KONINKLIJKE BIBLIOTHEEK Romeinschrechtelijke Teksten uitgekozen door Mr. J. C. VAN OVEN Hoogleeraar te Leiden II ZWOLLE — W. E. J. T.TEENK WILLINK — 1927 3 Bezit. 1 D. 41, 2, 1. Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum Possessio appellata est, ut et Labeo ait, a sedibus quasi positio, quia naturaliter tenetur ab eo qui ei insistit, quam Graeci xaxox^v dicunt — 1. Dominiumque rerum ex naturali possessione coepisse Nerva filius ait eiusque rei vestigium remanere in his, quae terra mari caeloque capiuntur : nam haec protinus eorum fiunt, qui primi possessionem eorum adprehenderint. item bello capta et insula in mari enata et gemmae lapüli margaritae in litoribus inventae eius fiunt, qui primus eorum possessionem nanctus est, 2 D. 43, 17, 1. Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Ait praetor: 'Uti eas aedes, quibus de agitur, nee vi nee clam nee precario alter ab altero possidetis, quo minus ita possideatis, vim fieri veto. de cloacis hoe interdictum non dabo. neque pluris, quam quanti res erit: intra annum, quo primum experiundi potestas fuerit, agere permittam.' — 1. Hoe interdictum de soli possessore scriptum est, quem potiorem praetor in soli possessione habeat, et est prohi^itorium ad retinendam possessionem. — 2. Huius autem interdicti proponendi causa haec fuit, quod separata esse debet possessio a proprietate : fieri etenim potest, uter alter possessor sit, dominus non sit, alter dominus quidem sit, possessor vero non sit: fieri potest, ut et possessor idem et dominus sit. — 3. Inter litigatores ergo quotiens est proprietatis controversia, aut convenit inter litigatores, uter possessor sit, uter petitor, aut non convenit. si convenit, absolutum est: ille possessoris commodo, quem convenit 4 possidere, ille petitoris onere fungetur. sed si inter ipsos contendatur, uter possideat, quia alteruter se magis possidere adfirmat, tune, si res soli sit, in cuius possessione contenditur, ad hoe interdictum remittentur. 3 D. 43, 17, 2. Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum Iusta enim an iniusta adversus ceteros possessio sit, in hoe interdicto nihil refert: qualiscumque enim possessor hoe ipso, quod possessor est, plus iuris habet quam ille qui non possidet. 4 D. 41, 2, 12, 1. Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Nihil commune habet proprietas cum possessione : et ideo "non denegatur ei interdictum uti possidetis, qui coepit rem vindicare : non enim videtur possessioni renuntiasse, qui rem vindicavit. 5 D. 43, 16, 1, pr. Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Praetor ait : 'Unde tu illum vi deiecisti aut lamilia tua deiecit, de eo quaeque ille tune ibi habuit tantummodo iDtra annum, post annum de eo, quod ad eum qui vi deiecit pervenerit, iudicium dabo.' 6 D. 43, 31. Ulpianus Ubro septuagensimo secundo ad, edictum. Praetor ait: 'Utrubi hic homo, quo de agitur, maiore parte huiusce anni fuit, quo minus, is eum ducat, vim fieri veto.' 1. Hoe interdictum de possessione rerum mobilium locum habet: sed optinuit vim eius exaequatam fuisse uti possidetis interdicto, quod de rebus soü competit, ut is et in hoe interdicto vincat, qui nee vi nee clam nee precario, dam super hoe ab adversario inquietatur, possessionem habet. 7 D. 10, 2, 35. Papinianus libro duodecimo responsorum. Pomponius Philadelphus dotis causa praedia filiae quam habebat in potestate tradidit et reditus eorum genero solvi 5 mandavit: an ea praecipua filia retinere possit, cum omnes filios heredes instituisset, quaerebatur. iustam causam retinendae possessionis habere fiham, quoniam pater praedia de quibus quaerebatur dotis esse voluit et matrimonium post mortem quoque patris steterat, respondi : filiam etenim, quae naturahter agros tenuit, specie dotis cuius capax fuisset defendi. 8 D. 10, 3, 7, 11. Ulpianus libro vicensimo ad edictum. Neque colonis neque eis qui depositum susceperunt hoe iudicium competit, quamvis naturahter possideant. 9 D. 41, 2, 12, pr. Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Naturahter videtur possidere is qui usum fructum habet. 10 Vat Fragm. 91 (Lenel Paling. II. 1230). Auctor incertus libro secundo de interdictis. Non is ad quem usus fructus sive lege pertinet sive per magistratum vel qui utendi fruendi causa, cum usus fructus ad eum non pertineat, in aliqua re sit, possidere eum videtur, et ob id, qui uti frui prohibitus est, proprie deiectus dici non potest. ideo specialiter hoo interdictum eo casu desiderari.... 