32 C. I, A. 2. - NUM ORIGO APOSTOLICA PROBET INSPIRATIONEM 54. Scholion. De extensione inspirationis ad omnes partes Scripturae. Tum saec. XVII1, tum praesertim saeculo XIX ad finem verg en te 3 nonnulli auctores putarunt doctrinam de inspiratione ita accipi posse, ut influxus Dei se non aequaliter extenderet ad omnes partes genuinas Scripturae, sed coarctaretur ad eas, quae attento fine Scripturarum, principaliores dicendae sunt. Missis diversitatibus inferioris momenti3 docebant, hagiographos ea, quae religionem, fidem et mores spectant, quae ad finem a Deo intentum necessario faciunt, ex influxu divino conscripsisse, cetera, np. res mere historicas, geographicas, chronologicas, physicas, uno verbo profana aut accessoria, non agente sed permittente Spiritu Sancto. Quod ideo potissimum asserebant, ut salvo dogmate catholico concedere possent, in partibus accessoriis ss. librorum quosdam veri nominis errores inveniri. Intellegebant - siquidem, qUod infra ex professo dicturi sumus, influxum inspiratorium, si talis est ut per eum Deus veras auctor verbi scripti exsistat, omnem errorem necessario excludere. 55. Hujusmodi limitationem inspirationis nulla ratione posse admitti, diserte declaravit LEO XIII: „Nefas omnino fuerit, inspirationem ad aliquas tantum s. Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Neque enim toleranda est eorum ratio, qui ex istis difficultatibus [ex scientiis profanis petitis] sese expediunt, id nimirum dare non dubitantes, inspirationem divinam ad res fidei morumque, nihil praeterea pertinere, eo quod falso arbitrentur, de veritate sententiarum quum agitur, non adeo exquirendum quaenam dixerit Deus, ut non magis perpendatur, quam ob apótres et la fidélité de la réproduction nous est garantie par ceux-ci. L'inspiration des apótres a donc été connue dans leur caractère apostolique, celle de Mare et de Luc dans leur apostolicité derivée (L c, p. 90). — 1 Holden; postea Chrismann. — 2 Lenormant, Rohling, card. Newman, di Bartolo, d'Hulst, Semeria, Didiot (ex quibus plures doctrinam suam correxerunt.) 3 Ad diversitates inferioris momenti etiam pertinet, quod nonnulli {di Bartolo, d'Hulst) nomen quidem inspirationis pro tota Scriptura servabant, sed, distinguendo varios gradus inspirationis, pro rebus profanis non eum admittebant influxum, per quem Deus sit verus auctor harum partium. Siquidem haec theoria „inspirationis mitigatae," quum reapse sit negatio illius inspirationis, quam ecclesia docet, a theoria.,inspirationis limitatac" verbotenus tantum differt. C l A. 2 - EXTENSIO INSPIR. AD OMNES PARTES 33 causam ea dixerit" I — Et merite quidem ita docuit summus pontifex; nam ut aha quae rem forte non omnino conficiunt omittamus, hujusmodi limitatio contradicit traditioni catholicae. Siquidem ss. patres consensu saltem moraliter universali ét inspirationem totius. Scripturae diserte testantur, ét ideo omnem veri nominis eruorem ab universa Scriptura excludunt, quia eam per totam inspiratione divina conditam esse credunt: „professi unanimes, libros eos ét integros ét per partes a divino aeque eSse afflatu, Deumque nipsum per sacros auctores elocutum nihil admodum a veritate alienum ponere potuisse" b Adversarii id praecipue urgent, inspirationem ultra finem suum 56. non extendi, finem autem esse docere religionem, nihil praeterea. Concedendum est, finem proprium Scripturae esse, ut homines doceantur veritates theoreticas et practicas ad vitam aeternam conducentes 3. Hinc merite infertur, solas res ex se ad religionem pertinentes, (sub quibus tarnen comprehenduntur multa facta historica, nexum internum cum doctrinis habentia) propter se et ex pcimatia Dei intentione inspiratas esse; sed non sequitur, cetera, quae natura sua aut nullatenus aut remotissime tantum ad religionem faciunt, ab influxu inspiratorio excludi, potuerunt enim inspirari ex intentione secundaria, i.e. propter alia, np. propter res religiosas utilius et convenientius manifestandas. Et ita reapse factum esse, ex traditione catholica constat. Nee desideratur ratio gravissima, quare Deus ita agere voluerit. Ad auctoritatem ScriQturae plurimum confert, ut omnia, quae 57. in ea continentur, inspirata esse noscantur. Btsi enim in nonnullis casibus prompte dijudicatur, quid religiosum sit, quid non, fines haud semper facile discernuntur. Hinc nisi omnia inspirata essent, saepe fluctuaret legentium et exponentium sententia, testimonia scripturistica passim rejicerentur sub praetextu non-inspirationis, eet. Igitur ad inconcussam auctoritatem s. Scripturae necesse fuit, 1 Ene. Providentissimus, in Leonis XIII aUoc*tï<*KX (Ed. Desclée) V< p. 221. * Ene. Providentissimus, L c., p. 222; Corluy in Scienc* cathelique, 1893, p. 481 et fonck, Der Kamp/ urn d. Wahrheit der h. Schrift, p. 21. — 3 Cfr. Rom. 15, 4; 77 Tim. 3, 15—17. 44 C. I, A. 3. - DESCRlPnO EEONINA INSPIRATIONIS EXPLICATUR hac forma enuntiandain esse, quin eam recte, i.e. secundum veritatem et apte, i.e. secundum convenientem formulationem concipiat. Diximus, inspirationem, secundum se considerata», non importare supernaturalem acceptionem rerum; nam aliquando,: scAnllbi scribendae erant res hagiographo naturaliter imperviae, supernatUralis acceptio rerum cognoscendarum inspirationem comitabatur. ~ Similiter fieri potuit, ut adjutorium divini luminis etiam praevias hagiographi investigationes de rebus naturaliter cognoscibilibus aliquando direxerito. Verum tarnen nee hoe nee illud ad naturam inspirationis pertinet) reapse enim hujusmodi auxilia ipsam inspirationem -praecedebant, - aut tempore simul et natura, aut saltem natura. 72. Ex dictis colliges, quomodo cognitio supernaturalis, quae est de ratione inspirationis, distinguatur a revelatione. Revelatie- (proprie dicta) homini pandit veritatem aut omnino incognitam aut non satis cognitam, et hac de causa necessario importat tum supernaturalem acceptionem rerum, tum supernaturale judicium Inspiratio qua talis non causat acceptionem novarum rerum, non auget extensive ' cognitionem theoreticam hagiographi, sed formaliter causat judicium practicum, quod haec res jam cognita (sive naturaliter, sive per revelationem inspirationi saltem logica ipraeviam) sit scribenda. Utrum autem de hoe judicio practico dicendum sit, quod implicite continet supernaturale judicium theoreticum de veritate rei, an potius quod judicium theoreticum ab hagiographo jam formatum divinitus confirmat, non ita liquet. Nihilominus influxus inspiratorius quatenus intellectum afficit, in sensu latiori revelatio vocari potest, quatenus np. per revelationem intellegitur omnis cognitio divinitus causata; talis enim absque dubio est judicium practicum ut supra. 73^ „Ut.. fideliter conscribere vettent." En tnolionem voluntatis. Intellegendus est influxus efficax, sed non necessitans, quo Deus, qui omnia fortiter simul et suaviter operatur, facit, ut hagiographus velit scribere quaecumque ex divino lumine scribenda concepit et eo modo, quo ea scribenda concepit. 46 Z. % A. 3. — NUM HUGIOGRAPHI CONSCII. ffUER. SUAE INSPIR. comitatur, assistentiam vocare, et ita in inspiratione biblica distinguere voluerit inspirationem presse dictam et assistentiam (intellegendo assistentiam positivam, verum influxum), quaestio est de mero nomine. 75. Corollarium. Quaeri solet, num hagiographi propriam inspirationem cognoverint? Certum est, naturam influxus inspiratorii hujusmodi notitiam per se non involvere; quum enim ipsa divina impressio secundum se sensum et intellectum superet, et hagiographi sub motu Dei actionem vere humanam habuerint, inspirationem suam nonnisi revelatione discere potuerunt. Num de facto eam semper cognoverint, non ita liquet. Si verum est, quod supra insinuavimus, primitivam ecclesiam scivisse, omnia scripta ab apostolis ex officio edita, ex inspiratione procedere, a fortiori ponendum est ipsos apostolos inspirationis suae conscios fuisse. Ceterum theologi, modernis nonnihil exceptie, probabilius praesumere solent, cunctos hagiographos divinum influxum cognovisse, quia id instrumento intellegenti magis convenire videtur. Alii ex 77 Mach. 2, 20—33; 15. 38—40, et Luc, 1, 1—3 inferunt, hos saltem auctores inspirationis suae ignaros fuisse. Verum neutrum certum est. 76. III. Ex praedictis jam constat, quid censeamus de inspiratione verborum. In omni libro distinguere licet partem formalem: res et sententias, et partem materialem: verba et verborum constructiones. Jam quicumque inspirationem totius Scripturae profitentur, ponunt et ponere debent, inspirationem saltem complectere totam partem formalem Scripturae, a. v. omnes sententias seu judicia ibi contenta ex inspiratione procedere 1: inspiratio realis. Verum de parte materiali seu ut dici solet, de inspiratione verbali disputatur. 77. Inspiratio realis (tantum). Saeculo elapso multum invaluit opinio, speciem literariam, stylum, verborum delectum non Deo, sed 1 Omnia judicia, intellege non quaslibet enuntiationes, formam logicam judicii habentes, sed eas, sive propositiones sive propositionum series, quibus verum judicium ab hagiographo profertur. Qui v. g. parabolam scribit, quantum ad formam logicam plurima judicia consignabit, sed contingere potest, ut tota hac propositionum serie nonnisi unum aut duo judicia proferat. C. I, A. 3. — INSPIRATIO REALIS TANTUM 47 hagiographo tamquam causae principali esse tribuenda, ita tarnen ut Deus assistentia negativa ineptas expressiones praecavisset, imo interdum, quoties np. ad aptam expressionem sententiae inspiratae requirebatur. ipsa verba suppeditasset h Omnino concedendum est, hanc opinionem salvo dogmate sustineri posse, nam inspiratio realis una cum assistentia praedicta sufficit ad hoe, ut Deus vere dicatur „auctor" totius Scripturae; Hinc defensores ejus inferunt, inspirationem verbalem gratis asseri. Praeterea sententiam suam suadent tum textibus, quibus significatur ipsos hagiographos aliquid humano modo laborasse2, tum eo, quod per illam explicantur diversitates styli et imperfectiones literariae, de quibus supra s. Inspiratio (etiam) verbalis duplid modo acdpi potest; aut ita ut 78. Deus singula verba dictaverit eo fere modo, quo magister discipulis lectionem dictat, solam scriptionem mechanicam hagiographo relinquendo; aut ita ut idem influxus Dei in intellectum ac voluntatem, qui effedt, ut hagiographus haec judicia scribenda condperet et exprimere vellet, simul effecerit, ut ea sub hac forma literaria conk dperet et consignare vellet, veram hagiographis relinquendo actionem propriam tum quoad ipsas sententias scribendas, tum a fortiori quoad formam literariam, ipsaque verba adhibenda. Porro inspiratio verbalis priori modo accepta, quam olim multi protestantes et nonnulli catholid propugnarunt, certo rejidenda est et universaliter rejidtur. Verum altero modo intellecta probabilius videtur admittenda et nostro tempore in dies frequentiores defensores acquirit; unde eam in superiori explicatione continuo supposuimus. Sane haec sententia a. plenius respondet definitioni vaticanae, 79, libros nostros propterea sacros esse, „quod Spiritu s. inspirante oonsedpti Deum habent auctorem", et effato Leonis xm: „Spiritum S. 1 Facile vides In hac sententia, distinctionem inspirationis et assistentiae negativae non esse quaestionem de mero nomine; nam per eam pars libri materialis positivo influxui divino, i. e. verae inspirationi subtrahitur. — 1 Imprimis II Mach. 2, 24-27; 15, 39. — » Cfr. supra n» 64 et 67. 48 C I. A. 3. — INSPIRATIO VERBALIS assumpsisse homines tamquam instrumenta ad scribendum" \ b. Melius respondet intellect»* traditionali; etsi enim s. patres quaestionem hanc ex professo non tractaverunt, plurima eorum effata ejusmodi sunt ut in theoria solius inspirationis realis vix sustineantur. c. Rationabilior est; siquidem Deus., nisi leges psychologicas suspenderit* cuncta judicia exprimenda inspirare non potuit, quin eo ipso in verborum delectum influeret. Denique d. satis explicat omnia facta scripturistica, ad quae adversaöi provocare solent: magnam diversitatem in stylo, defectus literarios, diversam rationem qua idem factum narratur. idem sermo refertur, laborem humanum hagiographorum. — Objectionts praecipuae sunt: 1' Patres saepe dicunt: non verba Scripturae consideranda esse, sed sensum. Recte omnino; nam etiam in nostra sententia verba sunt propter sensum, unde etiam inspiratio ea complectebatur non propter ipsa, sed propter sensum exprimendum. 2° Si etiam verba inspirata sunt, utique textus originalis tantum, versiones non sunt simpliciter „verbum Dei" et „Scriptura"^ Respondeo: verba translata ab originalibus differunt materialiter, non formaliter seu secundum significationem; unde versio manet verbum Dei et Scriptura simpliciter, heet non eodum sensu absoluto ac textus originalis. Nonne effatum Chrysostomi, latine redditum, ab omnibus simpliciter et sine addito vocatur verbum Chrysostomi?8 IV. Consectanum primum inspirationis rite intellectae est, quod omnia, quae in genuinis Scripturae locis coniinentur, sunt verbum Dei, Consequentia est manifesta; Deus est auctor universae Scripturae, et quidquid in quolibet übro invenitur scriptum, ab auctore libri procedit, — Ceterum consectanum hoe, quod scil, ea quae in Scripturis continentur, sunt verbum Dei, in fontibus revelationis saltem aeque explicite continetur ac genuina notio inspirationis, per quam Deus sit auctor principalis Scripturae. Atqui hinc habetur responsum promptum et effleax contra nonnullos, qui apparatu k Ene. Providentissimus, 1. c., p. 221. — • Cfr. de hac qua^öone Chauvin, Ulnspirot&m, p. 167 pro inspiratione veebfcbj; Der Katholtk, 1900, I, p. llo; et Pesch, De Inspir. p. 4Ó9 contra inspirationem verbalem. TRACTATUS DE FONTIBUS REVELATIONIS NEC NON DE FIDE DIVINA. TRACTATUS DE FONTIBUS REVELATIONIS NEC NON DE FIDE DIVINA AUCTORE G. VAN NOORT PAROCHO AMSTELODAMENSI OLIM S. THEOL. IN SEMINARIO WARMUNDANO PROFESSORE EDIT10 TERTIA RECOQNITA 1926 y SUMPTIBUS SOCIETATIS ED1TRIC1S ANONYMAE (ANTEA PAULI BRAND) BUSSUM IN HOLLAND1A EVULGETUR Ultrajecti, Dr. J. TH. BEYENS, die 12a Martii 1920 a£f hoe dep. TRACTATUS DE FONTIBUS REVELATIONIS'. Superiorum tractatuum, de veta Religione scil. et de Ecclesia, 1. generalis conclusio fait, Christum, Dei legatum, coelestem doctrinam hominibus attulisse et ecclesiam catholicam, indefectibilitate et infallibilitate auctam, instituisse ad hanc suam doctrinam perpetuo conservandam et praedicandam. Hinc statim inferes, praedicationem ecclesiae pro tempore viventis cuilibet generationi esse regulam fidei, ab ipso Christo constitutam. Praedicationem, dico, ecclesiae pro tempore viventis; nam ét a voluntate Christi alienum ét per se impossibile est, ut homines saeculi vigesimi fidem suam immediate discant a praedicatione ecclesiae v.g. secundi vel decimi saeculi. Sed quemadmodum patres nostri, quid credere deberent, ab ecclesia sui temporis audierunt, ita nos lege Christi obligamur audire ecclesiam praesentem. Ecclesiam intellege magisterium ecclesiasticum, i. e. episcopatum romano-catholicum,. qui, collegium petro-apostolicum continuando, pleno jure participat rum mandato, tum promissione Domini: „Docete omnes gentes... docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis; et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi" 2. Nunc autem, quum nemo det quod non habet, oritur quaestio, undenam summus pontifex et episcopi hodiecni accipiant doctrinam 1 Speciales de hac materia tractatus ediderunt e.g. Melchior Cano, (f1560) De Locis theoloqicis ; Bellarminus, De Verbo Dei; J. B. Franzelin, Tract. de divina Traditionc et Scriptura, Romae, Ed. 3, 1882; J. J. Berthier, O. P., De Locis theologicis, Taurini, 1888; H. Lambrecht, De Locis tkeologicüi Gandavi, 1890; L. de San, s. J., Tract. de divina Traditione et Scriptura, Brugis, 1903; S. Dl Bartolo, Nuova csposizione dei criteri teologici, (editio 2a, per s. Cong. Ind. permissa ) Romae, 1904. — 1 Mi. 28, 19—20. ï 2 INTRODUCTIO — VOX TRADITIO Christi, quam nobis cunctisque gentibus praedicare debent? Et quum ab una parte manifestum sit, eos ipsum Christum et apostolos per Spiritum s. docentes propriis auribus non audivisse, ab alia parte constet, doctrinam christianam iis non de novo revelari, remanet ut doctrinam Domini accipiant traditione superiorum generationum. Nomen traditionis diversimode sumitur. Vel enim accipitur objective, pro ipsa re seu doctrina, quae ab antiquis temporibus ad nos pervenit; vel active, pro actu aut serie actuum, quibus doctrina illa ad nos transmissa est; vel denique complexe pro doctrina transmissa una cum ejus transmissione. Dicendo magisterium hodiernum doctrinam christianam accipere traditione, vocem „traditionis" sumimus in sensu activo, pro actibus quibus depositum fidei ab organis revelationis, Christo et apostolis, ad nostra tempora devenit. Porro in his actibus duo distinguere necesse est: actus quibus depositum doctrinae per i organa revelationis definitive constituitur: traditio (activa) constitutiva; et actus quibus depositum, jam definitive constitutum, a primis acceptoribus ad subsequentes et posteros transfunditur: traditio (activa) conservativa- Traditio constitutiva triplici modo concipi potest, aut ita ut revelatio tota, quanta conservari debet, sub influxu et cautione divina litteris consignetur, aut ita ut de tota doctrina nihil Deo auctore scriba tur, aut denique ita ut doctrina partim viva tantum voce ab organis revelationis manifestetur, partim vero Deo inspirante scribatur. Traditio conservativa iterum diversis modis concipi potest; nee necessario sequitur modum traditionis constitutivae. Nam in hypothesi depositi, ex toto vel ex parte viva tantum voce constituti, haud necesse est, etiam acceptores turn immediatos turn posteros a scribendo abstinuisse, quum nihil impediat quominus doctrina, a praeconibus revelationis oretenus tantum intimata, deinceps hominum industria litteris consignetur, imo a multis diversis temporibus, locis, modis consignetur. Vides traditionem in sensu lato, quem hucusque adhibuimus, INTRODUCTIO — DUO FONTES REVELATIONIS 3 aequaliter comprehendere traditionem per scripta et traditionem sine scripto seu oralem. His praenotatis prindpalis quaestio est contra protestantes de 3. modo traditionis constitutivae. Illi siquidem, supponendo doctrinam christianam totam, quanta conservari debuit, Deo inspirante fuisse conscriptam, s. Scripturam venerantur ut unicum, fontein revelationis, i. e. ut unicum promptuarium authenticum, unde doctrina coelestis seu verbum Dei accipi possit. Contra ecclesia catholica profltetur, doctrinam salutarem nee sola Scriptura definitive apud ecclesiam depositam esse, nee totam Deo auctore esse conscriptam, et ita praeter traditionem scriptam etiam agnoscit traditionem oralem, quae Traditio simpliciter, in sensu restricto, vocari solet Conc. Vatic: „Supernaturalis revelatio secundum universalis ecclesiae fidem continetur in libris [Deo auctore] scriptis et sine scripto [inspirato] traditionibus"1. Agnoscit itaque duos fontes revelationis: inspiratam Scripturam et Traditionem divino-apostolicam. „Traditionem" nunc intellege in sensu complexo pro doctrina, orali praedicatione in depositum fidei quondam collocata et nobis fideliter conservata (quin tarnen de modo hujus conservationis quidquam aSseratur). Hic autem recollige alium errorem protestantium, non minus 4. fundamentalem, circa regulam fidei. Quum enim non agnoscant perenne magisterium ecclesiae, divinitus institutum et divina auctoritate praeditum, docent s. Scripturam, unicum fontem revelationis, simul esse unicam regulam fidei, unicam mensuram authenticam, qua fides christianorum regitur et secundum quam singuli, quantum fieri potest immediate, objectum materiale fidei suae demetiri debent. Dico: unicam regulam seu mensuram authenticam. Non enim infitiantur, plerosque homines fidem suam proxime suscipere ex institutione parentum et praedicatione „ministrorum," imo ipsi formulas seu „confessiones" fidei condunt; sed dicunt, nee praedicationem ministrorum quantumvis solemnem et unanimem, nee 1 Const. De fid. cath. cp. 2. 4 INTRODUCTIO — APUD PROTESTANTES UNA REGULA FIDEI confessiones „ecclesiae" per se ipsas valere ad plenam certitudinem praestandam; proinde cuivis homini liberum esse, imo obligationem incumbere inquirendi pro viribus, num et quousque confessio ecclesiae Scripturae respondeat; ita ut quilibet privatus a confessione „ecclesiae" recedere possit ac debeat, quamprimum ipse judicaverit, confessionem non reddere genuinum sensum Scripturae1. Vides ex sententia protestantium publicam praedicationem et solemnem confessionem „ecclesiae" eodem fere censu venire, quo apud catholicos venit institutio parentum vel cujusvis doctoris privati. Generatim loquendo pro pueris ac rudioribus legitima praesumptio erit, confessionem suae sectae Scripturae convenire; quamdiu haec praesumptio perstat et opportunitas propriae inquisitionis deficit, eam tuto sequuntur; nihil ultra. Confessio provisorie ligare potest, quia et quatenus praesumitut verbo Dei scripto concordare; sed intrinsecam et absolutam auctoritatem non habet, quia non constat divinitus, quod Scripturae respondet. 5. Longe alia est doctrina ecclesiae catholicae. Certe fatetur, fidem nostram necessario respondere debere verbo Dei, quale prostat in fontibus revelationis; proinde Scripturam (una cum Traditione) esse veram et infallibilem regulam fidei; sed simul asserit, dari adhuc aliam regulam fidei aeque infallibilem, praedicationem scil. magisterii ecclesiastici. Magisterium ecclesiae, quia in praedicanda doctrina christiana per assistentiam s. Spiritus infallibilitate pollet, per se ipsum cunctis plenam fidem facit, per se ipsum absolute ligat, ita ut nemo umquam causam objective legitimam habere possit ab ejus doctrina recedendi, sicut nee quisquam causam habere potest recedendi a vera doctrina Scripturae. Porro si ex Christi voluntate duae dentur regulae fidei, ordo aliquis inter eas exsistere debet Ordo autem divinitus institutus est hic, ut praedicatio ecclesiae credentibus sit regula fidei proxima, Scriptura vero et Traditio, ex quibus praedicatio ecclesiae hauritur, regula fidei remota seu mediata. i Dr. Bavinck: „De eenvoudigste geloovige kan en mag met de Schrift in de hand desnoods tegen heel eene kerk zich verzetten, gelijk Luther deed tegen Rome" {Geref. Dogm. I, p. 399). BnHHHB INTRODUCTIO — APUD CATHOLICOS DUPLEX REGULA FIDEI 5 Praedicatio ecclesiae est regula fidei proxima, quia singuli fideles 6. qua tales, sive rudes sint sive docti, objectum materiale suae confessionis immediate ex ea mensurare ét tuto possunt ét omnino debent, quin iis qua fidelibus, i.e. ad fidem suam regulandam, umquam incumbere possit obligatio perscrutandi Scripturam et Traditionem. Siquidem vi charismatis infallibilitatis divinitus cautum est, ne praedicatio ecclesiae vel in minimo a Scriptura et Traditione recedat. Scriptura et Traditio sunt regula fidei remota, quia immediate 7. non fidem credentium sed praedicationem magistrorum regulant. Etsi enim lectio s. Scripturae et studium Traditionis etiam iis, qui authentico magisterio non funguntur, multum utilitatis afferre, imo ad alios fines (praeter fidem suam regulandam) necessaria esse queunt, voluntas Dei Scripturas non ordinavit ad hoe ut privatus quisque fidem suam ex iis conquirat, sed magisterium ecclesiae instituit, ut assistente Spiritu s. eas tuto conservet et fideliter explicet. Sequitur, quemlibet christianum, qui, scrutando Scripturam aut Traditionem, in iis doctrinam se invenisse putaret, praedicationi ecclesiae vere et certo contrariam, dogma ecclesiae propriae in» ventioni praeferre illico debere; non quasi verbum ecclesiae verbo Dei praevaleat, sed quia divinitus certum est, sensum dogmati catholico adversum, non esse genuinum s. Scripturae sensum, non esse verbum Dei. Haec, quae de praedicatione infallibilis ecclesiae fidem nostram regulante summatim perstrinximus, maxima parte jam constant ex tract. de Ecclesia1; infra autem, ubi de agnoscendis et explicandis Scriptura et Tradititione sermo erit, majorem lucem accipient; unde hoe loco non nisi pro pleniori intellegentia tum veritatis catholicae tum erroris protestantici memorata sunt. Venimus itaque ad doctrinam de fontibus revelationis. Exsisten- 8, tiam duorum fontium et praecipua, quae de eorum natura et usu tenenda sunt, testimonio ecclesiae accipimus. Undenam enim tutius Cfr. art. de institutione hierarchiae (cap. II, art. I et II) et imprimis de infallibilitate (cap. m, art. I) cum suo consectario de regula fidei (n° 100.) 6 INTRODUCTIO - ARGUMENTUM LIBRI disceremus vasa, thesaurum divinae revelationis continentia, quam ab ea, cui thesauri illius conservatio et dispensatio divinitus est concredita? Indubium siquidem est, infaUibilitatem ecclesiae, quam alibi probavimus, praeprimis complectere quaestiones de promptuariis, ex quibus doctrina christiana hauritur. Verum doctrina ecclesiae explicanda, ordinanda, varüs argumentis probanda est. 9. Praesens tractatus, qui secundum praedicta in duo capita, alterum de s. Scriptura, alterum de s. Traditione recidit, ab aliis inscribitur de verbo Dei; et differentia in eo tantum est, quod hi solum contentum, nos insimul continentia nominamus. Inscribitur adhuc de Regula fidei, qui titulus recte adhibetur si disputatio praeter Scripturam et Traditionem etiam praedicationem ecclesiae complectitur, secus vero minus conveniens videtur. Etsi enim Scriptura et Traditio, quum fidem nostram remote regulent, regula fidei vocari possunt, consultius videtur nomen illud reservare praedicationi ecclesiae; siquidem nomine regulae illud proprife designari solet, cui res regulanda seu mensuranda immediate comparatur. Denique inscribitur etiam de Locis theologicis. Sedes seu armentaria, e quibus quaelibet scientia argumenta sua haurit, inde ab Aristotele, hujus scientiae loei (tótzoi) audiunt. Quum igitur theologia argumenta sibi propria ultimo non nisi ex Scriptura et Traditione mutuare possit, duo illa prompturaria, quae respectu ecclesiae et cujuslibet hominis fidelis sunt fontes revelationis et fidei, per comparationem ad scientiam theologicam merito vocantur hei. Quodsi theologi plures, imo, duce Cano, decem locos enumerant, res explicatur ex eo, quod locis maxime fontalibus derivatos1, locis propris communes2 adjungunt. 1 Loei proprii (i. e. quibus sola theologia utitur,) sed derivati sunt consensus ecclesiae dispersae, concilia, summi pontifices, ss. Patres et theologi. Hos derivatos vocamus, non quia ecclesia et magisterium ecclesiae auctoritatem suam a Scriptura mutuat, sed quia doctrina quam proponunt, ex Scriptura et Traditione derivatur. * Loei communes (quibus praeter theologiam etiam aliae disciplinae utuntur) sant lumen rationis, pkilosopki, historici, qui tarnen ad unum np^rëtionem naturalem facile reducuntur. C. I. - S. SCRIPTURA, QUID S1T. 7 CAPUT I. De s. Scriptura S. Scriptara (s. Litterae, s. Biblia) ad tramites concilii vatic. 1 10. definiri potest: collectio librorum, qui, „Spiritu s. inspirante conscripti, Deum habent auctorem atque ut tales ipsi ecclesiae traditi sunt". Igirur ut aliquis liber sit pars s. Scripturae duo simul requiruntur, primo ut per inspirationem Spiritus s. conscriptus sit, ut sit inspiratus; deinde ut tamquam inspiratus ecclesiae traditus sit. Quum autem testimonium ecclesiae de libris, ut inspiratis ab ipsa receptis, inde potissimum habeatur, quod hujusmodi libri in catalogum seu canonem redacti esse noscuntur, breviter dici potest, secundo loco requiri, ut liber sit canonicus, i. e. in canonem ecclesiasticum relatus. Per se patet, receptionem per ecclesiam non influere in naturam libri, ad intrinsecum ejus valorem ac dignitatem nihil conferre. Hinc ad quaestionem, num liber inspiratus, sed ecclesiae noncommissus, si forsan exsisteret, habendus esset s. Scriptura, respondendum est cum distinctione. Si per „s.Scripturam" intellegeretur liber divinae originis, proinde secundum se divinae auctoritatis, nihil ultra, hujusmodi liber certe esset s. Scriptura. Verum si per „s. Scripturam" intellegitur liber divinae originis, qui sit fons revelationis christianae, ex quo praedicatio ecclesiae et fides catholica hauriantur, negative respondendum est. Atqui ecclesia et theologia .. fiji|fa^)i<-a nomen „s. Scripturae" non nisi in hac altera significatione adhibent. Et merito quidem, tractant enim de s. Scriptura, eaque utuntur, formaliter ut est fons revelationis. Manifestum autem est, ecclesiam praedicationem suam mutuare non posse ex libro ut inspirato, nisi ejus inspirationem a Christo aut apostolis didicerit. Quum de facto nullus exsistat liber inspiratus, qui non sit canonicus, termini, „inspiratus" et „canonicus" saepe promiscue adhibentur. Nihilominus notiones inspirationis et canonicitatis ,1 1 Const. De fid. cath. cp. 2. 8 c i, a i. — canon, qu1d sit. realiter differunt, etsi inadaequate tantum, nam canonicitas inspirationem supponit atque includit. 11. Quia inspiratio canonicitatem ontologice praecedit, plerique theologi primum de inspiratione, deinde de canonicitate agunt. Nobis praeplacet ordo inversus. Canonicitas primario et explicite dicit, talem librum ab ecclesia recipi ut sacrum, ut fontem authenticum revelationis, quin adhuc distincte aperiatur intima ratio hujus receptionis, np. inspiratio. Atqui receptio per ecclesiam, quum sit factum externum et publicum, facilius cognoscitur et probatur quam inspiratio. Praeterea receptio per ecclesiam semel probata exsistit argumentum indirectum quidem, sed validissimum pro inspiratione. Igitur ordo disputationis erit hic. In art. I dicemus de canone s. Scripturae, inquirentes, num ecclesia libros, quos hodie ut Scripturam proponit, semper receperit; ita ut credibile sit, eos a Christo et apostolis esse acceptos. In art. II inquiremus, num libri illi merito dicantur inspirati. In art. III considerabimus naturam inspirationis ejusque consectaria; denique in art. IV ea congeremus, quae pertinent ad usum s. Scripturae. Art. i. De canone s. scripturae. 12. 1. Canon, xavcóv (xdvn, xéwa = arundo) apud graecos erat instrumentum, quo utebantur fabri ut lapides et ligna, sive secanda sive struenda, ad rectam lineam exigerent; latine: mensara. Metaphorice designabat illud omne quod est norma credendi vel agendi: ó xavcèv rijg dkrjêelas, rijs moiecoc (symbolum); canones ecclesiastici. Hinc libri Scripturae a patribus, praesertim latinis, saepius vocantur canonici, quia sunt regula fidei et morum. Et hoe sensu nonnumquam etiam ipsa collectio ss. librorum Canon audiebat. 13. Verum vox canon apud graecos etiam adhibebatur pro registro seu catalogo; et in hac praesertim signifleatione vox inde a saec. IV materiae nostrae applicata est. Igitur canon Scripturae erat C. I, A. I. — LIBRI PROTO- ET DEUTERO-CANONICI 9 catalogus eorum Ubrorum, quos ecclesia ut divinos suscipiebat et ut tales in suis conventibus publice legebat; libri canonici erant libri in catalogum ecclesiae redacti. Haec significatie» etiam postea praevaluit, quin tarnen alia supra indicata excluderetur, nam libri eo ipso quod in registro ecclesiae exstabant, ut regula fidei agnoscebantur. Libris canonicis opponebantur apocryphi (Ó7ioxQviae, sed a seipsa, i. e. a solo facto quod est a Deo inepirata; sed quaestto est, num divina Scripturae auctoritas ex sohj^ripturae lectione nobis cum certitudine inno/esca/. Hanc, non illam autopisfl^n catholici negant. C. t A. 2. — CRITERIUM INSPIRATIONIS 19 Vix opus est dicere, criteria primo et secundo loco indicata ad certam probationem inspirationis non sufficere; immediatum vero Spiritus s. testimonium in quoslibet fideles gratis et falso amrmari. 2° Exclusa avrommia, sequitur inspirationem Scripturae probari . debere testimonio. Quaeriter autem, num sufficere possit testimonium mere humanum ipsius hagiographi, i. e. illius hominis, qui sub influxu Spiritus s.. librum conscripsit; manifestum siquidem est, alios praeter hagiographum factum divinae inspirationis percipere non potuisse. Porro facile concedes, testimonium mere humanum hagiographi, si darètur, ad gignendam plenam certitudinem non sufficere; quis enim non videt, periculum hallucinationis in hujusmodi re rnajus esse, quam ut uni homini, etiam sincero et pio, de sua inspiratione absolute credatur l. 3° Restat ut tamquam criterium inspirationis assignetur testimonium divinum, per legitimum revelationis praeconem editum et debito modo ad nos transmissum. Porro hujusmodi testimonium transmitti potuit aut in aliquo libro ipsius Scripturae aut per alia documenta veracia. Quum autem testimonia pro inspiratione plurium saltem librorum reapse prostent in aliis ejusdem Scripturae partibus, praemonere juvat, libros Scripturae in hoe negotio non adhiberi ut inspiratos, sed ut humanitus veraces tantum. Certe principium peteret, qui ex Scriptura ut inspirata inspirationem ejus probare vellet; verum nihil prohibet argumentari hoe modo: libri N. T. historice veraces sunt, proinde fideliter referunt doctrinam Christi et apostolorum, quos legatos Dei jam novimus. Atqui ex his libris comperimus, v. g. Christum et b. Paulum docuisse inspirationem quorumdam librorum; ergo de inspiratione horum librorum constat testimonio divino, per legatum authenticum quondam edito et veraci documento ad nos propagato. Ceterum aliud est asserere, inspirationem Scripturae ultimo non nisi per testimonium divinum legitime probari, aliud quaerere 1 Diximus, non sufficere testimonium mere humanum hagiographi; nam si hagiograhus, de cujus missione divina aliunde jam constaret, propriam inspirationem testaretur, testimonium non esset mere humanum. 20 C. I, A. 2. - FACTUM INSPIRATIONIS PROBATUR. modum hujus tóstimomi, np. utrnm semper explidte, an aliquando implicite, ut contentum in alio, editum fuerit; de quo infra pauca adjidam. Praeterea nimium foret exigere ut documenta antiqua, quae fidem inspirationis attestantur, diserte addant hanc veritatem niti traditione divina. Dummodo enim ostenderimus, fidem inspirationis ab antiquissimus temporibus communem fuisse in ecclesia, merito inferimus eam a Christo et apostolis fuisse acceptam. 33. PROP. Omnes libri tridentini canonis divinitus inspirati sunt. Dogma fidei est ex conc. vatic.: „Si quis s. Scripturae libros integros cum omnibus suis partibus, protft illos s. trid. synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negaverit, a. s." x. Probationem hoe modo ordinandam putamus. Primo proferemus argumenta Scripturistica, quae probant inspirationem plurium librorum. non vero omnium. His subjungemus argumenta nonscripturistica, effata scil. antiquorum patrum. quae si universalia sunt, probant inspirationem omnium librorum, quos illi patres sub nomine „Scripturae" comprehendebant'. Quodsi sunt particularia i. e. determinatos tantum libros directe spectantia, adhuc indirecte valere solent pro tota loquentium „Scriptura", quia indubium est, patres cunctos „Scripturae" libros in eodem censu habuise. Denique rem confirmabimus simul et explebimus argumento indirecto ex canonidtate. 34. I Argumenta scripturistica. 1° Pro Scriptura Vet. Test. Ex N. T. aliisque fontibus constat, judaeos tempore Christi libris, quos Scripturam nominabant, tribuisse auctoritatem absolutam, quia eos divinitus inspiratos credebant. Atqui Christus et apostoli hanc fidem judaeorum, tum quoad absolutam Scripturae auctoritatem, tum quoad intimam ejus rationem. np. inspirationem divinam, positive approbarunt. Ergo. i L c can. II 4. — J Dico: „quos HU patres nomine Scripturae comprehendebant"; manifestum siquidem est, in pensandis testhnoaiis lOórtim patrom, qui de canonicitate quorumdam librorum dubnaverunt, hujus aubitationis rationem esse habendam. C. I, A. 2. — INSPIRATIO PROBATUR ARGUM. SCRIPTURIST1CIS. 21 Major breviter probatur testimonio Josephi, qui palaestinensium, et Philonis, qui hellenistarum persuasionem refert. Josephus dicit, quod sacri judaeorum libri „merito creduntur divini", utpote a „solis prophetis" (= viris ex divino afflatu agentibus) conditi h Philo ipsas Scripturas appellat „eximia oracula prophetico ore edita" *. Minor. Christus et apostoli absolutam auctoritatem Scripturae plenissime agnoverunt. CHRISTUS: „Jota unum aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant" 3. — „Necesse est impleri omnia, quae scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tune aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas" 4. — „Non potest solvi scriptura" 6. — S. PETRUS: „Oportet impleri scripturam" 6. — S. PAULUS argumentatur ex eo, quod Scriptura memorat promissiones factas „semini" Abrahae „quasi in uno", et non „seminibus, quasi in multis" 7. Christus et apostoli omnimodam auctoritatem Scripturae repe- 35. tunt ex eo, quod in Scriptura Deus loquitur, quod scriptores sacri loquuntur in Spiritu Sancto, eet. a.v. eam repetunt ex inspiratione. Quod probatur tum modo quo Scripturam allegant, tum diserta declaratione s. Pauli. a. Modus, quo Scripturam allegant. CHRISTUS: „Quomodo ergo David in Spiritu vocat eum Dominum dicens: Dixit Dominus Domino meo" 8. i— S. PETRUS: „Oportet impleri scripturam, quam praedixit Spiritus s. per os David" 9. S. PAULUS: „Evangelium Dei, quod ante promiserat [Deus] per prophetas suos in Scripturis sanctis" '°. i— „Providens autem Scriptura, quia ex flde justificat gentes Deus, praenuntiavit Abrahae: quia benedicentur 1 C. Apion. I, 7—8. — 2 De nominum mutat.. apud Franzelin, De Trad. te Script.*, p. 324. Imo Philo putabat etiam vertionem LXX inspiratione confectam esse, „quasi quopiam invisibiliter singulfir 'pnterpTetibiK verba] dictante". De Vit. Moysis, apud franzelin, 1. c. — 3 Mt. 5, 18, Nomine Legis saepe intellegitur totum vetus testamentum. — 4 Luc. 24, 44—45. — * Jo. 10, 34. — « Act. % 16. — ' Gal. 3, 16; cfr. Heb. 12, 26—28, ubi ventas magni momenü eruitur ex voce „adhuc semel" apud Agg. 2, 6. — 8 Mt. 22, 43; cfr. Ps. 109. Quid autem sit dicere in Spiritu illustrari potest his verbis David: „Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam". II Peg. 23, 2. — 9 Act. 1, 16. Eamdem fidem proifitentur primi fideles, orantes: „Domine, qui Spiritu Sancto per os patris nostri David dueri tui dixisti: Quare fremuerunt gentes", eet. Act. 4, 25. — '° Rom. 1, 2. 22 C. I, A. 2 — INSPIRATIO PROBATUR. ARGUM. SCRIPTOR. in te omnes gentes"1; ubi Scriptura ponitur pro ipso Deo, auctore suo. Haec directe quidem inspirationem paucorum tantum textuum probant, sed quum toti scripturae eadem auctoritas tribuatur. et diversissimi loei iisdem formulis „scriptum est", „Scriptura didt" laudentur, recte conduditur, intimam rationem hujus auctoritatis pro omnibus lods esse eamdem, np. divinam inspirationem. 36. b. Diserta declaratie- s. Pauli. Apostolus Timotheo. ex patre gentili et matre judaea in Asia minori nato, scribit: „Ab infantia sacras literas nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem, quae est in Christo Jesu. Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia"2. Graece: „Ilaoa yQaqrrj deónvevotoe xai dxpêkfMK nqb? didaaxaXtav .... Parum refert, utrum vox naaa yQaqnj sumatur collective: tota Scriptura, an distributive: quaelibet Scriptura 3; semper enim designat totam collectionem, quam Timotheus ab infantia ut „sacras literas" noverat.; Iterum parum refert, utrum vox ^eónvsvoros cum Vulgata sumatur ut appositio ad omnem Scripturam, an cum textu primigenio ut praedicatum, semper enim explicite significa tur, deónvevoiiar ét omni Scripturae convenire ét fundamentum exsistere utilitatis atque auctoritatis Scripturae. 37. Vox êeójivevaros [êéög et nveco =spirare) alias nee apud LXX nee in N. T. occufrit; apud auctpres profanos aliquoties invenitur et influxum deorum in homines significat4. Igitur yQcupr] êeónvevoios vi vocis est scriptura facta ex afflatu seu instinctu divino. Si quaeras, num necessario intellegendus sit influxus tantae intensitatis, ut Scriptura per eum sit vere verbum Dei et Deus auctor Scripturae, respondemus, vocem deónvevoxo? hunc sensum certo i Qai 3( 8. — 1 // Tim. 3. 15—16. — 8 Et observa, quod in N. T. aomiae Scripturae saepe venit singularis aliquis textus aut sentenüa Scnpturae; cfr. Mt. 15, 28; Jo 13, 18;», 36-37; Act. 1,16; 8; 35. - * Cfr. Pesch, Prael. I. n° 607. C I, A. 2. - INSPIRATIO PROBATUR ARGUM. SCRIPTUR. 23 admittere, comparationem vero locorum supra (n° 35) laudatorum eum exigere. Ceterun» genuina significatio vöëËÊrJ&eÓ3tt>evorog illustrari- potest ex II Petr. 1, 19—21, ubi de „sermone prophetico" seu „prophetia Scripturae" dicitur, eam non esse foetum intellectus ac • voluntatis humanae, sed Spiritu s. inspirante locutos esse sanctos Dei homines: dXXd vno nvevfiarog êylov cpegófievói èMkwoav Syuk &eov &v&gwnoi. Igitur Spiritus s. ita agebat, ducebat, ferébat homines, ut „prophetia Scripturae" comparative loquendo non ab üs, sed ab ipso procederet Corollarium. Si quaeras, quorumnam librorum V. T. inspiratio 38. per praedicta probetur, respondendum est; saltem omnium protocanonicorum ; probabilius vero, imo probabilissime omnium omnino librorum; vix enim dubium est, „sacras literas", quas Timotheus hellenista ab infantia noverat, fuisse versionem LXX, etiam deuteros continentem . 2° Pro quibusdam libris N. Test. 39. a. In Ep. II Petri haec leguntur: „Domini nostri longanimitatem salutem arbitremini, sicut et charissimus frater noster Paulus. secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut et in omnibus epistolis, loquens in iis de his, in quibus sunt quaedam difficilia intellectu, quae indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem" s. Igitur s. Petrus quasdam epistolas paulinas „ceteris Scripturis" aequiparat, proinde implicite testatur, eas ex inspiratione esse conscrip tas. Non possumus cum certitudine determinare, quaenam fuerint „illae omnes epistolae", quas b. Petrus directe spectabat4: verum ipse loquendi modus indeterminatus „sicut in omnibus epistolis" aliqüid amplius insinuare mihi videtur. Nonne verba Petri profecta esse videntur ex hac persuasione: cuncta scripta, quae charissimus 1 Textum hunc nonnisi ad ülustnmdam significationem vocis öeónvevarog adhibemus; nam a. non constat, eum agere de hagiographis qua talibus, quum non improbaliter de prophetis in sensu stricto sive ioquentibus, sive saltem scribentibus, intellegi queat; et b. quia praeciso testimonio ecclesiae origo apostolica hujus epistolae minus probatur. — 1 Cfr. supra n° 15. — 3 // Petr. 3, 15—16. Minus constat utrum legendum sit: sv ndaaus rak humolafc, an: èv ndoaic èmotolaïs. — 4 Convenientesme intelleguntur 24 C. 1, A. 2. — INSPIRATIO PROBATUR ARGUM. SCRIPTUR. frater noster Paulus ad perfungendum munere suo apostolico condit, „ceteris Scripturis" aequiparantur, proinde inspirata habenda sunt? Quod si verum est, nulla ratio excogitari potest, quare b. Petrus ita de uno Paulo judicasset, et non etiam de reliquis apostolis ex officio scribentibus. Et ita, ni fallimur, textus petrinus inspirationem omnium scriptorum apostolicorum quodammodo insinuat. Attamen monere debemus, originem apostolicam Ep. II Petri ex solis documentis historicis non certo probari; binc qui mere historice procedere debet, testimonium praedictum ut petrinum urgere nequit. Manet tarnen testimonium fidei antiquissimae ecclesiae. 40. Argumentum probabile pro inspiratione Evang. sec. Luc deduci solet ex verbis s. PAULI: „Dicit enim Scriptura: non alligabis os bovi trituranti, et: dignus est operarius mercede sua" 1; nam sententia: „Dignus est", eet. sub hac forma nullibi in Scriptura invenitur nisi apud Luc. 10, 7. Verum quia verba: „Non alligabis" desumpta sunt ex Deur. 2, suspicari licet etiam alium textum „Dignus est" esse applicationem ad sensum eorum, qua ibidem 3 leguntur. 41. II Argumenta non-scripturistica. S. CLEMENS ROM.; „Inspexistis dilligenter Scripturas, quae verae sunt et datae per Spiritum Sanctum [rdg legde; ygayag, rag dlrjêeïg, rag dia rov nveifjuxtog rov dyfav]" *• — Verba imprimis intellegenda videntur de Vet. Test., non tarnen unice; nam s. Clemens non tantum plures textus Novi Test. laudat, sed praeterea de s. Paulo aperte dicit: „Certe divinitus inspiratus [nvevfianuc&g] ad vos literas misit" °. S. POLYCARPUS loquitur de „sacris literis" in quibus Philippenses exercitati erant, et statim laudat textum paulinum sub formula „ut in his Scripturis dictum est" 6. Igitur epistolas s. Pauli cunctae epistolae paulinae, quas ecclesiae tune temporis jam habebant. Porro iftBÏèntia communior catholicorum habet, Ep. II Petri. scriptam esse paulo ante mortem apostoli, a. 66 vel 67, igitur post omnes epistolas paulinas, una II Tim. forte excepta. — 1 / Tim. 5, 18. — » Deut. 25 4. — » L. c, 24,14. 4 Ep. I ad Cor. 45. — s L. c, 47, — * Ep. ad Philipp. 12. C. I, A. 2. — INSPIRATIO PROBATUR EX SS. PATRIBUS 25 aequiparavit „sacris Mieris", quarum inspirationem certe generatim admisit. — Idem valet de Ep. s. Barnabae tributa. ubi Evang. sec. Mt. laudatur cum formula: „sicut scriptum est." 1 S. JUSTINUS- M. (vel alius auctor) de scriptpribus V. T. dicit, eos res magnas et divinas non humanitus cognpfwisse „sed eo, quod tum in sanctos homines decendebat, dono" [np. Spiritu s.]; proinde iis opus fuit, „puros seipsos divini Spiritus operationi praebere, ut divinum illud delapsum e coelis plectrum, velut quodam dtharae aut lyrae instrumento, ita justfe hominibus utens, divinarum nobis et coelestium rerum cognitionem reduderet". Hinc semper sibi invicem consentiunt, licet ..varfiS lóds et temporibus divinam nobis doctrinam traderent" 3. Alibi s. Justinus primum aperte testatur inspirationem prophetarum, deinde innuit „commentarios apostolorum" [Evangelia] apud christianos practice £ in eodem censu haberi cum „scriptis prophetarum"5. ATHENAGORAS de Mose, Isaia, Jeremia, eet. didt: „Mente et 42. animo extra se rapti. impellente Spiritu- Sancto, quae ipsis inspirabantur ea sunt locuti, utente Ülis Spiritu Sancto, sicut si tibiam inflet tibicen" 4. S. IRENAEUS: „Scripturae quidem perfectae sunt, quippe a Verbo Dei et Spiritu ejus'dictae" 6. De apostolis didt: Evangelium quidem „tune praeconaverant, postea vero per voluntatem Dei in Srcipturis nobis tradiderunt, fundamentum et columnam fidei nostrae futurum" 6. Quomodo autem illud „per voluntatem Dei" intellegendum sit, patet ex alio loco, ubi habetur: „Praevidens Spiritus Sanctus depravatores, et praemuniens contra fraudulentiam eorum, per Matthaeum ait: Christi autem generatio sic erat" 7. S. THEOPHILUS ANTIOCH. errorem de Verbo Dei propulsando didt: „Haec non docent Scripturae sanctae, et quotquot Spiritu 1 Ep. Barnab. 4, 14. — ' Cohort, ad grtUcos, n° 8, cfr. n° 10. Communius dicitur, Cohortationem non a s. Justino, sed ab ignoto auctore saec. II vel saec. III ineuntis conscriptam esse : Bardenhewer, Gesch. d. Altk. Ltt. I, p. 203; eam esse genuinum opus s. Justini nuper osteodere conatus est WlDMANN in Forsch. s. christi Litt,- u. Dogmenvesch, III, 1902. — 3 Apol. I. a* 36 et 67. — 4 Ltgat pro ChrisHanis. n« 9. — 5 Adv. Haer. II, 28, 2. — , L. c, III, 1. — 7 L. c, Hl, 1«, 2. . 26 C. | A. 2. — INSPIRATIO PROBATUR EX SS PATRIBUS. Sancto af flati fuere [navtes oi nvevpmocpóooi], ex quibus Joannes dicit: In prindpio erat Verbum" l. — „Consentaneae inveniuntur prophetarum et evangeÜorum sententiae, propterea quod omnes uno Dei affiati Spiritu locuti sunt"; et mox textus paulinos laudat ut „verbum Dei" [&eïos Xóyog] s. CLEMENS ALEX.: „Possemtibiinnumeras scripturas afferre. quarum ne apex quidem unus praeteribit, qui non perficiatur; nam os Domini, Spiritus Sanctus, ea est elocutus" 3. — „Qui divinis Scripturis credit, habet demonstrationem irrefragabilem, vocem scilicet Dei, qui Scripturas dedit" 4. S. HlPPOLYTUS: „Quomodo ipse [Deus] per sanctas Scripturas docere voluit, sic intellegamus" 6. TERTULLIANUS : „Apostolus [Paulus] eodem utique Spiritu actus, quocum omnis Scriptura divina, tum et illa Genesis digesta est" s. „Qui putaveris nihil nos de salute caesarum curare, inspice Dei voces, literas nostras . . Orate, inquit, pro regibus et pro principibus [/ Tim. 2, 2]" 7. Alibi testatur ecclesiam romanam in eodem censu habere vetus test. cum novo: „Legem et prophetas cum evangelicis et apostolicis literis miscet, et inde potat fidem"8. S. CYPRIANUS : „Obtemperandum fuit, fili carissime, desiderio tuo spirituali ex impensissima petitione divina magisteria poscenti, quibus nos Dominus per Scripturas sanctas erudire et instruere dignatus est" 9. ORIGENES: „Deus justus et bonus, pater d. n. J. G, legem et prophetas et evangelia ipse dedit. Sane quod Spiritus s. unumquemque sanctorum vel prophetarum vel apostolorum inspiraverit, et non alius Spiritus in veteribus, alius vero in his, qui in adventu Christi inspirati sunt, fuerit, manifestissime in ecclesiis praedicatur" 10. —, „Dicemus, in confesso esse apud utrosque [judaeos et christianos] libros [V T.] divino Spiritu esse scriptos, de illorum autem interpretatione nos cum judaeis dissentire" ". 1 Ad Autolyc. II. 22. — 1 L. c, III, 12; 14. — • Protreptic. 9. — *. Strom. II, 2. — 5 C. Noetunt 9; cfr. 11. — • De Oratione, 22. — * Afolog. c. 31. — 8 Praescript. 36. — 9 Prooem. ad. Ubr. Testimon. — 10 De princip. praef n» 4, cfr. n" 8, et L IV,.n» 1 et n°6. — 11 C. Celsum, V,60. C. I, A. 2. — INSPIRATIO PROBATUR EX PATRIBUS 27 EUSEBIUS CAESAR, citat antiquum auctorem, invehentem in Arte- 44. montonos{Anti«trinitariossaec.;ffl^ „quod divinis Scripturis manus audacter intulerunt . . . Aut enim sacras Scripturas a s. Spiritu dictatas esse non credunt, ac proinde infldeles sunt, aut semetipsos Spiritu Sancto sapientiores esse existimant, ac proinde quid aliud sunt quam daemoniaci" h S. CYRILLUS HIER.: „Ista nos docent divinitus inspiratae veteris et povi Testamenti Scripturae"; et mox s. Scripturas dicit „a Spiritu s. dictatas" 2. S. ATHANASIUS memorat „divinas Scripturas, quas ad salutem habemus"; dolet quod nonnulli „Scripturae divinitus inspiratae" apocryphos miscent, et concludit: „Contenti simus Scriptura divinitus inspirata, quae nos edoceat, cujus libros supra indicavimus" 3. S. BASILIUS: „Neque lectiones negligas novi testamenti maxime, propterea quod saepe ex veteri testamento oritur detrimentum; non quod scriptae sint res noxiae, sed quod eorum qui laeduntur, mens infirma. Omnis enim panis ad alendum idoneus; Sed nocet infirmis. Sic igitur omnis Scriptura divinitus inspirata est atque utilis, nee in ea quidquam inquinatum" 4. S. CHRYSOSTOMUS: „Deus ab initio per seipsüm homirnbus 45. loquebatur, . . . sed quia sua familiaritate postea indigni facti fuerunt . . quasi longe absentibus literas. mittit. Et has quidem literas dedit Deus, attulit autem Moyses" 6. — „Neque enim vel syllaba vel apiculus est in sacris literis, in cujus profundo non sit grandis quispiam thesaurus ... Nam si in saecularibus negotüa scripta ab una. syllaba multum momenti habent, multo magis hoe in Scripturis divinis, a Spiritu s. compositis, invenitur" 6. S. AMBROSIUS in verba Luc. I, 1: „Multi conati sunt ordinare narrationem", eet. scribit: „Non conatus est Matthaeus, non conatus est Marcus, non conatus est Joannes, non conatus est Lucas ; sed, divino Spiritu ubertatem dictorum rerumque omnium ministrante, sine ullo molimine coepta compleverunt" 7. — „Negant 1 H. E., V, 28. — 3 Cat. 4, 33, 34. — 3 Ep. /est. 39; cfr. supra n° 26. i Ep. 4z ad Chilonem, n° 3. — 5 Hom. 2 in Gen. n» 2. — 6 Hom. 21 in Gen. n" 1. — 7 Exp. Evang. Luc. 1. I, cp. 1. 28 C. E A. 2. — INSPIRATIO PROBATUR EX PATRIBUS ' plerique nostros secundum artem scripsisse. Nee nos obnitimur, non enim secundum artem scripserunt, sed secundum gratiam quae super omnem artem est: scripserunt enim quae Spriritus iis loqui dabat" S. HlERONYMUS scribit: Nonnulla in versione latina evangeliorum emendavi, non quod „aliquid de verbis Domini corrigendum putaverim, aut non divinitus inspiratum, sed latinorum codicum vitiositatem ad graecam originem" volui emendare ft 46. S. AUGUSTINUS: „De illa civitate unde peregrinamur [coelo] literae nobis venerunt, ipsae sunt Scripturae, quae nos hortantur ut bene vivamus"3. — „Hic [Filius Dei] prius per prophetas, ' deinde per seipsum, postea per apostolos, quantum satis esse judicavit, locutus, etiam Scripturam condidit quae canonica nominatur, eminentissimae auctoritatis" *. — „Itaque quum illi [Evangelistae] scripserint quae ille ostendit et dixit, nequaquam dicendum est quod ipse non scripserit; quandoquidem membra ejus id operata sunt, quod dicitante capite cognoverunt. Quidquid enim ille de suis factis et dictis nos legere voluit, hoe scribendum illis tamquam suis manibus imperavit" s. THEODORETUS contra eos, qui dicebant non omnes psalmos a David scriptos esse, observat: „Ego de nis sane nihil affirmo. Quid enim mea refert, sive hujus omnes, sive illorum [np. aliorum] aliqui sint, cum constet divini Spiritus afflatu universos esse conscriptos" 6. 47. S. GREGORIUS M.: „Quis haec [librum Job] scripserit, valde supervacue quaeritur, cum tarnen auctor libri Spiritus Sanctus fideliter credatur. Ipse igitur haec scripsit, qui scribenda dictavit . . . Cum igitur rem cognoscimus, ejusque rei Spiritum s. auctorem tenemus, quia scriptorem quaerimus, quid aliud agimus, nisi iegentes literas, de calamo percontamur . . . Scriptores igitur sacri eloquii, quia impulsu s. Spiritus agitantur, sic de se in illo testimonium tamquam de aliis proferunt. Ergo s. Spiritus per Moysem locutus est de Moyse; s. Spiritus per Joannem locutus est de Joanne. Paulus ' Ep. 8 ad Justum, n' 1. — 1 Ep. 21 ad Marcellam, n° 1. — * In Ps. go, Enarr. 2, n° 1. — * De CwLvXI, 3; cfr. Confess. VII, 21, 27. — 5 De concensu Evang. I, 35, 54. — 8 Praef. in Ps. C. I. A. 2 - INSPIRATIO PROBATUR EX PATRIBUS 29 quoque, quia non ex seipso loqueretur, insinuat dicens: An experimentum quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus"1. Cotollarium. Argumentum traditionale non infirmatur ex eo, 48. quod etiam scripta s. patrum et decreta conciliorum aliquoties Spiritui s. inspiranti, imo dictanti. tribuuütur2. Dummodo enim integrae s. patrum doctrinae et practicae ejus applicationi rite attenderis, fedle videbis, eos haud eodem sensu libros canonicos aliaque scripta humanae originis Spiritui s. tribuisse. Exemplo sit s. AUGUSTINUS, qui postquam dixerat, s. Hieronymum „non tantum donante, verum etiam dictante Spiritu" scripsisse, mox aper- p tissime subjungit: „Ego fateor charitati tuae: solis iis Scrip^urarum libris, qui canonici jam nominantur, didici hunc timorem honoremque deferre, ut nullum eorum auctorem scribendo aliquid errasse flrmissime eredam" s. III. Argumentum indirectum pro inspiratione,|^|us Scriofurae 49. utriusque testamenti deducitur ex canonicitate. Quaestio de libro in canonem recipiendo ex mente ss. patrum semper includebat quaestionem de inspiratione illius libri. Non enim simpliciter quaerebatur, num talis liber esset uttÜs tantum vel pius, sed num accensendus esset collecfioni illorum librorum, de quorum inspiratione divina apud omnes constabat. Scimus utique, faciem directam et explicitam controversiae nonnumquam aliud spectasse, imprimis originem libri apostolicam, sed . ultima ratio disceptationis aut dubii semper fuit, num talis liber aequiparandus esset libris inspiratis, tum quoad absolutam auctoritatem, tum etiam quoad intimam hujus auctoritatis causam, np. inspirationem. Dico: etiam quoad intimam auctoritatis causam, nam a. numquam ss. patres vel levissime innuunt, ultimam rationem dignitatis et auctoritatis pro d&essis libris „Scripturae" esse diversam. Praeterea b. reverentia patrum erga scripturas inspiratas tanta fuit, ut iis nequaquam simpliciter aequiparassent librum, quantumvis 1 Moral. 1. I, praef. n° 2. — * Cfr. Tertull. De cultu fem. I, 3; s. august. Ep. 82, ad Hieron. 2; s. Leo m. Ep. 14.5, 1. — * L. c, n» 3. 30 C. I. A. 2. — INSPIRATIO PROBATUR ARGUM. INDIRECTO veracem et utilem, quem sola humana industria concinnatum esse credidissent. Igitur 1° Ex eo, quod libri longe plerique statim absque ulla controversia universaliter recepti sunt, constat eorum inspirationem semper apud omnes in confesso fuisse. 2° Ex eo, quod patres reliquos libros saltem ab initio saec. V consensu moraliter unanimi susceperunt, iterum constat, horum inspirationem saltem ex tune eadem universalitate fuisse admissam. 50. Inferes, etiam hic applicari quod in fine superioris articuli diximus : praecisa auctoritate infallibilis ecclesiae, solis documentis historicis cum cèifitudine probatur inspiratiólibrorum longe plurimorum, non vero omnium. Certe non defuerunt argumenta, quibus permoti patres quarti et quinti saeculi judicium ratum et flxum de inspirfitloiie deuterorum tulerunt, verum haec argumenta nobis nonnisi ex parte conservata sunt; in quantum vero servata exsistunt, exponuntur ab auctoribus biblicis, ad quos pertinet doctrinam antiquorum patrum de singulis libris explorare. 51. CorohWium. In controversüs de recipiendis libris deuteris N.T., imprimis Apoc, et Ep. ad Hebr. quaestio explicita et directa plerumque fuit, num liber originem haberet ab uno ex apostolis. Vindicata origine apostolica, liber Scripturis accensebatur, secus apocryphus judicabatur. Hinc quaeritur, num charisma apostolatus a patribus habitum sit, et consequenter etiam a nobis habendum sit criterium inspirationis? Porro genuinus sensus quaestionis non est, num de inspiratione alicujus libri constare possit absque testimonio divino, sed potius : num hujusmodi testimonium jam implicite contineatur in origine apostolica, in facto scil. quod liber conditus fuit ab apostolo qua tali, i. e. in exercitio muneris apostolici. 52. Sententia communior negat; plures tarnen auctores Lamy, Reithmayr, Ubaldi, Cellerier, Székely, Schanz', Joüon 2 affirmant. 1 Apol. des Christentums, II3, % 20, p. 608, seq. — * Études,, 98 (1904) p. 80. C. I, A. 2. — NUM ORIGO APOSTOLICA PROBET INSPIRATIONEM 31 quorum sententia, dummodo rite exponatur, verior nobis videtur. Concedendum est, apostolatum secundum se spectatum non indudere inspirationem ad scribendum. Plures viri ex collegio apostolico nullam Scripturam condiderunt et tarnen veri apostoli fuerunt, i.e. nullo praerogativo ad apostolatum intrinsecus pertinente caruerunt. Nee repugnat apostolus ex offidocscribens absque inspiratione, sicut v.g. repugnat apostolus loquens aut scribens sine charismate infallibifitatis in rebus fidei et morum. Censemus tarnen charisma inspirationis de facto extrinsece Cotbnexum fuisse cum apostolatu, ita ut apostoli, quoties in perfungendo suo munere apostohco ahquid scriberent, de facto semper fuerint inspirati; censemus praeterea hanc connexionem extrinsecam sed realem antiquae ecclesiae fuisse cognitam, imo eam ex II Peer. 3, 15—16 ahquatenus insinuari. Nisi enim exsistentia et notitia bujusmodi connexionis admittatur, modus argumentandi ss. patrum non satis explicatur \ Praeterea nemo ex antiquis patribus testimonia expticita pro inspiratione singulorum librorum N. T. cog» novisse videtur. Porro notum est charismata extraordinaria Spiritus Sancti non solis apostolis; sed etiam multis ex eorum cooperatoribus immediatis, diversa licet mensura, fuisse concessa. Hinc mirum non est, etiam charisma inspirationis quibusdam viris apostolicis, Marco, Lucae, impertitum fuisse. Verum quia soli apostoli fundamentum ecclesiae exsistebant2, necesse fuit, libros horum virorum apud ecclesiam aliqua ratione ut inspiratos accreditari per unum ex apostolis: origo mediata apostolica. Hinc ab anüquissimis temporibus evangelium Mard ad s. Petrum, evangelium Lucae ad b. Paulum referebatur, imo nonnulli patres disertam horum librorum approbationem per unum ex apostolis memorant . 1 Nonne s. Augustinus, agens de quibusdam apocrypMs, , Quae si iltorum [apostolorum] essent, recepti essent ab ecclesia Dei (C.adv. Leg I 20 39) — 2 Cfr. Ephes. 2,20. — 3 Cfr. Tertullianus, C.Marcton, IV, 5, cfr. 2- ÉuseBTOS, H. E. II, 15; III, 24; s. Hieronymus, De ViK'S. En quomodo rem cóncipit p. JoüON: „L'apötre, chaque fois qu'il éc«t en apótre, est inspiré. II n'est pas nécessaire, qu'il écrive lufcmême. Mare et LU© sont personnellement iidpiirés, mais leur charisme est objectivement conóüOOBWSS Dieft ne leur a conféré 1'inspiration scripturaire et cette inspiration ne nous est connue qu'aux deux conditions suivafttes: ils ont réproduit 4'enseignement des 34 C. fa A. 2. — EXTENSIO JNSPIR. AD OMNES 'PARTES aut inspirationem ad omnia et singula extendere, aut res profanas • Scriptura excludere- Atqui hoe ultimum fuisset valde inconveniens. Sane a. permui ta, quae prima facie viden tur mere historica, media te quidem sed plurimum conferunt ad eruditionem religiosam, quatenus aut divinam providentiam in praeparando condendoque regno D*f, in sortibus hominum moderandis, eet. nobis ob oculos ponunt, aut describunt vitas sanctorum quidem in exemplum, iniquorum vero in documentum. Manifestum autem est, hujusmodi historias convenienter ordinari non potuisse, quin continuo miseer en tur plurima particularia, chronologica, topographica, genealogica, tralatitia, uno verbo mere profana, sine quibus liber esset insipidus, proinde minus aptus ad suum finem. b. Ad defensionem veritatis rehgiosae non parum confert, ut auctoritas historica librorum, in quibus continetur, etiam internis criteriis suadeatur. Atqui hujusmodi criteria maxima parte habentur ex notitiis profanis passim adjectis. c. Suavis Dei providentia Scripturam ita condere voluit, ut libri divini simul essent vere humani. Hinc efflatum suum accommodabat conditionibus tum eorum, quos ut instrumenta ad scribendum assumebat, tum Ülorum ad quos libri proxime destinabantur. Huc pertinet, quod scriptio externis occasionibus respondebat, quod pro adjunctis eligebatur species literaria, modo historica, modo didactica, poëtica, epistolaria, eet. Atqui consequentia hujus oeconomiae postulabat, ut Spiritus s. hagiographos moveret ad permiscendum ea accessoria, quae homines tali forma literaria utentes communiter adjicere solent. Hinc salutationes in fine epistolarum, quaedam particularia ad necessitates corporales pertinentia 1, aliaque id genus. Porro doctrinae modo expositae minime contradicit celebre effatum AUGUSTINI; „Spiritum s., qui per ipsos [hagiographos] loquebatur, noluisse ista [flguram coeli, eet.] docere homines, nulli saluti profutura" 2. Tantum abest, ut Augustinus res profanas inspirationi subtraxerit, ut eas diserte sub inspiratione comprehenderit. Lege contextum. Verum quia finis Scripturae non est docere flguram coeli, eet., intellexit, s. auctores in hujusmodi rebus descri- 1 Cfr. v. g. I Tim. 5, 23; // 7»». 4. 13; Philem. 