DE ROMANORUM PIACULIS. S. P. C. TROMP. S. J. DE ROMANORUM PIACULIS. ./ ij DE ROMANORUM PIACULIS. SPECIMEN LITTERARIUM INAUGURALE, QUOD ANNUENTE SUMMO NUMINE EX AUCTORITATE RECTORIS MAGNIFICI J. K. A. WERTHEIM SALOMONSON, MED. DOCT. ET IN FAC. MED. PROF. ORD., AMPLISS1MI SENATUS ACADEMICI CONSENSU ET NOBILISSIMAE FACULTATIS LITTERARUM ET PHILOSOPHIAE DECRETO PRO GRADU DOCTORATUS SUMMISQUE IN LITTERARUM ET PHILOSOPHIAE DISCIPLINA HONORIBUS ET PRIVILEGIISIN UN1VERSITATE AMSTELODAMENSI RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS PUBLICO EXAMINI SUBMITTET SEBASTIANUS PETRUS CORNELIS TROMP. S.J. UBBERGENSIS. DIE XXVII MENSIS OCTOBRIS A. MCMXX1 HORA III — IN AULA UNIVERSITATIS. — LUGDUNI BATAVORUM — APUD G. F. THÉONVILLE MCMXXI PIAE PARENTUM MEMORIAE. Studiis academicis iam finem facturus, clarissimis meis magistris, quibus quant multum in antiquis litteris addiscendis debeam probe scio, dignas gratias palam proferre decet, ne illis meriti honoris testificatio, mihi acceptorum bonorum recordatio deesse videatur. Tibi praesertim, vir clarissime Boissevain, in cuius praelectionibus aciem et acumen ingenii, perspicuam docendi rationem semper sum admiratus, imprimis gratias agendum est pro benevolentia, patientia, sedulitatc indefessa, consiliis sapzentissimis, quibus hanc meam elucubrationem es prosecutus, quam ex vespertinis illis sermonibus intra privatos tuos pariet esprimam suam duxisse originem libenter profiteor. Magnas etiam tibi gratias habeo, vir clarissime Kuiper, non modo quod dux peritissimus et magister benignissimus m litteris Graecis per omne studiorum curriculum exstitisti, sed in primis grata recordor mente et recordabor, te lamentabzli saeviente bello ceteris deficientibus commilitonibus, per totum annum in mei solius institutionem ingenii vires, doctrinae copias, et velutipaternos affectus constanter contulisse. Utinam hic quoque tibi, optimo meo magistro Beek, vivo gratias agere lieer et! Quem quoniam mortali vita iam defunctum coram alloqui non possumus, reliquum est, utquae ad piam tuam memoriam in funere sum locutus, hic paucis repetam. Vere amicus fuisti studiosis, exemplar laboris et diligentiae. Verum in terra semper quaesivisti; faxit Deus, ut aeterno Veritatis Fonte perpetuo fruaris. Neque koe loco te praetermiserim, vir clarissime Six, cuius praelectiones grata mente semper recordor. Quos labores per VIII quartam saeculi partem ad promovendam artium disciplinam discipulosque erudiendos feliciter expendisti, eosdem diu continuare tibi liceat. Tuas vero philosophiae scholas, clarissime de Boer, quas initio cursus academici de Aristotele habuisti, haud facile ingrata delebit oblivio. Tibi au tem, vir clarissime Muller, quem magistrum habere mihi non contigit, pro benevolentia et humanitate accepta debitas gratias rependo. Scribebam Velpis apud Grave in Valle B. M. V., anno Dmni 1920. PRAEFATIO. Rerum sacrarum studia, quae nullo non tempore viros, antiquitatis peritos, mirum in modum delectaverunt, hac potissimum aetate vel magis quam olim doctorum animos videntur allicere. Neque est cur id magnopere miremur. Nihil profecto ad populi gentisque cuiusvis mentem atque indolem intime perspiciendam utilius quam sacrorum rituum et publicae privataeque religionis diligentissima inquisitio atque cognitio. Neque sane quidquam antiquorum populorum animos vehementius commovebat, quam ea omnia, quae angusta huius mortalis vitae spatia excedere, humanumque genus coniungere cum supremo illo Numine existimabant, quod omnes ipsa natura duce et colebant et verebantur, cuius iram deprecari et gratiam sibi comparare studebant. Quod cum in antiquis gentibus omnibus, turn vero in populo Romano potissimum cernitur. Neque enim facile ullam inveneris nationem, quae, quidquid ad deos deorumque cultum pertineret, diligentius atque etiam scrupulosius tractaverit. Saepius ipsi Romanorum scriptores affirmant ad totum terrarum orbem Romano imperio subiciendum, ad tot tantasque victorias de immanissimis hostibus reportandas, nihil plus contulisse, quam singularem diligentiam et assiduitatem, qua di tam patrii quam peregrini perpetuo colerentur. Quae cum ita sint, in Romana sacrificia accuratius inquisiturus haud inutile opus suscipere mihi videor, cum in hac parte praesertim permulta investiganda supersint. Cum autem haec materia tam late pateat, ut unius libri ambitum atque unius etiam hominis vires longe excedere videatur, eam solam partem tractandam suscepi, quae ad piacula, apud Romanos frequentissima, pertin et. 1 2 Neque tarnen vel hanc partem totam mihi vindico. Praecidi enim omnia quae manifesto non Romanam sed Graecam originem prae se ferunt. Accedit quod et ab aliarum religionum comparatione, quamquam eam non penitus neglexi, generatim tarnen mihi abstinendum putavi. Etsi enim haec disciplina comparativa sua utilitate non careat, pleraque tarnen in ea, praesertim sacrificiorum vim atque notionem spectantia, incertiora adhuc existimo, quam ut sine errandi periculo adhiberi possint. Romanos igitur ritus ex Romanis institutis moribusque potissimum interpretari conabor. Lustrationes vero et procurationes prodigiorum, quippe quae saepe cum piaculis arcte connectantur, breviter attigi; procurationes, quod piaculis maxime sunt propinquae, lustrationes, quod eo quo a piaculis discrepant horum natura clarius illustratur. CAPUT PRIMUM. DB VOCIS PIACULI VI ATQUE SIGNIFICATIONE. Bouché-Leclercq, ubi de vocabulis agit, quibus veteres varios ritus sacros enuntiare solent1), qui sive ad maculas delendas, sive ad deos placandos, sive ad poenas debitas solvendas pertinent, in hunc modum de Romanis loquitur: „La terminologie latine, moins abondante que la grecque, n'est pas plus précise. L'être impur est 'impius', mais la souillure attachée a sa personne (^piaculum') est considérée comme de nature morale: c'est un pêché (fpiacutum commissum') volontaire ou involontaire, qui doil être effacé par une offrande ou sacrifice expiatoire i^piaculuni). Dans les trois acceptations de ce mot, le sens primitif de purification symbolique2), sans être absent, est rélégué au second plan et n'apparait pas plus nettement dans les termes plus modernes de 'piatio', 'expiatid, qui suggèrent toujours Pidée d'une expiation proprement dite, d'une pe'nalite', que subit ou s'infiige F'impius'. L'idée de purification agissant par le dehors, pour ainsi dire mécaniquement, et pouvant ou même devant être administrée par une personne êtrangère — cette idéé, dis-je, s'est refugiée dans le mot 'lustrare" et ses dérivés, 'lustratio", 'lustrum', 'lustramen', ''lustramentuni, avec les adjectifs 'lustralis', 'lustricus', 'lustrificus'." Contendit igitur vir doctissimus, sibi originem vocis piandi minime videri certam, naturalem autem et principalem significationem in notione lustrandi esse positam: paulatim 1) Daremberg-Saglio, Dictionnaire des antiquités grecques etromaines III p. 1405 sq. i. v. lustratio. i 2) In annotatione haec addit: „L'étymologie de 'pius' est trés iitcertaine, et il est possible, qu'elle ne dotme aucunement le sens de 'purifier'; mais ce sens est considéré comme premier par les anciens" Deinde verba affert Servii ad Verg. Aen I 378, IV 516, Ecl. VIII 82. 4 vero notionem illam adeo esse mutatam, ut lustratio ab expiatione distingueretur; postea vero notiones lustrandi et piandi ita inter se esse confusas, ut differentiae inter varios sacros ritus ex illis vix et ne vix quidem cognosci possint. Ipsius verba afferam: „En somme, Fexêgèse philologique ne permet pas d'asseoir sur tant de termes interchangeables une distinction nette entre la purification ou lustration proprement dite et Vexpiation religieuse." Qua quidem opinione idem vir doctus eo adductus est, ut multa sacrificia, quae tum alibi, tum in actis fratrum arvalium piacula dicuntur, inter lustrationes numeraret. Quare haud inutile fuerit, inquirere, quae prima vocis piandi vis atque significatio fuerit; qua porro ratione sensim mutata in aliam atque aliam transierit. Etenim videbimus notiones purgandi vel luendi poenas eas non esse habendas, in quibus vox piandi nata sit, sed prae aliis significationem placandi principalem ducendam esse et nativam. t. PIUS. In huius vocis natura perscrutanda, linguarum comparatione parum proficimus, cum linguarum periti minime inter se consentiant, nee variae sententiae, qua facilitate proponantur, eadem et comprobentur Quodsi omissa omni ratione linguistica, ex ipsis veterum scriptis, quae pii sit vis et significatio prima eruere lubet, iam statim concedendum est, significatione illa naturali et principali notari mutuam aliquam benevolentiam et caritatem; ut affinitas quaedam cum voce gothica infeinan minime sit reicienda. Mutuam autem dixi benevolentiam et caritatem, quia suapte natura pius rationem ad alterum pertinentem in sese continet, qua ratione mutata mutatur et pietas. a. Pius = reverens erga parentes. De hac significatione multa dicere iure videtur supervacaneum. Etenim pium Aenean revocare in mentem sufficiat. Hoe tantum addo, Apollinem quoque a Vergilio Aen. III 75 1) Walde, Lat. Etym. Wörterb* p. 587. 5 propter matris amorem piutn vocari Arcitenentem. Cf. quoque Cic. de off. III 90. b. Pius = amore plenus erga fratres et s o r o r e s. Cf. Ovid. Met. VIII 520, XI 329; Martial. II 41. 20. c. Pius = fidelis in maritum et dominum. Coniux fidelis vocatur pia, cf. Ovid. Met. XIII 301; Plaut. Amph. 1086. Quod de coniuge diximus, ad servum ndelem quoque pertinet, cf. Ovid. Met. IV 551. Sed et legiones eandem ob causam piae praedicantur, quod dilucide demonstrant tituli, cf. Dessau III1 p. 446 legio I Adiutrix pia fidelis, p. 448 7/ Adiutrix pia fidelis, p. 452 V Macedönica pia fidelis, p. 453 VI Victrix pia fidelis, p. 454 VII Claudia pia fidelis, p. 455 VIII Augusta pia fidelis, p. 456 X Gemina pia fidelis, XI Claudia pia fidelis, p. 457 XIII Gemina pia fidelis, p. 458 XV Apollinaris pia fidelis, p. 459 XXII Primigenia pia fidelis. d. Pius = re 1 igiose venerans et amans deos. Cf. Plaut. Rud. 26; Cic. de leg. II 15; de nat. deor. 145 et 56; Vergil. Georg. III 513, Aen. I 603. Piae quoque vocantur manes beatorum in Elysio, teste Bentleio, qui multa scriptorum testimonia attulit ad Horat. Cartn. III 4. 6. e. Pius = amore et sollicitudine plenus erga libero s. Pia mater : Ovid. Met. XIII 301; Fast. IV 555, VI 559. Pius pater : Martial. IX 74; C. I. L. VI 1348, 1368, 1414, 1449 eet. f. Pius = aequus benevolus clemens in s u b d i t o s. Cf. Claudian. IV consul. Honor. (VIII) 276, p. 117 Koch sis pius in primis; nam cum vincamur in omni munere, sola deos aequat dementia nobis; Mare. Aurel. in vita Avid. Cass. 11. 7. non enim quidquam est, quod imperatorem Romanum melius commendet gentibus, quam dementia; haec patrem tuum in primis Pii nomine ornavit; C. I. L. VI 1200 clementissimo [piissijmoque principi.... pro innumerabilibus pietatis eius beneficiis; C. I. L. VI. 1208 Antonine tua diceris arte pius. 6 g. Pius = aequus et propitius mortalibus. Di quoque ob aequitatem et benevolentiam pii dicuntur, Vergil. Aen. IV 382 pia numina; Ciris 219 piis divis. Ovidius Met. X 431 mitissimam matrem Cererem (cf. VI 118) pii nomine exornat. Pii et piae Di manes quoque nominantur teste Buecheler Carm. Ep. 837 et 1468. In titulis scriptum legimus: C. I. L. VI 363 Iunoni Piae, VI 3731 Terrae matri deae piae et conservatrici meae. Arnobius adv. nat. VII 4 deos gentium pios beneficos ntites ex civium suorum more commemorat. Sed et scriptores Christiani Deum verum pii nomine collaudant. Cf. Tertull. de poen. 8 (I 1353 M) Deus scilicet, tam pater nemo, tam pius nemo; Lactant. D. I. VI 10 (VI 667 M) Deus enim quoniam pius est; August. C. D. X 1. 3 (XLI 279 M) ex qua loquendi consuetudine factum est, ut et Deus ipse dicatur pius; Dracont. de Deo II 683 tu Deus... pius et cleinens, II 693 plus pius quam iustus, I 11 et II 609 pia vota Dei. h. Pius = hospitalis. Penatibus ob liberalitatem in hospites pii nomen imponit Martialis IV 64. 28 Tam comi patet hospitalitate: credas Alcinoi pios Penates. i. Pius = amoenus iucundus gratus («lief"). Horat. Od. III 21. 4 pia testa; Martial. X 87. 2, XII 6. 5 pia Roma ; Mart. Capell. VI 585, 191 G. pium diem. k. Pie = benevole („liefdevol"). Cic. de senect. 81 memoriam pie servare; pro Planc. 98 grate et pie facere; Vict. de Caes. 39. 15 pie admodum mansueteque. 1. Pius = dis sacer. Ex significatioae illa vocis pii, quae notionem amoris erga deos in sese continet, tres aliae emanaverunt. Una est notio sacri, qua significatur rem aliquam peculiari modo dis vel deorum cultui esse addictam. Exempla sint: pium far : Vergil. Aen. V 745; Horat. Od. III 23. 20; Tibull. III 4. 10; Arnob. adv. nat. VII 26. pia vitta : Vergil. Aen. IV 637. pii vates: Vergil. Aen. VI 662, IV 464 (= musis sacri). 7 pii luci: Horat. Od. III 4. 6 (—musis sacri). pii sedes: Vergil. Cul. 38 et 374. pia tura: Ovid. Her. VII 24, XXI. 7. m. Pius — secundu m ius divinum. Altera notio est illa, qua notatur aliquid cum iure divino congruere. Ulo sensu bellum a Romanis pium vocatur, cf. Liv. I 32. 12, VIII 6. 5, IX 8. 6, XLII 47. 8, eadem ratione et arma teste Liv. IX 1. 10. De belli iure conferas velim Liv. I 22. 4 pie bellum indici posse et I 32. 6 et 7 iuste pieque legatus venio.... si ego iniuste impieque. Quid exigatur ut bellum revera pium sit, bene explicat Cic. de off. I 36. n. Pius = purus castus. Tertia si grammaticis antiquis credimus, est puritatis notio. Cf. Serv. ad Vergil. Aen. I 382 pius potest esse et purus et innocens et omni carens scelere; ad Ecl. VIII 82 quid enim est pium nisi castum} Non. Marcel 1. M 371 L 592 pium castum. Nonnumquam manus quoque piae dicuntur. Cf. Vergil. Aen. ffl 42, IV 517; Tibull. III 2. 