11 D. 41, 2, 23, pr. Iavolenus libro primo epistularum. Cum heredes instituti sumus, adita hereditate omnia quidem iura ad nos transeunt, possessio tarnen nisi naturahter comprehensa ad nos non pertinet. 12 D. 41, 2, 24. Iavolenus libro quarto decimo epistularum. Quod servus tuus ignorante te vi possidet, id tu non possides, quoniam is, qui in tua potestate est, ignoranti tib'i non corporalem possessionem, sed iustam potest adquirere : sicut id, quod ex pecuho ad eum pervenerit, possidet. nam turn per servum dominus quoque possidere dicitur, summa scilicet cum ratione, quia, quod ex iusta causa corporaliter a servo tenetur, id in pecuho servi est et peculium, quod 6 servus civiliter quidem possidere non posset, sed naturaliter tenet, dominus ereditur possidere. quod vero exmaleficiis adprehenditur, id ad domini possessionem ideo non pertinet, quia nee peculii causam adprehendit. 13 D. 41, 5, 2. Iulianus libro quadragensimo quarto digestorum. Qui legatorum servandorum causa in possessionem mittitur, non interpellat possessionem eius, qui pro herede usucapit: custodiae enim causa rem tenet. quid ergo est? etiam impleta usucapione ius pignoris retinebit, ut non prius discedat, quam si solutum ei legatum fuerit aut eo nomine satisdatum. — L Quod volgo respondetur causam possessionis neminem sibi mutare posse, sic accipiendum est, ut possessio non solum civilis, sed etiam naturahs intellegatur. et propterea responsum est neque colonum neque eum, apud quem res deposita aut cui commodata est, lucri faciendi causa pro herede usucapere posse. — 2. Filium quoque donatam rem a patre pro hefede negavit usucapere Servius, scüicet qui existimabat naturalem possessionem penes eum fuisse vivo patre. cui consequens est, ut fihus a patre heres institutus res hereditarias a patre sibi donatas pro parte coheredum usucapere non possit. 14 D. 43, 16, 1. Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. 9. Deicitur is qui possidet, sive civiliter sive naturahter possideat: nam et naturahs possessio ad hoe interdictum pertinet. — 10. Denique et si maritus uxori donavit eaque deiecta sit, poterit interdicto uti: non tarnen si colonus. 15 D. 10, 4, 3, 15. Ulpianus libro vicensimo quarto ad edictum. Sciendum est adversus possessoiem hac actione agendum non solum eum qui civiliter, sed et eum qui naturaliter incumbat possessioni. denique creditorem, qui pignori rem accepit, ad exhibendum teneri placet. 7 16 D. 10, 4, 7, 1. Ulpianus libro vicensimo quarto ad edictum. Sed si rotam meam vehiculo aptaveris, teneberis ad exhibendum (et ita Pomponius scribit) quamvis tune civiliter non possideas. 17 D. 45, l, 38. Ulpianus libro quadragensimo nono ad Sabinum. 7. Haec quoque stipulatio : 'possidere mihi licere spondes?' utilis est: quam stipulationem servus an possit utiliter in suam personam concipere, videamus. sed quamvis civili iure servus non possideat, tarnen ad possessionem naturalem hoe referendum est, et ideo dubitari non oportet, quin, et servus recte ita stipuletur. — 8. Plane si 'tenere sibi hcere' stipulatus sit servus, utilem esse stipulationem convenit: heet enim possidere civiliter non possint, tenere tarnen eos nemo dubitat. 18 D. 41, 3, 16. Iavolenus libro quarto ex Plautio Servi nomine, qui pignori datus est, ad exhibendum cum creditore, non cum debitore agendum est, quia qui pignori dedit, ad usucapionem tantum possidet, quod ad reliquas omnes causas pertinet, qui accepit possidet, adeo Ut adici possit et possessio eius qui pignori dedit. 19 D. 2. 8. 15, 2. Macer libro primo de appellationibus. Creditor, qui pignus accepit, possessor non est, tamesti possessionem habeat aut sibi traditam aut precario debitori concessam. 20 D. 41, 2, 39. Iulianus libro secundo ex Minicio. Interesse puto, qua mente apud sequestrum deponitur res. nam si omittendae possessionis causa, et hoe aperte fuerit approbatum, ad usucapionem possessio eius partibus non procederet: at si custodiae causa deponatur.ad usucapionem eam possessionem victori procedere constat. 21 D. 16, 3, 17, 1. Florentinus libro septimo institutionum. 8 Rei depositae proprietas apud deponentem manet : sed et possessio, nisi apud sequestrem deposita est: nam turn demum sequester possidet: id enim agitur ea depositione, ut neutrius possessioni id tempus procedat. 22 D. 43, 26, 4, 1. Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Meminisse autem nos oportet eum, qui precario habet, etiam possidere. 