22. — 1 De Gen. ad lil II, 9, 20. C. I, A. 2. — EXTENSIO INSPIR, AD OMNES PARTES 35 bendis adhibere potuisse modum loquendi vulgarem et improprium, et inde conclusit in talibus sensum obvium Scripturae non esse urgendum contra certa scientiae naturalis placita. Coroüariam. Ex praedictis intellegitur, quo sensu et quo jure 58 distinguuntur in s. Scriptura loei inspirati per se vel propter se, et loei inspirati per accidens vel propter alia. Illi nonnumquam vocantur per se dogmatici; bi per accidens dogmatici. ART. III. DE NATURA ET CONSECTAR1IS INSPIRATIONIS t I Admisso facto inspirationis, necessario dicendum est, libros s. 59 Scripturae doos habere auctores; conscripti enim sunt ab hominibus, quos hagiographos vocamus, et nihilominus sunt „verbum Dei", Deum vel (per appropriationem) Spiritum s. habent auctorem. Ex textibus autem in superiori arf. allatis aperte didicimus habitudinem duarum causarum ad invicem: Spiritus s. agebat seu ferebat hagiographum, per os hagiographi loquebatur; hagiographus loquebatur in Spiritu, per Spiritum, eet. Igitur Deus Scripturam causavit mediante homine, Deus est ejus causa sive auctor principalis, hagiographus causa sive auctor instrumentalis. S. THOMAS; „Auctor principalis Scripturae sanctae est Spiritus s., homo autem fuit auctor instrumentalis" *. Idem habet LEO XM, docens: „Spiritum s. assumpsisse homines tamquam instrumenta ad scribendum" 3. Nee aliud reapse significatur, quoties Deus vocatur auctor primarius, homo auctor secundarius. 1 Cfr. praeter Auctores p. 18 laudatos, Pègues, Une pensee de s. Thomas sur P Inspiration, in Rev. Thomiste, 1895; Lévesque, Essai sur la nature de r Inspiratio» j in Rev. d. Facultés cath. de l'Ouest, 1895; cfr. Rev. Bibl. 1895— 1896; lagrange, L'Inspiration des Livres Sainls, et L'Inspiration et les exigences de la critique, in Rev, Bibl. 1896; Ned. Kath. Stemmen, 1905, p. 162; S. Schiffini, Divinitas Scriplurarum, 1905. — * Quodlib. VU, a. 14 ad 6. — ' Ene. Providentissimus, 1. c, p. 221. 36 C I, A. 3. — DE NATURA INSPIRATIONIS Porro si haec ver* *uat, doctrina de habitudine causae principalis 'W' instrumentalis tum ad invicem, tum ad effectum, mul tum conferre debet ad naturam inspirationis saltem aliquatenus intellegendam et genuinam ejus notionem praeparandam. 60. 1° De ratione causae prinoipaHs est, quod faciat agere instrwmentum. S. THOMAS: „Causa instrumentalis agit per motum, quo movetur a principali agente" lv Statim sequitur errasse eos, qui inspirationem Scripturae ita acceperunt, ut veram motionem Dei, causae principalis, in hagiographum aut non' admitterent aut ad aliquas tantum Scripturae partes coangustarent. Igitur rejicienda est: 61. a. Opinio Dan. Haneberg (a. 1850), qui docuit librum sola humana industria compositum, posse fleri s. Scripturam si postea ab ecclesia approbetur et in canonem referatur. — Hanc doctrinam respidt conc. vatic. dicens: „Eos ftibros] ecclesia pro sacris et canonicis habet, non ideo quod soja humana industria concinnati, sua deinde auctoritate sint approbati, . . . sed," eet2. b. Opinio, quae venire solet nomine Lessii et Duhamel (a. 1587): „Liber aliquis (qualis forte est 77 Machab.) humana industria sine assistentia Spiritus s. scriptus, si Spiritus s. postea testatur, nihil ibi esse falsum, efficitur Scriptura sacra" 3. — Opiniones sub a. et b. relatae nonnumquam decorantur nomine inspirationis subsequentis; quod est manifesta contradictio in adjecto. c. Opinio Jo. Jahn (a- 1814), qui nomine usitato quidem sed minus apto (ut ait) inspirationis intellegendam putavit assistentiam Dei mere negativam, quae nihil inspirasset, nihil docuisset, sed solos errores praecavisset; inspiratio negativa. Hunc errorem respicere videtur conc. vatic. dicens: „Eos [libros] ecclesia pro sacris . . . habet non ideo duntaxat, quod revelationem sine errore contineant. sed quia, eet. . « S. 7h. III, 62, I. — 1 Const. De fide cath. cpv.Br — Cl. Haneberg, ep. spirensis, post conc vatic, in-Vtf. 4 operis sui Geschicme dtfOffenbarung (1876) sententiam suam emeödavit. — » De hac aliisque thesibus a. '1687—1588 acritér disputatum est inter univertitatem et Jesuitas lovanibnses. Lessuw-et XHlliamel parenttfesin de libro II Mach. ut suam non admiseruül; 'praeterea tessius in ep. ad ar^fciep. mechlin. sensum theseos nonnihil emollivit. Cfr. Dausch, L c, p. 146. — 4 L. c. C. I, A. 3. — ERRORES DE NATURA INSPIRATIONIS 37 d. Opinio Jac. Bonfcère (a. 1625), secundum quem ad inspirationem sufflcit, si Deus modo generali hominem excitet ad talera historiam scribendam, ei continuo invigilet paratus ad interveniendum, denique positivo influxu interveniat, quoties sine hujusmodi interventu conscriptor errassetl. — Inspiratio concomitant,; quae praecise quatenus concipitur ut concomitans non est inspiratio. 2° De ratione causae instrumentalis est, quod habeat duplicem 62. actionem. instrumentalem ac propriam, et quod instrumentalem actionem non perficiat,' nisi exercendo actionem propriaj*S.THOMASr» „Instrumentum habet duas actiones; unam instrumentalem, secundum quam operatur non in virtute propria, sed in virtute prin$4r> palis agentis; aliam habet actionem propriam, quae competit sibi secundum propriam formam, sicut securi competit scindere ratione suae acuitatis, facere autem lectum in quantum est instrumentum artis; non autem perficit instrumentalem actionem nisi exercendo actionem propriam, scindendo enim facit lectum" 3. Jam in nostra materia Deus hominem adhibere voluit tamquam instrumentum ad scribendum verbum Dei (actio instrumentalis, superans naturam hominis.) Quaeritur autem quomodo homo ad hunc effectum concurrerit, qualis fuerit actio propria hagiographi sub motu Dei. a. Praesumendum videtur, hagiographos opus Dei perfedsse 63. exercendo actionem naturae suae convenientem, actionem sdl. non mechanicam, sed vere humanam i. e. intellectivam ac liberam. Deum non decet violentiam inferre creaturis suis, hominibus uti tamquam instrumentis mere mechanicis, quorum manus tantummodo moveatur, ita ut „mente perturbata et sicut arreptit*"?? eloquia Dei conscribant. Contra suavi providentiae omnino congruit, ut homine utens, utatur actionibus vere humanis, ita np. ut hagiographus per influxum divinum res scribendas intellectu concipiat et libera voluntate ad earum consignationem procedat. Neque nimis fidenter dicas, sub motu Dei efflcad non dari locum actionibus 1 Cfr. Dausch, L c, p. 153. — » S. Tik III, 62, I ad 2 — » Gfr. 5. Th. n, 173, 3 ad 4 38 C L A. 3. - RATIO CAUSAE INSTRUMENTALIS APPLICATUR vere humanis, nam etiam in hac materia applicatur principium s. THOMAE: „MotJOB«prfmi moventis non recipitur uniformiter in omnibus mobilibus,-«ed in unoquoque secundum proprium modum, et sic non repugnat, quod Deus est causa actus liberi arbitrii" k Jam si Scripturam aperimus, videmus, hagiographos reapse non manu tantum, sed intellectu et voluntate sua ad condendum verbum Dei collaborasse. Auctor libri II Mach. scribit: „Ab Jasone cyrenaeo quinque libris comprehensa, tentavimus nos uno volumine breviare... Nobis non facilem laborem, imo vero negotium plenum vigiliarum ac sudoris assumpsimus" 3. Praeterea in fine libri adjicit, viribus suis tribuendum esse, si ordinatio rerum imperfecta et mediocris videatur: Kal el ph> xaXÓK xal evêimojg rij avvrd^ei, rovro xal avtès^jfóvAov el dè eineAcog xal uerglco;^ xovxo bpvtabv fjv fjiois. — Etiam s. Lucas testatur se libera voluntate ad evangelium scrtbendum processisse, quum omnia ab exordüs diligenter explorasset: „Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt rerum,... visum est et mihi, assecuto omnia a principio dilligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile" 4. b. Adhuc praesumendum videttttnbagiographos opus Dei iperri fecisse, exercendo actionem propriam, modo singulorum indoli, culturae, ceterisque dispositionibus peculiaribus propottionato. Quodsi reapse iffitum fuei^tïpingenium, dispositiones, adjuncta hagiographi ex libro inspirato cognosohpoterunt, quemadmodum v. g. ex imagine depicta cognoscitur utrum pictor cretam an carbonemüatüum acutum an obtusum adhibuerit. Praesumptioni iterum respondet verft**,, S. HlERONYMUS?irjJ5ÏB Isaia sciendum, quod in sermone suo disertus esfasquippe ut vir nobilis et urbanae doquentiae". „Jeremias sermone quidem videtur esse rusticior. Porro simplicitas eloquii a loco [viculo quodam] ei, in quo natu*il*st, accidit" 6. S. IgfiNAEUS obsetwrt, b. Paulum frequenter uti hyperbatis „propter velocitatem sermonum suorum et propter impetum qui in ipso est spiritus" 6. — S. AUfiUSTINUS I De malo. 3, 2 c. et ad»4A— 2 // Mackr Jt^BMITte— »,ïL. 0*05, 39. — * Luc. 1, 1—3. — s Pracfat. in Isa. et in Jertm. — • Adv. tor. III, 7, 2. .t! C L A. 3. — RATIO CAUSAE 1NTRUMENT. APPLICATUR 39 de evangelistis scribit: „Ut quisque meminerat et ut cuique cordi erat, vel brevius vel prolixius, eamdem tarnen explicare sententiam, ita res explicasse manifestum est" i. Etiam s. Chrysostomus discrepantias evangeliorum inde explicat, quod evangelistae non ex conventione, sed diversis locis ac temporibus scripserunt s. Ceterum omnes exegetae ex scopo et conditionibus hagiographorum explicare nituntur, quare v. g. hanc rem omiserint aut illam tali modo retulerint; nee quisquam hujusmodi quaestiones proxime ex voluntate Dei et inspiratione solvendas esse autumat. Nonne auctores catholici, haud secus ac rationalistae, in solvenda quaestione synoptica laborant? ' Igitur, quam vis rem positive non intellegamus, omnino concedendum est, hagiographos sub motu et influxu Spiritus s. habuisse actionem vere humanam ac personalem, sive individualem, tum respectu styli et formae literariae, tum etiam respectu ipsarum rerum scribendarum. Quis enim sibi persuadebit, laborem „plenum vigiliarum ac sudoris", quem auctor H Mach. memorat, solorum verborum et non etiam rerum atque adjunctorum delectum spectasse ? Sequitur claudicare comparationes patrum, quando dicunt hagiographos fuisse „calamos" aut „amanuenses" Spiritus Sancti. Calami fuere et amanuenses, quia in condenda Scriptura nihil fecerunt nisi ex motu Dei; sed fuerunt calami intellegentes ac liberi, nee tales amanuenses, qui in concipiendis et exprimendis domini sensis vix quidquam humano modo laborant. Diximus, hagiographos in condenda Scriptura nihil' fecisse nisi ex motu Dei, minime enim requiritur, ut omnes labores hagiographorum, qui ad Scripturam condendam etiam remote aliquid contuleunt, ex influxu Dei processerint. Ad Ifbrum, quem hodie scribo, multum mihi prosunt studia et inquisitiones ante annos, quando de libro componendo nondum cogitabam, peractae; nihilominus studia illa non pertinent ad ipsam compositionem libri mei. Supposito itaque, quod hagiographi in verbo Dei conscribendo usi fuerint notitiis et experientiis antea comparatis, necesse non est influxum inspiratorium ad hujusmodi praeparationes plus minusve remotas 1 De consens. Evang. II, 12,37. — 2 Hom. I inMt.T&2. 40 C. I, A. 3. - TOTUS EFFECTUS AB UTRAQUECAUSA. extendere. Aliud est usus instrumenti, aliud praeparatio ejus. Praeparatio hagiographi ad hoe ut esset aptum instrumentum Spiritus Sancti, sivs JOftturalis fuerit sive supernaturaUs. ad ipsam inspirationem non pertinet. 3° Si quaeritur, quaenam pars effectus, i. e. opens absoluti, tribuenda sit causae principaH, quaenam causae instrumentah, respondet s. THOMAS: „Idem effectus totus attribuitur instrumento, et principali agenti etiam totus" 1; utique sub diversis rationibus. Hinc inspirationem minus recte intellegere videntur, qui distinguendo partem formalem (res et sententias) et partem materialem (formant literariam, sententiarum ordinem, stylum, verborum delectum) libri inspirati, illam quidem soli fere Spiritui Sancto, hanc vero soli fere hagiographo (sub assistentia negativa Dei) tribuunt aut tribuere videntur. Dicendum putamus: liber inspiratus secundum utramque suam partem totus a Deo est, et totus ab hagiographo; siquidem nihil est in eo a Spiritu s. nisi per hagiographum, nihil ab hagiographo nisi ex motu Spiritus Sancti. — Quum autert I» confesso sit, effectum simpliciter et sine addito tribuendum esse causae principali, instrumento vero nonnisi secundum quid, statim vides, quare solus Deus nuncupetur auctor Scripturae simpliciter. . Porro ex dictis non sequitur, obscuritates, imperfectiones styti, barbarismos, eet., quae in Scriptura inveniuntur. Spiritui Sancto esse tribuendas. Haec omnia non sunt nisi defectus perfectae claritatis in concipiendis, perfecti ordinis atque elegantiae in disponendis et exprimendis rebus. Quum igitur non sint effectus, sed defectus, nonnisi virtuti defectibili et dehcienti tribui possunt, et ita in solum hagiographum tamquam in causam reducuntur. Quod autem influxus divinus hujusmodi defectus, quibus finis Scripturae np. eruditio fidelium minime frustratur, non necessario excludat, ita explicatur. Nisi in optimismum impingere velis, concedere debes, tum Deum in instrumentum scriptionis eligere potuisse virum mediocris ingenii, inferiorisque culturae literariae, tum eum hanc indispositionem intellectualem, fini Scripturae non contrariam, relinquere potuisse. 1 De meilo. 3, 2, c. C. I. A. 3. — IMPERFECnONES A SOLO HAGIOGRAPHO. 41 quin ei mederetur. Imo Deum, qui infirma mundi eligere solet, ut fortia quaeque confundat, nee hoe nee illud dedecet. Supposito autem quod Deus hagiographos imperfecte excultos assumpserit, üsque reliquerit actionem vere humanam et individualem, imperfectiones praedictaenaturaliter sequebantur, quemadmodum, slteusicus perfectissimus utatur instrumento stridenti, naturaliter sequitur musica minus sonora. Ceterum etsi imperfectiones de quibus agimus non reducuntur in Deum sicut in causam, minus recte diceretur, eas praeter voluntatem Dei irrepsisse. Stquidem libere assumendo instrumentum minus perfectum, et non auferendo imperfectas ejus dispositiones, Deus per accidens voluit istos defectus, directe volendo et causando bonum, cui conjunguntur. Cave tarnen ne obscuritati, aliisque imperfectionibus, de quibus 68. locuti sumus, aequipares veri nominis errores. Alia enim atque alia est ratio. Quaecumque in scriptura docentur seu vere affirmantur, affirmantur a Deo. Atqui, excluso optimismo, non repugnat, Deum per homines loquentem proponere doctrinam minus claram, minus completam, minus uberem, minus eleganter propositam, eet. verum simpliciter et absolute repugnat, eum proponere doctrinam falsam. Falleret enim, imo mentiretur, Siquidem in Deo assertio falsi necessario est locutio contra mentem. II. Post praedicta non ita difficulter intellegitur descriptio In- 69. spirationis, quam in Ene. Providentissimus tradidit Leo xiii: Inspiratio est actio supernaturalis Dei in hagiographos, qua „ita eos ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola, quae ipse juberet, et recte mente conciperenti et fideliter conscribere vellent, et apte infallibiliveritateexprimertnt"1. „Actio Dei in hagiographos" ; qui terminus aequivalenter habetur apud Leonem XIII, dicentem: „Supernaturali virtute ita eos ad scribendum excitavit", eet. Haec actio, sive influxus positivus. si spectatur principative, i. e. ex parte ipsius Dei agentis, non differt 1 L. c, p. 221. — 42 C. I, A. 3. - DESCRIPTIO LEONINA INSPIRATIONIS EXPLICATUR realiter a divina essentia, tribus personis aequaliter convenit, sed Spiritui s. appropriari solet. Porro in sequentibus sumitur entitative, np. secundum quod in hagiographo recipitur, eumque afflcife jSte autem est „vis quaedam aut,impressio » Deo"', habens esse incompletum et transiens in hagiographo ; gratia gratis data, charisma, pertinens ad speciem prophetiae. „Supernaturahs", i. e. superans exigentias naturae. Hinc etsi comparari potest cum illo influxu, quem Deus ut causa prima exercet in omnes actiones causarum i secundarum, ab eo apprime distinguendus est; nam per influxum inspiratorium Deus est causa effectus sive libri conscripti non universalis, sed particularis (non quidem unica seu totalis, sed partialis np,' principalis). 70. „Ita ad scribendum excitavit el movit, ita scribentibus adstitit". Denotatur itaque influxus tum praeveniens tum concomitans actionem hagiographi qua talis, i. e. externam cpnsignationem verbi divini, et uterque sub nomine inspirationis comprehenditur. . snutfUt ea omnia, eaque soïa quae ipse juberet", eet. Edicitur-qjfld motio Dei praevia simul et concomitans in hagiographis causaverit. Effecit .siquidem, ut ea omnia ac sola quae Deus juberet recte mente conciperent, fideliter conscribere vellent, apte infallibili veritate exprimerent. Misso labore praeparatorio, qui admodum varius esse potest, ad ipsam compositionem cujuslibet libri intrinsece pertinent haec tria, ut auctor res scribendas intellectu concipiat, ut voluntatem habeat eas scribendi, ut eas sive manu sua, sive ope amanuensis actu literis consignet. Igitur praesuppositis iis, quae de actione propria hagiographorum jam exposuimus, ad hoe ut Deus flifc\yerus auctor principalis libri, omnino requiritur, ut auctor instrumentalis haec tria ex influxu divino perfecerit. Unde merito descriptioni suae adjicit LEO XIII: „Secus non ipse esset autor s. Scripturae universae". *) S. Thom. In I Cor 14, 32, Lect. 6. — Alio modo inspiratio enuntiatur terminative de ipsa Scriptura, ad significandum quod, ex influxu praedicto condita, Deum habet auctorem. C. I, A. 3. - DESOUPTIO LEONINA INSPIRATIONIS EXPLICATUR 43 „Ut . • recte merite conciperent". En influxum Dei in facultatem 71. cognoscitivam, qui vocari solet illustratie intellectus. Ut intellectus humanus actu rem scribendam concipiat, duo requiruntur, 10 ut ejus notitiam vel antea acquisierit vel nuncacquirat: acceptio rerum; 2° ut intellectuaijudicium efformet: haec res literis consignanda est: judicium de acceptis. Porro ut Deus sit auctor principalis Scripturae, non requiritur ut hagiographus notitiam rerum consignandarum supernaturali modo acceperit; potuit ea naturaliter discere aut propria conscientia, aut sensuum perceptione. aut aliorum testimonio; dummodo Deus intellectum ejus elevaverit ad efformandum judicium: hae res scripto consignandae sunt; a. v. non requiritur supernaturalis acceptio rerum, sed sufficit supernaturale judicium de rebus quomodocumque acceptis. Igitur ex parte men tis ad inspirationem, secundum se consideratam, requiritur et sufficit, ut intellectus hagiographi post multas forte et varias inquisitiones mere naturales, tandem ex elevatione et adjutorio divini luminis judicaventi haec et haec esse scripto proferenda K Siquidem per hujusmodi elevationem üanseuntem, non habitualem, effkiebatu* ut solus Deus esset causa principalis horum judiciorum, intellectus vero hagiographi causa instrumentalis tantum. Censemus autem, hagiographos ita eaudivino luminetjjudieasse non tantum de rebus conscribendis per se sumptis, sed insuper df earum dispositione seu oedtnatione, de specie literaria, qua uterentur, de stylo, verbisque adhibendis. ;Quo posito necessarium videtur,;>4jatteo>, divinum, etsi rèatellectum praecipue affecerit, etiam in alias facultatBS cognoscitivasjiphantasiam et memoriam nonnihil influxisse, saltem indirecte, np. mediante intellectuè-., Per se patet, judicium practicum: „haec res. est-soribenda et hoe modo, bis terminis exprimenda", includere aut, si mavis, supponere judicium theoreticum, tum de veritateurel enuntiandae, tum de aptitudine terminorum adhibendorum. Etenim impossibile est, ut intellectus per Deum judicet, hanc rem.flcripto affirmandam et 1 Reapse evangejjomjeribere placuit s. Lucaf. ^assecuto «aania a principio diligenter^Z^P^oTrHinc s. HreKDOT^r ,,I«rar EvangeH scripsit; Acta vero apostolorum, sicut viderat ipse, composuit (De vir. illust. 7.) C. I, A. 3. - DESCRIPTIO LEOMNA INSPIRATIONIS EXPLICAT. 45 Adhuc intellegendus est influxus phgskus in ipsam immediate facultatem volendi; nam si Deus nonnisi moraliter, i. e. öet/propositionem objecti allicientis, voluntatem movisag. non Deus sed hagiographus fuisset vera causa principalis volitionis.. Voluntas scribendi partim praecedit, partim consequitur conceptionem rerum scribendarum. Primo enim habemus propositum, ut ita dicam, generale hunè librum condèndi, ex hoe proposito res consignandas mente concipimus et owatnamus, dehinc singula prout concepta sunt scribere decerniinus. Porro in hagiographis non solum posterior actus voluntatis, qui reapse non unus sed multiplex est, sed etiam decretum praevfithii ultimum scil. ac deflnitivum, ex quo cunctae conceptfónes et vdÜtiones ut supra procedunt, divino impulsui tribuendum est. Nee obstat, quod nonnulli hagiographi hortatu aut predbus bumanis ad scribendum se accinxisse leguntur; nam influxus moralis hominum in voluntatem hagiographi nullatenus exclttdit influxum physicum Dei. Imo quum Deus instrumentis suis reliquerit actionem vere humanam ac individualem, naturae inspirationis omnino congruit, ut quilibet hagiographus seipsum ex motu divino ad scribendum determinaverit secundum préptias suas conditiones internas et externas, alius quidem propria deliberatióne, alius rogatu aut consilio proximorum. „Ut... apte infallibili veritate exprimerent". En influentiam in '4. externam exsecutionem operis, in ipsam consignationem rerum conceptarum in libro per scriptionem (aut dictationem cum scriptione,) quae proxime pertinet ad facultates exsecutrices: manum, oculum, os. Porro ut ipsa externa consignatio a Deo tamquam causa principali procedat, necessarium non est ponere impressionem directam Dei in facultates exsecutivas; nam eo ipso quod potentiae illae agunt ex imperio voluntatis elevatae et sub directione intellectus elevatt, reapse agunt ex motu divino et sub directione divina. linde superfluum videtur fingere peculiarem rt,assistentiam" djvinam pro exsecutione, ab illustratione intellectus et motu voluntatis, scriptionem non tantum praecedentibus sed etiam comitantibus, realiter distinctam. Quodsi quis influxum divinum, quatenus externam expressionem praecedit, inspirationem, quatenus expressionem C. I, A. 3 — OMNIA IN SCRIPTURIS SUNT VERBUM DEI 49 historico formulam „Deus est auctot Scripturae" ita extenuare conantur, ut eam pervertant. . Verum quemadmodum auctot humanus in libro suo dicta aliorum referre, epistolas inserere, historias ex fontibus transscribere potest, quin eas approbet aut confirmet, ita et Deus per hagiographum facere potuit. Quemadmodum auctor profanus literis consignare potest, quid de tali re olim senserit vel nunc sentiat, quin affirmet sententiam suam veritati consonare, ita Deus efficere potuit, ut hagiographus describeret quae ipse {non ut instrumentum Dei, sed) ut hic homo sentiret, opinaretur, timeret, eet. Hinc omnes theologi in Scriptura distinguunt locos, qui sunt verbum Dei ab extrinseco seu ratione consignationis tantum h et locos, qui sunt verbum Dei ab intrinseco, in seipsis seu ratione materiae: ii scil. qui sensa Dei exprimunt. Manifestum autem est, sententiis, quae ratione consignationis tantum sunt verbum Dei, non competere auctoritatem divinam, nisi in quantum approbantur a Deo. Porro determinare, quaenam in Scriptura sint verbum Dei in 81, seipsis,. quaenam saltem ex approbatione Scripturae auctoritatem •divinam habeant, in casibus particularibus satis difficile esse potest; nobis sufHciunt haec generalia2. a. Sunt verbum Dei ab intrinseco omnia, quae hagiographus qua talis (i. e. ut instrumentum Dei seu, quod in idem recidit, formaliter ut conscriptor hujus libri) vere affirmat ac docet. 3 Verum 1 Exempla sunt verba impiorum Sap. 2, 6 seq.; rescriptum Romanorum I Mach. 8, '23 seq.; epistolae Judaeorum II Mach. 1, 1—2, 19; expressio poenitentiae in psalmista Ps. 50, seq., praesensio seu conjectura s. Pauli, Act. 20, 25; humilis sententia ejusdem Pauli / Tim. 1,15: „Peccatores, quorum primus ego sum". — 1 Cfr. v. g. F. Schmid, De Inspir., p. 117; Pesch, De Inspir. n* 436. — ' Hinc penitus excluditur opinio, proposita ab F. GlRERD (Annal. de Phil. chrét., 1905, Mars et Juin) et W. Mc. Donald (Irish eccles. Record, 1905, p. 343), qui in multis saltem Scripturae locis distinguunt inter sensum hagiographi et sensum Dei, et hunc quidem infallibiliter verum habent, illum vero nonnumquam falsum esse concedunt. Exemplum Caiphae (Jo. 11, 51) nihil probat. Caiphas nee propheta fuit (S. Th. II, II, 173, 2 et 4). nee hagiographus : non fuit assumptus a Deo Mt instrumentum ad loquendum ecclesiae. Deus effecit, ut Caiphas impiam sententiam suam proferret iis verbis, quae, si secundum se et extra contextum considerantur, etiam exprimunt sententiam Dei longe diversam. Sed hanc divinam oeconomiam nemo cognovisset, nisi Spiritus S. eam per evangelistam revelasset. 50 C I, A. 3. — QUAENAM SINT VERBUM DEI IN SEIPSIS ubi hagiographus consiguat, quae ipse ut hic homo senserit vel dixerit, aut in praesenti sentiat vel dicat, habes verbum intrinsece humanum; huc pertinent v. g. preces, imprecationes ', dubia *, expressiones fiduciae, amoris, doloris, consiiia 3, salutationes, eet. b. Sunt verbum Dei ab intrinseco. quae in Scripturis referuntur tamquam dicta a Deo, a Chrislo, ab angelis hominibusque, legatione Dei actu 4 fungentibus (prophetis et apostolis in exsecutione sui muneris), aut ex vera inspiratione Dei loquentibus. c. Divinam auctoritatem faciunt, quae referuntur in Scripturis tamquam dicta ab homine, sed divinitus approbantur; approbatio autem hagiographi qua talis est approbatio divina 6. Verum approbatio generica sermonum non necessario complectitur singula asserta, quae ad intentum principale non ita faciunt. Num sensa, affectus, verba ipsius hagiographi ut hominis (de quibus sub a), eo ipso quod ex divino impulsu scribuntur, etiam divinitus approbentur, ita ut de eorum honestate dubitare non liceat, dijudicandum est ex adjunctis. Certe manifestum est, affectus proprios, quos v. g. psalmistae ex inspiratione conscripserunt, exinde approbari (nisi in casu particulari contrarium pateat), quum Deos eos nonnisi in exempla et ad similes affectus in aliis excitandos consignare fecerit. Ceterum observetur, Deum, etsi inhonesta approbare nequit, inspirare aut approbare potuisse imperfecta, imprimis sub V.T., quando cognitio religiosa et moralis multum distabat a perfectione legis christianae. d. Ubi approbatio praedicta desideratur, divinam auctoritatem non habent, quae in Scripturis dicuntur ab hominibus, etiam piis et sanctis, sed non inspiratis. Nee affirmatio quod aliquis fuerit plenus Spiritu Sancto, per se sufficit ad hoe ut singula verba ejus habeantur inspirata 6. 1 De imprecationibus in quibusdam Psalmis (v. g. Ps. 108), cfr. S. Th. II, 11, 25, 6 ad 3, et 83, 8 ad 1. Praeterea ratio habenda est speciei literariae: praeposterum enim esset animosos accentus carminis lyrici interpretari secundum normas vulgaris orationis. Etiam inspiratis „poetis quidlibet audendi semper fuit aequa potestas." — s Cfr. v. g. I Cor. 1, 16. — J Cfr. v. g.ICor. 7, 12; I Tim. 5, 23. — 4 Observa vocem „actu fungentibus", quod v. g. non verificatur in propheta Nathan, II Reg. 7, 3. — s Exemplumest II Mach. 12, 46. — 6 Cfr. v. g. Act 7, 16, 65. C. I. A. 3. - QUAENAM SINT VERBUM DEI AB INTRINSECO 51 V. Consectarium altêrum inspirationis rite intellectae est, quod 82. omnia, quae in genuinis Scripturae locis continentur, sunt infallibiliter vera. — Per se patet assertionem restringi ad ea, quae aut ab intrinseco sunt verbum Dei, aut divinitus approbantur et quatenus approbantur. Hoe autem supposito res ita constat, ut sine errore in fide negari nequeat. Loco multorum sint verba Leonis xiii, sensum catholicum authentice exponentis: „Nefas omnino fuerit; aut inspirationem ad aliquas tantum s. Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem. Etenim libri omnes atque integri, quos ecclesia tamquam sacros et canonicos recipit, cum omnibus suis partibus Spiritu S. dictante conscripti sunt; tantum vero abest ut divinae inspirationi error ullus subesse possit, ut ea per se ipsa, non modo errorem excludat omnem, sed tam necessario excludat et respuat, quam necessarium est, Deum, summam veritatem, nullius omnino erroris auctorem esse . . . Nihil admodum refert, Spiritum S. assumpsisse homines tamquam instrumenta ad scribendum, quasi non quidem primario auctori, sed scriptoribus inspiratis quidquam falsi elabi potuerit... Consequitur [ex genuina notione inspirationis, quam Patres semper ratam habuere], ut qui in locis authenticis librorum sacrorum quidquam falsi contineri posse existiment, ii profecto aut catholicam divinae inspirationis notionem pervertant, aut Deum ipsum erroris faciant auctorem. Atque adeo Patribus omnibus et Doctoribus persuasissimum fuit, divinas literas quales ab hagiographis editae sunt, ab omni omnino errore esse immunes, ut propterea non pauca illa, quae contrarium aliquid vel dissimile viderentur afferre (eademque fere sunt, quae nomine novae scientiae nunc objiciunt), non subtiliter minus quam religiose componere inter se et conciliare studuerint; professi unanimes, libros eos et integros et per partes a divino aeque esse afflatu, Deumque ipsum per sacros auctores elocutum nihil admodum a veritate alienum ponere potuisse. Ea valeant universe quae s. Augustinus1 ad Hieronymum scripsit: „Ego enim fateor caritati tuae, solis iis Scripturarum libris, qui jam canonici appellantur, didici hunc timorem honoremque deferre, 1 Ep. 82 ad Hier., n» 3, cfr. n» 5. 52 C. L A. 3. - ERROR FORMALIS, QUID ut nullum eorum auctorum scribendo aliquid errasse flrmissime eredam. Ac si aliquid in iis offendero literis quod videatur contrarium veritati, nihil aliud quam vel mendosum esse codicem, vei interpretem non assecutum esse quod dictum est, vel me minime intellexisse non ambigam"" . . Verum ut doctrina catholica de inerrantia Scripturae rite intellegatur, simulque monstretur via ad difBcultates solvendas, haec praenotanda ducimus. Error in sensu stricto, error formalis, in solo j'udicio prolato inveniri potest, et habetur quoties auctor libri aliquid de subject© affirmat quod ei non convenit, aut negat quod ei conveoit. Nullus autem auctor verum judicium profert, rem i>ere affirmat, nisi quando et quatenus eam affirmare intendit. Per se patet. intellegendam esse intentionem, non mere internam, sed eam, quam verba in concreto, i. e. constderatis contextu, cunctisque seriptionis adjunctis. manifestant3. Jam Deus est auctor Scripturae per auctorem humanum, qui ea omnia eaque sola, quae Deus jubebat, recte mente concepit, fideüter conscribere voluit, apte infallibili veritate expressit; hinc quamdiu agitur de hagiographo qua tali, solusque sensus literalis quaeriturs, fidenter dicere possumus: Deus per Scripturam affirmare seu cfocere voluit ea omnia eaque sola, quae auctor secundarius ibi affirmare vere intendebat, nihil minus, nihil plus \ ' Ene. Providentissimus (Leonis XIIIallocut. eet. Ed. Desclée, V, p. 221—222.). Pleniorem probationem hujus consectarii, habes v. g. apud de San, Tract. de s Trad. et Script, p. 280. — 2 Sequitur, ignorantiam horum adjunctorum, qua facile laborabunt lactores posted, aliquando efficere posse, ut 'jM.fciwn certum de intentione auctoris proferri nequeat. — 3 Dico: a. „quamdiu agitur de hagiographo qua tal?1, ubi enim hagiographus simul prophetam agit, fien potest, ut sensum ttteWlam prophetiae suae nonma inadaequate,*'imo valde inadaequate, cognoverit: „Mens prophetae est instrumentum d«fi«ens respectu principalis agentis: etiam veri prophetae non omnia cognoscunt, quae in eorum visis aut verbis vel etiam factis Spiritus S. intendit"'^». Thom. u, II, 173, 4). Similiter non dico, hagiographos semper plene assecutos esse pensum verborum Dei Christi, angeli, quae referebant. — b. „Quamdiu solus sensus literalvs quaeritur"; ficri eoim ipbtest, ut Deus praeter sensum lHtralem intenderit sensum mediatum 'seu mysticum (de quo suo loco), hagiognaph© osjaino incognitum. Praeterea c. facile admitto, hagiographos non semper distincte cognovisse singula elementa veritatis complexae, quam enuntiabant; sufficit ut cognoverint totam veritatem in confuso. — 4 S. AuGUSimus: „S. Scripturam legentes C. r, A. 3. — SPECIES LITERARIA INQUIRENDA 53 Porro ad dijudicandum, quid auctor secundkrius reapse docere intenderit, imprimis opus estinquïrere, quanam specie literaria usus sitPerspicuum enim est, propositiones, quae in tractatu scientifico aut libro stricte historico falsae essent, veri erroris inculpari non posse si auctor vulgarem loquendi modum adhibere, poeticam descriptionem tradere, parabolam, midrasch, apocalypsim proponere, historiam idealizatam scribere, traditionem popularem inserere, fontem in accessoriis forte non ita fidum exscribere voluit, eet. Salvo judicio ecclesiae in omnibus, quae ad fidem moresque 84, pertinent, determinatio speciei literariae spectat ad artem criticam, cujus leges tradere nostrum non est. Sedulo tarnen evitanda sunt duo extrema: alterum ne liber aut pars libri, speciem externam historiae exhibens, propter quaslibet textus difpcultates statim pronuntietur non historicus aut latiori tantum sensu historicus; alterum ne species literaria, per se honesta, sed a moribus hodiernis aliena aut nostro judicio minus digna, exinde veluti a priori as. Scriptura excludatur. Deus assumendo homines ut instrumenta ad scribendum, eos assumpsit quales erant, et influxum suum eorum mentalitati atque consuetudioibus accommodavit; proinde assumendo virum orientalem v- g. quinti aut secundi saeculi ante Christum, eum scribere fecit eo modo ac ratione, quibus viri orientales illius temporis scribere solebant; nee refert quid de tali scribendi ratione nos hodie judicemus. Finis Dei inspirantis non erat quam maximam quarumlibet veri- 85, tatum summam hominibus communicare, sed docere religionem: quae secundum se religiosa non sunt nonnisi propter veritatem religiosam suavius tradendam inspirata exsistunt. Hinc minime necesr sarium fuit, hagiographos divinitus edoceri de rebus profanis, physicis, historicis, literariis, quas aliqua ratione tangebant ,* potuerunt de iis aeque imperfecte imo false sentire ac ceteri ejusdem aetatis homines, dummodo a formali judicio erroneo de iis in Scriptura proferendo praeservarentur. nihil aliud appetunt, quam cogitationes voluntatemque eorum, a quibus con" scripta est, invenire et per illas voluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos esse credimus" (De doctr. christ. 11, 5, 6.) 54 C. I, A. 3 — IMPROPRIUS LOQUENDI MODUS 86. His praestitutis dicimus. 1° Salva inerrantia Scripturae hagiographi omnis generis metaphoris, genio orientali imprimis familiaribus, uti potuerunt, nee quidquam prohibebat, quominus aliquando entia mythologica ia imagines adhiberent 1. Numquid mythis credere probatur, qui de homine ebrio dicit, eum Baccho nimium sacrificasse? Similiter uti potuerunt hyperbolis etiam grandiloquis ~. Numquid mentitur aut fallit, qui de secreto inopportune per aliquot vicos evulgato dicit: jam totus mundus rem audivit! 2° Salva inerrantia Scripturae hagiographi in describendis phaenomenis naturae sequi potuerunt externam appatehiiam et communem loquendi modum, in ea fundatum 3. Ita v. g. dixerunt, solem oriri, moveri circa terrami, terram in aeternum stare 6; de luna loquuntur ac si esset luminare majus prae omnibus stellis 6; firmamen tum describunt modo ut tentorium super terram expansum modo ut solidum quoddam tectum, super quod congregantur aquae, tempore imbrium quando „Deus aperit cataractas coeli," descensurae8. Nee quidquam refert, utrum hagiographi sciverint, has locutiones improprias aut poeticas esse, necne; quidquid enim apud se de vera illarum rerum natura aut habitudine senserint, certe nihil de iis docere intendebant, sed utebantur locutionibus et descriptionibus sive vulgaribus sive poeticis, ad alia quaedam, quae vera sunt, asserenda. 1 Cfr. v. g. Job, 3, 8; Is. 13, 21; Jer. 50, 39; Judith, 16, 8. — »Cir. v. g. Act. 2, 5. — 3 Cfr. Ene. Providentissimus, k c, p. 219. — 4 Cfr. v. g. Jos. 10, 12—13; Eccles, 1, 6—6; Ps. IS, 6—7. — 5 Ecclcs, 1, 4; Ps. 92, 2; 103, 5. — * Gen. 1, 16. — 1 Ps. 103, 2; Is. 40, 22. 8 Gen. 1, 6; 7, 11; 8, 2; Ps. 148, 4; Job, 37, 18. — Eodem tere modo non praecise hagiographus, sed legisjator divinitus constitutus, externam apparentiam sequens, esum leporis vetuit, quia „et ipse ruminat sed ungulam non dividit" (Lev. 11, 6; Deut. 14, 7);siquidem lepus habet actionem ruminationi simillimam, divisio autem animalium mundorum et immundorum desumebatur ex criterio obvio et apparenti. Kaulen : „Die relative Wahrhéit liegt darin, das der Begriff „Wiederkauer" nicht in dem physiologischen Sinn gefasst ist, sondern das an Thiere gedacht wird, die ohne zu fressen, doch mit dem Maule arbeiten" (Katholik, 1868, I, p 19). Unde merito Maisonneuve: „II n'y a pas plus d'erreur dans cette manière de s'exprimer, que dans le langage de nos évêques, qui dans leurs mandements de Carême rangent les huitres parmi les poissons" (Duihlé de Sadit-PrOJET, Apol. Scientif. Ed. 1903, p. 464). C I. A. 3. — LOCUTION. EX OPINIONIBUS ERRONEIS PROFECT. 55 3° Eodem fere modo hagiographi, tangendo res profanas, adhibere 87. potuerunt locutiones. ex opinionibus erroneis suorum temporum profectas. Etsi enim ex iis locutionibus apparet, etiam hagiographos communibus suae aetatis erroribus imbutos fuisse, immerito putares eosdem errores ab iis in Scriptura affirmari; dummodo enim intèntioni s. scriptoris, ut par est, attenderis, invenies ope locutionis errorem sapientis, reapse verum aliquid afBrmari. •— Ex modo loquendi Gen. 1, 3—18, vix non certum videtur, auctorem hexaëmeri lucem diurnam et diei noctisque vicissitudinem considerasse ut phaenomena a sole non pendentia, nihilominus nihil aliud in Scriptura affirmasse videtur nisi hoe: cunctas res, lucem, ordinem diei ac noctis, solem, eet. a Deo esse facta. Eadem ratione plures moderni explicant Ep. Judae 14—15. Difficulter negatur, apostolum ibi adhibere librum apocryphum Henoch1; hinc merito inferri videtur, eum non secus ac coaevos suos, hunc librum magni aestimasse, imo forte habuisse genuinum; nihilominus stricte loquendo S. Judas nihil aliud in Scriptura affirmat praeter hoe unum: falsis doctoribus applicari comminationem divini judicii, saepius factam et in libro Henoch huic patriachae, quem omnes ut „septimum post Adam" noverant, tributam. Ceterum etiam appositio ..septimus post Adam" ex libro apocrypho desumi potuit \ Nee nimis fidenter dicas, vocem biQocpr\xEvaev necessario indicare veram prophetiam; nonne etiam s. Paulus auctorem profanum sub nomine „prophetae" laudats? 4° Salva inerrantia Scripturae hagiographus, non minus quam 88. auctor profanus, alienam personam ageie potuit, dummodo hanc Actionem literariam nee ad decipiendos lectores, sed ad finem honestum adhibuerit, nee ita eam adhibuerit, ut destinatarii necessario in errorem inducerentur. Et hac ratione v. g. multi moderni censent, auctores Sapientiae et Ecclesiastis ex persona quidem Salomonis loqui, sed reapse esse viros ignotos posterioris aetatis *. 1 Siquidem verba „Venit Dominus", eet. fere ad literam habentur in versione aethiopica Henoch, 1, 9. Plerique tarnen exegetae suspicantur, hodiernam lectionem libri Henoch potius desumptam esse ex Ep. Judae. Hi itaque censent, apostolum non librum apocryphum adhibuisse, sed antiquam traditionem oralem susqepisse. — 2 Henoch, 60, 8. — 3 7it. 1,12. — 4 Cfr. Rev. Bibl. 1900, p. 375; Iheol. Quartals. (Tübingen) 1900, p. 22. Etiam KatJEEN; „Das Buch 56 C. I, A. 3. - OTATIONES IMPLICITAE. 5° Certum est, hagiographos non semper approbare res contentas in documentis, quae ut documenta inserunt aut explicite citantAuctor II Mach. mortem Antiochi Epiphanis ita narrat \ ut manifestum sit epistolam judaeorum palaestinensium ab ipso insertam 3, hac in re a vero aberrare. Merito 'igitur statuitur regula: hagiographus non spondet pro documentis et sermonibus simpliciter, i. e. sine ulla reprehensione, sed explicite laudatis, nisi quando et quatenus ea approbat, sive formaliter sive aeguivalenter. Concedendum est, in s. Scriptura haberi etiam citationes implicitas seu tacitas, i. e. hagiographos aliquando excerpere ex fontibus aut exscribere fontes profanos, quin id diserte dicant; nee immerito diei tur, lectores coaevos hujusmodi mutuationes prae nobis facile discernere saepe potuisse. Admittendum putamps, hagiographos ah» quando documenta auctoris profani implicite, citare potuisse, quin ejus asserta ex toto approbarents, verum praesumptio militat in contrarium. Hinc Commissio ponlificia de re biblica merito declaravit, ad enodandas difficultates contra veracitatem Scripturae ad citationes implicitas et non approbatas provocandum non esse, nisi „solidis argumentis probetur;, 1° hagiographum alterius dicta Vel documenta revera citare, et 2" eadem nee probare nee sua facere" 4. Addere liceat: etsi ad judicium certum requiruntur argumenta apodictica, ad prudens dubium sufficere possunt indicia vere probabilia. Quidquid est, certe omnem mensuram excederet, qui in V.T. ita frequentes admitteret citationes non approbatas, ut exinde ipsum aedificium historiae sacrae nutaret. 6° Non desunt auctores catholici, qui contendunt: a. nonnullos der Weisheit ist eine dem König Salomon in den Mond gelegte Rede an die Machthaber au ƒ Erde .... Es kann nicht von Salomon herrühren" (Einleitung, Ed. 4, § 32fi—327). „Wenn nicht der heutige Text als eine Umschreibung des ursprünglichen in die nachexilische Sprachform anzusehen ist [quae suppositio ex aliorum judicio ad salvandam originem Salomonicam non sufficit], so ist der Prediger, gleich dem Buche der Weisheit, dem König Salomon, als dem geeignetsten Vertreter der betreffenden Erwdgungen, in den Mand gelegt worden" (L. c. § 318). 1 7/ Mach. 9; Cfr. I Mach. 6. — 2 II Mach. 1, 10 seq. — * Exemplum habes, ut videtur, II Peg. 24, 9 coll. cum I Paral. 21. 5; aliud exemplum. fone habes Luc. 3, 36. — * Deer. 18 Febr. 1905; Rev. Bibl 1905, p. 161' Cfr. De Katholiek. T. 127, p. 517. S. I, A. 3. - CONTROVERSIAE CATHOLICORUM 57 libros Scripturae, speciemexternamhfsloti^)»ielprophetiaeexhibeHtes, reapse atit nequaquam aut nonnisisummis suis lmeamentis esse. histoticos, eet. (job, Judith, Tobias, Jonas, Esther, Danieifyt b. primam partem Geneseos, Saltem usque ad historiam Abrahae, continere traditiones populares, quarum substantiam tantum hagiographus ut veram approbare intendebat2; c*jüicubi v.g. in libro Judicum tradi historiam idealizatam, i. e. facta quidem histttticai>sed> liberius descripta et artificiose ordinata ad thesim aliquam altius insinuandam; d. generatim historiographiam V. T. in rebus secundariis, factorumque adjunctis strictam fldelitatem parum curasse, imo nonnumquam vix aliud intendisse quam refecre res gestas, prout continebantur in annalibus aliisque fontibus, quotum omnimodam veracitatem explorare impossibile 'eta*3. Denique e. aliqui addunt vel in ipso N. T. narrationés historicasia accidentalibus nonnihflr sapere fontes aut traditiones diversas, quas singuli hagiographi adhibuerunfc neque evangelistarum intentionem fuisse minima quaeque rerum gestarum adjuncta semper sua auctoritate flrmare . In dijudicandis hujusmodi: opinionibus, quae ab aliis magna 91. fldücia defenduntur,''ab'afeliS''aeriter impugnantur, sapienti discretione 1 Siquidem ex opinione p. Lagrange et paucorum aliorum liber Daniet non est propheticus W sensu consueto, sed est apoca/ypsiii^ba qua autffrr ignatus, CO*exusr'AntU)chi Epiphanis, sed personam Danielis sustineii^|sub specie visionum propheticarum maxima parte facta praeterita depingit, ita tarnen, ut saepius regnum Messiae itf terris, ipsümque regnum eschatologicum propheüce tangat. Cfr. Rev. Bibl. 1904, p. 494£,,sed lege oninino Der KatholikrlWS, II. p, 201° et 862,' ubi indoles prophetica libri Daniël optime defenditur. — 1 Idem fere nonnulli suspicantur de mirabtKbus Samson. — s Hujusmodi intentionem restrictam, ex nonnullorum judicio, diserte manifestaret auctor II Mach. 2, 29—31. Quod si verum esset, verba hujus abbreviatoris simul ostenderent, „historiae auctores" saltem tune temporis alia intentione scribere consuevisse. Auamen genuinus sensus ex graeco videtur esse hic: amplam descriptionem ac discussionem singulorum factorum auctori relinquo, ipse brevitati studeo. * Cfr. de his omnibus Lagrange, 'methode historique ; v. hummelAUERi getisches zur Inspirationsjrage ; F. Prat, La Bible el ,1'Histoire ; H. Poels. History and Inspiratio» (Cath. University Bulletin, 1905); N. Peters, Die grundsdtzliche Stellun?. der Kath. Kirche zur Bibeljorschung; EPISCCWUt. Bellovacensis, L''Étude de la s. Écriture; Schanz, Apologie, II', p. 654; contra quos scripserunt Delattre, Autour de la Queslion biblique et CrttértuM de la nouvelle exegesetW&fVP) L. FONCSt, Der'Kampf urn dié< WahfiMtHi'ïlét h. Schrift; S. schiffini, Divinitus Scripturarum; F. egser, Absolute oder relative Wahrheit der heiligen Schrift? de quo opere judicavit H. HorJSHÉr; Fünfundsiebiig Punkte zur Beantiuortung der Frage: Absolute u. s. w. 58 C. i, A .3. - CONTROVERS1AE CATHOLICORUM opus est. Memoratu digna sunt, quae scripsit Bainvel 1: „etsi per et post decretum Lamentabüi et encyclicam Pascendi multae sunt sublatae ambiguitates et revelatae multis ex cordibus cogitationes, remanet tarnen quod, vel inter optimos catholicos, multa nondum sunt eliquata. Quamquam difficultas magis esse in applicationibus quam in principiis videtur, in quaestionibus criticis proprie et exegeticis, scientificfs scilicet, magis quam in theologicis formaliter dictis; quam augent hinc eorum suspiciones qui, parum in quaestionibus criticis et exegeticis versati, in omni applicatione nova periclitari principia theologica queruntur, inde eorum terneritas qui. si quid a doctis et harum rerum peritis est propositum, statim in principiis, quod docti non faciunt, nutant". Imprimis observandum est magnum esse discrimen inter opiniones catholicorum et asserta rationalistarum ac modernistarum eadem de re. Ita v.g. Lagrange, opinionem suam de primis capitibus Geneseos exponens, docet distingui posse elementa essentialia et accessoria, doctrinam et involucrum ejus: fundamentum doctrinae facta certa, sed proposita modo, qui non est nisi figuratus ~. „Primum caput Genesis affirmat et docet facta realia, et sensu quidem proprio docet ea. Haec igitur prima pagina jam comprehendit seriem affirmationum de factis realibus, omnia intelligenda sunt litteraliter, non est ibi allegoria, minus etiam mythus imaginatione fictus... sed quod attinet opus sex dierum, ibi videmus apparere allegoriam"3. In narratione de peccato originali substantia narrationis perfectam conformitatem habet cum dogmate catholico, sed liberius intelleguntur quaedam particulae narrationis, vinculo necessario cum hac doctrina carentes, quae ei ut vehiculum quoddam serviunt. — „Rationalistae vero divinam vel revelationem vel inspirationem vel scripturam sacram omnino ullam negant, neque alia prorsus ea esse dictitant, nisi hominum artificia et commenta: illas nimirum, non veras gestarum rerum narrationes, sed aut ineptas fabulas aut historias mendaces; ea, non vaticina et oracula sed aut confictas post eventus praedictiones aut ex naturali vi praesensiones; ea, non veri nominis miracula virtutisque divinae 1 De Scriptura Soera, p. 145. — * Revue Biblique, 1897 p. 367 seq. — * Ib. 1896, p. 393 seq. C. I, A. 3. —CONTROVERSIAE CATHOLICORUM 59 ostenta, sed admirabilia quaedam, nequaquam naturae viribus maiora, aut praestigias et mythos quosdam" 1. Ita in opinione Loisy contendentis, interpretes christianos in explicatione sacrae Scripturae, imprimis Veteris Testamenti, semper aliquid addere ad sensum stricte litteralem, ita ut ad determinandum sensum ipsius auctoris sacri, non recipiendus sit commentarius traditionalis, quia in se fructum progressus posteriorum temporum habet, jam latet fundamentalis error: posse aliquid esse historice verum, quod sit dogmatice falsum, et vice versa 2. Ut autem errores modernistarum in praesenti materia facilius 91a. evitentur, sedulo notentur sequentes propositiones in Decreto Lamentabüi proscriptae. 3a. „Ex judiciis et censuris ecclesiasticis contra liberam et cultiorem exegesim latis collegi potest, fidem ab Ecclesia propositam contradicere historiae, et dogmata catholica cum verioribus christianae religionis originibus componi reipsa non posse". 12a. „Exegeta, si velit utiliter studiis biblicis incumbere, imprimis quamlibet praeconceptam opinionem de supernaturali origine Scripturae Sacrae seponere debet, eamque non aliter interpretari quam cetera documenta mere humana". 14a. „In pluribus narrationibus non tam quae vera sunt Evangelistae retulerunt, quam quae lectoribus, etsi falsa, censuerunt magis proflcua". 23a. „Exsistere potest et reipsa exsistit oppositio inter facta quae in Sacra Scriptura narrantur eisque innixa Ecclesiae dogmata, ita ut criticus tamquam falsa rejicere possit facta, quae ecclesia tamquam certissima credit." 24a. „Reprobandus non est exegeta qui praemissas adstruit, ex quibus sequitur dogmata historice falsa aut dubia esse, dummodo dogmata ipsa directe non neget." 61a. „Diei potest absque paradoxo, nullum Scripturae caput, a primo Genesis ad postremum Apocalypsis, continere doctrinam prorsus identicam illi, quam super eadem re tradit Ecclesia et idcirco nullum Scripturae caput habere eumdem sensum pro critico ac pro theologo". 1 Encycl. Providentissimus Deus. in Leonis XIII Alloc. (Ed. Desclée) t. V. p. 208. — 2 cfr. Pesch, de inspiratione sacrae scripturae p. 363. 60 C. I, A. 3. - CONTROVERSIAE CATHOLICORUM 91b. Deinde omnes conseOtmnt, tum allegoriam tum parabolam in Sacra Scriptura saepms inveniri et hanc quidem nonnumquam ratione adjunctorum accuratissime descrlptorum ita externam bistoriae spéciem prae se ferre, ut vera historia esse videatur (e. g. parabola Lazari mendici). Nonne et allegoria et parabola se extendere possunt ad integri Uferi bibttcf dimensionem? Attenus igitur iis, quae de specie Ëtèraria apud veteres usitata proferuntur, ratio subesse potest dubitandi, num aliqua narratio historice, ut verba in sensu obvio innuunt, inteilegenda sit, an vero hagio-, graphus ad proprium suum scopum utatur tantum datis, quae ipse non dat. Siquidem ex natura rei nihil obstat, quominus scriptor sacer ad suum scopum utatur fabellis, quae drcumferuntur, sicut 'utitur consuetis dteendi formulis, metaphoris, anthropomorphisnus, eet. Aliud enim est hujusmodi documentis uti tamquam vehieulo doetrinae, aliud eorum veritatem asserere 1. Denique censemus, opiniones praedictas non semper atque in omnibus efficacitèr refetfi provocando ad traditionem contrariam ss. patrum ac theologorum. Ut argumentum ex intrflectu traditionali rem vere conficiat, probari debet exsistentia consensus saltem moraliter universalist idque in materia fidei et morum. Atqui, supposita etiam consensione unanimi, haud facile ostenderetur, novas opiniones in omnibus suis applicationibus ad res fidei et morum pertingere. Nee sufficit dicere: ss. patres non hac ratione inerrantiam ScHpÉurae vindiearuri*; ubi enim de rebus mere profanis agitur necessitas fidei 4d unum exigit, ut inerrantia Scripturae vere salvetur, non ut hoe vel illo modo salvetur. 92. Ab alia parte, salva etiam necessitate fidei, novae sententiae seria difficultate premuntur ex eo, quod in contrarium militat legitima praesumptio, in specie externa sensuque obvio Scripturae atque intellecfu traditionali fundata. Hinc prudenter accipi non possunt, nisi"" congruis argumentis probantur* Porro hac in re 1 Cfr. Bainvel, L c. p. 152.; lesêtre, Revue prat. (Tapol. t. X n° 117 p. 678 seq. „Certains semblent oublier parfois qu'il serait tout aussi irrévéren. cieux envers un écrivain inspiré d'en faire un historiën malgré lui que de traiter de parabole ce qu'il aurait écrït comme histoire", ita van Hoonacker, Les douze petits propkètes, p. 324. C. I, A. 3 — CONTROVERSIAE CATHOLICORUM 61 cavendum est a quibusdam assertionibus generalibus, parum fundatis. Nonnulli verba LEONIS XIII in ene. Pcovi4mfiteimus: „Haec ipsa deinde ad cognatas discipliaas, ad historiam praesertim, juvabit transferri" \ ita accipiunt, ac si mens pontificis fuisset dicere: hagiographi, quemadmodum in discribendis phaenomenis naturae externam apparentiam sequuntur, ita in historicis plerumque sequuntur opiniones sui temporis, fontesque adhibitos, quin objectivam veritatem sectentur. Et hac ratione „principium scholae largae" a Leone XIII veluti praeconsecratum esse vohint. Immerito tarnen; nam verba: „haec ipsa" non determinate respiciunt incisum de apparentia sensibili phaenomenorum naturalium, sed generatim monita de difflcultatibus ex rerum physicarum scientia petitis; quae monita jam ad cognatas disciplinas transferenda dicuntur, utique mutatis mutandis. Neque sustineri potest, rerum naturalium et historicarum, eam- 93. dem esse rationem. Qui extra tractatum scientificum, quales in Scriptura certe non habentur,, de phaenomenis naturalibus loquitur, merito praesumitur adhibere communem modum loquendi, in sensibili apparentia fundatum. Nee quidquam refert, utrum sciat an ignoret, externam apparentiam objectivae realitati non respondere. At qui in libro, ad aedificationem religiosam quidem destinato, sed tarnen historico, facta narrat, certe praesumitur objectivam realitatem sectari. Id unum concedendum puto: de hagiographo, qui etiam in libris vere et certo historicis primario aedificationi, veritati historicae secundario tantum intendit, facilius quam de mero historiographo admitti poterit, eum facta historica paulo liberius accommodasse, aut res quasdam accessorias transmittendo potius quam affirmando ex suis fontibus suscepisse. Dico: „facilius admitti poterit"; nam ut rem actu contigisse vel certo affirmes vel probabiliter opineres, semper requiruntur aut argumenta aut saltem indicia quaedam vere probabilia. Quod enim nonnulli asserunt, „legem historiae" aliquando fuisse referre facta secundum quod in fontibus, opinioneque vulgari habebantur, proprium judicium de objectiva veritate tacite reaervando, nee solide probari, i L. c, p. 220. 62 C. I, A. 3. - CONTROVERSIAE CATHOLICORUM nee candidae credulitati veterum congruere videtur. Scimus equidem, s. Hieronymum nonnutla scripsisse, quae si ex mente s. doctoris eam universalitatem haberent, quam per se sumpta habere videntur, assertioni praedictae non parum suffragarentur1; verum integra doctrina s. Hieronymi et continua ejus diligentia objectivam veritatem Scripturae etiam in accessoriis salvandi, novae scholae non favet2. Ceterum in quaestione nondum eliquata incohaerentia quaedam opinionis non ita mira videri debets. Merito itaque Commissio pontificia de re biblica edixit, in libris quae pro historicis habentur, tamdiu praesumendam esse historiam proprie dictam et objective veram, donec „solidis argumentis probetur, hagiographum voluisse non veram et proprie dictam historiam tradere, sed sub specie et forma historiae parabolam, allegoriam, vel sensum aliquem a proprio literali seu historica significatione verborum remotum proponere" *. Missis igitur assertionibus generalibus novae opiniones dijudicandae sunt in particulari, i. e. singulatim pro singulis libris, quibus applicantur, respective pro singulis librorum partibus: quod ad auctores biblicos pertinet. Salvo meliori putamus, rationes vere solidas non semper deesseverum in plerisque casibus ea tantum hucusque afferri quae mensuram indiciorum probabilium non excedunt, imo quandoque vix attingunt. Pergant igitur eruditi, qui studiis Criticis rem catholicam promovere volunt, patienti labore 1 E. g. In Jerem. 28, 10 occasione Hananiae pseudo-prophetae notorii, qui a Scriptura „propheta" vocatur: „Quasi non multa in Scripturis s. dicantur juxta opinionem illius temporis quo gesta referuntur, et non juxta quod rei veritas continebat." — Adv. Helvid. 4: „In tantum, ut etiam evangelistae, opinionem vulgi exprimentes, quae vera historae lex est, (s, Joseph) patrem dixerint salvatoris." — Alibi s. doctor, supponendo Herodem tristitiam finxisse tantum, ad verba: „Contristatus est rex" (Mt. 14, 9) annotat: „Consuetudinis Scripturarum est, ut opinionem multorum sic narret historicus, quomodo eo tempore ab omnibus credebatur. Ita nunc Herodes dicitur contristatus, quia hoe discumbentes putabant. Dissimulator enim mentis suae et artifex homicidii tristitiam praeferebat in facie, cum laetitiam haberet in mente" (In h. 1.). — * Cfr Delattivp»! 1- c- chap. 2 et 3; et Pesch, De Inspir. n° 525 seq. — * Cfr. N. Peters, Theol. Revits, Ï910, p. 334, — 4 Resp. 23 Junii 1905, Rev. bibl. 1905, p. 321; De Katholiek, 128 p. 393. — 5 Speciminis gratia leguntur, quae cl. vetter disseruit de libro Tobiae in Theol. Quartals. (Tübingen) 1904 et 1905. cfr. Rev. du cler%é Francais, 1 Nov. 1908 et 1909, p 720; De Katholiek, 134, p. 47 a. C. I, A. 3. — CONTROVERSIAE CATHOLICORUM 63 effbdere argumenta, quibus hypotheses suas, si fieri potest, roborent; interim tum ipsi tum theologi a judiciis nimis absolutis et generalibus abstineant. Quum autem in hisce quaestionibus ante omnia audiendum sit magisterium ecclesiae, bic subjicimus Decretum Commissionis pontificiae de Re Biblica diei 30 Junii 1909 de charactere historico trium priorum capitum Geneseos. „I. Utrum varia systemata exegetica, quae ad excludendum sensum literalem historicam trium priorum capitum libri Geneseos excogitata et scientiae fuco propugnata sunt, solido fundamento fulciantur ? — Negative. II. Utrum non obstantibus indole et forma historica libri Geneseos, peculiari trium priorum capitum inter se et cum sequentibus capitibus nexu. multiplici testimonio Scripturarum, tum Veteris tum Novi Testamenti, unanimi fere ss. Patrum sententia ac traditionali sensu, quem, ab israelitico etiam populo transmissum, semper tenuit ecclesia, doceri possit, praedicta tria capita Geneseos continere non rerum gestarum narrationes, quae scil. objectivae realitati et historicae veritati respondeant; sed vel fabulosa ex veterum populorum mythologiis et cosmogoniis deprompta et ab auctore sacro, expurgato quovis polytheismi errore, doctrinae monotheisticae accommodata; vel allegorias et symbola, fundamento objectivae realitatis destituta, sub historiae specie ad religiosas et philosophicas veritates inculcandas proposita; vel tandem legendas ex parte historicas et ex parte fictitias ad animorum instructionem et aedificationem libere compositas? — Negative ad utramquc partem. III. Utrum speciatim sensus literalis historicus vocari in dubium possit, nol agitur de factis in iisdem capitibus enarratis, quae christianae religionis fundamenta attingunt: uti sunt inter 'cetera rerum universarum creatio a Deo facta in initio temporis, peculiaris creatio hominis, forma tio primae muiier is ex primo homine, generis humani unitas, originalis protoparentum felicitas in statu justitiae, integritatis et immortalitatis, praeceptum a Deo homini datum ad ejus obedientiam probandam, divini praecepti diabolo sub serpentis specie suasore transgressio, protoparentum dejectio ab illo primaevo innocentiae statu necnon Reparatoris futuri promissio? — Negative. IV. Utrum in in ter pre tandis illis horum capitum locis, quos Patres et Doctores di verso modo intellexerunt. quin certi quidpiam definitive tradiderint, liceat, salvo ecclesiae judicio servataque fidei analogia, eam quam quisque prudenter probaverit, seq ui tuerique sententiam ? — Affirmative. V. Utrum omnia et singula, verba scil. et phrases. quae in praedictis capitibus occurrunt, semper ac necessario accipienda sint sensu proprio ita ut ab eo discedere numquam liceat, etiam cum locutiones ipsae manifesto appareant improprie seu metaphorice vel anthropomorphistice usurpatae, et sensum proprium vel ratio, tenere prohibeat vel necessitas cogat dimittere? — Negative. 64 C I. A. 3. ft INSPBBmO ET GENUINITAS CRITICA VI. Utrum praesupposito literali et historico sensu nonnuUorum locorum eorumdem capitum interpretatio allegorica et prophetica. praefulgente ss. Patrum et ecclesiae ipsius exemplo adhiberi sapienter et utüiter possit? — Affirmative. VII Utrum, cum in conscribendo primo Geneseos capite non fuerit sacri auctoris mens intimam adspectabilium rerum constitutionem, ordinemqué:creationis completum-SÜentinco modo docere; sed potius suae geati tradere notitiam popularem, prout communis sermo per ea ferebat tempora, sensibus et captui hominum accommodatam, sit in horum interpretatione adamussim semperque investiganda scientiflci sermonis proprietas? '— Negative VIII. Utrum in illa sex dierum denominatione atque distinctione, de quibus in Geneseos capite primo, sumi possit Vim ac rationem hujus decreti accuratius explicare ad auctores biblicos pertinét; nos id unum animadvertfmus: haud omnes quaestiones, quae circa tria priora Geneseos capita moventur, laudato decreto solutae sunt: plura intermediant. Porro nee omnia, quae non diserte vetantur, ideo permittuntur, nee omnia, quae non diserte permittuntur, ideo proscribuntur. Scholion. Inspiratio et genuinitas erftfea. — Alia quaestio est, num liber sit inspiratus, alia num vere conscrïptüs sit aut ex toto conscriptus sit ab illo auctore secundario, sub cujus nomine laudari solet. Factum inspirationis per se non solvit quaestiones de persona et aetate hagiographi, sicut nee de modo compositionis humanae, np. utrum liber ex toto ab una homine an per partes a pluribus conscriptus sit, utrum forte ab alio primum exaratus, ab aho deinde auctus aut in formam suam hodiernam, cujus inspirationem flde tenemus, redactus fuerit, eet. '. Verum per accidens dogma inspirationis quaestionem de auctore secundario solvere, aut saltem in ejus solutionem influere potest. 1 Act. ap. Sedis, % p. 567; cfr. Ned. Kath. Stemmen, t. LX, p. 284. _ 3 Igitur ex parte inspirationis nihil obstat, quominus admittatur sententia, quam defendit v. g. Happel : „Die h. toucher des A. T. haben eine innere G^cbichte. Es sind mit dem heiligen Texte mancherlei Wandlungen und Veranderungen vorgegangen, ehe er endgültig festgelegt wurde. Diese Gesdhichte ist nicht das Ergebnis zufalliger Corruption oder unberechtigter ïnterr>ola P- 213. — ! De subjectione magisterio mere authenÖt» debita nicitur in Tract. de Fide. — 3 In feres, stricte loquendo hanc secundam regulam sub prima jam comprehendi. — * L. c, p 214. — * Cfr. Leonem xin, ibidem. 80 C I, A. 4, § 2 — REGULAE INTERPRETATIONIS qoae de necessitate fidei non sunt, licuit sanctis diversimode opinari sicut et nobis, ut est s. Thomae sententia" k 119. 