o). 92. Demonstratur perfecta haec potentia divina. — Argumentum henologicum demonstravit, Deum esse Ipsum Esse Subsistens, unde omnes res suum habent esse vel actuale vd possibüe. Quidquid ergo habet vel potest habere rationem entis, continetur sub possibilibus absolutis, respectu quorum Deus didtur omnipotens; nihil 102 DE ESSENTIA DEI autem oppomtur rationi entis nisi non-ens, quod igitur etiam apud Deum impossibile est. Deum esse omnipotentem est ergo corollarium argumenti illius. Alia vero sunt argumenta: a) Unumquodque agens agit sibi simüe. Esse autem divinum est esse infinitum, non limitatum ad aliquod genus entis. Deus ergo agere potest in unumquodque ens. Quod vero implicat in se esse et non esse simul, est non-ens ; quare divinae potentiae non subditur, non propter defectum divinae potentiae, sed quia non potest habere rationem factibilis neque possibilis. Unde convenientius dicitur, quod ea non possunt fieri, quam quod Deus non possit facere (Ia, 25, 3, c). b) Deus est Actus Purus et simpheiter et universahter perfectus, neque in eo ahqua imperfectio locum habet. Unde sibi maxime competit esse principium activum et nullo modo pati (Ia, 25, 1, c). Potentia haec activa autem in rebus creatis non solum est principium actionis, sed etiam effectus. Sic igitur in Deo salvatur ratio potentiae quantum ad hoe, quod est principium effectus, non autem quantum ad hoe, quod est principium actionis, quae est divina essentia (Ia, 25, 1, ad 3; vide supra n. 76). 93. Divisio objecti potentiae divinae. — Distingui potest sicut objectum secundarium scientiae divinae (vide supra n. 79): sunt omnia existentia, etiam futuribilia, et omnia possibilia. Quidquid enim habet vel potest habere rationem entis, continetur sub possibihbus absolutis seu internis, respectu quorum Deus dicitur omnipotens. Relate ad Deum igitur omnia possibilia intrinseca seu absoluta sunt etiam extrinsece seu relative talia, quatenus ab ejus potentia produci possunt; relate vero ad potentiam creatam minima pars tantum fllorum possibihum est extrinsece possibilis. Intrinsece impossibilia autem neque sunt neque esse possunt; rationi entis ergo opponuntur ut non-entia. Sic Deus non potest moveri et pati (I», 25, 3, ad 1); non potest peccare (3, ad 2); non potest facere, quod praeterita non fuerint (4, c); ab ahquo peccatore auferre non potest, quod non peccaverit (4, ad 3). Ex aha parte Deus potest alia facere, quam quae facit, quia operari ejus non determinatur DE POTENTIA DEI 103 nee ex necessitate naturae, nee ex fine, quem juxta ordinem sapientiae ac justitiae suae sibi proposuit (5, c). Simpliciter loquendo qualibet re a se facta potest Deus facere aliam meliorem (6, c). 94. Divisio ipsius potentiae divinae. — Fundatur in divisione objectorum. Distinguuntur: Potentia ordinaria et absoluta, prout scilicet consideratur quatenus exsequitur imperium voluntatis justae sub directione voluntatis et tune fertur circa omnia aliquando existentia sive praeterita, sive praesentia, sive futura; vel prout consideratur simpliciter in se et tune fertur circa omnia possibilia. Aliis verbis : potentia divina dicitur ordinaria, quatenus consideratur consequenter ad praesentis ordinis rerum insututionem; absoluta vero, quatenus consideratur in se antecedenter ad decretum de ordine hoe instituendo (Ia, 25, 5, ad 1). Quae quidem explicatio potentiae ordinariae et absolutae optima est. Sed et alia explicatio potest admitti; quae audit: ordinaria est potentia Dei, quatenus operatur secundum leges communes ordinis turn naturalis, turn supernaturalis ; absoluta est, quatenus operatur praeter leges consuetas. Rejiciendum tamen est omnino interpretatio, juxta quam ordinaria esset potentia conjuncta sapientiae et justitiae, ac veluti per eas moderata; absoluta vero potentia Dei veluti divisa ab ejus sapientia et justitia. Sic Deus de potentia absoluta justum perdere posset, quod est impossibile. Per abstractionem enim possumus quidem in Deo scientiam, voluntatem ac potentiam separatim considerare, at numquam ut separata: secus abstrahentium hic esset mendacium. Art. 6. De modo, quo Deus potentiam suam exercet. 95. Opus divinum est opus misericordiae. — Agitur hic de potentia divina ordinaria, quae creatione ac conservatione mundi exsequitur imperium voluntatis sub directione intellectus. Sic Dei manifestatur justitia seu veritas, quia nempe justitia Dei constituit ordinem in rebus conformem rationi sapientiae suae quae est lex ejus (Ia, ai, 2, c), et misericordia. Quae duae, justitia et misericordia, io4 DE ESSENTIA DEI inter quas apud hominem semper antinomia quaedam existere videtur, ita ut maxime justus ac misericors simul esse nequeat, apud Deum vero adrnirabih ac sublimi harmom'a uniuntur. Imprimis splendeseit subhmitas haec in sacrificio crucis, ubi revera „Misericordia et Veritas obviaverunt sibi; Justitia et Pax osculatae sunt" (Ps. 84, 11). Dei ommpotentia ostenditur autem maxime in parcendo et miserando; quia effectus divinae misericordiae est fundamentum ommum divinorum operum; nihil enim debetur alicui, nisi propter id, quod est datum ei a Deo non debitum. In hoe autem maxime divina omnipotentia manifestatur, quod ad ipsum pertinet prima institutio omnium bonorum (Ia, 25, 3, ad 3). Deinde, prima via Dei existentiae demonstrandae per viam inventionis (cfr. supra n. 61) inductive ascendimus ad existentiam Primi Motoris immobilis, qui omnibus dat esse et operari; ceteris quattuor viis ad existentiam Primae Causae incausatae, quae omnia in eorum esse et operari sustinet. Nunc autem per viam judicii deductive descendimus ad considerandum, quomodo Primus Motor immobilis per creationem omnibus det esse et operari; ac quomodo Prima Causa incausata per conservationem omnia in eorum esse et operari sustineat. Bene vero notandum est, duo hic includi mysteria naturaha; quoad esse nempe: mysterium coexistentiae fmiti cum Infinito; quoad operari autem: mysterium cooperationis fmiti cum Infinito, cum quo cohaerent aha tria mysteria supernaturaha, gratiae scüicet, fidei et inspirationis. Scimus enim, quod finitum cum Infinito coexistit et cooperatur; at quomodo ima summis, terrena divinis jungantur, quacumque exphcatione facta, semper incomprehensibüe nobis remanet (Vide infra n. 107). 1. De creatione mundi. 96. Exponitur perfectio actus creationis. — Philosophia docet, quattuor esse causas seu principia per se influentes esse in aliud. Duae sunt causae intrinsecae seu elementa (substantialia), materia nempe et forma; duae vero sunt extrinsecae, causa nempe efficiens CREATIO MUNDI 105 seu causa simpliciter et finis. Si vero causa efficiens est agens intellectualis, admtttenda est insuper causa formalis extrinseca seu exemplaris, species nempe expressa seu idea, quam efformat ille agens intellectualis de opere faciendo et secundum quam opus hoe perficit. In omni autem mutatione seu in omm' fieri educitur forma aliqua de potentia materiae; de ratione mutationis igitur est, quod aliquid idem, scilicet materia, se habet aliter nunc et prius (Ia, 45, 2, ad 2). Aliis verbis: ante mutationem praeter causas extrinsecas jam adest elementum substantiale quod est materia, de cujus potentia per mutationem educitur elementum substantiale quod est forma ; quo facto habetur substantia completa. Mutatio igitur est quasi productio rei ex nihilo sui, sed non ex nihilo subjecti mutationis. Sine materia praejacente seu ex nihilo nihil „fit" naturahter; creari vero non est ahquod fieri. Ante creationem praeter causas extrinsecas nullum adest elementum substantiale, nee forma, nee materia seu subjectum mutationis. Quare creatio est productio rei secundum totam suam substantiam nihilo praesupposito seu, uti generaliter audit, est productio rei ex nihilo sui et subjecti (cfr. Ia, 45, 1 c). Praepositio „ex" in hac definitione designat ordinem seu successionem logicam, non vero causam materialem, nisi „ex nihilo" interpretatur „non ex ahquo" (Ia, 45, 1, ad 3). Patet, principium „ex nihilo nihil fit", si interpretatur „ex nulla causa nihil habetur", etiam valere quoad creationem; quamvis enim causae intrinsecae negentur, ibi vero assignantur causae extrinsecae; quae numeris sequentibus exponuntur. 