23 D. 43, 26, 6, 2. Ulpianus libro septuagensimo primo ad edictum. Is qui rogavit, ut precario in fundo moretur, non possidet, sed possessio apud eum qui concessit remanet : nam et fructuarius, inquit, et colonus et inquilinus sunt in praedio et tarnen non possident. 24 D. 41, 2, 3. Paulus libro quinquagensimo, quarto ad edictum. Possideri autem possunt, quae sunt corporab'a. — 1. Et apiscimur possessionem corpore et animo, neque per se animo aut per se corpore. quod autem diximus et corpore et animo adquirere nos debere possessionem, non utique ita accipiendum est, ut qui fundum possidere velit, omnes glebas circumambulet : sed sufficit quamhbet partem eius fundi introire, dum mente et cogitatione hac sit, uti totum fundum usque ad terminum velit possidere. — 2. Incertam partem rei possidere nemo potest, veluti si hac mente sis, ut quidquid Titius possidet, tu quoque vehs possidere. — 3. Neratius et Proculus et solo animo non posse nos adquirere possessionem, si non antecedat naturahs possessio. ideoque si thensaurum in fundo meo positum sciam, continuo me, possidere, simul atque possidendi affectum habuero, quia quod desit naturali possessioni, id animus implet. ceterum quod Brutus et Manilius putant eum, qui fundum longa possessione cepit, etiam thensaurum cepisse, quamvis nesciat in fundo esse, non est verum : is enim qui nescit non possidet thensaurum, quamvis fundum possideat. sed et si sciat, non capiet longa possessione quia soit alienum esse. quidam putant Sabini sententiam veriorem esse nee alias eum qui 9 scit possidere, nisi si loco motus sit, quia non sit sub custodia nostra : quibus consentio. — 4. Ex plurimis causis possidere eandem rem possumus, ut quidam putant et eum, qui usuceperit et pro emptore, et pro suo possidere: sic enim et si ei, qui pro emptore possidebat, heres sim, eandem rem et pro emptore*et pro herede possideo : nee enim sicut dominium non potest nisi ex UDa causa contingere, ita et possidere ex una dumtaxat causa possumus. — 5. Ex contrario plures eandem rem in sohdum possidere non possunt : contra naturam quippe est, ut, cum ego aliqüid teneam, tu quoque id tenere videaris. Sabinus tarnen scribit eum qui precario dederit et ipsum possidere et eum qui precario acceperit. idem Trebatius probabat existimans posse alium iuste, ahum iniuste possidere, duos iniuste vel duos iuste non posse. quem Labeo reprehendit, quoniam in summa possessionis non multum interest, iuste quis an iniuste possideat: quod est verius. non magis enim eadem possessio apud duos esse potest, quam ut tu stare videaris in eo loco, in quo ego sto, vel in quo ego sedeo, tu sedere videaris. — 6. In amittenda quoque possessione affectio eius qui possidet intuenda est: itaque si in fundo sis et tarnen nolis eum possidere, protinus amittes possessionem. igitur amitti et animo selo potest, quamvis adquiri non potest. — 7. Sed et si animo solo possideas, heet alius in fundo sit, adhuc tarnen possides. — 8. Si quis nuntiet domum a latronibus occupatam et dominus timore conterritus noluerit accedere, amisisse eum possessionem placet, quod si servus vel colonus, per quos corpore possidebam, decesserint discesserintve, animo retinebo possessionem. — 9. Et si alii tradiderim, amitto possessionem. nam constat possidere nos, donec aut nostra voluntate discesserimus aut vi deiecti fuerimus. — 10. Si servus, quem possidebam pro libero se gerat, ut fecit Spartacus, et iudicium hberale pati paratus sit, non videbitur a domino possideri, cui se adversarium praeparat. sed hoe ita verum est, si diu in libertate moratur : alioquin si ex possessione servitutis in libertatem reclamaverit et hberale iudicium imploraverit, nihilo minus in pos- RomijnscArechterlijke tektsten II. 10 sessione mea est et animo eum possideo, donec liber fuerit pronuntiatus. — 11. Saltus hibernos aestivosque animo possidemus, quamvis certis temporibus eos relinquamus. — 12. Ceterum animo nostro, corpore etiam alieno possidemus, sicut diximus per colonum et servum, nee movere nos debet, quod quasdam etiam ignorantes possidemus, id est quas servi peculiariter paraverunt: nam videmur eas eorundem et animo et corpore possidere. 