16. Ad Vergil. Aen. III 42 Servius annotat pias autem, propterpenates de excidio liberatos, ad IV 516 ipsa Dido mola et piis manibus, id est puris, deos testatur. Magis autem verisimile est principio illas manus pias esse nominatas, quibus ante sacrum peragendum rite lavatis, deinde supplicum more ad coelum tensis, Romanorum ritu arae erant tangendae, ideoque his ritibus quodam modo erant dis sacrae. 2. IMPIUS. In voce impii, ratione habita contrarii, omnia quae de vocabulo pii exposuimus valere facile intelliges. Habes impium in parentes Horat. Epod. III 1 ; Sueton. Rhet. 6; Senec. H. F. 966, in affines Cic. pro Quint. 26, in maritum et dominum Horat. Od. III 11. 31 impiae sponsos potuere duro perdere ferro; Curt. V 12. 13 8 itnpie deserere regent. Ob notam fidem Punicam impia Carthago quoque habetur ab Horatio Od. IV 8. 17, in deos Cic. de nat. deor. II 44; de leg. II 15 et 22; Horat. Od. III 4. 42 intpios Titanas; Tibull. I 3. 52 dicta impia in deos. Tartara, quae quidem domus sunt impiorum, a Vergilio Aen. V 733, VI 543 impia vocari non est quod mireris; de parentibus dictum in 1 i b e r o s Dracont. LIV 177 Baehr. P. L. M. V p. 198 impia Colckis. Quod magis est mirandum, etiam Deos ob iniquitatem et saevitiam nonnumquam impios videmus appellatos. Vergil. Georg. I 511 impius Mars; Calpurn. Ecl. I 46 impia Bellona, Dracont. LIV 436 Baehr. P. L. M. V p. 208 impierex Erebi. Tacitus quoque Ann. XVI 31 magica numina deos impios vocat. Cur Horatius Od. II 17. 22 Saturno impii nomen tribuere audeat, Servius ad Vergil. Aen. IV 92 et Propertius IV 1. 84 *) plane enucleant. Impia pensa Clothonis in consol. ad Liv. 240 Baehr. P. L. M. I p. L12 non est quod Heinsius emendet, et invida legat. Ut pius, significatione sensim mutata, pro blando ponitur, sic et voci impii paulatim vis saevi et immitis subicitur. Cf. Vergil. Ecl. I 70 impius miles; Horat. Epod. V 13 impia mollire Thracum pectora, XVI 9 impia aetas; Ovid. Amor. I 8. 104 impia sub dulci melle venena. 3. PIETAS. Uti pius sic et pie tas rationem habet amoris in alterum. Cic. de inv. II 66 pietatem, quae erga patriam aut parentes aut alios sanguine coniunctos officium conservare moneat, II 161 pietas per quam sanguine coniunctis, patriaeque benevolis officium et diligens tribuitur cultus; Somn. 3. 8 = de re publ. VI 16 iustitiam cole et pietatem, quae cum magna in parentibus et propinquis, tum in patria maxima est. 1) Serv. I. I. scit enim Satumi stellam nocendi facultatem habere Propert. /. gr ave Satumi sidus in omne caput. 9 a. Pietas == parentibus debitus amor et reverentia. Cf. Terent. Andr. 869; Cic. Part. 78 iustitia.. . erga parentes: pietas; pro Planc. 80 quid est pietas nisi voluntas grata in parentes? Plin. Epist. X 1. ï. De pietate erga matrem cf. Cic. Tusc. Disp. I 113 et Ovid. Met. VI 503, de pietate erga patrem Vergil. Aen. III 480, VI 688,1X294; Liv. XXXIX 47. 10; Ovid. Met. VII 169 et 336, X 366, XIV 109. b. Pietas — fraternus animus. Cf. Ovid. Met. IX 460 et XIII 663. Paululum latius pietas extenditur Cic. pro Quinct. 26rpietate propinquitas colitur. Vide etiam Cic. ad famil. I 1 et VI 20. 2 summa pietate te desiderant (= „liefdevolle verwachting"). c. Pietas = fidelitas in coniugem et domi n u m. De coniugum pietate cf. Ovid. Met. VI 635, XV 549; Trist. I 3. 86. De pietate in dominum cf. Ovid. Met. I 204. d. P i e t a s = s o 11 i c i t u d o et amor in liberos. Cf. Ovid. Met. VI 629, VIII 508, IX 679, XII 29; Tacit. Agric. 7; Dracont. LIV 104 et 110 Baehr. P. L. M. V 164. e. Pietas = amor et reverentia erga deos. Cf. Cic. de nat. deor. I 3 et 4, de fin. III 73; de leg. II 25; Vergil. Aen. I 10 et 253, II 430 et 690, V 783. f. Pietas = benevolentia et dementia in subditos. Cf. C. I. L. VI 1089 et 1200 pro innumerabilibus pietatis eius beneficiis. Paulatim vero haec signihcatio ita in amplius domicilium migrat, ut iam omnis misericordia pietatis nomine exornetur, cf. Vergil. Aen. IX 493 figite me, si qua est pietas; Ovid. Met. XV 109 et 173; Arnob. adv. nat. VII 9 interroga pietatem. g. Pietas = aequitas et misericordia deor u m. Non hominibus tantum, immo et dis pietatem tribuunt Romani, cf. Vergil. Aen. II 536 di, si qua est coelo pietas, quae talia curet, V 688 si quid pietas antiqua labores 10 respicit humanos; Sil. Ital. VI 410 si qua deis pietas. In Precatione Terrae 16 Baehr. P. L. M. I 139 dea Tellus laudatur: pietate.... vicisti divutn numina. Quae locutio scriptoribus quoque christianis minime est inusitata, teste Lact. D. I. IV 17 (VI 501 M) volens enim vitae ac saluti pro aeterna sua pietate consulere, VI 24 (VI 723 M) Deus imbecillitatem nostram sciens, pro sua pietate aperuit homini portum salutis, et August. CD. X 1, 3 (XLI 279 M) pietas quoque proprie Dei cultus intellegi solet, quam Graeci ewêfisixv vocant. Haec tarnen et erga parentes officiose haberi dicitur. More autem vulgi hoe nomen etiam in operibus misericordiae frequentatur: quod ideo arbitror evenisse, quia haec fieri praecipue mandat Deus eaque sibi vel pro sacrificiis vel prae sacrificiis placere testatur. Ex qua loquendi consuetudine facium est, ut et Deus ipse dicatur 'pius', quem sane Graeci nullo suo sermonis usu ev, p. 201 n. 9. 2) Cf. Danz, Der sacrale Schutz, p. 97 sq. 44 signum septem pedes altum aut maius in terram defodi, et piaculum hostiam caedi; ubi illud signum defossum 'erit, eo magistratum Romanum escendere fas non esse. Ratio piaculi est, quod quamvis nullo dolo malo res contigerit, di tarnen defraudati erant. Signum autem defoditur, quia devotus dis inferis sacer ideoque exsecratus et impius est; qua re, si summum ius in illum vindicaretur, non aliter ac xASxpftx quod dicunt, esset sepeliendus. Alia sunt piacula connexa cum lege, ne quid sacri profanetur. Nulla profanatio Romanis erat licita, nisi cum venderentur aut victimarum carnes, aut res sacrae sive templis sive aedibus addictae, eo tantum consilio, ut templum melius honestiusque esset. Quod si venditio templo non proderat, facile admittebatur piaculum; qua re, antequam templorum aediles rem sacrum venum darent, magistratus adeundi erant*). Cf. C. I. L. IX 3513 (Bruns6, p. 261) in lege templi Furfensis sei quod ad eam aedem donum datum donatum dedicatumque erit, utei liceat oeti, venum dare; ubei venum datum erit, id profanum esto; venditio locatio aedilis esto, quemquomque veicus Furfens(is) fecerit, quod se sentiat eam rem sine scelere, sine piaculo [vendere locare], alis ne potesto; quae pequnia recepta erit, ea pequnia emere conducere locare dare, quo id templum melius honestius seit, liceto. Locum in quo aedes facta erat, etiam diruto aedificio manere sacrum, testantur iuris periti Romanorum, cf. Papinian. Dig. XVIII 1. 73 aede sacra terrae motu diruta locus aedificii non est profanus et ideo venire non potest, Marcian. Dig. I 8. 6. 3 semel autem aede sacra facta, etiam obruto aedificio locus sacer manet2). Quibus cum testimoniis plane 1) Luebbert, Comm. pontif., p. 78; Marquardt—Wissowa R. St. V. III, p. 148 sq. Notandum tarnen est, cum Silvano fieret nullam victimarum profanationem fuisse Iicitam; quod iure affirmat A. Thomson Arch. ƒ. Relig. Wiss. XII 1909, p. 468, allato Catone de agr. 83 ut re's dtwna facta erit, statim ibidem consumito et C. I. L. VI 576 (= Oessau 4915) extra hoe Urnen aliquid de sacro Silvani efferre fas non est. Cf. Wissowa, R. K>, p. 214. 2) Cf. Luebbert, Comm. Pontif., p. 29. 45 concordat epistola Traiani ad Plinium (Epist. LXXI): possumus apud Prusenses area ista cum domo collapsa, quam vacare scribis, ad exstructionem balinei uti. illud tarnen parum expressisti, an aedes in peristylio Claudio facta esset; nam si facta est, licet collapsa sit, religio eius occupavit solum. Cum igitur in locis sacris aedificia exstruebantur, graviter peccabatur. Etenim quod sacrum est ait Fest. M 280 L 350 idem lege aut instituto maiorum sanctum esse putant, ut violari id sine poena non possit. Nonnumquam autem contigisse, ut per imprudentiam in areis aedium dirutarum domus aedificarentur ideoque incurrerentur piacula, idem docet bos ille piacularis quem supra commemoravi: numquid.... religiosa quaedam loca substructionibus pollui profanive privatis ? Cf. Arnob. adv. nat. VII 9. Loca sacra ab hoste capta re ipsa profanata erant, ut clare indicant Digest. XI 7. 36 cum loca capta sunt ab hostibus, omnia desinunt religiosa vel sacra esse, sicut homines lib eri in servitutem perveniunt; quod si ab hac calamitate fuerint liberatae, quasi quodam postliminio reversa pristino statui restituuntur. Cum autem constet, locis sacris ab hoste captis, profanatione licet invitis ipsis Romanis ius divinum esse laesum, piaculo deos placari oportebat. Quo tempore di placarentur, profanata quoque loca esse lustrata et quasi ab hostium sordibus expurgata — sicut etiam Plataeis factum esse Plutarchus narrat (Aristid. XX) — in promptu est. Quare Livium V 50. 2 ubi sacra a Gallis capta et a Camillo expiata refert, voce expiationis piacula simul et lustrationes amplexum esse existimo: rettulit et senatusconsultum facit, fana omnia, quoad ea kostis possedisset restituerentur, terminarentur expiarenturque, expiatioque eorum in libris per duumviros quaereretur. Libri autem Sibyllini a Romanis adiebantur, cum ea piacula erant commissa quae ob magnitudinem sacri commissi prodigii loco habebantur, (cf. Liv. VIII 18; XXII 9; XXII 57). Quanta religio vero Romanis sacrorum locorum profanatio fuerit, inde facile colligitur, quod cum in loco sacro alterius numinis aedem aedificare vellent, prius deos, quibus ea loca antea dicata erant, ad alia templa evocabant, cf. Serv. ad Vergil. 46 Aen. IX 448 in urbe Roma Iovis templum non /uit... Tarquinius.... coepit auguriis captare, qui mons huic templo esset aptissimus; et cum in omnibus Tarpeius esset inventus, in quo erant multa diversorum numinum sacella actum est, ut exinde ad alia templa numina evocarentu'r sacrificiis; quo posset libere et sine piaculo templum Iovis exaedificare. Nee levior profanatie- Romanis erat amitti et ab hoste capi telum illud, super quod stans dux Romanus classe procincta sese dis inferis devovisset. Tum victimae piaculares Marti erant mactandae, cf. Liv. VIII 10. 14 telo super quod stans consul precatus est, hostem potiri fas non est .sipotiatur, Marti suovetaurilibus piaculum fieri. Quod telum *) ni fallor, locum tenebat Martis sacrarii, quod duces bellum gestun precationis causa adire solebant, cf. Serv. ad. Verg. Aen. Vffl 3 is qui belli susceperat curam, sacrarium Martis mgressus primo ancilia commovebat ; post hastam simulacri ipsius, Uicens: Mars vigila. Telum igitur ab hoste captum idem valebat ac si aedes ipsius Martis profanata esset. Ad profanationem et Ma lex pertinet, quae hostias ab ans profugas, persequi et occidere iubebat. Quod si victima capta non erat, piaculi erat contracta commissio. Nam hostia mole salsa aspersa iam dis sacrata erat et ab hominum usu aliena, cf. Serv. ad Vergil. Aen. II 104 sacrorum est, ut fugiens vtctima, ubicumque inventa fuerit, occidatur ne piaculum committatur. Iis quoque locis, ubi haruspices fulgur condiderant — quaeque ab ipsis haruspicibus fulgur conditum, a scriptoribus vetenbus plerumque bidental dicuntur — facile ab inscio committebatur piaculum. Etenim vel intueri haec loca piaculare esse haruspicum libri proclamabant, cf. Amm. Mare. XXIII 5. 13 hoe modo contacta loca nee intueri nee calcari debere fulgurales pronuntiant libri, Schol, ad Pers. II 27 l) Telum illud bene distinguendum est ab hastis, quae in Reeia asservabantur et quarum unam nonnulli ob testijnonia Varronis apud Clem Alex. Protrept. 4 (VIII 136 M) Arnobii adv. nat.Vl. 11 Plutarchi Rom. 29 ipsum Martem fuisse iudicant. 'utarcni 47 evitandumque bidental: bidental locus sacro percussus f uimine, qui bidente ab aruspicibus consecratur; quem calcare nefas est. Quam ob rem et illum qui bidental ex agro suo amoverit impium haberi, testatur Horatius Art. Poet. 470 utrum minxerit in patrios cineres, an friste bidental moverit incestus x). Quae Horatii verba clare demonstrant, violationem conditi fulguris non minorem religionem esse habitam quam si quis iura manium laesisset. Nee mirum igitur, qui imprudens bidental calcaverit laeseritve piaculum commisisse. Quae de bidentalibus diximus in ea quoque loca valent, ubi fulgur non Etrusco sed Romano ritu erat conditum; quaeque veteres plerumque puteal vocabant. Consideranti enim, quae leges iam inde ab antiquis temporibus constitutae fuerint in eos qui fulmine erant occisis), dubium non erit calcato puteali sacrum esse commissum gravi luendum piaculo. Lacum Curtium revera fuisse puteal Varro auctor est de 1.1. V. 150 Cornelius et Lutatius scribunt eum locum fulguritum et ex s. c. septum esse: id quod factum est a Curtio consule, cui M. Genucius fuit collega, Curtium appellatum 3). Quam grave piaculum violatio luci fuerit, id clare indicat lucos fuisse capitales, ubi si quid violatum esset, caput violatoris expiaretur, teste Paulo M 66 L 57. Memoratu digna lex ea est, de qua postea plura sumus dicturi, luci Spoletini inquam, C. I. L. XI4766 (Bruns6, p. 260) honce loucom ne quis violatod, neque exvehito neque exferto quod louci siet, neque cedito nesei quo die res deina anua fiet : eod die quod rei dinai causa [f]iat, sine dolo cedre [Ijicetod; sei quis violasit, Iove bovid piaclum datod; sei quis scies violasit dolo malo, Iovei bovid piaclum datod et a(sses) CCC moltai suntod; eius piacli moltaique dicator[ei] exactio estfodj. 