3° In locis per se inspiratis, pro quibus interpretatio authentica et consensus patrum desideratur, semper respicienda est analogia fidei catholicae. LEO JOB: „In ceteris analogia fidei sequenda est et doctrina catholica; qualis ex auctoritate ecclesiae accepta tamquam summa norma est adhibenda... Ex quo apparet, eam interpretationem ut ineptam et falsam rejiciendam, quae vel inspiratos auctores inter se quodammodo pugnantes faciat, vel doctrinae ecclesiae adversetur" z. Analogia autem fidei interpreti semper servit negative, quatenus np. eunt praeservat ab explicatione fidei catholicae incompossibili; praeterea ei aliquando positive adjuvat, indicando viam ad verum alicujus loei sensum facilius inveniendums. Ita v. g. doctrina catholica de juramento viam planat ad explicanda verba Domini apud. Mt. 5, 33-37. 120. 4° In locis etiam per accidens tantum inspiratis numquam admitti potest interpretatio, quae doctrinam catholicam de inspiratione et inerrantia totius Scripturae offenderet. Rev*"* relator Deputationis fidei ad praeparanda decreta conc. vatic.: „Quod attinet interpretationes circa veritates historicas, dico, hujusmodi interpretationes aut non sunt contra dogma inspirationis s. Scripturae et singularum partium, aut sunt contra hoe dogma. In casu priori utique libere de iis interpretationibus potest disputari; in casu posteriori si talis interpretatio veritatis hastoricae offenderet dogma inspirationis, jam utique spectat ad res fidei et proinde certe ecclesia hac de re judicandi jus habet" i. Ceterum libenter assentior cl. Granderath dicenti, reprehensione dignum esse exegetam, qui etiam in hujusmodi rebus leviter i. e. absque ratione vere probabili a sensu obvio et communi intellectu 1 L. c, p. 220. — ' L. c, p. 2L3. — * Hinc vides, quantopere a vero aberrant, qui exigunt ut exegeta ad s. Scripturam accedat nulli dogmati adhaerens, nulla fide imbutus, ut ex sola Scriptura doctrinam suam quaerat! Haecpostulatio, quam ceteroquin nee ipsi reformati acceptant (Bavinck, I, p. 399),_per prmcipia catholica de habitudine Scripturae ad ecclesiam a limine excluditur. * Coll. loc., VII, p. 240. C I, A. 4, § 2 — LECTIO S. SCRIPTURAE 81 patrum recederet, aut ita ab iis recederet, ut sine causa proportionata populo christiano causa scandali esset. Hujusmodi interpretatio, dato etiam quod vera esse possit, certe reverentiam Scripturae debitam laederet et hac de causa v. g. ut „piarum aurium offensiva" censurari posset'. III. De privata s. Scripturae lectione haec teneantur. < 121, 1° Lectio s. Scripturae singulis fidelibus non esr necessaria, nee necessitate medii, quia doctrinam de fide et moribus non solum sufBcientem, sed etiam uberem sibi praeter Scripturam comparare possunt; neque ex praecepto divino, quippe quod nullo modo probatur. Pro vocatur quidem ad verba Do mini: „Scrutamini [ègeware] Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere; et illae sunt quae testimonium perhibent de me" 2; sed frustra. Nam a. ex contextu ègevvars videtur esse forma non imperativa sed indicativa; b. dato etiam quod esset imperativa, textus nihil probaret. Ex eo enim quod Christus judaeos, scribas scil. et pharisaeos ad Scripturas V. T. remittit, ut inde divinam ipsius missionem discant, minime sequitur eum cunctos fideles ad lectionem s. Scripturae obligare voluisse. Merito igitur s. AuGUSTINUS: „Homo fide, spe et charitate subnixus, eaque inconcusse retinens, non indiget Scripturis nisi ad alios instruendos. Itaque multi per haec tria etiam.in solitudine sine codicibus vivunt" % 2° Lectio s, Scripturae per se loquendo utilissima est; nam 122. „omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia" 4. Verum ex obscuritate Scripturae utilitati semper adjungitur aliquod pericuhtm, ne indocti eam non recte intellegant et ita in errores inducantur. Hinc ecclesia, cui Christus bonorum spiritualium moderamen commisit, non vituperanda sed laudanda est, si periculum illud qualecumque demum sit removere nititur, v. g. praescribendo, ut fideles si s. Scripturam legere velint, utantur versione congruis annotationibus illustrata. — Ceterum quicumque Scripturam legerunt, ! Cfr. Der Katholii, 1898, II, p. 396. — » Jo. 5, 39. _ 3 De doet. christ. I. 39, 43. — 4 II Tim. 3, 16. 82 C. I, A. 4, § 2 - DISC. ECCLES, C. LECTIONEM SCRIPTURAE norunt, singulos iibcos nee aequalem utilitatem, nee aequale errandi periculum offerre. 3° Fieri potest ut periculum praedictum, quod pro hominibus adultis, ecclesiae sincere addictis et principiis catholicis rite imbutis, per se non ita magnum exsistit, ex peculiaribus temporum et /ocorum adjunctis ita ingravescat, ut promiscua Scripturae lectio nociva potius quam utilis existimanda sit. Quod si contingat, ecclesia ét jure suo utitur ét sapienter agit, si communibus fidelibus lectionem Scripturae interdicit, iis tantum facultatem concessura, quibus reapse proflcua erit 123. 4° Ex praedictis explicatur, quare disciplina ecclesiae circa lectionem s. Scripturae permittendam aut commendandam, haud semper eadem fuerit. Ante saec. XIII nulla prohibitio aut restrictio exstitit2; imo plures s. patres lectionem Scripturae enixe commendarunt. Fuerunt quidem multae sectae, quae Scriptura abutebantur, sed abusus generatim ad paucos textus coarctabatur. A saec. Xlll usque ad reformationem fuerunt quaedam prohibitiones partiales et locales s. Tempore reformationis, quum novatores s. Scriptura „perspicua et per se sola sufficiënte" uterentur tamquam telo praecipuo ad ecclesiasticam traditionem et hierarchiam interimendam *, Pius IV a. 1564, approbando et promulgando regulam quartam Indicis, lectionem s. Scripturae in lingua vulgari interdixit omnibus, qui facultatem in scriptis, ex consilio parocbi vel confessarii ab episcopo 1 Ex iis, quae n° 1—3 diximus, facile intellegitur, merito proscriptas esse quasdam prop. Quesnelli et synodi pistor, apud Denz. n° 1429—1435 et n° 1567. — 1 Immerito dicitur, Gregorium pp. vu s. Scripturam Bohemis mteidixisse; cfr. Zeits. f. kalk. Theol. 1901, p. 746. — ' Perturbationibus Catharorum commotae synodus tolosana a 1229 s. Scripturam interdixit, synodus larraconensis a 1233 versionem romanicam clericis simul et laicis prohibuit (cfr. Hefele, Concilien%esck. V2, p. Ö82 et 1037). Wicliffianorum causa synodus oxoniensis a. 1408 proscripsit vrrsiones anglicas, non omnes tarnen, sed eas quae approbatione ecclesiastica distituebantur (cfr. Hefele, I. c, VI', p. 984 et Stimmen, 66, 1904, p. 351). — * Dr. Bavtnck: „Inderdaad hebben de kerken der Hervorming tegenover Rome geen machtiger wapen dan de Schrift; zij brengt aan de kerkelijke traditie en hiërarchie de doodelijkste slagen toe" iGeref. Dogmatiek, I, p. 396). C. I, A. 4, § 2 — DISC HODIERNA DE LECT. SCRIPTURA 83 aut inquisitore concedendam, non obtinuissent. Ratio vetiti praemittebatur his verbis: „Quum experimento manifestum sit, si s. biblia vulgari lingua passim sine discrimine permittantur, plus inde ob hominum temeritatem detrimenti quam utilitatis oriri", eet. Sixtus V et Clemens VIII praedictae facultatis concessionem sech' apostolicae et s. Congr. Indieis- reservarunt. — Imminuto autem periculo, lex ista tum (ut videtur) decreto Benedict» XIV, tum saltem consuetudine multum mitigata fuit, donec Leo XHI eam reformavit ut sequitur. >: 5° Hodierna disciplina 1 huc redit. /'•■ 124. a. Editiones textus originalis, antiquavum versionum catholicamm\ necnon aliarum versionum in lingua non-vulgari, publicatae ab acatholicis permittuntur iis tantum, qui studiis theologicis vel biblicis dant operam, dummodo tarnen in prolegomenis aut adnotationibus non impugnentur catholicae fidei dogmata. — Igitur eaedem editiones a catholicis publicatae omnibus permittuntur. b. Versiones omnes in lingua vecnacula, etiam a catholicis confectae, prohibentur, nisi fuerint ab apostolica sede approbatae aut erii'rae sub vigilantia episcoporum cum adnotationibus desumptis . ex s. ecclesiae patribös atque ex doctis catholicisque scriptoribus 2. c. Versiones omnes in quavis lingua vulgari, ab acatholicis confectae, permittuntur iis tantum, qui studiis theologicis vel biblicis dant operam, dummodo ut supra (sub a.). Quum etiam versiones, lege ecclesiastic* omnibus permissae, in casu particulari periculum creare queant, conc. pVov. ultraject, habet: „Consulendum erit fidelibus, ut et pro illis legendis retinendisque a parocho vel confessario licentiam expostulent" 3. Nuper Pius X laudavit et indulgentiis auxit societatem italam a, s. Hieronymo dictam, quae, infimo pretio partem historicam N. T. divulgando, in familiis christianis lectionem s. Evangelii promovere nititur. Siquidem ait pontifex: Evangelium „est liber omnium, ex quo etiam humüium animae haurire sciunt instructiones utiles simul et dulces" 4. 1 Cfr. Deer. gen. de prohib. et censura libr. t. 1, c. 2 et 3. — 3 De facto sedes apostolica versiones absque annotaiionibus non Solet approbare — 3 L c, p. 115. - * Cfr. Civiltd, S. XVIII, T. XII (1903). p. 786. 84 C £ A. 4, y 2. - SOCIETATES BTBLICAE 125. Corollaria. 1. Notum est, societates biblicas protestantium 1 ab ecclesia saepius et acerbis verbis reprobatas fuisse. Praeter pericula, indiscretam s. Scripturae lectionem concomitantia, rationes sunt: a. societates illae omnino nituntur principio haeretico de Scriptura unica et proxima fidei regula; b. pro fidelitate-versionum distri* butarum nulla legitima auctoritas spondet; c. distributio et colportatio bibliorum saepe adhibetur ut medium ad plebem incultam a religione catholica avertendam 2. 126. 2. Antiqua fabula habet. Lutherum aut generatim reformatores ' s. Scripturam veluti e pulvere effodisse. Hinc non abs re erit pauca annotare de versionibus catholicis s. Scripturae in lingua vulgari, ante reformationem typis impressis 8. Versio germanica totius Scripturae prodüt Argentorati c 1466; ante a. 1500 fuerunt editiones quindecim. Versio ftaiica totius Scripturae prodüt Venetüs a. 1471; ante a. 1500 fuere editiones novem. Versio bohemica Nov. Test. prodüt a. 1475; totius Scripturae a. 1488; iterum 1489. Versio neer/andïca Vet. Test. prodüt Delpbis a. 1477 (traductio Psalmorum primum omissa. sequebatur ibidem a. 1480); totius Scripturae Lovanii et Antverpiae a. 1518; iterum 1525. Versio galUca totius Scripturae prodüt a. 1477; usque ad a. 1500 fuere editiones tres. Versio; hispana totius Scripturae opere Bonifacii Ferrer prodüt Valenciae a. 1478. Versio lemovicensis totius Scripturae prodüt Valentiae a. H78. Interim versio latina totius a. Scripturae (quae Moguntiae a. i Cfr. Kirchenlexikon in voce: Bibelgesellschaften. - • Ad rem perthes (auctor protestans): „Die Mittel der protestantischen Bibelgesellschaften urn d^n Katholiken BiMen beizubringen, würden wir. wenn Kathohken sie anwendetfn jèsuitiscbe Prosely-enmacherei nennen» (apud HmOTL^^, TV' n 494t — • Cfr. f. falk, Die Bibel am Ausgange des Mtt/elaÜert (1905) p 91 groenen, Alg. Inleiding tot de H. Schrift; Geschied, v. d. Tekst, pag. 312 Lki et Kirchcnbx. üf voce: Bibelübersetzungen, ubi et de verstonibus manuscnpUs ante artm tyjographicam confectis. De* his Schanz: „Die^erste Uebersetzun^e^n die Volksspracne weisen weiter zurück a s man b.sher annam und sind^ nicht haretischen, z. B. waldensischen Einflü^zuzuschreiben' (^/. Wi p 682). Quod prima versio anglica Wicliffo non debetur, vide Sttmmen, 1904, 66, p. 349. C. I, A. 4, § 2. — VERSIONES CATH. IMPRES. ANTE REFORMAT 85 1450—1455 ante omnem alium librum typis mandata erat) quinquagies sexies excudebatur. Editiones partiales generatim omisimus. § 3. De authentia Vulgatae1 Hucusque generatim egimus de Scriptura inspirata, abstractione 127. facta a forma ejus concreta, quam ecclesia latina per multa saecula adhibet; modo dicendum est de auctoritate illius formae seu editionis, quae ex usu iongaevo et universali „vetus et vulgata editio", imo simpliciter Vulgata diei consuevit. I. Origo Vulgatae debetur s. Hieronymo, qui a. 383—405. a, omnes libros Vet. Test. pro toean onic os (excepto Psalterio) una cum Tobia et Judith de novo ex odginalibus transtulit; b. versionem „italam" Psalter» et totius Nov. Test. emendavit, illam quidem ex Hexapla Origenis, hanc vero ex graeco originali; c reliquos libros deutero-canonicos Vet. Test. sicut et fragmenta deutera Esther et Danielis absque emendatione desumpsit ex antiqua versione latina ~. Vulgata hieronymiana, initio ab aliis magno plausu suscepta ab aliis acriter impugnata, sensim sine sensu antiquam versionem latinam expulit, ita ut saltem a medio saec. VII universaliter recepta fuerit*. S. IsiDORUS HISPAL. (f636): versione s. Hieronymi „generaliter omnes ecclesiae usquequaque utuntur, pro eo quod veracior sit in sententiis et clarior in verbis"4. Vulgata Hieronymi ad ultimum perfectionis apicem utique non pertingit; nihilominus magnam ejus praestantiam plures heterodoxi et rationalistae agnoverunt5. 1 Cfr. Franzelin, thes. 18 et 19: Vercellone, Sulla autenticitd delle singole porti delta Bibbia volgata. 1866 ; Rev. du Cler^e' francais, 1895 (Rev. Stil. 1895, p. 649); etudes. 1898 (t. 75) p. 216. — 1 S. Hieronymus primo Psalterium Italae magna parte emendavit (Psalterium romanum), deinde illud iterum expurgavit (Psalterium gallicanum), denique illud de novo ex hebraeo transtulit. Non haec nova traductio, sed altera correctio seu Psalterium gallicanum prostat in Vulgata. — 3 In nonnullis partibus s. Liturgiae, iis praesertim quae chorum spectant, usus versionis prae-hieronymianae diutius perseveravit, imo ex parte adhuc perseverat. Hinc v. g. diversitas Ps. 94 post Invitatorium Matutini (Itala) et in 3 Noct. Epipban. (Vulgata). — 4 De Offic. I, 12, 8. — s Keil (Einl. p. 672): „Seine Ueberzetzung übertrifft alle alten Versionen an 86 C. I, A. 4, § 3 — VULGATA 128. II. Conc. trident. s. 4, a. 1546, duplici decreto Vulgatam veluti conseccavit, primum magis ex obliquo, mox etiam directe. Verum ut haec decreta rite intellegantur, tria distinguere oportet. a. Versio Vulgata, qualis e mambus s. Hieronymi prodüt. b. Editio vulgata, quae tempore conc. trid. „longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata" erat. Haec autem non erat singularis aliquis codex, sed repraesentabatur per innumeros codices versionis vulgatae, tum manuscriptos tum impressös?<|uibus ecclesia occidentalis per multa saecula usa erat et tune temporis utebatur. Innumeri illi codices, etsi quoad substantiam 'versionem hieronymianam exhibebant, minime usque ad ultimum apicem conveniebant; permultae enim in iis irrepserant mendae tum librariorum incuria, tum temere emendantium audacia. Patres tridentini hanc mendositatem apprime cognoscebant, et ideo eadem sessione quarta decreverunt, „ut posthac s. Scriptura, potissimum vero haec ipsa vetus et vulgata editio, quam emendatissime imprimatur". Hujus decretf'lYuctus fuit: c. Vulgata sixto-clementina, i. e. ilhid exemplar editionis vulgatae, quod jussu Sixti V et ClementJa VIII a mendis et pravarum emendationum erroribus purgatum a. 1592 prodüt, et ad cujus fidem omnes editiones posterióres redigi debuerunt et adhuc debent'. Porro decreta tridentina loqüuntur de editione vulgata, qualem eam sub b. descripsimus; siquidem attento tempore nihil aliud respicere possunt. Genauigkeit und Treue." De Wette-Schrader (Einl. p. 1371: „Vermöge seiner Sorgfalt brachte er vifeBeicht das VorWtfflichste zu Stan*, was in dieser Art das ganze Akerthum aufzuweisen hat". bleek—wbllhausen C^É»t p7 598): MDie Arbeit int Ganzen ist von unbefangenen Richtern allezeit als sehr gelungen anerkannt". teuffel (Rbm. hHèfotü9geseh.%, p. 1023): „Die Bibelübersetzung des Hieronymus ist in ihrer Art ein Meisterwerk" (Apud Cornely, Introduct, I, p. 429 etSffiHANZ, Apol. II», p. 682.). 1 Paulo antea, a 1678 jussu Sixti v Romae prodierat Editio (sixtmd) lxx interpretum* cui praemittebatur Breve apostol. statuens: „Ut vetus graecum Testamenttini. jvxta.< U3Bto>\itai recognitum et expolitum, ab omnibus recipiatur et retineatur, quo potissimum ad latinae vulgatae et veterum ss. Patrum intellegentiam uterentur, prohibens ne quis de hac nova graeca editione audeat in posterum vel addendo vel demendo quidquam immutare " — Patres trid. adhuc desideraverant editionem Bibliat hebrakae, auctoritate s. Sedts ex poli tarn. ;8eri kuic desideókTaaÖsfaeitum non est. — Qua ratione confecta fuerit Vulgata clementina, et quod omnibus numeris absoluta non sit, vide Praefationem ad ketorem (Bellarmini). C. I, A. 4, § 3. - CONC. TRID. DE VULGATAE AUTHENTIA 87 III. Decreta trident. ita habent. - 129. „Si quis libros ipsos [antea enumeratos] integros cum omnibus suis partibus, prout in ecclesia catholica legi consueverunt, et in veteri vulgata editione latina habentur, pro sacris et canonicis non susceperit . . . a.s." „Insuper s. Synodus considerans, non parum utilitatis accedere posse ecclesiae Dei, si ex omnibus latinis editionibus, quae circumferuntur, sacrórum librorum, quaenam pro authentica habenda sit, innotescat: statuit et declarat, ut haec ipsa vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est, in publicis lectionibus, disputationibus, praedicationibus et expositionibus pro authentica habeatur, et ut nemo illam rejicere quovis praetextu audeat vel praesumat." Incipimus a decreto secundo. — Missa interim quaestione de 130. significatione juridica vocis authentici, tenor decreti est, quod ex omnibus versionibus latinis sola Vulgata eligitur tamquam textus publicus seu, ut hodie diceremus, officialis ecclesiae (utique occidentalis), qui proinde in omni perfunctione publica magisterii ecclesiastici adhiberi debeat, quin liceat in hujusmodi functionibus usum ejus quovis praetextu recusare, aliamve versionem latinam praeeligere1. Vides, decretum per se disciplinare esse, non dogmaticum; absolute loquendo nihil impedit, quominus ecclesia in posterum aliam versionem loco Vulgatae in authenticam eligat. Nihilominus decretum nostrum importat seu supponit factum dogmaticum 2; nam legem suam statuendo concilium implicite quidem sed vere spopondit pro doctrina totius Vulgatae, quantum magisterii ecclesiastici interest, i. e. pro tota doctrina Vulgatae in materia fidei et morum. Igitur factum dogmaticum, cui decretum innititur, primario est, Vulgatam in nullo loco ita a textu primitivo discrepare, ut errorem in materia religionis doceat. Verum quia universaliter injungere usum versionis orthodoxae quidem, sed substantialiter infidelis practice 1 Utilitatem, imo moralem necessitatem hujusmodi dispositionis facile intelleges, si consideraveris a. 1515 1550 saltem 181 editiones variarum versionum sive integrae Scripturae, sive partium ejus prodiisse (Hurter, Theol. Doem. Comp. V, n° 178). _ » Cfr. tract. de Eccles. n° 89. 88 C. I, A. 4. §3. - VULGATE AUTHENTIA EXPLICATUR idem esset ac corrumpere fontem revelationis, factum dogmaticum in quo lex tridentina fundatur, adhuc est: editionem Vulgatam esse versionem saltem quoad substantiam pdelem. — Contra, quum ex actis concüü abunde constet, patres tridentinos mendositatem Vulgatae editionis, qualem eam habebant, agnovisse', certum est, eos pro absóluta, seu omnimoda ejus fidelitate non spopondisse. Vides, electionem Vulgatae in textum publicum ecclesiae ei reapse contulisse authentiam seu auctoritatem, qua per se ipsam, i. e. absque recursu ad textus originales fidem faciat. Verum haec authentia primario et proxime intellegenda est dogmatica, non critica; siquidem intentio concilü"proprie non erat edicere: Vulgata in omnibus et singulis perfecte reddit Scripturam originalem, sed: Vulgata in omnibus et singulis exhibet doctrinam vere et certo catholicam. 131. Ratio, propter quam patres Vulgatam in authenticam elegerunt, et argumentum, quo iis de perfecta orthodoxia substantialique fidelitate hujus editionis constabat, ex ipso decreto elucet; „vetus et vulgata editio, quae longo tot saeculorum usu in ipsa ecclesia probata est". Siquidem vi infallibilitatis impossibile erat, ecclesiam romanam cum universo occidente per tot saecula adhibuisse versionem, praedictis characteribus orbatam. 132. IV. Restat quaestio, quousque se extendat fidelitas, seu confor- 1 Cfr. TheihER,- Acta I, p. 65, 70. Patres mendositatem Vulgatae in ipso decreto memorare noluesunt, ne fidelibus scandali, haereticis detractionis ansam praeberent c). Theologi in curia rom. exsistentes initio decretum Tridenti confectum minime probaverunt propter mendas, quas et ipsi cognoscebant; hinc tres Legati pontificii Tridento Romam scripserunt: „que tous s'étaient accordés a regarder la Vulgate comme la plus süre, paree que c'était la seule, a laquelle on n'ait pas eu, durant un si long temps, d'hérésie d reprocher, quoiqu'elle paraisse différer dans quelques endroits du text hébreu, que le style en soit bas et pas même toujours exempt de barbarismes et de solécisme*" (Apud Pallavicini, Hist. du Conc. de Trente, VI, 17, 15). Adder» jMvat verba Andeeae Vega, qui theologus consiliarius concilio trid. interfuit: Concilium „eatenus voluit eam authenticam haberi, ut certum omnibus esset, nullo eam foedatam esse errore, ex quo perniciosum aliquod dogma in fide et moribus cottigi posset, atque ideo statuit, ne quis illam quovis praetextu rejicere au deret. Et hanc fuisse mentem synodi, neque quidquam amplius statuere voluisse, ex verbis ipsis et ex aliis consuetis approbationibus concilü potes colligere"v$Plf Justific. XV. 9; apud Cornely, 1. c p. 446.). Et cfr. epist. card. Bellarmini ad Sirletum 1 Aprilis 1575 in Rev. BiU. 1908, p. 103. C. I, A. 4, $ 3. — VULGATAE AUTHENTIA EXPLICATUR 89 mitas cum originali „quoad substantiam", quam ex principiis theologicis Vulgatae tribuere debemus. Jam attentius considerandum est primum decretum conc. trid. supra laudatum, quod certo certius dogmaticum est. Porro vi hujus decreti „pro sacris et canonicis" seu, quod idem est, pro inspiratis 1 habendi sunt „libri ipsi integri cum omnibus suis partibus, prout in ecclesia catholica legi consueverunt et in veteri vulgata editione latina habentur". Quum autem nemo contendat, ipsam Vulgatam inspiratione confectam esse, manifestum est, libros prout in Vulgata habentur non alio titulo, nee alia mensura inspiratos haberi posse, nisi quia et in quantum textui primigenio conformes sunt. Et ita praesens decretum ex obliquo quidem sed vere sancit fidelitatem Vulgatae. Quaeritur autem quo gradu? Primo dicitur: „libri ipsi" i. e. antea enumerati; unde certissimum est nullum librum, quantumvis parvum contineri in Vulgata, qui inspiratus non est. Deinde dicitur: „libri integri"; unde iterum certum est, singulos libros Vulgatae integre sive per forum exhibere singulos libros primigenios. Attamen terminus, „liber integer" per se in sensu latiori sumi potest. Nonne qui librum transscribendo, casu vel incuria duas vel tres sententias non praecise substantiales omittit, paucas glossas indoli et argumento libri non oppositas inconsulto adjicit, adhuc diei potest integrum librum transscripsisse? Porro in casu vox „integer" minus stricte, np. de substantiali tantum integritate sumi debet, uti patet tum ex mendositate Vulgatae, quam patres respiciebant, tum ex verbis adjectis: „cum omnibus suis partibus", eet. Superfluum enim fuisset haec adjicere, si patres vocem „integri" in sensu stricto accepissent. Denique dicitur „cum omnibus suis partibus, prout", eet. Nomine 133. „partis" non quamlibet vocem, quamlibet sententiam ad fidem moresque nihil pertinentem, intellegendam esse, omnes concedunt, et 1 Cfr. Conc. vatic. Const. De fide ca/A. cp. 2. Ceterum quum conc. vatic. de ambitie inspirationis, Vulgataeque authen/ia nihil novi statuere, sed solam doctrinam tridentinam repetere voluerit, de solo decreto trident. verba facere sufficit (cfr. CoU. loc. vu, J23, 141, 1621). 90 C I, A. 4, § 3. - VULGATAE AUTHPNTIA EXPLICATUR probatur ex mendositate saepe memorata. Ceterum de vi hujus incisi controvertitur. Ex actis concilü (quantum ea cognoscimus) constare videtur, incisum nostrum additum fuisse ad tuenda fragmenta deutera imprimis N. T., quae protestantes rejiciebant. Nihilominus patres ipsa fragmenta nominare noluerunt', sed elegerunt formulam generalem. quam intellegendam putamus hoe sensu: inspiratae habendae sunt singulae partes, de quarum usu constanti et universali in ecclesia constiterit; hujus autem usus testis non quidem unicus et per se solus peremptorius, sed tarnen praecipuus est editio vulgata fin sensu n° 128 sub b. exposito). Censemus igitur, vi incisi „cum omnibus suis partibus, prout", eet. tenendam esse inspirationem tum partium deuterocanonicarum N. T. (quas concilium primario spectabat) tum cujuslibet textus singularis, de cujus usu constanti et universali constiterit. Nihilominus aliter alü interpretantur: pauci quidam censent, incisum pro nulla parte determinata spondere sed solum indeterminate pro omnibus, de quarum usu, ut supra, constiterit3; nonnulli docent, incisum solas partes deuteras, nihil praeterea, tueri3; plures autumant, illud spectare quemlibet textum singularem (per se dogmaticum), de quo constat quod fuerit in editione Vulgata (i. e. omnibus aut fere omnibus ejus exemplaribus)4. V. Corrollaria. 1. Breviter indicare juvat, qualis differentia Vulgatam inter et textum primigenium salvis decretis tridentinis etiam in locis per se dogmaticis admitti possit5. ! In congregatione generali 17 patres cupiebanVfragmenta -evangelica in decreto exprimi; 34 id abnuebant; aliqui volebant hac de re postea speciale decretum confici; quod factum non est (Cfr. Theiner, Acto, I, p. j1-77)- — 3 Ita v g. Ant. v. Scholz apud beters, Grundsatzl. SteihrHfi.p.vvt. — «a v g. FONCK: „Das Konzil erklèrt alle inspirierten Bücher für heilig und téuftniscfa Ui der Form und VoUstandigkeit, wie sei tri def •Ruche von atters im Gebrauche waren; es Hfcdahet unstatthaft, ganze Bucbejr Oiön;ïpsi^Wsentliche Teile (integri) oder die eenartnten umstrittenen Parüen (cum omnibus suis partibus) zu verwerfen" (Der Kampf, p.44) — 4 Ita Franzeleü, De Trad. et Script, thes. 19, et qui eum sequuntur. — 6 Decretum valde ngorosum s. C. Conc. 17 Jan. 157(1, quod a nudtis aestimabatur apocfyifhum^sed a. 189U a'cl. Batiffol inventum est, ex oraculo Pii pp. IX non sustinetur nisi in.auafttum vetat, ne quid asseratur repugnans Vulgatae in rebus fidei et morum (FranzewN, 1. c, ed. 3. p. 563; der Ka^ük, 1896, li, p. 90). C. i, a. 4, § 3. — vulgata authentia explicatur 91 a. Non excluditur, singularem aliquem textum, qui in originali habebatur, in Vulgata desiderari. b. Non excluditur, textum Vulgatae a textu originali aliquando modaliter differre, i. e. idem quidem doctrinae caput in utroque inveniri, sed modo nonnihil diverso. c. Non excluditur, singularem aliquem textum (doctrinam orthodoxam exhibentem) contineri in Vulgata, qui in originali non inveniebatur1. Argumentum ex tali textu desumptum, utique non esset scripturisticum, valeret tarnen ut argumentum traditionale; factum enim quod hujusmodi sententia continetur in veteri et vulgata editione latina certo probat, eam esse vere catholicam. 2. Ex praedictis patet, conc. trid. nullo modo Vulgatam prae- 135. tulisse textibus originalibus, ne quidem secundum eam formam, qua tune temporis habebantur; siquidem nihil prorsus de iis judicavit. Ecclesia de substantiali integritate textuum originalium (sicut et versionis lxx, eet.) non dubitat, quum eos ad recognitionem Vulgatae clementinae adhibuerit2, neque eorum usum vel in ipsa materia doctrinali dissuadet aut inutilem existimat, sed omnino approbat: „Quamvis enim, ait Leo xiii, ad summum rei quod spectat, ex dictionibus Vulgatae hebraea et graeca bene eluceat sententia, attamen si quid ambigue, si quid minus accurate inibi elatum sit, inspectio praecedentis linguae, suasore Augustino, proficiet" 3. Esto ad aedificationem doctrinae christianae Vulgatam (una cum traditione orali) sufficere; ad sensum Scripturae plenius et accuratius cognoscendum, ad ipsam doctrinam catholicam validius defendendam et penitius explicandam recursus ad textus primigenios et saepe utilissimus et nonnumquam necessarius est. 1 Haec tertia assertio non admittitur ab iis, qui cum card. Franzelin sentiunt. * Cfr. Prae/ Lectorem. — ld unum verum est, ecclesiam non spondere pro plena orthodoxia et substantian' integritate textus hebraei, nee mirum: nonne fere ab initio e publico usu etelesiastico decidit? — 3 Ene. Providentissimus {Albcut. eet. V. p. 211). 92 C 2. — TRADITIO ORALIS CAPUT II DE S. TRADITIONE 1 136. Accedimus ad alterum christianae religionis fontem, Traditionem in sensu stricto, seu oralem: complexum scil. veritatum theoreticarum et practicarum a Christo et apostolis, ut erant organa revelationis, viva voce ecclesiae communicatarum et in finem usque saeculi conservandarum; traditio oralis objectiva 2. Traditio, de qua agimus, ratione materiae vocatur dogmatica, ratione originis divina vel divino-apostolica. Dogmatica, quia veritates in ea contentae, sive practicae sint sive theoreticae, exsistunt objectum fidei divinae et catholicae; divina seu divino-apostolica, ut distinguatur a traditionibus tum ecclesiasticis, praeceptis scil. et. usibus diu in ecclesia observatis, quae nonnisi post apostolos initium habuerunt, tum humano-apostolicis, quae ortum habent ab ipsis apostolis, non ut organis revelationis, sed ut erant primi ecclesiae pastores 3. Observa tarnen traditionem divinam nonnumquam venire nomine ecclesiasticae per oppositionem ad traditiones profanas, et apostolicae per oppositionem ad eas, quae sunt recen. tioris originis. 137. Protestantes omnes, profitendo perfectionem seu sufitcientiam Scripturae, exsistentiam traditionis divinae in sensu catholico negant. Concedunt quidem, et primitivas christianorum communitates fidem suam orali praedicatione ab apostolis eorumque cooperatoribus accepisse, et generationes proxime insequentes oralem traditionem, tune adhuc facile dignoscibilem, maximi aestimasse, imo necessitatem Scripturae N. T. parum intellexisse. Concedunt adhuc non omnia, quae Christus et apostoli fecere et docuere, in s. Scriptura fuisse consignata; verum contendunt: a. in Scriptura 1 Cfr C Schrader. De theobgico testium fonte deque cdito fidei testimonio seu traditione commentarius, Paris, 1878; M. WlNKLER, Der Traditionsbegriff bis Tertullian, Monacbii, 1897; L. Billot, De s. Iraditione contra nova* haeresim evolutionismi. Romae, 1904, J. V. Bainvel, De magisterio vwo et traditione, Paris, 1905 — s Cfr. supra n» 3. — » Cfr. tract De Eccles. n" 33. C. 2. — PROTESTANTES - SYN. TRID. DE TRADITIONE 93 jam completa cuncta contineri, quae sunt ad salutem necessaria, et b. reliqua, quorum scientia' ceteroquin historiae potius quam religionis interesset, post aliquod temporis ita periisse, ut impos, sibile evaderet eorum originem apo&tolicam dignoscere. Tune igitur genuina traditio apostolica et s. Scriptura veluti in unam Scripturam confluxerant, et ita mox post aevum apostolicum Scriptura remansit unicus fons revelationis christianae Nihilominus plures protestantes non omnem traditionem rejiciunt. Profltentur doctrinam religiosam Scripturae etiam scriptis patrum, praxi et liturgia ecclesiae, viva christianarum generationum persuasione conservari; verum haec traditio a. non est nisi inhaesiva vel declarativa Scripturae, quia easdem veritates ac Scriptura continet, easque ad summum clarius et explicitius exhibet; praeterea b. tota quanta est in s. Scriptura fundatur atque ex ea profluit. Traditionem autem distinctam a Scriptura seu constitutivam, eam np. quae promit doctrinas in Scriptura non contentas, omnino respuunt. Dogma catholicum his verbis definitur a conc. trid.: „Sacro- 138. sancta Synodus . . . perspiciens hanc veritatem et disciplinam [np. christianam] contineri in libris scriptis et sine scripto traditionibus, quae ipsius Christi ore ab apostolis acceptae, aut ab ipsis apostolis Spiritu s. dictante, quasi per manus traditae ad nos usque pervenerunt, omnes libros tam V. quam N. Testamenti.. necnon traditiones ipsas, tum ad fidem tum ad mores pertinentes, tamquam vel oretenus a Christo vel a Spiritu s. dictatas et continua successione in ecclesia catholica conservatas, pari pietatis affectu ac reverentia suscipit ac venera tur." „Si quis libros ipsos [s. Scripturae] . . . non susceperit, et traditiones praedictas sciens et prudens contempserit, a. s." 2 Itaque indicatur: a. traditionum origo: apostoli eas acceperunt aut ipsius Christi ore, aut ex dictatu Spiritus s.; qui „dictatus" 1 Cfr. v. g. Bavinck, Geref. Dogmatiek, % p. 401-415. — 1 S. 4; cfr. Conc. vatic., const. De ftd, cath., cp. 2 et conc. nicaenum II, s. vil: „Omnia recipientes, quaecumque s. "-atholica ecclesia antiquitus scripta et non scripta recepit." 94 C. 2. - SYN. TRID. DE S. TRADITIONÈ non mechariice accipiendus est, sed complectitur omnes modos, quibus aliqua veritas a Deo hommibus revelari potest. Dicuntur autem acceptae „ab ipsis apostolis", per oppositionem ad apostolorum in pastoratu successores, quibus „Spiritus s. promissus est, non ut eo revelante novam doctrinam patefacerent, sed ut eo assistente traditam per apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent" H Porro veritates, quas apostoli dictante Spiritu s. acceperunt, non minus quam eae, quas ab ipso Chrlèto audierunt, sub nomine doctrinae seu revelationis christianae comprehenduntur, tum quia sunt complementum eorum, quae ÓHristus personaliter ddcuit, tum quia Christus dixit: „Spiritus veritatis ... non loquetur a seipso, sed quaecumque audiet loquetur . . . quia de meo accipiet et annuntiabit vobis" 2. b. Tradftionum conservatie): „Ad nos usque pervenerunt. .. continua successione in ecclesia catholica conservatae". c. Traditionum valor seu dignitas: „pari [cum Scriptura] pietatis affectu ac reverentia suscipit." Etsi enim traditiones, quantum ad verba seu formam, quibus enuntiantur, infra Scripturam sunt, quantum ad materiam seu contentum Scripturae aequales exsistunt, utpote verbum Dei. Traditio definiriVipotest: complexus veritatum revelatarum, quas ecclesia per apostolos praeter Scripturam inspiratam accepit et continua successione conservat. 139. Status quaestionis. Ut controversia cum protestantibus de traditione rite intellegatur, haec praenotamus. 1° Quaestio proprie non est, num omnia quae scitu necessaria sunt ad salutem in Scriptura jam absolüta contineantur, sed num magisterium ecclesiae revelationem christianam, quam praedicare debet, ex sola Scriptura hauriat, vel haurire possit ac debeat. Dico: „magisterium ecclesiae"; nam ex tract. De Ecclesia constat, praedicationem magisterii ecclesiastici pro tempore viventis esse regulam fidei proximam, ita ut Scriptura — missa quaestkme, utrum sit revelatioaSs fons unicus — saltem sit regula remota tantum. Dico: „revelationem christianam, quam praedicare debet." 1 Cfr. Conc. vatic., const. De Eccles. cp. 4. — » Jo 16, 13—14. C. 2. - STATUS QUAESTIONIS CIRCA TRADITIONEM 95 Revelatie» christiana praeter ea quae necessaria stuit, sive ut singuli fideles vitara suam recte ordinare queant, sive ut ecclesia missionem suam rite exsequi possit, plura continet quae utilia tantum sunt. Porro nulla ratione probatur, Christum voluisse ut ecclesia ea tantum conservaret quae necessaria sunt; voluit ut universam ejus doctrinam speculativam et practicam fidehter custodiret: „Docete omnes gentes .... docentes eos servare omnia, quaecumque mandavi vobis" K — „Paraclitus autem Spiritus s. vos docebit omnia, quaecumque dixero vobis".2 — „Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo; cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos omnem veritatem" s. — „Ego rogabo Patrem, et alium paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis *". Observa tarnen „universam doctrinam Christi", in sensu supra exposito, i. e. inclusis iis, quae apostoli per Spiritum s. acceperunt, non coincidere cum omnibus sermonibus et gestis Christi ét apostolorum ; siquidem multi sermones et actus tum ipsius Domini, tum a fortiori apostolorum oblivioni tradi potuerunt, quin periret ulla res a Christo vel Spiritu s. edocta, praecepta, instituta 6. Dato igitur, quod ea, quae ab omnibus explicite credi debent, m Scriptura continentur, minime sequitur reliqua historiae potius quam religionis interesse, nam a. plura ex iis necessaria sunt, ut ecclesia missionem suam rite exsequi possit; et b. quaecumque Christus revelavit, etiam mere utilia, tum ab ecclesia fideliter conservari, tum ab omnibus implicite, a cognoscentibus vero explicite credi debent. 2° Quaestio num magisterium ecclesiae revelationem ex sola 140. Scriptura hauriat, recidit in duas alias, priorem: num ea, quae in 1 Mt. 28, 20. — ! Jo. 14, 26 — » Jo. 16, 12—13. Terminus omnis veritas non slgnificat omnes omnino veritates cujuslibet speciei.sed totum complexum veritatum, quas Deus ecclesiae suae in terris revelare statuerat. Quum autem omnes illae veritates, etsi modo graduque diverso, ad salutem faciant, diei solet „omnem veritatem" significare omnes veritates salutares — 4 Jo 14, 16. s Hinc igitur vides, quo sensu admitti possit, quo sensu excludatur assertio protestamium: revelatio christiana quantitative, non qualitative uberior fuit quam doctrina ecclesiae. 96 C. 2. STATUS QUAESTIONIS CIRCA TRADITIONEM Scriptura reapse continentur, a magisterio ecclesiae e sola Scrip* tura hauriantur seu cognoscantur; alteram: num universa revelatie christiana in Scriptura contineatur. Quaestio prior est de habitudine traditionis inhaesivae et declarativae (in sensu protestantium) ad Scripturam; altera est de exsistentia traditionis declarativae (prout a catholicis sumi solet) et constitutivae. Sciendum etenim est, traditionem declarativam duplici modo intellegi posse. Traditio declarativa a protestantibus eatenus tantum admittitur, quatenus modo clariori et distinctiori proponit doctrinam, in Scriptura obscurius vel implicite, formaliter tarnen, contentam; ita ut traditio declarativa secundum ipsos nihil contineat, quod stricte loquendo ex sola Scriptura cognosci et probari nequeat. Catholici vero nomine traditionis declarativae etiam, imo potissimum intellegunt eam, quae doctrinam Scripturae (i.e. omnium locorum ad rem pertinentium) in determinato. negotio objective seu secundum materiam complet, plus aliquid veritatis de eadem re manifestando quam Scriptura; ita ut idem doctrinae caput, quod in Scriptura aut insinuatur tantum, aut nonnisi ex parte docetur, hac traditione cum certitudine atque ex integro cognoscatur. Vides traditionem declarativam, qualis a protestantibus admittitur, stricte loquendo esse inhaesivam; quatenus vero Scripturam ipsa re excedit, quin exhibeat caput doctrinae ei omnino extraneum, de facto esse constitutivam. Hinc nihil prohibet distinctioni trifariae sujjstituere bifariam: inhaesivae scil. et constitutivae. Ad quaestionem priorem. Protestantes traditionem inhaesivam concipiunt omnino dependentem a Scriptura, utpote originatam ex ea: „fluit e Scriptura", proinde eam non habent ut fontem distinctum a Scriptura. Catholici Scripturam et traditionem inhaesivam concipiunt ut duos fontes distinctos earumdem veritatum. Siquidem non solum ponunt, ecclesiam primitivam eas veritates, quae clarius obscurius in Scriptura formaliter continentur, generatim duplici via a Christo et apostolis accepisse \ tum primario orali praedicatione, tum secundario Scriptura inspirata; sed (quia ecclesiam in conservanda doctrina Christi infallibilitate donatam esse sciunt) statim adjiciunt, 1 Dico „generatim", nam certum non est, apostolos nullam veritatem revelatam sola Scriptura ecclesiae tradidisse. c 2 — status quaestionis circa traditionem 97 has veritates etiam a magisterio hodierno ex duplici fonte hauriri et duplici via cognosci, np. tum orali praedicatione apostolica tuto conservata, tum Scriptura inspirata. Fatentur utique ad tutam conservationem praedicationis.iapostolicae de facto multum, imo plurimum contulisse, libros inspiratos (quemadmodum vfce versa traditio plurimum contulit ad conservationem etiLfatellegentiam Scripturarum); sed non concedunt j traditionem inhaesivam ita dependere a, Scriptura, ut praesens ejus cognitio ultimatim soli Scripturae tribuenda sit. Ad quaestionem alteram id unum observandum venit, contro- 142. versiam catholicos inter et protestantes hac in re minime coarctari ad illa doctrinae capita, de quibus Scriptura nihil, habet. Haec enim paucissima sunt, ut videre est-' in quolibet theologiae compendio, ubi hand multas invenies theses, quae ita ex sola traditione probantur, ut ne quidem initium quoddam probationis ex s. Scriptura petatur. Igitur controversie de Traditione duo complectitur: a. Num traditio habenda sit [ons distinctus etiam pro iis veritatibus, quas Scriptura formalitercontinet; et b. num traditio Scripturam excedat, nive ita ut de nonnullis rebus scriptis plus aliquid veritatis doceat quam Scriptura, sive etiam ita ut promat aliqua doctrinae capita, de quibus Scriptura omnino tacet. ,His praemissis dicemus in aVU / de exsistentia traditionis in sensu exposito; in art. II de mediis et documentis quibus traditio conservatur; in art. III de quibusdam monumentis traditionis in specie. Art. I De s. traditionis exsistentia Prop. Exsistit traditio, quae est fons revelationis distinctus a Scriptura, Scripturamque excedens. Dogma fidei est ex conciliis trid. supra laudato, et vatic1. — Pars prior prop. est de traditione generatim, ergo ad minus de » Const. De fid. cath. cp. 2. 98 C. 2, A. I. - PROBATUR EXSIST. TRADITIONIS inhaesiva; pars altera diserte addit traditionem constitutivam. Probatur. 1° Ex s. Scriptura. — a. Libri N. T. sa cis probant exsistentiam traditionis in genere, ostendendo libros scriptos non futuros esse unicum fontem revelationis. Ipse Christus in perpetuum instituit magisterium vivum, ab omnibus audiendum, quin verbulum adderet de libris conscribendis aut aliquando unice consulendis h S. Paulus fideles remittit ad doctrinas oretenus traditas: „Laudo vos, quod per omnia mei memores estis, et sicut tradidi vobis praecepta mea tenetis [xal xa&cbc nagédama ê/üv, tds ttagadóasis xaréxere" 2. — „Itaque fratres' state et tenete traditiones, quas i didicistis sive per sermonem, sive per epistolam nostram".3 Idem Paulus Timothèum episcopum monet, ut „depositum", custodiat, et formam servet „sanorum verborum", quae a magistro audierat; imo cum tempus resolutionis suae instare sentiret4 eidem Timotheo injungit, doctrinam oretenus acceptam commendare hominibus fidelibus, ad alios edocendum idoneis: „O Thimothee, depositum cu- * stodi, devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiae, quam quidam promittentes circa fidem exciderunt" 6. — „Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti in fide et in dilectione in Christo Jesu. Bonum depositum custodi per Spiritum s., qui habitat in nobis" 4. — „Et quae audisti a me per muitos testes, haec commenda fidelibus hominibus, qui idonei erunt et alios docere".6 Atqui hinc primo probatur, tempore apostolorum oralem traditionem fuisse fontem fidei, eumque praecipuum; deinde conficitur, hanc oeconomiam etiam per generationem proxime insequentem perseverasse; denique merito concluditur, eamdem regulam perpetuo valituram; siquidem oeconomia ab apostolis observata et sancita de se perpetua est, et saltem nonnisi auctoritate apostolica immutari potuit. Porro apostolos hujusmodi mutationem ordinasse aut providisse nullatenus apparet. 144. b. Probata exsistentia traditionis, ut fontis distincti a Scriptura, quaeritur, utrum sit inhaesiva tantum an etiam constitutiva. Fatemur i Cfr. Mt. 28. 19—20; Lc. 16, 15—16; Act. 1, 8; 9, 15. — s /Cor, 11, 2. — » II Ihess. 2, 15; cfr. Rom. 16, 17; Tkm. 4. 9; Cobs. 2,1; I TkessA. 1—2; ƒ Jo. 2, 21—24. — * II Tim. 4, 6. — s I 7im. 6, 20. — // Tim. 1, 13, 14. — « L. c, 2, 2. C. 2, A. |i - PROBATUR EXSISTEÏI^A TRADITIONIS. 99 exsistentiam traditionis constitutivae (post Scripturam completam) ex Scriptura positive et peremptorie non probari. Porro adversarii immerito exigerent probationem ex Scriptura; contra nos post praedicta summo jure a protestantibus exigere possumus, ut exclusionem traditionis constitutivae ex ipsa Scriptura comprobent. Hinc operae pretium est ostendere, nee literam, nee indolem Scripturae hac in re protestantibus favere. a. In libris N. T. nullibi dicitur vel insinuatur, totam fidem in Scriptura contineri aut aliquando contentum iri. /?. Libri N. T. ab hagiographis absque communi deliberatione, per occasionem i. e. propter causas aut necessitates particulares compositi sunt, quin posteriores diei possint generatim scripti esse ad supplendos priores \ Omnibus consentientibus singuli libri integram doctrinam christianam non continent; igitur si omnes simul eam integre complectantur, id ex parte hagiographorum fortuito accidit. Num forte hujusmodi perfectio intenta fuit a Spiritu s., auctore principali omnium librorum? Responsio affirmativa fundamentum haberet, si libri sacri vere constituerent unum corpus organicum; nunc autem, quum hujusmodi unitas systematica , desideretur, gratis omnino adstrueretur. — Sequitur, protestantes, qui nihil praeter Scripturam fide divina credendum esse statuunt, principium suum materiale, np. sufficientiam Scripturae, saltem absque testimonio divino admittere- Nee proficit confugere ad rationes philosophicas, ac si Deo indignum esset condere Scripturam, universam revelationem non continentem. Quare enim Deum dedeceret, necessitatibus ecclesiae suae providere partim Scriptura, partim traditione per assistentiam Spiritus S. tuto conser vanda ? 2° Ex veterum testimoniis. ■— a. Quoad partem priorem. Imprimis 145. constat, primis ecclesiae saeculis neminem docuisse, oeconomiam doctrinalem, ab apostolis conditam, brévi post eorum decessum, immutatam fuisse. Contra antiquissimi patres, etsi quaestionem de unico vel duplici fonte revelationis ex professo non tractant, traditionem oralem 1 Merito Bainvel: Potius scripti sunt libri N. T. „ut ore tradita in memoriam revocarentur, ut magistri vivi absentia suppleretur, ut errores ingruentes falsique magistri refellerentur" (1. c, p. 23). 100 C. 2. A. 1. - PROBATUR EXSISTENTIA TRADITIONIS plurimi faciunt, eamque non minus quam Scripturam commendant. S. CLEMENS ROM.: „Apostoli nabis evangelii ptaedicatores facti sunt a Domino J. C.; Jesus Christus missus est a Deo. Itaque [apostoli] acceptis mandatis, cum certa Spiritus s. fiducia egressi sunt annuntiantes regni Dei adventum. Per regiones igitur et urbes verbum Dei praedicantes, constituerunt episcopos et diaconos eorum, qui credituri êtètalk Ac deinceps ordinationem dederunt, ut cum illi decessissent, ministerium eorum alii'viri probatt*xdperent" '. De s. IGNATIO M.'é8ribit Eusebius: ,.Cum per Asiam sub accuratissima satellitum custodia duceretótf'singularum nihilominus civitatum, quas ingrederetur, ecclesias monebat imprimis ut sibi -tt pravis haereticorum opinionibus caverent, hortatusque est, ut apostolorum traditionibus tenacitÜ#'Tinhaererent, quas quidem ad certiorem posteritatis notitiam testimonio suo confirmatas scriptis mandare necessarium duxit" s. Praeterea s. Ignatius insinuat, non veri chrlstiani sed haeretici esse ad fidem exigere testimonium scriptum et de sensu Scripturae litigare. 3 PAPIAS HHERAP. (c. 150) in prooemio SBH „Dominicomm oraauorum interpretationis" scripsit: ,,Nec haesitabo etiam ea 4, quae quondam a senioribus bene didici et bene memoriae mandavi, interpretati^rsatus fuisset, dicta sëniorum exquirebam ... Neque enim quae libri exbibent, tantam mihi utilftatem afferre éxistimabam, quantam ea quae viva voce et manente Wfcimus' 5, Occasione haereseos gnosticorum HEGESIPPUS (c. 160) traditionem ecclesiarum exquisiturus, muitos episcopos et denique episcopum romanum adüt; „in singulis autem episcoporum successionibus et per singulas urbes ita habetur, sicut Lex praedicat et Prophetae et Christus" 6. 1 Ep. I. ad Cor. 42—44. Harnack : „Letzlich wurzelt der ganze katholische Traditionsbegrifï* 'in jenem »tze, der bereits von Clemens rom. formührt worden ist" {Dohmengesch. I», p. 154)- — 1 ff. E. IK, 86. — » PkUad. 8. — * Gr.: Kal 8aa; praesumere licet, Papiam antea egisse de effatis Domini in ïlllriptlra consignatis (Funk, Patr. apost. 12, p. 351). — 5 Fragm. 2; apud Funk. 1. c. — 6 Apud Euseb. H. E. IV, 22. C. 2. A 1. — PROBATUR EXSISTENTIA TRADITIONIS, 101 Traditionem ut fontem distinctum, eumque praecipuum, apertis- 146. sime agnoscunt s. Irenaeus et Tertullianus agendo contra gnosticos. S. IRENAEU5: „Quum ex Scripturis arguuntur, in accusationem convertuntur ipsarum Scripturarum . .. Quum autem ad eam iterum traditionem quae est ab apostolis, quae per successiones presbyterorum in ecclesiis custoditur, provocamus eos, adversantur traditioni dicentes, se non solum presbyteris, sed etiam apostolis exsistentes sapientiores". Nihilominus „traditionem apostolorum in toto orbe manifestatam, adest respicere omnibus, qui vera velint videre; et habemus adnumerare eos, qui ab apostolis constituti sunt episcopi in ecclesiis et successores eorum usque ad nos, qui nihil tale docuerunt neque cognoverunt, quale ab his [gnosticis] deliratur. Etenim si recondita scissent apostoli, quae seorsim et latenter ab reliquis perfectos . docebant his vel maxime traderent ea, quibus etiam ipsas ecclesias committebant." Et subjungit sufficere ut exquiratur traditio ecclesiae romanae: „ad hanc enim ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire ecclesiam".... „Tantae igitur ostensiones [traditionis apostolicae] quum sint, non oportet adhuc quaerere apud alios veritatem, quam facile est ab ecclesia) sumere» quum apostoli quasi in depositorium dives plenissime in eam contulerint omnia quae sunt veritatis... Et si de aliqua modica quaestione disceptatio esset, nonne oporteret in antiquissimas recurrere ecclesias, in quibus apostoli conversati sunt, et ab iis de praesenti quaestione sumere quod certum et re liquidum est 1 Quid autem, si neque apostoli quidem Scripturas reliquissent nobis, nonne oportebat ordinem sequi traditionis, quam tradiderunt iis, quibus committebant ecclesias?" 3 TERTULLIANUS dicit, haereticos „non esse admittendos ad ullam 147. de Scripturis disputationem" 3, sed traditione adversus eos esse praescribendum: „Dominus Jesus apostolos misit ad praedicandum... quid autem praedicaverint, et hic praescribam non aliter probari debere, nisi per easdem ecclesias, quas ipsi apostoli condiderunt, ipsi iis praedicando tam viva, quod aiunt, voce, quam per epistolas 1 Siquidem gnostici traditionem secretam invocabant. — > Adv. Hoer, III, 2—4. — » De Praescript. 15. 102 C. 2. A. 1 - PROBATUR EXSISTENTIA TRADI"ftC*ïlS postea. Si haec ita sunt, constat proinde omnem doctrinam, quae cum illis ecclesiis apostolicis matricibus et originalibus fidei conspiret, veritati deputandam, sine dubio tenentem quod ecclesiae ab apostolis, apostoli a Christo, Christus a Deo accepit; reliquam vero omnem doctrinam de mendacio praejudicandam, quae sapiat contra veritatem ecclesiarum et apostolorum et Christi ét Dei" 1 Traditionem ecclesiarum a vero aberrasse impossibile habet, tum propter assistentiam Spiritus s., tum quia errando" non conspirassent in unum: „Age nunc omnes erraverint... Neglexerit officium Dei villicus, Christi vicarius [Spiritus s.], sinens ecclesias aliter interim intellegere, quam ipse per apostolos praedicabat; ecquid verisimile est, ut tot ac tantae in unam fidem erraverint? Nullus inter muitos eventus unus est exitus: variasse debuerat error doctrinae ecclesiarum ; ceterum quod apud muitos unum invenitur, nod est erratum sed^traditum" 3. Hisce consentiunt graeci. ORIGENES: „Cum multi sint, qui se putant sentire quae Christi sunt, et nonnulli eorum diversa a prioribus sentiant, servetur ecclesiastica praedicatio, per successionis ordinem ab apostolis tradita et usque ad praesens in ecclesiis permanens. Illa sola credenda est-'veritas, quae in nullo ab ecclesiastica et apostolica5!tlisCordat traditione" 3. S. GREGORIUS NYSS.: „Sufficit ad nostri sermonis demonstrationem, quod habeamus a patribus ^venientem ad nos traditionem, veluti haereditatem quamdam per successionem ab apostolis per sanctos sequentes transmissam" 4. 148. b. Quoad partem alteram. — De quaestione num traditio oralis ■'' Scripturam objecüve, i. e. secundum ipsas veritates contentas, excedat, testimonia theoretica, quantum scio, ante Tertulüanutt' non exstant. Patres antiquissimi traditionem aperte agnoscunt Ut fontem distinctum a Scriptura, eamque habent ut fontem majoris utilitatis pracÜfcae quam Scripturam, et ita nullo modo favent principio protestantico de sufficientia Scripturae 6; sed quaestionem 1 L. c, 21. — 1 L. c, 28 — » De Princip. praef. 2. — * Orat. 3 c. Eunom. — « Hinc scribit v. g. dr. Bavinck: „Het lag voor de hand, dat men toe* ft» 1 C. 2. A. 1. — PROBATUR EXSISTENTIA TRADITIONIS 103 praedictam theoretice non videntur tetigisse. Subsequentes eam non quidem ex professo discutiunt, sed data occasione tangunt. ti: Tertullianus agendo de quaestione disciplinad (corona pro meritis militaribus a christiano non gestienda), dicit: „Quaeramus an et traditio, nisi, scripta, non debeat recipi ? Plane negabimus recipiendam, si nulla exempla praejudicent aliarum observationum, quae sine ullius Scripturae instrumento, solius traditionis titulo et exinde consuetudinis patrocinio vindicamus." Et enumeratis multis consuetudinibus christianis, concludit: „Harum et aliarum ejusmodi disciplinarum, si legem expostules Scripturarum, nullam leges. Traditio tibi praetendetur auctrix, consuetudo confirmatrix, fides observatrix" h Fatemur, Tertullianum non directe loqui de traditionibus (sive theoreticis sive practicis dogmaticis; verum quum inter exempla consuetudinum non-scriptarum etiam alleget: ,,Oblationes pro defunctis, pro natalitiis [martyrum] annua die facimus", oblatio autem sacrificii eucharistici pro defunctis atque in honorem martyrum certe involvat traditionem vere dogmaticam eamque non scriptam, merito concluditur, Tertullianum etiam agnovisse traditiones dogmaticas in Scriptura non contentas. ORIGENES: „Ecclesia ab apostolis traditionem suscepit etiam parvulis baptismum dare" 8. S. basilius: „Ex asservatis in ecclesia dogmatibus et praedicationibus [institutis disciplinaribus] alia quidem habemus ex doctrina scripto tradita, alia vero nobis in mysterio tradita recepimus ex traditione apostolorum, quorum utraque vim eamdem habent ad pietatem" 3. Nee refert, quod s. Basilius statim subjiciat exempla traditionum disciplinarium 4, nam assertio principalis, quum diserte distinguat „dogmata" et „praedicationes" necessario de utrisque intellegi debet. de eerste eeuwen) aan de traditie groot gewicht hechtte en de onmisbaarheid en noodzakelijkheid der apostolische geschriften nog niet inzag1 (Geref. Dogmatiek, I, p. 405.) 1 De cor. mil. 3—4. — 3 In Ep. ad Rom. I. v, n» 9. — 8 De Spir. s, o. 27, n° 66; cfr. c. 29. n° 71: „Plura arcana [ra nXeïoxa xcbv (xvaxix,(öv\ citra scripturn recepta sunt nobis". — 4 Ceterum „ipsam etiam olei unctionem" (np. chrismationem confirmationis) in exemplum adducit. 104 C. 2, A. 1. — PROBATUR EXSISTENTIA TRADITIONIS S. EPIPHANIUS : „Traditione quoque opus est: neque enim ex Scripturis peti possunt omnia. Idcirco alia scripto, traditione alia sanctissimi apostoli reliquerunt. Quod ipsum ita Paulus afflrmet: „quemadmodum tradidi vobis." Item alio loco: „ita doceo et ita tradidi in ecclesiis." Item: „Si meministis, nisi frustra credidistis" K 149. S. CHRYSOSTOMUS, expucando verba s. Pauli: „State et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistolam nostram", ait: „Hinc est perspicuum, quod non omnia [apostoli] tradiderunt per epistolam, sed multa etiam sine scriptis, et ea quoque sunt fide digna. Quamobrem ecclesiae quoque traditionem censeamus esse fide dignam. Est traditio, nihil quaeras amplius"2. S. AUGUSTINUS tum pro valore baptismi ab haereticis collati, tum pro efficacia paedobaptismi ad traditionem apostolicam provocabat3. Porro cardo quaestionis, cui hoe loco unice intendimus, non est, num omnia, quae singuli patres ut traditiones apostolicas habuerunt, reapse ad ttaditionem apostolicam, imo divino-apostolicam pertineant, sed: num his testimoniis vere probetur, s. patres admissise exsistentiam aliquarum traditionum dogmaticarum, in Scriptura non contentarum. 150. Testimoniis theoreticis multum praevalet tum antiquitate tum manifesta universalitate testimonium practicum omnium patrum et totius ecclesiae etiam vetustissimae; .ut enim de aliis quae afferri possent sileamus, quatuor evangeha. et plures alii libri N. T. absque testimonio Scripturae, proinde ex sola traditione ab omnibus ut inspirati recepti sunt. 151. Objiciuntur plures textus quibus patres locutionibus sive affirmantibus, sive etiam excludentibus, plenitudinem et sufficientiam s. Scripturae commendant. Quum singulos locos pertractare longum sitprincipia ad solven- i Haer. 61, 6; cfr. 75, 8. — * Hom. 4 in II Thess. n« 2; cfr. Hom. 3 in II 7im. — » Cfr. De bapt. II, 7, 12; IV, 24, 31; V, 23,31; De Gen. ad Ut. X, 23,39. 4 Plerosque habes v. g. apud de San, De Trad. et Stript., p. 66; cfr. Franzelin, De Tradit, thes. 19. c. 2, a 1. - diffic. ex patribus c traditionem 105 dam difficultatem subjicimus. a. Patres saepius intellegunt sumcientiam non absolutam sed relativam : Scripturam sufficere ad notitiam eorum, quae ab omnibus et singulis fidelibus explicite credenda sunt, vel ad causam particularem, in qua versabantur, dirimendam. b. Quando alia argumenta praeter Scripturam excludunt, aut ratfocjf | nationes philosophicas, libros apocryphos, prophetias fictitias, traditiones falsa*! ;tantum spectatut, aut si ipsam etiam traditionem ecclesiae excludunt, id nonnisi, methodice faciunt, pro necessitate. controversiae eligendo principium sibi et adversariis [commune. C. Patresisaltem intellegunt, Scripturam sufficere praesupposite praedicatione et intecpretatione ecclesiae. Atqui.longe aliudest. praedjcare sufficientiam Scripturae secundum se solam, aliud asserere sufficientiam Scripturae e manibus ecclesiae acceptae et luce traditionis ecclesiasticae illustratae, imo foecundatae. Patres in Scripturis ita sumptis plura lavenerunt, quae ex Scriptura nude et secundum se spectata haud satis constarent, sive quod indicationibus contenti erant, sive quod sensum spiritualem facilius admittebant. Reapse paucissima sunt. quae hac ratione ex Scriptura non colliguntur. Ceterum d. quis mirabitur patres, qui errorem protestanticum non noverant, Scripturam vero maxime venerabantur, ea aliquando dixisse, quae ad apicem literae exigenda non sunt; quibus applicare licet illud AüGUSTINl: „Disputans in ecclesia catholica, non se aliter intelligi arbitrabatur ... Vobis nondum litigantibus, secwfci^loquebatur" \, Art. II DE S. TRADITIONIS CONSERVATIONE Traditio oralis, aiunt protestantes, corruptioni valde obnoxia est, hinc postquam morte apostolorum charisma veritatisxessaverat, sola Scriptura remansit fons fidus. .— Igitur inquirendum est, qua 1 C. JuUan. I, 6, 22. Effata patrum hac in re non semper urgenda esse patet, v. g. exemplo Vincenth lerin., qui dicit „canomen Scripturarum esse perfectam, sibique! ad I omnia satis superque sufficere" (Common. 2 et 29), et nihilominus in eodem opusculo tradit, valorem baptismi ab haereticis collati sola traditione defensum fuisse (Comm. 6). — Ipse cl. Bavinck scribit, patres 106 C 2, A. 2 — TRADITIONIS CONSERVATK) ratione traditiones tuto conservatf et ad nos usque propagari potuerint; in quo illud praecipuum est, morte apostolorum cessasse quidem charisma revelationes, minime vero charisma veritatis seu donum infallibilitatis. Ceterum conservatio traditionis immerito proponitur ut res perquam ardua; siquidem traditio non est concipienda ut longa indigestaque congeries propositionum memoria retinendarum, sed potius ut 'summa fidei vitaeque christianae, quae quotidiana professione, usu hturgico et disciplinari, ipsisque moribus christianis maxima parte continetur, et pro locorum ac temporum necessitatibus diversimode exprimitur atque in dies magis declaratur. Porro quaerendo media, quibus traditio apostolica tuto conserservata fuit, simul quaerimus criteria, quorum ope genuinae traditiones ab adulterinis secernuntur. 153. Prop. i. Medium seu organum princeps ad traditionem conservandam est continua successio magisterii apostolici. Continua successio magisterii- apostolici in concreto nihil aliud est quam magisterium ecclesiae vivum et perenne. En medium a Christo simpliciter volitum et immediate institutum. Ordinavit enim, ut collegium petro-apostolicum, cui munus et auctoritatem universam suam doctrinam praedicandi demandavit, in perpetuum continuaretur, et ita providit ut semper in ecclesia praesto esset corpus doctorum authenticorum, hierarchicé conglutinatum: episcopatus romano-catholicus. Providit adhuc, ut magisterio perenni semper assisteret Spiritus s. removens ab errore, ducens in veritatem. Medium hoe ex principiis catholicis praebet certitudinem absolutam de tuta conservatione totius depositi, ergo etiam traditionis. Constat ex iis, quae alibi de infallibilitate ecclesiae dicta sunt. Nihilominus operae pretium est in memoriam revocare, tum s. Irenaeum tum Tertullianum, qui traditionem ecclesiae ex professo laudando plenitudinem Scripturae, nihilominus etiam traditionem agnovisse, imo in ea admisisse elementum cum sufficientia Scripturae in sensu protestantico incompossibile: „Daarnaast erkennen zij zeer zeker ook de traditie, maar zij nemen daarin juist een element op, dat de genoegzaamheid der Schrift ondermijnt en in de latere roomsche leer van de insufficientia s. Scripturae en van de sufficientia traditionis geëindigd is (Geref. Dogm. i, p. 409). C. 2, A. 2. — TRADITIONIS CONSERVATIO 107 contra gnosticos urgebant, diserte provocasse ad assistentiam Spiritus s., successioni apostolicae conjunctam '. Immerito igitur protestantes dicunt, antiquos patres solam historicam, non dogmaticam auctoritatem traditionis agnovisse. Sequitur, in quolibet casu particulari ad plenam solutionem theo- 154. logicam quaestionis, num aliqua doctrina sit traditio divino-apostohca, sufficere ut ostendatur, hanc doctrinam ab episcopatu romano-cathoÜco clare ac diserte ut fide divina credendam proponi -. Nee refert, quandonam hujusmodi clara propositio prodierit, utrum v. g. saec. quarto, an saec. decimo tertio tantum, nam charisma veritatis perpetuum est, sicut ipsum magisterium. Quo modo autem fieri possit, ut magisterium ecclesiae quaedam nonnisi post multa saecula clare et distincte credenda proponat, explicabitur in tract- de Fide. ubi sermo erit de profectu fidei christianae. In eodem tractatu dicemus, quotuplici modo propositio clara et diserta per ecclesiam obtineat. Interim id unum addimus. sufficere propositionem ex-cathedralem solius romani pontificis. penes quem est tota plenitudo supremae jurisdictionis in universam ecclesiam s. Siquidem vi assistentiae Spiritus s. tum summo pontifici ut episcoporum capiti, tum corpori episcoporum capiti unitorum promissae impossibile t&P'HA major pars episcoporum ^"sententiam romani pontificis non converriat. Rem jam satis indicaverat s. ÏRENAEUS: „Ad hanc enim [römanam] ecclesiam propter potentiorem ejus principalitatem necesse est. omnem convenire ecclesiam, hoe est eos, qui sunt undique fideles" 4. 