25 D. 41, 2, 8. Paulus libro sexagensimo quinto ad edictum. Quemadmodum nulla possessio adquiri nisi animo et corpore potest, ita nulla amittitur, nisi in qua utrumque in contrarium actum est. 26 D. 41, 2, 17. Ulpianus libro septuagensimo sexto ad edictum. Si quis vi de possessione deiectus sit, perinde haberi debet ac si possideret, cum interdicto de vi reciperandae possessionis facultatem babeat. — 1. Differentia inter dominium et possessionem haec est, quod dominium nihiló minus eius manet, qui dominus esse non vult, possessio autem recedit, ut quisque constituit nolle possidere. si quis igitur ea mente possessionem tradidit, ut postea ei restituatur, desinit possidere. 27 D. 41, 2, 27. Proculus libro quinto epistularum. Si is, qui animo possessionem saltus retineret, furere coepisset, non potest, dum fureret, eius saltus possessionem amittere, quia furiosus non potest desinere animo possidere. 28 D. 41, 2, 29. Ulpianus libro trigensimo ad Sabinum. Possessionem pupillum sine tutoris auctoritate amittere posse constat, non ut animo, sed ut corpore desinat possidere : quod est enim facti, potest amittere. aha causa est, si forte animo possessionem velit amittere : hoe enim non potest. 11 29 D. 43, 16, 1, 25. Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Quod volgo dicitur aestivorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa didici Proculum dicere : nam ex omnibus praediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omisisse possessionem vellemus, idem est. 30 D. 41, 2, 44, 2. Papinianus libro vicensimo tertio quaestionum. Quibus exphcitis, cum de amittenda possessione quaeratur, multum interesse dicam, per nosmet ipsos an per ahos possideremus : nam eius quidem, quod corpore nostro teneremus, possessionem amitti vel animo vel etiam corpore, si modo eo animo inde digressi fuissemus, ne possideremus : eius vero, quod servi vel etiam coloni corpore possidetur, non aliter amitti possessionem, quam eam alius ingressus fuisset, eamque amitti nobis quoque ignorantibus. illa quoque possessionis amittendae separatio est. nam saltus hibernos et aestivos, quorum possessio retinetur animo, Eod. 45. Papinianus libro secundo defmitionum licet neque servum neque colonum ibi habeamus, Eod. 46. Papinianus libro vicensimo tertio quaestionum quamvis saltus proposito possidendi fuerit alius ingressus, tamdiu priorem possidere dictum est, quamdiu possessionem ab alio occupatam ignoraret. ut enim eodem modo vinculum obhgationum solvitur, quo quaeri adsolet, ita non debet ignoranti tolli possessio quae solo animo tenetur. 12 Servituten. 31 D. 8, 1, l. Marcianus libro tertio regularum. Servitutes aut personarum sunt, ut usus et usus fructus, aut rerum, ut servitutes rusticorum praediorum et urbanorum. 32 D. 8, 1, 2. Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Unus ex dominis communium aedium servitutem imponere non potest. 33 D. 8, 1,11. Modestinus libro sexto differentiarum. Proparte dominii servitutem adquiri non posse volgo traditur : et ideo si quis fundum habens viam stipuletur et partem fundi sui postea aüenet, corrumpit stipulationem in eum casum deducendo, a quo stipulatio incipere non possit. pro parte quoque neque legari neque adimi via potest et,teUd factum est, neque legatum neque ademptio valedA^^^^ 34 D. 8, 1, 17. Pomponius libro singulari regularum. Viae itineris actus aquae ductus pars in obligationem deduci non potest, quia usus eorum indivisus est: et ideo si stipulator decesserit pluribus heredibus relictis, singuli solidam viam petunt: et si promissor decesserit pluribus heredibus relictis, a singulis heredibus solida petitio est. 35 D. 8, 3, 19. Paulus libro sexto ad Sabinum. Si unus ex / sociis stipuletur iter ad communem fundum, inutilis est stipulatio, quia nee dari ei potest : sed si omnes stipulentur sive communis servus, singuli ex sociis sibi dari oportere petere possunt, quia ita dari eis potest : ne, si stipulator viae plures heredes reliquerit, inutilis stipulatio fiat. 13 3ö D. 8, 1, 8, pr. Paulus libro quinto deeimo ad Plautium. Ut pomum decerpere liceat et ut spatiari et ut cenare in alieno possimus, servitus ünponi non potest. 37 D. 8, 1, 15, 1. Pomponius libro trigensimo tertio ad Sabinum. Servitutium non ea natura est, ut aliquid faciat quis^yeluti viridia tollat aut amoeniorem prospectum praestet, aut in hoe ut in suo pingat£ sed ut aliquid patiatur aut non faciat. 