1) Incestus idem valet ac impius, cf. Od. I 12. 59 et Ut 2. 30. 2) Cf. Fest. M 178 L 190 itaque in Numae Pompili regis legibus scriptum esse: 'si hominem fulmen occisit, ne supra genua lollito'; et alibi: 'homo si fulmine occisus est, ei iusta nulla fieri oportet. Plin. N. H. II 145 hominem ita exanimatum cremari fas non est, condi terra religio tradit. 3) Cf. Luebbert, Comm. Pontif., p. 51; Pauly—Wissowa, R. E. VII c. 2447 (Thulin). 48 In festis diebus celebrandis Romani cum essent cautissimi, etiam feriarum pollutio licet ab imprudente commissa piaculo erat luenda. Varro de l. I. VI 30 praetor qui tum (die nefastd) fatus est, si imprudens fecit, piaculari hostia facta piatur, VI 53 fasti dies, quibus certa verba legitima (do dico addico) sine piaculo praetoribus licet fari; ab hoe nefasti, quibus diebus ea fari ius non est : et si fati sunt piaculum faciunt. Macrob. Sat. I 16. 19 sicut Varro in augurum libris scribit in haec verba: 'viros vocare feriis non oportet, si vocavit, piaculum estd. Serv. in Verg. Georg. I 270 sane sciendum secundum Varronem contra religionem esse, vel si irrigentur agri, vel laventur animalia festis diebus: Nymphae enim sine piaculo non possunt moveri. Geil. N. A. II 28. 2 veteres Romani... in constituendis religionibus. .. castissimi cautissimique, ubi terram movisse senserant, nnntiatumve erat, ferias.... imperabant. . . eas ferias, si quis polluisset piaculoque ob kanc rem opus esset, hostiam 'si deo, si deae' immolabant, idque ita ex decreto pontificum observatum esse M. Varro dicit. Macrob. Sat. I 10. 1 bellum Saturnalibus sumere nefas habitum, poenas a nocente isdem diebus exigere piaculare est, I 15. 21 Kalendas Nonas et Idus religiosas... censuerunt; ki enim dies praeter Nonas feriati sunt, feriis autem vim cuiquam fieri piaculare est. Festo quod non potest iterari intermisso, piaculum contractum est, teste Servio qui ad Vergil. Aen. VIII 173 annua quae differre nefas, celebrate faventes, haec annotat anniversaria sacrificia : i. e. solemnia, ideo non differuntur, quia nee iterari possunt.. . nam Kalendaria, si qua fuerint ratione dilata, possunt repeti nee piaculum eorum intermissione committitur. Cum quibus conferenda sunt verba Liv. XXXIX 18. 8 si quis tale sacrum solemne et necessarium duceret, nee sine religione et piaculo se id omittere posse, apud praetorem urbanum profiteretur 1) Lactant. ad Stat. Theb. VIII 437 (Matris Tauricae) cum simulacrum in Laconiam delatum fuisset, ne quod piaculum nasceretur inter- 49 Venio iam ad sacerdotes. Ut paucis rem comprehendam: quodvis sacrum a sacerdotibus eorumve ministris in sacris officiis perfungendis negligentia admissum erat, piaculo luebatur. Qua lege omnes generatim tenebantur, ut auctor est Servius ad Vergil. Aen. IV 646 et sciendum, si quid in caeremoniis non fuerit observatum, piaculum admitti; quod Servii testimonium comprobat Arnobius adv. nat. IV 31 dicens piaculi esse contractam commissionem, si per imprudentiae lap sum aut in verbo quispiam... deerraverit, et III 43 quo loco ostendit diligentia in ritibus observandis quam fuerit necessaria, cum ignorantia rerum, inquit, personarum confusio deos offendat et cogat necessario piaculum contrahi. Quam severis legibus flamen et flaminica Dialis fuerint adstricti, nemo nescit1). Quaevis autem in hisce legibus observandis negligentia piaculo facto erat luenda. Ita Servius cum ad Vergil. Aen. I 305 narravit, flamini extra medium pomerium post solis occasum apicem ponere nefas fuisse, haec addit: {timebat) ne piaculum incurreret, siï cum solis occasum, nudo capite, id est, sine apice inveniretur. Ad Vergil. Aen. IV 646 idem Servius, commemorata alia lege, qua Flaminica vestum extollere vetabatur, ne crura nudarentur, hic autem, inquit, piaculum admittitur. Ad XII120 adnotat: cum Flaminica esset inventa tunicam laneam lino habuisse consutam, constitisse ob eam causam piaculum esse commissum. Liv. V 52. 13 de sacris loquimur et templis: quid tandem de sacerdotibus ? nonne in mentem venit, quantum piaculi committatur ?.... flamini Diali noctem unam maner e extra urbem nefas est. Geil. N. A. X 15. 10 legem flamini Diali hanc singularem fuisse narrat: si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. Virgines quoque Vestae variis tenebantur religionibus, quibus per imprudentiam neglectis, piaculum committebant. Ita vel vas futile, quo aquam ad sacra Vestae hauriebant, in terra missione solemnis sacrificii neve crudelitati Graeciae populus oboediret, inventum est, ut inter se impuberes pueri de sustinendis verberibus contenderent. Vides Romanum esse, qui interpretatur! 1) Cf. Pauly—Wissowa, R. E., VI c. 2486 sq. (Samter). 4 50 ponere nefas erat, cf. Serv. ad Vergil.^». XI 339 aqua ad sacra Vestae hausta in terra non ponitur: quod si fiat, piaculum est. Conferendus Lactantius quoque ad Stat. Theb. Vffl 297; Donatus ad Terent. Andr. 609 et ad Phorm. 746 • Paulus M 89 L 79. 8. Lis est inter viros doctos, quid sibi velit piaculum ni fallor antiquisimum, cibi prolapsi, de quo quaedam annotavit Plinius N. H. XXVIII 27: cibus etiam e manu prolapsus reddebatur utique per mensas, vetabantque munditiarum causa deflare et sunt condita auguria quid loquenti cogitantive id acciderit; inter execratissima, si pontifici accidat dtcis causa epulanti; in mensa utique id reponi adolerique ad Larem piatio est. Quod sacrificium subobscurum Wissowa, R. K.2, p. 162 sic explicat „ ... bei jeder Mahlzeit stellt man zum Danke für Speise und Trank den Penaten ein gefülltes Schüsselchen fpatella') auf den Herd oder wirft auch ihren Anteil an den Speisen in das Herdfeuer; durch dieses Op f er er halt die Gesamtkeitder aujge tragenen Speisen etne religiöse Weihe und darUm bedarf es, wenn ein Bissen von ihnen zur Erde fallt, einer Sühnung, die in der Weise erfolgt, dasz der Bissen, okne gereinigt zu werden, wieder auf dm Tisch gelegt und dann im Herdfeuer verbrannt wird." Non dubito quin ipsum Plinium si interrogasses, quid de hoe piaculo sentiret, haud multum a Wissowa dissensisset. Etenim cum constet Romanos nonnumquam sacras fecisse mensas salinorum appositu et simulacris deorum (Arnob. adv. nat. II 67), patellis primitias dis cum sale obtulisse (Porphyr. ad Hor. Od. II 16. 13), cena edita süblatisque mensis, quae de cena libata essent, ad focum tulisse et dedisse in ignem, quo deos redderent propitios (Serv. ad Verg. Aen. I 730), iure dici potest, generatim pertinuisse cenas ad cultum privatum et domesticum, in quo si quid sacri erat commissum, di penates piaculo erant placandi. Larem autem, de quo loquitur Plinius, penatium vice fungi variis scriptorum testimoniis Wissowa probavit. Sane alia quaestio est, quid ipsi Romani de Laris piaculo senserint, alia autem unde Laris piaculum naturaliter originem duxerit. 51 Hoe si quaeritur, haud multum abesse a vero existimo, qui contendant, quae ex mensis atque e manibus prolapsa erant, laribus i. e. lemuribus fuisse donum; quod munus ut laribus redderetur, Graecae quoque et Prussianae erat consuetudinis *). Saepe enim accidit, ut species quidem rei sacrae maneat et figura, ratio autem illa specie significata sensim mutetur in aliam a priore illa diversissima. Laribus, geniis penatibus piacula saepe esse oblata, indicat codex quoque Theodosii XVI 10. 12 nullus omnino... secretiore piaculo larem igne, mero genium, penates odore veneratus accendat lumina, imponat tura, serta suspendat. Restat ut quaedam dicamus de feriis piacularibus. Sunt singulorum, gentium, reipublicae. De feriis singulorum iam breviter locutus sum, de manium iure agens et sepulcrorum (p. 42 sq.). Quod ad gentes attinet, et Claudiae genti et Horatiae scimus piaculum quoddam fuisse proprium et singulare. Apud Fest. M 238 L 274 haec habes: propudialis poreus dictus est, ut ait Capito Ateius, qui in sacrificio gentis Claudiae velut piamentum et exsolutio omnis contractae religionis est. Propudium autem teste Paulo M 227 L 253 est quasi porro pudendum seu aliis verbis cuius rei pudet = contracta religio =s sacrum commissum — piaculum. Propudialem igitur porcum (non aliter ac porcam praecidaneani) nomen esse feriae piacularis, qua Claudia gens sese a sacris per annum commissis expiaret, iure existimandum est. Genti autem Horatiae proprium erat piaculum in monte Oppio apud Tigillum Sororium, quod singulis annis Kal. Octobr. Iano Curiatio et Iunoni Sororiae dabatur, ut fratrum Arvalium acta testantur, cf. Henzen Act. Fr. Arv. p. CCXXXVTII. Quod si rem intimam spectaveris, non dubitabis quin huius piaculi causa et ratio fuerit soror olim in Horatia gente 1) Cf. Wissowa, R. KA, p. 162, n. 2; Rohde, Psyche, I p. 245, n. 1. Samter, Arch. f. Relig. Wiss. X 1907, p. 373 sq.; Wissowa, Arch.f. Relig. Wiss. VII 1904, p. 45; Otto, A. L. L. XV 1906, p. 114. Quo ad Graecos cf. Athen. X 427 E. 52 interfecta. Piaculo coniuncta erat lustrandi quidam ritus, cum expiandus mittebatur sub tigillum *). Reipublicae piacula ea erant quae apud irvtyv Qspevriwiv statutis temporibus ob legatos olim occisos fieri consuevisse memoriae tradidit Plutarchus Rom. 24. Quodsi vocem sruM* ab ipso Plutarcho scriptam esse iudicas, nee potius Sajji» quod Becker proponit, satis credibile est piacula a Plutarcho commemorata eadem esse atque ea de quibus Paul. M 212 L 235: piacularis porta Romae dicta propter aliqua piacula, quae ibidem fiebant. Ferentina autem et Horatiae gentis sacrificia placatoria haud multum inter se discrepare, manifestum est: utrobique enim fere eadem est causa piaculi. Illud tantum bene tenendum est, tum Ferentina tum gentis Horatiae piacula, prout gentis erant et reipublicae, revera fuisse piacula sacri ab inscio commissi. Inter ferias piaculares Parilia quoque habenda sunt, quae agebantur a pastoribus die 21 mensis Aprilis, cum hibernis ovilibus relictis, in silvis iterum molliora quaererentur pascua3). Quamquam viri docti plerumque censent festa haec pastoralia lustratione tantum contineri, re attentius inspecta, plane apparet ea partim constare ex lustratione, partim ex piaculo. Aliud enim est lustratio, „desinfectio" ut ita dicam, hiberni ovilis, aliud Palis piatio ob sacra per annum praeteritum commissa. De lustrationis ritu vide Ovidium Fast. IV 735 sq., 781 sq.; lustrabantur oves ovilia ipse pastor, aqua sulphure lauro igne. Quae quamquam disputatione dignissima sunt, tarnen praetermitto. De piaculari enim festi parte nobis agendum est. Parilia pastoribus quasi novi anni sunt initium; nam PariHum die pecus omne ex hibernis ovilibus demissum nemora iterum incursat4). Hisce versibus diem Mum celebrat Calpurnius Ecl. V 16 Baehr. P. L. M. III p. 90: 1) Cf. Liv. I 26. 12; Fest. M 297 L 380; Paul. M 307 L 399; testimonia varia collegit Wissowa, R. KA, p. 104, n. 4. 2) Cf. Jordan Top. I 1, p. 227; Roscher Af. L. I 1475 (Steuding). 3) Cf. Wissowa, R. KA, p. 199 sq. 4) Cf. etiam Calp. Ecl. V, 103, 108, 109 Baehr. /./., p. 93 sq. et Cat. de agr. 83. 53 .... vere novo, cum iam tinnire volucres incipient nidosque reversa lutabit hirundo, protinus hiberno pecus omne movebis ovili. tune etenim melior vernanti germine silva pullat et aestivas reparabilis inchoat umbras, tune florent saltus viridisque renascitur annus. Hoe igitur pastoralis anni initio deae Palis pax et venia expetenda erat, ne ob sacra per annum praeteritum in pascendis ovibus commissa consulere pecori recusaret pastoribusque, cf. Calp. Ecl. V. 24 sed non ante greges in pascua mitte reclusos quam fuerit placata Pales. Placabatur autem dea silvicola liba, dapibus, lacte tepido, cf. Ovid. Fast. IV 743. Precationis autem solemne carmen, ab Ovidio poeticis verbis expositum, cum Catonis carmine, quod in conlucando luco dicebatur, omnino congruit. Etenim duabus continetur partibus: sacrorum commissorum commemoratione atque precatione veniae. Ideo imprimis notatu dignissimum carmen est, cum doceat quae et qualia piacula a pastoribus in pecore pascendo incurri potuerint, cf. IV 749 sive sacro pavi sedive sub arbore sacra pabulaque e bustis inscia carpsit ovis, si nemus intravi vetitum, nostrisve fugatae sunt oculis nymphae semicaperque deus, si mea falx ramo lucum spoliavit opaco, unde data est aegrae fiscina frondis ovi : da veniam culpae. nee dum degrandinat, obsit agresti fano supposuisse pecus. nee noceat turbasse lacus. ignoscite nymphae mota quod obscuras ungula fecit aquas. Spectant uti facile videre est piacula omnia ad manium sepulcrorum fanorum lucorum iura 1) Notandum est piacula haec non omnia esse sacri ab imprudente commissi, sed etiam sacri a prudente commissi, verum iustas ob 54 Versus autem 759—776 poetice exornant quae soluta oratione apud Catonem de agr. 139 his verbis enuntiantur: precor, uti sies volens propitius mihi domo familiaeque meae liberisque meis, Parilium solemnia fuisse vetustissima inter alia eo probatur quod sacrüicia Pali facta cruenta non erant. Paulatim incruentis cruenta etiam hostia addita est, quod probat Calp. Ecl. II 63 Baehr. P. L. M. III p. 75 saepe cadit festis devota Parilibus agna tum praesertim V 27 Baehr. /. /. p. 90 tepidos tune hostia cultros imbuat: hac etiam dum vivit, ovilia lustra *). Vides autem agnae sacrificium lustrationem potius fuisse quam Palis piaculum. • Verum iam absolutis quae de variis generibus piaculorum commissi dicenda erant, ad hostiam succidaneam et quae cum ea cohaeret instaurationem transibimus. 