97. Deus universum mundum creavit. — Argumentum cineseologicum demonstravit, Deum esse Primum Motorem immobilem, qui omnibus dat esse et operari. Nihil ergo potest esse in entibus, quod non sit a Deo, qui est causa universalis totius esse. Si autem Deus non ageret, nisi ex ahquo praesupposito, sequeretur quod illud praesuppositum non esset causatum ab ipso. Unde necesse est dicere, quod Deus ex nihilo res in esse producit. Deum universum mundum creasse, est ergo corollarium argumenti illius (Ia, 44, 1, c ; 45, 2, c). io6 DE ESSENTIA DEI 98. Deus solus universum mundum creavit. — Creaturae non possunt creare virtute propria seu ut causae principales, uti tenuerunt Gnostici, Manichaei, Albigenses, Avicenna, juxta quos Deus ut causa prima creat mediantibus intelligentüs inferioribus ut causis secundis. Sicut Plato enim autumant, materiam esse malam; quare Deus nullum immediatum contactum cum mundo habere potest, ne puritas et sanctitas ejus polluatur. Tnfinitam ergo distantiam Deum inter ac materiam entibus intermediis adimplere perperam conati sunt. Ad rationem vero creationis pertinet producere esse absolute, et non in quantum est hoe vel tale. Nulla autem creatura potest producere aliquid absolute, sed tantum praesupposito ahquo: infinita enim est distantia inter ens et non-ens. Unde manifestum est, quod creatio est propria actio Dei (Ia, 45, 5, c). Sed Deus non tantum est unica causa efficiens principalis universi, sed nee in creando adhibuit nee adhibere potest creaturas ut causas instrumentdies, uti St. Thomas tenet contra P. Lombardum, Durandum, Vasquez, Suarez. Causa secunda instrumentalis non participat enim actionem causae superioris, nisi in quantum per aliquid sibi proprium dispositive operatur ad effecturn principalis agentis. Sed non potest aliquid operari dispositive et instrumentaliter ad creationem, cum non sit ex ahquo praesupposito, quod possit disponi per actionem instrumentalis agentis (Ia, 45, 5, c). Quae val ent etiam contra Traducianistas, qui, uti Frohschammer, speciatim quoad originem animae humanae posuerunt, primi quidem hominis animam a Deo immediate esse creatam, posterorum vero non nisi mediantibus parentibus ut causis instrumentahbus. 99. Deus Hbere mundum creavit. — Creatio fit sub imperio voluntatis divinae, quae, uti supra (n. 85) vidimus, maxime hbera est quoad omnia extra Deum, et quidem hbertate ab extrinseco seu a coactione et hbertate ab intrinseco seu specificationis (contrarietatis) et exercitii (contradictionis). Leibniz, determinismum psychologicum propugnans, tenuit Deum in actione creandi seu pressius in electione determinatum esse per ea, quae sibi per intellectum in ultimo quasijudicio practi co tanquam optima proposita sunt (vide supra n. 90)* CREATIO MUNDI 107 Et quia optimum cognoscit mundum, optimum ergo mundum creare debuisset („Optimismus"). Ad quod respondemus, Deum quidem perfectissime operari debere, effectum tamen extra Deum non debere esse perfectissimum. Hoe imo impossibile est, quia sic mundus Deo similis et divina esset indutus natura (cfr. Van Noort, De Deo Creatore, n. 8). 100. Deus mundum creavit cum tempore. — Est dogma fidei. Valde disputata est quaestio, num etiam metaphysice repugnet mundus vel saltem aliqua creatura ab aeterno creata. St. Thomas, quem multi ex ejus schola sequuntur, dicit: „mundum non semper fuisse sola fide tenetur et demonstratfve probari non potest". Demonstrationis enim principium est quod quid est seu essentia, quae per definitionem essentialem exprimitur; sic definitio dicitur esse cor demonstrationis (vide supra n. 61). Essentia autem et definitio abstrahit ab bic et nunc; quare essentiae dicuntur necessariae seu esse ubique et semper. Ex parte mundi ergo demonstrari nequit, quod non semper fuit. Sed nee ex parte Dei, qui enim aeternaliter existens potuit ab aeterno mundum creare; circa quod, dependens a hbera Dei voluntate, ratione inquirere non possumus. Igitur per revelationem tantum, cui fides innititur, scimus, Deum mundum creare voluisse cum tempore. Et, pergit St. Thomas, hoe utile est ut consideretur, ne forte aliquis, quod fidei est demonstrare praesumens, rationes non necessarias inducat, quae praebeant materiam irridendi infidelibus existimantibus nos propter hujusmodi rationes credere, quae fidei sunt (Ia, 46, 2, c; vide supra n. 34). St. Bonaventura vero cum pluribus aliis docet: „ponere mundum aeternaliter productum omnino est contra rationem; hoe enim impheat in se manifestam contradictionem" (In 2 Sent., 1, 1, 1, 2). 101. Deus mundum juxta aeternas suas ideas creavit. — Creatio enim fit sub directione scientiae divinae. Sed si ipse ordo universi est per se creatus a Deo et intentus ab ipso, necesse est quod habeat ideam ordinis universi. Ratio autem alicujus totius haberi non potest, nisi habeantur propriae rationes eorum, ex quibus totum io8 DE ESSENTIA DEI constituitur. Sic igitur oportet, quod in mente divina sint propriae ideae seu rationes et exemplaria omnium rerum, et quidem non aliunde mutuatas, sed ab aeterno in ipso existentes (Ia, 15, 2, c; vide supra n. 84). 102. Deus universum propter semetipsum creavit. — Vidimus supra (n. 87), unicam rationem, quae movet Deum ad volendum creaturas, esse ipsam suam bonitatem, quae per illas non intensive sed tantum extensive crescit. Deus ergo non tantum est prima causa efficiens, sed et ultima causa finalis ; est Alpha et Omega, principium et finis. Primo enim agenti, qui est Actus Purus, non convenit agere propter acquisitionem alicujus finis, sed intendit solum communicare suam perfectionem, quae est ejus bonitas ; bonum enim est diffusum sui esse. Et unaquaeque creatura intendit consequi suam perfectionem, quae est similitudo perfectionis et bonitatis divinae. Sic ergo divina bonitas est finis rerum omnium (Ia, 44, 4, c). Ipsa Bonitas est igitur finis universi sicut et Ipsa Veritas (vide supra n. 2). 2. De conservatione mundi. 103. Exponitur perfectio actus conservationis. — Conservatie- est quasi creatio continuata. Sicut enim ex voluntate Dei dependet, quod res in esse producit, ita ex voluntate ejus dependet, quod res in esse conservat; non enim aliter eas in esse conservat, quam semper eis esse dando. Unde, si suam actionem eis sub traher et, omnes in nihilum redigerentur (Ia, 9, 2, c); sicut sol luce sua omnibus dat lucem et colorem, sed et lucendo eorum lucem coloremque conservat, omnia relinquens obscura, statim ac sese retrahit. Tali modo accepta conservatio omnem complectitur Dei curam de rebus creatis ac saepe providentia audit; sed turn sensu latissimo sumpta. Et dividi solet in mundi conservationem stricte dictam, qua Deus creaturis jugiter adstat, ut possint existere et operari, et in gubernationem divinam (cfr. Qu. 41—44 catechismi nostri). Quae gubernatio est providentia sensu latiore sumpta, omnes creaturarum actiones ad finem bonum dirigens iterumque supponens providen- CONSERVATIO MUNDI 109 tiam stricte dictam (ngóvoia). Haec est actus divini intellectus, statuens ordinem, quo res creatae ad finem praefixum dirigendae sunt, et definiri solet: ratio ordinis rerum in finem ab aeterno in mente divina existens (Ia, 22, 1, c). 104. Deus universum mundum conservat. — Argumentum cosmologicum generaliter demonstravit, Deum esse Primam Causam incausatam, quae omnia in eorum esse et operari sustinet. Sicut enim influxus Dei positivus iis dedit, ut esse et operari inciperent, ita singuljs momentis eodem illo influxu indigent, ut in esse et operari permaneant. Quae creatio continuata praecise est conservatio divina, sicut annihilatio non est nisi cessatio a conservatione. Deum universum mundum conservare, est ergo corollarium argumenti ülius. 