1 S. IRENAEUS: „lis qui sunt in ecclesia presbyteris [episcopis] obaudire oportet, his qui successionem habent ab apostolis, qui cum episcopatus successione charisma veritatis certum secundum placitum Patris acceperunt" (Adv. Hoer. IV, 26, 2, cfr. III, 24, I). Tertullianum vide supra n°. 147. * Dico: „ad plenam solutionem theologicatn" aut, si mavis, dogmaticam. Aliud enim est quaestionem solvere ex principiis fidei, aliud eam solvere ex principiis historicis. — s Protestantes quidem hinc inferunt: ergo rom. pontifex est dominus traditionis, inventiones suas sub ementito nomine divinae traditionis, cunctis catholicis imponere potest! Minime: catholici credunt quaestiones de fide judicio ex-cathedrali summi pontificis definiri, quia divinitus certi'sunt, pontificem ex cathedra loquentem in agnoscenda et explicanda veritate (sive scripta, sive non scripta) per assistentiam Spiritus s. ab omni errore praeservari. — * Adv. Roer. III, 3, 2. 108 C. 2, A 2. WTRADITIONIS CONSERVATIO 155. Porro praedicationi clarae et distinctae episcopatus romanocatholici necessfrio respondet communis fldes ecclesjarum, quae est veluti vox ejus repercussa. Neque soli magistajrip, sed universae ecclesiae praerogativa infallibilitatis promissa fuit, quamvis aliter atque aliter, nam ecclesiae infallibiles sunt in credendo quia et quatenus sequuntur magisterium infallibile in docendo }.. Sequitur ipsam quoque communem fidem ecclesiarum esse criterium, deriyatum quidem, sed tarnen certum, imo infallibile genuinae traditionis 2. 156. Scholion. De va/ore natmak' magisterii catholici ad conservandam traditionem. — Continua successio episcopatus catholici pro tuta conservatione traditionis absolute spondet, quia adjunctam habet promissionem infallibilitatis. Verum si organum illud a Christo institutum spectaretur inadaequate, A. e. secundum elementum externum tantum, facta praecisione ab assistentia Spiritus s., adhuc dicendum esset medium valde aptum et moraliter tutum ad conservandam traditionem. Etenim episcopatus catholicus a. semper longe maxima parte constabat viris aetate maturis, virtute ac doctrina conspicuis, qui instanti sollicitudine antiquum depositum tueri, innovationes perhorrescere solebant. Hi autem b. numquam partem sacrae doctrinae ut traditionem secretam tractarunt, sed omnia publice aperteque praedicabant, unde quaelibet immutatio fidem communem populi offendisset. Praeterea c. episcopi et ecclesiae unionem et communicationem tum inter se tum imprimis cum ecclesia romana semper sancte coluerunt3, unde corruptio alicubi 1 Cfr. de Eccles. n« 77. — * Die*: „communem fidem", non quamlibet communem persuasionem. Num autem communis persuasio reapse sit fides divina, i. e. assensus propter auctoritatem Dei revelantis, facilius dignoscitur ex facto et modo praedicationis magisterii. quam ex ipso facto communis consensus populorum: unde etiam sub hoe respectu criterium clarae et instantis praedicationis criterio communis fidei ecclesiarum praevalet. — * Commercium illud etiam primis saeculis non de fuisse testatur v. g. Harnack : „Die Reisen hervorragendari Christen lehrennns, wie lebendig der persönliche Austausch und Verkehr in den enten .Jahrhunderten gewesen ist. Dabei trilt die romische Gemeinde in iiberraschender Weisejn den Vordergrund: sie ist derZielpunkt der meisten Christen, die wir als JR#sende kennen . . . Auch hier [beim bneilichen Verkehr] steht die römische Gemeinde im Vordergrund ... In der Tat C 2, A, 2. 2- TRADITIONIS CONSERVATIO 109 irrepens diu latere non potuit, sed mature aut corrigebatur, aut excommunicatione puniebatur. Denique d. magisterio vrW numquam defuere varia **subsidia connaturalia, de quibus statim. Qui haec omnia consideravit, difflculter negabit, consensum episcopatus catholici seu, quod in idem recidit, consensum ecclesiarum in aliquam doctrinam ut revelatam, etiam mere naturatfter spectatam, aut apostolicam originem hujus doctrinae cum morali certitudine probare, aut saltem creare validissirÜfiöï praesumptionem in favorem hujusmodi originis. ': ;Et advêrte, ipsos jam antiquos patres aut signate aut saltem exercite consensum ecclesiarum ut certum criterium genuinae traditionis assignasse. S. ÏRENAEUS sectas dissentientes consensu tjècteslarum confundit: „Fidem ecclesia, in universum mundum disseminata. diBgenter custodit, quasi unam domum inhabitans, et similiter credif^Üs, quasi unam animam habens et unum cor, et consonanter haec praedicat et docet et tradit quasi unum possidens os" i. Ui TERTUttÉKNUS impossibilitatem consensus in errorem urget: „Age nunc, omnes erïaVe$|ribus saeculis magistri authentici ecclesiae doctrinam christianam non tantum viva voce praedjcarunt, sed data occasione etiam scripto consignarunt. Idem fecere alii fideles, sive quod doctrinas ecclesiae sind bis zur Zeit Konstantins, jedenfalls bis gegen die Mitte des 3 Jahrhunderts die centripetalen Strebungen starker gewesen, als die centrifugalen, Rom aber war der Mittelpunkt jener Strebungen: die römische Gemeinde war dükatholische; sie war nicht nur das Symbol und die Reprasentantin der Einheit, sondern ihr vor allem verdankt man die Einheit" (Mission und Ausbreitung des Christentums in den erstm 3 Jahrhunderte, p. 269—272). — 1 Adv. Haer. I, 10, 2. — ' Zte t>raescript. 28. 110 C. 2. A, 2. — MONUMENTA TRADITIONIS scripto explicarent aut defenderent, sive quod instituta, caeremonias, mores christianos describerent. Neque solum charta et atramento sed etiam inscriptionibus, sculpturis, picturis fidem suam profitebantur. Ipsi denique haeretici, ceterique adversarii scriptis suis praedicationem ecclesiae nonnumquam delinearunt. Manifestum autem est, haec omnia, quatenus servabantur, magistris authenticis subsequentium generationum fuisse media haud spernenda ad traditiones ecclesiae facilius cognoscendas et propagandas L 158. Monumenta traditionis fere sunt: a. Sytnbola et definitiones fidei; b. acta conciliorum et summorum pontipcum; c. libri liturgici; d. acta martyrum; e. scripta ss, patrum et theologorum; i. documenta historiae ecclesiasticae; g. monumenta artis ttfiristianae. Haec autem media non fuerunt a Deo immediate ordinata, sed a. connatutaliter sequuntur exsistentiam ecclesiae ut societatis visibilis; nam in omni societate exculta hujusmodi documenta conduntur et a posteris consuluntur ad cohaerentiam cum praeteritis servandam. Potiora autem originem habuerunt ab iis, qui suo tempore magisterio^ecclesiae .fungebantur. Sunt b. moraffter necessaria, quia Deus, assistentiam Spiritus s. promittendo, ab adhibendis mediis naturalibus dispensare non voluit, sed potius providet ne illa aut desint aut negligantur 2. Nihilominus c. subsidiaria tantum sunt, quia magisterio vivo subordinantur, sicut liber subordinatur magistro et documentum historiographo. 159. Scholion. De valore theologico monumenfbtum traditionis in genere, necnon de canone vincentiano. 1° Ex praedictis facile solvitur quaestio, quid monumenta antiquitatis, universim spectata, valeant ad discernendam veram tradi- 1 Ipsa etiam s. Scriptura magisterio ecclesiae inservit, imo extra omnem lineam egregie inservit ad traditionem (inhaesivam et declarativam in utroque sensu) conservandam. Sed quum res manifesta sit et extra omnem controversiam posita, theologi hoe loco s. Scripturam memorare non solent, ne libros divinos cum documentis humanis in eodem censu habere videantur. — 1 Cfr. Tract. De Eccles. n° 99. C. 2, A. 2. — VALOR THEOL. MONUMENTORUM TRADIT. 111 tionem. Tantum valent, quantum probant aliquo tempore obtinuisse consensum moraliter unanimem magisterii ecclesiastici in aliquam doctrinam ut revelatam. Igitur argumentum peremptorium constituunt a. quoties exhibent solemne judicium magisterii infallibilis de doctrina revelata; b. quoties certo probant consensum moraliter universalem magisterii dispersi in doctrinam ut revelatam. Ad hunc autem effectum aliquando sufficere possunt documenta numero quidem pauciora, sed quae ex peculiaribus adjunctis universalis ecclesiae fidem repraesentare noscuntur. .... Contra, quando monumenta relicta non sufficiunt ad consensum antiquitatis probandum, aut quando positive ostendunt, hujusmodi consensum olim non obtinuisse, non statim concludere fas est: ergo haec doctrina ad traditionem apostolicam non pertinet. Primum casum quod spectat, consensus etiam explicitus et clarus adesse potuit, quin per monumenta probetur, quum nee omnia scribantur, nee omn»|.scripta conserventur. Quoad alterum casum, sciendum est» non omnia quae in traditione apostolica formaliter continentur, semper explicite ac diserte praedicata fuisse in ecclesia; datur enim aliquis veri nominis profectus in cognitione et propositione revelationis christianae, uti ex professo dicemus in tract. de Fide. Porro plena explicatio eorum, quae obscurius aut implicite tantum in deposito, revelationis continebantur, plerumque non sinecontroversiis, iisque nonnumquam satis diuturnis, contigit. In his igitur unicum criterium certum et fidum genuinae traditionis est consensus paulatim invalescens et denique perfecte sibi constans magisterii viventis, quippe cui Spiritus s. promissus es non tantum ad materialiter custodiendam, sed etiam ad explicandam traditionem. Monumenta autem antiquitatis in tantum prosunt, in quantum per ea ostenditur, arborem hodiernae professionis, colentibus et rigantibus ministris authenticis, ex semine antiquae fidei crevisse. 2. Hinc etiam dijudicatur canon a s. Vincentio lerinensi (a. 434) 160. statutus, quo multum abusi sunt adversarii, praesertim tempore conc. vatic: „Magnopere curandum est, ut id teneamus, quod ubique, quod semper, quod ab omnibus creditum est, hoe est 112 C. 2, A. 2. — CANON VINCENTlt LERINENS1S enim vere proprieque catholicum" *. Intentio Vincenltf 1'erat, pro casu controversiae recens exortae, proinde nondum solemniter a magisterio diremptae, hominibus privatis tradere criterium ad veritatem discernendam. Statuit autem haec: a. si pauci tantum dissentiunt, sequi debes consensum moraliter unanimem ecclesiarum in praesenti obtinentem: „consensionem univèrsitatis"; quodsi b. jam plurimi dissentiunt (ita ut in praesenti non deprehendatur consensus moraliter unanimis), adhaerere oportet consensui, qui'ante controversiam exsistebat: „consensionem antiquitatis" 2. Porro haec regula, etsi applicatu nonnumquam difficilis, bona est et optima in sensu affirmativoi quando consensus in doctrinam, ut revelatam, aut exsistit aut antea exsistebat, omnino sequendus est. Sed non valet in sensu excluswo: non repugnat dari doctrinam „vere proprieque catholicam", i. e. revelatam, de qua nee in praesenti exsistit nee olim exsistebat consensus explicitus. Ipse autem Vincentius canonem suum certe in sensu exclusivo non intellexit, quum in eodem opusculo manifeste profiteatur, imo multum extollat profectum fidei per distinctiorem et explicatiorem praedicationem antiquae veritatisV - Praeterea observandum est, Vincentium canonem suum etiam in sensu affirmanti non intellexisse de consensu absolute unanimis, multo minus eum tradidisse ut normam pro accipiendis vel rejiciendis judiciis doctrinalibus magisterii viventis; unde perperam ad eum provocant veteres-catholici. ~9 MSrum quidem videri potest, quod Vmeentius lectores suos non remittat ad judicium rom. pontificis. Sed primo recollige, eum spectasse statum controversiae recentis, de qua judicium solemne nondum prodiera. Deinde memento, tune temporis doctrinam de 1 Common. 2; cfr. W. Reilly, Etude sur la regie de Joi de s, Vütcent de JLerins (1902). — 1 „Sed hoe ita demum riet, si sequamur universitatem, antiquitatem, consensionem [postea in recapitulatione explicat: „Diximus univèrsitatis pariter et antiquitatis consensionem spectari oportere", c. 29]. Sequemur autem universitatem hoe modo, si hanc unam fidem veram esse fateamur, quam tota per orbem terrarum conütetur ecclesia (c. 2). Quid si novella aliqua contagio totam pariter ecclesiam maculare conetur ? Tune item providebit ut antiquitati inhaereat, quae prorsus jam non potest ab ulla novitatis fraude seduci" (c. 3). — » Cft?-c. 2 et c. 28. C. 2, A. 2. — CANON VINCENTH LERINENSIS 113 infallibilitate rom. pontificis theoretice plenam lucem nondum accepisse; nobis familiare est, pontificem spectare secundum se, ut distinctum (non separatum) a corpore episcoporum; veteres eum magis spectabant ut conjunctum cum corpore episcopali K Art. III De quibusdam monumentis traditionis in specie Quum de singulis monumentorum speciebus dicere nequeamus, paucissima de symbolis fidei delibamus, deinde paulo fusius acturi de scriptis ss. patrum ac theologorum. § 1. De Symbolis fidei Symbola fidei vocari solent breves quaedam summae veritatum 161. fidei; nam si fusiores sunt jam non symbola, sed profession.es fidei audiunt. Nomen symboli inde videtur explicandum, quod fideles hujusmodi formula, veluti quodam signo (ovfijioXov), ab aliis dignoscebantur. Tria dantur symbola, quae una cum catholicis etiam graeci et plerique protestantes agnoscunt: apostolicam, nicaeno-constantinopolitanum, athanasianum. I Symbolum apostolorum. Certum est universam doctrinam in hoe symbolo contentam apostolicam esse, sed quaeritur de ipsa formula 2. Testibus s. Ambrosio 8, Hieronymo *, Rufino 6, Leone m. 6, circa a. 400 invaluerat opinio, symbolum baptismale, quod ecclesia 1 Hinc VinCEntius de s. Stephano s. Cypriano resistente scribit: „Tune b. m. papa Stephanus apostolicae sedis antistes cum ceteris quidem collegis suis sed tarnen prae ceteris restitit, dignum ut opinor eMstimans, si reliquos omnes tantum fidei devotione vinceret quantum loei auctoritate superabat" (c. 6). — 2 Cfr. Bardenhewer Gesch. d. altk. Uti., L 68; Dict. de Théol. cath., i, p. 1660 seq.; Vacandard, Études de critique, eet. (1905), p. 3; Ned. Kath. Stemmen, (1905), p. 270 et 322. - » Ep. 42, n° 5. — 4 C. Joem. Jerosolym. c. 98. — 6 Comm. in Symbol, n. 2—3. — 4 Sermo oó, c. I; Ep ji ad Pulch. 4. 114 C 2. A 3. § 1 —- SYMBOLUM APOSTOLORUM romana intemeratum custodiebat, et cui aliae ecclesiae occidentales quaedam adjiciebant, confectum esse ab apostolis. Ruflnus id diserte repetit ex traditione majorum: „tradunt majores nostri" 1; et ita loquitur ut facile inde oriri potuerit sententia, singulos apostolos singulas sententias' contulisse 2. Verum illi patres loquuntur non de textu recepto seu hodierno, sed de textu antiquiore hujus tenoris: „Credo in Deum Patrem omnipotentem; et in Christum Jesum unicum filium ejus, dominum nostrum ; qui natus est de Spiritu si et Maria virgine; crucifixus sub Pontio Pilato et sepultus; tertia die resurrexit a mortuis; ascendit ad coelos; sedet ad dexteram Patris; unde venturus est judicare vivos et mortuos. Et in -Spiritum Sanctum; sanctam ecclesiam; remissionem peccatorum; carnis resurrectionem". Textus receptus seu gallicanus primum occurrit in sermone Caesarii arel. "j" 543 3; et ex communi eruditorum sententia ortum habet ex Gallia meridionali, saec. v; ecclesia romana eum recepit saec. VII vel vm. Porro textus antiquior (seu romanus) quoad substantiam (i. e. quoad structuram cunctosque articulos, exceptis forsan tribus ultimis 4) certo ascendit ad medium saec. II; plures probabiliter existimant eum ad initium hujus saeculi, imo ad ipsam aetatem apostolicam ascendere; quod tarnen deficientibus documentis positive probari nequit. — Hic textus romanus antiquior certo est archetypus omnium symbolorum occidentalium, probabiliter etiam orientalium. Sententia autem, quae compositionem hujus formulae communi apostolorum consilio tribuit, hodie a multis criticis etiam catholicis rejicitur, tum quia veterum testimonio non satis probatur, tum ' L. c. — 3 Cfr. serm. pseudo-Augustini 240 (Migne, 39, p. 2189). — * Sermo de Symboli fide et bon. oper. (inter spurios s. Augustini sermo 244, n. I; 1. c, p. 2195), ubi tarnen adhuc desunt verba: „Creatorem coeli et terrae". Textus antiquior manifeste constat 12 articuiis; in textu recepto jam s. Thomas 14 articulos distinguere maluit (S. TA. II, II, I, 8). — 4 Nonnulli symbolum, quo ecclesia rom. circa a, 150 utebatur, ita reconstruendum putant: Hunevco els ha &eóv naxépa navroxQÓaoQa, xal slg 'Inaovv Xqustov tin> vUw avrov rov xvpiov fjfxöyv, róv yeww&êvra èx naQ&évov, róv ènl Hovtlov UiMrov atavpay&évza, xfj ighfj fifiéga avaatavxa èx vbxqcöv, avafiavxa elg tovc (ybpavovg, xaêrjfievov èv de$lif rov TtaxQÓg, &&ev êgzetai xgïvai ftovrac xai vexgovs, xal els to nvtvfia dyiov. C. 2, A. 3. § 1 — SYMBOL, NIC. CONSTANT. - ATHANASIANUM 115 imprimis quia antiquae ecclesiae orientales uniformis symboli vestigia non exbibent. Verum totius formulae nodus, professio scil. baptizandi in „Deum, Patrem, Filium, Spiritum s.," merito habetur apostolicus. Quidquid autem de origine formulae judicaveris, auctoritas symboli irrefragabilis est ex approbatione et usu longaevo universalia ecclesiae. II. Symbolum nicaeno-constantinopolitanum. Fundamentum hujus 163. symboli est textus antiquus symboli apostolici, quem a. patres nicaeni (a. 325) auxerunt ad consubstantialitatem Verbi distinctius exprimendam '. Postea b. patres constantinop. (a. 381) symbolum nicaeno simillimum, sed in quo divinitas Spiritus s. enucleatius asserebatur 2, pauca immutando receperunt s. Saltem a saec. VI universalis ecclesia illud approbavit. Hoe symbolum saec. VI in oriente adhiberi coepit in missa; idem mox (a. 589) accidit in Hispania, ubi verbis: „qui ex Patre procedit" interjectum est „Filioque"; dehinc saec. VIII in Gallia et Germania. Ecclesia romana hunc usum, vocemque „Filioque" non nisi sub Benedicto VIII (1012—1024) recepit. III. Symbolum athanasianum *, seu „ Quicumque", in formam 164. psalmi compositum, in quo mysteria trinitatis et incarnationis accuratius exponuntur. Eruditis exploratum est, symbolum hoe nee a s. Athanasio conscriptum, nee omnino graecae originis esse; graeci illiid tarde admodum cognoverunt. Compositum videtur saec. v in Gallia, et quidem in regione arelatensi. Nuper Künstle ostendere conatur, illud esse expositionem verae fidei contra haeresim Priscilliani. „Fides Athanasii", ita enim olim appellabatur, a fine saec. VIII in ofBcio divino adhiberi coepit, saec. x nomen symboli accepit, et saltem a saec. XIII in universa ecclesia ut regula fidei irrefragabilis habetur. ' Cfr. HfïitÉ, ConiiÜenzesch. 1^, p. 314. — 1 Exstat apud s. Epiphaniüm, Anchoratus c. 121. — » Hefele, 1. c, II», p. 10. —4 Cfr. Vacant—Mangenot, Dict. de 2Mol. catk., I, p. 2178; K. Künstle, Antipriscilliana (1905). 116 C. 2, A. 3, § 2. — PATRES ECCLESIAE 165. IV. Ex professionibus fidei praecipuae sunt: a. professio tridentina a Pio IV praescripta, cui Pius IX post conc. vatic. quaedam adjedt; b. professio Graecis praescripta a Gregorio XIII. c professio Orientalibus praescripta ab Urbano VIII et Benedicto XIV; quas invenies apud Denzinger; d. professio fidei et jusjurandum, centra modernistar, a Pio X praescripta l. §. 2. De Scriptis ss. Patrum 166. I. Notio Patrum. Nomen Patres in sensu lato designat omnes viros ecclesiasticos, qui superioribus saeculis doctrinam catholicam scripto tradiderunt, illustrarunt, defenderunt. Et ita comprehendit tum patres proprie dictos, tum doctores ecclesiae, tum eos qui scriptores ecclesiastici audire solent. I. Patres ecclesiat^in sensu stricto vocantur illi, qui orthodoxia. sanctitate, antiquitate conspicui, ut tales ab ecclesia agniti sunt. Orthodoxiam non tollunt aliqui errores in rebus tune nondum eliquatis, dummodo mentem catholicam habuerint et generatim doctrinam christianam recte tradiderint. Vitae sanctitas specialem illustrationem Spiritus s. meretur, et efficit ut non verbis tantum sed etiam exemplis ecclesiam aedificarint. Judicium tum de sanitate doctrinae, tum de sanctitate ultimo ad ecclesiam pertinet; hinc nemo testis qualificatus ac veluti authenticus traditionis catholicae haberi debet, quem ecclesia ut talem non agnoscit. Agnitio autem diversimode habetur, v. g. quando a condliis aut summo pontifice ut patres allegantur, quando in martyrologio rom. laudantur ut „sanctitate et doctrina insignes", quando iis suffragatur consensus practicus ecclesiae. Denique usus habet, ut ii tantum patres ecclesiae dicantur, qui antiquitatis christianae testes exsistunt. Limites antiquitatis non ita fixi sunt, extendi solent pro ecclesia graeca usque ad s. Joannem Damascenum (f 754), pro ecclesia latina usque ad s. Gregorium m. (f 604), vél melius usque ad s. Isidorum hispalensem (f 636). Quodsi nomen „Patrijs" in sensu paulo latiori adhibetur per 1 Enchir. n° 994, 998, 1459, 2146. C. 2. A. 3, § 2. — DOCTORES — SCRIPTORES ECCLES. 117 oppositionem ad theologos Scholae, non immerito s. Bernardus „ultimus inter patres" salutatur. .. Pletique Patres episcopi fuerunt, non tarnen omnes; s. Ephrem syrus (f 373) diaconus fuit; s. Justinus m. (f c. 165) et s. Prosper aquitan. (463) laici. 2. Doctores ecclesiae vocantur illi, qui orthodoxia,, eruditione, 167. -sanctitate conspicui, ab ecclesia hoe titulo decorati sunt. Quum munus doctoris directius spectet explicationem doctrinae quam solum testimonium, in doctoribus non attenditur aetas sed requiritur excellens quaedam eruditio, utique theologica. Titulus autem doctoris, saltem recentioribus saeculis, expresse confertur, sive per constitutionem pontificiam, sive per officium Doctotum in eorum festis pro universali ecclesia concessum, eet. Magni doctores ecclesiae latinae vocari solent s. Ambrosius (f 397), s. Hieronymus (f 420), s. Augustinus (f 430), s. Gregorius m. (f 604)'. Oecumenici magni doctores in libris liturgicis graecorum memorantur tres: s. Basilius (4/ 379), s. Gregorius naz. (4/ 390), s. Joannes Chrysostomus (f 407). :.. Reliqui doctores sunt: ss. Hilarius pictav. (\ 366), Athanasius (f 373), Cyrilhis hieros. (f 386), Cyrillus alex. (f 444), Petrus chrysologus (f 450), Leo m. (f 461), Isidorus hispal. (f 636), Beda „venerabilis" (f 735), Joannes damasc. (f 754), Petrus Damiani (f 1072), Anselmus cantuar. (f 1109), Bernardus (4/ 1153), Thomas aquin. (4/ 1274», Bonaventara (4/ 1274), Franciscus sales. (f 1622), Alphonsus de Liguorio (f 1787). 3. Scriptores ecclesiastici in sensu specifico vocanter illi, qui 168. olim scriptis suis ecclesiam egregia^lustrarunt, sed inter sanctos non numerantur vel etiam ab ecclesia defecerunt; verbo omnes quos ecclesia ut testes authenticos suae traditionis non agnoscit. «—■ Tales sunt v. g. Tatianus, Athenagoras, Minutius Felix (circa 1 Hos Bonifacius VIII a. 1298 „egregios ipsius doctores ecclesiae" laudat (Decretale: Gloriosus, 1. III, t. 22, cp. un. in Sexto). 118 C. 2, A. 3, $ 2. — CONSENSUS PATRUM finem saec. II), Tertullianus (f p. 220), Clemens alex. {f a 215), Origenes (f 254), Arnobius (f p. 304), Lactantius (f c. 320), Eusebius caes. (f c. 320), Rufinus (4/ 410), Theodoretus (f 458), ruZg. Dionysius-Areop. (c. 500). eet. \ II. Auctoritas Patrum. In praesenti nomen „patrum" sumimus in sensu lato, ita tamen ut veri patres ac doctores plus valeant quam scriptores ecclesiastici, et in specie ii, qui ab ecclesia defecerunt, non considerentur, nisi in quantum veris patribus consentiunt. PROP. Consensus unanimis patrum in aliquam doctrinam ut revelatam, est certum argumentum traditionis divinae. Consensus debet esse moraliter unanimis. Verum de tali consensu etiam indirecte constare potest, v. g. a. quando conveniunt omnes patres posteriores, ii np. qui vixerunt postquam aliqua doctrina impugnari aut distinctius tractari Coepit; b. quando plures patres aetate et patria diversi conveniunt, aliis non reclamantibus; C. quando pauci patces rem defendunt in iis adjunctis, ut appareat eos veluti personam totius ecclesiae sustinere, quemadmodum contigit Augustino contra pelagianos, Sophronio contra monotheletas. Consensus debet esse in rem ut revelatam: quod patres non tantum diserte, sed etiam aequivalenter affirmare possunt, v. g. quando utuntur formula „credimus cum catholica ecclesia", quando doctrinam inculcant ut ab omnibus firmiter credendam, contrarium aperte haereticum vocant, eet; Dummodo autem rem unanimitër proponant ut fide tenendam, nihil: refert utrum solo fere testium munere fungantur, an simul munere doctorum, declarando quinam sit genuinus sensus antiquae traditionis. Tune enim etiam docendo seu explicando sunt os ecclesiae et hac de causa diei' possunt agere ut doctores authentici. Contra quando inquirendo, opinando, dubitando procedunt, manifestum est, quod loquuntur tamquam doctores privati. \ Cfr. de his omnibus auctores patrologicos, v. g. Fessler-Jungmann, Instit. patrolog., 1890 seq.; Bardenhewer, Geschichte d. altkirch. Litter. 1902 seq. et Patrologie*, 1901; Batiffol, La Littéraire grecque 8, 1901; rauschen, Grundriss der Patrologie, 1903; Kihn, Pétrologie, 1904 seq. C. 2, A. 3, § 2 — CONSENSUS PATRUM 119 Propositio certa est, imo ex parte definita in iis, quae habent conc. trid. et vatic. de interpretatione Scripturae % Probatur. — 1° Ex persuasione et praxi infallibilis ecclesiae, 170. quae semper professa est, doctrinam patrum esse doctrinam suam, et quoties controversiae dirimendae erant, patres adiit. Cujus rei argumentum historicum praebent etiam ipsi patres ac doctores, qui, dum vivebant, semper praecedentium patrum doctrinae inhaerendum esse docuerunt f. 2° Ratione theologica. Consensus patrum exhibet consensum ipsius magisterii ecclesiastici; siquidem vivi fuerunt os ecclesiae, plerique enim magisterio authentico fungebantur, reliqui saltem in facie ecclesiae et probante ecclesia scripserunt; defuncti ab ecclesia agnoscuntur ut testes qualificati catholicae traditionis. Objici solet, patres antenicaenos conspirasse in errorem chilias- 171. mi (subtilioris) atque in subordinatianismum. — Perperam tarnen, a. Chiliasmus multis quidem placuit, non vero moraliter omnibus; praeterea praecipui ejus assertores hanc doctrinam non proponebant ut certa fide ab omnibus credendam: s. JuSTINUS: „Tibi et antea confessus sum, me quidem et muitos alios ita sentire, muitos vero etiam christianorum, qui purae et piae sententiae sunt, hoe non agnoscere tibi significavi"3. — b. Verum non est patres antenicaenos sive omnes sive muitos subordinatianos fuisse, etsi quidam, substantiam dogmatis tenentes, in accessoriis a vero nonnihil aberrarunt et praesertim in modo loquendi minus limati fuerunt. Plura in tract. de Deo trino. . ,.Ia,. thesi locuti sumus de auctoritate theologica patrum consentientium; verum etiam mere historice consensus patrum, praesertim si non indirecte et illative, sed directe constat, criterium moraliter certum veritatis habendus est *. Corollaria. 1° Si s. patres doctrinam aliquam ratione materiae 172. ' Cfr. supra n° 108. — 2 Harum rerum exempla aliquot habes v. g. apud pksch, Praelcct. I, n° 576 seq. — 3 Dial. c. Tryph. n° 80; cfr. de San, De Tradit. p. 183 seq.. ubi etiam de patribus, qui visionem beatificam usque ad judicium universale dilatandara esse censuerunt (p. 194). — 4 Cfr. s August. C. Jul. II, 10, 37. 120 C. 2, A. 3, § 2 - AUCTORiTAS PATROM ad res fidei morumve pertinentetn, communi consensu defendunt et ut veram ac tenendam inculcant, quin satis appareat, utrum eam revelatam dicant, eorum consensus haberi debet ut certum Criterium veritatis saltem theologicae, etsi forte non revelatae 2° Unius aut paucorum patrum auctoritas etiam in re stricte theologica non est peremptoria, nee enim singuli infallibiles fuere, nee quisquam eorum talem approbationem ab ecclesia nactus est, ut singula ejus asserta retinenda sint. De facto vix ullum invenies, qui saltem in rebus minus praecipuis aliquando non erravit2. Quodsi aliqui ita locuti sunt, ut ex adjunctis personam totius ecclesiae sustinuisse dicendi sint, quoad summam quidem doctrinae in hac materia omnino sequendi sunt, sed quaestionibus incidentibus profundiorique explicationi applicantur verba COELESTINI PP I: „Profundiores diffleilioresque partes incidentium quaestionum, quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere, ita non necesse habemus adstruere" 3. Nihilominus in rebus fidei et morum vel singulorum patrum auctoritas magni aestimanda est, et eo majoris, quo magis eruditione, sanctitate, antiquitate, imprimis vero approbatione et commendatione ecclesiae eminent. 173. 3° De interpretatione patrum haec. a. Quum ex principiis theologicis repugnet, alia aetate alium in materia fidei obtinere consensum, id autem quod theologice repugnat critice verum esse nequeat, imprimis excluditur omnis interpretatio, qua cuncti aut plerique patres antiquiores in re fidei aut morum posterioribus patribus adversari dicerentur. — b. Etiam apud singulos patres aut doctores non admittendus est veri nominis error in iis, quae vel statim ab initio vel saltem respectivo tempore in explicita i Cfr. tract. de Eccles. n° 85 et 87 et imprimis1 'tract. WTfóEfe, art. de veritatibus theologicis. — * Hinc s. augustinus: i.Non accipio quod de baptizandis haereticis b. Cyprianus sensit, quia hoe ecclesia non accipit, pro qua b. Cyprianus sanguinem fudit" (De bapt II, 3.); s thomas: „Magis standum est auctoritati ecclesiae, quant auctoritatr- v*t Augustini \ el Hieronymi vel cujuscumque doctoris, quia et ipsa doctrina cathohcorum doctorum ab ecclesia auctoritatem habet (5. Th. II, II, 10, 12)". Hinc etiam notari potuit prop.: „Ubi quis invenerit doctrinam in Augustino clai-e fundatam, illam absolute potest tenere et docere, non respiciendo ad ullam pontificis bullam". Denz n» 1320. — » Ep. 21 ad Episc. G&Uiae; Denz, n» 142. C 2, A. 3, § 2. — INTERPRETATIO PATRUM 121 praedicatione ecclesiae jam fuerunt. Quomodo enim ecclesia ut testem suae traditionis agnovisset virum, qui doctrinae haereticae adhaasissit? Attamen, salvo intellectu substantiali dogmatis, admitti possunt conceptus confusi, explicationes scientificae minus rectae, minusve cohaerentes, et imprimis modus loquendi minus limatus, minus cautus, quo haeresi postea exortae favere nonnumquam videntur. m c. In iis quae respectivo tempore nondum fuerunt in clara et explicita fide ecclesiae, longe facilius admitti potest singulorum patrum error. Verum quum ex principiis catholicis posterior consensus oriri non potuisset, nisi apud priores fuissent semina ac veluti anticipationes quaedam ejusdem doctrinae, rationi consentaneum est, textus ambiguos aut indeterminatos antiquiorum collustrare lumine subsequentis consensus. — d. Etiam apud s. patres, nonnullos praesertim, habenda est ratio emphasis sive rethoricae sive polemicae. ita ut genuina eorum sententia aliquando non ex solis verbis, sed etiam ex adjunctis: personis quas alloquuntur, errore quem impugnant, aliis locis clarioribus, eet. comparanda sit. Inferes, interpretationem patrum vere scientificam non solis philologiae legibus regi; et eos „criticos", qui lumen ex communi persuasione ecclesiae coaevae imo et posterioris affulgens neglegunt, saepius periclitari ne literae nimis inhaerendo mentem auctoris non capiant. Ab alia parte tum veritatis jura tum scientiae suae honorem laedunt illi „theologi", qui, defectibus humanis et obscuritatibus quaestionum nondum eliquatarum non satis attendendo, quaelibet s. patrum effata diffleilia per fas et nefas salvare conantur. 4° In rebus mere profanis s. patres specialem auctoritatem non 174 habent; unde in hujusmodi quaestionibus non obstante quocumque consensu applicatur conclusio CANI: „Sanctorum auctoritas sive paucorum sive plurium, cum ad eas facultates affertur, quaenaturali lumine continentur, certa argumenta non suppeditat, sed tantum pollet quantum ratio naturae consentanea persuaserit" Scholion. De auctoritate Theologorum. — Nomine „theologo- 175 rum" intellegimus eos, qui post s. patres et imprimis a saec ' De locis, VII, 3. 122 C. 2, A. 3, § 2. — AUCTORITAS THEOLOGORUM XII sub praesidio episcopatus romano-catholici sacram doctrinam pressiori methodo excoluerunt. Pressiori methodo; nam theologi „magnae molis opus aggressi sunt, segetes doctrinae foecundas et uberes, amplissimis s. patrum voluminibus diffusas, diligenter congerere, digestasque uno velut loco condere in posterorum usum et commoditatem" l. Praeterea magis quam s. patres, revelatam doctrinam rationibus philosophicis illustrare, suadere, defendere studuerunt. Theologi in munere testium revelationis locum s. patrum exceperunt, licet non aequali authentia; nam primo s. patres longe plerique erant episcopi, theologi non ita; deinde ecclesia, quaè patres et doctores etiam singulos approbavit saltem approbatione generica, jam non singulos theologos, sed potius theologorum scholas tamquam testes suae traditionis agnoscit. Porro consensus unammis et constans theologorum in aliquam doctrinam, ut revelatam, est certum criterium traditionis divinae. Constat a. auctoritate Pil IX: „Subjectio, quae fidei divinae actu est praestanda", non limitatur ad ea quae solemniter definita sunt, sed „ad ea quoque extendenda [est], quae ordinario totlus ecclesiae, per orbem dispersae magisterio tamquam divinitus revelata traduntur, ideoque universali et constanti consensu a catholicis theologis ad fidem pertinere retinentur" 2. b. Ratione theologica (quam verba Pii IX innuunt). Etenim ita arctus est nexus inter scholas theologorum et ecclesiae magisterium, ut ea quae theologi moraliter universi, idque non per breve aliquod tempus sed diu ut certa fide credenda proponunt, non possint non coincidere cum iis quae magisterium ordinarium et universale praedicat. Nonne episcopatus catholicus officio suo manifeste deesset, si errorem in fide per scholas catholicas invalescentem et praevalentem dissimularet? Nonne error, diuturno pastorum silentio tacite approbatus, universam ecclesiam macularet? Ceterum undenam tot viri sinceri ac periti constanter in unum conspirarent, nisi quia aut apertam praedicationem quoltidianam aut saltem sensum ecclesiae, „spiritum catholicum" sequuntur. 1 Ene. Aeterni patris, in Alloc. eet. Lecmis XIII, t. I, p. 98. — 2 Ep. ad archiep. monac. 1863, Denz. n° 1683. C 2, A. 3, § 2. — AUCTORITAS THEOLOGORUM 123 Ubi theologi eodem quo supra consensu doctrinam, ratione 176. materiae ad fidem moresque pertinentem, proponunt ut veram et ab omnibus tenendam, quin eam revelatam dicant, habes criterium fidum veritatis theologicae. Cave tarnen, ne hujusmodi consensum exploratum ac firmum confundas cum consensu opüiativo, i. e. in opinionem qua talem, qui ceteroquin frequens non est, et ipsa inconstantia discernitur. TRACTATUS De Fide Divina' 177. In tractatibus praecedentibus actum est de principiis objectivis sacrae doctrinae: de Revelatione in Christo facta, de Ecclesia, cui officium incumbit coelestem doctrinam conservandi et praedicandi, de Scriptura et Traditione, ex quibus ecclesia praedicationem suam haurit. Restat ut theologiam fundamentalem absolvamus disserendo de principio subjectivo, de actu scil. quo singuli homines veritatem, in Christo revelatam et per ecclesiam ex Scriptura et traditione propositam, suscipere debent. Actus hic est assensus fidei divinae, quae simpliciter fides appellari solet. Post brevem introductionem dicemus in cap. I de fidei objecto, in cap. // de fidei actu. Adjungemus brevem appendicem: de habitudine fidei et rationis. INTRODUCTIO De notione et divisione fidei 17S. I. Nomen fidei diversimode adhibetur, et ita quidem ut nostris praesertim diebus non immerito „nidus aequivocationum" dictum sit *. 1 Speciales de hac materio libros ediderunt e. g. H. BROUWER, De fide divina, Lovan. 1880; Merit, La Foi, sa nature, eet., Paris. 1886; E. Appel, Der Göttliche Glaube, Bambergae, 1890; J. NlENHAUS, De actu fidei divinae, Monast, 18^1; J. Bainvel, La foi et facie de foi, Paris., 1898; G. WlLMERS, De fide divina, Ratisbonae, 1902; Mgr. Turinaz, La foi catholique. Paris, 1905; A. MlCHEL, Quinze lecons sur la foi chrétientie, Paris, 1905 ; V. Cathrein, Glauben und Wissen, Frib. 1903. Praeterea consulantur Suarez, card. de Lu go, 'Salmanticenses, De fide, necnon L. BlLLOT, De virtutibus infusis, Romae 1901 S. Schiffini, De virtutibus infusis, Friburgi, 1904. — * Gaudeau : „Toute notion générique de la foi est forcément un nid d'équivoques" (Le Besoin de croire, eet. (1899) p. 18. INTRODUCTIO - VARIAE ACCEPTIONES VOCIS FIDES 125 1° Nonnumquam proxime refertur ad volun tatem et ita designat: 178. a. Fidelitatem, seu constantem voluntatem implendi promissa, et ipsam etiam promissionem. „Numquid incredulitas eorum fidem Dei evacuabit" 1 ? — „Quia primam fidem [servandi continentiam] irritam fecerunt" 2. b. Fidudam ex alterius potentia et bonitate aut fidelitate conceptam. Ita v. g. verba Domini: „Modicae fidei, quare dubitasti" proxime (non unice) defectum fiduciae arguunt. Hanc signifioationem urgent protestantes quando dicunt, fidem quae justificat, potissimum esse „fidem promissionum", qua np. homo certo confidit non tantum aliis sed etiam sibi remissionem peccatorum, aeternam justitiam et salutem a Deo dari propter merita Christi*. 2° Plerumque nomen fidei directe refertur ad intellectum et 179. sumitur: a. Pro omm' assensu in unam partem determinato, praesertim ubi agitur de re obscuriori. Hinc explicatur illud s. Pauli : „Omne quod non est ex fide [dictamine cohsdentiae] peccatuin est" 6. Item pro assensu immediate evidenti primorum principiorum rationis. Hoe siquidem sensu patres graeci subinde dicunt, fidem scientia esse priorem. — Sed haec sunt casus exceptionales. b. Pro firmo assensu rerum metaphysicarum et moralium, qui ultimo nititur dispositionibus subjedHvis, motiVisque ordinis afiectivi. Hujusmodi motiva sunt secundum Kant: postulatio irrefragabilis rationis practicae (conscientiae moralis, imperativi categorici) ; secundum Neo~cHtieismum (Renouvier): infclinatio „totius hominis", np. intellectus, voluntatis, afTectionum, per varia adjuncta interna et externa modificatorum; secundum Schotam scoticam (Reid): communis inclinatio naturae humanae et consensus generis humani inde profluens; secundum Jacobi et Sentimentalistas: sensus quidam spiritualis et instinctivus rerum suprasensibilium; secundum Balfour: exigeiitia boni communis, seu neCêSsitas rationabiliter" vindicandi ordinem religiosum, moralem, socïalem, sine quibus vita humana pretio careret et societas dissolveretur. 1 Hom. 3, 3. — 3 I Tim. 5, 12. — 3 Mt. 14, 31. — 4 Cfr. Cat. heidelb qu. 21. Protestantes praesertim antiquiores distinguunt fidem historicam. qua vera habentur quaecumque Deus revelavit; fidem miraculorum, quae miracula impetrat a DeSp Wfidem promissionum, seu specialem. — 5 Kom. 14, 23. 126 1NTRODUCTIO — F1DES IN SENSU PROPRIO Quum autem nee dispositie subjectiva, quocumque modo explicetur, nee utilitas publica vel privata menti reflectenti possint esse ultimum motivum verae certitudinis, „fides" ista modernorum necessaria consequentie in scepticismum tendit'. Nihilominus plus aequo in illam inclinantur nonnulli apologetae galli, qui „methodum immanentiae" profitentur, nee immerito diceretur etiam card. Newman ei nonnumquam favisse 2. c. Pro assensu firmo propter testimonium alterius. Et haec est genuina notio fidei in sensu stricto, uti constat ex praelectionibu»; philosophicis 3. 180. II. Fides in sensu proprio differt: a. Ab opinione, in qua intellectus uni parti adhaeret quidem, sed cum formidine oppositi, proinde non firmiter. Nihilominus in usu loquendi vulgari credere saepius idem sonat ac opinari. b. Ab experientia, intellectu, scientia, in quibus assensus praebetur ob rationem internam, np. ob ipsam veritatis evidentiam, quae aut sensibus illucet aut menti affulget sive immediate, sive mediate; cum in fide intellectus assensum praébeat ob rationem extrinsecam, np. propter testimonium alterius Rem breviter compre- hendit s. THOMAS: „fldes.... excedit opinionem in hoe, quod habet firmam inhaesionem, deficit vero a scientia in eo, quod non habet visionem" 4. 181. III. Quum intellectus ex seipso ad assensum non necessitetur nisi perspecta interna rei veritate, evidentia autem veritatis in fide deficiat, sequitur assensum fidei nonnisi ex imperio voluntatis perfici; unde fides merito definitur: actus intellectus firmiter asseny tientis veritati, propter auctoritatem alterius, ex imperio voluntatis. Voluntas itaque ad actum fidei efficaciter cooperatur, sed influxus. voluntatis caecus non est, nee proinde ultimum motivum assentiendi constituit; siquidem in fide voluntas assensum imperat, quia intellectus agnovit auctoritatem (i. e. scientiam et veracitatem) 1 Cfr. Beysens, Criteriologie p. 240 seq. — 5 Cfr. Be Katholiek, 115 (18991_ p. 182. — » Cfr. Beysens, 1. c, p. 307. — * S. Th. I, II, 67, 3. INTRODUCTIO — FIDES DIVINA 127 attestantis, et judicavit honestum esse huic auctoritati acquiescere. Igitur etsi in fide intellectui deest ratio necessitans, non deest ratio sufficiens cum certitudine assentiendi. IV. Quum fides sit assensus propter auctoritatem testantis, 182. diversa conditio testantis diversificat fidem. Hinc distinguuntur a. fides humana, quae nititur auctoritate hominis, et b. fides divina, quae nititur autoritate Dei. Et hae omnibus consentientibus specie differunt. Praeterea memorari debet c. fides ecclesiastica, quae nititur auctoritate infallibili ecclesiae. Intellegitur assensus, quo recipimus res ad doctrinam fidei et morum pertinentes quidem, sed non formaliter revelatas,' quas ecclesia definitivo judicis sancit. Disputatur, num sub fide divina comprehendatur; plures aliis reclamantibus eum vocant fidem mediate divinam. V. Fidei divinae definitionem exhibet conc vatic.: „Fidem, 183. quae humanae salutis initium est, eojjesia catholica profitetur, V virtutem esse supernaturalem, qua Dei aspirante et adjuvanle gratia, ab eo revelata vera esse credimus, non propter intrinsecam rerum veritatem naturali rationis lumine perspectam, sed propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nee falli nee fallere potest" K Concilium directe respicit fidem habitualem, qualitatem permanentem, qua ad eliciendos actus fidei inclinamur; sed quum habitus ex proprio suo actu declaretur, habes definitionem fidei actualis, si loco verborum „virtutem supernaturalem" legas: actum supernaturalem. .— Consonat definitio brevior s. THOMAE: „Actus intellectus assentientis veritatj, divinae, ex imperio voluntatis, a Deo motae per gratiam" s. Etenim si natura fidei est, ut per illam „vera esse credimus" quae a Deo revelata sunt, merito prorsus s. Thomas fidem definit ut actum intellectus, nam verum est objectum intellectus 3. Cum ipso conc. vatic. adjicere lubet effatum s. PAULI: „Est o ! Const. De fide, cp. 3. — * S. 7h. II, II, 2, 9 c. — 8 Hinc vides jam non fidem, sed potius charitatem, e radice fidei germinantem, describ«re qui dicunt: ,,La foi.. . c'est 1'act par lequel on s'ouvre a Dieu pour vivre réellement et éternellement en lui" (LaberthonniÈbe, Le Réalisme chrétien. eet. p. 98. 128 INTRODUCTIO — DIVISIO FIDEI DIVINAE autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium" l; quod ita a s. THOMA explicatur 2: „Substantia solet diei' prima inchoatio cujusque rei et maxime quando tota res sequens continetur virtute in primo principio.... Per hunc ergo modum dicitur fides esse substantia rerum sperandarum, quia scil. prima inchoatio rerum sperandarum [visionis Dei beatificae] in nobis est per assensum fidei, quae virtute continet omnes res sperandas ... 3 „Sumitur argumentum pro argumenti effectu, unde ipsa firma adhaesio intellectus ad veritatem fidei non apparentem vocatur hic argumentum .... Si quis igitur in formam definitionis hujusmodi verba reducere vellet, potest dicere quod fides est habitus mentis, quo inchoatur vita aeterna in nobis, faciens intellectum assentire non apparentibus". VI. Fidei divinae divisio. Quum de sola fide, qua creditur, agamus, mittimus divisionem in fidem subjectivam et objectivam; siquidem fides in sensu objectivo est objectum quod creditur vel etiam summa totius religionis revelatae4. Fides autem subjectiva dividitur: a- In fidem simpliciter divinam, quae versatur circa veritates revelatas, citra propositionem ecclesiae homini cognitas; et in fidem divinam et catholicam (seu simpliciter: catholicam), quae versatur circa veritates revelatas nobis ab ecclesia credendum propositas. W Fides simpliciter divina et fides catholica accidentaliter tantum differunt, nam modus, quo veritates revelatae nobis innotescunt, ipsam fidei naturam non mutat. b. In fidem formatam seu vivam, quae annexam habet charitatem, et in fidem informem seu mortuam, quae sine illa exsistit.'^* Charitas dicitur vivificare, informare fidem, non eo sensu ac si charitas esset forma intrinseca seu constitutiva fidei, nam etiam 1 Heb. H.l: "Eoxev dè nietig iXm^ojuévcov vnómaoigngayjxóxwv ïXtyyog ob pienofAÉvctiv > 5. 7h. II, II, 4, Ic 3 Alibi s doctor: „Quia sicut substantia est fundamentum omnium aliorum entium, ita Gdes est fundamentum totius aedificü spiritualis" (In III Sent. d. 23, q. 2, a. 1). Alü explicant: .,Substantia rerum sperandarum" = illud, quo res sperandae nobis constant, nobis certae sunt. — 4 De hac fide objectiva loquitur v. g Symb. athanas : „Haec est tides catholica, quam nisi quisque fïdeliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit." C. L — DE OBJECTO FIDEI 129 fides informis vere est fides, habens omnia quae ad naturam fidei requiruntur *, Charitas igitur est forma perficiens fidem extrinsece tantum: ad producendos actus meritorios in sensu stricto. Quamvis fides informis in sensu exposito sit fides mortua, tarnen non necessario omnino mortua est, quum virtutem suam exercere possit ac debeat in opera ad justificationem disponentia. c. In fidem explicitam, qua assentimur alicui veritati in se i. e. propriis terminis cognitae; et fidem implicitam, qua assentimur veritati in se non cognitae sed contentae in alia explicite credita; ita e. g. qui profitetur credere quaecumque ecclesia catholica credenda proponit, vel explicite profitetur necessitatem gratiae ad omne opus salutare, implicite credit necessitatem gratiae ad initium fidei3. d. In fidem actualem et habitualem, ut supra. CAPUT I DE OBJECTO FIDEI DIVINAE Objectum fidei duplex est, materiale scil. et formale. Dicemus in arr. / de objecto formali, a quo tota natura fidei divinae et omnes ejus proprietates pendent; in reliquis de objecto materiali; et quidem in act. II de objecto materiali fidei simpliciter divinae, in arr. III de objecto materiali fidei catholicae, in arr, IV de incremento objecti materialis fidei catholicae. Per modum appendicum subjungemus arr. V de veritatibus theologicis et arr, VI de censuris theologicis. 1 Cfr. Conc. trid.: S. q. d., amissa per peccatum gratia,, simul et fidem semper amitti, aut fidem quae remanet non esse veram fidem, licet non sreViva, a. s." (S. 6, dejustif. can. 28); conc. vatic.: „Fides ipsa in se, etiamsi per charitatem non operetur, donum Dei est, et actus ejus est opus .ad salutem pertinens" Const. De fide. cp. 3. — * Igitur notionem fidei implicitae pervertunt, qui hoe nomine 'intellegunt bonam voluntatem, qua homo i bona supernaturalia, quibus Deus insufficientiae nostrae medetur, exspectare incipit; „Dès lors qu'on ne prétend pas se suffire a soi-même, peu importe, qu'on sache ou non nommer Dieu, on 1'accepte et on 1'attend: on a la foi implicite" (LaberTHONNIÈre, Le Prohlème reügieux, p. 26). De Fontibüs Hhvelatiowis 9 130 c. l a. i. — objectum formale fidei Art. I de objecto formali fidei divinae 185. I. Fidei objectum formale (objectum formale, quo) est illud, per quod objectum materiale ab intellectu attingitur, propter quod assensus datur, quod objectum materiale illuminat seu informat; est ratio objectiva quae inteliectum movet ad assentiendum. Hinc etiam vocari potest et saepe vocatur motivum fidei, dummodo intellegatur motivum objectivum quod ipsum assensum informat atque specificat, quo yproxime movemur ad assentiendum veritati revelatae. Nam nomen „motivum fidei" saepius in sensu latiori adbibetur pro omnibus causis, quae ad actum fidei aliquo modo, etiam remote, movent: sive disponendo ut motiva credibilitatis, sive alliciendo ut honestas subjectionis in Deum, sive imperando ut voluntas, sive adjuvando ut g rat ia Dei, sive dirigendo ut propositio ecclesiae. Quae omnia in decursu tractatus magis declarantur. 186. II. Imprimis certum est, requiri aliquod veri nominis objectum formale, seu motivum objectivum, nam si assensus mentis dispositionibus subjectivis niteretur, nee nomen fidei mereret, nee reflexioni resistere posset. Praeterea ex genuina notione fidei in genere, supra indicata, certum est objectum formale non esse quamcumque bonitatem aut utilitatem rerum credendarum. Hinc penitus excluditur sententia, quam nuper defendere, imo s. Thomae supponere conatus est Lederer 1, secundum quem intellectus veritatibus christianis ideo assentiret, quia judicat eas conducere ad beatitudinem supernaturalem. Desiderium salutis, quam doctrina christiana promittit, potest esse motivum inquirendi, num doctrina illa ob rationem sive internam sive externam assensum mereatur, qua inventa idem desiderium potest esse motivum propter quod voluntas assensum imperat, sed nullo modo potest esse motivum formale ipsius assensus. 1 In Theol. Quartols. (Tübingen) 1901, p. 232, necnon in opere Ein Stift notwendige Reform auf dem Gebiete Kath. Lehre u. Praxis, 1905. C. I, A. 1. — OBJECTUM FORMALE FIDEI 131 Denique ex eadem notione fidei Hquet, motivum formale assensus non esse evidentiam veritatis, secus enim assensus non fides esset sed scientia. III, Objectum formale fidei est auctoritas Dei revelantis. — 187. Fidei dogma est ex conc. vatic, jam citato k. Auctoritas consurgit ex scientia et veracitate, unde conc. vatic. addit: „propter auctoritatem ipsius Dei revelantis, qui nee fitHi nee fahere potest." Quum autem haec Dei auctoritas a conc. diserte opponatur evidentiae veritatis, necessario intellegenda est auctoritas Dei formaliter ut testis. Testis siquidem a magistro differt in eo, quod testis soiam exsistentiam rei pandit, magister vero insuper internam ejus rationem aperit. Atqui hinc patet, vocem „Dei revelantis" nullo modo accipi posse de revelatione impropria, seu! naturaliquippe qua Deus non testetur sed doceat. Assertio probatur: a. ex Scriptura. „Quod scimus loquimur et testimonium nostrum non accipitis". — „Qui de coelo venit [Christus] super omnes est. Et quod vidit et audivit hoe testatur, et testimonium ejus nemo accipit. Qui accipit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. Quem enim misit Deus verba Dei loquitur" 3. b. Ex Traditione. s. chrysostomus: „Hoe est fides quando illis credimus quae non videntur, et mentem ad dignitatem ejus qui promisit intendimus. Discamus et nos Dei credere dictis *. s. Leo m: „Divina est auctoritas, cui credimus" *. s. thomas: „In fide si consideremus formalem rationem objeefA nihil aliud est quam prima veritas; non enim fides de qua loquimur assentit alicui, nisi quia est a Deo revelatum. Unde ipsi veritati divinae fides innitiur tamquam medio". Et: „Ipsum testi- Cfr. Can. IH, 2: „S. q. d., fidem divinam a naturali de Deo et rebus moralibus scientia non distingui, ac propterea ad fidem divinam non requiri, ut revelata ventas propter auctoritatem Dei revelantis credatur, a. s." — Mittimus sententias discrepantes antiquiorum theologorum, ex quibus Cajetanus objectum formale fidei reposuit in divina essentia, Gulielmus parisiensis in supremo Dei domimo, Bannez et Sylvester Maurus saltem partialiter in lumine fidei, sive habituah, sive actuali, Ripalda pro revelationibus promissoriis h» fidelitate Dei. De quibus consuh potest v. g. Wilmers, De fide, p. 44 seq. — « Cfr. tract. n° »2. - 8 Jo. 3, 11; 31—34 ; cfr. 8, 26; 12, 44-49; 1Thtss. 2, 13; / /o. 5, 9—10. — * Hom. 36 in Genes. n» 6. — * De nativ. Serm. 7,1. 132 C I. A. I. - NUM REVEL. SIT PARS OBJECT! FORM. FIDEI monium primae veritatis se habet in fide ut principium in sdentüs demonstrativis" 188. IV. Quamvis onuies theologi, saltem post conc. vatic. doceant. auctoritatem Dei revelantis esse objectum formale fidei, adhuc scinduntur circa quaestionem, num revelatio habenda sit veri nominis pars seu elementum constitutivum ejus, necne. Alii docent, auctoritatem, i. e. scientóam et veracitatem Dei constituere motivum fidei adaequatum, revelationem seu locutionem Dei esse tantum conditionem, sine qua non. Alii plures tenent, adaequatum fidei motivum conflari ex auctoritate et revelatione, ita tarnen ut revelatio sit elementum subordinatum ac veluti materiale, quod auctoritas Dei informat. Dicunt: scientia et veracitas Dei, secundum se spectatae obsequium no-, strum merentur quidem, et efficiunt ut parati simus ad credendum si Deus loquatur, sed ad ipsam fidem non movent nee movere possunt, nisi Deus sensa sua manifestaverit revelando. «0 Alii denique, distinguendo inter revelationem activam (actum j( voluntatis, quo Deus conceptus suos ordinat ad nos, quo vult ut sensa sua nobis innotescant) et revelationem passivam (actus et signa veritatem divinam ad extra manifestantia), docent illam quidem esse elementum constitutivum objec&formalis fidei, hanc vero solam conditionem applicativam. Dicunt: scientia et veracitas Dei conceptus suos ad nos ordinantis me movent ad credendum, quamprimum sensa divina revelatione externa seu passiva cognoverim. — Sententia haec commendatur ex eo, quod formulam vaticanam salvat, quin motivo fidei, virtutis theologicae, aliquid creatum admisceat, nam revelatio activa ab ipso Deo non realiter distinguitur. 189. V. Nonnulli putarunt, etiam propositionem revelatae veritatis \ 5 JA II II, 1, 1: De verit. 14, 8, ad 16. — Veritas, adaequatio intellectus et rei, formaliter est in intellectu. In Deo est veritas formalis eaque summa» quia ejus intellectus omnia perfeqüjsime cognoscit sicuti sunt; quum autem Deus sit suum intellegere, merito dicitur: Deus est veritas. Est autem Deus prima veritas, quia in intellectu creato eatenus tantum est veritas, quatenus lumine, a Deo accepto, divinam cognitipnetn imitatur. Cfr. S. TA. I, 16, 5. C I, A. I — PROPOSITIO PER ECCLES. NON EST PARS OB]. FORM. 133 pee ecclesiam, imprimis si consideratur ut continuatie- quaedam locutionis divinae, ad objectum formale fidei pertinere. Sed perperam, nam propositio per ecclesiam non est nisi medium ordinarium, quo veritates in deposito Scripturae et traditionis contentae nobis tuto innotescunt, ut iis propter solam Dei revelantis auctoritatem adhaereamus. Hinc quando AuGUSTINUS didt „Evangelio non crederem nisi me catholicae ecclesiae commoveret auctoritas" % non intellegit ecclesiae auctoritatem esse motivum seu rationem formalem cur credamus evangelio, sed solum illam esse ordinarium medium cognoscendi quid pro evangelio recipiendum sit. Dixi „medium ordinarium" np. in praesenti ordine providentiae. Etsi enim moraliter impossibile est integram revelationem christianam citra ecclesiam cognoscere, id de singulis veritatibus revelatis asseri nequit. Non immerito quidem dicitur, propositionem per ecclesiam esse veluti continuationem locutionis divinae, sed continuatJo illa realiter distinguitur a locutione divina externa depositum fidei constituente. Quodsi adhaerendum putaveris opinioni, ipsam revelationem passivam a vero motivo fidei excludenti, continuatio ejus multo apertius excluditur. VI. Corollarium practicum- Quia ad actum fidei divinae omnino 190. requiritur, „ut revelata veritas propter auctoritatem Dei revelantis credatur", pueri ac rudes, qui dogmata fidei admitterent nude propter testimonium parentum aut parochi, actum fidei divinae non elicerent. Fideles igitur hac de re instruendi sunt. Cave tarnen ne rem exaggeres; minime necesse est ut in quolibet fidei actu expresse de objecto formali cogitetur; sufficit habitualis notitia de auctoritate Dei revelantis ut motivo fidei, qualis certo adest, quoties fideles interrogati: cur ita credant, statim respondere sciunt: quia Deus verax revelavit. Nee multum officit, si responderint: quia ita docet ecclesia; vix enim ignorabunt, ecclesiam esse custodem et praeconem verbi Dei. C ep. fundam. 5. 134 c. i, a. 2. — object. mater. fidei divinae Art. II De objecto materiali fidei simpliciter divinae In hoe art. quaeritur, quaenam sint objectum fidei divinae secundum se, i. e. quaenam veritates fide divina credi a nobis possint ac debeant, supposito quod satis innotuerint. 191. I. Ex praecedentibus sponte fluit assertio generalis: objectum materiale fidei divinae sunt ea omnia eaque sola, quae a Deo revelata sunt, siquidem haec omnia et sola subsunt rationi formati fidei, quae est auctoritas Dei revelantis. Observa autem nomen revelationis hoe loco non adhiberi in sensu restricto per oppositionem ad inspirationem, sed in tota amplitudine sensus proprii \ i. e. locutionis divinae, ita ut etiam föa includat, quae hagiographi naturaliter jam cognoscebant antequam ea ex inspiratione divina in Scripturis consignarent. Sane quum omnia, quae in Scripturis ab hagiographo qua tali affirmantur, sunt verbum Dei ab intrinseco, absque dubio substant auctoritati Dei loquentis. In Scriptura Deus, auctor principalis, per hagiographos loquitur ecclesiae 2; proinde merito dicitur nobis revelare, quaecumque ibi vere affirmat. Hoe itaque suppdsito et praecisa interim quaestione de revelationibus privatis, tota quaestio de cjbjecto materiali fidei divinae resolvitur in quaestionem: qua ratione aliqua veritas in fontibus revelationis contineri debeat, ut tamquam revelata sit habenda. Quoties enim vere revelata est, objectum materiale fidei exsistit. 192. Porro veritas aliqua in fontibus revelationis contineri potest aut formaliter, aut virtualiter tantum. 1° Continetur fotmaluer, si ipsa per se ibi manifestatur, Ivel immediate vel mediate (np. in utraque praemissa.). 1 Dico: sensus proprii, nam revelatio, quae vocatur • naturalis, supra jam exclusa est. Et aperte excluditur revelatio in sensu modernistico, de qua eer. Lamentobili, prop. 20: „Revelatio nihil aliud esse potuit quam acquisita ab homine suae ad Deum relationis conscienta". Cfr. prop. 22. * Hanc doctrinam nuper immerito impugnavit BONACCORSi, Quesiioni bibliche (1904), p. 214. C I. A. 2. - QUAENAM SINT FORMALITER REVELATA 135 2° Continetur victualiter tantum, si ipsa pér se ibi non enuntiatur, sed potius alterutrum principiorum, ex quibus deducitur. Adlum- — Continentia fotmatis duplici modo habetur: a. Explicite, si fontes revelationis propositionem, de qua quaeritur, totidem verbis, sub propriis ejus 'terminis, proinde omnino aperte ac signanter exprimunt* — b. Implicite (in confuso), si hanc meam propositionem non ita aperte, non bis praecise terminis, sed tarnen aequivalenter manifestant. Modi quibus id obtinere potest explicant bae regulae particulares. a. Si in fontibus explicite continetur definitum, implicite continetur definitio et vice versa. Nonne propositioni: Christus est homo, vere aequivalet haec: Christus est animal rationale? Ita v. g. in iis, quae in Scriptura de Patre et Filio et Spiritu s. enuntiant, implicite continetur prop.: Pater et Filius et Spiritus s. sunt personae divinae. Similitet verba: „Ego et pater unum sumus", implicite continent consubstantialitatem Filii cum Patre. Iterum ea quae de ritu et effectu baptismi dicuntur implicite continent prop.: Baptismus est sacramentum. /?. Si fontes explicite affirmant totam physicum, implicite affirmant omnes et singulas ejus partes essentiales et eas integrales, sine quibus totum exsistere nequit. Nonne sub prop.: Christus est homo,, formaliter continentur prop: „Christus habet animam rationalem,... corpus organicum,... caput, cor, sanguinem"? y. Si fontes explicite continent ambas praemissas, implicite 193. continent conclusionem (non formaliter ut conclusionem, sed secundum objectum seu materiam). V.g. explicite: ad omne opus supernaturale requiritur gratia, et: initium fidei est opus supernaturale; implicite: ad initium fidei requiritur gratia. ö. Si fontes explicite in diversis locis continent omnia elementa, ex quorum Collatione et comparatione aliqua veritas collèëtiva exsurgit, implicite continent ipsam veritatem collectivam. Hac ratione v.g. in fontibus continetur prop. i septem sunt N. L. sacrUmenta: baptismus, eet. i— Idem valet de singulis elementis, si ipsa veritas collectiva in fontibus explicite continetur; hinc ubi explicite affirmatur: „Statutum est hominibus semel mori, post hoe 136 C I, A. 2. — QUAENAM SINT FORMALITER REVELATA autem judicium", implicite docetur: statutum est Petro mori et judicari. — His communiter accensetur: e. Si fontes explicite aliquid affirmant de toto logico seu subject» universali, implicite idem docent de singulis speciebus aut individuis, sub eo evidenter comprehensis. Ita v.g. ubi explicite affirmatur: homo est mortalis, anima est immortahs, implicite docetur : Petrus est mortalis,1 anima Petri- est. immortalis. Ceterum etsi hae regulae, sicut et aliae minoris momenti, utilissimae sunt ad determinandum quid in fontibus revelationis formaliter implicite contineatur, per se solae non sufficiunt, sed praeterea attendi debet intentio loquentis, qualem eam adjuncta concreta forte manifestant. Fieri enim potest, ut loquens per verba sua aliquid amplius insinuando significare intendat, quam ipsa verba in abstracto important. Quodsi haec intentio ex adjunctis patet, omnino dicendum est sensum illum, utut ultra grammaticales explicationis regulas exuberantem, in verbis prolatis formaliter implicite contineri. Summa enim aequae interpretationis lex est, ut loquens id omne verbis suis manifestasse dicatur, quod omnibus rite consideratis per ea manifestare voluisse judicatur. 