2. DE HOSTIA SUCCIDANEA ET INSTAURATIONE. Veteres inter grammaticos lis erat essetne succidanea a verbo succidendi an a verbo succtdendi derivanda. Paulus M 303 L 393 Festi verba non tantum excerpsit, sed etiam quodammodo mutilavit, haec exscribens: succidanea hostia dicebatur, quae secundo loco caedebatur, scilicet sic appellata a succedendo. Etenim ex truncis Festi reliquiis apparet utramque vocis originem ab eo esse indicatam; nam non multum a vero videtur aberrare C. O. Mueller, verba Festi sic explens: [succidanea hostia apjpellatur, quae [secundo loco caeditur], quod quasi [sub priore caedatur;] quidam a suc[cedendo, non a succi]dendo dictam [putant]. Derivationem autem eam, qua succidendi vox succedendi voci praefertur, veram esse causas et absque dolo malo. De sacris a prudente absque dolo malo commissis vide infra in capitis huius parte altera. 1) Wissowa, R. K.*, p. 200 n. 11 minus recte, ut opinor, Calpurnium errasse putat. 55 et genuinam tum re ipsa perspicuum est tum approbatur testimonio Gellii N. A. IV 6. 5 succidaneae appellatae, quoniam si primis hostiis litatum non erat, aliae post easdem ductae hostiae caedebantur: quae quia prioribus iam caesis luendi piaculi gratia subdebantur et succidebantur, succidaneae nominatae. Quae succidaneae hostiae dennitio eo valde probatur, quod non tantum vocem, sed et rem atque rei originem explicat, scilicet hostiam iterari luendi piaculi causa, id est ob sacrum commissum. Addit autem Gellius alia quaedam de litatione, quae quoniam a nonnullis viris doctis non recte intelliguntur, amplius tractanda sunt et explicanda. Blecher *) vir doctissimus postquam claris verbis exposuit, quid extispicium in Romano ritu, quid valeret in Etrusco, ita pergit: „Sz recte adhuc conclusimus, Arvales ii erant, qut hostiae inspiciebant exta adhaerentia, ut eam 'probarent' priusquam deae offerrent. Si non suffecerat hostia huic probationi, h. e. si non 'litaverat', omnino non offerebatur, nam ad sacrificandum non accepta erat. Immo altera mactabatur hostia, quae vocabatur'succidanea'. Quod fieri solebat usque ad 'litationem' h. e. 'donec apta inventa esset hostia'. Quibus rebus demonstratur verbum 'litare' significare: probationi et corporis et extorum sufficere. Atque id verum esse, optime illustratur verbis Plinianis (N. H. VIII 183) : 'quam ob rem victimarum probatio in vitulo, ut (cauda) articulum suffraginis contingat; breviore non litant'," et p. 222 infra: „quae si recte se habent, in litatione illa, quae erat forma mere Romana probationis, situs et color extorum inspiciebantur, quod facillime fieri potuit, dum exta erant adhaerentia. Posteriore aevo, quod compluribus testimoniis nobis illustratur, postquam extispicium Etruscorum acceperunt Romani, res aliter se habet. Mactantur quidem eo quoque temp ore hostiae succidaneae sed vel nullam vel aliam habent vim. Ita secundo bello Punico Marcello sacrificante laetissimis succidaneae extis omnino nihil tribuebatur (Liv. XXVII 26 ; Plut. Mare. 29 ; Val. Max. I 6. 9). Contra 1) Blecher, De extispicio capita tria, p. 221. 56 Petilhus meunte saeculo a Chr. n. secundo e succidanearum extis deprompsit signa (Liv. XLI 15). Ciceronianoporro aevo succidaneae hostiae vim aprimitiva plane alienam acceperant. Hoe concludimus ex eo, quod Cicero (de div. II38) miratur 'inconstantiam deorum, qua primis minentur extis, benepromittant secundis'. Unde elucet Ulo aevo praeter succidaneam priorem quoque hostiam vim quandam retinuisse, cum antiquissimis temporibus, ubi primum succidanea mactanda erat, prima hostia, quia non accepta fuerat ad sacrificandum, omnino nihil valuisset. Hoe autem posteriore aevo sibi fingebant maioribus hostiis pro succidaneis immolatis primae hostiae omina quasi superanda et deorum animos flectendos esse (Muller, Etrusker II2 p. 186 sq.). Reservabatur autem prisca formula 'usque ad litationem sacrificare', sed mutabatur sensus, cum illis temporibus haec fere subaudirent'donec dei auctis hostiis superati bona mittant signa'." Ipsa viri doctissimi verba quamquam paulo longiora posui, quia licet ex altera parte sint verissima, ex altera tarnen multa continent, quae origo esse possint falsae omnino opmionis. Iure Blecher — etenim toto coelo distant — Romanorum extispicii et Etruscorum discrimen facit. Nam quod ad modum: Romani inspiciunt exta adhaerentia, avulsa a corpore Etrusci; quod ad rem: Romani ob id solum exta inspiciunt, ut videant sintne sana necne, Etrusci difficillimae cmusdam disciplinae obtemperantes legibus, exta inspiciunt, ut tum ex situ tum ex aliis signis bona divinent et mala; aliis verbis: extispicium Romano ritu extiprobatio est, ritu Etrusco exticonsultatio divinatiove. Haec quidem vir doctus verissime, verum de altera quaestione, quid ritu Romano sit probatio, quid litatio, prorsus ab eo dissentio. Ut paucis complectar, Blecheri sententia haec est: probationem hostiae extenons, quae fit ante immolationem, et probationem hostiae mtenoris sive extorum, quae fit post immolationem, re non differre, nisi hoe solum quod haec interna sit illa externa; hostiam autem non litare nisi utrique probationi suffecerit; htationem igitur hostiae nil aliud esse nisi acceptationem hostiae ad sacrificandum; alterutra autem probatio cum male successerit non adesse litationem sive hostiam primam non 57 esse acceptant; quod si contigerit i. e. si hostia prior non valuerit, opus esse hostia succidanea. Quae viri docti placita cum minus recta mihi videantur, tum de litatione tum de probatione pauca dicam, quibus notionem succidaneae melius perspici posse confido. Quaeritur igitur primum, quid sit 1 i t a t i o. Litationem nihil aliud esse nisi deorum placationem ipsa vocis derivatio demonstrat. Cf. Walde, Lat. Etym. Wört.2, p. 436: punter günstigen Vorzeichen opfern; sühnen versöhnett: wohl nach Prellwitz Wb. zu gr. Xirii 'Bitti, A«r(toiaxi, jJroiiMi, 'fieke' XtTXvevu ds. ?Jrxvo$ 'flehend''." Quare recte Servius ad Vergil. Aen. II 119: litare: verbo pontificali usus est, id est, sacrificiis deos placare; IV 50 deos sacris litamus, id est placamus; Macrob. Sat. III 5. 4 litare, quod significat sacrificio facto placasse numen. Quibus cum testimoniis comparandum est illud Livii lib. XXVII 23. 4 stne litatione... non impetrata pace deorum. Nee Plinius N. H. VIII 183 litationem aliter explicat. Quod facile intelliges, si praeter verba a Blechero allata, ea quoque quae sequuntur, in orationis contextu consideraveris. Sunt enim haec: quam ob rem victimarum probatio in vitulo, ut articulum suffraginis (cauda) contingat; breviore non litant. Hoe quoque notatum vitulos ad aras umeris kominis adlatos non fere litare, sicut nee claudicante nee aliena hostia deos placari nee trakente se ab aris. Vides primum Plinium voce litandi non tantum usum, cum de probatione externa aut interna agatur, sed etiam cum agatur de sacris quibusdam commissis; deinde loco allato litare idem valere ac placare deos; denique verba Plinii breviore non litant vim habere conditionalem, hoe est: Si immolatur hostia, cui articulum suffraginis cauda non contingat, sacrificium deum non litat = sacrificio deus non placatur = commissum est piaculum. Habemus ergo 1), ut velut mathematice rem proponamus: sacrificium litat = sacrificium placat — sacrificatio grata dis est; sacrificium non litat = sacrificium non placat = sacrificatio 1) Quoad litationem vide Wissowa quoque, R. K?, p. 418 sq., qui tarnen nimis anguste rem intelligit. 58 grata dis non est, vel si rem ex parte hominum eonsideras: piaculum commissum est *). Quando vero de Etrusco agitur ritu, in quo divinatio cum Z ,Uwvem succidaneae ««bdunturetsuceiduntur.angu™ cessistO Ct nU SignifiCat Disi: ^isdivinationemlene adSit S?? vg^0rem n°tionem resPiciens Lactantius dfsti^u ; f ? 610 mter ^ Ct SaCrifi alii optimam, appel- lant eam quam aedilis tribus constitutis hostiis optat quam immolan veht. Tertull. ad nat. I 10 tf 644 M\ r J consuljalendis lanuariis, cum J hot^l^Z IV 6466'f"*?*"* Cf- Serv- ad Vergil- Aen. IV 219 collato 2) Cf. probationem praecordiorum, Tertull. 30 (I 507 M). 59 popularium coetu, quia nihil de Serape et Iside constituisset, potiorem habuit senatus censuram quam impetum vulgi et aras institui prohibuit. Immolatione vero ipsa, non alio ritu, hostias dis sacrari et e profanis sacratas fieri, auctor est Paulus M 110 L 97 immolare est mola, id est farre molito et sale, hostiam persper sam sacrare. Quare Vergilius Aen. XII 213 pecudes immolatas rite sacratas iure nominat. Quam immolationis vim si bene perspexeris iam facile intelliges, quae causa fuerit cur victima si ab ara effugisset, piaculi esset contracta commissio (cf. Paul. M 244 L 287), captaque effugia esset interficienda (Serv. ad Vergil. Aen. II 104); cur ex altera parte minime valeret eadem lex, si in priore probatione animal non esset acceptum. Quae si recte sese habent, iure dicendum est, in ritu Romano probationem priorem rei natura ab extorum probatione discrepuisse. Itaque cum in extis inspiciendis apparuerat sana ea non esse, non tantum — uti Blecheri verba afferam — hostia non valebat, sed cum res vitiosa dis esset immolata atque consecrata, piaculum erat commissum haud exiguum, quod hostia nova necessario luendum erat. Quae una hostia, ut statim videbimus, duplicem vim habebat, renovationis dico et piaculi, cf. infra p. 64. Nonnumquam videtur evenisse, ut hostia consternaretur, cum in ipsa immolatione ministri eam vino aspergebant, quae aspersio immolationis pars erat necessaria. Quod si talem victimam sacrificare pergebant, piaculum committebatur; nam reluctans hostia dis grata non erat. Aspersionem illam, quam Servius victimae explorationem vocat, nonnulli pro tertia probatione hostiae habent, cf. Serv. ad Vergil. Aen. IV 61, VI244. De probatione et litatione haec hactenus; agendum nunc de variis causis cur succidanea hostia opus fuerit. Ex iis quae supra exposui, illud generatim efficere licet, succidaneas Romano ritu esse mactatas, cum non litavissent, hoe est, cum in sacrificando piaculum quodcumque admisissent. Quae autem singulares causae fuerint cur in sacrificando sacrum committeretur, paulo latius exponere non erit inutile. 60 a- De vitiis ex parte hostiae. Piaculum committi, cum exta probationi non satisfaciant supra satis explanavi; item cum hostia in sacrificando relucetur consterneturque. Si hostia invita altaribus admota tarnen ab imprudente mactatur, sacrum committitur, ut testatur Phmus N. H. VIII 183; talem hostiam dis ingratam veteres existimabant, cf. Serv. ad Vergil. Aen. IX 627, ad Georg. H 395; Martial. IX 31. 5; item Macrob. Sat. III5 8 11™*?"™/5* * sacrificantib^ *t « hostia, quae ad aras duceretur futsset vehementius reluetata, ostendissetque se invttam altanbus admoveri, amoveretur, quia invito deo offerri eam putabant. Aetatem quoque praescriptam victima si ™ 71 succidanea opus est, quod tradit Plinius N. H. Vlil 183 Valet eadem lex, cum rituum officia miscentur, cf. Arnob. adv. nat. III 43 etenim si hie atram Me albam destderat pellem, . . . ignoratio rerum . . . cog(it).. . necessario piaculum contrahi, VII 21 si caPer caedatur Iovi, quem patri solemne est Libero Mereurioque maetari, aut bos si sterilis Unxiae quam Proserpinae tribuitis . . . eonfundi haec, inquit fas non est, nee piaculi parvi est officia rituum procurahonumque mtseere; Macrob. Sat. III 10. 7 Ateius enim Laptto adtectt haec verba: 'si quis forte tauro Iovifecerit piaculum dato 2). Ouare Cic Je n oo ■ ■„ j . Vu*re ^ic. ae leg. u 29 tam illud ex institutispontificum et haruspicum non mutandum est, quibus hostiis immolandum cuique deo, cui maioribus, cui lactenttbus cui maribus, cui feminis. Causas alias succidaneae mactandae tradidere Servius et Festus: Serv. ad Vergil Aen. 11 140 hostia, quae ad aras adducta est immolanda, si casu effugeret, effugia vocari vetere more solet: in cuius locum quae supposita fuerat succidanea. Effugia interficienda P l \ moTS'r piaCulum committitur, uti antea explicavi. raui. m J45 L 287 piacularia auspicia appellabant, quae sacrtficantibus tristia portendebant, cum aut hostia ab ara ejrugisset, aut percussa mugitum dedisset, aut in aliam partem corporis quam oporteret, cecidisset. II 1. ïo. h°StiarUm aCtate Cf P,in' ff **• VHI 183 et 206; Varr. ;Cpl)evo{ idem valere dicit ac 106 perentur. Quae omnia piacula sua diligentia collegit et illustravit Henzen, Act. fr. Arv., p. 128 sq.. Id tantum commemorabo, quod scire ad propositum maxime nostra interest *). Piacula marmoris sculpturae inter annos 59 et 80 in acta referri coepta sunt, ut ostendit Henzen, /./., p. 128. Primum nobis apparent in actis anni 81 (Henzen p. CVI 20) hac formula: in luco deae Diae piaculum factum per calatorem et publicos eius sacerdoti ob fer rum inlatum in aedem scripftjur. caussa porcam et agnam opimam;... in luco deae Diae piaculum factum per calatorem et publicos.... ob ferrum de aede elatum porcam et agnam opimam. Fiebant ergo piacula in luco deae Diae seu ad deae Diae, ut indicatur piaculo elationis anni 88 (p. CXX) et quod clarius exprimitur hisce verbis: ante lucum deae Diae in aram J). Hostiae huic piaculo propriae porca erant et agna, quarum exta ad aram reddebantur; addebantur vero strues et ferta, 1) Ad praeclaras Henzeni emendationes haec notanda sunt. Piaculo elationis anni 91 diem ascribens, titulum hisce verbis explet: isdem cos., cf. /. /., p. CXXVni 65. Obstat, ut ipse recte annotat, quod illa aetate consules vix ultra quartum mensem fasces gesserunt. Teste autem C. 1. L. spatium est 31 litterarum, quod ad indicanda consulum nomina non nimis ampla certe sufficit. — Quod ad annum 92 attJnet, existimat Henzen, cum dies elationis indicatus non sit, ferrum eodem die esse elatum quo erat inlatum, quippe quod ruptum esset, cf. p. CXXXn n. 12. Notandum tarnen est neque anno 221 elationis diem esse indicatum, anno vero 214 nee inlationis diem, ni fallor, nee elationis. — Anno 130 dies inlationis et elationis in actis ita notati sunt: VIII K. Af.... XIIII K.... Henzen p. CLXV supplet VIII K. AffartiasJ... XIIII K. [Apriles], ideoque inlationis diem 21 Febr., elationis vero 18 Mart. fuisse putat. Iniuria, ni fallor. Acta enim magisterii peracti numquam ante mensem Mart. anni subsequentis inciduntur. Quod in die elationis novi nominantur Consules, meae opinioni contrarium non est, cum Hadriano imperante non defuerint trimestres consulatus. Legendum igitur: VIIIK.Af[aiasJ... XIIII K. fluniasj. — Anno 156 dies inlationis et elationis in lapide indicantur verbis: pridü Idus Afart.... Non. Afart. Erravit sculptor et legendum est: pridü Idus Afart.... Non. April. A die 14 Mart. usque ad diem 5 April, nimium esse intervallum iniuria putat Henzen, l. /., p. 129. Quod acta annorum 130 et 225 ostendunt. 