105. Exponitur divina conservatio stricte dicta. — Deus creaturis cunctis jugiter adstat, ut possint esse et operari. Quoad esse eas conservat turn negative, quatenus, cum eas destruere posset, tamen eas non destruit; turn positive, quatenus eas positiva sua actione in eorum esse conservat. Conservatio autem haec positiva fit vel indirecte et per accidens seu ut „removens prohibens", quatenus removet causas, per quas quaedam creaturae corrumpuntur; non omnia enim habent corrumpentia, quae sint removenda ad rei conservationem. Vel fit directe et per se, quatenus omnibus creaturis jugiter ipsum esse communicat. Quoad operari Deus creaturas conservat cooperando cum omnibus creaturarum actionibus, quae cooperatio vocatur concursus seu motio divina. Propter quaestionem cksputatam inter Thomistas et Molinistas terminus praemotio ab illis adhibetur, quae tamen praepositio „prae" non nisi ordinem logicum seu secundum nostrum modum concipiendi, et ontologicum seu secundum ordinem causalitatis, non vero chronologicum designat. Hic autem concursus non tantum est moralis, vgr. suadendo vel jubendo, sed etiam physicus, quo nempe Deus ipsum esse actionis causae secundae vere efficit, scüicet ut causa prima minime excludendo actionem causae secundae; revera IXO DE ESSENTIA DEI enim est concursus, ita ut omnis occasionalismus excludatur. Praemotio haec physica iterum non solum est mediata, sicut Origenes jam proposuit (3 C. G. c. 89), quatenus nempe Deus dat et conservat potentias ad agendum; hoe enim magis pertinet ad conservationem quoad esse. Sed est insuper immediata, quatenus Deus ad actum ipsum causae creatae cooperatur. Concursus iste seu (prae)motio physica est naturalis et universalis, quia cunctis creaturis, ut in naturales suos actus exire valeant, est necessarius. Sed datur etiam concursus supernaturalis et speciahs, qui vocatur gratia, quo creaturae rationales moventur ad operandum in ordine supernaturah. De qua in Doctrina Sacra, ubi de gratia, fide et inspiratione (vide supra n. 95 ; Van Noort, De Deo Creatore, n. 50). zo6. Deus omnia conservat quoad esse et operari. — Quoad esse: Argumentum alloiologicum specialiter demonstravit, Deum esse Primam Causam necessariam, in qua omnia contingentia sufficientem existentiae suae rationem habent. Creaturae autem quocumque existentiae suae momento contingentes sunt, non in seipsis, sed tantum in Deo rationem sui esse habentes. Dependet enim esse cujushbet creaturae a Deo ita, quod nee ad momentum existere possent, sed in twhiliiyw redigerentur, nisi operatione divinae virtutis conservarentur in esse (Ia, 104, 1, c). Imo Deus non potest commumcare ahcui creaturae ut conserventur in esse, sua operatione cessante, sicut non potest ei communicare, quod non sit causa esse illius (Ia, 104,1, ad 2). Deum omnia conservare quoad esse, est ergo corollarium argumenti illius. Quoad operari : Argumentum henologicum specialiter demonstravit, Deum esse Ens Perfectissimum, Ipsum Esse et Agere subsistens, Ipsam Veritatem, Ipsam Bonitatem. Causarum autem sunt quattuor genera; quarum tamen materia non est principium actionis, sed se habet ut subjectum recipiens actionis effectum} /trits vero, et agens, et forma se habent ut actionis principium. Sic igitur secundum haec tria Deus in quohbet operante operatur. Cum enim omnis operatio sit propter ahquod bonum verum vel apparens, sequitur quod Deus, CONSERVATIO MUNDI tri Ipsa Bonitas, sit cujuslibet opcrationis causa ut finis. Deinde, si sint multa agentia ordinata, semper secundum agens agit in virtute primi agentis; et secundum hoe omnia agunt in virtute ipsius Dei, qui est Ipsum Agere subsistens. Tandem, Deus, Ipsa Veritas, etiam dat formas creaturis agentibus et eas tenet in esse; unde non solum est causa actionum, in quantum dat formam, quae est principium actionis, sed etiam sicut conservans formas et virtutes rerum (Ia, 105,5, c). Deum omnia conservare quoad operari, est ergo corollarium argumenti illius. 107. Duplex mysterium. — Quoad esse: mysterium coexistentiae finiti cum Infinito. Atheismus et Pantheismus coexistentiam hanc destruunt, dum eam adeo exaggerant, ut nullam jam distinctionem finitum inter ac Infinitum admittant, omnia dicentes esse vel finita seu mundana, vel Infinita seu divina. Deismus et Theismus e contra distinctionem inter utrumque salvant, quam distinctionem Deismus imo exaggerat finitum et Infimtum separans, ita ut nullam inter utrumque relationem adesse contendat; Theismus vero utrumque non separat, relationem realem admittens inter finitum et Infimtum, relationem rationis autem inter Infinitum et fimtum. Quomodo vero fimtum cum Infinito sine confusione coexistere queant, incomprehensibile nobis remanet. Quoad operari: mysterium cooperationis finiti cum Infinito. Naturalismus et Pseudosupernaturalismus cooperationem hanc destruunt, adeo eam exaggerantes, ut nullam jam distinctionem inter operationem finiti ac Infiniti admittant; omnia dicent fieri tantummodo vel a fimto seu a natura, vel ab Infinito seu a Deo. E contra Occasionalismus et Theoria harmoniae praestabilitae utriusque operationem distinguunt, quam distinctionem imo exaggerant, operationem finiti ac Infiniti separantes, ita ut nulla proprie dicta cooperatio adsit: fit ahquid a fimto seu a creaturis, aliud ahquid ab Irifinito seu a Deo. Philosophia vero Scholastica, utriusque operationem distinguens at non separans, semper tenm't effectus naturales attribuendos esse turn Deo, turn naturali agenti. Videtur quidem una actio non a duobus agentibus progredi posse. 8 112 DE ESSENTIA DEI Sed in quolibet agente duae sunt considerandae, res scilicet quae agit et virtus in qua agit; sicut autem non est inconveniens, quod una actio producatur ex ahquo agente et ejus virtute, ita non est inconveniens, quod producatur idem effectus ab mferiore agente et a Deo, ab utraque immediate, licet alio et alio modo. — Occasionalismus deinde objicere potest: cum virtus divina sufficiens sit ad effectus producendos naturales, superfluum est adhibere ad eosdem effectus producendos etiam naturales virtutes ; vel si virtus naturalis suffïcienter proprium effectum producit, superfluum est, quod divina virtus ad eundem effectum agat. At actio creaturae non est superflua ex immensitate bonitatis Dei, per quam suam similitudinem rebus communicare voluit, non solum quantum ad hoe quod essent, sed etiam quantum ad hoe quod ahorum causae essent; et actio Dei non est superflua, quia res naturalis non producit effectum, nisi in virtute divina. — Occasionahsmus fortasse tandem instabit: si Deus totum effectum naturalem producit, nihil rehnquitur de effectu naturali agenti ad producendum. Sed totus effectus fit ab utroque secundum ahum modum, sicut idem effectus totus attnbuitur instrumento, et principah agenti etiam totus (3 C. G. c. 70). Scimus igitur, creaturas ac Deum revera cooperari, ita ut actio divina naturahbus causis non auferat, quin actiones earum sint naturales. At quomodo finitum cum Infinito sine actionum confusione cooperari queant, incomprehensibile nobis remanet. 