38 D. 8, 2, 33. Paulus libro quinto epitomarum Aljeni diges- ' torum. Eum debere columnam restituere, quae onus vicinarum aedium ferebat, cuius essent aedes quae servirent, non eum, qui imponere vellet, nam cum in_ lege aedium ita scriptum esset: 'paries oneri ferundo uti nunc est, ita siti,— satis aperte significari in perpetuum parietem esse debere : non enim hoe his verbis dici, ut in perpetuum idem paries aeternus esset, quod ne fieri quidem posset, sed uti eiusdem modi paries in perpetuum esset qui onus sustineret : quemadmodum si quis ahcui cavisset, ut servitutem praeberet, qui onus suum sustineret, si ea res quae servit et tuum onus ferret, perisset, aha in locum eius dari debeat. 39 D. 8, 5, 6, 2. Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Etiam de servitute, quae oneris ferendi causa imposita erit, actio nobis competit, ut et onera ferat et aedificia reficiat ad eum modum, qui servitute imposita comprehensus f / est. et Gallus putat non posse ita servitutem imponi, ut quis / facerè aliquid cogeretnr. sed ne me facere prohiberet Tnam / TS'"ü!Unibus serv']ütütftus"Tefectio ad eum pertinet, qui sibi V servitutem adserfCnon^ad eum, cuius res servit, sed evaluit » Servi sententia, in proposita specie ut possit quis defendefe ius sibi esse cogere adversarium reficere parietem ad onera sua sustinenda. Labeo autem hanc servitutem non hominem debere, sed rem, denique hcere domino rem derelinquere scribit. 14 40 D. 8, 2, 28. Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Foramen in imo pariete conclavis vel triclinii, quod esset proluendi pavimenti causa, id neque flumen esse neque tempore adquiri placuit. hoe ita verum est, si in eum locum nihil ex caelo aquae veniat (neque enim perpetuam causam habet quod manu fit) : at quod ex caelo cadit, etsi non adsidue fit, ex naturali tarnen causa fit et ideo perpetuo fieri existimatur. omnes autem servitutes praealorum perpetuas causas habere debent, et ideo neque ex lacu neque ex stagno concedi aquae ductus potest. stiUicidii quoque immittendi naturahs et perpetua causa esse debet. 41 D. 8, 3, 9. Paulus libro primo sentenüarum. Servitus aquae ducendae vel hauriendae nisi ex capite vel ex fonte constitüi non potest f hodie tarnen ex quocumque loco constitui solet.) 42 D. 8, 2, 38. Paulus libro secundo quaestionum. Si aedes meae a tuis aedibus tantum distent, ut prospici non possit, aut medius mons earum conspectum auferat, servitus imponi non potest. 43 D. 8, 3, 5, t. Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Neratius libris ex Plautio ait nee haustum nee appulsum pecoris nee cretae eximendae calcisque coquendae ius posse in alieno esse, nisi fundum vicinum habeat : et hoe Proculum el Atilicmum ixistimasse ait. sedipse dicit, ut maxime calcis coquendae et cretae eximendae servitus constitui possit, non ultra posse, quam quatenus ad eum ipsum fundum opus sit. 44 D. 8, 2, 2. Gaius libro septimo ad edictum provinciale. Urbanorum praediorum iuratalia sunt/ altius tollendi et 'óllMé^ïóT'TunnmDus vicini aut non extollendi : item stülicidium avertendi in tectum yel aream vicini aut non avertendfHtem irtrttiSttendi tigna in parietem vicini et denique ■ proiciendi protégendive ceteraque istis simiha. 15 Eod. 3. Ulpianus libro vicensimo nono ad Sabinum. Est et haec servitus, ne prospectui officiatur. Eod. 4. Paulus libro secundo institutionum. Luminum in servitute constituta id adquisitum videtur, ut vicinus lumina nostra excipiat: cum autem servitus imponitur, ne luminibus * officiatur, hoe maxime adepti videmur, ne ius sit vicino invitis nobis altius aedificare atque ita minuere lumina nostrorum aedificiorum. 45 D. 8, 3, 1, pr. Ulpianus libro secundo in^itutj^num Servitutes rusticorum praediornm sunt hae : iter. actus. viaj aquaenuctus. iter est iu^und^mbulandMiominl^fconetiam ramentum "agendh actus est ras agendi wél iumentum vel vehiculum : itaque qui iter habet, actum non habet, qui actum nauet, ei iter nauet t-i/ium smc lumcuw. «<• ra» eundi et_agendr^amj)ulana^: nam et iter et actum m sq^_ via continet, aquae ductus est ius afluam ducendi per fundum alienum — 1. In rusticis computanda sunt aquae haustus^-^p^écTSruTad aquam adpulsus, ius pascendi, calcis coquendae, harenae fodiendae. 46 D. 8, 4, 3. Gaius libro septimo ad edictum ?woÓ£HvScb / ^ Duorum praediorum dominus si alterum ea lege tibi-ëedeTrtr ut id praedium quod datur serviat ei quod ipse retinet, vel t contra, iure imposita servitus inteUegitur. 