2) Cf. piacula luci coinquendi secundo die sacri deae Diae (Henzen, p. 20), quae fieri solebant in luco = ad aram — ante lucum in aram (sic). Piebant ergo piacula tn luco deae Diae seu ad deae Diat 107 libarum species. Generaliter sacer ritus perficiebatur a calatore quodam vice gerente magistri anni peracti et publicis Arvalium. Anno 219 calatoris loco aderat tabularius rationis castrensis. Posteriore vero aetate sacrificare solebat ipse magister anni cuius acta incidebantur, assistentibus variis officialibus, cf. act. ann. 221,222, 225. Constat igitur sacra piacularia marmoris insculpendi, quae initio ne commemoratione quidem digna habebantur, decursu temporum cum apparatu crescente esse celebrata. Investiganda iam vera ac propria ratio, cur piacula sculpturae fierent. Commentarienses utuntur hisce formulis: ob ferrum inlatum in aedem (de aede elatum) scripturae caussa (ann. 81); ob ferrum inlatum ut acta insculperentur. . . ob ferrum elatum (ann. 91); ob ferrum inlatum (elatum) scripturae et scalpturae (ann. 88, 92, 119, 121, 126, 130, 156); ob ferri tnlationem (elationem) scripturae et scalpturae (ann. 184, 219, 221, 225); ferri inferendi ... ferri efferendi (ann. 214); ferrum inferendi (efferendi) scripturae et scalpturae (ann. 222); anno 225 adduntur ad piaculum elationis verba haec: et operis perfecti, cf. Henzen, /./., p. 131 et 132. Supra p. 92 sq. agens de Arvalium piaculis operis faciendi minoribus, ex ipsis actis ostendi, quam parum accurate in indicandis piaculorum causis commentarienses rem suam gererent. Quare et hic quoque magna cautio erit adhibenda. Hoe prae ceteris videtur notandum, omnem ferri usum in luco deae Diae fuisse prohibitum; quare et in sacris peragendis ipsi fratres mensa sine ferro utebantur (cf. act. ann. 240 apud Dessau 9522, 11), atque arbores ferro si erant fendendae adolendae commolendae, piaculis di placarentur necesse erat (cf. act. ann. 224, Henzen, /. /., CCXIV 5). Cum autem acta in ipsius aedis parietibus interioribus insculperentur1), in exarandis titulis haud parvum piaculum committi non est cur fusius explicem. Quod piaculum ut lueretur duo fiebant sacrificia placatoria, operis faciendi i. e. marmoris sculpendi et operis perfecti scalptura peracta. Utrumque autem piaculum 1) Cf. act. ann. 81 in aedem et disputationes archaeologicas Huelseni Eph. Ep. VIII 350, Hulae et Bormanni Arch. Ep. MUL XVII. 108 fiebat, uti vidimus, ante lucum deae Diae in aram, quo t e m p o r e opifices ferrum per lucum in aedem inferebant vel ex aede exportabant. Quodsi commentariensium verba: ob ferrum inlatum, ob ferrum elatum; ferri inferendi, ferri efferendi; ferrum inferendi, ferrum efferendi; ob ferri inlationem, ob ferri elationem attente consideras, videbis factum esse modo ut piacula praecederent inlationem per lucum in aedem elationemque, modo ut illis succederent. Quod non est mirandum: utrumque enim erat sacro iuri omnino congruum, quia ipsa horum piaculorum natura vi iuris divini id solum expostulat, ut ipsum sacrum committendum praecedant commissoque succedant, quod sacrum commissum de facto non est inlatio vel elatio, sed ipsa sculptura marmoris. Quae si recte explicavi, iure dices in hisce actis fratrum Arvalium vocula ob non indicari quam ob causam, sed potius quo tempor e piacula marmoris exarandi herent; nisi id contendere mavis, commentarienses piaculorum vim omnino non intellexisse, quod forte veri similius est. Nam quid sibi vellent piacula, cum arbores delapsae in luco caedendae essent exportandaeve commentarienses minime habuisse perspectum, uti iam dixi, ex actis ipsis dilucide patet1). Restat, ut ipsis verbis afferam, quid Bouché-Leclercq 2), de hisce sacrificiis sentiat: „ Ce sont des sacrifices de 'porca et agna opimd pour purifier avant, éloigner après les outils de fer, qui servaient soit d couper le bois, soit d graver sur le marbre les actes du college". Contendit igitur tam arborum caedendarum quam scripturae sculpturaeque piacula fuisse lustrationes, non aliter atque luci etiam collucandi sacrificiis 1) Ferrum Romano ritu excluditur a sacris, cf. legem Furfensem, C. I. L. IX 3513 (= Bruns6, p. 261); Dionys. Hl 45; Plin. N. H. XXXVI 100; Macrob. Sat. V 9. 11 et 13; Serv. ad Vergil. Aen. I 448; Ovid. Fast. VI 230; Cat. de agr. 140 (fodiendo enim ferro terra movenda est, ut docet Columella XI 2. 95). Quod ad religionem privatam, cf. Plin. N. H. XXIV 12. Quod ad Graecorum cultum cf. Plut. praec. ger. rei publ. 26; Isid. Orig. VIII 11. 66; Plin. N. H. XXXVI 100. Eo magis mirandum est secespitas, quibus flamines aliique utebantur ad sacrificandum, ferreas fuisse, cf. Fest. M 348 L 472, Paul. M 349 L 473. Vide Henzen, /. /., p. 132. 2) Daremberg—Saglio, ITJ 416 i. v. lustratio. 109 vim subesse lustralem affirmare non dubitat. Quam difficile autem ipsi Bouché-Leclercq fuerit sibi in hac lustrationis opinione constare, verba modo allata plane indicant, quibus „pour p ur i f i e r avant" inlationis piaculum, contra „pour éloigner après" piaculum elationis ab Arvalibus facta esse afhrmantur. Disputanti de operis perfecti piaculis summi momenti ea Arvalium sacrificia maiora habenda sunt, quae annis 183, 218, 224 a fratribus magno ritu sunt immolata Anno 183 hoe refertur (Henzen, p. CLXXXVI. 120 et II6): VI id. Februar. in luco deae Diae Q. Licinius Nepos mag. operis inchuandi causa, quod in fastigio aedis deae Diae ficus innata esset, eruendam et aedem reficiendam, inmolavit suovetaurilibus maioribus; item ad aedem deae Diae boves feminas ƒƒ;■..*); item ante Caesar eum Divis n. XVI verbec(es) immolavit n. XVI. III id. Mai. in luco deae Diae Q. Licinius Nepos mag. operis perfecti causa, quod arboris eruendae et aedes refectae, immolavit suovetaurilibus maioribus; item ad aedem deae Diae boves feminas II. . . 2); item ante Caesareum ut supra.... Acta anni 224 haec habent (Henzen, p. CCXIII): VII id. Nov. fratres Arval(es) in luc(p).... imm(plaveruni), quod vi tempest(is) ictu fulmin(is) arbor(es) ... attact{ae) arduer(ini), ear(um)q(ue) ar borium) eruendar(um), ferr\d) [f ]endendar(um), adolendar{um), commolendar{um), item aliarium) restituendar{um) causa operisq(ue) i nc[h]oandi ara[s] temporales)... reficiend(i), eius rei causa lustr{um) miss(um) suovetaurilib(us) maior(ibus); item ante aed(em) ... b(oves) f{eminas) a(uró) i{unctas) n. II; item ad ar{as) tempor(ales) dis inf(ra) s(ub)s(criptis).. .*) ; et ante 1) Acta anni 218 valde mutilata sunt; fragmenta nil novi afferunt; quare ea non referam. 2) Enumerantur quindecim sacrificia facienda aliis numinibus, quae in luco coluntur. 3) Sequuntur quindecim sacrificia aliis dis deabusque facta. 110 Caesar{eum) Genio d(pmini) n(ostri) Severi Alexandri Aug. tiaurum) a(uratum); item divis n. XX verbec{es) XX. III id. Dec. fratres Arval(es) in luco .. . immolav(erunt), quod ab ictu fulminis arbores. .. arduerint, earumq(ue) arborum adolefactarum et coinquendarum, et in eo luco sacro aliae sint repositae et arae temporales) refectae, ferri effeiiendi), [hjuius oper(is) perfecti causa lustrum mtssum suovetaurilib(us) maioribus et cetera q(uae) s(upra). In hisce actis agitur, ni fallof, de solemni quadam collegii pompa. Cui pompae ut initium facerent fratres, suovetaurilia maiora lustrationis causa circa lucum ducebant, circumitione autem peracta ea Marti») immolabant in luco, id est, ante lucum ad aram. Lustrationis ritu perfecto fratres ascendebant ad ipsam deae Diae aedem, quo cum venissent, ipsam deam placabant duobus bubus feminis; deinde ad varias aras temporales procedebant, ubi cum multis dis deabusque proprio sacrificio sacrificaverant, ut finem pompae imponerent Caesareum adibant, ubi Genio regnantis imperatoris Caesaribusque consecratis proprias immolabant hostias 2). Quod si quaeris, quae solemnis huius pompae significatio fuerit, duplex, ni fallor, erat. Nam ducebatur non tantum ut prodigia gravia procurarentur, sed etiam ut ubique in sacro luco di placarentur debitis piaculis ob sacra committenda vel commissa. Etenim utroque anno gravia in luco facta erant prodigia: anno 183 ficus in ipso aedis vestigio erat innata; anno autem 224 arbores sacri luci fulmine tactae arserant. Sed easdem ob causas necessaria erant piacula tam operis faciendi quam operis perfecti. Illo enim anno ficus erat eruenda aedesque deae Diae reficienda; hoe vero arbores erutae ferro erant fendendae, adolendae, commolendae: aliae arbores erant restituendae ideoque in luco erat fodiendum: arae temporales erant reficiendae ferrumque adhibendum. Quare 1 u s- 1) Suovetauralia Marti esse mactata, recte probat Oldenberg, de sacr. fr. Arval. quaest., p. 42 sq., cf. supra quoque p. 89 et 90. 2) Anno 183 arae temporales non commemorantur, sive quod eo anno non erant, sive quod ante aedem ipsam deae Diae positae erant, cf. Oldenberg, /. /., p. 46. Eodem anno divis tantum Caesaribus, neque Genio regnantis Caesaris immolatum est. 111 t r u m quidem missum existimo, ut mala et noxia a luco arcerentur procurarenturque prodigia1): hostias vero alias variis dis deabusque immolatas esse puto, ut ira deorum placaretur, haud minus ea quae ostentis apparuerat quam quae semper a Romanis metuebatur, cum sacrum committere debebant vel commiserant2). Quae omnia clariora fient legenti caput tertium, ubi de piaculi et lustrationis discrimine plura sum dicturus. Praeter sacra fratrum Arvalium pauca sunt piacula operis perfecti, quae a scriptoribus antiquis commemorantur. Varro de 1.1. V. 83 vocis pontificis originem explicans de p o n t e s u b 1 i c i o haec tradit: pontifices, ut Scaevola Quintus P. M. dicebat, a posse et facere ut potifices. ego a ponte arbitror; nam ab kis sublicius est factus primum ut restitutus saepe, cum ideo sacra et uls et cis Tiberim non mediocri ritu fiant. Pontem autem sublicium sine ullo clavo ferreo constructum religioni gravissimae fuisse Romanis, omnibus pernotum habeo 3). Quare cum vix fieri potuerit, ut sine instrumentis ferreis pons reficeretur, sacrificia a Varrone tradita piacula fuisse operis faciendi et perfecti ferro inlato elatoque veri haud absimile videtur. Utrum porca praesentanea, quae Cereri immolabatur praesente mortuo, quem erant condituri, (cf. Fest. M 250 L 296; Mar. Vict., Keil VI 25); et sacrificium Lari familiari, quod funere peracto vervecibus fieri solebat (cf. Cic. de leg. II 55) piacula fuerint operis faciendi operisque perfecti, nee affimare nee negare audeo. Ad haec sacrificia spectare videntur verba, quae in urna quadam funebri leguntur: vict. ord. rit. expiat., de quibus Mommsen, Röm. Mitt., 1889, VI, p. 173. 1) Lustratio nonnumquam vim procurationis prodigiorum habebat cf. Wülker, die geschichtl. Entwickl. des Prodigienwesens, p. 39; plura infra in capite tertio. 2) Oldenberg, /. /., p. 42, lustrum tantum vim piacularem habuisse iudicat, hostias vero ceteras honorarias fuisse. Quod allato Liv. XXI 62. 7 non probatur. Hostiae enim sive maiores sive lactentes solita erant prodigiorum procuratie 3) Cf. Dionys. III 45; Plin. N. H. XXXVI 100. 112 Quaeritur iam, utrum piacula operis perfecti ex iuris divini legibus praescripta fuerint necne. Plerumque ea iure sacro non fuisse imposita ex eo apparet, quod in actis fratrum Arvalium, cum de arbore caedenda, de ramo exportando, uno verbo de sacro leviore agitur committendo, operis perfecti piacula ne verbulo quidem commemorari solent. Sed cum de sacris agitur, quae perlongius temporis spatium sunt continuanda, de exarandis actis dico vel de diuturniore sacri luci refectione, operis perfecti piacula semper in codicibus collegii memorata esse observamus *). Eam igitur iuris divini legem viguisse existimo, ut sacro diuturniore a prudente commisso, piaculo operis perfecti fieri deberet, licet iam antea piaculo operis faciendi rite di essent propitiati. C a u s a e, cur Romani, postquam piaculum operis faciendi rite praecessisset, praeterea etiam operis perfecti piaculo deos placare consueverint, duae mihi videntur indicari posse. Alteram similitudinem dixerim, quae est inter hoe piaculum et piaculum sacri ab imprudente commissi; alteram autem metum quemdam et formidinem esse existimo, ne piaculum operis faciendi diuturnitate amitteret vim qua numina propitiarentur. Similem enim religionem Romanorum mentes occupare videmus, cum quis in luco conlucando vel in fodiendo opus intermiserit, ut narrat Cato de agric. 