108. Causalitas Del universalis et ratlonallum creaturarum libertas. * Concursus seu (prae)motio haec divina, qua Deus in omnibus creaturarum actiombus cooperatur, etiam ad liberos creaturae rationalis actus requiritur. Si enim in corporahbus omnis motus causatur a primo motu, a fortiori in spirituahbus, quae sunt perfectiora, omnis motus voluntatis a prima voluntate causatur, quae est voluntas Dei (3 C. G. c. 89): nam etiam hujus quod aliquis intelligat, consilietur, eligat et velit, oportet ahquid esse causam, quia omne novum oportet quod habeat aliquam causam (8 Eth. Eud.). Quantumcumque igitur natura ahqua corporalis vel spiritualis ponatur perfecta, non potest in suum actum procedere, nisi moveatur a Deo DE MOTIONE DIVINA 113 (Ia IIae, 109, i, c). Sed sicut Deus naturalibus causis, movendo eas, non aufert, quin actiones earum sint naturales (supra n. 107), ita movendo causas voluntarias, non aufert, quin actiones earum sint voluntariae, sed potius hoe in eis facit; operatur enim in unoquoque secundum ejus proprietatem (Ia, 83, 1, ad 3). Cum igitur voluntas divina sit efficacissima, non solum sequitur, quod fiant ea quae Deus vult fieri, sed et quod eo modo fiant quo Deus ea fieri vult (Ia, 19, 8, c; vide supra n. 90). Etiam quoad actus hberos igitur admittenda est cooperatio divina, at quomodo Deus ad actus hos creaturarum hberos cooperari queat, quin detrectetur vel Dei causahtas vel creaturae rationalis hbertas, ex nostrae intelhgentiae insufficientia adhuc magis rationem nostram superat. Attamen duae praesertim habentur hypotheses scientificae ad rem hanc altissimam accuratius expheandam, Thomismus scüicet qui primario pomt causahtatem Dei universalem, cum qua hberum arbitrium componere contendit, et Molinismus qui primario ponit hberum arbitrium, cum quo causahtatem Dei universalem componere studet. Utraque suas habet drfficultates. „Quisque ergo suam, si quam habet, sententiam tueatur modeste, quisque in suo sensu abundet, salva tamen charitate. Ceterum nee necesse est ahcui theoriae determinate adhaererej nihü impedit quominus aut ignorantiam fatearis, aut unam ahis haud sine formidine oppositi nonnüiü praeferas" (Van Noort, De Gratia Christi, n. 76). 109. Motto etiam praevia an simultanea tantum. — Quaestio haec iterum valet de omnibus creaturis rationahbus, at spedatim appheatur ad hominem. Quoad actum humanum vero distinguimus (vide supra p. 48) ordinem intentionis, qui conduditur „dectione", et ordinem executionis, qui saepe simphdter didtur „actio". Nunc autem juxta Thomistas : actus humanus turn qua dectio, turn qua actio, fit sub immediato Dei concursu; „Deus est enim, qui operatur in vobis et veile et perficere" (Phü. 2, 13). Qui concursus est praevius : facultatem creatam movet seu appheat ad agendum. Motio haec did potest praevia seu praemotio physica, cum ii4 DE ESSENTIA DEI ipsum actum necessario aliqua ratione praecedat, non quidem ordine chronologico, nam voluntas seipsam movet, sed tantum ordine logico seu secundum nostrum modum concipiendi et ontologica Seu secundum ordinem causalitatis, quatenus voluntas seipsam determinat in virtute divini influxus (vide supra n. 105): qui influxus ergo seu motio divina liberam voluntatis electionem praecedit, sicut causa prima causam secundam, causa principalis causam instrumentalem. Quare etiam est simultaneus: facultatem creatam quoque inter agendum adjuvando comitatur et sic nihil perfectionis seu realitatis in actu libero invenitur, quod non per prius motiom divinae tanquam Causae Primae debetur. juxta Molinistas : actus humanus qua electio, quam Deus praevidet per scientiam mediam, fit per solam voluntatem creatam; qua actio vero fit sub immediato Dei concursu. Qui concursus ergo est tantum simultaneus : facultatem creatam inter agendum adjuvando solummodo comitatur, sed adest ahquid in actu libero, quod non per prius motiom divinae tanquam Causae Primae debetur (Van Noort, De Deo Creatore, n. 55). Patet in utroque systemate haberi quasdam difficultates, ita ut unum alii praeferendum non sit, nisi ex eo quod forte difficultates relative minores includat. Quae difficultates sunt contra motionem etiam praeviam : Liberum arbitrium destruitur; ad minus non exphcatur, sed mysterium redditur (Van Noort, De Gratia Christi, n. 66). — Resp. Cum ahqua causa efficax fuerit ad agendum, effectus consequitur causam, non tantum secundum id quod fit, sed etiam secundum modum fiendi vel essendi (Ia, 19» 8, c). Propter ea influxus physicus Causae Primae natura sua necessitans non est: voluntas humana sese determinat in virtute determinationis divinae; sic intelhgitur, eam resistere posse motioni divinae cui consentit, impossibile quidem esse in sensu composito, minhne vero in sensu diviso, sicut contra Megaricos tenemus, actuahter dormientem in sensu diviso posse videre. contra motionem simultaneam tantum: Causalitas Dei universalis de motione divina "5 detrectatur; nulla causa secunda agit, nisi in quantum movetur a causa prima; nihil movetur de potentia ad actum nisi per ahquod ens actu; quidquid est indeterminatum, debet determinari ab alio. Resp. Idem effectus procedit totus a Deo et totus a creatura secundum diversam rationem. Et sub hoe respectu Deus et creatura potius dici debent causa integra in suo ordine: nempe Deus in ordine causae primae, quae dat esse quod primo est in effectu; creatura vero in ordine causae secundae, quae dat determinationem istius esse. Ita tarnen ut creatura semper ac necessario pendeat a Deo, Deus autem possit eam producere sine creatura, uti facit in creatione. Et sic plane intelhgitur turn ratio causae primae, quae Deo convenit, turn perfecta ejus independentia a creatura, turn e converso plena dependentia creaturae a Deo (Monaco, Theologia Naturalis, p. 395). 110. Thomismus et Molinismus. — Celebris haec quaestio de praemotione physica praesertim agitata est a fine saeculi XVI» in ordine ad quaestionem de praedestinatione, et ansam praebuit nominum „Thomismus" et „Molinismus". Illius Thomismi propugnator acerrimus fuit Dom. Banes O. P. (1528—1604); 1561—1566 Avilae fuit professor, ubi ab anno 1562 St. Theresiae consfliarius erat. Ipsi cum attribuatur doctrina praedeterminationis ac praemotionis physicae, sicut et gratiae ab intrinseco efficacis, a qua gratia mere sufficiens essentiahter distinguitur, sic dicti Thomistae a Molinistis, doctrinam hanc nulhbi apud St. Thomam inveniri autumantes, Banneziani vocari solent. Molinismus e contra nomen habuit a Lud. Molina S. J. (t535_t6oo), celeberrimo scholastico, in philosophia ac theologia necnon in jure canonico maxime versato. Vetus Ordo Praedicatorum diffidentia quadam grassantem auctoritatem novae Societatis Jesu contemplabatur. Praecipuus impugnator erat Melchior Cano, quem Banez supradictus magistrum habuit. Anno autem 1581 Prudentius de Monte Mayor pubhea quadam disputatione defendit theses turn contra praedeterminationem physicam, turn contra praedestinationem. Banez in ipsa disputatione vehementer opposuit, thesesque suo modo propositas Inquisitioni n6 DE ESSENTIA DEI Hispaliensi denuntiavit. Discipuli Thomas de Lemos et Alvarez quaestionem Romam transtulerunt, ubi Alvarez edidit „De Auxiliis divinae gratiae" (1610). Molina vero, cujus commilitones praecipui erant Toletus, Bellarminus, Suarez, Vasquez, jam prius edidit „Concordia hberi arbitrii cum gratiae donis, divina praescientia, providentia, praedestinatione et reprobatione" (1588), quod opus, studio triginta annorum praeparatum ac approbatione Inquisitionis Lusitanae munitum, commentarium est in I*01 S. Th., q. 14, a. 13; q. 19, a. 16; q. 22 et q. 23 ; primo proponit scientiam mediam ad difficultates facihus solvendas. Banez c. s. postea scripserunt „Apologia fratrum Praedicatorum in provincia Hispaniae S. Theologiae professorum adversus novas quasdam assertiones cujusdam doctoris Lud. Molinae nuncupati" (1595), in qua primo loquitur de physica praedeterminatione. Ad htem fimendam, pacifice examinando, utrum efficacia gratiae divinae fundetur in scientia media an in praedeterminatione physica Qemens PP. VIII specialem instituit Congregationem de AaxÜüs (1598—1607). Infinitis disputatiombus a celeberrimis utriusque partis theologicis habitis, tandem a Paulo PP. V finis hti impositus est (1607). Ad mentem St. Francisci Sal., ipsius consiharü, neutram partem censurandam esse decrevit: Conc. Trid. defmivit quidem, voluntatem hberam a Deo gratia praeveniente moveri, non vero utrum motio haec sit etiam physica an morahter tantum. Summus Pontifex imo serio admodum vetuit, in quaestione hac pertractanda ne quis partem suae oppositam aut qualificaret aut censura quapiam notaret; et prohibuit (1611), hbros in materia de auxihïs, etiam sub praetextu commentandi St. Thomam aut alio modo imprimi, quin prius S. Inquisitioni propositi fuissent. Quam sententiam S. Sedes postea aliis decretis confirmavit (Kirchenlexicon, s. v. Congr. de Auxiliis; Denz. n. 1090). in. Efficacia