194. Ad 2um- — Continentia vittualis tantum habetur, quoties propositio, de qua agitur, ex effato divino deducitur ope praemissae naturalis per discursum non mere explicativum: conclusie- theologica. ■— Discursus mere explicatuvis habetur, quoties praemissae sunt judicia identitatis, judicia in quibus praedicatum definitionem subjecti complete vel incomplete exhibet, a. v. notam essentialem subjecti exprimit. Qui v. g. dicit: Christus est homo, atqui homo, est animal rationale, ergo Christus est animal rationale, discursum mere explicatorium adhibet, nam in praemissis: Christus est homo, homo est animal rationale, praedicatum notam essentialem subjecti exhibet. Discursus non mere explicativus sed illativus adest, quando praemissae non sunt judicia Üpdentitatis, in quibus scil. praedicatum notam extra-essentialem sed propriam subjecti enuntiat. Qui v. g. dicit: Christus est homo, atqui homo est risibilis, vel: naturaliter cibo indiget, ergo —, discursum illa- I, A. 2. - QUAENAM SINT VlrvTUALITER REVELATA 137 tivum facit, nam esse risibilem (intellegendo risum, qui sit expressie* affectus rationalis) et indigere cibo, sunt notae non essentiales sed propriae humanae naturae. II. Jam certum est, omnia, quae in fontibus revelationis forma- 195. liter continentur, sive explicite sive etiam implicite esse objectum materiale fidei divinae. Sunt enim absque dubio a Deo revelata, i. e. nobis vere intimata. Quod etiam valet de implicitis; quum enim „non in verbis Scripturarum sit Evangelium sed in sensu, non in sermonum foliis sed in radice rationis", 1 omnino dicendum est, Deum nobis communicare voluisse omnem veritatem, quae quoad sensum aut convertitur cum illa, aut formaliter comprehenditur sub illa, quam termini revelationis signanter exprimunt. — Et hac in re theologi conveniunt, licet aliquando dissentiant circa quaestionem, utrum haec vel illa veritas censenda sit formaliter implicite, an virtualiter tantum revelata; uti mox videbimus. III. Disputatur- :inter theologos, utrum ea, quae in fontibus 196. revelationis virtualiter tantum continentur, sint objectum fidei divinae, necne. Prima sententia 2 communior, quam veriorem habemus, simpliciter negat. -~ Dicunt: 1° Illud tantum fide divina credi potest, quod est nobis manifestatum a Deo; atqui veritas virtualiter tantum revelata non est ipsa nobis manifestata a Deo, quum sit veritas diversa a veritate in fontibus revelationis contenta. 2° Illud tantum objectum fidei divinae est, quod propter solam auctoritatem Dei revelantis'admittitur; atqui veritas virtualiter tantum revelata non admittitur propter solam auctoritatem Dei; est enim vera conclusie ex duabus praemissis, quarum una tantum revelata est. Conclusio autem, cujus veritas mihi innotescit partim revelatione divina, partim naturali lumine, non potest a me admitti propter 1 S. Hieronymus, In Ep. ad Gal. 1, 11—12. 1 Ita v. g. Salmanticenses, De fide, disp. I, dub. 4, $4—7; Kilber (Iheol. wirceburg.) De virt. theol., djsp. II, c. 1, a. 3 j Billot, De virt. in/., p. 255 138 CI,A.2.~NUM VIRTUAL. RE VEL* SINT OBJ. FIDËI DIVINAE solam auctoritatem Dei revelantis; pejorem semper sequitur conclusio partem. 197. Secunda sententia1 simpliciter affirmat, dummodo agatur de conclusionibus certis et indubitatis. — Dicunt: Deus omnes conclusiones, quae ex effatis suis legitime deduci possunt, ét cognovit, ét probavit, simulque scivit homines eas aliquando eruturos, ergo eas non minus quam formaliter implidta revelavit. ■— Respondetur: quaestio non est, num Deus conclusiones noverit et probaverit, sed num eas loquendo nobis communicaverit, i. e. manifestare intenderit. Id autem non probatur, imo pro multis saltem conclusionibus merito negatur. Numquid Deus, dicendo: Christus est homo, nobis intimare intendebat risibilitatem Christi? — Haec sententia videtur satis derelicta. 198. Tertia sententias distinguendo docet, continentiam virtualem per se non sufficere, ut res fide divina credatur, sufficere vero accedente definitione ecclesiae. Ratio autem propter quam hoe aiterum affirmant, non est eadem apud omnes. — Alii* dicunt, quidquid ecclesia definit, quocumque modo cum revelatione conjungatur, semper creditur fide divina, nam etsi motivum proximum assentiendi est auctoritas infallibilis ecclesiae, motivum ultimum est auctoritas Dei, cujus testimonio infallibilitatem ecclesiae didicimus. Hi igitur rationem formalem, quare conclusio theologica ab ecclesia definita, fide divina credenda sit, non ponunt in antiqua revelatione virtuali, sed in praesenti testimonio ecclesiae, quod ex ipsorum sententia reapse est testimonium divinum. Jam tertia sententia, hoe modo intellecta, recte quidem concludit, sed nititur suppositione, quam falsam ducimus. Immerito enim asseritur testimonium ecclesiae esse testimonium Dei, uti dicemus ubi de fide ecclesiastica. — Alii* dicunt: definitio ecclesiae certo probat, Deum 1 Ita v. g. Mklch. Cano, De locis, VI, 8, 10; Vasquez, In Ipartem Summae Theol, disp. 6. cp. 3. — * Ita v. g. Suarez, De fide, disp. 3. s. 3, n° 11; De Luso, De fide, disp. L s. 13, n° 261, et •èüi plures etiam recentitttéfc — ' Ita v. g. ipse Suarez, 1. c., et ScHiFFlïtt, De Virtut. p. 218. * Ita v.g. WlLkÈRS, De fide, p 249. 2. I. A. 2. - QUAESTIO SPECIALIS DE OBJ. FIDEI DIVINAE 139 voluisse ut haec saltem conclusio ex verbo suo hauriretur, fideque teneretur, a. v. Deum eam verbo suo communicare voluisse, proinde vere revelasse. — Respondeo: 1° Quando ecclesia propositionem, quae habetur virtualiter tantum revelata, simpliciter definit, exinde probatur, Deum veile ut eam propter auctoritatem ecclesiae teneamus, vult enim ut ecclesiam audiamus; sed non «equitur, Deum veile, ut eam tamquam verbo suo communicatam credamus. 2° Fieri potest, ut ecclesia propositionem, quam plures theologi virtualiter tantum revelatam habebant, ita deflniat ut eam tamquam revelatam proponat \ et in hoe casu simul certioramur, hanc propositionem semper formaliter in fontibus revelationis contentam fuisse. Sane definitio ecclesiae non mutat habitudinem propositionis ad fontes revelationis. Ubi igitur ecclesia veritatem, quam virtualiter tantum comprehensam habebas, proponit ut revelatam, fideque divina credendam, alterutrum eligas necesse est: aut ponere debes, eam semper formaliter in fontibus fuisse comprehensam, et ita adhaeres primae sententiae; aut admittere cogeris, continentiam virtualem per se sufficere, ut res fide divina credatur, et ita recidis in secundam sententiam a. IV. Specialis quaestio est, num objectum fidei divinae sint quae- 199. dam propositiones particulares magni momenti, quaè sub universali aut collectiva formaliter revelata continentur, mediante aliqua conditione, de cujus impletione absolute constat. Dico: mediante aliqua conditione, nam de propositionibus, quae sub universali vel collectiva revelata immediate atque omnino evidenter comprehenduntur, dubium non est8; hinc ut implicite 1 Ita v. g. ante definitionem imm. conceptionis B. M. V. plures putabant, hanc rem veram quidem esse, sed virtualiter tantum revelatam. — 3 Etsi explicationem cl. Wilmers non accipimus, re ipsa non ita multum ab eo distamus. Scribit enim: „Argumenta quibus certi sumus [hanc tem. quae videretur virtuaüter tantu m in fontibus comprehensam, esse immediate revelatam] eo convergunt, ut ostendatur, id, quod re abstracte considerata nonnisi virtualiter est revelatum, attentis ctttëumstantiis, fine Dei loquentis, explicatio*e per apostolos addita, i. e. re considerata concrete, immediate revelatum diêi posse" (1. c, p. 252)ipj]feeqtissime quidem I Adjicere vellem: Ecclesia autem hujusmodi rem ut fide divina credendam definire potest, quoties ipsi ex adiüncKs constiterit de intentione Dei eam vere revelandi. — • Cfr. supra n° 193. 140 C. I. A. 2. M QUAESTIO SPECIALIS DE OB]. FIDEI DIVINAE revelatae fide divina credi possunt v. g. prop.: Petrus in Adam peccavit, judicabitur, resurget. Manifestum enim est, hunc hominem, qui vocatur Petrus, immediate contineri sub „omnes homines.' Dico: „de cujus impletione absolute constat, nam ubi de impletione non ita constat ut omne periculum errandi penitus excludatur, propositio particularis fide divina credi nequit. Hinc praesentia Christi sub tali hostia, justificatie hujus infantis recens e fonte .Jbaptismali levati, non solent esse fide divina credibilia, quia de impletione conditionis (quod haec hostia sit rite consecrata, bic infans valide baptizatus) fidelibus non constabit absolute h Propositiones particulares, de quibus hoe loco agimus sunt imprimis: Benedictus XV habet primatum in universam ecclesiam, ex cathedra loquens est infallibilis2, et: Concilium trid. vel vatic. fuit infallibile. Secundum omnes formaliter revelatae sunt propositiones universales: Petrus cum omnibus suis successoribus habet primatum, est infallibilis, et: magisterium ecclesiae (— concilium oecumenicum) est infallibile. Propositiones autem nostrae sub his universalibus comprehenduntur mediantibus conditionibus, quod card. Della Chiesa sit legitime in locum Petri suffectus, quod coetus tridentinus vel vaticanus fuerit concilium oecumenicum. De harum autem conditionum impletione absolute constat fide ecclesiastica, in persuasione et praxi universalis ecclesiae fundata. ' Hinc s. Thomas : „Fides credentis non refertur ad has species panis Tel illas, sed ad hoe quod verum Christi corpus sit sub speciebus panis sensibiiis, quando recte fuerit consecratum" (S. Th. II, II 1, 3 ad 4). Fideles quidem quotidie orant: Credo, te hic vere praesentem, et ita praesentiam Christi sub hac hostia simpliciter admittunt ut veram. Recte omnino; nam, seclusis adjunctis exceptionalibus, de facto validae consecrationis nee dubitamus, nee rationabiliter dubitare possemus. Nihilominus quum fideles de facto validae consecrationis non habeant nisi cer.titudinem humano-moralem, actus autem fidei divinae certitudinem metaphysico-moralem requirat, judicium: Christus sub hac hostia praesens est non est judicium fidei divinae nisi sub conditione interpretativa validae consecrationis. Non sequitur tarnen etiam actum adorationis in Christum, ut sub hac hostia praesentem, esse interpretative hypotheticum, nam ad exercitium virtutis moralis sufficit judicium practicum certum de honestate actus. quod (praecisis casibus extraordinariis, in quibus habetur ratio pru denter dubitandi) mini me desideratur. Cfr. de lugo, De fide, disp. 1, n° 320. — * Cfr. Denz. n« 678, 674; 1831. C I, A. 2. ~ QUAESTIO SPECIALIS DE OBJ. FIDEI DIVINAE 141 Jam theologi imprimis recentiores, communius docent, propositiones particulares praedictas habendas esse formaliter revelatas, proinde fide divina credibiles. Vera hujus doctrinae ratio videtur haec: finis Dei, propositiones universales ut supra revelantis, non fuit ut in genere tantum admitterentur, sed potius ut a singulis generationibus in sua particulari determinatione crederentur, ut scil. homines cujuslibet generationis divina certitudine scirent, cuinam tamquam supremo animarum pastori adhaererent et imprimis a quonam regulam fidei suae acciperent. Esto igitur, propositiones particulares, ut supra, re considerata in abstracto haberi posse conclusiones ex revelatione, sunt conclusiones quas Deus nobis intimare voluit, et ita in concrete habendae sunt formaliter implicite revelatae. Aliunde non immerito dicitur, motivum totale propter quod infallibilitati Benedicti XV ex cathedra loquentis assentior, esse solam revelationem divinam de b. Petro in cunctis ejus successoribus vivente; certitudinem vero de facto, quod d. Della Chiesa legitime in locum Petri suffectus sit, esse meram conditionem praerequisitam L — Ceterum quaestio practice parvi momenti est, quum veritates particulares de quibus agimus, saltem fide ecclesiastica ut infallibiliter verae tenendae sint. V. Haec de iis, quae ut in fontibus revelationis christianae for- 201. maliter comprehensa, objectum materiale fidei divinae exsistunt. Quum autem auctoritas Dei revelantis omnibus et singulis, quae hac ratione in fontibus continentur, aequaliter applicetur, omnia' aequalem fidem merentur, proinde eadem firmitate retinenda sunt. Verum si spectator finis revelationis et fidei, qui est vita aeterna seu visio Dei beatifica, facile deprehenditur quidam ordo inter veritates revelatas, et ita distinguitur objectum materiale fidei primarium, secundarium et mere accidentele. Objectum primarium et principale (objectum vel subjectum attributionis) est ipse Deus, finis noster supernaturalis; nam reliqua omnia „sub assensu fidei non cadunt, nisi secundum quod habent aliquem ordinem ad Deum, prout scil. per aliquos divinitatis 1 Cfr. v. g. Franzelin, Thes de Eccl, p. 200. 142 C. I. A. 2. - OBJECT. FIDEI PRIM., SECUNDARIUM, CET. effectus homo adjuvatur ad tendendum in divinam fruitionem" }. Objectum secundarium sunt omnia revelata de mediis, quibus homines ordinantur in Deum et ad consecutionem finis sui adjuvantur: veritates de humanitate Christi, de universa oeconomia regni ejus in terris, de relatione quarumlibet creaturarum ad Deum, praecepta morum. Ceterum ea, quae ad objectum secundarium fidei pertinent, baud omnia in eadem linea sunt, quum alia proxime, alia remote, alia remotissime conferant ad cognitionem mediorum, quibus ad visionem Dei perducimur. Objectum accidentale sunt ea, quae ex se ad religionem non pertinent, sed nmilominus in Scriptura referuntur: res per accidtens inspiratae. 202. Observa distantiam objecti secundarü et mere accidentalis. Objecta seeoffdaria nexu intern» cum objecto primario cohaerent, 3 Deo revelata sunt directa intentione, i. e. ea intentione ut ea ipsa nobis innotescerent; ideo simul cum objecto primario constituunt objectum proprium fidei, simul cum objecto primario efficiunt „res fidei et morum, ad aedificationem doctrinae christianae peotinentium", res de quibus est fides per se vel secundum se, quamvis aliter atque aliter, nam primario est de solo fine, de mediis autem secundario, np. propter finem. Contra objecta accidenpalia nonnisi nexu externo et mere occasionali cum objecto proprio copulantur, nee revelata sunt directa intentione, sed per accidens tan» tum, i. e. non ideo ut ipsa scirentur, sed ut per ea veritates religiosae convenientius et suavius manifestarentur. Ad religionem pertinent non ratione materiae, sed ratione dicentis tantum, unde de iis est fides per accidens» 203. ^L ^x üs' (iuae nic et in praecedenö articulo diximus, conficitur, quod fides nostra tribus modis refertur in Deum I, Credimus Deum, quia ex parte objecti materialis Deus est objectum primarium fidei, cui reliqua omnia attribuuntur. Credimus Deo, quia Deus est objectum formale fidei. Credimus in Deum, quia Deus est finis in quem per fidem tendimus. FormaÜter I S. TA. II. II, 1, 1, c. — » L. c, 2, 2. C I, A 2. - CREDERE DEUM, DEO, HA DEUM 143 autem atque perfecte in Deum non tendimus, nisi per fidem cbaritate formatam, hinc s. AuGUSTiNUS: „Si credi tis in eum, creditis ei; non autem continuo qui credit .ei, credit in eum. Quid est credere in eum? Credendo amare, credendo diligere, credendo in eum ire et ejus membris incorporari" VII. Restat quaestio, num fidei divinae et theologicae objectum 204, sint ea, quae revelatione privata panduntur. Revelatio privata est, quae dirigitur ad homines privatos, i. e. tales, qui saltem hac in re non constituuntur legati Dei ad ecclesiam. Finis ejus est privata directio vel ipsorum recipientium vel etiam quorumdam aliorum; s. THOMAS: „Singulis temporibus non defuerunt aliqui prophetiae spiritum habentes, non quidem ad novam doctrinam fidei depromendam, sed ad humanorum actuum directionem" 2. Porro quamvis plures theologi negaverint, indubium videtur, etiam revelationem privatam, saltem si est de rebus ad Deum finem nostrum aliquo modo pertinentibus, credi posse eadem virtute fidei, qua creditur veritas publice revelata. Utique supposito, quod de ejus divina origine certo constet; quod si ipsos recipientes paucosque akos excipias, non ita frequenter eveniet. Ad quaestionem, num in eadem suppositione etiam credi debeat, breviter respondemus: Ctedi debet a recipiente et ab iis quibus destinatur: reliqui nee sine peccato dissentire possunt, nee ad assensum videntur obligari, quia Deus ÜS non loquitur ; possunt igitur se negative habere. Quoad approbationem ecclesiae, quam revelationes privatae ali* quando nactae sunt, scribi* card. FranzeliN: „Ecclesiae judicium non eo spectat, ut revelationes proponantur fidelibus fide divina 1 Tract. 29 in Jo. n° 6 Liquet, formulain, credere in, in sensu supra indicato, de solo Deo adhiberi posse; nonnumquam tarnen in alia significatione accipitur. Cfr. .9. Th. II, II, 1, 9 ad 5; Hedjrich, Doem. Theol I, % 60, vh. — a S. Th. H, II, 174, 6 ad, 2. — Indirecte revelationes priva|Sae tod ecclesiae prodesse possunt; rieri enim potest ut per eas pastores ecclesiae incitentur ad fantas revelationis publicae diligentius perscrutandos, ad necessitatem aut utilitatem fidelis populi aldus meditandam. Quodsi hac ratione tandem deveniatur ad decreta sive doctrinalia sive disciplinaria, revelatio privata poterit esse eorum causa occasionajia et impulsiva, sed ipsa materies decretorum semper nitetur aut revelatione publica aut regulis prudentiae christianae* 144 C. I. A. 3 - OBJ. MATERIALE FIDEI CATHOLICAE credendae, sed ut declaretur, a. in iis nihil esse, quod fidei catholicae, bonis moribus et disciplinae christianae adversetur; b. sufficientia esse indicia veritatis, ut hujusmodi revelationes fide humana pie et prudenter ac sine superstitione credi et ad aedificationem a' fidelibus legi possint. Post ecclesiae hujusmodi approbationem, vel si etiam nullo adhuc lato judicio graves adsint genuinitatis rationes, certe fas non est tales revelationes contemnere" *, Art. III DE OBJECTO MATERIALI FIDEI DIVINO-CATHOLICAE Quae in art. praecedenti exposuimus maxima parte respondent quaestioni, quaenam sint objectum materiale fidei divinae quoad se, quaenam fide divina credi possint ac debeant, supposito quod nobis sufficienter innotescant ut revelata. Modo inquirendum est, quaenam sint objectum materiale fidei quoad nos universaliter et in communi, quaenam xad'olix&g i. e. ab omnibus ecclesiae membris credi debeant fide dimnO'CathoUca.- I. Objectum materiale fidei divino-catbolicae sunt ea omnia, quae a magisterio ecclesiae tamquam divinitus revelata credenda proponuntur. i Dicitur: tamquam divinitus ■ revelata; ad hoe autem requiritur a. ut contineantur in revelatione publica, cujus promptuaria sunt s. Scriptura et traditio dMna~apostolica; haec enim sola custodiae et praedicationi ecclesiae commissa est. Excluduntuifcitaque revelationes privatae, etiam genuinae, b. Probabilius, secundum praedicta, ut in fontibus revelationis contineantur formaliter 2. Dicitur: credenda proponuntur; et intellegitur a. propositio clara 1 De Traditfi, p. 277; cfr. Bened. xiv. De canon. Sanct., I. II. c. 32, n" 11; cfr. deer. S. coag. Rit. 2 Maji 1877, laudatum in ene. Pascendi paulo .«nte hnem. — Legi meretur Meschlm?, Ueber Visionen und Prophezeiungen, in Stimmcn a. Marialaach. T. 14 et 15 (1878). — 5 Hinc merito proscripta est prop. 22 deer. Lamentabili: „Dogmata, quae ecclesia perhibet tamquam revelata, non suntsteritate» e coelo idelapsae, sed sunt interpretatio quaedam factorum religiosorum, quam humana mens laborioso conatu sibi comparavit". c i. A. 3. — PRoposrno per bxxxesiam duplex 145 et manifèsta, quae sufficiat ad removendam omnem dubitationem respectu ecclesiae, ut est unum corpus et per consequens respectu eorum fldeiium, qui satis instructi sunt, ut de hujusmodi quaestionibus judicare queant. Ecclesia, quum totum christianae revelationis depositum fideiiter conservet, omnes quidem veritates, in hóe deposito contentas, aliquo modo proponit, sed propositio pro quibusdam veritatibus potest esse implicita tantum et obscura. uti in art. sequenti ex professo dicemus. Propositio autem implicita aut minus diserta non solet efficere, ut toti in communi ecclesiae certo constet de revelatione hujus veritetis, unde in hoe casu nescientia aut dubitatio plurium jam non ignorantiae singulorum, sed potius propositioni minus distinctae magisterii tribuenda est. — Intellegitur: b. Propositio definitoria, quae sit veri nominis lex, assensum absolute firmum ab omnibus exigens; sola enim hujusmodi propositio infallibilis est. Assertio totidem verbis habetur in conc. vatic: „Fide divina et catholica ea omnia credenda sunt, quae in verbo Dei scripto et tradito continentur, et ab ecclesia sive solemni judicio, sive ordinario et universali magisterio, tamquam divinitus revelata credenda proponuntur" K Probatur autem ex eo, quod praedicatio ecclesiae ab ipso Domino constituta est regula fidei proxima. II. Propositio per ecclesiam, qualem supra descripsimus, teste 206. conc. vatic, duplici modo haberi potest, np. aut solemni judicio, aut ordinario et universali magisterio. 1° Nomine solemnis judicii comprehenduntur a. definitiones summi pontificis ex cathedra loquentis; b. definitiones conciliorum oecumenicorum; c. definitiones conciliorum particularium, quae aut a summo pontifice approbatae sunt in forma solemni2, aut ab universa ecclesia receptae sunt3. Nomine definitionum etiam veniunt symbola et professiones fidei a supremo magisterio ecclesiae 1 Const. De fide, cp. 3. — 2 Dicitur: in forma solemni; concilia particularia approbari solent in forma simplici tantum, approbatione aut communi, aut etiam specifica. Benedictus xiii solemniter approbavit conc. ebrodunense a. 1727. Cfr. Coll. lacens. i. p. 636. — ' Ejusmodi sunt conc. milevit. ii a. 416 et carthagin. a. 418 contra Pelagianos. Dk Fioe Ditin. 146 C. I, A. 3. — PROPOS. PER MAOÏST. ORDIN. ET UNIVERSALE editae aut solemniter approbatae. — Ceterum observa vocem: definitiones, nam in ipsis decretis dogmaticis conciliorum et pontificum saepe nonnula occurrunt, quae minime definiendo proferuntur: observationes historicae, motiva definitionis, eet. respectu quorum assensus fidei non exigitur. Quantum ad ea, quae ad explicationem aut veri nominis probationem veritatis definitae afferuntur, videndum est, num et ipsa animo definiendi an authentice tantum proponantur, 207. 2° Exercitium magisterii ordinarii et universalis comprehendit actus innumeros et multum diversos, quibus summus pontifex et episcopi per orbem dispersi tum per seipsos, tum per varii gradus cooperatores doctrinam de fide et moribus continuo praedicant. Magisterium hoe exercetur primo praedicatione explicita, tum orali tum scripta, deinde etiam praedicatione implicita per praxim et liturgiam ecclesiarum, condendo leges, approbando consuetudines, commendando devotiones, approbando libros, eet1. Verum ut res vi praedicationis ordinariae et universalis diei queat objectum fidei divino-cathoücae, requiritur propositio manifeste definitoria, qua scil. absque ulla tergiversatione constet, hanc doctrinam ubique terrarum doceri ut revelatam et propterea ab omnibus necessario credendam. Quum autem hujusmodi propositio definitoria, quae sola infallibilis est, coalescere debeat ex innumeris actibus, qui singuli non sunt definitorii nee infallibiles, ejus exsistentia, si quasdam veritates fundamentales excipias, saepe non ita manifesta est. Praecipua ejus signa sunt,. si res ubique terrarum in catechismis popularibus docetur, et magis adhuc si universali et constanti consensu theologorum tamquam ad fidem pertinens retinetur2. i Cfr. A. Vacant, Le Magister e ordinaire, eet., 1887; Bellamy, La Tkfrl. cath. au XIX siècle, p. 233. — 1 Consensum theologorum consensui catechiSmorum ideo praeferimus, quia catechismi, pro ratione instructionis populans. non solent distinguere, quaenam fide divina. quaenam fide ecclesiasüca tenenda sint, quaenam theologica tantum certitudine constent. Ceterum habemus documentum pontificium, quo consensus theologorum, ut supra, assignatur in signum propositionis definitoriae: Plus IX: Fide diviaa credenda sunt,quae ordinario totius ecclesiae per orbem dispersae magisterio tamquam divinitus revelata traduntur, ideoque universali et constanti consensu a catholicis theo- C. I. A. 3. - PROP. PER MAGIST. ORDIN. ET UNiVERSALE 147 ö Porro in ipsis veritatibus, quas praedicatio ordinaria et univer- 208. salis manifeste inculcat, aliquando locus esse potest dispiciendi, num secundum omnia sua elementa aequaliter imponantur. Semper manifestissime praedicatum est: Deum creasse protoparentes, formando corpora ex limo terrae, costaque viri; Adamum gustando fructum vetitum ex serpentis suasione peccasse; Deum in poenam peccati diluvium induxisse super universam terram; Christum judicem in nubibus coeli esse venturum, eet. Numquid intentio definitoria magisterii aequaliter ferebatur in modum formationis corporeae atque in ipsum factum creationis, in speciem externam actus peccaminosi atque in ipsum peccatum, in universalitatem diluvii atque in ostensionem divinae justitiae, in circumstantiam coelestis spectaculi atque in ipsum adventum judids? Responsio affirmativa a priori parum probabilis est, quia adjuncta illa vel nihil vel non ita multum ad reÜgionem faciunt. Quodsi historiam consulas, invenies nonnulla saltem ex adjunctis enumeratis ab uno alterove patrum aut theologorum in dubium revocata fuisse, quin eorum doctrina haberetur haeretica. Hinc etiam nostris diebus videmus, liberiores elementorum accidentalium explicationes etiam ab iis theologis, qui in severiorem partem inclinantur, non haereseos sed temeritatis, vel ad summum erroris accusari. Igitur et ipsi praedicationem ordinariam et universalem ecclesiae ita interpretantur, ut in ea diversos admittant gradus, antea non ita diserte distinctos, nunc autem diligentiori consideratione jam dis- logis ad fidem pertinere retinentur" (Ep. ad archiep. monac. 21 Dec. 1863; DENZ. n' 1683). — Hac occasione multi theologi docent, ordinario et universali magisterio credenda proponi ea omnia, quae in s. Scriptura ita clare continentur, ut cuilibet legenti statim pateant. Ecclesia, aiunt, manifeste nobis exhibet Scripturam ut verbum Dei, ergo aeque manifeste exhibet quidquid in Scriptura dilucide continetur. Hanc autem positionem omittendam duxi tum propter difficultatem practicam discernendi quid in Scriptura dilucide contineatur, quid non, tum imprimis ob difficultatem theoreticam. Ex principiis catholicis praedicatio ecclesiae est regula fidei proxima, per quam regula remota, s. Scriptura, nobis applicari debet. Atqui positio praedicta hunc ordinem invertlt, et Scripturam facit regulam fidei proximam. Quaeris: quid habet praedicatio ecclesiae? et respondetur: consule claram literam Scripturae! — Verum est: ea, quae per se religiosa sunt et in Scriptura dilucide habentur, etiam in quutidiana praedicatione ecclesiae manifeste continebuntur; sed perperam dicitur: ad cognoscendam manifestam praedicStionem ecclesiae, inter alia recurrere debes ad Scripturam. 148 C I. A. 3. — PROP. PER MAG. ORDIN. ET UNIVERSALE sociatos, secundum quos substantia doctrinae certissima fide credenda proponitur, adjuncta vero saltem non eodem rigore imponuntur. Praedicabantur quidem et ipsa et adhuc praedicantur ut sensus obvius Scripturae. Quodsi sensus obvius Scripturae absque necessitate relinquendus non est, haud statim sequitur eum semper assensu fidei catholicae retinendum esse. 209. Corollarium. Qui propositionem per magisterium ordinarium et universale cum propositione per solemne judicium comparaverit, facile intelleget, illam quidem esse modum primigenium, ordinarium et connaturalem proponendi veritates revelatas, hanc vero modum extraordinarium sed magis palpabilem, per quem ét intentio definitoria evidentius percipitur, ét ipsius doctrinae sensus ac limites accuratius determinantur. Ecclesia ex duplici causa ad judicium solemne procedit; primo et plerumque ex causa necessitatis, quando np. innovationes aut animo haereticoaut petulanti temeritate inductae, omni qua fieri potest claritate et energia propulsandae sunt; deinde rarius ex causa majoris utilitatis quando scil. veritas aliqua, olim in utramque partem disputata, sed jam eliquata et universaliter admissa ad dignitatem dogmatis catholici evehitur. Nam practice res antea in controversiam positae ad hunc apicem vix perveniunt absque solemni definitione }, 210. III. Notio et divisio dogmatis. — 1° Dogma (dóypa, doxêm) in sensu stricto et maxime usitato est veritas a Deo revelata et qua talis ab ecclesia ad credendum proposita a. Intellegitur propositio manifesta, ut supra; quae si facta fuerit per solemne judicium habetur dogma definitum; si vero per magisterium ordinarium et universale, habetur dogma non-definitum (subintellege: solemniter). —- Dogma in sensu exposito idem est ac veritas de fide catholica, Inferes, a vero aberrasse eos, qui nuper docuerunt, intentionem ecclesiae, dogmata definientis, non esse proponere veritatem specu- 1 Cfr. Bellamy, L c, p. 236. — 2 Dico: in sensu maxime usitato, nam theologi antiquiores saepe nomine dogmatis comprehendunt quamlibet veritatem, ab ecclesia infallibili judicia sancitam. C. I. A. 3. - NOTIO DOGMATIS 149 lativam, assensu intellectivo tenendam, sed tradere regulam praeticam, directionem vitae religiosae. Ita v.g. dogma realis praesentiae proprie huc rediret: erga hostiam consecratam eo modo te gerere debes, quo te gereres erga Christum factum visibilem h Error hic proscriptus est in decreto Lamentabüi prop. 26: „Dogmata fidei retinenda sunt tantummodo juxta sensum practicum, id est tamquam norma praeceptiva agendi, non vero tamquam norma credendi". Dogmata principaliora saepe dicuntur arüculi fidei, qui ex cententia s. Thomae distinguuntur ab invicem secundum quod habent specialem difficultatem: „Cum fides sit de iis, quae sunt incomprehensibilia rationi, ubi novum occurrit rationi incomprehensibile, ibi oportet esse novum articulum" a. 2° Ratione obligationis, qua omnes tenentur quasdam ve- 211, ritates fidei explicite credere, dogmata dividuntur in necessaria et utilia. Dogmata necessaria sunt, quae ab omnibus propriis terminis cognosci et fide explicita credi debent; aut necessitate medii, quia eorum cognitio necessaria est ut homo ratione utens ad finem suum supernaturalem ordinetur; aut necessitate praecepti, quia requiruntur ad vitam christianam secundum communem statum fidelium digne instituendam. Dogmata utilia sunt, quae fideles communes salvo salutis periculo vitaeque christianae nocumento ignorare possunt, dummodo iis adhaereant fide implicita, assentiendo omnibus, quae ecclesia credenda proponit. Sunt autem generatim ea, quae pertinent ad 1 Ita E. le Roy in Quinsaine, 1905, 16 avril. Adjiciebat quidem, hanc regulam prae ticam. ut rationa bilis ac salutaris esse possit, supponere in ipsa hostia mysteriosam „realitatem", proinde dogma realis praesentiae implicite obligare, ut hano realitatem admittas. Sed simul ita distinguebat inter intellectum formulae dogmaticae, ab ecclesia propositae, et fidem realitatis subjacentis, ut diceret: cuilibet liberum est formulam dogmaticam in suum sensum interpretari, dummodo intactam relinquat regulam practicam et per consequens subjacentem realitatem. — 3 Comp. theol. c. 246; cfr. S. Th. II, II. 1, 6, 8, 9. Alii articulorum nomine designari volunt veritates ab omnibus explicite credendas, alii veritates in Symb. apost. contentas, eet. 150 C I, A. 3. - DOGMATUM DISTINCTIO veritatis revelatae cognitionem intensive et extensive perfectiorem, necnon ad fidei defensionem. Facile vides distinctionem nostram minime coincidere cum doctrina quorumdam protestantium, qui duce Petro Jurieu (f 1713) distinguunt inter articulos fandamentales ab omnibus credendos et nonfundamentales seu indifferentes, quos salva fidei integritate et sine salutis dispendio in dubium vocare aut negare liceret 212. 3° Nomen dogma saepius, in sensu minus stricto, sumitur pro omni veritete revelata, vel potius, ut revelationes privatae excludantur, pro omni veritate in Scriptura aut Traditione contenta. Dogma ita intellectum dividitur in: a. dogma formale, seu quoad nos, quod idem est ac dogma in sensu stricto; de quo supra diximus; et in: b. dogma materiale, seu quoad se, scil. veritas revelata quidem, sed quae nee solernniter ab ecclesia definita est, nee manifeste per magisterium , ordinarium et universale praedicatur; de cujus revelatione igitur etiam intra fines ecclesiae disputari potest. Dogmata materitedia dicuntur etiam veritates de fide definibïli, vel de fide theologica. Dogma materiale ab eo, cuj ejus revelatio certo constat, credi potest ac debet fide divina, non vero fide divinocatholica. 4" Sententia, quae ab omnibus propemodum theologis communi consensu habetur revelata, quam vis de ejus propositione per ecclesiam non plene constet, vocatur fidei proxima, quod vix non idem est ac ad fidem pertinens, fide certa. Art. IV De INCREMENTO OBJECTI MATERIALIS FIDEI CATHOLICAE 213. Numerus dogmatum credendorum ex duplici capite augeri potest; vel ex eo, quod veritates prius a Deo non manifestatae, postea publice revelentur, vel ex eo quod veritates jam antea revelatae, ' Cfr. Tract. De Eccles. n« 104. C. I, A. 4 - INCREMBNTUM OBJECTI FID. CATH. 151 sed ab ecclesia nondum manifeste propositae, postea clare proponantur et consequenter ab omnibus, qui sunt de ecclesia, de facili explicite cognoscantur. In casu priori ipsum fidei depositum augetur, augetur numerus dogmatum quoad se, habetur profectus in ipsa doctrina revelata: profectus objectivus, profectus simpliciter. In altero casu depositum revelationis non augetur sed melius cognoscitur tantum, augetur numerus dogmatum quoad nos, habetur progressus non in ipsa doctrina revelata sed in propositione ecclesiae et in intellectu nostro: profectus subjectivus, profectus secundum quid. Omnibus notum est, sub V. T., tum ante Legem tum sub Lege, 214. obtinuisse profectum fidei objectivum quum Deus procedente tempore plura revelaverit, imprimis de Messia ejusque regno, quae antea non manifestaverat. S. GregORIUS M.: „Secundum incrementa temporum crevit scientia spiritualium patrum. Plus namque Moyses quam Abraham, plus prophetae quam Moyses, phis apostoli quam prophetae in omnipotents* Dei scientia eruditi eunt' . ssitewin notum est, profectum objectivum eumque praeclarissimum et locuplétissimum obtinuisse in institutione N. T. Principalis hujus revelationis praeco fuit ipse Dominus, deinde etiam apostoli; nam spectatis verbis Domini2, vix sustineri posset, Spiritum s. apostolis in die pentecostes nullas veritates novas pandisse, sed ea tantum suggessisse et explicasse, quae Christus jam docuefat et Scriptura V. T. continebat. Circa quaestionem, num apostoli etiam post pentecosten adhuc nova a Spiritu s. didicerint, theologi nonnihil differunt. Opinio negativas, nisi quibusdam exceptionibus temperetur, non sustinetur; probabilius tarnen videtur, plerasque revelationes* apostolis post pentecosten factas, spectasse intellectum explicitum et congruam applicationem eorum, quae antea jam aliquo modo didicerant. Etsi igitur depositum revelationis ab Adam usque ad apostolos 215- 1 Bom. in Ezech. £ II, hom. 4, n» 12. — 2 Jo. 16, 12—15. — » Cfr. v. g. PALM1ERI, De rom. fontif? p. 191. 152 C. I, A. 4. - PROFECTUS OBJECTTVUS OLIM objective seu simpliciter crevit, diei solet, substantiam religionis revelatae semper eamdem permansisse. Nomine substantiae intelleguntur duo articuli maxime fundamentales de Dei exsistentia ejusque providentia in ordine supernaturali; nam reliqua omnia quae tractu temporis revelata sunt in his duobus quodammodo continentur, continentia scil. ontologica, non logica (unde sine novis revelationibus ex iis cognosci non potuerunt): „In esse divino concluduntur omnia, quae credimus in Deo aeternaliter exsistere, in quibus nostra beatitudo consistit. In fide autem providentiae includuntur omnia, quae temporaliter a Deo dispensantur ad hominum salutem, quae sunt via ad beatitudinem" \ Post mortem apostolorum profectus fidei objectivus excluditur, minime vero profectus subjectivus seu secundum quid, qui tarnen apprime distinguendus est ab „evolutione" rationalistica, quam extra ecclesiam plures profitentur, et a qua pauci quidam catholici non satis abstinuerunt. 216, Prop. I. Post mortem apostolorum objectum materiale fidei non amplius crevit, nee crescet simpliciter. Thesis, elsi numquam sub hac forma definita, in praedicatione theoretjea et practica ecclesiae ita manifeste continetur, ut merito dicatur de fide2. Hinc in decreto Lamentabüi proscrip ta est prop. 21 „Revelatio objectum fidei catholicae constituens non fuit cum apostolis completa". Probatur autem ex eo, quod fontes revelationis christianae excludunt novas revelationes publicas, sive ad instituendam novam adhuc oeconomiam, quae praesenti succederet, sive simpliciter ad augendum depositum fidei, manente eodem testamento. Ad Ium- — 5. Scriptura a. oeconomiam Christi exhibet ut plenitudinem temporiss, novissimum tempus4, consummationem saeculorum 5; b. diserte docet, oeconomiam Christi esse aeternam, 1 S. Th. II, U, 1, 7 c. — * Cfr. Conc. trid. S. 4; Conc. vatic. Const. De Eccles. op. 4; „Neque enim Petri successoribus Spiritus s. promissus est, ut eo revelante novam doctrinam patafacerent, sed ut eo assistente traditam per apostolos revelationem seu fidei depositum sancte custodirent et fideliter exponerent". — » Gal. 4, 4; Ephes. 1, 10. - * Act. 2, 17; / Petr. 1, 20. — * Heb 9. 26; I Cor. 10, 11. C. I, A. 4. — POST AP. NULLUS PROFECTUS OBJECTIVUS 153 immobilem, permanenten, usque ad diem judicii, finemque saeculorum 1. — Idem habent ss. Patres, imprimis Irenaeus et Tertutlianus (catholicus), contra gnosticos et montanistas. Ad 2um- — S. Scriptura a. nullibi vel levissime indicat adhuc exspectandam esse novam revelationem; b. satis aperte docet, ipsis personaliter apostolis traditam esse omnem veritatem salutarem2; unde c. successoribus apostolorum id unum inculcatur: custodire depositum, permanere in iis quae didicerunt, supercertari semel traiditae fidei3. Explicitius rem conficit Traditio, quae a prinris temporibus solam doctrinam apostolicam sectari voluit, et in materia fidei novitatem rei semper habuit ut signum peremptorium haereseos *. PROP. 2. Post mortem apostolorum objectum materiale fidei 217. crevit et adhuc crescere potest secundum quid Certum est, et aperte supponitur a conc vatic.: „Crescat et multum vehementerque proficiat tam singulorum quam omnium, tam unius hominis quam totius ecclesiae, aetatum ac saeculorum gradibus, intellegentia, scientia, sapientia: sed in suo duntaxat genere, in eodem scil. dogmate, eodem sensu eademque sententia" 6. Ut veritas prop. pateat, ostendere debemus: 1° fontes revelationis quasdam veritates obscurius tantum continere, 2° ecclesiam has veritates non statim ab initio clare ac diserte praedicasse, 3° ecclesiam decursu temporis nonnullas earum manifeste credendas proposuisse, 4° idem in posterum fieri posse circa alias. 1" Fontes revelationis aliquas veritates obscurius tantum continent. Veritates revelatae, quamvis omnes eamdem fidem mereantur, 21& 1 Heb. 7, 11—28; 12, 27—28; 77 Cor. 3, 11; Mt. 24. 14; 28, 18—20; ICor. 11, 26 — 1 Jo. 16, 12-15, 14, 26. — s ƒ Tim. 6, 20; II Tim. 1, 13—14; 3, 14; Jud. 3; Rom. 16, 17. — 4 Cfr. v. g. s. Irenaeus, Adv. hoer. IV, 33, 8: TS»?5ull. De Prae&cript. 8, 20—22; Vinc. Lerln. Common. 21. — 5 Cfr. Franzelin. Tract. de Trad. et Script.; thes. 23 et 25; Scheeben, Handb. d. kath. Doem. I, § 63; Heinrich, Dogm. Theol. II. $ 78; Bainvel., De tnagist. vivo, p. 117; Card. Newman, Essay on the Devei"pmenl of christian Doctrine, 1845, iterum (notabiliter immutatum) 1878; Pr jnier, Evolution et immutabilité, 1898 (Coll. Science et Religion); de la Barre, La vie du Dogme catholique. 1898. — Const. De fide cath. cp. 4 (sunt verba Vinc. lerin.). 154 C. I. A. 4. — POST APOSTOLOS PROFECTUS SUBJECTIVUS non sunt omnes scitu aeque necessariae.. Praeter eas enim quarum cognitio necessaria. est ad vitam christianam digne instituendam. Deus, qui sicut in ordine naturali ita et in ordine supernaturali profusa quadam liberalitate uti consuevit, plures alias revelavit quarum cognitio utilis quidem est, idque in gradu multum diverso, sed non necessaria. Jam veritates necessario ab omnibus cognoscendae ab apostolis explicite et clare doceri debuerunt, unde illae in fontibus revelationis explicite continentur et ab ecclesia quovis tempore manifesta praedicatione propositae sunt, saltem quoad ipsam rei substantiam; nam accuratiores dogmatum necessariorum expolitiones non sunt omnibus cognitu necessariae. Contra ex veritatibus cognitu minus necessariis, quae ad explicatiorem et profundiorem religionis christianae intellegentiam ejusque defensionem pertinent, aliquae saltem ab apostolis obscurius tantum, aut implicite, aut saltem minus diserte tradi potuerunt»*'eo vel magis, quia eorum successoribus ex Christi promissione semper affuturus erat Spiritus veritatis.' ad rite intellegendam et distinctius explicandam pro temporum necessitatibus doctrinam revelatam. Quinimo moraliter impossibile erat apostolis, omnes veritates secundum cunctos illarum adspectus explicite et diserte enuntiare, non quia1 iis defuit intellegentia suo modo perfectissima 1 (utique infusa), sed quia obstabat tum natura ipsius doctrinae, tum ratio ' Dico: „suo modo perfectissima" Certum est apud thediogos, ipsos apostolos universam revelationem christianam prae quovis patre aut doctore perfecte cegnovisse, ita scil. ut quamlibet rem concretam et complexam clare pleneque perceperint. Inde tarnen non sequitur, eos in promptu habuisse a. cognitionem distinctam singulorum elementorum cujuslibet dogmatis, b. cognitionem systematicam seu scientificam dogmatum, c. cognitionem Jormularum dbstractarum, quas scientia theologica postea invenit. Ad rem Labeyrie : „Les apótres ont de la révélation une connaissance parfaite et très-pénétrante, et non point seulement une science vague et confuse, comme nos tendances évolutionnistes nous porteraient a le croire. Les vérités' par eux semées dans le monde doivent nourrir part out la foi de toutes les générations. Leur fonction requiert la pleine lumière. Comment auraient-ils dit ou écrit les mots profonds et divins, que les plus grands esprits n'auraient jamais fini de sonder, s'ils n'avaient eu eux-mêmes de leurs doctrines que des demi-vues semblables a celles des enfants apprenant leur catéchisme? Cependant leur savoir n'est pas la théologie. C'est Ia possession vivante et comme 1'expérience de la verité concrète et réelle dans son inépuisable richesse; ce n'est ni la déduction, ni 1'analyse, ni 1'abstraction purement spéculative" (La science de la foi, p. 321). C I. A. 4. - QUAEDAM VERITATES OBSCURIUS REVELATAE 155 praedicationis apostolicae. Ipsa natura doctrinae: dogmata divina ita alta sunt, ut intellectus humanus, utut supernaturali lumine copiose illustratus, non potuerit omnes eorum adspectus statim singulatim percipere ac distincte explicare; ita foecunda sunt, ut habeant applicationes multum diversas pro conditionibus et exigentiis decursu saeculorum orituris. Praeterea multipliceer tangunt scientias humanas, quae tempore apostolorum nondum colebantur, et habent oppositiones sive directas sive indirectas ad errores diversissimos, quos humana infirmitas aut perversitas tractu temporis excogitaret. Obstabat etiam natura praedicationis apostolicae, quae popularis fuit non stientifica, temporis ac locorum necessitatibus accommodata non systematica, quae praeterea non theoretica tantum fuit sed etiam practica, quatenus plura non tam disertis verbis quam exemplis, legibus, institutis proponebat. Ceterum ex toto N. T apertissimum est, methodum docendi Christi et apostolorum non hanc fuisse, ut, cum dogma aliquod docerent, illud in omnes partes verterent et plenissime explicarent. Aliunde valde conveniens fuit, plures veritates aut veritatis adspectus obscurius tantum revelari, imo velut in profunditate depositi christiani recondi, nam hac oeconomia divina revelatio similis facta est agro fertilissimo, qui ét victum vitae spirituali necessarium ultro fundit, ét quo intensius ab hominibus excolitur eo abundantiorem veritatis fructum efferre non desinit. Hinc magnificentia divini doni splendide commendatur, et simul consulitur indoli humani ingenii, cui, quantumcumque in cognoscenda divina veritate profecerit, semper adhuc superest quod quaerat. 2° Ecclesia post apostolos veritates, obscurius tantum revelatas, 219. non statim clare ac diserte praedicavit. Dato, quod prima generatio christianorum non acceperit ab apostolis notitiam explidtam et distinctam quorumlibet dogmatum, hoe punctum nullam difficultatem parit. Profecto exspectandum non fuit, ut pastores ecclesiae, nulla adhuc orta controversia, nulla impellente necessitate, explicite proponerent ea omnia, quae ipsi ab apostolis implicite tantum acceperant. Unde nemini mirum videbitür, quod veritates de quibus agimus per aliquod tempus, 156 C I. A, 4. — QUAEDAM VERIT. D1U OBSCURIUS PRAED1CATAE brevius diutius, implicite tantum, minus diserte, minusve instanter ab ecclesia fuerint propositae. Quod si ecclesia ülas non manifeste docuit, unusquisque suspicabitur etiam fideles illas, ut plurimum saltem, minus clare ac distincte cognovisse (quamvis cognitio clara et distincta etiam tune fuerit saltem physice possibilis). Neque dicas, Ecclesiam ideo muneri suo defuisse, nam si quoad veritates hujus generis sufficiunt revelatio minus aperta et implicita fldes, quare non sufficeret M saltem per se loquendo et abstractione facta a peculiaribus adjunctis. —- implicita praedicatio; 220.* Praedicationem ecclesiae in pluribus revera fuisse minus manifestam, aperte ostendunt e. g. haec ss. Patrum effata, quae cum directe probent hoe punctum secundum, indirecte probant etiam primum. ORIGENES distinguit inter ea, quae „manifestissime in ecclesiis praedicantur", quae „definita sunt in ecclesiastica praedicatione", de quibus „totius ecclesiae una sententia est"; et inter alia, quae „inquirenda jam pro viribus sunt de s. Scriptura et sagaci perquisitione investiganda'', in quibus „non jam manifeste discernitur", quae „non satis manifesta praedicatione distinguuntur", de quibus „non evidens in ecclesiastica praedicatione sermo profertur" '. A s. AuGUSTINO distinguitur „error ferendus in quaestionibus non diligenter digestis, nondum plene ecclesiae auctoritate firmatis", et error non ferendus, „qui etiam fundamentum ipsum ecclesiae quatere moliatur" 2. — Alibi scribit: „Alia sunt, in quibus inter se aliquando etiam doctissimi atque optimi regulae catholicae defensores salva fidei compage non consonant, et alius alio de una re melius aliquid dicit et verius. Hoe autem unde nunc agimus [peccatum originale et baptismus parvulorum] ad ipsa fidei pertinet fundamenta" 3. A s. LEONE M. distinguitur illud „quod Dominus in ecclesia sua neminem voluit ignorare" et „portiuncula aliqua fidei nostrae, quae minus lucide sit' clara" i. S. THOMAS: „Dicendum est, quod eorum quae sunt fidei quae- 1 De Princ. praef. — * Serm. 294 in fine. — » C. Julian, I, 6, 22. — * Ep. 30. c. 2. C. I. A. 4. — QUAEDAM VERFT. POSTEA CLARIUS PRAED- 157 dam sunt, quae non sunt perfecte per ecclesiam manifestata, sicut in primitiva ecclesia nondum erat perfecte declaratum apud homines, quod illi qui erant ex Judaeis conversi non tenerentur legalia servare, et sicut tempore Augustini nondum erat per ecclesiam declaratum, quod anima non esset ex traduce.... Quaedam vero sunt ad fidem * pertinentia jam per ecclesiam determinata" 3° Ecclesia decursu saeculorum plures veritates, obscurius reve-22\, latas, manifeste credendas proposuit. Veritatem assertionis invicte demonstrat historia. Quis ignorat de quibusdam dogmatibus, postea ab ecclesia definitis, olim etiam intra fines ecclesiae et absque catholicae professionis dispendio dubitatum fuisse ac disputatum? Quis nescit, subinde viros etiam doctos et sanctos circa hujusmodi veritates aut dubios haesisse aut ex adverso stetisse2, cum omnes pariter, tum qui recte judicabant, tum qui errabant, ultro faterentur neutram partem ab ecclesia clare et manifeste doceri. Revera saepius verificatum est illud ViNCENTII LERIN.: „O rerum mira conversio! auctores ejusdem opinionis catholici, consectatores vero haeretici judicantur; absolvuntur magistri, condemnantur discipuli; conscriptores librorum filii regni erunt, assertores vero gehenna suscipiet" . — Quare? Quia dum illi errabant, praedicatio ecclesiae circa rem subjectam nondum erat manifesta, postea vero talis effecta est. Corollarium. Quamvis status modo descriptus saepius obtinuerit, 222, nemo rem ita intellegat, ac si ante solemnes ecclesiae definitiones ut plurimum non affuisset propositio ecclesiae satis manifesta. Contrarium verum est. Plurimae veritates, postea solemniter definitae, etiam antea et vel ab ipso ecclesiae exordio fuerant satis clare praedicatae per magisterium ordinarium et universale. Quare ergo ecclesia illas veritates postea adhuc solemniter definivit? 1 In Ep. ad Rom. c. 14, lect. 3. — * Cogita e. g. s. Cyprianum in quaestione de baptismo haereticorum; s. Augustinum in quaestione de origine animae; s. Thomam aliosque in quaestione de immaculata B. V. Conceptione. — 3 Common. 6. 158 C. 1, A. 4. — SENSUS ACCUR. EXPOLITUS ET EXPRESSUS Ut vindicarentur a dubitationibus, haeretico vel temerario animo introductis aut saltem temporum et locorum iniquitate exortis. 223. 4° Ecclesia quasdam veritates, etiam nunc minus eliquatas, in posterum manifeste praedicare poterit. Sane ecclesia, quod superioribus saeculis fecit, etiam in futuro facere poterit, si modo in fontibus revelationis adhuc objective continentur aliquae veritates nondum perfecte declaratae et explicatae. Atqui tales veritates adhuc exsistere nemo facile negabit, qui theologorum controversias circa plures subtiliores doctrinae. revelatae quaestiones vel obiter noverit. Ceterum ipse Leo xiii, ad indefessum s. Scripturae studium provocans dicit: „In locis divinae Scripturae, quae expositionem certam ac definitam adhuc desiderant, effici ita [scil. per privatorum doctorum investigationes] potest ex suavi Dei providentis consillio, ut quasi praeparato studio judicium ecclesiae maturetur" JE 224. Scholion I. Uberior explicatio profectup secundum quid. — Probata exsistentia incrementi subjectivi, genuinam ejus rationem, ' processum, causas paulo uberius exponere debemus. Quaeritur: 1° In quo perfectus ille consistat? Praesertim in tribus: in expolitione dogmatum, quae quoad substantiam semper fuerant explicite praedicata; in explicita propositione dogmatum, quae antea implicite in aliis fuerant praedicata; in diserta propositione dogmatum, quae antea minus diserte erant praedicata. Etenim procedente tempore ecclesia coepit: a. Quoad sensum accuratius expolire et aptioribus formulis exprimere ea, quae antea explicite quidem sed simplicius et ideo magis confuse praedicaverat. Ecclesia statim ab initio profitebatur unum Deum, Patrem, Filium, Spiritum Sanctum; sed paulatim sensum hujus dogmatis subtilius declaravit et signantius enuntiavit profltendo unitatem naturae, trinitatem personorum, consubstan- 1 Ene. Providentissimus {Allee. Leonis XIII, V. p. 212.) C. I, A. 4. — IMPLICITIA EXPLICITE PROPOSITIA 159 tialitatem Filii, divinitatem Spiritus s„ eet. Item ecclesia semper explicite credidit, Christum esse verum Deum et verum hominem, sed conceptus philosophicos et terminos technicos: una persona in duabus naturis. posterior tantum aetas expolivit. Hanc lucidiorem explicationem exoptabat VlNC. LERIN.: „O doctor, si te divinum munus idoneum fecerit, pretiosas divini dogmatis gemmas exsculpe. Intellegatur te exponente illustrius, quod antea obscurius credebatur. Per te posteritas intellectum gratuletur quod ante vetustas non intellectum venerabatur. Eadam tarnen quae didicisti, doce: ut cum dicas nove, non dicas nova" 1. b. Explicite et articulatim proponere ea, quae prius magis im- 225. plicite praedicaverat; et quidem aut et. singulatim evolvendo varia elementa constitutiva alicujus dogmatis complexi, aut /?. variis propositionibus particularibus enuntiando, quod prius in una universali comprehenderat. Ita v. g. veritas carnis et animae rationalis, duae voluntates et operationes in Christo, immunitas b. Virginis ab omni peccato actuali imo a labe originali, particularia jura et praerogativae ' summi pontificis sunt elementa constitutiva dogmatum complexorum: quod Christus est verus Deus et verus homo, quod b. Virgo fuit gratia plena Christoque conjuncta in opere reparationis nostrae, quod Petrus est fundamentum ecclesiae et pastor ovium. Ita particularia dogmata de necessitate gratiae ad initium fidei et ad perseverantiam finalem jam Continebantur in doctrina universali de necessitate gratiae ad omne opus salutare. Huc spectant illa VlNC. LERIN.: „Imitetur animarum religio rationem corporum: quae licet annorum processu numeros suos evolvant et explicent, eadem tarnen quae erant permanent- Quot parvulorum artus tot virorum, et si qua illa sunt, quae aevi maturioris aetate pariuntur, jam in seminis ratione proserta sunt; ut. nihil novum postea proferatur in senibus, quod non in pueris jam ante latitaverit. Ita etiam christianae religionis dogma sequatur has decet profectuum leges, ut annis scil. consolidetur, dilatetur 1 Common. 22. „Intellectum". scil. secundum eum modum, quo mysteria intel egi possunt, np. ita ut veritas revelata conceptibus clarioribus et distinctioribus (analogis tarnen) apprehendatur et magis removeatur species contradictionis cum principiis rationis: intellectus negativus. 160 C 1, A. 4. — PRACTICA THEORETICE PROPOSITA. tempore, sublimetur aetate, incorruptum tarnen illibatumque permaneat" 1. 226. c. Disertis verbis et theoretica praedicatione proponere, quod prius praxi et consuetudine potissimum significaverat. Ita v. g. dogmata de valore et necessitate paedobaptismi, de validitate baptismi ab haereticis collati, de characteribus sacramentorum, de praesentia totius Christi sub qualibet specie singulisque partibus, primis saeculis maxima parte latebant in usu praxique ecclesiarum, ex qua, dirigente ut ita dicam „sensu cathouco'"2, in disertam praedicationem transierunt. Idem quodammodo valet de dogmate infallibilitatis pontificiae, quam christiana antiquitas multo magis factis coluit quam verbis. De hoe profectu dicit VlNC. LERIN.: „Denique quid umquam aliud conciliorum decretis enisa est [ecclesia], nisi ut quod antea lentius praedicabatur, hoe idem postea instantius praedicaretur, quod antea securius colebatur, hoe idem postea sollicitius excoleretur" 8. 227. Corollaria. a. Diximus profectum subjectivum praesertim consistere in tribus: expolitione confusi, explicatione impliciti, theoretica praedicatione practici, sed non contendimus totum profectum, qui est res valde complexa, his tribus exhauriri. Habes praeterea solutionem dubiorum, disertam exclusionem novorum errorum, applicationem principiorum revelatorum ad novas vitae' humanae conditiones; habes adhuc declarationem eorum, quae ipsa revelata quidem non sunt sed cum revelatis necessario cohaerent, coordinationem systematicam omnium doctrinarum in unum corpus, defensionem efficaciorem, scholasticam explicationem dogmatum. Sed haec omnia, quatenus reapse differunt a tribus modis praedictis, directius ad profectum scientiae theologicae quam ad incrementum subjectivum ipsius fidei catholicae pertinent. Porro inter profectum stricte dogmaticum et profectum theologicum boe interest, quod theologia etiam res non revelatas sibi „assimilat" et suo 1 Common. 23. — Consolidari = vasten vorm krijgen: dilatari = uitdijen ; sublimari = in de hoogte te komen; in het oog loopen. — 1 De sensu catholica eu conscientia collectiva ecclesiae, praeclara quaedam habet DE LA BARRE, La vit du Do%me, p. 156. — * Common. 23. C. L A. 4. — OCCASIO PROFECTUS SUBJECTIVI 161 systemati incorporat! praesuppositiones, conclusiones, applicationes, illustrationes dogmatis; quum profectus dogmaticus, etsi conceptibus terminisque aliunde petitis multum utitur, quoad ipsam rem conceptam atque expressam nihil superaddit revelationi. b. Res non ita condpienda est ac si tres modi praedicti sepa- 228 ratim decurrerent, reapse diversimode solent permisceri, ita ut cognitio et praedicatio ejusdem dogmatis saepius per omnes illos modos profecerit. Ceterum modus primus in omnibus dogmaticus^ di versa licet mensura, obtinuit; duo alii non ita. c. Profectum dogmatis delineavimus secundum notas intellectuales, nee aliter a theologo deseribi potest, quum totus eonvergat in pleniorem cognitionem veritatis; verum non dicimus, solam speculationem intellectus ad hunc profectum facere: reapse tota vita et praxis christiana ad eum conferunt. Aliunde profectus religionis profectu dogmatico et theologico minime exhauritur. Quaeritur: 2° Quaenam fuerint hujus profectus occasio et229 processus. a. Occasionem ut plurimum dederunt controversiae exortae et haereticorum impugnationes. AuGUSTINUS: „Multa quippe ad fidem catholicam pertinentia, dum haereticorum callida inquietudine exagitantur, ut adversus eos defendi possint, et considerantur Öiligentius et intelleguntur clarius et instantius praedicantur: et ab adversario mota quaestio discendi exsistit occasio" Alibi: „Multi qui optime possent Scripturas dignoscere et pertractare latebant in populo Dei nee asserebant solutionem quaestionum difflcilium, cum calumniator nullus instaret. Numquid enim perfecte de Trinitate tractatum est, antequam oblatrarent ariani? numquid perfecte de poenitentia tractatum est, antequam obsisterent novatiani? Sic non perfecte de baptismo tractatum est, antequam contradicerent foris rebaptizatores: nee de ipsa unitate Christi enucleate dicta erant quae dicta sunt, nisi posteaquam separatio illa [sub Nestorio] urgere coepit fratres inflrmos" 2. — Item s. GREGORIUS M.: „Sancta ecclesia subtilius in sua semper 1 De civ. Dei, 16, 2. — » Enar. in Ps. S4, n° 22; cfr. De Gen. c. manie A. n 162 C. I, A. 4. ~ PROCESSUS PROFECTUS SUBJECTIVI eruditione instruitur, dum haereticorum quaestionibus impugnatur" !. Ceterum dantur et aliae occasiones: primo ipsa naturalis indoles humani intellectus, qui in veritatem fide acceptam reflectit, eam pro suo modulo penetrare tentat, et pro adjunctis acumen suum modo huic modo illi depositi parti intensius applicat. Deinde profectus disciplinarum naturalium imprimis philosophiae; nam mens humana, quo magis exculta exsistit, eo aptior est ad dogmata eliquanda. Tertio amor et devotio fidelium, quae v. g. in negotio immaculatae conceptionis studia theologorum non parum stimularunt. Sed haec omnia jam non sunt merae occasiones. b. Processus admodum varius esse potest; verum si considerantur ea dogmata, quorum praedicatio et cognitio plurimum crevit, generatim triplex veluti stadium in iis distinguere licet. In primo stadio doctrina implicite vel per solam praxim in praedicatione ecclesiae continetur, et ideo implicite quidem ab omnibus creditur, sed a plurimis obscurius tantum cognoscitur; ad eam in specie vix attenditur, quaestio de ea non movetur. Consequens est, quod monumenta traditionis, quae ex hoe stadio supersunt, pauca admodum vel nulla contineant rei nostrae testimonia explicita, clara, diserta. In altero stadio res cognitioni reflexae subjici coepit, et ita quacumque ex causa oritur dubitatJo et controversia, num res ita sit, num in fontibus revelationis contineatur, eet. Afferuntur quaedam argumenta, imprimis speculativa: rationes congruentiae, nexus rei cum aliis doctrinis, et deficiënte traditione explicita et manifesta, incipit apud quosdam obtinere obscuritas longe major quam antea, inde vero fluctuatie Nil mirum si in hujusmodi adjunctis nonnulli doctores etiam optimi veritatem in dubium revocant vel etiam impugnant; utique sine fidei catholicae dispendio, quum minime intendant recedere a regula fidei proxima: praedicatione ecclesiae, quae tarnen in subjecta materia non est satis manifesta. Quinimo contingere potest, ut in quibusdam ecclesiis particularibus aut in aliquibus scholis theologicis vera traditio oblivioni tradatur et falsa 1 Epp. I. vn, Ep. 3. C. I A. 4. — HISTORIA DOGMATUM 163 quaedam ad tempus introducatur 1. Nihilominus respectu universalis ecclesiae numquam praevalet sententia erronea; contra accuratior inquisitio sub suavi Spiritus s. directione paulatim difficultates solvit, tenebras fugat, donec tandem. In tertio stadio, quaestionibus eliquatis et maturato ecclesiae judicio, veritas aut per consensum jam universalem magisterii ordinarii indubia redditur, aut etiam per solemnem definitionem manifestissime credenda proponitur et ita per totam ecclesiam explicite creditur. Corotlarium. Disciplina, quae ex ordine describit, qua ratione 231. res a Deo revelata fuerit, quomodo ab initio usque ad nostra tempora apprehensa, discussa, explicata, defensa, definita fuerit, historia dogmatum vocatur. Facile intellegitur historiam dogmatum, dummodo principiis catholicis animetur, utilissimam esse ad fidem intellegendam simul et defendendam2. Multum tarnen falluntur quidam moderni, qui eam theologiae systematicae fere substituendam ducunt, aut saltem partes theologiae scholasticae minuendas esse autumant. Quaeritur: 3° Quaenam sit hujus profectus causa effidensl 232. Causa efficiens principalis hujus profectus, in ecclesiastica praedicatione et intellectu fidelium obtinentis, est magisterium authenticum ecclesiae (sub assistentia ac directione Spiritus S.), cui tamquam causae secundariae opem ferunt doctores et scholae theologicae: studia theologica. 1 Quanta in aliqua parte ecclesiae possit obtinere veritatis obscuratio vivide describit Vinc. Lerin., agendo de nova praxi in ecclesiis Africae inducta rebaptizandi haereticos: „Sed forte tune ipsi novitiae adinventioni patrocinia defuerunt? Imo vero tanta vii ingenii adfuit, tanta eloquentiae flumina, tantus assertorum numerus, tanta veri similitudo, tanta divinae Legis oracula, sed plane novo ac malo more intellecta, ut".... eet. Common. c. 6, — 1 Cfr. bKASSOHTHALER, Begriff, Niitzen u. Methode der Dogmengeschichte, in Zcits. f. k. Theol. 1882. Hujus dbciplinae pater vocari solet 'Dion. Petavius (f 1652), De dogmatiöus theobeicis; sed indoles hujus opens magis polemica est quam historica. Veram historiam dogmatum sub finem saec. xviii inaugurarunt protestantes'; ex catholicis eam coluerunt Klee, Ginoulhiac, Bach, Schwane, Tixeront, plures alii, imprimis moderni, qui historiam singularium dogmatum delinearunt. 