47 D. 8, 4, 6, pr. Ulpianus libro vicencimo octavo ad Sabinum. Si quis duas aedes habeat et alteras tradat, potest legem traditioni dicere, ut vel istae quae non traduntur servae sint bis quae traduntur, vel contra ut traditae retentis aedibus serviant: parvique refert, vicinae sint ambae aedes an non. idem erit et in praedüs rusticis : nam et si quis duos fundos habeat, alium alii potest servum facere tradendo. duas autem aedes simul tradendo non potest efficere alteras alteris servas, quia neque adquirere ahenis aedibus servitutem neque imponere potest. 16 48 D. 8, 4, 7. Paulus libro quinto ad Sabinum. In tradendis unis aedibus ab eo, qui binas habet, species servitutis exprimenda est, ne, si generaliter servire~ dlctum erit, aut nihil valeat, quia incertum sit, quae servitus excepta sit, aut omnis servitus imponi debeat. — 1. Interpositis quoque alienis aedibus imponi potest, veluti ut altius tollere vel non tollere hceat vel etiam si iter debeatur, ut ita convalescat, si mediis aedibus servitus postea imposita fuerit: sicuti per plurium praedia servitus imponi etiam diversis temporibus potest. quamquam dici potest, si tria praedia continua habeam et extremum tibi tradam, vel tuo vel meis praediis servitutem adquiri posse : si vero extremo, quod retineam, quia et medium meum sit, servitutem consistere, sed si rursus aut id, cui adquisita sit servitus, aut medium ahenavero, interprllari eam donec medio praedio servitus imponatur. 49 D. 8 4, 16. Gaius libro secundo rerum cottidianarum sive aureorum. Potest etiam in testamento heredem suum quis damnare, ne altius aedes suas tollat, re luminibus aedium vicinarum officiat, vel ut patiatur eum tignum in parietem immittere, vel stilhcidia adversus eum habere, vel ut patiatur vicinum per fundum suum vel heredis ire agere aquamve ex eo ducere. 50 D. 43, 18, 1, 9. Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Servitutes quoque praetorio iure constituentur et ipsae ad exemplum earum, quae ipso iure constitutae sunt, utihbus actionibus petentur : sed et interdictum de bis utile competit. 51 D. 7, 4, 1, pr. Ulpianus libro septimo decimo ad Sabinum. Non solum usum fructum amitti capitis minutione constat, /sed et actionem de usu fructu. et parvi refert, utrum iure / sit constitutus usus fructus an vero tuitione praetorTiTqjjg^ / proinde traditus quoque usus fructus, item in fundo vectigah vel superficie non iure constitutus capitis minutione amittitur. 17 52 D. 7, 6, 3. Iulianus libro septimo digestorum. Qui usum / fructum traditum sibi ex causa fideicommissi desiit in usu / habere tanto tempore, quanto, si legitime eius factus esset, / amissurus eum fuerit, actionem ad restituendum eum habere non debet/est enim absurdum plus iuris habere eos, qui possessionem dumtaxat usus fructus, non etiam dominium adepti sint.) 53 D. 8, 3, 1, 2. Ulpianus libro secundo institutionum. Traditio pïane et patientia servitutium inducet officium praetoris. 54 D. 6, 2, 11, 1. Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. S Si de usu fruêtu agatur tradito, Pubhciana datur : itemque servitutibus urbanorum praediorum per traditionem constitutis vel per patientiam (forte si per domum quis suam passus est aquae ductum transduci) : item rusticorum, nam et hic traditionem et patientiam tuendam constat. 55 D. 8, 1, 20. Iavolenus libro quinto ex posterioribus Labeonis. Quotiens'via aut aliquid ius fundi emeretur, cavendum putat f esse Labeo per te non fieri, quo minus eo iure uti possit, quia / nulla eiusmodi iuris vacua traditio esset. ego puto usum eius / iuris pro traditione possessionis accipiendum esse ideoque / et interdicta veluti possessoria constituta sunt. 56 D. 8, 5, 16. Iulianus libro septimo digestorum. Si a te / emero, 'ut'mihi liceat ex aedibus meis m aedes tuas stilhci- / dium immittere et postea te sciente ex causa emptionis / immissum habeam, quaero, an ex hac causa actione quadam vel exceptione tuendus snn. respondi(utroque auxiho me usurumV 57 D. 41, 1, 43, 1. öomw libro septimo ad edictum provinciale. Incorporales res traditionem et usucapionem non reoipere manifestum est. Rormtnschrechterlijke tektsten II. 18 /58 D. 19, 1, 3, 2. Pomponius libro nono ad Sabinum. Si iter actum viam aquae ductum per tuum fundum emero, vacuae possessie-nis traditio nulla est: itaque cavere debes per te non fieri, quo minus utar. 59 D. 33, 2. 29. Gaius libro primo fideicommissorum. Si quis / usum fructum legatum sibi alii restituere rogatus sit eumque in fundum induxerit fruendi causa : licet iure civili morte et capitis deminutione ex persona legatarii pereat usus fructus. quod huic ipso iure adquisitus est, tarnen praetor iurisdictione sua id agere debet, ut idem servetur, quod futurum esset, si ei, cui ex fideicommisso restitutus esset, legati iure adquisitus fuisset. 