motionis supernaturalis. — Praeter concursum enim naturalem et universalem datur etiam concursus supernaturalis et specialis, qui vocatur gratia (vide supra n. 105), de qua innuimus DE MOTIONE DIVINA 117 (n. 110) praesertim agi controversiam inter Thomistas et Molinistas in ordine ad quaestionem de praedestinatione. Vidimus insuper (n. 90), Deum omnibus veile media sufficientia ad salutem („gratia sufficiens"), huic ilhve homini insuper media efficacia ad salutem („gratia effïcax"). Gratia enim gratum faciens distinguitur in habitualem seu sanctificantem, quae dat posse remotum ad supernaturaliter bene agendum, et actualem seu cooperantem, de qua hic agitur quaestio ; quae ultima iterum distinguitur in gratiam sufficientem, quae dat posse proximum ad supematurahter bene agendum, et gratiam efficacem, quae dat ipsum agere supernaturahter bene. Quoad hanc autem cooperationem supernaturalem iterum variae distingui possunt sententiae (cfr. n. 107). Cooperationem hanc negat ab una parte Naturalismus, qui sicut Pelagianismus et Semipelagianismus praedestinationem ad gloriam aut totaliter aut saltem quoad initium fidei unice dependere dicit a hbera hominum voluntate. Ab aha parte eam negat Pseudosupernaturalismus, qui sicut Protestantismus, Bajanismus et Jansenismus hanc absolute vel saltem post peccatum originale facit dependere a sola gratia divina hbere concessa. Thomismus et Molinismus e contra cooperationem hanc tutam reddunt: faciunt servi regis, quod volunt ipsi, et nihüaminus faciunt, quod vult rex. Prior vero hbertatem Dei primario ponit, secundum Thren. 5, 4: Converte nos, Domine, ad te, et convertemur ; posterior autem hbertatem hominis, secundum Zach. 1, 3 : Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Quare, uti vidimus supra (n. 110), in exphcanda efficacia concursus hujus supernaturalis, qui dicitur gratia efficax ad salutem, in diversas abeunt sententias, efficaciam hanc fundantes vel in praedeterminatione physica vel in scientia media. Sic juxta Thomistas : gratia efficax est efficax ab intrinseco : motio divina voluntatem creaturae e statu potentiahtatis, in quo erat per gratiam sufficientem, ad ipsum actum salutarem traducit. Gratia haec efficax est ergo (prae)motio quaedam physica, quae tamen hominis hbertatem nee aufert nee minuit (vide n. 109); quare efficacia ejus fundatur in praedeterminatione physica, ipsaque in- n8 DE ESSENTIA DEI trinsece differt a gratia sufficienti: et quidem substantialiter seu specifice juxta Thomistas puros, accidentaliter seu secundum gradum tantum juxta Augustinianos et, quoad opera difficiliora, St. Alphonsum. juxta Molinistas : gratia efficax est efficax ab extrinseco : est gratia sufficiens, quae per hberam voluntatis creatae electionem efficax redditur; quam electionem Deus praevidet per scientiam mediam, in qua igitur efficacia ejus fundatur, quae nullo modo aufert nee minuit hbertatem arbitrii: Deus tantum praevidet, non praemovet electionem voluntatis humanae. Extrinsece igitur gratia haec efficax differt a sufficienti: et quidem pure extrinsece juxta Molinistas puros, dum sic dicti Congruistae semper morahter et in ratione beneficii plus ahquid esse dicunt in efficaci quam in sufficienti gratia. Hi enim Molinistae mitigati gratiam efficacem a gratia mere sufficienti differre tenent, quatenus Deus per scientiam mediam praevidet, quaenam gratia sufficiens per hberum consensum hominis efficax redditur, quia est gratia congrua, seu indoh adjunctisque internis hujus hominis accomodata (Van Noort, De Gratia Christi, n. 64, sqq.). Quibus expositis patet, Thomismum generatim loquendo potius esse theocentricum ac fundari in primis principiis recte appheatis; Molinismum e contra magis anthropocentricum dici posse ac fundari in difficultate seu objectione quadam quoad hberum hominis arbitrium resolvenda et sic peccat contra methodum logicam; scientia media, ad quaestionem facihus solvendam excogitata, est tamen perfectio secundum quid, quam de Deo praedicari non heet; ut Congruismus hberum hoe hominis arbitrium imo minuit, determinismo potius favens circumstantiarum. In Thomismo obscuritas provenit ex imperfectione rationis nostrae, dum in Molinismo obscuritas resultat ex intrinseca quadam repugnantia (Garrigou, Dieu, p. 407, 421, 423). Et facile intelliges, quomodo in „furore theologico" Thomistae traducti sint uti destructores humanae hbertatis et uti sectatores nedum Jansenii, sed etiam Calvini; ac sectatores Molinae et Suareziï e contra a suis adversariis sint proscripti perinde ac si essent Semipelagiani (Denz. n. 1090). DE PROVIDENTIA ET GUBERNATONE DIVINA 119 113. Exponitur divina gubernatio. — Gubernatio seu providentia sensu latiore sumpta est executio ordinis rerum in finem, ab aeterno a Deo praestituti, seu executio providentiae stricte dictae (vide supra n. 103). Distmguitur igitur gubernatio seu cursus vel ordo naturae a providentia seu idea vel ratione ordinis rerum in finem, tamquam effectus, qui contingit in tempore, a causa, quae est aeterna; fere eodem modo ac in Ethica distinguuntur lex naturalis et lex aeterna. Quoniam igitur divina gubernatio fidehssime sequatur providentiam stricte dictam („gouverner c'est prévoir"), hujus propria ratio magis erit enucleanda. ' Providentia proprie dicta seu ratio ordinandorum in finem est, dicit St. Thomas (Ia, 22,1, c), pars prudentiae, quae nempe constat tribus elementis : memoria praeteritorum, intelligentia praesentium et conjecturatio de futuris providendis (noóvota) inde resultans. Prudentiae autem proprium est ordinare alia in finem, sive respectu sui ipsius sive respectu aliorum sibi subjectorum j secundum quem modum ultimum tantum prudentia vel providentia Deo convenire potest, quia in ipso Deo nihil est in finem ordinabile, cum ipse sit finis ultimus. Ipsa igitur ratio ordinis rerum in finem providentia in Deo nominatur. Distinguitur autem providentia generalis, complectens omnes creaturas non in universah tantum, sed etiam in singulari; cui correspondet quoque gubernatio generalis, qua omnia et singula moventur a Deo, ita ut nihil respectu Dei casuale esse possit: sicut et concursus duorum servorum, heet sit casualis in quantum ad eos, tamen provisus est a domino, qui eos scienter sic ad unum locum mittit, ut unus de alio nesciat (Ia, 22, 2, ad 1); — providentia speaahs, qua gaudent creaturae rationales, qui per hberum arbitrium domim'um habent actus sui: ut scilicet iis imputetur ahquid ad culpam vel ad meritum et reddatur iis ahquid ut poena vel praemium (Ia, 22, 2, ad 5); cui correspondet gubernatio specialis, qua istae nempe gubernantur a Deo non solum per hoe quod moventur ab ipso Deo in eis internis operante, sed etiam per hoe, quod ab eo inducuntur ad bonum et retrahuntur a malo per praecepta, probibitiones, praemia et poenas (Ia, 103, 5, ad 2); — et providentia 120 DE ESSENTIA DEI specialissima seu praedestinatio, quae est quaedam ratio ordinis aliquorum in salutem aeternam, in mente divina existens (I», 23, 2, c): hominum enim justorum quodam exceUentiori modo quam impiorum Deus habet providentiam ; cui correspondet etiam gubernatio specialissima seu vocatio, in quantum Deus non perrmttit contra eos evenire ahquid, quod finahter impediat eorum finem secundarium, aeternam scüicet beautudinem. Consideratio vero providentiae hujus pertinet ad doctrinam sacram, quae agit de ordine supernaturali. Quamvis gubernatio divina, ut executio ordinis, in omnibus consequatur rationem gubernaüonis, quae est ipsa providentia, tamen inter utramque quoddam habetur discrimen : quantum enim ad rationem gubernationis pertinet, Deus immediate omnia providet; quantum autem pertinet ad executionem ordinis, sunt ahqua media divinae gubernationis, quia inferiora gubernat per superiora, non propter defectum suae virtutis, sed propter abundantiam suae bonitatis, ut dignitatem causalitatis etiam creaturis communicet (Ia, 103, 6, c; 32, 3, c). Non ergo per hoe, quod Deus habet immediate providentiam de rebus omnibus, excluduntur causae secundae, quae sunt executrices hujus ordinis (I3, 22, 3, ad 2). Gubernationem providentiamque divinam Atheistae ac Pantheistae implicite, Deistae vero explicite negaverunt. Providentiam immediatam rejiciunt Plato et Neo-platonici; gubernationem mediatam Ontologistae. 