164 C. I, A. 4. - CAUSA EFFICIENS PROFECTUS SUBJECTIVI Sane Christus ecclesiae suae tradens depositum fidei, non aridam formularum collectionem sed thesaurum veritatum altissimacum ac faecundissimarum, apostolos eorumque successores constituit hujus depositi tum custodes tum doctores. Doctorum autem est obscura declarare, implicita evolvere, falsas contradicentium interpretationes refellere, eet. Quum autem magisterium ecclesiae novas revelationes non redpiat, in fungendo suo munere media humana, inquisitionem fontium revelationis et speculationem theologicam adhibere debet. Qui labor maxima parte praestatur per theologos, ut sunt adjutores magisterii authentici. Etsi igitur theologi studiis suis profectum fidei praeparare solent, non ipsi sed magistri authentid habendi sunt causa ejus praecipua, tum quia theologi ut plurimum jussu aut nutu episcoporum studiis sacris incumbunt, tum praesertim quia eorum explicationes et solutiones ab episcopatu dijudicantur, nee in praedicationem ecclesiae influunt nisi in quantum ab episcopatu suscipiuntur; quod primum favendo et commendando, deinde apertius approbando, denique sanciendo fieri, solet. Merito igitur in decreto Lamentabüi proscripta est prop. 6: „In definiendis - veritatibus ita collaborant discens et docens ecclesia, ut docenti ecclesiae nihil supersit nisi communes discentis opinationes sancire". Ipsi autem magistri authentid hac in re non naturali suae sagacitati relicti sunt, sed diriguntur a Spiritu s. ipsis promisso, cujus assistentia efficit, ut numquam „eat in errorem quamlibet studiosissima speculatio" 1. 233. Inferes, vel ipsam ecclesiam docentem decursu saeculorum adhuc didicisse, proinde etiam in posterum discere posse, non quidem novarum veritatum acceptione, sed pleniori ac distinctiori intelle- 1 S. Augustinus. Enar. in Ps. o, n° 12. — Non negamus utique, etiam theologos Spiritus s. lumine adjuvari posse et reapse adjuvari; sed cavendum est, ne interior ductus Spiritus s. concipiatur ut omnino sejunctus vel etiam quodammodo oppositus ductui externo magisterii. Etiam hac in re applicantur verba Leonis xm: „Sancti Spiritus admonitiones et impulsiones plerumque non sine quodam externi magisterii adjumento ac veluti comparatione persentiuntur. Ipse, ad rem Augustinus, in bonis arboribus cooperatur fructum, qui et forinsecus rigat atque excolit per quemlibet ministrum et per se dat intrinsecus incrementum". Lit ap. Testem benevolentiae, 22 Jan. 1899. Bl C. r. A. 4. — IPSA ETIAM ECCLESIA DOCBNS PROFICIT 165 gentia antiqui depositi, idque per media quidem humana et adjutorio hominum, sed assistente, imo et inducente Spiritu s.. Sane si magisterium ecclesiae quovis tempore habuisset notitiam explicitam et claram omnium dogmatum, quomodo praedicatio publica ecclesiae aliquando fuisset et diu mansisset non manifesta circa quaedam doctrinae capita, subsequentibus saeculis definita? Numquid magisterium ecclesiae consulto tacuit cum agerentur controversiae graves ac diuturnae? Revera assistentia- s. Spiritus magistros ecclesiae authenticos non reddit omniscios, ne in materia revelationis christianae quidem, sed infallibiles; efficit scil. ut, quando aliquam sententiam manifeste proponunt credendam, numquam errent, cum praeterea suavis Dei providentia res ita disponat, ut iis non desit cognitio explicita et clara rune saltem, quando bonum ecclesiae exigit ut circa aliquam doctrinam sententia definitiva edatur. Quaeritur: 4° Num hic profectus non importet permutationem ? 234. Imprimis certum est, incrementum quod explicavimus non importare mutationem in ipsa doctrina revelata, quum ex dictis ecclesia non possit aliquid fide divina credendum proponere, quod non fuit ab' initio ecclesiae in fontibus revelationis contentum. At neque importat veri nominis permutationem in praedicatione ecclesiae seu fide catholica (objective sumptis), sed organicam explicationem sive evolutionem ejusdem praedicationis, ejusdem fidei, Sane ecclesia numquam credendam proposuit veritatem simpliciter novam, i. e. talem quae in antiqua ejus praedicatione non vere latuerat, numquam alicui dogmati alium sensum supposuit, numquam dogma aliquod retractavit vel dimisit, sed idem veritatum depositum praedicando, nonnulla ejus capita alio modo praedicare coepit, ea accuratius, explicitius, disertius, instantius proponendo. Quinimo ulteriores illae explicationes ideo plerumque ) definitae sunt, ne genuina traditio corruptionem pateretur. Quemadmodum igitur vir adultus non alius est ac parvulus, I licet singula ejus membra ambitu et viribus multum ere ver int, quemadmodum fides objectiva docti theologi non alia est ac fides simplids rustici, licet omnia fere accuratius et explicitius a theologo | 166 C I, A. 4. - PROFECTUS NON IMPORTAT PERMATATIONEM cognoscantur, ita praedicatio ecclesiae, quam vis successu temporum magis explicata et evoluta sit, revera semper eadem permansit, quia semper in eumdem sensum, eamdemque sententiam amplificata est: „Siquidem ad profectum pertinet, ut in seipsum unaquaeque res amplificetur, ad permutationem vero ut aliquid ex alio in aliud transferatur" l. Addere liceat, quemadmodum natura et indoles determinatae personae facilius et evidentius cognoscitur ex viro maturo quam ex parvulo, ita tota vis et perfectio depositi christiani apertius cognoscitur ex praedicatione exculta ecclesiae hodiernae, quam ex praedicatione in pluribus adhuc obscuriori et implicita primitivae ecclesiae, Quod si valet de praedicatione viva ecclesiae, qualis reapse primis saeculis fuit, quanto magis valebit de eadem praedicatione, qualem eam historice ex monumentis relictis imperfectissime cognoscimus! 235. Corollarium. Card. NEWMAN, ut contra anglicanos ostenderet, profectum multiformem (non solum stricte dogmaticum, sed etiam theologicum, liturgicum, socialem) qui in ecclesia romano-catholica historice obtinuit, esse verum progressum organicum seu vitalem, non corruptionem, statuit et applicavit septem notas, quibus legitima evolutio a corruptela dignoscitur !; scil. a. Conservationem ejusdem typt, seu physionomiae generalis, propter quam ecclesia hodierna eadem capit attributa, iisdem impetitur vituperiis ac ecclesia primorum saeculorum. b. Continuitatem eorumdem principiorum fundamentalium, quae in omni doctrina ac praxi applicantur. c Facultatem assimilationis, qua ecclesia sibi incorparavit, i.e. spiritu suo imbuit, usui suo mancipavit quidquid veri ac boni in mundo invenit, imprimis in philosophia graecorum et ritibus paganorum. 1 VlNC Lerin., Common. 23. — 3 Essay on the Development, P. n, c. 5—12. — Liber hic, etsi animo perfecte catholico conscriptus, non semper omnino accurate atque concinne loquitur. Quid mirump Erat veluti professio fidei doctoris neoconversi, res delicatissimas pertractantis! — Et lege Rev. prat. d'apologétiqve, t. vi (1908) p. 18. C. I, A. 4. — DOCTRINA CARD. NEWMAN 167 d. Cafisequentiam logicam, qua doctrinae posteriori tempore explicatae, usus postea invalescentes apte cohaerent tum cum principiis, tum inter se. e. Anticipationem futuromm, qua apud antiquos nonnumquam apparent praesensiones aut inchoationes doctrinarum et praxium posteriorum. f. Additionem conservatcicem antiqui, qua additiones novae non auferunt nee minuunt, sed confirmant et consolidant ea quae antea jam tenebantur; quemadmodum cultus Virginis cultum Christi illustrat potius quam obscurat. g. Vigorem inexhaustum, qua ecclesja evolvendo suam doctrinam, suum cultum, suum organismum, nee perit nee senescit, sed vires acquirit eundo. Scholion 2. Theoriae falsae. — A profectu fidei subjectivo, 236. quem catholici admittimus, plurimum difièrunt theoriae quaedam aut aperte rationalisticae (Harnack, Sabatier) aut rationalismo et subjectivismo imbutae (Günther, Loisy), quae quum nostris temporibus multum ventilentar, breviter exponendae sunt. I. Theoria HarnackEssentia christianismi ipsaque religio absoluta est fides (in sensU kantiano) in Deum ut patrem; hanc Jesus ante omnes alios et omnibus aliis perfectius persensit. Religio autem ipsius Christi omni dogmate carebat et tota consistebat in relatione filiali ad Deum intime experta et in amore proximorum. A s. Paulo usque ad initium saec. IV dogma formatut, i. e. praeparatur et sancitur christianismus dogmaticus: christiani conceptiones suas de Deo. mundo, rerum fine, oeconomia salutis quibusdam articulis comprehendunt, quos revelationi divinae (scripturis inspiratis et traditioni divinae) tribuentes, ut summam reÜgionis christianae considerant et ad salutem necessarios existimant. «gj Evolutio haec tribuenda est tum aliis causis historicis, tum imprimis spiritui graeco, qui Evangelium in philosophiam religiosam transformavit. Interim christianismus sibi creaverat tum systema 1 Cfr. Dogmengeschichte, Prolegomena et Das Weseu des Christentums. Ceterum Harnack in multis sequitur Ritschl. 168 C- I A. 4. — THEORIAE FALSAE DE PROF. DOGMATICO sacramentorum, tum, per imitationem romani imperii, organismum socialem et hierarchiam: ecclesiam catholicam. Posterioribus saecuhs dogma ampUfieatut; siquidem theologi dicuntur quidem antiquas doctrinas distinctius explicasse, reapse autem speculationibus suis indentidem nova invexerunt, quae auctoritas ecclesiastica deinde sub specie traditionis dogmatibus accensuit. Siquidem catholicismus semper media invenit, ut immutabihtatem proclamando, dogmata sua necessitatibus temporum accommodaret, sensum subtilibus distinctionibus immutando. Jam dogmatismus ille. etsi fuit progressiva quaedam corruptie christianismi, fidem et principia evangelica non penitus abstulit; imo nonnulli dogmatum assertores reditum ad genuinum evangeÜum tentarent: s. Augustinus et imprimis Lutberus. Quod autem ille vix inchoavit, hic minime consummavit, id modo perfidendum est ope praesertim historiae dogmatum, ut scil. mentes christianorum a ferreo dogmatum jugo denique liberentur, redeantque ad puritatem Evangeliit, fidem vivam in Deum, qui per hominem Jesum nos ad amorem sui hominumque erudivit. Hac tantum via dissidium christianismi et saeculi, fidei et scientiae solvi potest, hac tantum conditione homines exculti religiosi erunt. Summam rei quod attinet ab his non multum dinert Aug. Sabatier \ nisi quod a. originem et augmentum dogmatum nostrorum magis ex factis psychologicis quam ex adjunctis historicis explicat, et b. dogmata in quolibet evolutionis humanae stadio necessaria habet, ut homines per ea sensum religionis (dependentiam a Deo et indigentiam Dei) exprimant. Hinc non eo tendimus, ut habeatur religio sine ullo dogmate, sed ut omnia dogmata, quae pro diversis locorum ac temporum adjunctis sensum religiosum diversimode interpretantur, aequaliter aestimentur. 237. Refellere fundamenta hujus theoriae (quibus omnis actio supernaturalis Dei in mundum excluditur et cuilibet doctrinae religiosae veritas objectiva a priori abjudicatur) non est hujus lod. Formationem et augmentum dogmatum nostrorum quod spectat, haec: 1 Etquisse d unt philosophie de la religion d'après la psychologie et Vhistoire. C. I. A. 4. - HARNACK ET GüNTHER DE PROF. DOGM. 169 a. Harnack, non applicando principia artis criticae, sed ex praeacceptis opinionibus essentiam christianismi determinat et reliqua omnia a praedicatione Christi eliminat. Numquid historicum agit, qui essentiam Evangelii ex ejus coaptatione cum genio „modernae cuiturae" dimetitur, „claram visionem viventis" et „altam experientiam magni" in criterium assumit, fontes textusque molestos „quieto animo seponit"? b. Genesim dogmatis maxime fundamentalis (np. divinitatis Christi redemptoris) ita parum explicat, ut ipse tacere A nequeat agi de re mirabili, cujus analogiam nulla historia offert! c. Ceterum ad mutuationem ipsorum dogmatum ex philosophia graeca concludit, ubi reapse non habetur nisi derivatio terminologiae et explicationis philosophicae, aut ad summum tenuis quaedam ipsius rei analogia. d. Incrementum objectivum aestimat quod non est nisi explicatio organica seu profectus subjectivus. Confer ea, quae in probatione singulorum dogmatum a the©»j logis dicuntur h 2° Theoria Ant. Günther (f 1863). a. Depositum fidei ab apo- 238. stolis acceptum pauca tantum continebat facta historica, paucas doctrinas fundamentales, ex quibus decursu saeculorum universa doctrina catholica effloruit, sub directione quidem Spiritus s. sed ope philosophiae. b. Definitiones ecclesiae non simpliciter sed relative tantum verae sunt: exhibent modum concipiendi divinam veritatem pro tempore aptissimum quidem, sed qui proficiente philosophia potest apparere falsus, ita ut in alium sensum mutandus sit. Haec theoria: a. falso nititur supposito; nam depositum apostolicum longe pleraque dogmata, clarius obscurius, explicite continet; b. in explicando deposito praecipuas partes tribuit philosophiae, et ita non magisterium ecclesiae sed philosophos constituit doctores fidei; c. ipsam doctrinam fidei concipit non ut divinum depositum, sed magis ut inventum philosophicum, humanis ingeniis ' Cfr. Van Breda, in De Katholiek, T. 126,>tt904) p. 1 seq.; Chr. PiSch,. in Stimmen a. Maria-Laach, 60 (1901) p. 41, 154, 257. 170 C. I, A. 4. - LOISY DE PROFECTU DOGMATIOO perficiendum. Ceterum totius theoriae culmen, assertio de veritate relativa et mutabilitate dogmatum quoad ipsum eorum sensum, solemniter proscripta est a conc. vatic.: „S. q d., fleri posse ut dogmatibus, ab ecclesia propositis, aliquando secundum progressum scientiae sensus tribuendus sit alius ab eo, quem intellexit et intellegit ecclesia, a. s." *. 239. 3° Theoria Alfr. Loisy2. Loisy adversus Harnack ostendere voluit, ecclesiam catholicam qualis hodie est non esse corruptionem Evangelii, sed ejus continuationem et evolutionem legitimam, spiritui Christi conformem; nihilominus rem mere historice et critice considerare volens eo devenit, ut diceret, ne substantiam quidem nostrorum dogmatum, sacramentorum, hierarchiae vere et proprie a Christo historico esse profectam. Christus, qui nullam conscientiam propriae divinitatis ostendit, praedicavit poenitentiam etspem regni eschatologici proxime appropinquantis, cui ipse praesideret: en essentiam christianismi, genuinum Evangelium Christi. Haec autem spes Christum fefellit; et loco regni coelorum (regni eschatologici) advenit ecclesia, quae Evangelium continuat, quia poenitentiam administrat et homines ad regnum transscendentale praeparat modo adjunctis historicis accommodato. Siquidem Evangelium, exspectatio scil. regni coelorum est „impulsus vivus", quem Christus generi humano impresshV et ex hoe „motu vivente", ex hoe „facto vivo et complexo" tamquam ex germine foecundo, sollicitantibus adjunctis historicis et necessitatibus generationum insequentium, paulatim prodierunt omnia dogmata, sacramenta, ■ hierarchia ecclesiae. Haec omnia, quum ex Evangelio germinarint, non s*b*;*c<»rruptela, sed vera evolutio; nihilominus nihil eorum 1 Const. De fid. cath. can. iv, 3, cfr. cp. 4 in fine; et Brevia Pii ix ad Ep. MTOÜsL 30 Mart 1857, ad Ep. colon. 15 Jun. 1857. Denz.. a* 1655 seq. — * In operibus: L'Évangüe et 1'r.glise et Autour dun petit livre, una cum quibusdam aliis ejusdem auctoris operibus in Indicem relata decreto 16 Dec. 1903. Similia jam antea scripserat Loisy in diversis periodicis sub nominibus Dcsi res, Jacques Sitnon et imprimis A. Firmin. — Bonam analysim duorum librorum indicatorum habes v. g. in Rev Thomiste, XI, (1903) p. 70 et 593; cfr. etiam egregium art. Portalié Le Dogme et l'Histoire, in Bulletin de litt. *ör#fc'XToulouse) 1904, p. 62. Cfr. etiam Rev. prat. d Apologétique, t. vt (1908) p. 83 seq. C I A. 4. KM LOISY DE PROFECTU DOGMATICO 171 in evangelio Christi continebatur formaliter, nee etiam eo modo quo conclusio continetur in praemissis. — Jam dogmata ecclesiae non sunt immutabilia; exprimunt non ipsam veritatem divinam. quae immutabilis est sed quam attingere nequimus, exprimunt humanas de ea conceptiones, quae necessario ét inadaequatae sunt ét correspondent mentalitati temporis, quo elaboratae atque sancitae sunt; hinc continuae ameliorationi, proinde mutationisubjectae sunt. Reapse plura dogmata (v. g. trium personarum in una essentia, unius personae in duabus naturis) sub influxu antiquae philosophiae ab ecclesia definita sunt formulis ita rigidis, ut pro mentalitate hodierna a contradictione purgari nequeant. Debuissent et debent hujusmodi definitiones mitigari, ut progressui scientiarum et novae philosophiae adaptentur: hac via mysteria diminuentur et fides scientiae reconcilietur. — Nee dicas haec nova esse: nonne ecclesia semper agnovit evolutionem, qua ex germine anti' quae fidei novae professionis arbor excrescit? In uno tantum antiqui peccaverunt et generatim adhuc peccant theologi catholici, quod np. evolutionem non satis „vitalem" admittant. Nostri autem temporis profectus est, quod ecclesia hujusmodi „evolutionis" quae de facto semper exstitit, jam conscientiam acquirere incipit! Theoria haec, remotis verborum involucris et phrasium obscuri- 240. tatibus, huc redit: a. Dogmata nostra etiam fundamentalia originem habenl non a revelatione supernaturali, sed ab ipso homine: sunt interpretationes intellectuales „fidei", conscientiae rehgiosae, eet K b. Dogmaiibus non convenit nisi veritas, quae vocatur, revalita: conceptus et formulae dogmaticae respondent experientüs et aspirationibus nostris, sensum religiosum apte interpretantur eumque nutriunt, nihil praeterea; nam objectivam realitatem, res divinas quales in se sunt, non tantum inadaequate (quod verum esset), sed nullo modo similitudinarie repraesentant. Sunt veluti notationes algebraicae: signa mere arbitraria quantitatis penitus incognitae. c. Dogmatum evolutio est continua mutatio, non solum 1 His valde affinia habet G. Tyrrell in opere Lex orandi, or prayer and creed (1904): necnon Ern. Engels (pseudoaymus), Religion as a factor of Hvt (1903). 172 C. I, A. 4. — LOISY DE PROFECTU DOGMATICO quoad formulas et vestitum philosophicum sed etiam quoad ipsum eorum sensum seu intellectualem conceptionem. — Quae omnia quantopere a principiis catholicis aliena sint, non est quod explicemus. < Nee proficit quod Loisy indesinenter inculcat, se haec omnia docere ut historicum et criticum, cuncta nihilominus dogmata ecclesiae fide constare, fide legitimari, eet.; nam „fides" isthaec, persuasio scil. ex rationibus mere subjectivis profecta, re vera nihil legitimat, nulli refiectioni resistit. Si historia et critica reapse ad conclusiones loisyanas conduceret, fides in sensu catholico jam non esset obsequium rationabile. Fieri quidem potest, ut ex principiis theologicis certioremur de re, quam studia historica defectu documentorum aut nullatenus aut non satis probant; sed absonum est aliquid verum esse in theologia, quod historice falsum probatur, aut vice versa. Ceterum a. quae Loisy asserit de relativitate cognitionis nostrae pon historiae sed falsae philosophiae debentur; b. ubi reapse in historiciaVversatur, praeacceptis opinionibus nimium indulget, fontes textusque pro libitu eliminando, facta in suum sensum sollicitando, eet. Art. V De veritatibus theologicis. Nihil fide divina credi, nihil ab ecclesia tamquam fidei dogma proponi potest, nisi revelatum sit. Gravissimus tarnen error esset inde concludere: ergo omnis veritas non revelata absque peccato et absque ulla catholicae professionis jactura 1 impugnari, nulla veritas non-revelata ab ecclesia judicari aut definiri potest2. 1 Voces „absque peccato et absque ulla catholicae professionis jactura" desumptae sunt ex Encyc. Quanta cura Pii LSj-Cfr. DenzT, Enchir. n* 1698. — 'i Cfr. Sylldb. prop. 22: „Obligatio, qua catholici magistri et scriptores omnino adstringuuntur, coarctatur in iis tantum, quae ab infallibili ecclesiae judicio veluti fidei dogmata ab omnibus credenda; proponuntur". Denz.. n» 1722. C. I, A. 5 - VERITATES INTÜVÏE CUM REVEL. CONNEXAE 173 Dantur enim sat veritates, non formaliter revelatae, quae propter suam coanexionem cum revelatione a viris catholicis assensu congruo teneri debent: veritates theologicae, de quibus jam agendum est. I. Exsisiuni veritates ita necessario cum revelatione connexae, 241. ut negari aut in dubium revocari nequeant, quin ipsa revelatio exinde detrimentum capiat. Probatur per ostensionem intimi connexus, quem illae veritates habent cum doctrina revelata. 1° Quaedam veritates et facta, in se non revelata cum revelatione connexa sunt praesuppositive, ita scil. ut fldes illas necessario praesupponere debeat, quia nisi de iis in antecessum constaret, fldes necessario nutaret. Qui e. g. dubitaret, num ratio authenticitatem revelationis per Christum factae cum certitudine probare valeatl, necessaria consequentia de veritate totius doctrinae dubitare deberet. Qui dubitaret num Pius IX fuerit legitimus b. Petri successor, iterum necessario dubitaret de valore definitionis circa immaculatam B. V. conceptionem ab illo. pontiflce editae. 2° Aliae veritates cum revelatione connexae sunt consecutive, 242. illae scil. quae per veram illationem certo deducuntur ex una praemissa revelata et altera naturaliter evidenti: conclusiones theologicae 2. Nam qui veritatem talis conclusionis perfracte impugnaret, de facili aut ipse eo deveniret; ut etiam de principio revelato dubitaret. aut saltem aliis talem dubitationem injiceret. 3° Aliae demum veritates cum revelatione connexae sunt fina- 243. liter, illae scil. quae versantur circa media necessaria aut utilia ad obtinendum finem revelationis. Huc pertinent judicia de generali disciphna ecclesiae, de approbatione Ordinum religiosorum, de canonizatione Servorum Dei, de juribus ecclesiae3. Sane totius revelationis finis est augere gloriam Dei, condere ac dilatare reg- I Cfr. Denz. n° 1627. - 1 Cfr. supra n° 194, — 3 Cf. e. g. Denz, n» 601; 1626-1628; 1775; 1776. 174 C I, A. 5 — VERITATES INTTME CUM REVEL. CONNEXAE num Dei super terram, sanctificare homines. Hic finis obtinetur applicatione veritatum revelatarum ad actiones vitae, quapropter ne revelatio fine suo frustretur, omnibus constare debet, quibus modis applicatio pro diversis adjunctis fieri possit aut debeat. Jam si e.g, unicuique liceret leges disciplinares pro tota ecclesia sancitas, aut vivendi formas ab ea approbatas, ut aeternae saluti noxias traducere; dubitare de sanctitate illorum, quos ecclesia omnibus colendos et imitandos proponit; abjudicare ipsi ecclesiae jura, quibus indiget ut missionem suam exsequatur, finis revelationis quam maxime impediretur et ipsa revelatio practice magna parte inutilis redderetur. 244. Veritates non formaliter revelatae, sed uno ex modis praedictis cum revelatione cohaerentes, directe pertinent ad custodiam èt utilisationem depositi fidei, et ita indirecte ad ipsum depositum, fidemque catholicam. Vocantur veritates theologicae, aut theologice cerfae, et praecisa interim quaestione de obligatione propositionem per ecclesiam consequenti, ab iis qui necessariam earum connexionem cum revelatione perspiciunt, teneri debent assensu theologico; nam ad theologiam seu scientiam fidei pertinet investigare quaenam cum revelatione connectantur et quam arcte cum ea connectantur. Dico: a „praecisa interim obligatione ex propositione per ecclesiam oriunda"; quum enim custodia et utilisatio veritatis revelatae praepositis ecclesiae commissa sit, veritates theologicae non solum ad scientiam theologicam pertinent, sed etiam constituunt objectum secundarium magisterii ecclesiastici. Dico: b. „ab iis, qui necessariam connexionem cum revelatione perspiciunt": nam antecedenter ad judicium ecclesiae, aliquando dubium erit, num res ita necessario cum revelatione cohaereat ut ex ejus impugnatione periculum fidei oriatur, num conclusio, quam nonnulli ex principio revelato deducunt, rite inde deducatur. Hinc opiniones scholasticae, quaestiones disputatae, eet. 245. Corollarium. Cum veritatibus theologicis confundi non debent veritates per accidens inspiratae, i, e. veritates quoad materiam C.I. A. 5. — VERITATES ASSENSU THEOLOG1CO TENENDAE 175 profanae sed in Scriptura contentae, qualis v. g. est, quod descrip tio, quae compulit b. Virginem ire in Bethlehem, facta sit a vel sub praeside Syriae Cyrino Utriusque generis veritates cum religione cohaerent, aliter tarnen atque aliter. Veritates theologicae cum religione cohaerent ratione materiae. seu objecti circa quod versantur; veritates per accidens inspiratae cum religione cohaerent ratione dicentis. Veritates theologicae revelatae non sunt, ac per consequens non constituunt objectum fidei divinae; veritates profanae in Scriptura contentae sunt verbum Dei, proinde constituunt objectum accessorium fidei divinae. Unica quaestio, quae circa has veritates difficultatem facere potest, est: utrum vere, an secundum apparentiam tantum in s. Scriptura contineantur, a. v. utrum loei Scripturae, in quibus referuntur, intellegendi sint in sensu obvio, necne 2. II. Veritates theologicae, quas magisterium ecclesiae infalli- 246. bïliter docet, tenendae sunt fide ecclesiastica. Quum infallibilitas ecclesiae in iis quae cum revelatione cohaerent in tract. De Ecclesia probata sit3, auctoritati autem infallibili certe debeatur assensus absolute firmus, sola quaestio remanet de nomine et natura hujus assensus, de quibus statim. Interim observa, infallibilitatem competere ecclesiae non tantum solemniter deflnienti, sed etiam totum pondus auctoritatis suae per praedicationem ordinariam et universalem exercenti. Hinc assensu absoluto, quem fidem ecclesiasticam vocamus, tenendae sunt veritates theologicae: a. quas magisterium infallibile solemniter definivit, b. quas magisterium ordinarium per orbem dispersum manifeste omnibus proponit tenendas. Ita v. g. obtinet circa. prop.: Benedictus XV est legitimus b. Petri successor; item (si hanc rem formaliter revelatam, proinde fidei dogma forte non habeas 4) circa prop.: Benedictus XV habet jurisdictionis primatum in universam ecclesiam. Missa enim quaestione, qua ratione primum infallibiliter constare incipiat, hanc personam legitime in locum b. Petri suffectam esse 6, ubi 1 Luc. 2, 2; cfr. text graec. — » Cfr. e. g. Eccles., 1, 5. — » Cfr. De Eccles., n° 87-96. — 4 Cfr. supra n° 200. — ' De quo cfr. v g. Palmieri, De . Hom. Pontif.s, p. 657. 176 C. I, A. 5. - VERIT- CONN. ALIQ. FIDE ECCL. TENENDAE aliquis constanter pontificem gerit et ab omnibus episcopis universaque ecclesia theoretice et practice ut talis agnoscitur, apertum est. magisterium ordinarium et universale legitimam ejus successionem manifestissime attestari. 'i 247. Nomen fidei ecclesiasticae ejusque a fide divina discrimen a theologis recentioribus. communius admittitur, plures tarnen illud respuunt, dicendo assensum, quo tenemus veritates ni fontibus revelationis non formaliter comprehensas sed ab ecclesia infallibili judicio propositas, reapse esse fidem divinam \ Hac sententia duplici praesertim ratione defenditur. Dicunt: 1° Etiam in definiendis rebus cum revelatione connexis ecclesia fungitur legatione divina, idque sub assistentia divina. Hinc per ecclesiam legatam suam Deus loquitur: testimonium ecclesiae est testimonium Dei; ergo assensus qui ei debetur est assensus fidei divinae. Resp. — Ecclesia definiendo connexa fungitur legatione divina. ita ut per ecclesiam Deus loquatur; distinguo. — In sensu stricto. np. vel* ita ut ecclesia nobis proponat veritatem a Deo acceptam, quemadmodum fecere prophetae et apostoli ut erant organa revelationis, vel ita ut ecclesia loquatur ex vera inspiratione motuque Dei, quemadmodum fecere hagiographi, qui non erant causa principalis verbi sui, sed instrumentalis tantum: nego. — In sensu latiori, np. ita ut ecclesia, exsequendo missionem generalem divinitus impositam, ipsa per modum causae principalis dijudicet, quaenam cum revelatione necessario cahaereant, et proSuo judicio (quod Deus ab errore praeservat variis mediis, sed quae ad revelationem aut veram inspirationem non pertingunt) de iis decreta doctrinalia edat: concedo. Siquidem potestas jurisdictionis (sub qua magisterium comprehenditur) non est mere instrumentalis seu ministerialis. sed suo modo principalis1: praepositi ecclesiae ex potestate propria seu insita (etsi aliunde accepta) decreta sive doctrinalia sive disciplinaria condunt, quorum causa principalis sunt ipsi, non Deus. Bfe 1 Cfr. v g> Schiffini, De virt. p 213. et tuyaerts. VEvolution du Dogme, Lovanii 1919. p. 85 seq. — 5 Cfr. Tract. De Eccles. n° 41. 3°. C I, A. 5. - DEFENDITUR FIDES ECCLESIASTICA 177 , Sequitur, testimonium ecclesiae de connexis non nisi in sensu latiori et improprio vocari posse testimonium divinum; etsi enim procedit ab hominibus divina auctoritate munitis et divina assistentia gaudentibus, vere procedit ab hominibus tamquam a causa principali, et ita intrinsece est testimonium humanum. Testimonio autem humano fides divina convenire nequit. Nihilominus testimonium ecclesiae multum differt ab omni alio 248. testimonio humano, tum dignitate tum imprimis certitudine, quae ei ab extrinseco adveniunt; primo dignitate, quia profertur ad exsequendum officium generale a Deo impositum, deinde certitudine.■ quum enim quodvis aliud testimonium humanum non praebeat nisi certitudinem simpliciter moralem (fundatam in hypothesi ordinis humano-moralis), testimonium ecclesiae ratione divinae assistentiae praebet certitudinem metaphysico-moralem, et ex hac parte testimonio divino aequiparatur. Quum igitur testimonium ecclesiae specie differat tum ratione principii a testimonio divino, tum ratione certitudinis a testimonio mere humano, mediumque inter utrumque locum habeat, merito admittitur fides ecclesiastica, medians inter fidem divinam et fidem humanam, sed ab utraque specifice distincta. — Hinc etiam est, quod plures theologi, ut fidem divinam a fide ecclessastica (et assensu religioso, de qua infra) apertius distinguant, vocem credere fidei divinae reservent, pro aliis vero assensibus inferioribus nomen tenere adhibeant. , Dicunt: 2° Infallibilitatem ecclesiae in connexis cognoscimus 249. revelatione divina; hinc ubi definitionem de rebus connexis recipimus, proxime quidem assentimur ecclesiae, sed ultimo assentimur ipsi Deo; et ita habetur fides mediate quidem, sed vere divina. Resp. —- Argumentum supponit, naturam fidei pendere non tantum ab ipso motivo proprio assensus (in casu i ab auctoritate ecclesiae) sed etiam a medio quo exsistentiam et valorem hujus motivi didicimus (in casu: revelatio divina); id autem admitti nequit, uti patebit ex iis quae infra de analysi fidei dicemus. 178 C. 1. A, 5. - VERIT. CONNEX. ALIQU. ASSEN. RELIG. TENEND. Interim haec sufficiant: si positio adversariorum valeret, fides divina dicenda esset mediate humana, nam exsistentia et valor auctoritatis Dei revelantis, ut est motivum fidei, non nisi humanitus cognoscuntur, 250. Coroïlarium: Actus fidei ecclesiasticae, etsi ab actu fidei divinae specie differt, merito refertur ad habitum seu virtutem fidei theologicae; habitus enim generatim se extendunt ad plura secundum quod habent ordinem ad aliquid unum, unde dinstinguuntur actus eorum principalis et alii, qui ad illum referuntur \ Et ita unus habitus infusus fidei se extendit ad omnes assensus, qui cum fide divina connectuntur, sive quod ad custodiam et defensionem fidei faciant, sive quod ipsam fidem praeparent ut judicium credibilitatis. 251. UI. Veritates theologicae, quas magisterium ecclesiae mere authentice docet, tenendae sunt assensu religioso- 1° Propositio authentica tantum. Magister authenticus i.e. auctoritativus in ecclesia est, qui jus et officium habet doctrinam de fide vel moribus ita praedicandi, ut subditi hac de causa, np. quia ab hac persona vel hoe collegio missionem legitimam habente proponitur, eam suscipere teneantur. Qui plenitudinem magisterii habent et totam ejus vim adhibent, infallibiles sunt. Verum a. qui plenitudine magisterii pollent, officio docendi fungi possunt quin totum pondus suae auctoritatis adhibeant, i. e. quin sententiam stricte definitoriam edere intendant (quemadmodum v. g. facile obtinet in literis encyclicis summorum pontificum). b. Alii magisterio authentico quidem pollent, sed ad plenitudinem magisterii et charisma infallibilitatis non pertingunt: singuli episcopi pro suis dioecesibus, concilia provincialia, eet. pro respectivis provinciis, quaedam congregationes romanae pro tota ecclesia. In his igitur casibus habetur propositio mere authentica aut authentica tantum. De magisterio singulorum episcoporum dicit card. FRANZELIN: „Ex necessitate subordinationis [erga rom. pontificem] et unitatis i Cfr. S. Th. I, II, 54. 4. c. C. I. A. 5. — QUINAM MAGISTERIO AUTHENTICO POLLEANT 179 in doctrina fit, ut eorum authentia referatur duntaxat ad praedicandam et tuendam doctrinam vel explicita definitione, vel consensu ecclesiae, vel per decisiones universalis providentiae [i. e. papae non ex-cathedra loquentis aut congr. roman.] jam propositam, non vero ad controversas inter catholicos quaestiones ex sese decidendas" . Authentia conciliorum provincialium latius quidem patet, attamen nee illa solent judicare quaestiones doctrinales vere dubias. „Sapienter monet Fagnanus (ita Bened. XIV) ne in provincialibus Synodis facile quaestiones decidantur inter catholicos doctores controversae et a Sede apostolica hactenus non definitae" \ Ceterum illarum synodorum decreta, antequam promulgentur, Romam mitti debent ad s. Cong. Concilü vel de Prop. Fide, ut recognoscantur. Ex Congregationibus romanis quaestiones doctrinales tractat s, Cong. Officii 3, necnon Commissio pontificia de Re Biblica *. — SS. Congregationes sunt tribunalia summi Pontificis, a quo jurisdictionem (ordinariam) mutuantur, et cujus nomine ac auctoritate decreta edunt, quae proinde merito dicuntur decreta s. Sedis. Decreta illa eduntur sciente, approbante, confirmante summo Pontifice, attamen quamdiu vere sunt et manent decreta Congregationis, quamdiu ipsa Congregatio vere se habet ut subjectum docens ac judicans, non sunt infallibilia. Decisio, aliquo sensu a s. Congregatione profecta, tune tantum valorem sententiae ex-cathedralis habet, quando Papa eam facit suam, quando proprie loquendo ipse Papa est subjectum docens et judicans, neque desunt necessaria signa sententiae definitivae universam ecclesiam ligantis, ita ut Congregatio se habeat tantum per modum consulentis aut publicantis 2° Assensus retigiosus est assensus intellectus, qui da tur propter 252. motivum religiosum, np. ex obedientia debita auctoritati religio- 1 De Trad. et Script.* p. 148, cfr. meum tract. De Eccles. n°. 198. — 2 De Synodo, 1 Vil, cl. — 3 Cfr. Cod. j. c, can. 247. — 4 Commissio?iem hanc, etsi Congregatio non est. hac in re s. Con- gregationibus aequipari patet ex Motu proprio Pii X, infra laudando (n° 253). — 5 Exempla habes apud Denz. n» 1619 et 1091. 180 C 1, A. 5 - ASSENSUS RELIGÏOSUS EXPLICATUR sae, a Christo (immediate vel mediale) constitutae. Differt itaque tum ab assensu theologico, qui datur propter connexionem hujus rei cum revelatione propria mente perspectam, tum ab assensu fidei pure humanae, qui daretur propter auctoritatem mere scientificam seu privatam ahcujus doctoris, hujusmodi connexionem attestantis. Porro nonnulli theologi contendunt, decretis doctrinalibus Congregationum rom. (de quibus potissimum disputari solet, sed quibus alia supra enumerata servata proportione aequiparantur) deberi solum SÜentium obsequiosam seu reverentiale. quo scil doctrinae proscriptae nee viva voce nee scripto doceantur, nihil praeterea h Sententia autem communior,, cui omnino adhaerendum putamus, praeterea exigit obsequium mentis per aliquem assensum internum, ut supra. Dico: per aliquem assensum; quum enim agatur de auctoritate noh-infallibili utique non exigitur assensus firmissimus et omnino irrevocabilis, qualis est assensus fidei, tum divinae tum ecclesias ticae. Universim loquendo, haud irrationabile est, assensum internum praebere propter auctoritatem non-infallibilem, nam etiam in vita domestica et sociali sexcenties testibus minime infallibilibus intellectum submittimus, non quasi putaremus illos errare non posse, sed quia aut moraliter certi sumus aut saltem rationabiliter praesumimus, eos de facto non errare. Porro si rationi consentaneum est, auctoritati profanae in sua arte credere, quare universim loquendo rationi consentaneum non esset, assentiri decretis s. Congregationum, quae a. generatim constant viris et adjuvantur a viris, tum in theologicis disciplinis apprime versatis, tum magna prudentia commendatis; b. munere suo funguntur sub oculis summi pontificis et in ecclesiae centro, cum quo universus episcopatus catholicus indesinenter communicat, unde sensum magisterii universalis facilius et plenius quam quilibet privatus cognoscunt; c. certe pro gravissimo suo munere peculiari gratia non destituuntur. Jam si 1 Ita v.g. Bourx, De papa p. II, s. 5, $ '5; Vermeulen, De rom. pontificis in ferenda infra haeresim censvrkiSnfalUbiü judicio (Ultraj. 1874), p, 113; N. Peters, Grundsdtzl. Stellung, p. 79. C. I. A. 5. - ASSENSUS RELIGIOSUS EXPLICATUR 181 hujusmodi assensus per se rationabilis exsistit, quare ii, qui legitima missione, proinde auctoritate publica pollent, eum ad suavem simul et tutam fidei ac religionis conservationem a subditis suis in vit' tute hujus auctoritatis exigere non possent? Quod si fit, assensus ille, quum praestetur ex offldo subjectionis erga auctoritatem a Christo constitutam, ergo ex motivo religionis, merito dicitur assensus religiosus De facto autem pastores ecclesiae hujusmodi subjectionem et 253. assensum exigunt f nam primo manifestum videtur, magistros authenticos, ubi doctrinas proponunt vel errores rejiciunt, id ea intentione facere ut fideles ac theologi illis mente adhaereant, hos cordate rejidant. Praeterea non desunt effata explicita. PlUS IX, agens de conventibus theologorum in Germania: „Cum agatur de illa subjectione, qua ex conscientia ii omnes catholici obstringuntur, qui in contemplatrices sdentias incumbunt, ut novas suis scriptis ecclesiae afferant utilitates, idcirco ejusdem Conventus [monacensis] viri recognoscere debent, sapientibus catholicis haud satis esse, ut praefata ecclesiae dogmata recipiant ac venerentur, verum etiam opus esse ut se subjiciant tum decisionibus, quae ad doctrinam pettinentes a pontificiis Congregationibus proferuntur, tum iis doctrinae capitibus, quae communi et constanti catholicorum consensu retinentur ut theologicae veritates et conclusiones ita certae, ut opiniones eisdem doctrinae capitibus adversae, quamquam haereticae diei nequeant, tarnen aliam theologicam mereantur censuram" 2. PlUS X: „Declaramus in praesens expresseque praecipimus, universos omnes conscientiae obstringi officio sententiis pontificalis Consilii de Re biblica ad doctrinam pertinentibus, sive quae adhuc sunt emissae, sive quae posthac edentur, perinde ac decretis ss. Congregationum a Pontifice probatis, se subjiciendi; nee posse notam tum detrectatae 1 Igitur natura assensus religiosi ita brevissime explicatur. Est assensus fidei (generice dictae), et ut talis elicitur ab intellectu,ex imperio voluntatis. Voluntas assensum prudenter imperare potest, quia legitime praesumitur, doctorem authenticum non errare; praeterea ad assensum imperandum movetur obligatione subjectionis erga magisterium a Christo constitutum, ergo motivo obedientiae reKgiosae. — 1 Ep. luas tibenter, 21 Dec. 1863 ad archiep. monac, cfr. Denz. n» 1684. 182 C I. A. 5. - OBLIGATIO ASSENSUS RELIGIOSI obedientiae tum temeritatis devitare aut culpa propterea vacari gravi quotquot verbis scriptisve sententias has latas impugnent; idque praeter scandalum quo offendant, ceteraque quibus in causa esse coram Deo possint, aliis ut plurimum temere errateque pronuntiatis" 1. 254. Nihilominus sicut ipsa propositio mere authentica, ita et assensus , religiosus est aliquid in sua specie incompletum ac provisorium. J Fieri potest et saepe fit, ut decreta non directe veritatem doctrinae, sed potius ejus securitatem respiciant; securitas autem doctrinae, quaestio scil. 'num tutum sit hanc rem admittere aut docere, num religio inde detrimentum caperet, nonnihil pendere potest ab adjunctis, imprimis a statu quaestionis, quem ulterior inquisitio, accessio novorum argumentorum immutare possunt. Quod si contingit, decreto: „tutum non est", „tuto doceri nequit", satisfacit qui sibi dicit: haec opinio, qualis hodie explicatur et pro hodierno inquisitionis stadio, non est probabilis et videtur falsa. Neque semper culpandus erit vir doctus, qui spem melioris exp'.icationis non totaliter exuit, imo pro opportunitate novas rationes inquirere pergit. Ceterum etiamsi decretum ipsam veritatem doctrinae directius spectat, assensus semper fundatur in praesumptione, quod magisterium authenticum, etsi errare potest, de facto non erravit. Haec autem praesumptio gradus admittit. Ubi decretum aliquod editur, communis conditio subditorum generatim haec erit: vel non habebunt rationes alicujus momenti in contrarium, vel si quas habent, facile sibi dicent: rationes istae magisterio non latuerunt, nihilominus illud a judicio apodictico non retinuerunt, ergo leves et insolidae inventae sunt. Porro qui in hac conditione versantur, sententiae magisterii simpliciter adhaerere debent, saltem ut practice certae, i. e. unice probabili. In casu enim praesumptio in favorem magisterii privatas rationes satis elidit. Quodsi rationes essent graviores, ita ut praesumptionem praedictam nonnihil infirmarent, sufflceret assensus opinativus in decretum tamquam in partem probabiliorem. Quinimo 1 Motu proprio Praestantia Scripturae sacrae, 18 Nov. 1907, cfr. Civilta catt. 1907, t. rv. p. 515. C. I, A. 5. — LIMITES ASSENSUS RELIGIOSI 183 contingere posset, ut aliquis homo doctus haberet rationes ita graves et solidas in contrarium, ut ipsi liceret omnem assensum suspendere, donec auctoritas infallibilis intervenerit, servato interim silentio obsequioso. Sed hic casus, utut possibilis, certe rarissimus est, imprimis pro tempore quo decretum editur; nam postea, accedentibus interim novis argumentis, facilius obtinere posset. Igitur obligatio assensus interni accipienda est ut regula generalis, quae exceptionem, licet admodum raram, admittit. Contra ubi res, de qua agitur, plana est et error paucorum manifestus, ita ut decretum non jam dubium dirimat, sed potius certam veritatem tueatur, mirum non est, quod erga hujusmodi decretum aliquando exigatur subjectio intellectus plena ac perfecta '. Obligatio assensus religiosi illustrari potest hoe exemplo: quemadmodum superiori legitimo praecipienti debetur obedientia voluntatis, nisi adsit vehemens suspicio ipsum inhonesta jubere; ita magistro authentico docenti debetur obedientia intellectus, nisi in casu adsit vehemens suspicio illum errare. Corollarütm. Quae supra de veritatibus cum revelatione connexis diximus, etiam applicantur iis rebus, quas magisterium mere authenticum ut revelatas proponit. IV. Eodem assensu religioso tenendae sunt veritates theologicae, 255. quas theologi communiter et constanter ut certo tenendas proponunt. Requiritur a. consensus non alicujus scholae tantum sed moraliter universalis, i. e. omnium scholarum, et quidem consensus non unius aut paucarum generationum, sed qui constanter obtinet2. b. Consensus in rem ut certam, nam consensus mere opinativus, utut 1 Hinc explicandae videntur Lit. ap. Eximium tuam, 15 Junii 1857, ad archiep. colon. in causa Güntheriana; ep. card. Patrizi nomine summi pontificis data ad ep. Belgiae, 30 Aug. 1866 in causa prof. Ubaghs. Cfr. granderath, Die Mac/itvollkommenheit der römischen Congregattónem bei Lehrdecreten, in Zeits. f. kath. Theol. 1895, p. 623. — ' Sapienter monet Theologia wirceb. (T. I, n° 237): „Cavendum, ne unanimis doctorum consensus nimis , confidenter aut temere asseratur, nisi saltem inspectio praecipuorum et magis celebrium auctorum de reliquis id contestantium fidem fecerit." Et notandum, quod posteriores theologi scholastici saepius „communem" vocant doctrinam, quam plures qilidam probati auctores tenent, sed contradicentibus multis aliis. Cfr. Pesch, Prael. dogm., I. n« 599. 184 c. i, a. 5. - vis consensus theologorum universalis, non ligat. Denique requiritur c. ut theologi saltem aequivalenter doceant, rem subjectam ita necessario cum revelatione cohaerere, ut absque periculo fidei aut religionis in dubium revocari nequeat. Assertum constat ex verbis Pii IX supra laudatis, qui veritates de quibus agimus aequiparat iis, quas magisterium authenticum docet. Ratio est intimus nexus scholarum theologicarum cum magisterio ecclesiae, vi cujus omnino praesumendum est, consensionem scholarum exprimere sensum magisterii ordinarii et universalis; unde Simul vides, assensum proprie non exhiberi theologis authentiam non habentibus, sed magisterio ecclesiae, cujus sensum theologi cum morali quadam certitudine manifestant. Art. VI De censuris theologicis Duplici modo ecclesia nos docet, quid fide divina credi, quid alio assensu congruo teneri debeat: tum afflrmando talem doctrinam in revelatione contineri aut saltem indivulse cum ea connexam esse, tum rejiciendo doctrinas revelationi plus minusve contrarias. Doctrinae autem ita prohibitae saepe aliqua censura notantur. 256. I. Censurarum notio er species. — Censurarum duplex genus est; censurae ecclesiasticae, quibus ecclesia animadvertit in personas delinquentes et contumaces, de quibus agunt canonistae; et censurae theologicae, quae directe cadunt in doctrinas. Censura theologica definiri potest: qualificatio, qua propositio notatur ut fidei aut religioni plus minusve nociva. Distinguitur censura: a, mere doctrinalis (seu privata), quae infligitur a viris doctis, magisterium authenticum non habentibus; tales erant censurae, quas olim theologicae Universitatum facultates inurere consueverant; b. censura authentica (publice, judicialis), quae infligitur a magisterio ecclesiastico infallibilli aut saltem authentico. De sola censura authentica loquimur; mere doctrinalis, C I A. 6. - MODUS 1NFLIGENDI CENSURAS 185 ut liquet, tantum valet, quantum valent ingenium et rationes infligentis h Corollatium. A censura theologica differunt tum nuda prohibitio alicujus libri, uti e. g. fit per relationem in Indicem, tum decreta disciplinaria, quibus interdum pacis causa et ad vitandum scandalum interdicitur publica defensio alicujus doctrinae aut controversiarum continuatio. II. Modus infligendi censuras. — 1° Censurae infliguntur aut 257 categorice aut in globo. a. Categorice, quando singulis propositionibus damnabilibus additur censura ipsis conveniens. Saepe alicui propositioni adjiciuntur plures notae, quae non synonymae sunt habendae, sed diversos damnabilitatis gradus exprimunt. Exemplum damnationis categoricae praecipuum habes in bulla Pii VI *. Auctorem fidei2. b. In globo seu cumulative, quando non singulis sententiis singulae censurae adjiciuntur, sed toti elencho propositionum adduntut quaedam censurae in unum congestae. Censurae illae tune propositionibus conveniunt respective, i. e. singulae propositiones relatae saltem unam ex adjectis censuris merentur, et singulae censurae adjectae saltem in unam ex relatis propositionibus cadunt. Exemplum habes in damnatione prop. Mich. de Molinos et Quesnelli 3. < 2° Propositiones censura feriüntur aut prout jacent, aut in 258 sensu auctoris. a. Dicuntur damnari prout jacent, quando propositiones, quales in decreto damnationis referuntur, etiam absque inspectione contextus ex quo desumptae sunt, eet., sensum damnabilem aperte manifestant. Exemplum habes Denz. Enchir., n° 1151 — 1215. b. Dicuntur damnari in sensu auctoris, quando propositiones in concreto quidem, i. e. apud auctorem ex quo desumptae sunt, habent sensum pravum, sed ita comparatae sunt, ut per se ac nude sumptae, quales in instrumento damnationis habentur adhuc 1 Ceterum vide prohibitionem Innocentii XI; Denz. n° 1216. — 8 Cfr. Denz. n» 1501 seq. - » Ctr. Denz. n» 112*4*1288 et 1351—1451. 186 C. I, A. 6. - CENSUSARUM EXPLICATIO possint rationabiliter intellegi in sensu sano. — Probe advertatur, sensum auctoris non esse eum, quem auctor forsan interius sibi finxit, sed illum, quem verba apud hunc auctorem in hoe contextu objective exprimunt. Exemplum damnationis in sensu auctoris habes DENZ.. Enchir., n° 1001 — 1079. Ad damnationem in sensu auctoris refertur casus, quo propositio configitur non praecise propter ipsum sensum, quem verba directe exhibent, sed vel propter modum loquendi injuriosum aut scandalosum, vel propter tendentiam seu intentionem subintellectam auctoris. Exempla habes apud Denz., Enchir. n° 1441, 1525, 1450; nam intentio subintellecta auctoris erat: haec omnia in nobis, Jansenianis, verificantur. III. Quammdum censurarum explicatio. — Valde multae a theologis enumerantur censurae; quae magis usitatae sunt inveniuntur in Constitut, Unigenitus Clementis XI, et in Bulla Auctorem fidei Pii VI1. Nos praecipuarum tantum et earum, quae aliquam difficultatem pariunt, significationem exponemus. 1° Haeretica dicitur propositio, quae certo et directe opponitur, sive contradictorie, sive contrarie dogmati, in sensu stricto 2. Notorie haeretica dicitur, si ex ipsis terminis evidenter pugnat cum dogmate solemniter definito. Affines sunt censurae sequentes: a. Haeresi proxima dicitur propositio directe opposita doctrinae, quae est fidei proxima *. b. Haeresim sapiens dicitur propositio, quae grave praebet fundamentum timendi ne lateat haeresis; quodsi fundamentum illud rationabile quidem, sed non ita grave est, propositio dicitur suspecta de haeresi. Quaedam propositiones ex se haeresim sapiunt, 1 Cfr. Denz. n» 1451 et 150J. — » Cfr. supra n° 210. — Hinc patet ad haeresim requiri ut impugnetur doctrina, quae a. revelata est et b. manifeste ab ecclesia credenda proponitur. Doctrina quae veritatem revelatam quidem, sed ab ecclesia nondum manifeste propositam impugnat, diei potest materiahter haeretica, sed vera haeresis (formalis) non est; notio enim haereseos includit oppositionem contra communem ecclesiae professionem. Facile intellegis, haeresim objectivam non necessario includere haeresim subjectivam: doctrina enim (formaliter) haeretica propugnari potest absque animo haeretico, proinde absque crimine haereseos. — 3 Cfr. supra n* 212, 4°. C. 1. A. 6. - CENSURARUM EXPLICATIO 187 v. g. „ridiculum est circumferre Eucharistiam per vias publicas"; aliae id faciunt ex adjunctis personarum aut temporum, v.g. „fides justificat", in ore lutherani, „Christus est minor Patre", in ore ariani, „Christus est decus morum" vel „humanitatis", in ore moderni protestantis. Alia exempla habes apud Denz. Enchir. n° 1522, 1528. 1 2° Erronea 1 dicitur propositio, quae directe opponitur veritati prorsus certae, et saltem indivulse cum revelatione connexae. Dico: „saltem cum revelatione connexae", quia censura erroris etiam applicatur propositioni adversanti doctrinae prorsus certae, et quam plurimi theologi revelatam habent. Talis autem doctrina saepe erit fidei proxima, unde sequitur, omnem propositionem haeresi proximam etiam esse erroneam, sed non vice versa. .— Ita dicimus post card. franzelin3; theologi enim in declaranda specifica notione erroris nonnihil differunt. 3° Temeraria 3 dicitur propositio, quae sine sufficienti fundamento recedit a doctrina theologica vere communi in ecclesia, aut quae consuetudini vel institutis in ecclesia approbatis opponitur, Exempla sunt Denz., Enchir., n° 1540, 1531, 1544. Propria ratio „temeritatis" in eo est, quod gravis auctoritas in rebus fidei et morum parvi pendatur. .— Hae tres np. haeretica, erronea, temeraria, sunt censurae praecipuae. K 4" Censura falsitatis diversimode explicatur, Alii dicunt „falsi- 260. tatem" non esse sumendam ut notam specificam, sed ut qualificationem generalem omni propositioni damnabili suo modo convenientem alii eam habent ut notam specialem, notae „erroris" affinem, dicunt enim „falsam" appellari propositionem, quae adversatur veritati aut facto praesuppositive cum revelatione connexo 4. 5° Male sonans vocatur propositio, quae sensum fidei congruum verbis incongruis exprimit, qua in re multum pendet ab indole linguarum. Ita v. g. inter latinos male sonat: „Pater est causa Filii" °; item si apud nostrates b. Virgo diceretur „divina mater" (pro: mater Dei). 1 Loquimur de significatione specifica hujus censurae. nam si vox „error" in latiori sensu sumitur etiam haereses comprehendit: ita e. g. dicitur: „Syllabus 80 errorum". — 3 De Trad. *p. 151,;jrf- 3 Iterum loquimur de signiricatione specifica hujus censurae. — 4 Cfr. G. M. Jansen, Prael. dogm. I, p. 871. 5 Cfr. S. Th. I, 33, t. 188 c. % a. 6. - usus. prop. damnatarum 6' Captiosa est, quae verbis bene sonantibus pravum sensum exprimit; e. g. Denz., Enchir., n° 1368. 7° Piarum aurium offensiva est, quae per modum loquendi laedit reverentiam sanctis debitam; e. g. haec precatio: S. Maria Magdalene, meretrix, o. p. n. 261. IV. Damnatarum propositionum usus. — Cognitio propositionum, quibus ecclesiasticum magisterium aliquam censuram inussit, theologo valde utilis est, quum exinde discat, non solum quid vitare, sed etiam quid tenere debeat, nam manifestatio erroris natura sua veritatem oppositam patefacit. Ut autem rite intellegatur, quidnam praecise ecclesia per suam censuram rejecerit, quaenam doctrina exinde ut sana retinenda sit, haec adjungimus. 1" Considerandum est, utrum censura inflicta sit propter Sensum ipsum propositionis, an propter solum modum loquendi injuriosum aut intentionem subintellectam. —• Facile intellegitur, ex damnatione propter modum loquendi, eet. inferri non posse falsitatem ipsius propositionis aut veritatem sententiae contradictoriae. Censura non tuta, quamvis de falsitate propositionis magnam ingerat praesumptionem, eam tarnen non necessario importat. 2(2. 2° Quando propositio propter ipsum sensum notata est, sententia ei contradictorie opposita retinenda est ut vera ac sana (vel saltem ut tuta). Dico: „contradictorie opposita", nam quum duae propositiones contrariae possint esse simul falsae, ex damnatione unius non potest inferri veritas alterius. Praeterea: a. Accurate investigandus est sensus propositionis damnatus, ad quod saepe necessarium erit consulere documenta, quae damnationem illustrare possunt. Vide e. g. Denz., Enchir., n" 1762 et 1780. — In specie attendendum est, utrum damnata propositio sit absoluta an modalis. Vide e. g. Denz. Enchir., n° 1093 et 1096. b. In propositionibus complexis videndum est, utrum in sensu complexo an in sensu distributivo notatae sint; ad quod praeter documenta damnationis aliquando etiam analogia fidei respicienda erit. Vide e. g. Denz., Enchir.. n° 1184, 1186 et 1763. C li A. 6. — DE SYLLABO 189 V. Scholion- De Syllabo. — Exemplum celebre proscriptionis propositionum absque censura addita est Syllabus, complectens praecipuos nostrae aetatis errores, qui notantut in allocutionibus consistorialibus, in encgcUcis, aliisque apostolicis literis ss. d. n. Pii pp. IX K Syllabum hunc una cum ene. Quanta cara card. Antonelli jussu pontificis ad universos episcopos misit die 8 Dec. 1864, haec. adjidens: „SS. d. n. Pius IX, de animarum salute ac de sana doctrina maxime sollidtus, vel ab ipso sui pontificatus exordio numquam destitit, suis epistolis encyclicis et allocutionibus in consistorio habitis et apostolicis aliis literis in vulgus editis, praedpuos hujus praesertim infelicissimae aetatis errores ac falsas doctrinas proscribere et damnare. Cum autem forte evenire potuerit, ut omnia haec pontificia acta ad singulos ordinarios minime pervenerint, idcirco idem summus pontifex voluit ut eorumdem errorum syllabus ad omnes universi catholici orbis sacrorum antistites mittendus conficeretur, quo iidem antistites prae oculis habere possint omnes errores ac perniciosas doctrinas, quae ab ipso reprobatae et proscriptae sunt. Mihi vero in mandatis dedit, ut hunc Syllabum ad te perferendum curarem ..." Quaeri solet, num propositiones Syllabi proscriptae sint judicio infallibili an authentico tantum. Plures theologi docuerunt, ipsam editionem Syllabi fuisse actum ex-cathedralem summi pontificis; sed haec opinio non sustinetur, siquidem confectio et promulgatio Syllabi nomine quidem pontificis facta est, sed non per ipsum pontifkem. Alii (e. g. Rinaldix) ipsum Syllabum considerant ut elenchum authenticum tantum, sed elenchum errorum jam alias infallibili judicio damnatorum; quod de muleis quidem certum est, num vero de omnibus sustineri possit, non ita li que t (Fessier 2, Biederlack 3). Nunc autem Syllabus ab universo episcopatu catholico apertissime receptus, approbatus, promulgatus exsistit, unde plerique theologi inferunt, ei hinc saltem infallibilem auctoritatem competere; nihilo- 1 Cfr: Denz. n» 1701 seq. - Quanta sollicitudine Syllabus inde ab 1852 praeparatus fuerit, invenies apud Hourat, Le Syllabus, 1904 (in coll. Science et Religion n° 299—301). — 3 II vabre del Sillabo, in Civilta catt. 1888, cfr. Franzelin, in r.tudes T. 47 (1887) p. 353; et Botjdinhon, in Rev. du Clerge' francais, 42 (1905) p. 412. — 3 Die wahre u. die falsche Unfehlbarkeit der P&pste (1871), p. 67. — ' Staatslexikon der Görresgesellschaft, in voce: Syllabus. 190 C. I. A. 6. — DE AUCTORITATE SYLLABI minus adhuc nonnulli contradicunt \ hac ut opinor innixi ratione, quod episcopatus, summo pontifici assentiendo, ultra ejus intentionem procedere noluit. Igitur licet valor infallibilis Syllabi quoad omnes et singulas ejus propositiones sit probabilior, certus non est. Practice tarnen nemo catholicus ambigit, cunctas propositiones Syllabi, utpote magisterio saltem authentico proscriptas, ex animo rejiciendas esse. 264. Rejiciendae autem sunt in sensu ab ecclesia intento, et secundum gradum quo damnatae sunt. In sensu ab ecclesia intento; nam in quibusdam propositionibus, si per se considerantur, non ita facile dijudicatu est, quidnam praecise ecclesia rejicere intenderit, quid vi hujus damnationis ab omnibus retinendum sit. Pleraeque rejectae sunt in sensu auctoris, nonnullae sin minus unice saltem praecipue propter intentionem subintellectam. Hinc ad cognoscendum sensum damnatum saepe indispensabilis est recursus ad documenta pontificia, quae post singulas propositiones indicantur. Secundum gradum, quo damnatae sunt; nam etsi omnes damnabiles sunt, non sequitur omnes eodem modo et eodem gradu fidei ac religioni nocivas exsistere. Inveniuntur in Syllabo tum haereses ipsa religionis fundamenta evertentes, tum propositiones quae inferiorem tantum censuram merentur. Ad intellegendum Syllabum, praeter Acta ss. d. n. Pii, pp. IX, ex quibus excerptus est Syllabus ~, egregie inserviunt Tosi, Vbrtesungen über den Syllabus errorum 5, et Heiner, Der Syllabus in ultramontaner u. antiultramontaner Beleuchtung *. CAPUT II DE ACTU FIDEI DIVINAE Ut naturam, genesim. proprietates fidei divinae rite exponamus, dicendum erit in arr. I de principiis subjectivis, quae actum fidei 1 Cfr. v. g. Card. Newman, A lettre to the Duke of Norfolk on occasion of Mr. Gladstone's recent expostulation (1876), p. 84. — 1 Romae, 1866. — ' Vindobonae, 1865. - 4 Moguntiae, 1905; cfr. etiam V. Frins, in Kirchenlexikon, in voce: Syllabus, IV. c 2, a. 1. - pr1ncipia subject. actus fidei 191 producunt, in art. II de praeparatione actus fidei, in arr. III de analysi fidei, in arr. IV de proprietatibus, denique in arr. V de subjeeto et necessitate fidei- Art. I De PRrNCiPiis subjectivis actus fbdei Prop. Actus fidei salutaris elicitur ab intellectu, ex imperio 265. voluntatis, sub adjutorio divinae gratiae. Enumerantur tres causae seu principia subjectiva, quae ad productionem actus fidei salutaris cooperari debent: intellectus, voluntas, gratia. Intellectus est subjectum proximum seu principium eliciens fidei; quod tenendum est tum contra protestantes, qui, asserendo firmam acceptae justitiae fiduciam esse de ratione ipsius fidei, docent „assensionem" fidei „magis esse cordis quam cerebri et affectus magis quam intellegentiae" 1; — tum contra plures modernos, qui fidem ad „sensum," quemdam seu affectum reducunt. Certum est ex conc. vatic, quod fidem definit ut virtutem, qua a Deo „revelata vera esse credimus" eet. ~. f Voutntas est principium imperans fidei. — De fide est ex dogmate de libertate fidei, de qua in art. IV. Porro imperium voluntatis, quo intellectus ad assensum fidei determinatur, quatenus ex gratia provenit, a theologis vocari solet pms credulitatis affectuss. Gratia requiritur, ut actus fidei possit esse talis qui sit „humanae salutis initium, fundamentum et radix omnis justificationis," i. e. salutaris seu supernaturalis, nam ad hujusmodi actum producendum intellectus et voluntas physice impares sunt, nisi influxu Dei supernaturali eleventur et adjuventur. Necessitas gratiae intellegenda 1 Calvmus, Jnstü. iii, 2, 8. — * Cfr. supra n» 183. — ' Cfr. Conc. arausic. ii, can. 5; denz. n° 178. Vox credulitas etymologice non nimiam credendi facilitatem significat, sed solam promptitudinem animi ad credendum illud, quod sufficienti auctoritate commendatur. Vox pius in casu idem sonat ac super naturalis. 192 C. 2, A. I — FIDES ELICTTUR AB INTELLECTU est de omni fide salutari, i.e. non de sola fide formata. sed etiam de informi. Dogma fidei est ex conc vatic: „Nemo evangehcae praedicationi consentire potest sicut oportet ad salutem conse- quendam, absque illuminatione et inspiratione Spiritus s Quare fides ipsa in se. etiamsi per charitatem non operetur. donum Dei est" «S Ceterum quum haec res ad tract, de Gratta pertineat, pleniorem ejus explicationem hoe loco omittimus. Probatur. - 1° Pars prior: a. ex s. Scriptvra: „Sjne fide impossibile est placere Deo. Credere enim oportet accedentem ad Deum, quia est ... . Fide intellegimus, aptata esse saecula verbo Dei ut ex inviribilibus visibilia fierent" 2. „Nos credimus et cognovimus, quia tu es Christus, filius Dei" 8. „Quodsi confitearis m ore tuo dominum Jesum. et in corde tuo credideris. quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris" * His textibus probatur objectum fidei esse verum, unde merito s. THOMAS: „Credere immediate est actus intellectus quia objectum hujus actus est verum, quod proprie pertinet ad intellectum" 6. - Praeterea s. Paulus docet, praedicatores Evangelii eo tendere. ut in captivitatem redtgant intellectum: „Consilia destruentes et omnem altitudmem, extollentem se adversum scientiam Dei, et in captivitetem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi"6. Igitur fides Evangelü formaliter ad intellectum pertinet. - Denique Scriptura fidem aperte distinguit a spe et charitate \ fidem ut cognitionem obscuram visioni opponit8, et asserit fiduöam atque confidentiam per fidem haberi, i. e; ex fide oriri9. m b. Ex Traditione, cujus testis est antiquissima consuetudo a catechumenis exigendi professionem praecipuorum mysteriorum religionis, in symb. ap. comprehensorum. Hinc enim manifestatur constans ecclesiae persuastp. fidem, quae justificationis initium est. esse assensum intellectus m mysteria revelata. minime vero firmam fiduciam acceptae justitiae. . Const. De fide, cp. 3; cfr. can III, 5. - ■Heb. 1, 6, 3. ~ l ~ « Rom. 10. 9. - 5 £ 7h, II, II, 4,2. - « // Cor. 10. 