EPISTULA NO VI MARITI. KONINKLIJKE BIBLIOTHEEK 2289 6606 EPISTULA NOVI MARITI. ; 4. EPISTULA NOVI MARITI. CARMEN PRAEMIO AUREO ORNATUM IN CERTAMINE POËTICO HOEUFFTIANO ACCEDUNT QUINQUE CARMINA LAUDATA. AMSTELODAMI APUD 10. MULLERUM. MCMXVIII. TTPI» JOH. ENSCHEDÉ ET FILS _ HARLEMI. EPISTULA NOVI MARITI. EPISTULA NOVI MARITI. C A R M E N HERMANI ROEHL IN CERTAMINE POETICO HOEUFFTIANO PRAEMIO AUREO ORNATUM. AMSTELODAMl APUD IO. MULLERUM. MCMXVIII. EPISTULA NOVI MARITI. Per chartam quaeris, dulcissime amice, gemamne lam mme coniugii vincula dura novi. Ipse carens thalamo me deridere videris; Sed cur invideas, est tibi causa magis. Degi ego cum Martha menses iam quinque beatos Et nova praebebat gaudia quisque dies. Vjsne meam breviter tibi me describere vitam? Me memorare iuvat, tu, bone, disce volens. Ergo ubi sunt tandem decisa negotia longa Meque sinunt nostram iam remeare domum, 6 EPISTULA NOVI MARITI. Turn celeri videas ad eam me currere passu, Quae mihi erit vita carior usque mea. Iamdudum impatiens exspectat Martha maritum Aedium adusque ipsas obvia facta fores. Ast ubi. me aspexit, laetans toto ore rübescit, Implicat et collo bracchia lenta meo. Suavia miscentur numeroque carentia nobis Oscula perque vices nomina blanda sonant. Ridenti adridens barbam mulcet mihi Martha Et palpat tenera terga genasque manu. Sed mox „Ad cenam nunc ocius" inquit „eamus, Ne recte calidus desinat esse cibus. Quamque hodte coxi, mul turn laetaberis esca; Conice, quid sim nunc appositura tibi!" Intramus manibus iunctis; iam mensa parata est; Munditie mappae pocula vasa nitent. Assidet illa mihi, curans vigilanter, ut offa Obveniat labris optima quaeque meis. EPISTULA NOVI MARITI. Post cenam requies. Deinceps spatiamur, aventes Extra urbem caelo liberiore frui. Aequat Martha meos (nam sano est corpore) passus Atque valet longam fortiter ire viam. Pulchrior ex pulchro fieri tu, munde, videris, Cum te purpurea luce replevit amor. Alituum cantus una miramur amoenos Et virides frondes caeruleumque polum. „En", doceo, „planta haec rara est". Sed Martha repen „Ecce lepus!" clamat. „Paule, videsne? Lepus!" Dum similes pueris per agros silvasque vagamur, Lactitiae summae pectora nostra tenent. Exin nos pressosque siti cupidosque quietis Excipit hospitia parva taberna brevi. Rustica lac niveum ponit muiier modo mulsum Vel quem potum Arabes nos docuere nigrum. Sunt levia haec, fateor; censesne indigna relatu? Maxima sunt in re gaudia saepe levi. 7 EPISTULA NOVI MARITI. Grata dies nobis, sed noctis gratior hora est; Tu retine risum, Faune proterve, majum. Nil hic ridendum est, nil turpe, nihilque pudendum; Quam miser, ah, iuvenum mentibus error inest! Quae facimus, lex permittit, natura reposcit, Suadet amor, sanctus praecipit ipse deus. Unum praecipue delectat: mutua reed Gaudia sunt thalami; dum beor, ipse beo. Relligione vetor tibi dicere plura profano; Intima sunt mystis sacra tacenda piis. Noctes atque dies laeti sic vivimus uua, Nil voti nobis amplius esse putes. Est tamen, est, unum votum est: optamus, ut addant Tot tantisque bonis fata benigna novum. Infantem cupimus; iam spes est: matris in alvo lam capiunt formam parvula membra suam. Quodsi Luna decens quintum hinc impleverit orbem, Angustam ille volet deseruisse domum. EPISTULA NOVI MARITI. Laeti te excipienr, infans dilecte, parentes; Festas erit, quo tu vencris, ille dies. Sexus uter potior? Neuter; sed amaberis aeque, Seu mas seu generis 'tu muliebris eris. In gremio molli genetrkt»te cara fovebit, Atqué pater fida te reget usque manu. Cresces ut riguo formosus surculus horto, Matris deliciae, deliciacquc patris. Te fore magnum aliquid spes est certissima nobis; Intimus hoe nostrum sensus utrumque docet. Seu vir eris, vincent cunctos tua callida cives Consilia auc cunctos tbrtia facta duces. Sive gregis te feminei sors iusserit esse, Te, puto, non Helene pulchrior illa fuit. Vtrum ego iam vereor, ne dames, care sodalis: „Semper amat Paulus somma vana meusl'';M. Nunc igitur pergo tibi res et facta referre, Ac liceat modicum commemorare malutn. 