113. Deus universum mundum gubernat. — Argumentum teleologicum speciahter demonstravit, Deum esse Ordinatorem Sapientissimum, a quo omnia et singula ordinantur in finem. Videmus enim in rebus naturahbus provenire quod mehus est, aut semper aut in pluribus, quod non contingeret, nisi res naturales dirigerentur ad finem bonum, quod est gubernare (Ia, 103, 1, c). Et quia mundi gubernatio optima est, optima autem gubernatio est quae fit per unum, relinquitur ergo, quod gubernatio mundi sit ab uno gubernante (Ia, 103, 3, c). Gubernatio autem providentiam supponit: si enim in rebus creatis invenitur ordinatio earum in COOPERATIO DEI CUM HOMINE in ordine ad praedestinationem. JUXTA THOMISTAS : JUXTA MOLINISTAS : 1. Per sc. simpl. intelligentiae Deus scit, quid sit omnium hominum salus. 2. Vult igitur omnium hominum salutem. 3. Per sc. simpl. intell. scit, omnium hominum salutem esse possibilem. 4. Efficaciter igitur hanc omnium hominum salutem intendit, a. v. vult et media ad omnium salutem prosequendam. 5. Per sc. simpl. intell. Deus scit, quid unusquisque homo in quavis circumstantia facere possit, sicque cognoscit, quae sint media convenientia seu sufficientia ad omnes homines salvandos (possibilia). 6. Voluntate antecedente praedestinandi vult igitur omnibus hominibus ante praevisa merita praeparare media haec sufficientia ad salutem seu talem instituere ordinem mundi, in quo omnes homines media sufficientia habent, ut salvi fieri possint. 7. Per sc. simpl. intell. Deus scit, hunc illumve hominem 7. Per sc. mediam Deus praevidet, quid hic vel üle homo per talia media efficaciter perduci ad gloriam. pro innata sua hbertate faceret, si aliqua conditio impleretur ; a. v. scit qualia media, libera cooperatione hominis, ipsum efficaciter perducant ad gloriam. — Congruistae dicunt, Deum igitur scire, qualis ordo mundi huic homini magis congruus sit, qualis vero üli (futuribilia). 8. Voluntate consequente ante praevisa merita Deus ex 8. Voluntate consequente post praevisa merita Deus, motus bonitate sua, ceteris hominibus sibimetipsis derelictis, meritis nis praevisis, ex bonitate sua talem vult quosdam sibi eligit in vasa misericordiae, ipsis Hbere instituere ordinem mundi, in quo omnes quidem volens praeparare media haec efficacia ad salutem. salvi fieri possunt, sed qui nis, quorum merita sunt praevisa, magis congruus est quam ceteris. 9. Decretum concedendi omnibus gratiam sufficientem, 9. Decretum dandi omnibus gratiam sufficientem, cum at electis insuper gratiam efficacem. In quo decreto qua vero illi tantum, pro quibus ordo instituendus Deus per sc. visionis scit, quid unusquisque reapse magis congruus est, cooperantur per liberum consen- non faciet (in decretis absolutis ex parte Dei, sed sum voluntatis, eamque sic reddunt efficacem. In conditionatis ex parte hominis: futuribilia), vel quo decreto Deus per sc. visionis scit, quid unus- reapse faciet (in decretis absolutis: futura libera). quisque reapse faciet (futura libera). 10. Decretum exequitur: omnibus datur gratia sufficiens, 10. Decretum exequitur: omnibus datur gratia sufficiens, electis insuper gratia efficax. quae tamen omnibus non est congrua. 11. Non-electi, sibimetipsis derelicti non ponunt actus 11. Alü resistunt, sed alii cooperantur cum gratia et, Deo salutares; electi, a Deo physice et moraliter (prae)- simultanee tantum cooperante, ponunt actus salu- moti, Deo quoque simultanee cooperante, ponunt tares. actus salutares. 12. Electi aeternam consequuntur gloriam, non-electi 12. Alii per actus salutares hbere positos aeternam conse- contra. quuntur gloriam, alii vero non. VNIAId 3NOLLVNH3anD X3 VIXNadlAOHd HQ 133 DE ESSENTIA DEI finem et praecipue in finem ultimum, necesse est quod ratio ordinis rerum in finem in mente divina praeexistat (Ia, 22, 1, c). Deum gubernatione ac providentia omnia ordinare in finem, est ergo corollarium argumenti illius. 114. Mysterium. — Sdmus quidem, quod omnia et singula a Deo ordinantur in finem, at fatendum est nobis incomprehensibile esse, quomodo hoe fiat: investigabiles enim sunt viae ejus (Rom. 11, 33). Imprimis agitur controversio in doctrina sacra, quomodo Deus gubernatione ac providentia specialissima homines justos ad eorum salutem perducat: exposuimus jam supra (n. 90), quomodo Thomistae et Mohnistae hanc electorum praedestinationem intelligant (vide p. 121). 115. Perfectio gubernationis divinae et mundi gubernat! imperfectio. — Varias Deistae adduxerunt objectiones ad mundi gubernationem Deique providentiam refellendam; quarum praedpuae sunt: d) contra Dd omniscientiam. Deus omnia et singula ab aeterno providisse nequit; secus enim miracula, quae fiunt praeter ordinem naturalem rerum, impossibilia essent, nee ullam oratio impetratoria haberet utihtatem. — Resp. t. Nomen miraculi ab admiratione sumitur; admiratio autem consurgit, cum effectus sunt manifesti et causa occulta. Sed causa effectus alicujus apparentis ahcui potest esse nota, quae tamen aliis est incognita. Unde ahquid est mirum uni, quod non est mirum alii. Miraculum vero didtur quasi admiratione plenum, quod scüicet habet causam simpliciter et omnibus occultam, nempe Deum; quare üla, quae a Deo fiunt praeter causas nobis notas, miracula dicuntur (Ia, 105, 7, c). Praeterea praeter ordinem rerum, si consideretur prout dependet a prima causa, Deus quidem facere non potest, quia sic faceret contra suam praesdentiam; si vero consideretur prout dependet a quahbet secundarum causarum, sic Deus potest facere praeter ordinem rerum. Ordini secundarum DE PROVIDENTIA ET GUBERNATIONE DIVINA 123 causarum enim ipse non est subjectus, sed talis ordo ei subjicitur quasi ab eo procedens, non per necessitatem naturae, sed per arbitrium voluntatis, quia et alium ordinem rerum instituere potuisset. Unde et potest praeter hunc ordinem institutum agere, cum voluerit (Ia, 105, 6, c). — 2. Quoad orationem impetratoriam considerandum est, quod ex divina providentia non solum dispomtur, qui effectus fiant, sed etiam ex quibus causis et quo ordine provemant. Inter alias autem causas sunt etiam quorundam causae actus humam*. Unde oportet homines agere ahqua, non ut per suos actus divinam dispositionem immutent, sed ut per actus suos impleant quosdam effectus secundum ordinem a Deo dispositum; et idem etiam est in naturahbus causis. Et simile est de oratione; non enim propter hoe oramus, ut divinam dispositionem immutemus, sed ut id impetremus, quod Deus disposuit per orationem esse implendum (IIa IIae, 83, 2, c). b) contra Dei misericordiam. Mala physica, sicut senectus, dolores et mors, non essent, si existeret providentia divina suaviter omnia disponens. — Resp. Objectio haec jam apud Boeddhistas, Stoicos ac Epicuristas problema erat fundamentale, quod suo modo solvere conati sunt, potius malum physicum negando quam illud exphcando. Nos autem vidimus supra (n. 87), Deum malum naturalis defectus seu mcdum physicum, quod, in quantum homini incumbit, de facto habet rationem poenae pro peccatis proprie commissis, vel saltem poenahtatis pro peccato in primis parentibus commisso, non veile nisi per accidens volendo ahquod bonum, rerum ordinem naturalem scüicet ac justitiam, cui conjungitur tale malum. Unde corruptiones et defectus in rebus naturahbus, quamvis sint contra naturam particularem, sunt tamen de intentione naturae universalis, in quantum defectus unius cedit in bonum alterius vel etiam totius universi: non enim esset vita leonis, si non esset occisio antmalitirn (Ia, 22, 2, ad 2). Mala quae homini incumbunt, ipsi inserviunt ad virtutes mehus excolendas, eumque quasi compeüimt intrare in beatitudinem aeternam, imprimis quia, mala