60 D. 7, 1, 3, pr. Gaius libro secundo rerum cottidianarum vel / aureorum. Omnium praediorum iure legati potest constitui usus fructus, ut heres iubeatur dare alicui usum fructum. dare autem intellegitur, si induxerit in fundum legatarium eumve patiatur uti frui. et sine testamento autem si quis velit usum fructum constituere, pactionibus et stipulationibus id efficere potest. ■ 61 D. 7, 1, 25, 7. Ulpianus libro octavo decimo ad Sabinum. Quod autem diximus ex^fi^ructuarii vel ex operis posse adquirere, utrum tune locum habeat, quotiens iure legati usus fructus sit constitutus, an et si per traditionem vel stipulationemrvel alium quemcumque modum, videndum. %t vefa est Pegasi senteDtia, quam et Iulianus hbro sexto decimo secutus est, omni fructuario adquiri. 62 D. 8, 3, 33. Africanus libro nono quaestionum. Cum /essent mihi et tibi fundi duo communes Titianus et Seianus et in divisione convenisset, ut mihi Titianus, tibi Seianus cederet, invicem partes eorum tradidimus et in tradendo dictum est, ut alteri per alterum aquam ducere liceret: recte esse servitutem impositam ait, maxime si pacto stmukno 19 ysubdita sit. — 1. Per plurium praedia aquam ducis quoquo f modo imposita servitute : nisi pactum vel stipulatio etiam de hoe subsecuta est, neque eorum cuivis neque alii vicino poteris haustum ex rivo cedere : pacto enim vel stipulatione interveDientibus et hoe concedi solet, quamvis nullum praedium ipsum sibi servire neque servitutis fructus constitui potest. 63 D. 45, 1, 85, 3. Paulus libro sepluaaensimc quinto ad edictum. Quod si stipulatus fuero : 'per te heredemve tuum non fieri, quo minus eam agam : si adversus ea factum sit, tantum dari?' et unus ex pluribus heredibus promissoris me prohibeat, verior est sententia existimantium unius facto omnes teneri, quoniam, licet ab uno prohibeor, non tarnen in partem prohibeor : sed ceteri familiae erciscundae iudicio sarcient damnum. 64 D. 45, 1, 2, 5. Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Item si in facto sit stipulatio, veluti si ita stipulatus fuero : 'per te non fieri neque per heredem tuum, quo minus mihi ire agere hceat?' et unus ex pluribus heredibus prohibuerit, tenentur quidem et coheredes eius, sed familiae erciscundae iudicio ab eo repetent quod praestiterint. hoe et Iulianus et Pompon ius probant. 65 D. 45, l, 4, 1. Paulus libro duodecimo ad Sabinum. Cato libro quinto decimo scribit poena certae pecuniae promissa, si quid aliter factum sit, mortuo promissore si ex pluribus heredibus unus contra quam cautum sit fecerit, aut ab omnibus heredibus poenam committi pro portione hereditaria aut ab uno pro portione sua : ab omnibus, si id factum, de quo cautum est, individuum sit, veluti 'iter fieri'. quia quod in partes dividi non potest, ab omnibus quodammodo factum videretur : at si de eo cautum sit quod divisionem recipiat, veluti 'amphus non agi', turn eum heredem, qui adversus ea fecit, pro portione sua solum poenam com- 20 mittere. ditferentiae hanc esse rationem, quod in priore casu omnes commisisse videntur, quod nisi in solidum peccari non poterit, illam stipulationem 'per te non fieri,j^io minus mihi ire agere liceat?' sed videamus, ne non idem hic sit, sed ^agïsidem, quod in Ma stipulatione 'Titium heredemque eius ratum habiturum' : nam hac stipulatione et solus tenebitur, qui non habuerit ratum, et solus aget, a quo fuerit petitum : idque et Marcello videtur, quamvis ipse dominus pro parte ratum habere non potest. /6 D. 45, 1, 49, 1. Paulus libro trigensimo septimo ad edictum. Si stipulatus sim 'per te non fieri, quo minus mihi ire agere liceat' et fideiussorem accepero : si per fideiussorem steterit, neuter tenetur, si per promissorem, uterque. 67 D. 8, 1, 4. Papinianus libro septimo quaestionum. Servi¬ tutes ipso quidem iure neque ex tempore neque aa vemyw, neque'lub condicione neque ad certam condicionem (verbi gratis 'quamdiu volam') constitui possunt: sed tarnen si haec adiciantur, pacti vel per doh exceptionem occurretur contra placita servitutem vindicanti : idque et S^binum respondisse Cassius rettuht et sibi placêre. — i. Modum a"ö^rservltutibu^^^ genere vehicuh agatur vel non agatur (veluti ut equo dumtaxat) vel ut certum pondus vehatur vel grex ille transducatur aut carbo portetur. — 2. Intervalla dierum et horarum non ad temporis causam, sed ad modum pertinent iure constitutae servitutis. 