140 si (opus) intermiseris .... altero piaculo facito. Accedit quod per duplicem piationis ritum sacra commissa, natura sua dis perodiosa, includebantur quodammodo sacrificiis placatoriis. Nam attingendis terminis rem quasi totam attingere sibi videbantur Romani. Simile quid et in ponte sublicio factum videmus. Qui cum reficeretur, sacrificia fieban t et u 1 s et cis Tiberim. Quod igitur in ponte 1) Inter Arvalium piacula operis faciendi atque perfecti propter marmoris scripturam scalpturamque duodecim dies intererant anno 81, aliis autem annis scripturae exaratio maius temporis spatium postulabat. Solemnium autem sacrorum anni 183 et 224 operis faciendi et perfecti sacrificia plus mense inter sese distabant. 113 reparando fieri solebat in spatio reali, in aliis quibusdam sacris committendis quae commemoravi diuturnioribus in spatio fiebat ut ita dicam fluente, puta in tempore. Conclüsio. Multa hucusque enumeravi piaculorum genera. Quantum congruant, quantum discrepent, accurate investigare et defigere pro viribus conatus sum. Hoe prae ceteris perspicuum factum esse puto, piaculis revera inesse rationem et ordinem bene constitutum. Quare totum systema, quod hac disputatione exstruxi, paucis verbis in fine capitis comprehendere et sub uno aspectu ponere iuvabit. Disciplinae piacularis conspectus. De sacro ab imprudente sive commisso sive committendo: 1. Si sacrum commissum est extra caeremonias peragendas: piaculum commissi requiritur (p. 39 sq.). 2. Si sacrum commissum est intra caeremonias peragendas: hostia succidanea (p. 54 sq.), instauratio (p. 66 sq.). a. Si sacrum commissum attigit partem caeremoniarum tantum: iteratio instauratio partis (p. 64). b. Si attigit caeremonias totas vel partem gravissimam: iteratio instauratio totius (p. 69). 3. Si adest metus ne sacrum ab inscio et imprudente in caeremoniis peragendis committatur ignotaque maneat: hostia praecidanea (p. 72 sq.). De sacro a prudente sive commisso sive committendo: 1. Si sacrum sive a privato sive a re publica commissum est absque iusta causa dolo malo: impietas et inexpiabilitas oritur (p. 82 sq.). 8 114 2. Si sacrum commissum est iustas ob causas absque do malo nee prius di placari potuerint: piaculum operis perfecti requiritur (p. 95 sq.). 3. Si sacrum commissum est in re gravi a magistra sacerdote civi, ita ut respublica dis timeat iratis: inexpiabilis est magistratus sacerdos civis; respublica facit piaculo sacri ab imprudente et insc absque dolo malo commissi (p. 87 sq.). 4. Si sacrum committendum est ob vitae utilitatem urgenter deorum cultum, graviorem religionem et adest ve: necessitas: piaculum lege non requiritur (p. 90). 5. Si sacrum committendum est iustam aliam ob causar sed non adest vera necessitas: ' a. Si agitur de sacro Ieviore et breviore : piaculum operis faciendi requiritur (p. 90 sq.). b. Si agitur de sacro graviore et diuturniore: sacrum includitur piaculo operis faciendi etpiacu, operis perfecti (p. 105 sq.). CAPUT TERTIUM. DE PIACULORUM NATURA AC PROPRIETATIBUS. Piaculorum quae sit natura atque propria ratio; piacula, lustrationes, prodigiorum procurationes qui in Romanorum cultu inter sese differant, difficilis est quaestio sed digna eadem quae solvatur. Etenim cultus Romanorum atque religio in piaculis, lustrationibus, prodigiorum procurationibus maxime continetur, quae si quis bene intellexerit, est cur iure glorietur se Romanorum religionem melius perspexisse. De piaculorum natura variae quaestiones separatim erunt explicandae: prima, qualis obligatio cum piaculo sit connexa quidque piaculo respondeat in iure civili; altera, u n d e piacula sint e x o r t a sintque in placatoriis an in purgatoriis an in averruncantibus sacrificiis habenda'); tertia, quo modoaritibuspropinquis distinguantur. 1. DE PIACULORUM OBLIGATIONE. De discrimine agens piaculi et procurationis prodigiorum, Oldenberg2) inter alia multa haec dicit notatu dignissima: „Piacularium igitur sacrorum nomen solis his, in quibus quasi obligatio ex delicto nata cerni potest, tribuendum, ab illis, ubi obligatio statui vix poterit, delictum certe non adest, arcendum censeo." Quibus annotationem hanc addit: „Nemo ignbrat obligationis notionem iam a veteribus in ius sacrum illatam esse: 'voti, Cicero inquit, (de leg. II16. 41) 'sponsio, qua obligamur ded, cf. Ulp. D. 50. 12. 2. Sic quod in iure civili obligatio oriri dicitur aut ex contractu aut ex delicto, in iure sacro ita exprimendum erit, utobligatio- 1) Tribus hisce vocibus sacrificia ea significo, quae ab aliis nonnumquam nominantur: hilastica, cathartica, apotropaea. 2) Oldenberg, de sacr. fr. Arval. quaest., p. 49. llö nem sacri faciendi nasci statuamus aut e voto aut e piaculo >). E prodigiis vero quo modo obligatio oriri possit non video : aliud autem est sacrificium, quod ut deorum ira portentis significata evitetur, cauti faciunt, aliud, quod ut facerent, ipsi delicto sese obligaverunt." Maxime idonea ea mihi comparatio videtur, quam Oldenbergius inter vota instituit et contractus. Etenim tam in voti quam in contractus notione necessario continetur obligatio, qua obligatione ablata contractus iam contractus et votum iam votum non est, sed non nisi pia quaedam promissio. Quare egregie vota coaequantur cum contractibus. Delicta e contra et sacra commissa minime coaequari possunt. Nam delicta, ex quibus in iure civili obligatio oritur, furtum sunt, rapina, iniuria, damnum iniuria datum2), quae quia absque dolo malo fieri non possunt, aut poenae satisfactionisve aut sarciendi damniaut utriusque rei obligatio subsequatur necesse est. Sacra autem sive commissa sive committenda, quae piacularibus sanantur sacrificiis, a delictis omnino differunt, quod testatur ipsa piaculorum natura: culpam enim dolumque malum omnino excludunt. Cum Oldenbergii sententia fere congruit ea quam Wissowa proponit3). „Dem Zwecke nach mit der Lustratio» nahe verwandt, ober doch in der Grundanschauung von ihr wesentlich verschieden, ist das Piacularopfer; beide Kuitakte dienen dazu, das gestorte oder von einer Störung bedrohte Verhdltnis zur Gottheit wiederher zus tellen und zu sickern, aber wdhrend die Lustration durchaus in der Form einer Bitte, sei es um die 'pax deum im allgemeinen, sei es um Schutz vor bestimmten Gefahren, auftritt, ist das Piacularopfer in erster Linie die Einlösung einer verfallenen Strafbusse für eine Unterlassung oder einen Verstoss gegen die Sdtze des'ius sacrum', die sakralrechtliche Parallele zu der'multd des weltlichen Strafrechts." Multam hanc sacram oriri ex 1) Notandum est hoe loco piaculo significationem subesse sacri commissi seu committendi. 2) Cf. Pauly-Wiss. R. E., IV, p. 2440 sq.. 3) Wissowa, R. K?, p. 392. 117 obligatione probat ibidem n. 6: „Ein Vergleich der Gebetsforntel beim Piaculum (Cato de agric. 139) und bei der 'lustratio agri (ebd. 141) zeigt den charakteristischen Unterschied, dass nur bei der ersteren Handlung die Wendung vorkommt 'uti tibi ius est porco piaculo _/iww£*". Recte iudicasse Wissowam non credo. Ut autem melius intelligamus quid sibi velint verba uti tibi ius est, in ipsius carminis contextu considerentur necesse est: si deus, si dea es, quoium illud sacrum est, uti tibi ius est porco piaculo facere, illiusce sacri coercendi ergo.... uti id recte factum siet, eius rei ergo te hoe porco piaculo inmolando bonas preces precor, uti sies volens propitius eet. Piaculum igitur fiebat: sive deo sive deae. Cum autem constet in perficiendis sacris nil gravius esse quam ignorationem rerum et personarum — di enim alienis ritibus invocati aures habent obstructos piaculisque variis homines tenent constrictos *) — non dubito, quin verba uti tibi ius est non magis p i a c u1 u m spectent quam ritum ipsum piaculi. Ut aliis verbis idem dicam: ne rituum commixtione sacrificans peccet, in ipsa precum formula asseverat se eo modo ac ritu sacrificare veile, quo modo ipse deus ignotus seu ipsa dea ignota sibi sacrificari cupiant2). Recte Warde Fowler3): „Cato R. R. 139, where the language suggests that as the deity was unknown, the 'iui of the religious act was also uncertain, i. e. the ritual was not laid down. De Marchi translates (La Religione nella vita domestica, p. 132) 'sia a te fatto il debito sacrificid, etc, which sufficiently expresses the anxiety of the situation." Qua cum explicatione optime congruit in sacrificiorum piacularium formulis, quas refert idem Cato de agr. 141, in quibus non agitur de numinibus ignotis sed de ipso Marte, formulam uti tibi ius est non 1) Cf. Arnob. adv. nat. III 43 et VII 21. 2) Nonnumquam in carminibus sacrificantes voce uti = eo modo quo utuntur, dum orant ut quomodo ipsi sacrificantes preces intelligant, ita et numina eas intelligere velint, cf. Macrob. Sat. III 9.11 et Liv. XXII 10. 2. In actis fr. Arvalium saepe invenies: uti nos senti- mus dicere. 3) The Religious Exierience, p. 191 n. 2. 118 inveniri. Neque plus alterum Wissowae argumentum valet quo contendit, saepe iuxta aestimatam esse multam atque piaculum, cf. ibidem n. 7: „'Multa und'piaculum" nebeneinander bei Macrob. S. I 16, 10 und im Haingesetze von Spoleto (CIL XI 4766) : 'sei quis scies violasit dolo malo, Iovei bovid piaclum datod et a(sses) CCC moltai suntod'; in dem Haingesetze von Luceria (CIL IX 782) und ebenso im Tempelgesetze von' Furfo (CIL IX 3513) tritt die 'multd an die Stelle der Sakralbusse." Quod enim ad locum Macrobii attinet, minime piaculum atque multa iuxta aestimantur; sed manifestum est tria a Macrobio prorsus distingui: multam, piaculum, inexpiabilitatem. Multatur is qui praeconis praecepti negligens fuit; porco piaculo facere debet qui imprudens ferias polluit; inexpiabilis est qui prudens id fecit dolo malo. Haec enim sunt ipsius Macrobii verba: regem sacrorum flaminesque non licebat videre feriis opus fieri, et ideo per praeconem denuntiabant, nequid tale ageretur et praecepti neglegens multabatur. praeter multam vero adfirmabatur eum qui talibus diebus inprudens aliquid egisset porco piaculum dare debere; prudentem expiare non posse eet.. De lege Spoletina multa dicere opus non est. Etenim iam antea de impietate agens (cf. p. 83 sq.) ostendi piaculum Iovi non esse factum ab eo qui sciens dolo malo lucum violasset, sed ab ipsis luci sacerdotibus. Neque Wissowae affirmanti in legibus tam Furfonis quam Luceriae multam successisse vicariam piaculo, assentire possum. Nam ipsis verbis tum legis Luceriae sei quis arvorsu hac faxit, [in] ium quis volet pro ioudtcatod n. L manum iniect[i]o estod. seive magfijsteratus volet moltare, [lijcetod, tum legis Furfonis sei qui heic sacrum surupuerit, aedilis multatio esto, quanti volet; idque veicus Furf. m(aior) pars fifeltares sei apsolvere volent sive condemnare, liceto, plane indicatur agi de sceleribus, quae quis prudens dolo malo perfecerit '). Id quoque in Oldenbergii ac Wissowae sententia non facile explicatur, cur in operis faciendi piaculorum solemni carmine nullo 1) Quod ad legem Furfensem cf. Bruns», p. 261; quod ad Luceriae legem, cf. p. 260. 119 modo mentio fiat poenae cuiuslibet solvendae, sed precibus id tantum intendatur, ne sacrum iustas ob causas faciendum dis displiceat, ut clare elucet ex verbis, quae traduntur a Catone de agric. 139 sive ego sive quis iussu meo fecerit, uti id recte factum si et, eius rei ergo te hoe porco piaculo inmolando bonas preces precor. Qui vero fieri potest, ut homo lege divina multetur puniaturve ob id quod ipsi di sunt approbaturi? Quod si Wissowa piacula operis faciendi magis attendisset, profecto multae piaculique similitudinem non tam late extendisset Quare graves ob causas mihi videtur negandum, sacro absque dolo malo commisso vel committendo factum esse, ut Romani ad sacrificium piaculare faciendum se obligarent, vel quod eodem redit, piaculum proprio sensu multam sacram fuisse seu poenam. Non ideo tarnen nego Romanis veram obligationem fuisse ut piaculo facerent, sed id solum contendo, obligationem eam non emanasse — sicut in contractu, voto, vero delicto accidit — ex ipsius sacri commissi sive committendi natura, verum e iuris sacri scripta lege. Quod discrimen in hac nostra inquisitione haud parvi est aestimandum. Nam si multae seu poenae obligatio in ipsa sacri commissi notione contineretur, sacrificium piaculare necessario esset sacrificium peccati vel purgatorium; et ea, quae horum sacrificiorum propria sunt, proeul dubio in ipso piaculi ritu clare apparerent. Si contra obligatio ad piaculi essentiam non pertinet, sed tantum a scripta iuris lege dependet, ex tali obligatione piaculorum natura nullo modo illustratur. Nam lex scripta piaculorum loco etiam lustrationes preces supplicationes alia multa praescribere potuisset. Non ignoro in iure civili Romanorum nonnumquam obligationem oriri quasi ex delicto; etenim cum in locum, quo vulgo iter fiebat vel in quo consistebatur, deiectum vel effusum quid erat qua ex re damnum erat factum, is qui ibi habitabat, unde res erat deiecta vel effusa, quamquam ab 1) De piaculo operis faciendi quasi praeteriens agit Wissowa, R. K?, p. 411: „ivenn ein 'piaculum' begangen worden ist oder ein unvermeidliches 'piaculum' im voraus unschddlich gemocht werden soll." 120 omni culpa prorsus aberat, ad poenam dupli obligabatur J) Quare si quis existimat, antiquos iuris divini peritos obli gationem quam cum sacrificiis piacularibus videmus coniunc tam ei obligationi parem habuisse, quae quasi ex delicti nascatur atque hoe sensu improprio piaculum quasi muitan fuisse ac poenam, id fortasse non negaverim, omissis tamer piaculo operis faciendi ac praecidanea. Talem vero obligo tionem non ex ipso quasi delicto esse ortam, sed muite magis ex scripto iuris praecepto, nemo est qui non videt Quaeret quispiam, quo modo factum sit, ut lex iuris sacri scripta homines piaculo obligaret, quamqam obligatie ex ipso sacro commisso non oriebatur? Res ni fallor in promptu est. Etenim iam ab antiquissimis temporibus Romanis firmiter erat persuasum patrium cultum ac rei publi, cae integritatem intime inter sese esse connexa. Quae cultus integritas ut quam purissime servaretur, nil piaculorum obligatione erat efficacius. Sat facile autem obligatio illa iure sacro imponi potuit. Nam piacula, ut de re universa loquar, non a iure sacro sunt instituta, sed iuri sacro longe antecessere. Quod vero olim homines rudes, metu et superstitione coacti, omittere non audebant, sacro iure facile sanciebatur. Quare quod olim solum erat anxia religio, iure sacro exorto atque vigente obligatio quoque facta est. Quae omnia iam ex iis quae sequuntur, facilius intelligentur. 