physica pro peccatis perpessus, quodquod. justitiae divinae debebat jam solvit. Potuit quidem Deus alium ordinem instituere, sed ad mehorem non 124 DE ESSENTIA DEI tenetur; imo ad infinitam ejus misericordiam pertinet, ut esse permittat mala et ex eis eliciat bona (Ia, 2, 3, ad 1). c) contra Dei justitiam. Peccatores saepe et multum prosper e agunt, dum justi calamitatibus opprimuntur; quae iniqua bonorum et malorum distributio implicat justi Judicis providentiam. — Resp. Inaequalis haec distributio bonorum et malorum mehus adduci potest ad Dei justitiam magis explanandam. Deus enim retribuet nobis, quidquid bonum fecimus aut malum sustinuimus ; et quia peccatoribus hoe retribuere nequit in altera vita, bonorum operum, quamvis minimorum, praemio hac in via ipsos jam afficere debet. Aha ex parte vidimus supra (sub b), Deum ex infinita sua misericordia justis malorum operum etiam minimorum, quibus portae coeli ipsis forte ad tempus clausae remanerent, poenam hac in terra jam imponere, ut vita functi coeli portas sibi patefactas adinveniant. Deum insuper rogemus, ne divitias nee paupertatem det nobis, sed ut tantum victui nostro tribuat necessaria; hoe enim maxime proficuum est felicitati nostrae turn hac in via, turn in patria. Nam in corpore dum sumus, fehcitas nostra nee unice nee praecipue pendet a bonis exterioribus, quae insuper facile oblivisci nos faciunt, quod peregrinamur a Domino, hic non habentes manentem civitatem. d) contra Dei omnipotentiam. Mala moralia, quibus creaturae a Deo avertuntur, saltem non essent, si existeret Deus omnipotens, solus omnia providens ac gubernans. — Resp. Objectio haec jam apud Persas et Manichaeos problema erat fundamentale, quod erronee solvebant admittendo duplex principium, boni scilicet et mali. Nos autem vidimus supra (n. 87), Deum malum culpae seu malum morale vel peccatum nullo modo veile, quamvis nee velit ea non fieri. Vult permittere mala moralia et hoe est bonum, quia fit propter rationes proportionatas. Si enim omnia mala moralia impedirentur, multa bona deessent universo: non esset pati entia martyrum, si non esset persecutio tyrannorum, nee fierent opera meritoria, si omnem abusum hbertatis per providentiam suam uno ahove modo praecaveret. Et, dicit St. Augustinus (Enchirid., 11), Deus omnipotens nullo modo sineret malum ahquod esse in operibus suis, nisi usque adeo esset omnipotens. DE PROVIDENTIA ET GUBERNATIONE DIVINA 125 ut bene faceret de malo (Ia, 22, 2, ad 2; Van Noort, De Deo Creatore, n. 62, sqq.). Oro, fiat illud, quod tam sitio: Ut te revelata cernens facie Visu sim beatus tuae gloriae. BIBLIOGRAPHIA. A. d'Alès, Dictionnaire Apologétique de la Foi Catholique, Beau- chesne, Paris, 1925. Dr. J. Th. Beysens, Theodicee of Natuurlijke Godsleer, Gods bestaan, Theorieën, Godsbewijzen, 2de druk, Paul Brand, Bussum, 1919. Lub. Card. Billot, De Deo uno et trino, ed. 4, Romae, 190a. Cahiers Contemporains, I, Ce que je sais de Dieu; III, Au dela de 1'Amour, Montaigne, Paris, 1926. Reg. Carrigou-Lagrange, O. P., Dieu, son Existence et sa Nature, ed. 3, Beauchesne, Paris, 1920; De Revelatione, Ferrari, Romae, 1921; Le sens commun, la philosophie de 1'être et les formules dogmatiques, ed. 3, Nouv. Librairie, Paris, 1933. J. Gredt, O. S. B., Elementa Philosophiae aristotelico-thomisticae, II, ed. 3, Herder, Friburgi, 1933. J. Hontheim, S. J., Theodicea sive theologia naturalis, Herder, Friburgi, 1937. Dr. J. Hoogveld, Praelectiones Theologiae Naturalis, habitae in Seminario Culemburgensi, anno 1916; Intellectualisme, De Beiaard, jrg. IV, dl. I, p. 5—28. Ed. Hugon, O. P., Cursus Philosophiae thomisticae ad Theol. Doet. Angehci propaedeuticus, Lethelheux, Paris, 1904; De Deo uno et trino, Parisüs, 1920. L. Janssens, O. S. B., Tractatus de Deo uno, Herder, Friburgi, 1900. Dr. J. Kors, O. P., Natuurlijke Godsleer, samenvatting van den cursus 1926/37 der Nijmeegsche Volksuniversiteit. F. Klimke, S. J., Der Monismus und seine Philosophische Grund- lagen, Herder, Freiburg, 1911; Institutiones Historiae Philosophiae, Herder, Friburgi, 1933. bibliographia 137 H. Lennerz, S. J., Natürliche Gotteserkenntnis, Stellungnahme der Kirche in den letzten hundert Jahren, Herder, Freiburg, 1936. MiCH. De Maria, S. J., Philos. Peripatetico-Scholastica, ed. 4, III, Theol. Nat., Typogr. Vatic., Romae, 1918. Dr. P. Mannens, Theologiae dogmaticae Institutiones, II, tract. De Deo uno, Romen, Ruraemundae, 1913. J.vandermeersch,TractatusdeDeo uno et trino,Beyaert,Brugis,i9i7. Card. D. Mercier, Traité élém. de Philosophie, II, Theodicée, Institut supér. de philos., Louvain, 1909. Nic. Monaco, S. J., Prael. Metaph. Spec, III, Theologia Naturalis, Typogr. Vatic, Romae, 1918. Alph. Mulders, Van den éénen God, Bovennatuurhjke Godsleer, R. K. Boekcentrale, Amsterdam, 1936. G. van Noort, De Deo uno et tririo, ed. 3; De Deo Creatore, ed. 3; De Gratia Christi, ed. 3, Paul Brand, Bussum, 1930. Th. Pêgues, o. P., Commentaire francais littéral de la Somme Théologique de St. Thomas d'Aquin, Traité de Dieu, Ed. Privat, Toulouse, 1907. J. Pompen — J. H. Selten, Tractatus de Deo uno et trino, Busco- duci, 1904. P. Potters, Verklaring van den Katechismus der Nederlandsche bisdommen, 's Bosch, 1913—1917. Erich Przywara, S. J., Rehgionsbegründung, Max Scheler — J. H. Newman, Herder, Freiburg, 1923. V. Remer,S.J., Summa Prael. Philos. Scholast., II, 3, Theol. Nat., Giachetti, Prati, 1913. P. Roussklot, S.J., L'InteUectuahsme de Saint Thomas, ed. 3, Beauchesne, Paris, 1934. Jean de Saussure, Les Contradictions de la Pensée religieuse, Fischbacher, Paris, 1936. Fulton J. Sheen, God and Intelligence in modern philosophy with an Introduction bij G. K. Chesterton, Longmans, Green & Co, London, 1925. Dr. D. A. W. H. Sloet — W. Boerma, Bestaat God of niet ? Teu- lings, 's Bosch, 1936. 9 xa8 bibliographia Dr. F. Sawicki, Die Gottesbeweise, Schöningh, Paderborn, 1926; Die Wahrheit des Christentums, Aufl. 6, Schöningh, Paderborn, 1921. J. P. Steffes, Rehgionsphilosophie, Philos. Handbibliothek, Bd. IX, Kösel & Pustet, Kempten, 1925. Ad. Tanquerey, Synopsis theologiae dogmaticae, ed. 20, Desclée, Tornaci, 1925. St. Thomae Aquinatis Opera Omnia, ed. leonina, Garroni, Romae, 1882—1926; Opera omnia, ed. Lud. Vives, Parisiis, 1880— 1889 ; In XII Metaph., ed. Cathala, O. P., Marietti, Taurini, 1925 (Editio haec in textu indicatur httera C, dum httera M indicat metaphysicae aristotehcae editionem Imm. Bekkeri). INDEX ALPHABETICUS. Numeri indicantur marginales. Abiog eneSIS vide generatio spontanea. Actio una quomodo progredi possit a duobus agentibus 107. ActUS PuTUS. Deus est — 35; passim. Aeternitas Dei 35; explicatur 66, demonstratur 67. Agnosticismus n ; fautores 15, sqq; docet nomina divina esse aequivoca 56. AlbertUS Magnus, B. defendit argumentum S. Anselmi 37. Albigenses dualismum docent 74; dicunt creaturas creare posse virtute propria 98. Anselmus, S. proponit argumentum suum ontologicum 37, quod refutatur 38, etiam a Kantio 50. Anthropomorphismus dicit perfectiones sec. quid in Deo formaliter adesse 73. Antinomia adesset in notione Absoluti, Infiniti, etc. 15. Argumentum. — ex parte motus (cineseologicum) 33, sqq. Refertur 33. Datur schema argumenti 34. Conclusie, arg. 35. Applicatio arg.: datur arg. entropologicum, biologicum, apologeticum 36. — ex ratione causae eff. (cosmologicum) 37, sqq. Refertur 37. Datur schema arg. 38. Conclusio arg. 39. — ex possibili et necessario (alloiologicum) 40, sqq. Refertur 40. Datur schema arg. 41. Conclusio arg. 43. — ex gradibus perfectionis (henologicum) 43, sqq. Refertur 43. Datur schema arg. 44. Conclusio arg. 45. Applicatio arg.: — psychologicum : eudaimonologicum et deon- tologicum 46. — ex gubernatione rerum (teleologicum) 47, sqq. Refertur 47. Datur schema arg. 48. Conclusio arg. 49. Argumentorum valor 50, sqq. Arg. confirmativum refertur 54. Valor huius argumenti 55. Aristoteles primo proposuit methodum nostram Dei existentiae demonstrandae 31; passim. Aseitas Dei quid sit 64. Athei utrum revera existere possint 13. Atheismus dicit omnia esse finita 107, 113. — refutatur 14. Attributa divina 60, sqq.; notio ac divisio 60; attributum fundamentale 61, sqq. Attributa essendi 65, sqq.; determinantur ac demonstrantur generaliter 65. Attributa operandi 76, sqq.; determinantur ac demonstrantur generaliter 76. Augustinus, S. phenomenologismo favens 39; argumentum eudaimonologicum a posteriori illustrat 46. Ejus exemplarismus 84. Averroes pantheista st. Avicenna pantheista 31; 98. Balfour pragmatista 17. Banez thomismi propugnator 110. Bautain traditionalismum mitigatum propugnat 19. Bavinck pugnat contra negantes valorem prindpii causalitatis quoad Deum 34. Bellarminus, B. molinista xio. Bergson pragmatismo imbutus 17,29. 