68 D. 41, 3, 10, 1. Ulpianus libro sexto decimo ad edictum. Hoe iure 'utimur, ut servitutes per se nusquam longo tempore capi possint, cum aedificiis possint. 69 D. 8, 1, 14, pr. Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Servitutes praediorüm rusticorum etiamsi corporibus accedunt, incorporales tarnen sunt et ideo usu non capiuntur : 21 vel ideo, quia tales sunt servitutes, ut non habeant certam continuamque possessionem : nemo enim tam perpetuo, tam continenter ire potest, ut nullo momento possessio eius interpellari videatur. idem et in servitutibus praediorum urbanorum observatur. 70 D. 41, 3, 4, 28. Paulus libro quinquagensimo quarto ad edictum. Libertatem servitutium usucapi posse verius est, quia eam usucapionem sustulit lex Scribonia, quae servitutem constituebat, non etiam eam, quae libertatem praestat sublata servitute. itaque si, cum tibi servitutem deberem, ne mihi puta liceret altius aedificare, et per statutum tempus altius aedificatum habuero, sublata erit servitus. 71 D. 8, 5, 10, pr. Ulpianus libro quinquagensimo tertio ad edictum. Si quis diuturno usu et longa quasi possessione ius aquae ducendae nactus sit, non est ei necesse docere de iure, quo aqua constituta est, veluti ex legato vel alio modo, sed utilem habet actionem, ut ostendat per annos forte tot usum se non vi non clam non precario possedisse. — 1. Agi autem hac actione poterit non tantum cum eo, in cuius agro aqua oritur vel per cuius fundum ducitur, verum etiam cum omnibus agi poterit, quicumque aquam non ducere impediunt, exemplo ceterarum servitutium. et generaliter quicumque aquam ducere impediat, hac actione cum eo experiri potero. 72 C. 7, 33, 12, 4. Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. Eodem observando et si res non soli sint, sed incorporales, quae in iure consistunt, veluti usus fructus et ceterae servitutes. (a. 531). 73 D. 8, 6, 1. Gaius libro septimo ad edictum provinciale. Servitutes praediorum confunduntur, si idem utriusque praedii dominus esse coeperit. 22 74 D. 8, 2, 30. Paulus libro quinto decimo ad Sabinum. Si quis aedes, quae suis aedibus servirent, cum emisset traditas. sibi accepit, confusa sublataque servitus est, et si rursus vendere vult, nominatim imponenda servitus est: alioquin liberae veniunt. — 1. Si partem praedii nanctus sim, quod mihi aut cui ego serviam, non confundi servitutem placet, quia pro parte servitus retinetur. itaque si praedia mea praediis tuis serviant et tuorum partem mihi et ego meorum partem tibi tradidero, manebit servitus. item usus fructus in alterutris praediis adquisitus non interrumpit servitutem. 75 Paulus, Sententtae. 1, 17, 1. Viam, iter, actum, aquae ductum, qui biennio usus non est, amisisoe videtur; nee enim usucapi possunt, quae non utendo amittuntur. — 2. Servitus hauriendae aquae vel ducendae biennio omissa intercidit, et biennio usurpata recipitur. 76 D. 8, 2, 6. Gaius libro septimo ad edictum provinciale. Haec autem iura simihter ut rusticorum quoque praediorum certo tempore non utendo pereunt: nisi quod haec dissimilitudo est, quod non omnimodo pereunt non utendo, sed ita, si vicinus simul hbertatem usucapiat. veluti si aedes tuae aedibus meis serviant, ne altius tollantur, ne luminibus mearum aedium officiatur, et ego per statutum tempus fenestras meas praefixas habuero vel obstruxero, ita demum ius meum amitto, si tu per hoe tempus aedes tuas altius sublatas habueris : alioquin si nihil novi feceris, retineo servitutem. item si tigni immissi aedes tuae servitutem debent et ego exemero tignum, ita demum amitto ius meum, si tu foramen, unde exemptum est tignum, obturaveris et per constitutum tempus ita habueris : ahoquin si nihil novi feceris, integrum ius suum permanet. 77 D. 8, 5, 2, pr. Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. De servitutibus in rem actiones competunt nobis adexemplum earum quae ad usum fructum pertinent, tam confes- 23 soria quam negatoria, confessoria ei qui servitutes sibi competere contendit, negatoria domino qui negat. — 1. Haec autem in rem actio confessoria nulli alii quam domino fundi competit: servitutem enim nemo vindicare potest quam is qui dominium in fundo vicino habet, cui servitutem dicit deberi. 78 D. 43, 19, 1, pr. Ulpianus libro septuagensimo ad edictum. Praetor ait: 'Quo itinere actuque privato, quo de agitur, vel via hoe anno nee vi nee clam nee precario, ab ülo usus es, quo minus ita utaris, vim fieri veto.'