2. DE PIACULORUM ORIGINE. Prius quaedam, quae nonnulli viri docti de piaculis dixerunt scitu digniora, breviter attingam, quo facto quid ipse de eorum sentiam origine, fusius sum disputaturus. Quid v. Lasaulx*) de Graecorum Romanorumque sacrificiis piacularibus scripserit, tradere et examinare non iuvat, 1) Cf. Pauly-Wiss., R. E., IV 2382 i. v. deicere; V 1979 i. v. effundere. Notandum est iuris peritos Romanos damnum quoque sarciendum pro poena habuisse. 2) v. Lasaulx, die Sühnopfer d. Griechen u. Romer. Minoris momenti est referre, quid habeant Saubertus, de sacrificiis veterum; Nieupoort, de ritibus Romanorum; Lomeier, de lustratione. 121 cum neque Graecorum religionem a Romanorum religione satis disiunxerit, neque apud ipsos Romanos varios ritus recte distinguens, multa inter se diversissima una piaculi voce sit complexus. Nee de Marquardtii sententia'), hostias piaculares easdem esse contendentis atque animales hostias in quibus sola anima deo sacratur (Macrob. Sat. III 5. 1) plura dicam, cum omnes fere huius aetatis viri docti 2) inter sese consentiant distinctionem inter hostias animales atque consultatorias non ad Romanorum sed ad Etruscorum pertinuisse disciplinam; atque ipse Wissowa, cuius auspiciis Marquardtii liber iterum prodiit, in libro suo Religion und Kultus der Romer2, quod senserat antea, iam omnino repudiaverit 3). Paucis verbis Latte4) sacrificia piacularia sic explicat: „(Die Piacularopfer) dienen der Lösung eines Tabu, das wegen einer Befleckung, einer Unterlassung oder eines Verstosses gegen Sdtze des 'ius sacruni auf jemand liegt" Ut ad tempus quaestionem eam omittam, num sacro absque dolo malo commisso revera Romanus pollutum se senserit, neve illud attingam, num notio sacri ab imprudente commissi omni ex parte conveniat cum notione sat fluctuante interdicti illius, quod hodie generatim voce tabu indicari solet, — pernotum est, ni fallor, multifarios esse modos atque caeremonias, quibus quis ab illo interdicto possit liberari: sacrificia puta purgatoria, vicaria, magica, placatoria, prout sacrificantes tabu illud quasi abstergere, transferre in hostiam, vi occulta frangere, denique deprecari conantur. Quin etiam hac in re ritus adhibentur a sacrificio prorsus alieni5). Quae cum ita sint, verba illa Lattii: „die Piacular- 1) Marquardt-Wiss., R. St. V., III p. 185 sq.. 2) Cf. Thulin, Etrusk. Disciplin, II p. 11 sq.; Warde Fowler, The Religious Experience, p. 191 et 199, n. 63 ; Latte in Pauly-Wiss., R. E., IX 1130. Haud recte Krause, de Rom. host. quaest. select., p. 4 et Rist, die Opfer des röm. Heeres, p. 22. 3) Wissowa, R. K.*, p. 418 n. 2; p. 419 n. 1 et 8. 4) Cf. Pauly-Wiss., R. E., IX 1118 tv. immolatio. 5) Prae ceteris scitu dignissima ea sunt, quae vir religionum peritissimus, qui per viginti quinque annos inter varios nigritarum tribus 122 opfer dienen der Lösung eines Tabu' ad Romanorum sacrificii piacularis rationem atque naturam recte finiendan sufficere non possunt. Altius igitur piaculorum origo investi .ganda est atque scrutanda. Quantum in Romanorum cultu valuerit m e t u s atque timor deorum, omnibus Romanae religionis studiosis satis notum est. Quam vehemens fuerit ille metus, mira quadam claritate illustratur placitis Lucretii, qui in variis carminis sui partibus, versibus quos nescio utrum pulchriores an a vero magis alienos dixeris, idem id persequitur, quod uno versu Statius postea expressit'): primus in orbe deos fecit timor. Polybius quoque, rarissime ceteroquin res religiosas attingens, referre tarnen non omisit, Romanis tam publice quam privatim maxime propriam fuisse et singularem religionem non eam, quam evo-êPtixv Graeci vocant, sed quae apud Graecos semper male audit leiailxipiovix, cf. VI 56. 7: xxl pioi SoKtï rb trxpx roïe xXXoic xvSpüirotc oveihZópievov, rovro trvvèxsiv rx 'Pa/txiwv xpxypixrx, xiya SI tjjv "SsKnlx^ovtxv. èx) roaovrov yxp èxrsrpxycp^Txi xx) irpoosttnixrxi toüto rb pispot vxp' xvroïc ék re rov? xxr lUixv (3iov? xx) rx xotvx. rijg xóXecat; mrs piil xxrxXmslv vnepfiohviv. Nemo vero distinctius antiquissimum Romanorum cultum signa vit quam Propertius V 1. 17: nulli cura fuit externos quaerere divos, cum tremeret patrio pendula turba sacro. Metus autem ille religione plenus erat et reverentia. Nam numina prisci Romani nullo modo sibi fingebant natura sua versabatur, R. D. le Roy, de interdictis narrat Bantuorum, qui Kikuyuam incolunt Africae Orientalis regionem: „ These penalties (taboo's) can onfy be averted by various expiatory practices, which at Kikuyu, for instance, imply sacrifice, confession, penance, and absolution," cf. le Roy, The Religions of Primitive Races, Lectures on the History of Reügions, V, p. 14 et La Religion des Primitifs, p. 247. 1) Cf. Lucret. I 63 sq.; V 73 et 1163—1240; VI 50; Stat. Theb. III 661; Lactant. ad Stat. /. /.; Petron. fr. XXVII 1 B; Cic. de div. II 148 sq.. Y£6 hominibus inimica; contra rite cum colerentur, deos salutem sibi daturos putabant vitamque prosperam. Minutissimas vero ob causas deorum benevolentiam amitti posse credebant: ideoque semper et ubique Romanos expostulare videmus benevolentiam pacem veniam deorum utque volentes sint atque propitii 1). Ex ipso Ulo metu et timore originem duxisse mihi videntur piacula, seu ut aliis verbis utar, piacula dicenda sunt sacrificia simpliciter placatoria. Quod non solum ipsius vocis piaculi significatio indicat. Nam praeter notionem placaminis nulla alia ratio communis assignari potest variis illis piaculorum generibus, de quibus egi in capite praecedente; et quod spernendum non est, complura veterum testimonia ostendunt, ipsos quoque Romanos piacula generatim habuisse divinae irae placamina. Nee minus ipse ritus oblationumque materia vim placatoriam sacrificii demonstrat. Quae omnia nunc suo quidque loco fusius explicabo. Quae sit vis atque significatio vocis piaculi, in primo capite huius disputationis exposui. Placamen est. Iam statim igitur aliam quaestionem aggrediamur, quidque sibi velint singula piaculorum genera perscrutemur. Piaculum commissi prae ceteris esse placamen irae clare elucet ex verbis Q. Fabü Maximi apud Livium XXII 9. 7. Nam dictator cum patres edocuisset Flaminium consulem praecipue negligentia caeremoniarum auspiciorumque peccasse, statim addidit numina ipsa consulenda esse, quae piacula irae deum essent. Servius quoque ad Vergil. Aen. II 279 piaculum solvere recte definit hisce verbis: offensa deorum liberari, quibuscum egregie congruit 1) Benevolentia: Serv. ad Vergil. Aen. I 519, IV 50 et 56, X 31. Pax et venia: Cic. pro Rab. 5; pro Font. 30; Liv. I 31. 7, XXXIX 10. 5 ; Ovid. Ars Am. I 2. 21. Pax: Vergil. Aen. III 261, IV 56, X 31 cum notis Servii; Liv. I 16. 3, III 5. 14; VII 2. 2. Venia: Vergil. Aen. I 519 et IV 50 cum notis Servii. Volens propitius: Cat. de agr. 134, 139, 141; Serv. ad Vergil. Aen. I 737 ; Liv. I 16. 3, cetera. 124 eiusdem annotatie- ad Aen. III 264 expiatorios (konores), unde: dii prohibete minas. Quid verba valeant veterum iuris sacri consultorum: qui prudens dolo malo fecerit ut impium expiare non possex) clare apparet ex verbis Tullianis de leg. II 22 impius ne audeto placare iram deorum. Qua placatione homo praecipue metu liberabatur et timore, teste eodem Cicerone de leg. II 37 publicus autem sacerdos imprudentiam consilio expiatam metu liberet. De Parilium sacrificio piaculari ad scopum nostrum notanda sunt verba Calpurnii Ecl. V 24 non ante greges in pascua mitte. . . quam fuerit placata Pales et Ovidii Fast. IV 777 kis dea placanda est. Immo venia Palis ope aliorum quoque numinum agrestium erat reconcilianda, ut auctor est idem Ovidius"/./. 759: tu dea pro nobis fontes fontanaque placa numina, tu sparsos per nemus omne deos. Succidanea quoque et instauratio haud obscure ostendunt placaminis ratione m. Ut enim ostendi antea, sacri ritus atque solemnia vel minimo sacro commisso, dis grata non erant (cf. Varr. apud Serv. ad Vergil. Aen. IV 219), nee huiuscemodi caeremoniis dis satisfieri poterat (Cat. de agr. 141. 4). Quando autem dis satisfactum non erat, e mente Romanorum violabantur et ne ira exardesceret divina placandi erant, cf. Cic. de har. resp. 21 audio, quibus dis violatis expiatio debeatur, et 23 ludi non sunt rite facti, eaque errata expiantur et mentes deorum immortalium ludorum instauratione placantur, et Liv. II 36. 2 nisi instaurarentur... ii ludi, periculum urbi fore. Constat igitur, ni fallor, de succidaneae instaurationisque vi placatoria; tarnen superest explicandum, cur sacro in precibus sacrificiis solemnibus commisso, non hostia certa et determinata di fuerint placandi sed ipsa precum sacrificiorum solemnium iteratione. Hac de re duplex est sententia: quarum alteram iuridicam dixerim, dynamicam alteram. Qui iuridica ratione sali Cf. Macrob. Sat. I 16. 10 et Varr. de l. I. VI 30. 125 crorum iterationem explicant, cultus caeremoniasque omnes legis actionibus similes putant *), quae si vel minimum aberrant a praescriptis formulis, irritae sunt et inanes. Qui vero sententiae favent dynamicae, rem ita explicant. Cum antiquis in omnibus precibus vel hostiis vis quaedam magica inesse irideretur, quae a sacrificante vel orante exiret, ut per sacrificium vel preces deos attingeret; versa vice vis quaedam magica a dis exiens per hostias inire videretur in homines, — sacro vel minimo commisso vis illa magica frangi existimabatur, qua fracta sacrificium iam nihil efficere posset. Quod ad priorem sententiam attinet, iuridicam dico, egregie hac doctrina ea explicantur quae revera negotii et legis actionis speciem habent, iterationem voti puta dedicationisque. Nee dubito, quin ipsi Romani, scientia iuris divini crescente atque vigente, succidaneas instaurationesque hac ratione explicaverint. Nam ius divinum iuris sacri periti generatim ius civile iuxta existimabant. Cum autem teste Cicerone de republ. II 27, item Livio III 57. 7 et Propertio V 1. 17, iam inde ab antiquissimis illis temporibus sacrorum diligentiam Romanis difhcillimam fuisse constet, et succidaneae quoque teste Catone de agr. 141 iam in vetustissimis reperiantur agricolarum ritibus, iterationes sacrae, de quibus agimus, iuridicae sacrorum interpretationi longe antecessisse censendae sunt. Quare sententia iuridica succidaneae instaurationisque originem explicare non potest. Quam difficile vero sit inter sese coniungere sententiam dynamicam ipsiusque Romanorum sacrificii rationem, dilucide illustrant verba viri doctissimi Warde Fowler 2), qui dynamicae sententiae magnopere se favere haud obscure confitetur: nIf we accept the latest theory of sacrifice, i.e. the dynamic theory, as it is called, we explain this intense nervousness about a ritualistic flaw as occasioned by the consciousness of a breach in the current of the 'religious force' (the expression is that of Messrs. Hubert and Mauss *)) 1) Wissowa, R. K?, p. 394 sq.. 2) Warde Fowler, The Religious Experience, p. 190. 3) Hubert et Mauss, Mélanges cFhistoire des religions, p. 74. 126 which must pass in regular sequence from the sacrificer through the victim to the deity, or vice versa. If this is the true explanation — and at present it may be said to hold the field — then the extreme exactness of the Roman ritual was a survival from an age when this strange feeling was a reality; but no more than a survival, for, so far as I can discover, the Roman idea was rather that the deity to whom the ritual was addressed was in some way offended by the omission. The dynamic notion is lost, if it ever were tkere, and its place has been taken by one that we may perkaps call theological. But however that may be, the culprit was regarded as in a state of sin or impurity, 'un être sacre", and had to get rid of this sin or impurety by another sacrifice bef ore the whole ritual could be started afresh (instaurare*) 1), According to the 'dynamic' theory of sacrifice, we might naturally expect that the victim, as being destined to carry away the unholiness (or whatever we choose to call it) of the culprit, would be burnt whole, not offered to the deity in the form of exta, or eaten by the sacrificers. But this does not seem to kave been the case" Ex verbis allatis satis apparet, quid quod ad succidaneas et instaurationes de dynamica doctrina sit censendum. Nam praeterquam, quod res tota nimis complicata atque intricata est, ut revera „primitiva" habeatur 2), atque certo certius non valet in omnibus sacrificiis — omnium ultimo loco ea sententia mihi videtur 1) Minus recte; nam ipsa instauratio pro piaculo est. Vide quae dixi p. 64. 