132 INDEX ALPHABETICUS 'Malum culpae seu morale et poenae seu physicum 87; — physicum non est contra Dei misericordiam 115. Manichaei dualistae 74, 98. Materialismus existentiam metaphysicae negat 11. Fautores 12, sqq. Vide etiam athei et atheismus. Medium vide scientia divina. Mennais, De La traditionalista : consensus generis humani est norma revelationis 19. Mercier praediligit argum. tertium 42. Miraculum non est contra omniscientiam Dei 115. Misericordia Dei 95 ; refutatur objectio 115. Modernistae quid doceant 17. Molinistae. Quomodo dividant scientiam divinam; quid sit sc. media 80; quid doceant de medio sub quo scientiae divinae 84, de praedestinatione 90, 114. Quaestio de praemotione 105, 110. — primario ponunt hberum arbitrium 108; concursum divinum admittunt tantum simultaneum 109. Difficultates contra molinismum 109. De efficacia motionis super nat. 111. Molina pater molinismi 110. Monismus dynamicus, staticus 31. MotlO divina quid sit et quid signif icet praemotio 105; — morahs, physica 105 ; — naturalis, super nat. 105; — etiam praevia an simultanea tantum 109. Motor Primus immobilis 33, 97. Mundus aeternus utrum sit possibilis 34; doctrina D. Thomae non refutat arg. alloiologicum 41; metaphysice non repugnat juxta S. Doctorem, repugnat juxta S. Bonaventuram 100. Munnynck, De infitiatur valorem arg. henologici 46. Murri modernista 17. Mysterium naturale 95. — coexsistentiae et cooperationis finiti cum Infinito 107; mysterium remanet, quomodo omnia et singula in finem ordinentur 114. Necessitas Dei explicatur 70, demonstratur 71. Neo-kantiani pragmatistae 17. Neo-platonici rejiciunt providentiam 113. Newman phenomenologismo apparenter affinis 39 ; refutatur 30. Nomina divina variae sententiae 56. Nominalistae de essentia Dei metaphys. 63. Objectio vide difficultas. Obligatio ultimatim fundatur in Deo 46. Occam nominalista 63. Occasionalismus excluditur 105; — negat cooperationem finiti cum Infinito 107. Ollé-Laprune neo-apologeticae propugnator 17. Omnipotentia Dei defenditur contra objectiones 115. Omnipraesentia Dei 39, explicatur 68, demonstratur 69. Ontologismus 11 j fautores 33, 35, 37; refutatur 34,36,38; rejicit gubernationem mediatam 113. Opus divinum vide potentia divina. Oratio impetratoria inutilis non est 115. Origenes de praemotione 105. Ostwald monista 12. Panen theismus quid sit 31. Pantheismus 11; variae formae 31; refutatur 33, 35; de divims nominibus 56; negat Dei singularitatem 74; omnia dicit esse divina 107. Parmenides motum negat 34; rejicit princ causalitatis 38. INDEX ALPHABETICUS 133 Pascal pragmatisme» 17, phenomenologismo 29, jansenismo infectus 30. PelagianismUS de praedestinatione in. Perfectio infinita Dei explicatur 72, demonstratur 73. Persae dualistae 115. Phenomenologismus 11; fautores 29; refutatur 30. Physico-chimismus forma orgaaicismi 36. PlatO de conceptibus universalibus 23; de animarum praeexistentia 30; de motu 34 > dualista 38, 74; de gradibus perfectionum 44; prioritatem bonitatis docet 63; materia est mala 98; rejicit providentiam immediatam 112. Polytheismus 74, refutatur 75. Potentia Dei perfecta exponitur 91, demonstratur 92; objectum pot. div. dividitur 93; ipsa — div. dividitur 94; opus divinum est opus misericordiae 95- Praedestinatio vide thomismus et molinismus. Praemotio vide motio. Pragmatismus 11, fautores 17, refutatur 18. Protagoras agnosticus 15. Providentia ss. et sensu latiore 103; — generalis, specialis, specialissima 112, 113. Pulchritudo Ipsa 4*, explicatur 72, demonstratur 73. Pyrrho scepticus 15. Ratio praecedit fidem 20. Rationalismus n, fautores 31. Realismus at» sqq. Tendentia pantheistica: vide pantheismus. Tend. ontologistica: vide ontologismus. Tend. phenomenologica: vide phenomenolo¬ gismus. Tend. rationalistica: vide rationalismus. Reid, Th. doctrinam „sensus communis" proposuit 17. Renan dicit Deum nondum existere 72. Revelatio formalis, virtualis 4, 10. Rousseau pessimismo imbutus 17. Scepticismus u, sqq. Tendentia materialistica : vide materialismus. Tend. agnosticistica : vide agnosticismus. Tend. pragmatica: vide pragmatismus. Tend. traditionalistica : vide traditionalismus. Scheler phenomenologista 29. Schell Deo aseitatem positivam attribuit 64. Schelling pantheista 21. Schuier, F. C. pragmatista 17 j rejicit motum transeuntem 34. Schleiermacher pater modernistarum 17; pantheista 21. Schnitzer modernista 17. Schola ScOtica vide Reid. Scholastica phil. docet cooperationem finiti cum Infinito 107. Schopenhauer pantheista 21; dicit conceptum causae primae intrinsece repugnare 34. Scientia divina perfecta exponitur 77, demonstratur 78. Objectum sc. divinae 79. Divisio sc. divinae juxta Thom. et Mol. 80. Medium quo sc. divinae 82, med. in quo 83, med. sub quo 84. Sc. media non aufert hbertatem 111. Scotistae quid dicant de essentia Dei metaphysica 63. ScOtUS defendit arg. S. Anselmi 27; proponit distinctionem virtualem a parte rei 59. ScotUS Eriugena pantheista 21. Semi-pelagianismus de praedesti- natione IIS. Sentimentalismus modernus 17. 134 INDEX ALPHABETICUS Series infinita vide mundus aeternus. Simplicitas Dei exponitur 72, demonstratur 73. Singularitas Dei 49, exponitur 74, demonstratur 75. Slotemaker de Bruine pragmatista 17' Spencer agnosticus 15. Spinoza pantheista 21; motum negat 34; rejicit princ. causalitatis 38. Stoici pantheistae 21; rejiciunt princ. causalitatis quoad motum 34. De problemate doloris 115. Stuart Mill positi vista 12. Suarez princ. causalitatis rejicit quoad motum spiritualem 34; dicit Deum in creando adhibere posse creaturas ut causas instrumentales 98 ; molinista 110. Subconscientia quid sit 17. Thales hylozoista 12. Theismus de relatione finitum inter et Infinitum 107. Theologia naturalis: de loco theol. nat. inter disciplinas phüosophicas 1; est nobilissima pars philosophiae 2. Duplex finis 3. Definitio nominalis 4, realis 5. Divisio 6. Objectum 7. Definitio nominalis objecti 8. Def. realis objecti 9. Theosophi quid doceant 21, 23. Thomas, S. passim. Thomistae quomodo dividant scientiam divinam 80. Eorum doctrina de medio sub quo scientiae divinae 84, de praedestinatione 90, 114. Quaestio de praemotione 105, 110. Primario ponunt causahtatem Dei universalem 108. Concursum divinum etiam praevium defendunt 109. Difficultates contra thomismum 109, ui. De efficacia motionis supernaturalis m. Traditionalismus u, fautores 19, refutatur 20. Traducianistae refutantur 98. TyrreU modernista 17. Ubaghs ontologista 23. Ubi repletive quid significet 68. Ultra-realismUS quomodo erret 56. Unicitas Dei 49, explicatur 74, demonstratur 75. Vaihinger „quasi-philosophiam" proponit 17. Ventura traditionalista 19. Veritas est finis universi a. Veritas Ipsa est Deus 45, explicatur 72, demonstratur 73, 102. Voltaire de desiderio naturae 46. Voluntaristae de essentia Dei metaphysica 63. Voluntas Dei perfecta 85, sqq.; exponitur 85, demonstratur 86; objectum voluntatis divinae dividitur 87; divisio ipsius voluntatis div. 88. Ordo actuum intellectus et voluntatis hominum 89, Dei 90. Quid significet: voluntas humana seipsam movet 109. Wolff. Ejus divisio metaphysicae 50. Zeno pantheista 21; motum negat 34. Zoroaster dualismum docet 74.