5. - ' IC». n, lrf. „Nunc autem manent, fides, spes, chantas, tnahaec. - • // Cor. 5,7. „i-er fidem enim ambulamtfs et non per speCiem — * Eph. 3. ^; »ïn 1U [Christo] habemus fiduciam et accessum in confidenha per fidem ejus. C, 2. A. I. — FIDES SST EX IMPERIO VOLUNT. SUB GRATIA 193 2° Pars secunda: a. ex s. Scriptura, ubi fides praedpitur et 267. credenti praemium, non credenti poena intimatur: „Et hoe est mandatum ejus, ut credamus in nomine Filii ejus J. C. et diligamus alterutrum" „Qui crediderit et baptizatus fuerit salvus erit, qui vero non crediderit condemnabitur"2. — b. Ex Traditione: s. ÏRENAEUS: „Non tantum in operibus, sed etiam in fide liberum et suae potestatis arbitrium hominis servavit Dominus; et propter hoe is qui credit ei, habet vitam aeternam, qui autem non credit Filio, non habet vitam aeternam, sed ira Dei manebit super ipsum" s. 3° Pars ferfia: a. ex s. Scriptura: „Vobis donatum est pro 268. Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini" *. „Gratia estis salvati per fidem, et hoe non ex vobis, Dei enim degum est" 5. „Nemo potest venire ad me [per fidem], nisi Pater, qui mislt me, traxerit eum" 6. — b. Ex Traditione: s. AUGUSTINUS in textum proxime laudatum: „Et tarnen nemo venit, nisi velit. Trahitur ergo miris modis ut velit, ab illo, qui novit intus in ipsis hominum cordibus operari, non ut homines, quod fieri non potest, nolentes credant, sed ut volentes ex nolentibus fiant" 7. Et alibi': „Suasionibus agit Deus, ut velimus et credamus; profecto et ipsum veHe credere Deus operatur in homine" 8. Corollarium. Pius credulitatis affectus et judicium speculativo- 269. practicum, quo nititur: obligatio mihi incumbit hanc rem fide divina credendi (judicium credenditatis, de quo infra), vocantur initium fidei; gratia autem illuminationis et illustrationis hos actus praeveniens dicitur gratia vocationis, seu vocatio ad fidem. Vocatio haec est donum Dei gratuitum, quod sicut nemini adulto nisi propter suam culpam negatur, ita nullo opere naturali promereri potest. 1 I Jo. 3, 23. -n- 1 Mc. 16, 16. — » Adv. Hoer. IV, 37, 5, — * Pkiü. 1,19.— s Eph. 2, 8. — 8 Jo. 6, 44 cfr. 65-66. — i C. duns ep Pelae. I, 19, 37. — 8 De Spir. et lil. 34, 60. Di Fm Dirai 13 194 c- 2, a. 2. § 1. •— praeparatio intellectus ad fidem Art. II De praeparatione actus fidei Ut homo actum fidei prudenter elicere queat, eamque reapse eliciat, plura requiruntur tum ex parte intellectus tum ex parte voluntatis. Hinc duo §§. § 1. De praeparatione fidei ex parte intellectus 1 270. Qui primam Veritatem revelantem immediate audiret, et ita audiret ut simul intellegeret, se audire primam Veritatem, absque ulla peculiari inquisitione assensum fidei elicere posset; objectum enim tum materiale tum formale immediate perciperet. Aliter res se habet quoad nos, quibus Deus non immediate loquitur. Antequam nos credere possumus, necesse est, ut objectum tum formale tum materiale fidei nobis personaliter applicetur, nostroque intellectui praesens reddatur. Objectum formale fidei intellectui nostro applicatur, quando certioramur de auctoritate Dei et facto revelationis; objectum vero materiale, quando veritates in revelatione contentae nobis innotescunt. Hinc ex parte intellectus ad praeparationem fidei tria pertinent: cognitio auctoritatis Dei, certitudo de facto revelationis, intimatio veritatum credendarum. De cognitione auctoritatis Dei nihil specialiter dicendum est: exsistentia Dei, entis perfectissimi, neminem ductum rectae rationis sequentem fugit2, et ex notione etiam confusa entis perfectissimi unusquisque statim infert, Deum nee falli nee fallere posse. Quaestio potissimum agitur de cognitione facti revelationis. Quum autem de sola fide divmo-catholica ex professo agamus, sub nomine „facti revelationis" hic intellegimus factum revelationis christianocatholicae, i. e. factum seu verius facta, quod Christus ejusque 1 Cfr. Gardmi., La Crédibilitè et l' Apologétique,1908; cfr. Bainvel in Rev. prat. d'Apolog. 1908, t. vi. p 161. — * Constat ex philosophia, et confirmatur ex revelatione in tract. De Deo uno, n° 6. seq. C. 2, A. 2, § 1. — ANTE FIDEM REQUIR. CERTIT. DE RE VEL. 195 apostoli fuere praecones revelationis divinae, et quod ecclesia romano-catholica hanc revelationem tuto conservat et proponit. De intimatione veritatum credendarum pauca adjiciemus in scholio. I. Imprimis tenendum est, ante actum fidei divino-catholicae 271. requiri certitudinem de facto revelationis, in sensu exposito 1. — Certitudo est firma adhaesio intellectus in unam partem contradictionis, absque formidine oppositi. Itaque certitudo est status subjecti cognoscentis, habitudo intellectus respectu enuntiationis, unde apprime distinguenda est ab evidentia seu illucentia veritatis, quae nonnumquam certitudo objectiva vocatur. — Assertio constat ex damnatione per Innocentium XI hujus prop.: „Assensus fidei supernaturalis et utilis ad salutem stat cum notitia solum probabili revelationis, imo cum formidine qua quis formidet, ne non sit locutus Deus" *. Probatur ratione theologica. Assensus fidei debet esse firrnus, imo firmissimus. Atqui voluntas hujusmodi assensum imperare nequit, nisi de facto locutionis divinae certo constet. «—• Consequenter & Petrus fidelibus persecutioni expositis commendavit, ut essent „parati semper ad satisfactionem omni poscenti rationem de ea, quae in vobis est spe" s. II. Ab alia parte dicendum est, ad actum fidei sufficere quamlibet 272. speciem certitudinis de facto revelationis, i. e. omnem determinationem intellectus ad unum, formidinem oppositi actu excludentem. — Ratio: quoties hujusmodi persuasio adest, actus voluntatis fidem imperantis semper prudens est ac rationabilis. Hinc: , 1° Non requiritur certitudo metaphysica aut physica, sed sufficit certitudo moralisi. Sane certitudo moralis, ea scil. quae nititur- S91 Consequenter ad actum fidei simpliciter-divinae requiritur et sufficit certi tudo de facto revelationis in sensu restricto, i. e, locutionis divinae, quocumque modo factae et quacumque ratione ad nos perductae. Cfr. supra n° 184 et 189. 2 Denz. n° 1171; cfr. theses quibus a. 1840 Bautain subscribere debuit, Denz. n° 1622 — 1627. Affinis est prop. 25 in decreto Lamen/aiili proscripta.: „Assensus fidei ultimo innititur in congerie probabilitatum. denz. n9 2025. 8 I Petr. 3, 15. * Intellege certitudinem moralem in sensu proprio, non magnam illam probabilitatem, quae, quum ad prudenter agendum plerumque sufficiat, a moralistis saepe certitudo moralis, vocatur. 196 C. 2. A. 2, § 1 — QUAELIBET VERA CERTITUDO SUFFICIT argumentis stabflitatem ordinis moraUs supponentibus, est vera certitudo. Etsi enim motiva, quae eam pariunt, plerumque non ita comparata sunt, ut omnem dubitandi pospibilitatem exdudant, excludunt saltem possibilitatem prudenter dubitandi, et ita suffldunt ad generandam in homine Bincero adhaesionem, cujus firatitas nulla formidine oppositi minuitur. — Aliunde seduso interven» Dei miraculoso, factum revelationis a nobis non nisi morafc oertitadine cognosd potest, nam tum miracate et vaticinia divinam legationem Christi peöbantia, tum instituttonem ecclesiae cum promissionibus ei factis testimoniis humanis cognoscimus; reliqua etiam quae afferri solent argumenta, imprimis miracula in ordine morali, leges morales. i. e. modos constantes et uniformes agendi hominum, supponunt. Igitur nisi certitudo moralis de facto revelationis suflkeret, fides, quam Deus tamett universaliter exigit \ jam universaliter impossibilis esset. 273. 2° Non requiritur certitudo scieötifica, sed sufliciunt tum vulgaris certitudo absolute, tum etiam cerfifttcfc, quae vocatur res^ectfwa. Certitudo absoluia est, si nititur motivis, quae c4>j*dtH*m rei veritatem necessario manifestant, quae proinde suffidunt ad pe*suadendum omni homini. etiam sagadori (dummodo sincerus ait et bonae voluntatis). Quod si hujusmodi motiva perdpiuntur quidem, sed ita ut minus distincte, minus perfecte et imprimis minus reflexe cognoscantur, habetur certitudo vulgaris; sin vero distirictius et reflexe cognoscuntur. ita ut clare exponi et vindicari queant, habetur certitudo scientifica seu philosophica, quae et ipsa perfectior et minus perfecta esse potest. Certitudo respectiva praescindit ab objectiva dignitate rationum, quibus gignitur; nititur rationibus, quae vel non necessario cum veritate conneduntur, vel ita defectuose cognoscuntur. ut necessaria eorum connexio cum veritate mentibus acutioribus dubia esset. sed quae nihilominus de facto suffidunt ad persuadendum huic intellectui, vel tenuiori vel quibusdam praejudidis imbuto. Ita v. g. testimonium parentum plene sufficere solet ad persuadendum puero, et similiter motiva praeclarae utilitatis, imo necessitatis practicae Cfr. Heb. 11, 6; Mc. 16, 16. C 2, A. 2, $ 1- - ETIAM CERT1T. RESPECT1VA SUFFICIT 197 sufficere poterunt ad persuadendum viro theoriis neo-kantianis imbuto. Ratio directa, propter quam certitudinem respectivam ad fidem sufficere dicimus, supra dedimus: quoties de facto adest firma adhaesio mentis, formidinem oppositi actu excludens, voluntas credendi rationabilis est. Res indirecte confirmatur ex eo, quod secus fides multis hominibus, imprimis hebetioribus et pueris, foret impossibilis; quomodo enim talis impossibilitas quadraret cum mente et doctrina Christi, qui prae ceteris pauperes evangelizari voluit et de pueris dixit: talium est regnum coelorum? Siquidem sententia obsoleta paucorum theologorum, qui hujusmodi hominibus tribuebant discerniculum quoddam experientale, cujus ope revelatam veritatem a quovis errore infallibiliter discernerent, gratis COnficta erat1. Corollarium. Inferes, errare quosdam modernos qui ad fidem 274. exigere videntur, ut homo salubritatem, imo necessitatem religionis catholicae animo persentiat; ut experientia discat, hanc religionem cunctis necessitatibus et aspirationibus nostris satisfacere, imo ita satisfacere ut sine ea vita humana pretio ac dignitate careat; ut gratia divina actus in se ipso experiatur „actionem" humanam postulare incrementum veritatis et virium, quale illud sola ecclesia catholica praebet; eet. De valore objectivo hujusmodi motivorum et experientiarum in praesenti non quaeritur; permagnam eorum utilitatem non negamus, nee infitiamur quosdam homines per ea sola pervenire ad certitudinem saltem respectivam de facto revelationis; verum ea necessaria esse, ut quis fidem suscipere possit prudenter ac debeat, omnino falsum et a doctrina catholica alienum est: conc. vatic.: „S. q. d., revelationem divinam signis credibilem fieri non posse, ideoque sola interna cujusque experientia aut inspiratione privata homines ad fidem moveri debere, a. s." 3 III. Ad quaestionem: qua ratione catholici minus exculti, et 275. imprimis pueri, certi exsistant de facto revelationis, haec, respondemus. ' Cfr. ScmFFiNi, De Virt. p. 264; Pesch, Prael, dogm. VIII, n« 177. * Const. De fide, can. III, 3. 198 C. 2, A. 2, § 1. — CERTITUDO DE FACTO REVELATIONIS 1° In ecclesia catholica fideles etiam simpliciores, facile habere possunt et ordinarie habent de facto revelationis certitudinem absolutam, licet vulgarem. Dummodo enim instructionem omnibus perviam non neglexerint, cognoscunt modo eorum intellectui et culturae proportionato quaedam credibilitatis motiva absolute sufficientia, v. g. aliqua miracula Christi, unanimi traditione conservata, una cum apostolicitate ecclesiae, mirabilem ecclesiae unitatem, catholicitatem, stabilitatem, eet. Verum est, quod illa motiva non adaequate cognoscunt, nee omnem illorum vim percipiunt, quod minime valerent solvere omnes objectiones in contrarium; sed id nullatenus requiritur, nam, quum difficultates istas (quae ceteroquin vim motivorum credibilitatis non destruunt sed obscurant tantum) aut ignorent aut plane despiciant, manent in tranquilla ac legitima possessione veritatis. Hac de re lectu dignissima est adnotatio Theologorum conc. vatic: „Quamvis enim fideles rudiores motiva omnia credibilitatis distincte non noverint nee ipsi ea valeant explicare, noverunt tarnen modo ipsis accommodato, unam, sanctam, catholicam et apostolicam ecclesiam, et in hac semper eis ob oculos versatur incommutabile, plene sufficiens et certum credibilitatis motivum, seu potius motivorum complexus, ut non jam quasi ,cito credant leves sint corde', sed fundamentis innitantur nrnüssimis ad plenam credibilitatis certitudinem, parati semper, quantum ad singulos pro eorum conditione spectat, ad saösfactionem, per ecclesiam nempe et in ecclesia, omni poscenti rationem de ea, quae in ipsis est spe. Sicut namque in veritaöbus quibusdam naturalibus, disponente providentia Dei naturali, totum genus humanum citra demonstrationem scientificam habet plenam certitudinem, quae inquisitione philosophica potest quidem in suis fundamentU amplius et distinctius explicari; sed nullis apparentibus rationibus labefactari: Ma divina bonitas et sapientia in ordine providentiae supernaturalis disposuit ecclesiam catholicam iis insignem characteribus, ut in ea citra scientificas ino.uisitiones, quibus longe maxima pars hominum idonea non est, etiam rudes habeant facile cognoscibile compendium motivorum credibilitatis ad plenam certitudinem, quae poterunt per disdpUnas apologeticas disanctiori et ampllorl ëtjtfléatieneconnrmari; sed non potest rationibus oppositis induci prudens dubium ad Ülam certitudinem labefactandam. Profecto Deus et Christus ejus non doctis tantum hominibus fidem destinavit et suam revelationem certo cognoscibilem reddidit, sed pauperes evangelizantur" 2° Quodsi quibasdam fidelibus, pueris praesertim ac hebetioribus, desunt motiva absolute sufficientia, praesto tarnen sunt argumenta • Coll. loc , T, VII, p. 533. C. 2. A. 2, § 1. — PUERI QUOMODO CERTI DE FACTO REVEL. 199 ipsis sufficientia, quae suffidunt (per accidens quidem, sed tarnen vere) ad excludendum pro hisce hominibus omne dubium prudens, atque ad producendum in iis assensum firmum. Talia argumenta imprimis sunt auctoritas parentum et parochi. „Cum enim, ita card. De lugo, non occurrant ei [v. g. puero] rationes, quae homini docto occurrerent ad prudenter formidandum, non potest ipse prudenter formidare, et pro ejus captu motiva illa fortissima sunt, quae debilia essent in ordine ad alios" k Recogitemus ipsi primos discretionis annos; quid nobis pueris plenius atque perfectius per~ suasit de veritate multarum rerum quam seria et repetita parentum assertio! Ita igitur omnes fideles, etiam qui tenuissimi sunt ingenii, habent de facto revelationis ad minus certitudinem respectipwttr quae, quum omne dubium saltem pro tune excludat, ad praeparandum actum fidei rationabilem sufficit 2. 3° Demum hac in re multum tribuendum est divinae gratiae, 278. quae, licet secluso miraculo, locum motivorum credibilitatis non suppleat, potest tarnen efficere a. ut eliminentur difficultates veritatem obscurantes, et b. Ut motiva credibilitatis apprehendantur eo modo ut suadeant et persuadeant. Hinc s. thomas: „Qui credit, inducitur auctoritate divinae doctrinae miraculis confirmatae et, quod plus est, interiori instinctu Dei invitantis" 3; et ipsum conc. vatic: „Ut fidei nostrae obsequium rationi consentaneum esset, voluit Deus cum internis Spiritus s. auxiliis externa jungi revelationis suae argumenta"; et paulo post: „Cui quidem testimonio [scil. ecclesiae] efficax subsidium accedit ex superna gratia" *. 1 De Fide, disp. 5. n° 36. — 5 Ceterum ne hanc viam auctoritatis humanae, qua pueri ac simplices ad fidem veniunt, despicias, considera, quam recte et prudenter hujusmodi judicent, etiam in materia religionis sequendos esse illos, quos Deus iis eruditores ac duces providit. Adhibent unicum medium, quod ipsis praesto est, et quidem medium de se bonum ac proportionatum; nam quod parentes aliquando falluntur aut tallunt, etsi saepius contingit, non nisi per accidens contingit — In Theologiae Cursu Completo, quem edidit Migne, T. VI p. 1069 habetur: Controverse pacifique entre Mgr. Lefranc de Pompignan et un Savanl de Ge'nève: Comment la foi des enfants et des adults ignorants est-eüt une foi ferme et raisonnablet J S. Th. II, II, 2, 9, ad 3. — * Const. De fide. cp. 3. 200 C. 2. A. 2. § 1 — CERTTT. RESPECTU 6UCCEDIT ABSOL. 279. 4° Diximus, certitudinem respectivam excludere omne dubium prudens saltem pro tune, libenter enim concedimus per argumenta, quibus nititur. non satis excludi possibilitatem dubii prudentis etiam in futuro. Revera motiva respectiva, quae v. g. puero decenni suffleiebant, saepe eidem adulto non amplius sufficiënt: ^3uid igitur? Numquid puer die catholicus debebit quodam die fidem suam suspendere ad instituendum examen dubitativum de facto revelationis et de veritate ecclesiae? Minime. Sed, nisi aut ipse puer aut ejus parentes ofBcio suo omnino desint, pro tali puero motivis respectivis mox accedent motiva absolute sufficientia, quorum vis initio parum intellecta, procedentibus annis magis percipietur, ita ut sensim sine sensu, nulloque dubio intermedio, certitudine: tê*spectivae succedat absoluta. Qua in re iterum divina gratia suas partes, easque praecipuas, habet. Quae de puero diximus. servata proportione, valent de omni catholico minus instructo, cui oriuntat 'difficultates circa veritatem suae religionis. Supposito etiam quod talis homo hactenus respectivam tantum habuerit certitudinem, certo imprudenter ideoque iUicite ageret, si orta. difficultate statim assensum retraheret; vis enim difficultatum exorientium saltem initio minime destruet pondus motivorum credibilitatis, quae ipsum hucusque certum reddiderant. Retento igitur assensu, debebit fundamenta suae religionis pro vinbus et conditione sua investigare, persuasum sibi habens, quod quo sincerius et diligentius quaesierit, quo impensius divinum lumen imploraverit, eo magis et profundius certiorabitur, argumentis absolute sufficientibusv de veritate suae religionis. Fier! enim non potest, ut factum multis argumentis, iisque partim valde obvüs demonstratum, factum cujus cognitio est ad salutem necessaria, ubi sincere inquiritur, non appareat vestitum iis veritatis argumentis, quae omne dubium prudens excludant; praesertim quia „benignissimus Deus eos, quos de tenebris transtulit in admirabile lumen suum, in hoe eodem lumine ut perseverent, gratia sua confirmat, non deserens nisi deseratur" K 1 Conc. vatic. 1. c. — Contrarium continget haeretico, cujus bona.fides per difficultates subortas pulsatur. Non dieo, haereticum qui certitudine respectiva suae sectae adhaeret, aborta aliqua difficultate, statim assensum suum suspen- C. 2, A. 2, § 1. - NUM ALIQUIS BONA FIDE POSSIT DEF. AB ECCL. 201 5° Hucusque de communiter contingentibus. Si vero ulterius 280. quaeratur. num per accidens, in adjunctis exceptionélibus, dari possit casus, quo aliquis catholicus rudis ita circumveniatur, ut per errorem invincibilem ideoque absque peccato formali judicet ecclesiam catholicam non esse veram ecclesiam, atque ab ea recedat; theologi non conveniunt. Nonnulli1 ita negant, ut dicant id a conc. vatic.2 definitum esse; quod certo nimium est, uti probant Granderath et Vacant3; mens concilü erat definire contra Hermes aliosque, quod homo catholicus non possit habere causam objéctive justam fidem suam mutandi aut suspendendi. Seposita quaestione de definitione, plurimi theologi negant, innixi boe axiomate: Deus non deserit, nisi deseratur. Ex quo alii deducunt, ipsam a vera ecclesia defectionem semper esse in se formaliter peccaminosam; alii, neminem umquam ab ecclesia discedere, quin antecedentibus saltem peccatis sese special! gratiae auxilio privaverit4.' Res nisi cautissime explicetur, periculose disputatur; nihilominus si quid sentiam promere licet, unum Vi axiomatis praelaudati certo constare videtur. Nemo umquam catholicus, qui verum actum fidei jam habuit, absque sua culpa eo deveniet, ut neget aut dubitet de üs, quae necessitate medii sunt credenda 5. Ratio est: qui etiam horum articulorum fidem perderet, careret medio ad salutem prorsus necessario: illum Deus vere deseruisset, Deus autem non deserit, rrisi deseratur. — Ceterum secreta conscientiarum Deo relinquamus. Nostrum sit, summis viribus laborare tum in catechesi, tum e suggestu, dere debere vel prudenter posse. Nihilominus, quum'sectae objectiva veritas desit et gratia Dei in viam veritatis tantum dirigere possit, haereticus si fundamenta sectae suae sincere perquisieritj ejus falsitatem tandem aliquando inveniet.'ÜÜi Conc. vatic. L .q_ et can. III, 6 — 1 Ita e. g. J. B Bl^RKjH, J?ogm. Theol., I, } 61, II; et Scheeben, in Kirchenlexikon, in voce Glaube, V. p. 668. — 2 L. c. cp. 3 et can. III, 6. — 3 GranderatÉj Constit. Dogm. Conc. Vatte, explica/ae atque illustratae, p. 61 seq; Vacant, .Études theol. sur les Constit. du Concile du Vatican, II, p. 165 seq; quibus consentit Dr. N. paulus in Der Katholik, 1896 II. p. 93. — 4 Ita v. g. Pesch, Prael., VIII, n» 881— 385. Discrimen non sine momento est. Si ipsa defectio semper formaliter peccaminosa est, et ipsa necessario retractari debet ut homo salvetur; si ipsa defectio, utut praecedentibus peccatis ac negligentiis indirecte causata, non necessario formaliter peccaminosa est, contingere potest, ut infelix homo salvetur, quia defectionem suam retractaverit. — 1 Ita v. g. Tanner, De Fide q 2, dub. 5, n» 139. 202 c 2, a. 2. § 1 — judicium credibilitatis, cet. tum etiam scriptis opportune editis, ut fundamenta fidei dilligentius et uberius cognoscantur. „Evidens enim est, ait card. Franzeld*. quam gravis urgeat necessitas amplioris et distinctioris institutionis quoad simplices .fideles quibusdam luctuosissimis temporibus, ubi acerbior imminet hostium fidei impugnatio et majus perversionis periculum." 281, IV. De judicio credibilitatis et credenditatis. — Certitudo de auctoritate (omniacientia et veracitate) Dei atque de facto revelationis, in sensu supra exposito, viam sternit ad duo judicia, alterum speculativum, alterum speculativo-prac#cuni. a. Judicium credibilitatis: doctrina christiano-catholica est evidenter credibilis, i. e. prudenter credi potest. — Judiefciin hoe immediate fluit ex agnitione veracitatis Dei et facti revelationis, unde conc. vatic ex manifestis divinae institutionis notis, quibus Deus ecclesiam instruxit. statim infert „evidentem fidei christianae credibilitatem" b. Judicium credenditatis: doctrina christiano-catholica est evidenter credenda. a. v. honestum et obligatorium est ei fide divina assentiri. — Hoe alterum judicium, supposito priori, sponte fluit ex agnita habitudine dependentiae hominis ad Deum, propter quam ei loquenti mentem suam submittere tenetur; conc vatic: „Quum homo a Deo tamquam creatore et domino suo totus dependeat, et ratio creata increatae veritati penitus subjecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur" *. Judicium credibilitatis et judicium credenditatis reapse sunt duo judicia distincta, imo separabilia, illud enim ferri potest quin hoe adjiciatur; quum nihilominus intime connectantur, et in praxi vix umquam separentur, a theologis sub uno nomine judu)H-peratio autem directa iterum est remota (ad judWum credibilitatis) et proxima (ad ipsum actum fidei). Coop*tetionem mdirectam ac directam claritBtis gratia distinguimns, sed simul monemns, eas in praxi minime separari; reapse ita intime copulari ac permisceri solent, ut fines vif dfeK^WmiMto' '; 285. I. Multa sunt obstacula, sive immediate sivi saltem mediate ex voluntate pendentia, quae nisi removeantur impediunt, quominus i Suarez, De fide, Disp. 3, s. 13 n« 9. — » Prael. Dogm. T. VIII, n° 307. * L. c. n« 298. C. 2, A. 2, § 2 — OBSTACULA REMOVENDA 205 homo ad judicium credibilitatis» ipsamque fidem perveniat. Sunt imprimis: a. Superbia, quae propriam excellentiam inordinate appetit. Sane qui ita affectus est, ut mysteria admittere, leges ab extra impositas suscipere nolit, qui sibi ita sufficit, ut revelationem divinam inutilem vel etiam nocivam aut humanae dignitatis imminutivam aestimet, motiva:credibilitatis, cujuscumque demum speciei sint, vel nulla consideratione digna ducet, vel ea tantum intentione considerabit, ut illorum vim elidat atque obscuret. b. Animus levis aut curis tempotalibus ita distentas, ut altiora numquam serio consideret vel etiam flocci aestimet, secundum vulgare proverbium eorum, qui coelum clerids atque passeribus concedunt, dummodo ipsi temporalia accipiant. c. Generatim passiones immortificatae et imprimis vita impura: qui enim vitiis dediti sunt, dogmata et imprimis praecepta christianismi aversantur, proinde eorum obligationem declinare nituntur. Qui impuritatibus delectantur, praeterea multum enervantur et spiritualia fastidio habere solent l. d. Praejudicia undequaque accepta, quae saepe efficiunt ut homines circa factum revelationis et veritatem ecclesiae catholicae nullum examen instituere velint. Quot sunt nostro praesertim tempore eruditi, qui sibi persuadent, de rebus metaphysicis certitudinem haberi non posse; quot sunt, qui omnem hypothesim revelationis et miraculi a priori ut errorem obsoletum excludunt. Nonne multorum popularium animos occupavit persuasie, perseverandum esse in religione in qua quisque natus est? Quid autem plures in sectis enutriti de catholica ecclesia sentiant, luculenter patet ex proverbio in quibusdam Germaniae partibus usitato: ita s tul tum est ac si quis catholicus fier et2. Porro manifestum est, horum obstaculorum remotionem aut a 2S6. sola voluntate pendere aut saltem non sine voluntatis impulsu 1 Ad rem G. F. ROMANES: „Now nothing is so inimical to christian belief as unchristian conduct. This is especially the case as regards impurity • for whether the fact be explained on religious or non-religious grounds, it has more to do with unbelief than has the speculative reason" (TAoughis on Rcligion, 1895, p. 166.) — J „Das ist zum Katholisch werden!" 206 C. 2, A. 2, 5 2 — OBSTACULA REMOVENDA obtineri posse. Sane praejudida practice vix superantur, nisi religio catholica ex aliqua parte placere incipiat, et ita peculiari consideratione digna appareat. Ad hunc autem effectum obtinendum utilissima sunt criteria interna, quae praecellentem bonitatem catholicismi ostendunt: eximiam ejus sanctitatem, utilitatem (aptitudinem ad explendum indigentüs nostris in ordine üxtellectuali, morali, sociali), pukhritudinem, eet. Ceterum etiam alia motiva diversissimi generis efficere possunt, ut voluntas in religionem catholicam inclinare incipiat; nee immeritoscribitcl.Hor. Mazzella, voluntatem primos impulsus ad inquirendam fidem saepe aedpere a motivis ordinis inferioris, dispositionibus subjecti accommodatis l. 287. II. Directe sed adhuc remote voluntas ad fidem cooperatur applicando intellectum ad argumenta credibilitatis, sustinendo ac dirigendo eum, donec tandem judicium credibilitatis efformeturs. Argumenta ordinis moralis, quibus de facto revelationis certioramur, generatim ejusmodi sunt, ut veritatem satis quidem manifestent, sed non ea daritate ut possibilitas etiam imprudentis dubü èxcludatur. Etenim adversarii fidei undequaque congesseruntingentem colluviem difficultatum et objectionum ad factum revelationis obscurandum, ex quibus aliquae satis speciosae sunt, aliae auctoritate extrinseca doctissimorum virorum commendantur; unde nisi voluntas 1 Prael. Scholastico-dogm. IIIp. 618. Scribit Semeria (La vfojdtlla /ede, 1903, p. 11 seq.), cl. Brunetière primum attraxisse principium auctoritatis sodalis, quod ecclesia tantopere colit, cl. Coppée consolationem quam aegrotis et affhetis afferre novit, cl. Huysmans pujohritudinem cultfsvac syiriJjolisjBi catholici. — Ceterum nonne pluresin ecclesiam propendere et veritatem ejus investigare coeperunt, quia v. g. puellam smcere catholicam adamabantr*1-** Bainvbl: „Dans les recherches préalables la volonté joue d'ordinaufcji» grand róle; c'est d'eüe. que part 1'élan qui met 1'esprit en quête, c'est elle 'quvfiirige la recherche, elle qui soutient dans les difficultés, elle qui méprise des terreurs chimériques etrtriomphe des vains fantömes, elle surtout^— et c'est un point sur lequel on ne saurait trop insister — qui met entrel'ameet la vérité je ne sais quelle convenance mystérieuse analogue a elle qui fonde 1'amour, une certaine connaturalité (le mot est de st. Thomas) grSce k Jaquelle le vrai (quï sans elle apparait peut-être, mais dans une lumière froide et d'un éclat qui offusque, comme peuvent s'imposer les mérites d'un ennemi) le vrai se montre comme un ami, dont la présence échauffe et réjouit, dont les charmes ravissent, dont la pensée eveille de déheieuses sympathies" (La Foi, eet. p. 132). C. 2. A. 2. § 2. - VOLUNT. APPL. MENT. AD ARGUM. CREDIBILIT. 207 sincera mentem applicet atque continuo regat ad omnia aequa lance ponderanda, facile contingere potest, ut intellectus difficultatibus nimis immoretur ac per illas captivetur H Nee aliter res se habet in demonstratione religionis ad formam scientificam redacta. Hujusmodi demonstratio satis complexa est, quum principia argumentandi ex multis mediis assumantur et in plerisque argumentis diversa adjuncta consideranda atque aestimanda sunt. Porro in processu tam complexo primo necesse est ut voluntas mentem constanter in labore sustineat; deinde quum, ob angustiam intellectus nostri, veritas per varias et complexas ratiocinationes ostendenda minus perfecte ac vivide illuceat, spectata natura rerum admittendarum et objectionum multitudine, vix non semper remanebit possibilitas imprudentis haesitationis, imperio voluntatis expellendae. Vides, in praeparando et efformando judicio credibilitatis, influxum voluntatis non requiri, ut criteriis objectivis valorem adjiciat (quod utique nullo modo posset), sed a. ut intellectus serio et constanter applicetur ad valorem objectivum criteriorum rite expendendum, et b. ut formido post considerationem criteriorum forte remanens. sed cujus imprudentiam ipse intellectus agnovit, expellatur. ' 'Motiva, quibus voluntas in hoe negotio impellitur, diversa esse possunt: solum desiderium veritatis inveniendae, amor Dei naturaliter cogniti et obligatio inquirendi religionem, quam forte revelavit, falsitas propriae sectae jam perspecta aut prudens dubium de ejus veritate, inquietudo et paupertas animae religione carentis, spes altioribus animae aspirationibus uberius prospiciendi, eet. III. Directe et proxime voluntas ad fidem cooperatur per 288. imperium, quo, praelucente judicio credenditatis, intellectum applicat ad actum fidei formalem eliciendum. De hoe imperio seu pio credulitatis affectu, qui etiam post judicium credibilitatis et credenditatis libere praestatur vel non praestatur, infra dicemus, ubi de libertate fidei. In praesenti id unum annotamus. Voluntas ad 1 Hinc Pascal: „II y a assez de lumière pour ceux, que ne désirent que de voir, et assez d'obscurité pour ceux, qui ont une disposition contraire''. Pensees, eet. de B. Pascal, Ed. P. taugère, Paris 1844, II, p. 151. 208 C. 2, A. 2. § 2. - VOLUNTAS 1MPERAT ACTUM FIDEI ipsum assensum fidei imperaadum movetur bonitate.quam intellectus in hoe assensu deprehendit. Bonitas üla imprimis est honestas et obHgatio subjectionis intellectus creati in Deum, deaiuc,desiderium salvaadae animae suae. Nihilominus huic motivo princjpali et per se sufficifati, adjungi possunt et utiliter adjunguntur alia motiva, quibus voluntas suaves vel, pro partfculari sua dïsppaitione. etiam efficacius permovetur ad fidem imperandam Corollaria. 1° Quum fides tantopere a voluntate pendeat, vides minime errare eos. qui dicunt, „etiam cor habere suas rationes ad credendum", qui proinde exigunt, ut in apologetica tum scientifica tum populari praeparatio affectiva subjecti non negligatu*. Revera parum proficere solent argumenta, etiam solida et bene ordinat». nisi auditores ea benevolo vel saltem pacato animo expefldere velint Hinc permagna utilitas, imo respectu multorum honiinam vera necessitas criteriorum internorum. quae cum bonitatem religionis cathoUcae directe patefaciant. multum valent ad voluntatem commovendam. Modum tarnen excederet et in errorem pernidoaum incideret, qui ex dictis concluderet, fidem a sola voluntate affectuque pendere, aut immediate esse actum voluntatis, proinde *eolas .rationes cordis" sufficere ad fidem amplectendam et conservandam. Ab hoe autem errore non satis recedunt. qui in quaestione apologetica criteriis internis ita favent, ut argumentjs externi*,sin minus » Bainvel- „Si cette notiob'iustère du devoir et de 1'obligation est toujows au fond de la foi, d'autres vues s'y mêlent et attirent plus do"%™^^™ plus fortement, la vojonté, C«t une alhance a fairejavec Dteu; eest une avance amouréttse ;de la bonté souveraine a recevoir avec reconnaissance et ,MK c'est une entrée ouverte ^lans les V&**^4^«^£ monde des secrets de Dieu, qu'nne condescendance infime vjut bien^mfcrtre k ma portée; c'est la possessie* assurée (non pas pöPla Vision encor* mte nar l'union de 1'esprit av^icplui qui voit et qut sait) des yeat^l*' Pj» bautes et les plus nécessaires; c'est la solution certame de mes d°«es les, IC LRofssan»; c'est la main secèurable. que Dieu tend k mon^suffisance 'STa m* taiblesse, saisie av»c empressement; c'est le 1'erreur offert a mon intelligence et a ma volonte.^ Que ^J«\"', Prael. 720: brouwer, De. fidi a, 169: !«!fcHERS, De fide, % IV, c 2, a I. - Sunt qui putant ipsum Suarez forte aha ratione exgfecar» posse (Fransen, De Trad. Ed. 3, p. 661; Suarez De Incarn. Disp. 54, s. 5, n» 1L), unde sententia, quam in te*tn e*P»nimus, pótius suarezianis quam ipsi Suarez tribueuda esset. 212 C 3. A. 3. ANALYS. FIDEI - SENTENTIA LUGONIS CET. revelationis) et se esse verneem 1 (auctoritatem suam). Consequenter in omni actu fidei proprie tria credimtte; elicientes e. g.acttftn fidei in mysterium s. Trimratis. Trinilatem quidem credimus propter auctoritatem Dei revelantis, assensu mediato; sed simul, et natura prius, credimus ipsam auctoritatem Dei revelantis (a. v. Deum hoe dicere, et Deum in hoe dicendo esse veracem), et hanc quidem implidtam revelationem propter seipsam, assensu immediato, credimus. Si demum quaesieris. qua ratione auctoritas Dei possff credi propter seipsam, Suarez respondet: „hoe esse magnum fidei mysterium" 2. 294. Crisis. Explicatio Suareziana optime ostendit, fidem nostram ultimo resólvi in solam auctoritatem Dei revelantis. Sed ipsa explicatio a. provocat ad „mysterium", quod certe mysterium divinitus revelatum non est. Quinimo b. assensus fidei immediatiis et credere propositionem propter seipsam videtur eSse non mysterium, sed contradictio in terminiss. Assensus fidei natura sua est assensus propter testimonium, assensus propter aliud, ergo assensus mediatus. Item credere est assentiri propositioöT^ropter «ationem externam, propter rationem a propositione distmCtam, ergo non propter ipsam propositionem. 295. III. Secunda sententia. Secundum Lugonem *, quem seqüitttr card. Franzelin8, fides nostra ultimo nititur auctoritate DW revelantis, ex rétionibus intestinis, immediate cognita. AssSöSus fidei fundatur in auctoritate Dei et facto revelationis. Jam Si ostendi potest, quod fideles in actu fidei veracitatem Dei et factum revelationis cognöscant (non mediate. per argumenta, ratioöhia, fidem humanam, sed) immediate ex ipsis terminis, eo fere modo quo intelleguntur principia per se nota, evidens erit, quod fides ultimo ' resolvatur non in argumenta credibüitatis, sed in solam Dei reve- I Nam qui aliquam propositionem manifestat */ tllarcred^^^^ rffirmat? se nee falli nee fallere. - ■ L. c. s. 6, n' 8; cfr. tarnen WilmebS 1^6^867. - » Sunt verba p. kleutgen: „Es ist nicht sowohl geheimntssvoll ^ «pinnig'' (IfuoK* Verzeil. IV, n» 3*66). - * De Fide, Disp. 1, s. 6 et 7. * Dt Irad. et Script. Append. c. 4 et 6. (^i4|pA. 3. — ANALYS. FIDEI — SENTENTIA LUGONIS 213 lantis auctoritatem. Nam si auctoritas Dei revelantis in actu fidei ex seipsa, seu ex sola terminorum apprehensione nota est, non datur locus ulteriori quaestioni: unde seis, Deum. esse veracem et Deum esse locutum? Atqui in actu fidei tum veracitas Dei, tum factum revelationis immediate et ex seipsis innotescunt. Auctoritas quidem Dei ex ipsa terminorum consideratione intellegitur, saltem si sic enuntiatur : Deus si loquitur, yerax est1. Factum autem revelatiomfrfalGlbak* concreto, haec propositio: doctrina ecclesiae catholicae est revelatio divina) se ipso innotesdt hoe modo. Revelatio divina in concreto sumpta constat duplici elemento, scil. verbis enuntiantibus veritatem et factis (miraculis, eet.), quibus verba exhibentur ut locutio divina. Siquidem facta miraculosa locutionem formalem non solum comitantur, sed eam adintegrant, una cum ea constituunjt'integram Dei locutionem. Jam integra haec locutio, a. v. doctrina ecclesiae non nuda, sed vestita omnibus factis miraculosis, quibus Deus ab initio mundi usque ad hunc diem illam doctrinam accreditavit et accreditat3, se sistit intellectui credentis tamquam subjectum. Intellectus 1 Proprie: Deus, si exsistit et loquiturtVIKtZ3{ est. Exsistentia autem Dei ex locutione, ideoque ex facto revelationis constat. — * En quomodo card. Franzelin facta illa divina, locutionem formalem vestientia, describit. „Si consideratur fastigium divinae revelationis in Christo, imprimis tota vita Jesu Christi, miracula, mors et prae ceteris resurrectio, electio paucorum rudium hominum ad conversionem generis humani, missio Spiritus S. spectata in evidentibus effactibus; tum tota historia humani generis et maxime historia populi Israël cum omnibus suis manifestationibus supernaturalibus ut praeparatio et paedagogia ad Christum, atque tota historia christiana"subsequens ut effectus promanans ab ipso Christo; apostolica praedicatio, mirabilis religionis propagatio, media ad finem propositum omnino contraria iis, quibus homines utuntur, et quae humanitus spectata non tam ad obtinendum quam ad impediendum effectum viderentur idonea; effectus autem ex nulla humana causa ii,gens et universalis in humano genere, inter ferrum et ignem, inter tormentorum omnia genera, quibus per tria saecula et amplius saevitum est, conversio omnium idearum ordinis theologici et moralis. commutatio totius vitae publicae et privatae; non minus mirabilis totius institutionis conservatio per saeculorum decursum, omnibus aetatibus moraliter perpetua sanctitas et virtutum nuspiam extra hanc religionem cognitarum constans exercitium heroicum in multis, aestimatio in omnibus, charismata supernaturalia effectibus etiam externis sese manifestantia; postremo totus hic rerum divinarum complexus tum universim tum in factis singulis diu antea promissus et praenuntiatus; haec inquam omnia. simul spectata sunt totidem radii, quibus verbum propositum ut divinum resplendet et suam originem divinam manifestat" (1. c, p. 672 ). 214 C. 3, A. 3. - ANALYS. FIDEI - SENTENTIA LUGONIS autem ex Ipsa natuea hujus iubfecti ita consideeati, ideoque non sine cöttsideratione elementorum quibus constat, sed tarnen immediate et absque discursu intellegit, huiC sub jee to convenire praedicatum: locutia divina. ^iQttferum ipse de Lugo fatetut, immediatam illam cognitionem facti revelationis semper esse obscurftm, quum immediata cognitie1 veracttatis Dei possit esse aut obscura aut clara. Praeterea observat cognitionem illam esse supernaturalem, quum perficiatur ab intellectu elevato per gratiam. 296. Crisis. In ponderanda hac Lugotfis theoria breves ésse possumus. Riissis alüsi quae oppötti possunt, unum urgemus: quantumvis subtiliter et ingenuose res tum ab ^pso Lugone, tum imprimis a «ard. Franzelin construatari cognitio nostra de facto revelationis teapse non est immediata, sed mediata, et ex argumentis credibilitatis comparata. „Si quis, ita ad rem SALMANTICENSES, non assentit, Deum relevasse mysterium incarnationis, nisi eT proponatu* ab ecclesia ut quid miraculis confirmatum, attestatum martyribtts, eet. jam non assentitur dictae propositioni ob immediatam terminorum connexionem, sed propter motiva, quae illius credibUitatem ostendunt" \ 297. IV. Tertia sententia, quae videtur vera 2. — Haec sententia ita procedit. 1° Auctoritas Dei revelantis, ut est objectum formale fidei, nulla alia ratione nobis innotescit nisi per argumenta credibilitatis. 2° Ipse actus fidei non est assensus virtualiter duplex, np. tum primo in objectum formale, tum secundo in objectum materiale; sed est assensus simplex in objectum, iöateriale. Hinc non datur locus quaestioni: quomodo auctoritas Dei cognoscatur seu affirmetur in ipso actu fidei. 1 De Fide, Disp. n° 189. — 5 Hanc sententia** pe*t SALMANTfCEHfa»'<.Z» fide, Disp. 1, dub. W aliosque, imprimis excoluit cl. L. Billot (De BccAt: 11 Intrad. } 2 et De W/.*4»j6;'ti»es. 16), quem sequitur BArMVEL (La Ftni*Mi)i Substantiam rei quod spectat, eamdem sententiam sequuntur H. Mazzella, Phul. III3, p. Bil; PESCfJ,»#'ra«/. VIII, n» 320 seq* SCHHTOII, De Vtrt. tnf. p. 195; MANNENS, Theol. dogm. I, p. 443. C. 3, A. 3. - ANALYS. FIDEI - SENTENTIA VERIOR 215 3° Motivum fidei est auctorffsis Dei revelantis, a nobis (ante fidem) cognita f;non vero nostra cognitio de auctoritate Dei revelantis. Auctoritas autem Dei, quocumque modo nobis innotuerit, meretur assensum super omnia firmum. Hinc: 4° Quaestio: undenam cognovisti auctoritatem Dei ritöelantis, jam non quaerit motivum ipsius fidei, sed meram ejus conditionem praeviam, sdft'fcausam applicatoriam motivi; proinde ad analysim ipsius fidei non amplius pertinet. Singulas assertiones, quantum opus est, expendemus. U5,A8sertio prima, np. auctoTKatem Dei revelantis, ut est objectum 298. formale fidei nobis non aliter innotescere nisi mediate, per argumenta credibilitatis, sponte fluit ex rejectione sententiarum, quas supra exposuimus. Neque enim „fides" suareziana, neque £ihteHee8Br' lugoniana sóstineri potest. Ceterum res probatur ëxperientia singulorunft1 quis enim de actu fidei suae ejusque praeparatione reflexe cogitans, umquam expertus est, se aliter adhuc quam per argumenta credibilitatis certiorari de motivo fidei? Sequitur, omnem nostcam cognitionem de auctoritate Dei revelantis, ut est objectum formale fidei, vere resolvi in argumenti credibilitatis tamquam in suam causam motivam. Sequitur adhuc, ipsam fidem nostram resolvi in argumenta credibilitatÉsf tamquam in praeviam conditionem, sine qna non. Impossibile siquidem est, ut auctoritas Dei revelantis 'in intellectu meo munus objecti formalis exerceat, nisi prius ibi introducatur, i.e, nisi ejus exsistentia intellectui meo innotescat- Assertio secunda, np. actum formalem fidei non dicere dupli- 299. cem assensum, saltem tröfèualiter dtètinctum, sed assensum unum ac simplicem in solum objectum materiale, constAHPipsa analysi 1 Dico; in quantum est objectum formale hdei; nam extra controversiam est, quod divina veracitas et factum revelationis, quum eti am sint veritates revelatae, a nobis credi possunt ac debent fide divina; sed tune habent rationem objecti mater talis. .In illo ergo particulari actu fidei, quo veracitatem Dei éjbtsq'ue locutióneUV fide tenemui,'credimus revelatam Dei revelantis auctoritatem, propter auctoritatem Dei revelantis'Itói»-«/rV praecognttaik. 216 C 3, A. 3. — ANALYS. FIDEI — SENTENTIA VERIOR hujus actus. Sane qui credit v. g. ss. Trinitatem, ipso hoe actu non elicit primo assensum in auctoritatem Dei revelantis, deinde assensum in mysterium Trinitatis, sed simpliciter assentitur ss. Trinitati propter auctoritatem Dei revelantis, antea aüis actibus jam cognitam et affirmatam. Ipse actus fidei auctoritatem Dei revelantis non attingit ut quod (affirmatur, scitur, creditur), sed unice ur quo, seu propter quod (aliud affirmatur et creditur). Et ita ut impertinens eliminatur quaestio, quae analysim fidei inextricabilem reddit, qua ratione in ipso actu fidei auctoritas Dei affirmetur. 300. Assertio tertia et principalis distinguit inter cognitionem, seu certitudinem nostram de auctoritate et ipsam auctoritatem Dei revelantis a nobis cognitam; deinde statuit, hanc quidem esse motivum fidei nostrae, minime vero illam. Ad hujus rei eliquationem sciendum est, voces „credere" et „fides" duplici modo adhiberi, np, tum in sensu pleno, tum in sensu quodam analogo. Fieri potest, ut assentiar enuntiationi, cujus internam veritatem non perspicio, ideo praecise et unice quia certus sum de veraci testimonio in casu: fides scientifica aut historica; et fieri potest, ut certus de veraci testimonio, rei testificatae assentiar praecise et formaliter propter dignitatem, quam habet testificans ad hoe ut ei fidatur: fides simplicis auctoritatis. Per fidem primo modo intellectam credimus e. g. historias, quae a multis testibus coaevis consentientibus narrantur, aut exsistentiam Americae, quinimo hoe modo subinde in casu particulari plene credimus assertionem viri, cujus probitatem flocci facimus. Hac fide etiam daemones credunt mysteria revelationis christianae, „coacti evidentia signorum, ex quibus convincitur verum esse quod fideles credunt" \ Jam in hac [fide certitudo de veraci testimonio in casu, non tantum est conditio praeviaj assensus, sed vere est ultimum motivum propter quod assensus praebetur; per consequens in hac fide firmitas assensus nostri commensuratur certitudini nostrae de veraci testimonio. Quare si hac fide mysteria revelationis cre- » Jac. 2, 19, s. Thomas, De Verit. 14, 19, ad 4. ubi patet jam s. Thomam duplicem fidem, de qua hic loquimur, distinxisse. C. 3, A. 3. - ANALYS. FIDEI — SENTENTIA .VERIOR 217 deremus, fides nostra vere resolveretur ultimo in argumenfa?ct*dib bilitatis. Attamen in tali modo credendi non nisi deficieater verin-s catur propria ratio fidei. Fides enim dicitwc quasi alteri /ideaal evidens autem est, quod in assensu de quo loquimur, parum fiduciae, proinde parum honoris et obsequü praestetur altestantibusii Absit igitur ut tali fide Deo credamus. Per fidem a/rero modo intellectam, in qua sola propria fidei 301. ratio plene werificatur, >credunt e. g. puer matri suae et. discipulus magistro, cujus scientiam ac perfectam sinceritatem admiratur. Ut haec fides simplicis auctoritatis possibilis sit, utique in antecessum constare debet de veracitate, seu morali probitate testis 1 et de facto testimonii: conditio praevia. Verum ubi haec constant, ratio formalis assentiendi et mensura firmitatis adhaesionis unice est} auctoritas qua talis, i. e. dignitas moralis personae loquentis, vi cujus jus habet ad docilem mentis acquiescentiam s. Siquidem manifestum est, moralem dignitatem testis ut ei fidatur, etsi me movere nequit nisi cognoverim, vim suam nullo modo mutuare a mea cognitione et plane eamdem remanere, quacumque ratione aut via mihi innotuerit. Porro Deo credere debemus non fide scientifica ut supra, sed fide simplicis auctoritatis: „Quum homo a Deo tamquam creatore et domino, suo totus vdependeat, et ratio creata increatae veritati penitus subjecta sit, plenum revelanti Deo intellectus et voluntatis obsequium fide praestare tenemur"3. Sane quis fidelem diceret virum, qui ad quaestionem: cur credis mysterium ss, Trinitatis, responderet: non quia Deo tamquam primae veritati fido, sed pure et simpliciter quia scio, eum in casu non esse raentitum! Jam auctoritas, i. e. moralis dignitas Dei, ut ei fidatur, quocumque tandem modo nobis innQptteri$,Êjraecise quia est divina auctoritas, meretur assensum super omnia firmum; et ideo ipsa natura fidei 1 Dico: de morali probitate testis, voluntatem fallendi habitualiter excludente; nam in fide scientifica minime requiritur, ut constet de habituali veracitate testis, dummodo certus sim, quod in casu non fallat. — » Quis non subinde audivit ultimum illud bonae matris argumeftnJjBttqj.Numquid matri tuae non credis?" Recte omnino; nam ipsarelatio maternitatis et amor maternalis loquenti tribuit titulum specialem, ut filius ei fidat et credat illa fide, de qua nunc loquimur. — \ Conc. vatic. Const. De fide, cp. 3 218 C 3. A 3. - ANALYS. FIDEI - SENTENTIA VERIOR divinae exigit, ut, quam primum constiterM?."Oeum summe #èracem esse locutum, voluntas determinet intellècttim ad assentiendum ea firmitate, quae respondeat (non ce&&diS£eognitionfe nostrae de auctoritate Dei, sed^ipsi ponderi divinae auctóttefflie in se sive juli quod habet D*É^uf'#atio creatfif sese ei plenissknë «SMbjiciat, a. v. ad assentiendum flrmissime. Hinc etiam iistellegitur propo0£ sitio damnata: i/Mahmtas non potest efficere, ut assensus fidei in se ipso sit magis firmus, quam métfétur pondus rationum ad assensum impellentfüm" H Vides igitör f a. qua ratione assensus fidei possit esse firmus super omnia, quamv» Cêrfitudo nostra de veracitate Dei et de facto revelationis sit tantum simpliciter firma, et simul b. quare ille assensus nullam aliam causam mtfflvam habeat, praeter primam veritatem revelantem. 302. Bat praedletis sponte fluit conclus** sesu assertio quarta: quaestionem, undenam cognovëris auctoritatem Del «Uel^tisifjam non agere de vero motivo interno fidei, nee proximo nee ultimo, sed potius de mera conditione praevia, proinde non pertmëre ad analysim' ipsius fidei. Ad rem BlLLOT i „Si quaero a fideli: cur ÏVinitatem creeh*? respondwe debebit: quia, qui Trinitatem revelavit, Deus, dignus est fide et^quidem super omnia. Et responsio est adaequata, nee possibilis est «kferius inquirërè in eadem linea. Nam si in linea directa eodemque ordinè causarum ulterius inquireres, deberes quaerere: cur credis id, quod dictum est a fide ètQaol quae-fïfWettögatio est stulta et impertmefis. Si urgeres dicensfs^deaBds Deum essë dignum fide vel revëtessè'Trinitatem ? jam non incjulris de proprio motivo sub quo. vel propter quod assentiWJ séd solum quaeri» tSfidenam praesupposuerim exsistentiam illius auttoritatis, quam ut rationem assëntiendi assumo, ac per • Cfr. Denz. n° 1169. Propositio ihtellegenda est de rationibus- disposiüBi1^ assensum fidei impellentibus, 1 e. de argumeMii «crMibilitatis, non vero de motivo formaliMpSitis fidei. Etsi voluntas efficfei* '/«sW. ^t^tÖfeetttS (btte quidem fide divina, sed aliS'modo) propositio^lf*i*sefltiaTOrJbftajori firmitate, quam Objèbtum formale meretur, hujusmodi firmleaa's excessus non esset rationabilii. C. 3, A. 3. - FIDES NON EST CONCLUSIO LOGICA; CET. 219 hoe petis mdtiva, non jam ipsius fidei secundum se, sed cognttiëhis quae praeéëë», et se habet tantum ut praerequisltè'cöKiiH6i)Brgo si sermo sit de objectiva resolutiöne actus fldei in süB'TOtféfiSecfii constiWIBvis consideratae, nihil aliud est quaerendurn^tiltra aucto«mtem loquentis, cui ultimo fldes ipsa innititur" * Consectarium. Ergo assensus fidei divinae non est conclusio 303. logica. — Card. de Lugo 2 et qui eum in quaestioh* de analyrf fldei sequuntur, dicunl assensum fldei generaH per discursum formalem aut virtualem (imptiéitam) ex duabus praemiésfe, quarum altera Dei aucttftitètem, altera factum revelatiolSis adstrüit, hoe modo: Quod Deus revelavW, verum ést: atqui Deus reveWtit se esse tritium; ergo verum est Deum esseLirinum. Porro minime negamus leg^tifniralem hujut^^öhclflSKmis; sed dicimus, eum, qui veritati ss. Trmitatis assentifééftr formafitër iti est conclusio ex his praemissis, non elicere actum fldei in sensu pleno, sed solum actum fidei scientificae. Momentum quaestionis est hoe: si assensus fidei esset mera conclusio logica, niteretur in assensu praemissarum tamquam in vera sua causa motiva, proinde non posset esse firmior assensu praemissarum. Atqui argumenta credibilitatis, quibus veritatem illarum praemissarum cognoscimus, assensum firmum quidem merentur, non vero assensum ejus flrmitatis, quam actus fidei divinae exr$tr? * Scholion. De supernaturaiïtate objecti formalis fidei. — Supra 304. vidimus3 Suarezium sententiam suam, de auctoritate Dei revelantis fide divina credenda, propugnasse ut ita consuleret non tantum supremae firmitati, sed etiam omnimodae supernaturalfèaÜ actus fidei. Ut enim, ita patroni illius sententiae, actus fidei super- De Eccles. L p. 48. — Eodem modo révolvitur fides humana, dummodo Sit fides in sensu pleno. togita e. g theologum, qfli, hescio qua via, CMtUS redditur hanc vel illam sententiam propugnari v.g. a s. Augustino aut s. Ttuufta; et qui huic sententiae adhaeret formaliter propter maximamiauctoritotem ilhfc rum sanctorum: Nonne evidens est, quod sola auctoritas Augustint èt Thomae SH motivum etiam ultimum hujus fidei, minime vero testimonium modernorum ex quibus ille theologus forsan didicit, auctoritatem Thomae tantum valere et hanc sententiam ab eo propugnari? — » De fide, dièpfiT. — » Supra n° 293 220 c. 3, a. 4. — proprietates fidei naturalis sit, non sufficit principium seu causa efficiens supernatu~ ralis (facultas elevata per gratiam), sed insuper requiritur objectum formale supernaturale, a. v. reqiurifcir ut objectum formale fidei ex j^yelatione per fidem cognoscatur; ita enim, ni fallimur, rem intellegunt. Restat igitur ut videamus, num et quo sensp^bjectum formale fidei debeat esse supernaturale. Jam quamvis theologi hac de re diyeisimode loquantur, ita videtur respondendum. Ad actum fidei saluturis requiritur objectum formale supernaturale, i. e. motivum omnem exigentiam nattujae creatae superans et habensordinem ad finem nostrum supernaturalem: concedo; requiritur, ut illud motivum per fidem cognoscatur: nego. Atqui auctoritas Dei revelantis, etiamsi per argumenta naturalia innotescit, vere est aliquid supernaturale, nam quod Deus homini loquatur atque auctoritatem suam interponat, minime debetur naturae nostrae, neque Deus id facit nisi in ordine ad finem nostrum supernaturalem. Ergo. Art. IV De proprietatibus fidei Praecipuae fidei salutaris proprietates sunt veritas, obscuritas, libertas, firmitas. I. Veritas fidei. — Loquimur non de fide objectiva, quam credimus, sed de fide subjectiva, qua credimus, et dicimus assensum fidei neccessario et infallibiliter connecti cum veritate, ideoque repugnare ut per actum fidei supernaturalis teneatur sententia falsa, aut vera quidem sed non revelata. Certum est ex conc. trid., loquente de certitudine fidei, „cui non potest subesse falsum" \ Sane si assensui fidei subesset falsum, id eveniret aut ex eo, quod Deus falsum revelasset, aut ex eo quod homo fide supernaturali assentiretur sententiae, quam ipse ut revelatam habeat, i s. vi, de Justif. cn. 9j C. 3. A. 4. - ASSENSUS FIDEI NECESSARIO EST ASSENS. VERI 221 quamvis revelata non sit. Illa suppositio est evidenter absurda, de hac pauca sunt dicenda. Utique contingere potest, ut homo aliquam propositionem falsam, aut veram quidem sed in revelatione non contentam, pro revelata habeat, eique quantum in se est assentiri conetur fide divina; nihilominus revera non 'praestabit nisi assensum naturalem, quod ita probatur.' Assensus fidei supernaturalis non habetur, nisi Deus concurrat elevando per gratiam suam (tum voluntatem imperantem, tum) intellectum elicientem assensum; atqui fieri nequit, ut Deus per gratiam elevet intellectum ad assensum ut supra, Sane assentiri falso, aut assentiri tamquam revelato ei, quod non est revelatum, est contra oröÜhém intellectus, cujus objectum est verum, ideoque est malum intellectui; repugnat autem, Deum auxilio supernaturali juvare intellectum ad operandum contra suum ordinem. Plenioris intellegentiae gratia duo addimus: 306. a. Mirum non est, nos nullam experiri differentiam inter assensum ilium, quem diximus naturalem, et assensum fidei supernaturalem; influxus enim gratiae omnem cognitionem naturalem non solum sensuum sed etiam conscientiae superat. b. Quamvis Deus nequeat per gratiam juvare intellectum ad assentiendum falso, non sequitur- eum non posse supernaturaliter concurrere cum voluntate illum assensum imperante, nam veile assentiri fide salutari propositione, quae ex errore invincibili habetur revelata, non malum sed bonum est. Ideo ipse assensus' intellectus, de quo supra, erit quidem naturalis, sed imperium voluntatis mum praecedens poterit esse supernaturale et meritorium l. II. Obscuritas fidei. — Fides christiana de facto importat co-307. gnitionem obscuram. Constat ex conc. vatic.: „Divina enim mysteria suapte natura intellectum creatum sic excedunt, ut etiam revelatione tradita et fide suscepta, ipsius tarnen fldei velamine contecta et quadam quasi caligine obvoluta maneant, quamdiu in hac mortali 1 Cfr. db Lugo, De Fide, disp. 4, n* 86 seq. 222 C. 3, A. 4. - OBSCURITAS FIDEI vita peregrinamur a domino: per fidem enim ambulamus et non per speciem" \ Hinc etiam s. Scriptura fidem vocat:A»argumentum non apparentium" \ Fides cognitionem obscuram habet: a. Ratione objecti formalis, quod non est interna rei evidentia, sed auctoritas Dei. Testimonium enim divinum, licet manifestet quod res ita sit, non aperit internam ejus rationem, non explicat qualis res sit- Igitur fidei essentiale est, quod ipsa non faciat perspicere internam rerum veritatem: prima et principalis ratio obscuri|atis>;. b. Ratione objecti materialis; nam objectum proprium fidei, tum primarium, tum magna saltem parte etiam secundarium3, ejusmodi est, ut internam ejus veritatem nullo modo perspicere valeamus, quum captum rationis creatae omnino superet: altera ratio obscuritatis. Et haec quidem certa sunt; sed valde disputatur, num ipsa ratio fidei divinae necessario exigat objectum materiale obscurum? Quum autem revelatio christiana plures veritates contineat, quae etiam intrinseca evidentia innotescere possunt, v. g, exsistentia unius Dei, immortaÜtas animae, eet. quaestio ita proponi solet: Num eadem persona de eodem objecto, secundum eumdem respectum. possit simul habere actum scientiae et actum fideil Dicitur: eadem persona, potest enim „contingere ut id, quod est visum vel scitum ab uno homine, sit ab alio credi tum, qui hoe demonsfBftive non novit"4; simul, i. e. eodem moraliter tempore, nam iterum fieri potest, ut quis primum habeat fidem alicujus objecti, cujus postea scientiam acquirit; secundum eumdem respectum, nam e.g. „de Deo potest aliquis demonstrative scire, quod sit unus, et credere quod sit trinus" '. Ceterum quaestio restringitur ad statum viae: certum enim est ex ipsa s. Scriptura, quod visio beatifica fidem excludit6. 1 Const. De fide, cp. 4: Ctt. TI Cor. 5, 7. — ' Heb. 11, 1. — ' Cfr. supra n° 201 et 202. — * S. TA. II, II, 1, 5 c. — 5 L. c, ad 4. — • Cfr, I Cor. 13, 9—13; II Cor. 5, 7. C. 3, A. 4. - NUM IDEM POSSIT ESSESQmUM ET CREDITUM 223 I" Negat s. Thomas et qui eum sequuntur3. Rationes sunt: 309. a. auctoritas Scripturae aperte docet fidem esse .argumentum non apparentium", i. e. eorum quae non videntur; unde consequenter habet, cessare fidem ubi advenerit visio coelestis patriae. Consonant plures ss. Patres: s. AUGUSTINUS: „Nescio utrum credere dicendus quisque quod videt: nam ipsa fides in ep. quae scribitur ad Hebr., ita est definita: Est autem fides sperantium substantia, v* convictio rerum quae non videntur.... Nam et ille cui dictum f est: quia vidisti credidisti, non hoe credidit quod vidit, sed aliud vidit, aliud credidit: vidit enim hominem, credidit Deum. Sed etsi dicuntur credi quae videntur, sicut dicit unusquisque oculis suis se credidisse, non tarnen ipsa est quae in nobis aedificatur fides, sed ex rebus quae videntur, sensu pleno nomen fidei meretur. i rfr <;Unra n° 267. — * 'Saltem ubi perfecte verificatur ratio sciehtia* i e ubi vent'aa itaperfecte intellectui appfrefut ille omn.no t'„nr enim omnis dubitandi possibilitas excluditur. At frequenter evemt. ut ^JZp^^in^i, sed non ita perfecte„ Qo^riAaparte habentur motiva interna rem vere conficientia, sed ab ^.P*^ dimcultates non satis solutae. Tune intellectus non est omnino quietatus neque «dute oCis dabitandi «osabiütas, sed tantum j^iiite prudeatör bhand quar? ut ^X £A habeatur adhaesio firma voluntas m ervemre debét ad removendam irrationabilem haesitationem. Habetur m Ulo casu ™SurScientiae sed qui a perfectione scientiae aliquantulum deficit, quatenurscü velS non pïene apparet. NihUominus assensus^mane^mpliciter sctenfificus qu a causa per se firmae adhaesionis est ipsa ventas «PP^8»^ vrmL removendo irrationabilem haesitationem ad eam non cmicurn* ma ut rn„.™ fier accidens — Aliter omnino est in assensu fidei: ibi imperium voiunS esT camper se, causa directa firmae adhae^oms, ut^pate in textu. Cfr. Billot, De Ecclesia, I. p. oi. — »• iHUM,i ^c ' C. I, A. 5. — LIBERTAS FIDEI 227 Assensus fidei scientificae, qui scil. praebetur formaliter propter certitudinem veracis testimonii in casu, semper quidem a voluntate imperatur, sed non semper imperatur libere. Semper imperatur a voluntate, nam ubi interna rei veritas non illucet, intellectus non potest illi assentiri nisi ex impulsu voluntatis. Non semper imperatur libere, nam ubi veritas testimonii menti plenissima evidentia affulget, et res testificata nullam peculiarem difficultatem involvit, voluntas necessario movet intellectum ad assentiendum, quia in hujusmodi casu non-veile assentiri tam immanem imprudentiam argueret, ut ne speciem quidem boni haberet; voluntas autem nequit appetere, nisi quod saltem apparenter bonum est. Hinc v. g. nemo nostrum negare poterit exsistentiam Romae, aut Napoleonis. Attamen hujusmodi assensus necessarius in sola fide scientifica, in qua propria ratio fidei non nisi deficienter verificatur, obtinere potest. Quantacumque enim evidentia jfactum testimonii et veracitas testis mihi affulgeat, voluntas numquam necessitatur ad imperandum assensum formaliter propter auctoritatem; i. e. propter dignitatem moralem, qua loquens jus habet ad docilem mentis submissionem. Et ita assensus fldei simplicis auctoritatis. qualis debet esse actus fidei salutaris, semper procedit ex libero voluntatis decreto. Ex dictis duo inferuntur. 316. 1° Si cui tum veracitas Dei, tum factum revelationis fiat perfecte evidens, ita ut de illis he imprudenter quidem dubitare possit, ejus fides libera erit, non quidem libertate contrarietatis, sed libertate exercitii. Etenim veritatem revelatam negare aut in dubium vocare non poterit, sed necessario illi assentietur saltem propter certitudinem veracis testimonii, i.e. fide analoge ita dicta '. Nihilominus vere liber erit, ad praestandum vel non praestandum assensum formaliter propter Dei auctoritatem, qua talem, i. e. assensum fidei theologicae. Hinc explicatur, quomodo angeli in statu viae, 1 Hac ratione ut supra n° 300 jam diximus, „daemones credunt et contremiscunt" (Jac. 2, 19): fide non tantum naturali, sed etiam analoga, i. e. fide scientifica. S. Th. II, II, 5, 2; De Verit. 14, 9, ad 4. 228 C 3. A. 4. — LIBERTAS FIDEI prophetae, b. Virgo, apostoli habuerint fidem liberam ac meritoriam de iis veritatibus, quarum revelatio illis erat perfecte evidens. Errant igitur qui cum Lugone1 aliisque putant, fidem liberam stare nou posse cum perfecta evidentia in attestante. 