9 IO EPISTULA NOVI MARITI. Quaeris, quod vitae possit tnalum inesse beatae? Haud levibus nuper febribus aeger eram. Nee me tam pavidum morbi vis fecit acuti Quam laetum Marthae sedula cura bonae. Nam simul agnovit cari casum illa mariti, Ut tremuit! Quantus pallor in ore fuit! Tum vero precibus coepit me impellere blandis, Ut propere strato languida membra darem. „Aeger erus!" famulae dixit. „Nunc linque opus omne, Ad medicumque cito, curre, Theresa, gradu". Quinquc dies, totidem noctes, invicta labore, Noluit a lecto cedere Martha meo, Cum mihi porrigeret dictas medicamen ad horas, Saepe rogans timide: „Die, meliusnc tibi est?" Spe medici citius tum cessit corpore morbus; Summa mihi coniunx causa salutis erat. Haec igitur nostra est* carissime, vita beata; Orbe quis hanc toto rex superare potest? EPISTULA NOVI MARITI. Omnia cum fida mihi sunt communia Martha: Spes, risus, lacrimae, gaudia, vota, dolor. Uxori ingenue concredo, quue mihi cumquc Mcntem animumque movent, nee minus illa viro. Curas hand raro tristes mihi Martha levavit Consiliumque mihi saepe salubre dedit. Est etenim prudens supra sexurn atque iuventam Et res difficiles tangere callet acu. Nee solum est prudens; etiam magis ornat eandem Illud, femineum quod solet esse, decus: Innocui mores pietasque animusque modestus Ingeniumque hilarum, mite, fidele, bonum. Te vero miseror* quod adhuc, dulcissime rerum, Vitas legitimi foedera certa tori. Totius est mundi muiier vel summa corona; Nee tarnen haec nota est summa corona tibi. An vere muiier cauponae astuta ministra est Vel meretrix nummis insidiosa tuis? 11 EPISTULA NOVI MARITI. Pone moras, confide tibi, pete quamlibet audax! Reiciet talem nulla puella procum. Coniugium laetus tibi post deserta erit hortus, Tutus sollicitum post mare portus erit. Quid tandem cessas, propria 4n tua commoda peccans Nescio an absurdo detineare metu. Aurem namque viris qui vak praebere malignis, Haec ferme audit: „Avis rara marita bona est. Maxima pars fragiles gaudet iacularier ollas Coniugis in miscrum, tristia tela, caput. Magnifieas uxor mercatur prodiga vestes, Vir licet in loculis aes neget esse suis. Clave domus privat muiier morosa maritum, Ne serus proprio possit abesse foco. Uxor grande malum est; accedit grandius: eheu, Terret et-audacem socrus acerba virum". Haec in coniugium iactantur crimina sanctum, Insuper innumeris amplificata iocis. 12 EPISTULA NOVI MARITI. Num quis re vera patitur coniunx mala tanta? Certe ego dissimili condicione fruor! Si dubitas, nos vise, precor,- gaudebimus ambo; Huc ades atque oculis inspice cuncta tuis. Ollas per liquidum non cernes aëra missas; Clavem cognosces, ut decet, esse meam; Simplicibus Martham concedes vestibus uti; Ipsa placet forma femina bella sua. Forte fit, ut possis matrem quoque noscere Marthae Nam bis erit denos hospita nostra dies. „Socrus cum genero" dicis „pugnabit in aevum Sicut cum gelida fervidus ignis aqua". Me tarnen atque illam iungit concordia summa Nulla unquam rixa dissociata mala. Atque quod huc veniet nata comitata minore, Multae, crede, meae causa fuere preces. Tantum in me socrus ipse esse videbis amorem, Maior ut in prolem non queat esse suam. l3 EPISTULA NOVI MARITI. Sed casu est natae mihi mentio facta minoris: Fallor an haec mea vox ominis instar habet? Namque quid in mentcm subito mihi venerit, au< Uxor nulla potest aptior esse tibi. > Non ego nunc multa decorabo laude puellam; Tu venias, videas: haud mora, victus eris. Iam satis est; fac mox adsis; fnecum mea Marth Te salvere iubet; dulcis amice, vale.