2° Illis» quibus factum revelationis non est perfecte evidens, ita ut de illo dubitare, quamvis imprudenter tantum, possint, fides libera est libertate tum exercitü, tum contrarietatis. Hi enim non solum abstinere possunt ab assensu formaliter propter summam Dei auctoritatem, qua talem, eliciendo, sed insuper veritates revelatas in dubium vocare aut eas negare possunt, revocando scil. in dubium aut rejiciendo ipsum factum revelationis divinae. Et haec solet esse conditio eorum, quibus revelatio non immediate facta est* Quamvis igitur absentia perfectae evidentiae in attestante non requiratur ad essentialem fidei libertatem, certe auget libertatem ac per consequens meritum fidei nostrae, Corollarium. Ex iis, quae de fidei obscuritate et libertate diximus, facile explicatur illud s. Augustini: „Credere nihil aliud est, quam cum assensione cogitare" K „Cogitare" (— coagitare) ibi sumitur pro deliberatione et inquisitione, quae naturaliter oriuntur in intellectu, quamdiu illi satisfactum non est per manifestam visionem veritatis. s. THOMAS: „Quia [in assensu fidei] intellectus non hoe modo terminatur ad unum, ut ad proprium terminum perducatur, qui est visio alicujus intellegibilis, inde est quod ejus motus nondum est quietatus, sed adhuc habet cogitationem et inquisitionem de his quae credit, quamvis firmissime eis assentiat. Quantum enim est ex seipso non est ei satisfactum, nee est terminatus ad unum, sed terminatur tantum ex extrinseco. Et inde est, quod intellectus credentis dicitur esse captivatus 3, quia tenetur terminis alienis et non propriis. Inde etiam est, quod in credente potest insurgere motus de contrario hujus, quod firmissime tenet [a. v. dubitatio indeliberata], quamvis non in intellegente et sciente" *. 1 De fide, Disp. II, s. 1 — 3 De Proedest. Sanct. c. 2, n" 5. — * // Cor. 10, 5: „In captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi". — ' De i/erit. 14,1, c; cfr. S. Th. II, II, 2, 1. C. 3. A. 4. — FIRMITAS FIDEI 229 IV Firmitas fidei. - In certitudine duplex elementum distin- 318 guendum est: elementum negativum. exclusie formidinis oppositi; et elementum positivum, firma adhaesio in veritatem. Quantum ad exclastqnem dubii non dantur gradus. omnis enim certitudo illud aequaliter excludit. Observa tarnen, quod loquamur de actuaÜ exclusione dubii, non de exclusione possibilitatis dubitandi; hanc enim non omnis. certitudo excludit, sed ea tantum quae oritur ex evidentia plenissime percepta. Quoad flrmitatem adhaesionis, in qua certitudo formaliter consistit, dantur varii gradus, secundum quod motivum assensus majorem necessitatem importare noscitur. Porro assensus fidei essentialiter est assensus firmus super omnia' hoe scil. sensu, quod nemo habeat actum fidei salutaris, nisi auctoritatem Dei revelantis pluris aestimet quocumque alio motivo, ideoque judicet, nihil ita repugnare quam testimonium divinum cadens in rem falsam. Quodsi fit, voluntas mota per [gratiam effleere potest ac debet, ut intellectus, etsi non quietatur per claram visionem, veritatibus revelatis firmissime assentiatur, pluris aestimando judicium Dei (quod credendo facit suum) quam proprium judicium quantumvis evidens. Hinc s. THOMAS: „Quantum ad firmitatem adhaesionis fides est certior omni intellectu et scientia, quia prima veritas, quae causat fidei assensum, est fortior causa quam lumen rationis quod causat assensum intellectus vel scientiae" % Assertio probatur: a. ex s. Scriptura, quae exigit adhaesionem certissimam 2, plenissimam 3, ex toto corde \ et docet auctoritatem Dei praeferendam esse non tantum testimonio humano », sed etiam propriis sensibus 6. b, Ratione theologica. Fides salutaris est opus bonum, quo Deus honoratur, Atqui qui auctoritatem Dei cuivis mPiJi?*A U' 1 Tad 7,; Cfr- * lh- B| »• 4, 8. - ' Act. 2, 63: „Certissime sciat omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc ie!Um^qUjm V0S, cpc'fixistis." - • Rom. 4, 20-21: Abraham „confortatus est nae, dans glonam Deo, plenüsinu sciens, ouia quaecumque promisit potens est et facere." - « Act. 8, 37: „Dixit autem Philippus: si credis exjoto corde heet." — « ƒ >. 5, 9. ,jSi testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est." - « II Petr. I 16-19: „Speculatores facti illius magnitucünis.... Hanc vocem nos audivimus de coeloallatam.... Ethabemus firmiorem propheücum sermonem." 230 C 3, A. 4. — FIDES SUPER OMNIA FIRMA alii assentiendi motivo non praeferret, Deum non honoraret, sed potius contumelia afficeret. 319. Corollaria. 1° Quum assensus fidei debeat esse firmus saper omnia, sequitur fideles semper paratos esse debere ad rejiciendum tamquam errorem omnem sententiam, quae certo opponitur veritati certo revelatae, quantumvis peremptoria fortasse videantur argumenta naturalia, quae eam suadent. Sed non sequitur, illos paratos esse debere ad rejiciendam potius quamcumque veritatem naturaliter evidentem, quam veritatem fidei. Talis dispositio impossibilis est, et qui eam exigeret aperte niteretur in suppositione absurda, quod Deus potuerit revelare aliquam doctrinam veritati naturaliter evident! contrariam. Magis repugnat, falsam esse sententiam revelatam, quam sententiam naturaliter evidentem, ideo assensus fidei firmitate excedit omnem cognitionem evidentem; sed nihilominus eftam repugnat, sententiam naturaliter evidentem esse falsam. 320. 2° Firmitas fidei non est confundenda cum ejus irrevocabilitate. Et quidem assensus fidei non est physice irrevocabilis, uti manifeste sequitur ex ejus libertate. Est autem irrevocabilis moraliter, hoe scil. sensu quod non potest licite revocari. Et haec irrevocabilitas moralis effective sequitur immobilitatem certitudinis de facto revelationis, quam supra explicavimus h eique commensuratur. Praeterea assensus fidei natura sua est irrevocabilis affective, quatenus nemo veritati revelatae adhaerere potest assensu super omnia firmo, quin saltem implicite velit assensum perpetuo retinere. 321. Scholion. De inaequalitate fidei. — Nemo habet assensum fidei salutaris, nisi veritati revelatae firmissime adhaereat, auctoritatem Dei super omnia aestimando; sub hoe igitur respectu, i. e. secundum aestimationem objecti formalis fides aequalis est in omnibus credentibus. Nihilominus sub aliis respectibus fides potest esse major vel, si placet, firmior in uno quam in alio. Et quidem; « Supra n° 279—280. C 3, A. 4. — INAEQUALITAS FIDEI 231 a. secundum intensitatem actus; nam assensus super omnia firmus secundum aestimationem motivi, cum majori minorive conatu, impetu, fervore tum a voluntate imperari, tum ab intellectu elici potest. Cogita virum, qui summis viribus irrumpentem dubitationem v. g. contra realem praesentiam repellit. Hinc s. THOMAS: „De ratione fidei est, ut veritas prima omnibus praeferatur, sed tarnen eorum, qui eam omnibus praeferunt, quidam certius [intensiori applicatione intellectus] et devotius [majori fervore voluntatis] se ei subjiciunt"2. b. Secundum influxum practicum in mores; nam ex duobus credentibus fides in uno languescit, in alio ita vivit ut in ejus judicia et actiones plurimum influatQuod pendet tum ex intensitate tum ex frequentia, qua actus fidei eliciuntur. c. Secundum radicationem in anima; nam radices fidei altiores et firmiores sunt in uno quam in alio, ita ut in aequalibus periculis externis alius alio facilius a fide deficiet. Ex parte intellectus fides magis radicatur in eo, qui vim motivorum credibilitatis et inanitatem rationum, quae fidei opponuntur plenius cognoscit; ex parte voluntatis fides altius radicatur in eo, qui habet voluntatem tenaciorem et ad credendum promptiorem, magisque immunis est ab affectibus fidei contrariis (superbia, animus terrena sapiens, vitia carnalia) s, Denique d, ipsa virtus fidei, secundum se spectata, perfectior est in uno quam in alio, ut dicetur in tract. De Gratia. ~— Hinc patet, quo sensu alii dicantur fortes in fide, alii debiles *; quo sensu fides in singulis fidelibus crescere ac minui possit. Facile intellegitur, majorem fidei perfectionem in sensu exposito, quae muitos gradus admittit, summi momenti esse in negotio 1 S. Th. II, II. 5, 4 ad 2. — * Observa, fidem langaidam non necessario coincidere cum fide mortua (informi), nee fidem operosam cum fide viva (formata). Nihilominus nee fides operosa diu informis erit, nee fides languida diu formata remanere solet. — ' Cfr. De Lugo, De Fide, disp. 16, n° 66—68. — * Igitur perperam omnino ex Mt. 14, 81: „Modicae fidei, quare dubitasti", deduceretur, fidem modicam seu parvam esse eam, quae habet adjunctam dubitationem de suo objecto. Agitur in illo loco de fide, in quantum generat fiduciam (n° 178) et fides Petri mqdica dicitur, quatenus terror ex impetu ventorum conceptus superabat fiduciam ex fide generatam, quod minorem fidei intensitatem arguit. 232 C 3, A. 4. — SUBJECTUM jPIDEI salutis. Pendet autem tum a propria cujusque cooperatione, turn ultimo a mensura gratiae; unde quotidie precamur: Domine, adauge nobis fidem! Art. V De subjecto et necessitate fidei I. Subjectum. Quum de solo actu, non de habitu fidei dicamus, breves esse possumus. 1° Angeli et beati actum fidei non habent. — Certum est ex s. Scriptura: I Cor. 13, 9—13; II Cor. 5, 7. — s.thomas: „Fides in sui ratione habet imperfectionem, quae est ex parte subjecti, ut scil. credens non videat id, quod credit; beatitudo autem de sui ratione habet perfectionem ex parte subjecti, ut scil. beatus videat id, quo beatiflcatur.... Unde manifestum est, quod impossibile est quod fides maneat simul et beatitudo in eodem subjecto" — Pleniorem explicationem habes v. g. apud Pesch 2. 2° Daemones et damnati actum fidei non habent. — Ratio: carent tum gratiae auxilio, tum bona voluntate, quae ad credendum fide simplicis auctoritatis omnino requiritur *.' 3° Haeretici formales ne quidem de veritatibus revelatis, quas admittunt, actum fidei divinae habent. ~ Fides divina importat assensum firmissimum propter auctoritatem Dei, super omnia aestimatam. Jam qui unam doctrinam, satis sibi propositam ut revelatam, admittere renuit, evidenter ostendit, se auctoritatem Dei non super omnia aestimare, sed propriae electioni postponere. „Unde manifestum est, quod talis haereticus circa unum artieuhtm fidem non habet de aliis articulis, sed opinionem quamdam secundum propriam voluntatem"4. Hinc Leo xni: „Qui enim sumunt de doctrina christiana quod malunt, ii Judicio suo nituntur, non fide: iidem minime in captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi, sibimetipsis verius obtemperant, quam Deo" 5. 1 )fi Ti. ii, II, 67, 3c. — 1 Proel. dogm. t. viii, n° 397 seq. — ' Cfr. supra n°316. — 4 S. Th. i, II, 5, 3 c. — 5 Ene. Satis cognitum, 29 Jun. 1896 (Leonis XIII albe. eet. Ed. Desclée. t. vi, p. 171). C. 3, A. 5. — SUBJECTUM FIDEI 233 Verum quidem est haereticos et incredulos vix umquam diserte impugnare auctoritatem Dei, sed potius ex professo rejicere aut in dubium revocare factum revelationis, vel universim vel saltem pro determinata doctrina. Nihilominus exinde a peccato haereseos aut infidelitatis non excusantur. Revelationem sacrae doctrinae satis cognoscunt (secus enim haeretici formales aut infideles positivi non sunt, sed inculpabiliter errantes) et nihilominus eam admittere nolunt; ut autem officio credendi nimis aperto se subtrahant, sibi creant aut saltem unice attendunt diffkultates revelationem talis doctrinae obnubilantes, et ita praecise ex defectu voluntatis credendi, studiose sibi praeparant ignorantiam quamdam voluntariam circa factum revelationis; quod revera nihil aliud est quam fucum sibi et aliis racer e l. Alia omnino ratione judicandum est de iis, qui citra gravem suam culpam ab ecclesia exsulant. Qui infans valide baptizatur, recipit virtutem infusam fidei, quam retinet quamdiu non commiserit aliquod [formale peccatum infidelitatis. Quodsi inter acatholicos nutritus, Christi ecclesiam inculpabiliter ignorando, sectae adhaereat, habebit actum fldei salutaris de omnibus doctrinis revelatis, quas tenuerit. Quoad doctrinas non revelatas, quas forsan cum sua secta admittet, valent ea quae supra 2 diximus. Et merito observat cl. BROUWER: „Si, oborto dubio [serio] de veritate suae sectae, veritatem inquirere negligit, graviter peccat, nee tarnen semper habitum fldei amittit; nam gravis ista negligentia non semper importat deliberatam dubitatiomen aut negationem auctoritatis divinae, nee necessario expellit pium credulitatis affectum, quo paratus est veritati sufficienter propositae fidem adhibere. A fortiori habitus fldei non expellitur, si serium instituit examen circa veritatem, licet interim, dubitans quaenam sit vera Christi ecclesia, assensum fldei suspendat, paratus fidem praestare quamprimum veritas sufficienter innotescat" s. 1 Eadem ratione qui legitimo superiori obedire detractant, saepe non concedunt, se auctoritati legi time constitutae cedere nolle, sed potius factum justi praecepti obscurare nltuntur, dicendo v. g. superiorem non rite edoctum esse de adjunctis, iis malevolorum opera nimis infensum esse, eet. — 3 Cfr. supra n» 305. — » De fide divina, p. 197. 234 C 3, A. 5. - ABSOLUTA NECESSITAS FIDEI PROPRIE DICTAE 323. II. Necesaitas fidei alia est medü. alia solius praecepti1; banc moraUstis relinquendo, illam tantum considetamus. Porro necessitas fidei actualis solos adultos respfcihac wspicere potest; infantes salvantur fide habituali. quam baptismate acqttirunt. His igitur praesuppositis et misso etiam errore rationaÜstarum. qui. ipsam revelationem excludendo, necessaria consequentie etiam fidem respuunt, duplex remanet quaestio, altera de absoluta necessitate fidei proprie dictae. altera de necessario ejus objecto. 1° Num actus fidei proprie dictae absolute necessarius sit ad justificationem et salutem. - Pauci quidam theologi, ut voluntatem Dei salvandi omnes homines facilius conciliarent cum impossibilitate. qua multi gentiles a cognoscenda revelatione impediri videntur, statuerunt necessitatem fidei stricte dictae non esse absolntam, sed pro hominibus supernaturalem revelationem invincibiliter ignorantibus sufficere fidem quamdam late dictam, notitiam scil de Deo exsistenti et remuneratore haustam ex testimonio creaturarum, quod sensu quodam impropri revelatio vocari potest2. Alii hanc sententiam ita correxerunt, ut dicerent, sufficere nofirtam ut supra. i. e. ex parte objecti formalis naturalem, si sit supetnaturalis ex parte principii, i. e. si eliciatur sub auxilio gratiae elevantis. Haec opinio, quae olim Ripaldae (f 1648) placuit. quin eam amplecti auderet8, nostris diebus defenditur a cl. Gutberlet * et G. Komngs . Argumenta hujus opinionis sunt: a. nonnulli textus Scripturae, quibus commendatur cognitio de Deo et lege naturali excreatuns; unde concludendum autumant, etiam hanc cognitionem defectu revelationis hominem ad finem suum perducere posse6 b. Idem apertius insilWant, imo aliquando docent nonnulli patres, imprimis antiquiores 7. c. N*Ua ratio intrinseca absolutam necessitatem fidei stricte dictae probat. i Explicationem hujus distinctionis habes in Tract £^jN& XcSnm * Ita Andr. Vega et Soto (qui tarnen sententiam ^^^^f^^ De Virt. p. 291. - 3 De Ente supern. disp. BO. n« 118 --123 et De ft*fe™K 17, n« 142-219. - * Heinrich—Gutberlet, ^£m. 7A^l. T.wm,p.iVi »^ contoa quem scripserunt F. schmid, Die ^^^/^^U^^ Menschheit^m, P- 65 seq. et w. hese Der hetlsnotwemügt'Me " o. konings,-D* Gratia actuali, 1907, p. 113. - • Cfr v g. Sap 13, 1_seq.,,Proyh M sea : Act. 14, 16 (lege annot. Allioli in h. 1. , 17, 26,Sfit[.tRom. 1, ™ seq- *, Sti6 _ » V. g. s. Justinus, Clemens alex., Athanasius, Chryswtomus, Augustinus, auctor op. De vocatione omnium gentütm; cfr. schmto, 1. c., p. l* seq. C. 3, A. 5. — ABSOLUTA NECESSITAS FIDEI PROPRIE DICTAE 235 Nihilominus sententia communissima absolutam necessitatem 324. actus fldei ad justificationem tuetur. Dico: actus fldei, seu fidei in actu, nam necessitas fidei proprie dictae in voto (implicito) a nemine negatur. Haec doctrina probatur. 1° Ex s. Scriptura. Textus principalis est: „Sine fide impossibile est placere Deo; credere enim oportet accedentem ad Deum quia est et inquirentibus se remunerator sit" Prima facie patet, agi non de mero praecepto, sed de medio necessario. Requiritur fides actualis, qua scil. creduntur duae veritates diserte adjectae. Neque intellegi potest fides in sensu improprio, nam integrum caput tractat de ea fide, quae est „sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium". — Loei autem, qui naturalem cognitionem Dei legisque naturalis commendant, intellegi possunt de indirecta utilitate hujus cognitionis ad salutem, quatenus aut negative ad fidem praeparat, aut conservationem primitivae revelationis faciliorem reddebat2. 2° Ex Traditione. Etsi patres necessitatem fidei saepissime docent et multum inculcant, quaestionem peculiarem de qua in praesenti agimus ex professo non tractarunt, hinc saepe non ita facile dijudicatur, num pro omni casu praecise fidem in sensu stricto requirant; quinimo fatendum est, quaedam effata, imprimis apud antiquiores, benigniori sententiae favere s. Verum ex principiis catholicis genuinus sensus traditionis, apud antiquos non ita manifestus, declaratur consensu manifeste posteriorum. Porro consensus scholarum per plura saecula talis est, ut Ripalda hac praecise de causa sententiam, in quam inclinabat, probabilem dicere non auderet4. Quinimo huic doctrinae scholarum, ut parum dicam, aperte favent concilia trid. et vatic, Conc. trid. in decreto de justificatione, primum dicit, homines disponi „ad ipsam justitiam, dum fidem ex auditu concipientes libere moventur in Deum, credentes vera esse, quae divinitus revelata et promissa sunt", et laudat verba Scripturae: „Credere oportet accedentem ad Deum" eet, (S. 6, cp. 6); deinde enumerando causas justificationis docet, causam 1 Heb. II, 6. Alii loei sunt Rom. 1, 17; Heb. 10, 38; Gal. 2, 16. — > Cfr. Schmid, 1. c, p. 113. — 1 Doctrinam patristicam sollicite exquirit et explicat LIESE, op. c. — * De Ente Supern. 1. c. n» 123; De fide, L c. n» 213. 236 C. 3, A. 5. - NECESSITAS ABSOLUTA FIDEI PROPRIE DICTAE instrumentalem esse baptismum, „quod est sacramentum fidei, sine qua nulli umquam contigit justifieatio" (cp. 7); denique declarat, verba apostoli, hominem justificari per fidem, intelligenda esse „in eo sensu, quem perpetuus ecclesiae catholicae sensus tenuit et expressit, ut scil, per fidem ideo justificari dicamur, quia fides est humanae salutis initium, fundamentem et radix omnis justificationis sine qua impossibile est placere Deo et ad fihorum ejus consortium pervenire" (cp. 8), Numquid rationabiliter sustineri potest, concilium, dicendo nulli umquam contigisse justificationem sine fide (cp. 7), et impossibile esse placere Deo sine fide (cp. 8), aliam adhuc fidem intellexisse praeter eam, quam paulo antea (cp. 6) descripserat, scil. fidem in sensu proprio? Conc, vatic. post definitionem fidei, aliaque quae apertissime solam fidem in sensu proprio respiciunt. adjicit: „Quoniam vero sine fide impossibile est placere Deo, et ad filiorum ej^Stconsortium pervenire; ideo nemini umquam sine illa contigit justifieatio, nee ullus nisi in ea perseveraverit usque in finem vitam aeternam assequetur" $ 3° Ratione interna. Concedendum putamus, solis rationibus intestinis absolutam necessitatem fidei in sensu stricto non plene probari. Spectata potentia Dei absoluta, non videtur repugnare, quominus homo, habens cognitionem de exsistentia Dei remuneratoris 3, ratione objecti formalis naturalem sed ratione principii supernaturalem, i. e. gratia elevanti nobilitatam, hac cognitione praelucente ad actum perfecti amoris (iterum ratione solius principii supernaturalem) perveniat, et ita sufficienter disponatur ad justificationem. Nihilominus minus congruum videtur, ut homo ratione utens ad » Const. De fide, cp. 3. Cf., tarnen Coll. loc. VII p. 160 et 178. — Praeterea Innoncenüus XI a. 1679 proscripat prop.: ,JFides late düla. ex testimonio creaturarum similive motivo ad justificationem sufficit." Nihilominus.haec damnatie- rem non plene conficit. Propositio una cum mnltis aliis damnata est „prout jacent, ut minimum tamquam scandalosae et ia praxi pernicioBac. Atqui, ita Gutberlet (1. c, p. 494), propositio hanc censuram meretnx, qma nimis generalis est, primo enim non distinguit cognitionem ex parte prmcipn naturalem et supernaturalem, deinde sufficientiam cognitionis haustae ex oreatuns non coarctet ad eos, qui supernaturalem revelationem ignorant. — 2 HuJusmodi cognitio remunerationem supernaturalem non positive excludit, sed ab ea praescindit. C. 3, A. 5. - NECESSITAS ABSOLUTA FIDEI PROPRIE DICTAE 237 amicabilem conjunctionem cum Deo (justificationem) et inde profluentem fruitionem Dei supernaturalem admittatur, quin prius cognoverit, hujusmodi amicitiam et fruitionem sibi a Deo offerri, qum proinde illas determinate appetere potuerit. Siquidem naturae rationali non decet operari absque cognitione finis determinati, aut perduci ad finem, cujus exsistentiam ne suspicaverit quidem. Quum igitur harum rerum, i. e. conjunctionis amicabilis cum Deo per gratiam et gloriam, nullam notitiam habere possimus nisi per fidem proprie dictam, Deus lege positiva quidem sed admodum congruent!, imo connaturali ordinavit, ut nemo umquam absque actu fidei ad justificationem perveniat1. Ad quaestionem, qua cettudine doctrina de absolute necessitate 326. fldei proprie sumptae retinenda sit, haec. SUAREZ: „Assertionem secundum quam nullus omnino in ullo tempore, loco vel occasione sine actu fldei justificari potuerit, in .eo gradu certam esse censeo. ut absque errore in fide negari nequeat" !. CANUS: „Erroneum est, atque forsitan haereticum asserere, quemquam adultum sine fide per solam naturae cognitionem justificari" 3. Quibus relatis, et praemissa observatione Suarezium et Canum hvpothesim cognitionis ex creaturis quidem haustae sed per 'gratiam etevantem nobilitatae diserte non considerasse, haec subjungit cl. ScHMID: „Nos a judicio tam severo abstinendum ducimus et prudentiam commendamus; nihilominus theoria Gutberlet nostro judicio opinionibus probabilibus accenseri non meretur, unde theologia catholica ei serio attendere nequit" *. 2. Quaenam veritates necessitate medii explicite credendae sint. — 327. Vera fldes necessario universalis est, hoe sensu, quod omnia quae Deus revelavit et ecclesia credenda proponit, saltem implicite 1 Haec ordinatio, supposita universali voluntate salvifica, necessario importat, Deum cuilibet adulto providere media saltem remote sufficientia ad actum fidei in sensu stricto, ita ut nemo citra propriam culpam per ttrtam vitam necessaria cognitione veritatis revelatae careat. Quomodo autem haec providentia secundum theologorum explicationem verificetur, dicemus in tract De Gratia. — » De Fide, disp. 12, s. 2, n° 5. — 3 Relect. de Sacr p 2. q 2 (apud SCHMID, 1. c, p. 110). — 4 L. c, p. 110—1J2. 238 C 3, A. 5. - NECESSARIA MEDII complecti debeat \ Verum actus fldei elici nequit, quin aliquod saltem objectum materiale explicite tangat; quaeritur igitur quasnam veritates ille actus fldei, qui absolute necessarius est ad justificationem et salutem, attingere debeat explicite, i. e. sub propriis terminis. Porro (quamdiu praescinditur ab accuratiore determinatione sensus, de quo infra) omnes consentiunt, necessitate medii explicite credendos esse duos articulos, quos Ep. ad. Heb. diserte proponit, np. quod Deus exsistit et quod inquirentibus se remunerator est*. 328. Disputatur autem num post Evangelium promulgatum necessitate medii explicite credenda sint mysteria ss. Trinitatis et Christi redemptoris (sub quo alii plus alii minus comprehendunt). Dico: post Evangelium promulgatum, nam omnibus fatentibus sub lege veteri nee ss, Trinitas nee Redemptio per Deum incarnatum et morientem ita clare revelatae fuerunt, ut ab omnibus possent agnosd, Sententia affirmans imprimis nititur effatis s. Scripturae, quae fidem in Christum ut necessariam ad salutem requirunt3. Hinc autem inferri solet necessitas fidei explicitae in ss, Trinitatem, nam „mysterium incarnationis Christi explicite credi non potest sine fide Trinitatis, "quia in mysterio incarnationis Christi hoe continetur, quod Filius Dei carnem assumpserit, quod per gratiam Spiritus s. mundum renovaverit, et iterum quod de Spiritu s. conceptus fuerit" *. Sententia negans6 contendit, necessitatem medii pro his mysteriis probari non posse, neque ex natura rei rationibus intestinis (secus enim etiam ante Christum affuisset), neque positiva ordinatione Dei in Novo Testamento. Effata enim Scripturae quae afferuntur aut effleaciam tantum fidei in Christum extollunt, aut loquuntur de necessitate meritorum et gratiae Christi, aut intellegi possunt de necessitate fidei implicitae et explicitae supposito facto praedi- ' Cfr supra n° 184 c. et 211. — J Pro memoria tantum adjicimus prop. ab Innocenfio XI damnatam: Nonnisi fides unius Dei necessaria videtur necessitate medii, non autem explicita remuneratoris. denz. n° 1172. — Jo. S, 14 seq.; 5, 24; 8, 24; 11, 25; 17, 3; Act. 4, 11-12; 26, 15-18; Rotn- \ 22—23- Gal 2 16 Ceterum cfr. Billttart. De fide, diss. 6, art. i. —*s.in. II, II 2, 8 c. — 5 Cfr. v.s. Suarez, De Fide, disp. 12, s, 4; Lugo, De Fide, disp.'l2', n° 91 seq.; SCHMTO, 1. c, p. 130 seq. c. 3, A. 5, — necessaria medii 239 cationis. Mysterium ss. Trinitatis quod spectat, addunt fidem explicitam Redemptionis, i. e. Dei incarnati et pro nobis morientis saltem in confuso haberi posse quin explicite cognoscatur trinitas personarum in Deo. Speculative loquendo sententia negans videtur longe probabilior, 329. saltem si intellegatur necessitas medii absoluta seu indispensabilis. Nam per viam ordinariam nemo adultus ad justificationem perveniet nisi prius explicite in Christum redemptorem et ita in ss. Trinitatem crediderit. Quomodo enim sine hac fide ecclesiam ingredi et fidem suscipere vellet? Hinc etiam explicari putamus distinctionem, quam ponunt nonnulli ex patronis sententiae negantis, dicendo, fidem explicitam horum mysteriorum in N. T. esse medium necessarium in re vel in voto h Nam qui extraordinarie absque actuali cognitione Trinitatis et Redemptionis justificatus esset, certe quam primum hos articulos addiscere deberet, ut viam salutis ordinariam, ecclesiam scil. Christi, ingredi vel in ea remanere posset. Practice autem, quamdiu fieri potest, sequenda est sententia afhrmans, quae est tutior *. Scholion, De sensu duorum articulorum principalium. — Com- 330. munis doctrina est, vi secundi articuli credendum esse Deum remuneratorem, non utcumque, sed in ordine supernaturali. Et ita veritas necessitate medii fide tenenda differt a veritate, quam naturali ratione cognoscere possumus. Minime tarnen requiritur in credenti notio distincta praemii supernaturalis, sed sufficit ut apprehendatur sub notione confusa praemii revelatione promissi. Et ita res practice 1 Suarez, 1. c, n° 19; De Lugo, ï. c, n° 107. — * Ab innocentio XI damnata est prop.: „Absolutionis capax est homo, quamtumvis laboret ignorantia mysteriorun^fidei, et etiamsi per negligentiam etiam culpabilem nesciat mysterium se. Trinitatis et Incarnationis d. n. J. c." (Denz. n° 1214). Ad quaestionem: „Utrum antequam adulto conferatur baptismus minister teneatur ei explicare omnia fidei nostrae mysteria, praesertim si est moribundus, quia hoe perturbaret mentem illius. An non sufficeret, si moribundus promitteret fore ut ubi e morbo convalescet, instruendum se curet."; S. Cong. Jnquis. respondit: „Non sufficere promissionem, sed missionarium teneri adulto etiam moribundo, qui incapax omnino non sit, explicare mysteria fidei, quae sunt necessaria necessitate medii, ut sunt praecipue mysteria Trinitatis et Incarnationis." Deer. 25 Jan. 1703, iterum datum 30 Mart. 1898; cfr. Arch. f. k. Kirekenrecht, 1898, p. 79t. 240 C. 3, A. 5, — QUO SENSU CREDENDA EXSISTENTIA DEI nullam difficultatem parit, quicumque enim fide proprie dicta i. e. propter auctoritatem Dei revelantis, credit, Deum inquirentes se remuneraturum esse, eo ipso credit, Deum remuneraturum esse secundum suam promissionem. Primum articulum multi theologi intellegunt de nuda exsistentia unius veri Dei; sed melius dicitur vi hujus articuli credendam esse exsistentiam Dei, ut est causa gratiae seu justificatioHis, ut est supernaturaliter cum hominibus communkans, ut est adjuvans hominem ad finem supernaturalem, ut habens providentiam de homine ultra exigentiam naturae; quae omnia in unum recidunt. 1 — Sane nulla ratio, interna assignari potest, quare absolute necessarium esset pro omni homine fide proprie dicta credere hunc acticulum distinctum, si nihil complecteret quod naturalem rationem superat. Si necessaria medii coarcta'rentur ad nudam exsistentiam summi Numinis, qui sit remunerator supernaturalis, quare non sufficeret philosopho scire exsistentiam Dei et credere remuneratorem supernaturalem? Hinc s. THOMAS ad objectionem: „Actus fidei non requiritur ad justificationem, nisi in quantum per fidem homo cognoscit Deum; sed etiam per cognitionem naturalem potest homo Deum cognoscere; ergo non requiritur actus fidei ad justificationem", respondet; , .Dicendum quod per cognitionem naturalem homo non convertitur in Deum, in quantum est objectum beatitudinis et justijjcationis causa: unde* talis Cognitio non sufficit ad justificationem" 2. Et alibi: „Dicendum, quod Deum esse simpliciter non est articulus [fidei], sed Deum esse, sicut fides supponit, scil. habentem curam de omnibus, temunerantem et punientem, ut patet per apostolum Heb. 11, qui si«qdeterminat quia est et quia. remunerator est" % i— Ceterum etiam haec differentia practicam difficultatem non habet. Nemo catholicus ambigit, vi duorum articulorum creden- 1 Cfr. v. g. Billuaet, De fide, diss. 3, a. 1. dico 2; Bnj»ot, De virt,ittf. p. 325—326. — 1 S. Ih. I, II, 113, 4 ad 3. — » In III SeiO. &sX. 25, q. 1, a. 2, ad 2. Alio ordme sed in eumdem sensum completum hos duos articulos exponit Scheeben : „Accedentem ad Deum oportet credere, quia est (namlich 4U nicht bloss utcumque, sondern est inquirendus, also als Gegenstand des beseligenden Besitzes) et inquirentibus se remunerator sit (d. h. der uns durch seine Macht und Güte in den Besitz seiner selbst setzt)". Handb. der kath. Dogm, I, p. 305. Huic explicationi favet 5. Th. II, U, 1. 7c. app. — habftudo fidei et rationis 241 dum esse Deum modo supernaturali tum nobis providentem seu adjuvantem, tum nos remunerantem. Quicumque autem fide proprie dicta credit Deum exsistere, necessario credit Deum, ut se modo supernaturali revelantem, i. e. ut ultra naturae exigentiam nobiscum communkantem, idque (ut patet ex altero articulo adjecto) in ordine ad supernaturalem remunerationem. APPENDIX De habitudine FroEi et rationis1 Pro complemento doctrinae breviter consideranda est mutua relatio fidei et rationis, de qua conc. vatic. const. De fide, cp. 4 ■ Nomine fidei intelligitur fldes tum subjectiva tum objectiva, nomine rationis designatur non solum principium naturale cognitionis intellectivae, sed etiam scientiae naturales. Assertio 1. Fides et ratio constituunt duplicem ordinem cog- 331. nitionis, ab invicem vere distinctum. jfyjd*i. Tenendum est: a. contra fideistas seu traditionalistas, qui, docendo rationem ex se nullum veritatem idealem certo cognoscere posse, fidem primitivae revelationis unicum fontem nostrae cognitionis de rebus methaphysicis et moralibus statuebant. — b, Contra rationalistas, qui rationem unicum cognitionis principium proclamando, docent nullam dari veritatem, quam ratio ex suis principiis invenire nequeat3. — Nonnulli semi-raöonalistae dixerunt, nullam dari veritatem, quam ratio, dummodo illi revelatione proponatur, intellegere ac demonstrare non valeat8. Fides et cognitio naturalis differunt: a. Principio, quod in scientia naturali est solus intellectus, in fide intellectus supernaturali lumine auctus. 1 Cfr. v. g. V. Cathhein. Gümben u. Wissen (1903). cp. iii; Einig, Glauben vnd Wissen in weckselseitiger Föreierung, 1906. — " Syll. prop. 4; Gene. vatic. const. Be fide, can. ii, 3. — » Giinther, Froschammer. 16 242 APP. - FIDES ET RATIO VERE DISTINGUUNTUR b. Objecto materiali; scientia illas tantum complectitur veritates, quae rationis ambitum non excedunt; fides autem etiam et primario versatur circa res, quae intellectum superant: mysteria. c. Objecto jormali seu motivo, quod in scientia est evidentia rei (aut auctoritas humana), in fide auctoritas Dei revelantis. 332. Inferes, fidem sub triplici respectu scientiam superare: habet siquidem principium nobilius, objectum altius, motivum praestantius. Sequitur in rebus religiosis, rationem fidei (philosophiam theologiae) ancillari, non dominari debere h Leo XIII: „Cum compertum sit plurimas ex ordine supernaturali veritates esse accipiendas, quae cujuslibet ingenii longe vincunt acumen, ratio humana propriae infirmitatis conscia, majora se affectare non audeat, neque easdem veritates negare, neve propria virtute metiri, neu pro libitu interpretari; sed ea potius plena atque humili fide suscipiat et summi honoris loco [habeat, in modum ancillae et pedissequae famulari coelestibus doe trinis, easque ratione Dei beneficio attingere" *. 333. Asserfdo 2. Inter fidem et rationem nulla umquam vera dissensio exsistere potest. Conc. vatic: „Etsi fides sit supra rationem, nulla tarnen umquam inter fidem et rationem vera dissensio esse potest. cum idem Deus, qui mysteria revelat et fidem infundit, animo humano rationis lumen indiderit, Deus autem negare seipsum non possit, nee verum vero umquam contradicere. Inanis autem hujus contradictionis species inde potissimum oritur, quod vel fidei dogmata ad mentem ecclesiae intellecta et exposita non fuerint, vel opinionum commenta pro rationis effatis habeantur" 3. 334. Objici solet effatum TertüLLIANI: „Credo, quia ineptum". Hesp. Marcion veritatem carnis Christi negabat, quia ipsi s tul tum videbatur admittere Deum in utero Virginis latentem, in pannis vagientem, eet. Tertullianus respondit: secundum ipsius Christi et b. Pauli verba, nonnulla inveniri debent in Evangelio, quae homi- nibus stulta videantur et confusionem generent K Atqui nihil stulti, 1 Ep. Pii IX ad Ep. colon. 15 Jun. 1867. — * Ene. Aeterni Patris, in Alloc, Leonis XIII (Ed. Desclée) I, p. 94. — J Const. De Fide, cp. 4. — 4 Luc. 9, 26: „Qui me erubuerit et meos sermones, hunc Filius hominis erubescet, cum venerit in majestate sua" — I Cor. 1, 23: „Nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam". APP. — INTER FIDEM ET RATIONEM NULLA DISSENSIO 243 nihil indigni in Evangelio invenio nisi humilitates Dei incarnati: „Alias non invenio materias confusionis, quae me per contemptum ruboris probent bene impudentem et feliciter stultum. Crudfixus est Dei filius; non pudet, quia pudendum! Et mortuus est Dei fllius; prorsus credibile, quia ineptum est! Et sepultus resurrexit; certum est, quia impossibile!" l. —< Necesse non est, admirari rethoricam doctoris africani, sed sensus in contextu nullam difficultatem habet. Assertio 3, Fides et ratio „opem sibi mutuam ferunt" 2 335. 1° Ratio opitulatur fidei, nam: a. „Recta ratio fidei fundamenta demonstrat". Probando exsistentiam Dei et praecipua ejus attributa, libertatem et immortahV tatem animae humanae, exsistentiam revelationis, veritatem ecclesiae catholicae, ratio viam sternit ad fidem: apologetica. b. Ratio „fidei lumine illustrata, rerum divinarum scientiam [s. theologiam] excolit". Veritates revelatas e fontibus revelationis eruit et probat: theologia positiva; earum sensumuberius exponere satagit; eas analogiis e rebus naturalibus petitis illustrat et commendat; nexum, quem inter se et cum veritatibus rationalibus habent, manifestat; totam doctrinam sacram in unum systema congerit: theologia scholasticaS', Similiter ratio veritates fidei defendit, ostendendo eas contradictionis accusari non posse, aut (contra haereticos) eas in fontibus revelationis vere contineri: theologia polemica. 2° Fides opitulatur rationi, nam: 336. a. „Rationem ab erroribus liberat". Philosopho christiano fides est velut „stella rectrix", cujus luce a multis erroribus imprimis in materia religionis et ethicae naturalis praeservatur, uti facile patet, si philosophia christiana comparatur cum lucubrationibus tum antiquorum tum recentiorum, qui revelationem aut ignorarunt aut neglexerunt., b. „Rationem multiplici cognitione instruit"; cognitione scil. 1 De carne Christi, 5. — 1 Verba sunt conc. vatic. 1. c; cfr. Ene. Aelerni Pair is, 1. c, p. 90—96. 244 APP. _ FIDES ET RATIO INVICEM OPITULANTUR tum plurium veritatum, quae, etsi bumanae rationi per se imperviae non sunt, per fidem citius, certius, communius percipiuntur; tum mysteriorum, quae rationis captum excedunt. Verum quidem est, mysteria revelata a nobis non cognosci scientifice, ita np. ut positive intellegantur, ex principiis rationalibus demonstrentur, inter ambitum alicujus scientiae locum suum inveniant. Nihilominus fides mysteriorum summam cognitionis nostrae vere auget, idque in materia nobilissima nee sine magna utilitate practica. Siquidem minime verum est, mysteria revelata nullum sensum positivum menti afferre. 337. Scholion. Ex dictis facile respondetur iis, qui fidem et ecclesiam scientiarum culturae obesse dictitant. 1° Altissime persuasum ecclesiae est, nullum verae scientiae eventum fidei contradicere posse; hinc non est, quare cultores SCientiarum eorumque investigationes timeret. Quum autem commoda, ex artium ac disciplinarum progressu ad humanam vitam dimanantia, nee ignoret nee despiciat; quum praeterea sciat, vix ullam dari disciplinam, quae, proprius remotius, ad defensionem fidei et scientiae theologicae progressum non conferat, ecclesia studia etiam profana aestimat, commendat, imo pro viribus promovere solet. Sane religionem et bonos mores pluris aestimat quam scientiam atque culturam, quippe quae et inferioris ordinis bona sunt et minorem populis utilitatem afferunt. Quodsi in iis, quae 'religionem ejusque fundamenta nonnihil tangunt, prudentiam quandoque commendat, nee statim omnibus acclamat, quae aut satis temere proferuntur, aut vix dissimulata intentione religionem impugnandi ventilantur, ét jure suo utitur, ét ipsi verae scientiae dignitati consulit. Siquidem scientiarum profectui inconsulta novitatis prurigo non minus nocet quam conservatismus immobilis. 338. 2° Neque verum est, ecclesiam justam libertatem scientiae praeripere. Non prohibet, quominus singulae disciplinae propriis principiis, propriaque methodo in sua ditione utantur; non exigit, ut aliquid tamquam scientiae eventus accipiatur quod talis non est; non vetat, quominus omnia retineantur, quae reapse evidenti APP. — FIDES ET ECCLESIA SCIENTIAE NON NOCENT 245 ratione probantur. — Unum cavet, ne tamquam legitima scientiae conclusio accipiatur sententia, quae sive immediate, sive mediate revelato dogmati certo opponitur, et quae proinde falsa est. Atqui hac agendi ratione scientiarum cultores legitima libertate non magis fraudantur, quam nauta qui apposito lumine monetur, ut latentem scopulum evitet, aut disdpulus, cui magister veram quaestionis arithmeticae solutionem in antecessum indicavit. Numquid scientiae errore proficiunt aut eruditierrandonobilitantur? Nonne omnis scientia natura sua ligatur veritate? Unum concedimus. Ubi sententia, quae habetur conclusio aut 339. postulatum scientiae, judicatur a magisterio authentico non infallibili, error non est omnino impossibilis- Igitur absolute loquendo fieri potest, ut per hujusmodi judicium libertas eruditorum ad tempus plus aequo restringatur et scientiae profectus aliquantulum impediatur. At casus ille est exceptio, quae non nisi per acddens occurrit et, teste historia, perquam rarissime evenit. Damnum igitur, quod scientia in aliquo casu particulari subire forte poterit (non a fide, nee stricte loquendo ab ecclesia, sed) a fallibili tribunali ecclesiastico, damnum illud compensatur et longe superatur utilitatibus, quas fides et ecclesia, imo ipsa illa tribunalia ecclesiastica ei in aliis attulerunt. Quodsi quaesieris, quid hucusque magis obfuerit scientiarum profectui et imprimis bono communi societatis, rarissimus ille error tribunalium ecclesiasticorum an praeacceptae opiniones eorum, qui nihil magis curant, quam ut apparatu sdentifico undique collecto, religionem, fidem, ecclesiam impugnent, responsum haud dubium est. INDEX ANALYCTICUS DE FONTIBUS REVELATIONIS Pag. Introductie CAPUT L De s. Scriptura 7 Art. I. De canone s. Scripturae 8 Art. II. De exsistentia inspirationis 17 Art. üt. De natura et consectariis inspirationis 35 Art. IV. De iis, quae ad usum s. Scripturae pertinent 67 % 1. De s. Scripturae sensu 67 § 2. De s. Scripturae interpretatione et lectione 72 % 3. De authentia Vulgatae 85 CAPUT II. De s. Traditione 92 Art. L De s. Traditionis exsistentia 97 Art. II. De s. Traditionis conservatione 105 Art. DX De quibusdam monumentis Traditionis in specie .... 113 $ 1. De Symbolis fidei 113 $ 2. De Scriptis ss. Patrum 116 DE FIDE DIVINA Introductie; De notione et divisione fidei 124 CAPUT I. De objecto fidei divinae 129 Art. I. De objecto formali fidei divinae 130 Art. II. De objecto materiali fidei simpliciter divinae 134 art. III. De objecto materiali fidei divino-catholicae 144 Art. IV. De incremento objecti materialis fidei catholicae .... 150 Art. V. De veritatibus theologicis 172 Art. VI. De censuris theologicis 184 CAPUT II. De actu fidei divinae 190 Art. I. De principiis subjectivis actus fidei 191 Art. II. De praeparatione actus fidei 194 $ 1. De praeparatione fidei ex parte intellectus 194 $ 2. De praeparatione fidei ex parte voluntatis 204 Art. III. De analysi fidei 209 art. IV. De proprietatibus fidei 220 Abt. V. De subjecto et necessitate fidei • 232 Appendix. De habitudine fidei et rationis 241 Index alphabeticus 247 INDEX ALPHABETICUS (Numeri h 'AvayiyvcDOxófiea, 13, 16. Analogia fidei in interpretanda Scriptura, 80. Analysis fidei, 209; sententia Suarez, 211; — Lugonis, 212; — BUlot, 214. 'AvriXsyófieva, 9, 16. Apocryphum, quid, 9; 11. Apostolatus, num criterium inspirationis, 30. Apostoli, eorum scientia religionis perfectissima, 154. Apostolicum symbolum, 113. Apparentia externa quoad phaenomena naturae, 54. Approbatio Dei pro iis quae in Scriptura referuntur, 49, 56, — ecclesiastica revelationis privatae, 143; — conciliorum particularium, 145. Articulus fidei, quid, 149, — distinctio art. fundamentalium et non-fundamentalium, 150. Assensus fidei num virtualiter duplex, 210, 215 — num conclusio logica, 219. Assensus religiosus, quid, 179, debetur magisterio authentico, 180, 183. Assensus theologicus, 174. Auctor Scripturae Deus, 18, — principalis et instrumentalis, 36, habitudo eorum ad invicem 36, 37, ad effectum, 40; — ant paginas) secundarius, vide hagiographus. Auctoritas Dei revelantis est objectum formale fidei, 131; — ss. patrum in interpretanda Scriptura, 79; in materia traditionis, 118, — theologorum, 121, 146. S. Augustinus pluralitatem sensus literalis admisit, 69; dicit s. Hieronymum dictante ,,s. Spiritu" scripsisse, 29; inspirationem non limitat ad res religiosas, 34. Authentia Vulgatae, 85. Authentica propositio, quomodo habeatur, 178, ei debetur assensus religiosus, 178. Avz6mmia Scripturae, 18. Bainvel citatur, 203, 206, 208. Bavinck de jure cujuslibet fidelis contra ecclesiam, 4; — de periculis doctrinam de perspicuitate Scripturae sequentibus, 73; testatur primis temporibus traditionem magni fuisse aestimatam, 102, 105. Beati actum fidei non habent, 232. Bonfrère docuit inspirationem concomitantem, 37. Caiphas non potest aequiparari hagiographis, 49. 248 Calvinis de avrómona Scripturae, 18. Canon Scripturae quid, 8; alexandr. 10, palaestin., 10, trident. 11; protestantium, 10; libri proto- et deutero-canonici, 9; probatur canon tridentinus, 11. Canonicitas, 8; — s. librorum probatur, 11; dubitationes patrum de quibusdam libris, 12, 15, 16. Canon Vinc. lerin. 111. Captivatio intellectus, quid, 228. Causa efficieais explicationis dogmatum, 163. Causa principalis, quid faciat respectu instrumenti, 36. Catholici duos agnoscunt fontes revelationis, 3, 96; duplicem regulam fidei, 4. Censura theologica, 184; — doctrinalis et authentica, 184; modi, quibus infligitur, 185; censurarum explicatio, 186; propositionum damnatarum usus, 188. Certitudo de facto revelationis ante fidem requisita, 195; sufficit moralis, et vulgaris, 195; imo et respectiva, 196; qua ratione catholici rudes et pueri eam habere soleant, 198; num in catholico inculpabiliter labefactari possit, 201. Charitas quo sensu forma fidei, 128. Chiliasmus apud veteres patres, 119. Citationes explicitae in Scriptura, 56; implicitae, 56. Commercium ecclesiarum primis saeculis, 108. Commissio pontificia de re biblica de citationibus implicitis, 56; de externa tantum apparentia historiae, 62; de indole historica, 3 priorum cap. Geneseos, 63; de libro Isaiae p. 65; de authentia mosaica Pentateuchi, 65. Concilium trid. de canone Scripturae, 11; de auctoribus secundariis librorum Scripturae, 65; de interpretatione Scripturae, 73; de authentia Vulgatae, 87; de divina traditione, 93; de necessitate fidei ad justificationem, 235. Concilium vatic. de duplici fonte revelationis, 3; de inspiratione Scripturae, 18; schema de s. libris ecclesiae „per apostolos" traditis, 67; de interpretatione Scripturae, 73; de objecto materiali fidei catholicae, 145; de immutabilitate dogmatum, 170; de necessitate fidei ad justificationem, 235. Conclusio logica; num assensus fidei sit —, 219. Conclusio theologica, quid, 136, 173. Confessio belgica de criterio inspirationis, 18. Confessiones fidei, quid valeant apud protestantes, 4. Congregationes rom. habent magisterium authenticum, 179; earum decretis debetur assensus religiosus, 181. Consensus patrum in interpretanda Scriputra, 79; — ecclesiarum criterium traditionis, 111. Conservatio traditionis divinae, 105 seq. Controversiae occasio profectus fidei, 161. 249 Cor habet suas rationes ad credendum, 208. Credere Deum, Deo, in Deum, 142; — in sensu pleno et in sensu analogo, 216. Credibihtas, vide judicium credibilitatis. Criterium inspirationis, 18, 30; — genuinae traditionis, 106. Daemonum fides, 216, 227. Damnati actum fidei non habent, 232. Daniël, liber — a quibusdam habetur apocalypticus, 57. Defectio ab ecclesia, num semper peccaminosa, 201. Definitio per solemne judicium, 145; — per magisterium ordinarium et universale, 146. Deus est prima veritas, 131. Discerniculum fidei, 197. Doctores ecclesiae quid, 117; quinam, 117. Documenta in Scriptura inserta explicite, 56, implicite, 56. Dogma fidei, quid, 148; — necessarium et utile, 149; — quoad nos et quoad se, 150; num numerus dogmatum crescat, 151 seq.; necessitate medii cognoscenda, 237. Mc. Donald perperam distinguit inter sensum Dei et sensum hagiographi, 49. Dubitatio de facto revelationis, quomodo tractanda, 200. Duhamel admissibilem duxit inspirationem subsequentem, 36. Duperron citatur, 209. Ecclesia est authentica interpres Scripturae, 73, 77; nihilominus non est supra Scripturam, 78; inde non mterimuntur studia biblica, 78; — quibus modis veritates revelatas credendas proponat, 145; scientiarum culturae non obstat, 244. Ecclesiastes non videtur esse Salomonis, 55. Editio vulgata, quid, 85; vide Vulgata. Error formalis quid, 52; excludi" tur in Scriptura, 52; — censura erroris, quid, 187. Exsistentia Dei, num credi possit a philosopho, 223; quo sensu articulus principalis fidei, 240; — inspirationis probatur, 20; — traditionis divinae, 96; probatur, 97. Extensio inspirationis ad onmes. locos Scripturae, 32; ad verba eet. Scripturae, 46. Evidentia perfecta attestantis num tollat obscuritatem fidei 225; ejus libertatem, 227. Evolutio dogmatum, vide profectus. Fidei proximum, quid, 150. Fidelitas Vulgatae, 89. Fides, acceptiones impropriae aut falsae, 125; notio genuina, 126; — pendet a voluntate 126; — humana, divina, ecclesiastica, 127; — historica, miraculorurn, promissionum, 125; — scientifica et simplicis auctoritatis, 216. Fides divina, definitio, 127; divisie, 128; objectum formale, 130; objectum materiale, 134 seq.; hujus incrementum, 150; principia subjecti va actus fidei, 191; praeparatio fidei ex parte intel- 250 lectus, 194 — ex parte voluntatis, 204; fidei analysis, 209,— proprietates, 220; veritas, 220; obscuritas, 221; libertas, 225; firmitas, 229; — inaequalitas, 230; — subjectum, 232; — necessitas, 234; — habitudo ad rationem, 241. Fides ecclesiastica, 127; num differat a fide divina, 176; ad habitum fidei divinae refertur, 178; quaenam veritates fide ecclesiastica tenendae sint, 175. Fides humana, quam lata pateat ejus provincia, 204. Fides late dicta num aliquando sufficere possit ad justificationem, 234. „Filioque" in Symbolo, 115. Firmitas fidei, 229. Fontes revelationis, quot, 3, 94 seq. Formahter revelatum, explicite, implicite, 134. Franzelin de approbatione reve- lationum privatarum, 143; de analysi fidei, 212. Genuinitas critica; num quaestio de ea solvi possit ex inspiratione, 64; non fuit definita a conc. trid. 65. Girerd perperam distinguit inter sensum Dei et sensum hagiographi, 49. Graeci schismatici de canone, 11. Granderath de sensu obvio Scripturae non leviter relinquendo, 80. Gratia, principium fidei, 191, 193; adjuvat ad judicium credibilitatis, 199, 209. Günther, ejus theoria de evolutione dogmatis, 169. Gutberlet opinatur fidem late dictam aliquando ad justificationem sufficere, 234. Habitudo fidei et rationis, 241. Haeresis, quid, 186; — occasio profectus fidei, 161. Haeretici formales actum fidei non habent, 232; aüter materieles, 233. Hagiographus est auctor instrumentalis Scripturae, 35; sub Deo habuit actionem vere humanam, 37; et individualem, 38; quo sensu „calamus" Dei 39; obscuritates eet. Scripturae in eum reducuntur, 40; quid motus Dei in eum effecit quoad intellertum, 42; quoad voluntatem, 44; quoad facultates exsecutrices, 45; num inspirationem suam cognoverit, 46; sensus hagiographi est sensus Dei, 49, 53; approbatio Dei, 50; num sensa hagiographi ut hominis a Deo approbentur, 50; sensus Dei invenitur quaerendo sensum hagiographi, 52; uti potuit quavis specie literaria in se honesta, 53; non debuit divinitus edoceri de rebus profanis, 53; potuit sequi externam apparentiam, 54; potuit adhibere locutiones ex opinione erronea profectas, 55; potuit alienam personam agere, 55; non spondet pro omnidocumentoinserto, 56; potuit facere citationes implicitas, 56; num semper historiam stricte dictam scribere voluerit, 57. Haneberg aliquando docuit inspirationem subsequentem, 36. Harnack, ejus theoria de forrfia- 251 tione et evolutione dogmatis, 169; de comtnercio ecclesiarum antiquitus, 108. Happei de historia interna librorum V. T., 64. Henoch liber — probabilius adhibitus in Ep. Judae, 55. Hermes distinguit fidem cognitionis et fidem cordis, 225. s. Hieronymus de „lege historiae", 62; — auctor Vulgatae, 85. Historia dogmatum, quid, 163. Historiographia V. T., qualis a nonnullis recentioribus defendi- tur, 57. Hostia, praesentia Christi sub hac hostia, num fide divina credibilis, 140. Iüustratio intellectus hagiographi, 43. Irnperfectiones styh, eet. in Scriptura debentur hagiographis, 40; iis haud aequiparantur erorres, 41. Imprecationes in Psalmis, 50. Impuritas impedimentum fidei, 205. Inaequalitas fidei, 230. Incrementum fidei, vide profectus. Inerrantia Scripturae, 51 seq. Infallibilitas Scripturae, 51 seq. Initium fidei, quid, 193. Inspiratio, notio, 18; ejus criterium, 18, 30; probatur ejus exsistentia, 20; ejus extensio ad omnes partes Scripturae, 32; spectari potest principative, entitative, terminative, 41; ejus natura fusius explicatur, 35; num hagiographi suam inspirationem cognoverint, 46; quaes¬ tio de inspiratione verbali, 46; consectarium primum: quae habentur in Sriptura sunt verbum Dei, 48; consectarium alterum: veritas Scripturae, 51; inspiratio et genuinitas critica, 64; inspiratio limitata et mitigata, 32; inspiratio subsequens, negativa, concomitans, 36; differt a revelatione, 44. Inspiratum, num sit objectum fidei divinae, 142. Instrumentum habet duas actiones, 37; vide hagiographus. Intellectus hagiographi illustratur, 43; — principium eliciens fidei, 191. Intentio loquentis facit ad quaestionem, quid formaliter revelatum sit, 139. Interpretatio authentica Scripturae, 73, 77; regulae dogmaticae de interpretatione, 78; — ss. patrum, 120. Irrevocabilitas fidei, 230. Jahn docuit inspirationem nega- tivam, 36. Josephus de inspiratione V. T., 21. p. Joüon de origine apost. ut citerio inspirationis, 30. Judas ap. probabilius adhibuit librum Henoch, 55. Judicium solemne ad proponendam revelationem, 145; quibusnam de causis detur, 148, 161. Judicium credibilitatis et credenditatis, 202; quomodo pendeat a voluntate, 206. Jurieu distinguit articulos fundamentales et non-fundamentales, 150. 252 Laberthonnière perperam describit fidem, 127; fidem implicitam, 129. Lagrange, ejus opinio de libro Daniël, 57. Lamentabüi, decretum — 58, 59, 66. Lectio s. Scripturae, 81, disciplina hodierna, 83. Lederer minus recte sentit de objecto formali fidei, 130. Legati pontificii in conc. trid. de authentia Vulgatae, 88. Leo XIII de inspiratione non limitanda, 32; inspirationem describit, 41; de infallibili veritate Scripturae, 51; immerito dicitur praeconseerasse principium de apparentia historiae in Scriptura, 61; de interpretatione Scripturae, 79; de textu primigenio consulendo, 91; de impulsu Spiritus s. ab influxu magisterii visibilis non separando, 164; de fide haereticorum, 232; quod ratio fidei ancillari debeat, 242. Lepus ruminans, 54. Le Roy, quid sit dogma, 149. Lessius possibilem habuit inspirationem subsequentem, 36. Libertas fidei, 225; num perfecta evidentia attestantis eam tollat, 227. Libri canonici, 9; proto- et deutero-canonici, 9; ecclesiastici, 13. Loei theologici, 6; — per se et per accidens inspirati, 33; horum interpretatio, 74, 78 seq. Loisy, ejus theoria de origine et evolutione dogmatis, 170. Magisterium vivum medium prin- ceps conservandae traditionis, 106; ejus valor naturalis, 108; causa efficiens explicationis dogmatum, 163; non est omniscium in materia fidei, 165. Magisterium authenticum tantum, quinam habeant, 178; qualis assensus ei debeatur, 179. Magisterium ordinarium et universale, quomodo res propönat credendas, 146. Medium princeps conservandae tradidionis, 106; media subsidiaria, 109. Monumenta traditionis, 110; eorem valor theologicus, 110; — in specie, 113 seq. Motivum fidei diversimode accipitur, 130; motiva voluntatis ad credendum, 205, 208. Motus voluntatis in hagiographis, 45. Mythologica elementa in Scriptura, 54. Necessitas fidei, 234; quaenam necessitate medii credenda, 237. Newman de notis legitimae evolutionis religiosae, 166. Objectum formale fidei divinae, 130; est auctoritas Dei revelantis, 131; num revelatio sit ejus elementum, 132; num propositio per ecclesiam ad illud pertineat, 133; sufficit ejus notitia habituaüs, 133; in actu fidei non attingitur ut quod, sed ut quo, 216; num supernaturale, 219. Objectum materiale fidei simpliciter divinae, 134; primarium, secundarium, accidentale, 141, 142; num revelationes privatae, 143; — fidei divino-catholioae, 253 .144; simpliciter crevit sub V. T., 151; usque ad mortem apostolorum, 152; post mortem apostolorum non crescit simpliciter, 152; sed solum secundum quid, 153; ejus substantia semper eadem, 152. Obscuritas Scripturae, 75; — fidei, 221; num idem possit eése simul scitum et creditum, 222; num perfecta evidentia attestantis tollat obscuritatem fidei, 225. Obstaciüa fidei, 205. Occasiones profectus fidei, 161. Oeconomia novissima non amplius exspectanda, 173. 'O/jioioyovfteva, 9, 16. Organiun princeps conservandae traditionis divinae, 106. Origo apostolica, num criterium inspirationis, 30; num absolute excludatur origo libri aut fragmenti canonici post mortem apostolorum, 66. Papa immérito dicitur dominus traditionis, 107. Pars, quid nomine partis intellegatur in decreto de authentia Vulgatae, 89. Pascal citatur, 207. Patres, quid, 116; eorum auctoritas quoad interpretationem Scripturae, 84, 91, quoad agnoscendas traditiones, 118; eorum interpretatio, 120; — antenicaeni quoad chiliasmum et subordinatianismum, 119. s. Paulus de inspiratione V. T., 22;_ fidem definit, 128. Perthes de societatibus, biblicis, 84. s. Petrus, de inspiratione ep. b. Pauli, 23. Phaenomena naturalia in Scriptura secundum externam apparentiam describi potuerunt, 54. Philo de inspiratione V. T., 21. Pius creduHtatis affectus, 191, 193. Pius IX de auctoritate Congreg. rom. et consensu theologorum, 181. Pius X de lectione s. Evangelii, 83. Praeparatio fidei ex parte intellectus, 194; — voluntatis, 204. Principia subjectlva actus fidei, 191. Privata revelatio, nuÉf'fide theologica credi possit ac debeat, 143; quo sensu ab ecclesia nonnumquam approbetur, 143. Profectus fidei objectivus seu simpliciter, 151; obtinuit sub V. T. 151; tempore Christi et apostolorum, 152; postea non obtinet, 152; — subjectivus seu secundum quid, 153; admittendus est in ecclesia, 137; in quo potissimum consistat, 158; differt a profectu scientiae theologicae, 160; ejus occasiones, 161; ejus processus et stadia, 162; ejus causa efficiens, 163; — non importat mutationem, 165; notae genuini profectus secundum card. Newman, 166; theoriae falsae, 167; Harnack, 167; Sabatier, 168; Güntfcer, 169; Loisy, 170. Professiones fidei, 113, 115. Propositio particularis, quae sub universali revelata comprehenditur mediante aliqua conditio- 254 ne, num fide divina credibilis, 139. Propositio ecclesiae infallibilis requiritur ut res sit objectum fidei divino-catholicae, 144; fit per solemne judicium, 145 vel per magisterium ordinarium et universale, 146; quomodo a v communibus fidelibus certo cognoscatur, 203; non pertinet ad objectum formale fidei, 133; — mere authentica quomodo habeatur, 178; qualis assensus ei debeatur, 179. Proprietates fidei, 220. Protestantes Scripturam habent unicum fontem revelationis, 3, 92; et unicam regulam fidei, 3; quid de canone Scripturae, 10; de criterio inspirationis, 18; de perspicuitate Scripturae, 72; de sufficientia Scripturae, 92, 96; quo sensu traditionem admittant 93; perperam dicunt, papam esse aominum traditionis, 107; quomodo accipiant fidem, 125, 191. Psalterium romanum, gallicanum, 85. Pueri, quomodo habere possint certitudinem de facto revelationis, 199. Quicumque, symbolum, 115. Redemptio, num necessitate medii cognoscenda, 238. Regula fidei secundum protestantes, 3; secundum catholicos, 4. Remuneratio, qualis — necessitate medii credenda sit, 239. Res fidei et morum, 74. Revelatio, quomodo differat ab inspiratione, 44; num sit elementum objecti formalis fidei, 132. Revelatum quid, 134; — formaliter explicite, implicite, 135; — virtualiter tantum, 135; num sit objectum fidei divinae, 137; — privatim, num fide theologica credi possit ac debeat, 143; quid circa illud efficiat approbatio ecclesiae, 144. Romanos citatur, 205. Russi de canone, 11. Sabatier de evolutione dogmatis, 168. Sapientia, liber — non videtur esse Salomonis, 55. Scriptores ecclesiastici, 117. s. Scriptura, quid, 7; probatur canon tridentinus, 11; probatur ejus inspiratio, 20; etiam quoad res non religiosas, 32; quae in ea continentur sunt verbum Dei, 48; et infallibiliter vera, 51; ejus sensus, 67; literalis, 68, 69; consequens, 68; mysticus, 68, 70; accommodatus, 69; ejus obscuritas, 73, 75; interpretatio authentica, 77, 78; regulae dogmaticae interprétationis, 78; ejus lectio privata, 81; disciplina hodierna, 83; versiones catholicae in lingua vulgari ante reformationem impressae, 84; de Vulgata ejusque authentia, 85; Scripturae sufficientia secundum protestantes, 92, 97; quo sensu a quibusdam patribus admittatur, 105; est medium conservandae traditionis, 110. •2» Semeria citatur, 207. Sensus Scripturae, 67; literalis, 68, 69; consequens, 68; mysticus, 68, 70; accomodatus, 69. Septuaginta a Sixto V approbata, 86. Silentium obsequiosum, 180, 183. Sixtus V approbavit ed. LXX Interpretum, 86. Societates biblicae, 84. Species literaria in Scriptura, 53. Stadia explicationis dogmatum, 162. Subjectum fidei, 232. Subordinatianismus apud veteres patres, 119. Substantia fidei semper eadem, 152. Successio apostolica medium conservandae traditionis, 106; ejus valor naturalis, 108. Superbia impedimentum fidei, 205. Syllabus, 189; ejus valor, 189; usus, 190. Symbolum fidei, quid, 113; — apostolicum, 113; — niceaeno^cons tantin., 115; — athanasia- num, 115. Temeritas, censura, 187. Tertullianus, ejus effatum: credo, quia ineptum, 242. Theologi causa efficiens subordinata explicationis dogmatum, 164; — eorum auctoritas, 121, eorum consensus quandonam mereatur assensum religiosum, 183. Theologiae profectus differt a profectu fidei, 160. Osónvevoios 22. s. Thomas, num pluralitatem sensus literalis admittat, 70; num idem simul sciri et credi possit, 223. Traditio in sensu lato, quid, 2. Traditio oraUs, quid, 92, ,94; divina et ecclesiastica, 92; inhaesiva, declarativa, distincta (constitutiva), 93, 96; num fons distinctus a Scriptura, eamque excedens, 97; probatur, 97; medium princeps conservationis, 106; media subsi di aria conservationis, 109; monumenta traditionis in genere, 110; in specie, 113; symbola fidei, 113; scripta ss. patrum, 116. ss. Trüütas, num necessitate medii cognoscenda, 238. Typologia in Scriptura admittenda, 70. Valor theologicus monumentorum traditionis, 110; in specie, 113 seq. Vega, de authentia Vulgatae, 88; Verborum inspiratio, 46. Verbum Dei sunt quae continentur in Scriptura, sive ratione consignationis tantum, 49; sive etiam in seipsis, 49. Veritas Scripturae, 51 seq.; opiniones de veritate relativa tantum, 57; — fidei, 220; num fide divina credi possit prop. non revelata, quam quis revelatam haberet, 221. Veritas prima Deus, 132. Veritates theologicae, quid, 173; cum revelatione connectuntur praesuppositive, 173; consecutive, 173; finaiter, 173; differunt a veritatibus per accidens inspiratis, 174; — infallibiliter propositae tenendae sunt fide ecclesiastica, 175; — 256 autbentice propositae tehettdae sunt assensu religioso, 178; item quas théttlbgi unatómfSS- et constanter docent, 183. Versiones cathoficae in lingua vulgari ante reformtffibilèni impressae, 84. Vincentius lerin., ejus canon, 111. Virtualiter revelatum, 136; num objectühü-'fiadi' divinae, 137. Vocatio ad fidem, 193. Voluntas hagiographi a Deo movetur, 4B; — est principium "■'iiOperans fidei 191, 226; — - quotdfÉSÏ'modo ad fidem cooperetur, 204. Vulgata, origo, 85; praestantia, 85; autHëfttia, 87; gradus fide- ■ Ütiïtis, 89. Winners, de virtualiter revelfttïsi 139.