2) Cf. Le Roy, la Religion des Primitifs, p. 322: „Cette théorieparait trop complexe et est trop travaillée pour être primitive : c'est une théorie de sociologue européen." In memoriam revoco, Ie Roy per longum vitae spatium inter nigritas vixisse satis primitivos. 3) Multum discrepant inter se periti de sacrificiorum apud primitivos origine. Cf. Lang, the making of religion1, p. 257 sq.; Robertson Smith, the religion of the Semites, p. 213 sq.; Frazer, the golden bough, II, p. 397, sed et p. 459 sq.; Thomson, der Trug des Prometheus in Arch. f. Religionswiss., XII, p. 472. Magnopere mihi probantur Le Roy, /. /., p. 321 sq.; Lagrange, études sur les religions sémitiques, p. 244 sq.; Schmidt, der Ursprung der Gottesidee, p. 160 sq. Minime autem mihi certum videtur, multifarios illos primitivarum aliarumque gentium 127 admittenda, quae concedentibus eius fautoribus, nullo mode ipsa Romanorum religione, quam quidem novimus nos, fulciri videtur. Alia igitur iterationum explicatio, quae nititur indigenae Romanorum o'eiG4). Non dubito, quin sangunculus quoque, quem teste Dessau 9522 v. 12 gustabant Arvales, in extis reddendis dis oblati sint. 2) Cf. Dionys. VII 72 et Lactant. ad Stat. Theb. V 641. Vide Marquardt-Wiss. R. St. V. ITI, p. 183 sq., qui plura habet de extis. 132 offerebantur. Nam in porriciendis extis piacula nullo modo distinguebantur a sacris honorariis, ut plane probant acta fratrum Arvalium, tum ubi de piaculis luci coinquendi, tum ubi de ferri inferendi et elati sacris agitur, cf. Henzen', Act. fr. Arv., p. 21 ex actis anni 218 et p. 135 ex actis annorum 221 et 225, necnon Dessau 9522 v. 3 ex actis anni 240. Quodsi piaculum vim nativam sacrificii pro delicto peccatove oblati vel Kc&xpfixTOc habuisset, ipsi sacrificantes a carnibus procul dubio abstinuissent, cum carnibus edendis peccata luenda in se iterum suscepissent1). At non abstinebant. Testantur enim acta Arvalium, carnem porciliae piacularis ipsos fratres epulari, cum iis lucus est coinquendus, cf. Henzen, /. /., p. 21 ex actis annorum 183, 213, 218 porcilias piaculares epulati sunt et sanguem, et Dessau 9522 v. 12 ex actis anni 240. Concedendum tarnen est piaculum homicidii ab imprudente facti nativam vim habuisse sacri vicarii. Sed illud sacrificium principio mere Romanum non erat. Postea vero vis huius sacrificii sensim mutata est. Nam olim Atheniensium more loco homicidae mactabatur. Paulatim vero tactu piaculorum vere Romanorum, abolita notione vicaria, placamen irae Telluris vel Semoniae vel alterius deae agrestis facta est, cf. p. 39 sq.. Quod ad Vestalium defossionem verberationemque attinet, poenae pro piaculo erant ideoque diversi omnino generis. Sed Graecae, uti iam supra dixi p. 89, erant originis 2). At canum sacrificia, quae teste Columella II 22. 4 ab agricolis fiebant ob opus peragendum feriis prohibitum, nonne vim purgatoriam indicant piaculi? Non ignoro apud 1) Cf. Warde Fowler, The Religious Experience, p. 191. Notatu dignissima ea quoque sunt, quae S. Thomas, S. Th. 1. 2, qu. 102, a- 3 ad 8, habet de Iudaeorum sacrificiis pro peccato oblatis: „Non enim debebant in usum sacerdotum venire ea, quae pro peccato eorum offerebantur, ut nihil peccati in eis remaneret, et quia hoe non esset satisfactio pro peccato. Si enim cederet in usum eorum pro quorum peccatis offerebatur, idem esse videretur ac si non offerretur." 2) Cum auspicium falsum renuntiatur, auspicium a magistratu accipitur, augur autem punitur, cf. Liv. X 40. 9 sq. in semetipsum augur religionem recipit. Auguris quoque poena reipublicae forte pro piaculo erat. 133 Graecos et Macedones canis sacrificium saepe vim habuisse lustralem1), sed illis lustrationibus uti ad Romana interpretanda piacula praeproperum videtur. Nam ut de Romanorum hostiis caninis loquar, quaenam vis fuerit sacrificii Lupercalibus facti lis inter doctos est; et origo sacrificii, quod Robigini immolabatur, ipsi Romani licet placatorium habuerint2), omnino incerta est. Cum autem constet antiquos Romanos catulorum lactentium carnem tam puram habuisse, ut non solum eam ipsi ederent, sed etiam dis in deorum epulis offerrent, non est cur negemus piacula canina agricolarum vere fuisse sacrificia placatoria. Cf. Paul. M 45 L 39 catulinam carnem esitavisse, koe est comedisse, Romanos, Plautus in Saturione refert et Plin. N. H, XXIX 58 catulos lactentes adeo puros existimabant ad cibum, ut etiam placandis numinibus hostiarum vice uterentur iis. Genitae Manae catulo res divina fit, et in cenis deum etiam nunc ponitur catulina. aditialibus quidem epulis celebrem fuisse Plauti fabulae indicio sunt. Quod ad sacrificia incruenta attinet, saepissime iis Romani utebantur, cum facerent piaculo. Commemorantur: a. S t r u e s et ferta, liborum genera. Ommovebantur ab Arvalibus, cum herent piacula ferri inferendi et elati eaque, quae Henzenus minora vocat; ab agricolis vero cum fieret praecidanea, cf. Henzen, Act. fr. Arv., p. 135, 139, 140; Cato de agric. 134. b. Lac et liba. Dabantur Pali in Parilibus, cf. Ovid. Fast. IV 746 et 776; Tibull. I 1. 36; Calpurn. Ecl. V. 27 Baehr. P. L. M. III p. 90. c. Mei et frugum genera, quibus Terra piabatur, cf. Plin. N. H. XXV. 30 et 107. 1) Cf. Plut. Q. R. 68 de periscylacismo, et 111 de lustratione exercitus Boeotorum; Liv. XL 6. 1 et Curt. X 9. (28) 12 de lustratione exercitus Macedonum. Vide Ronde, Psyche, II, p. 407; Gruppe, Griech. Mythol. II, p. 804; Bücheler, Umbrica, p. 129. 2) Cf. Ovid. Fast. IV 905 sq.; Columell. X 342; Varr. de r. r. 11, 6; Paul. M 45 L 39 calularia por/a ; Geil. N. A. V 12. 14. Sacrificium canis et ovis erat, quorum exta reddebantur. 134 d. Cibus prolapsus, qui Lari adolebatur in igne, cf. Plin. N. H. XXVffl 27. Horum sacrificiorum vim nativam non fuisse lustralem iam ipsa indicat materia, quae quidem e culina originem ducit *); placatoriam eam fuisse varia docent testimonia. In genere Val. Max. II 5. 5 haec habet: fuit etiam illa simplicitas antiquorum in cibo capiendo humanitatis simul et continentiae certissima index...; erant adeo continentiae adtenti, ut frequentior apud eos pultis usus quam panis esset, ideoque in sacrificiis mola quae vocatur ex farre et sale constat. exta farre sparguntur... primitus enim ex libamentisvictus sui deos eo efficacius quo simplicius placabant. Strues liba ferta omnia plerumque constabant hac mola salsa, qua nullum placamen apud antiquos fuisse efficacius tam Plinius indicat N. H. XII 83: nee minus propitii {di) erant mola salsa supplicantibus, imo vero, ut palam est, placatiores, quam Ovidius Fast. I 337: ante deos homini quod conciliare valer et, far erat et puri lucida mica salis. Non mirum igitur, manes quoque mortuorum Feralibus mola salsa propitiatos esse, uti testantur Ovidius Fast. II 535 et Arnobius adv. nat. VII 25, semperque Romanos teste Tibullo III 4. 9 umbras, quae mala somnia mittere solerent, farre pio placasse et saliente sale2). Haud minus lactis oblatio, qua numina colerentur placarenturque, Romanis antiquis erat in consuetudine, cf. Plin. N. H. XIV 88 Romulum lacte, non vino libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, quae hodie custodiunt morem 3). Placatoriam fuisse 1) Cf. Bouché-Leclercq in Daremberg-Saglio III p. 1408 *. v. lustratio et Eitrem, Opferrüus u. Voropfer der Gr. u. Röm., p. 321. 2) Etiam torrida farra cum mica, quibus Romae domus, in qua quis mortuus erat, purgabatur (Ovid. Fast. II 24), initio placamina fuisse manibus recte contendit Eitrem, /. L, p. 323. Quin etiam hostiarum immolationem mole salsa fuisse sacrificium praecedens placatorium haud iniuria existimat. 3) Lac offerebatur Silvano (cf. infra p. 135), Camenis (cf. Vergil. Ecl. VII 21 cum nota Servii), Cuninae (cf. Non. Marcell. M167 L 246), Iovi Latino (cf. Dionys. IV 49; Fest. M 194 L 212; Cic. de div. I 18). De love Latino cf. Helbig, die Italiker in der Poebene, p. 71. 135 ïanc libationem bene ostendit Horatius Epist. II 1. 143 lisce verbis: Tellurent porco, Silvanum lacte piab ant. Vis autem propitiatoria sacrificii cibi prolapsi, quod Lari fiebat, per se plane apparet. Nee aliter dicendum est de Terrae piamentis, quae refert Plinius N. H. XXV 30 et 107. Utroque loco verba Terrae piamentum nil aliud significare posse nisi ad terram placandam nemo non videt. 3. DE LUSTRATIONUM ET PIACULORUM DISCRIMINB. Explorata piaculorum natura atque recte finita, operae pretium erit inquirere, quid sibi velit lustratio. Duplex est: alteri enim naturaliter vis inest purgativa, averrunc a n s alteri. De utroque lustrationum genere in sequentibus separatim nobis erit dicendum 1). a. De lustrationibus purgatoriis. Purgatoria lustratio generatim purificatio est a maculis externis, quae fit contactu materiae cui vis inest purgandi, quaeque lustratio plerumque purificationem legalem vel moralem internam significat. Materiae autem purgantes praecipue sunt: aqua sulphur ignis. Ut exempla quaedam afferam: aqua lustrabatur ante sacrificia et preces; plerumque viva esse debebat2); ü quoque qui a funere redierant, aqua aspergebantur, cf. Paul. M 3 L 3 et Vergil. Aen. VI 229 cum annotatione Servii; vivo sulphure lustrabantur oves Parilibus, teste Ovidio Fast. IV 739; de re universa agens Plinius N. H. XXXV 177 de sulphure haec tradit: habet et in religionibus locum ad expiandas suffitu domos; igni purgantur tum oves tum ipse pastor Parilibus, ut auctor est Ovidius Fast. IV 727, 781, 786, 805; post funera quoque ignis purgatio praescripta erat, cf. Paul. M 3 L 3 itaque funus prose- 1) De vocis significatione non ago. Cf. hac de re Otto, Rhein. Mus., N. F., LXXI (1916), p. 17 sq.. 2) Multa testimonia collegit Marquardt-Wiss., R. St. V., III, p. 175. 136 cuti redeuntes ignem supergradiebantur aqua aspersi; quod purgationis genus vocabant suffitionem. Vide de ignis lustratione Claudianum quoque de VI cons. Hon. 324, p. 186 Koch et Propert. IV. 8. 86. Nonnumquam in lustrationibus Romani etiam aliis quibusdam materiis utebantur, quibus vim quandam magicam inesse putabant. Exemplum sit lustratio, quae pro re publica fiebat Parilibus suffimine sanguinis equi victoris et favillae vituli, cf. Ovid. Fast. IV 733. Purgatoriam lustratiomen finivit Paulus M 120 L 107 hisce verbis: lustratio, qua quid solvitur ac liberatur. b. De lustrationibus averruncantibus. Lustrationibus averruncantibus omnibus id unum singulare et proprium est: rei lustrandae circuitio. Quae circuitio cum omnibus communis sit, pro ipsa lustratinis averruncantis essentia habenda est, cf. Serv. ad Vergil. Ecl. V 75 lustrare —circumire; Macrob. Sat. III 5. 7 lustrare = circumire; Non. Marcell. M 335 L 528 lustrare = circumire. Apuleius Met. III 2 agens de lustratione quadam hostias circumforaneas commemorat. Quaenam lustrationes in averruncantium genere censendae sint, breviter indicabo. a. Lustrum quinquennale seu ambilustrum, cum census habetur. Suovetaurilia ter exercitum in campo Martio circumducta Marti immolantur, cf. Varr. de r. r. II 1. 10 circumaguntur verres aries taurus; Dionys. IV 22. 1 tx F ïepsTx ... rp)g irspix%§yvxi; Serv. ad Vergil. Aen. 1283. b. Lustratio exercitus suovetaurilibus, cf. Tacit. Ann. VI 37. more Romano suovetaurilia et Cic. de div. I 102. Lustrationem ante pugnam commemorat Cassius Dio XLVII 38, post pugnam idem XLVII 40. c. Lustratio classis. Huius circuitionis ritum copiose enarrat Appianus bell. civ. V 96. 401 Ml 5' ïroipuc o o-TÓtoc, ix&xipev xvrèv o Kxïo-xp SSr oi piev $upu>) tyxvouvi rijc SxXxovtis, xx) $ ■itXvfcbq xvrove icepihtme kxtx vxvv pierx tnairijc (ix2tvTXT>iï o't li Upovpyo) Sóouiri pièv èa-TÜrei; êw) 7% SxXfotnp xx) rp)$ iir) o-xxCpüv xepiCpêpouo-iv xvx tov o-tóXov rx xxdxpo-ix, o-uptireptirteóvTuv xvtoTs tüv o-Tpx-myüv xx) iirxpuptévuv 137 Si TxSs TX XX$Xp habitumcf. Ovid. OPERIS CONCLUSIO. Huic de Romanorum piaculis disputationi finem iam facturus corollarii loco adnotationes et conclusiones aliquot addere velim, quae cum materia tractata arcte cohaerent. In ethnicorum primitivorumque, quos vocant, cultu ritibusque duo diversa prorsus inter se caeremoniarum genera distinguamus oportet, m a g i c a s dico et religiosas. Nam religiosae caeremoniae agnitionem semper manifestant numinis supremi, quod precibus sacrificiisque homo suae fragilitatis haud immemor, adorat colit placat deprecatur; magia vero supremo numini nequaquam subiecta, immo saepissime adversa atque contraria, viribus occultis adhibitis cum certitudine quadam absoluta ea efficere conatur, quae vires naturae omnino transcendunt quaeque morali precum effkientia homines a moderatore supremo impetrari posse non credunt1). Multiplici autem et vario errore homines et in agnitione et in cultu supremi numinis a recta ratione et humanae naturae dignitate deflexerunt, in quibus tum agnoscendi tum colendi erroribus superstitio posita est, quae ut flos parasitus in ipsa religione radicatur; deformata enim religio est superstitio. Quae cum ita sint, magia et religio omnino inter se contrariae sunt. Quae mutua repugnantia, ex ipsa rerum natura nata, non exorta est decursu temporum, sed iam inde ab initio valuit. Ideo fieri non potest, ut religio e magico cultu effloruerit. Recte igitur Schrijnen 2): „Hoe laag het peil der 1) Cf. Schmidt, der Ursprung der Gottesidee, p. 438 sq.; Le Roy, la religion des primitifs, p. 328 sq.; Lagrange, religions sémitiques, p. 14. 2) Schrijnen, Essays en Studiën in vergelijkende Godsdienstgeschiedenis, Mythologie en Folklore, p. 132. 150 religie ook staan moge, zij is en blijft het souvereine goed des menschen. En is het waar, dat elke oorzaak evenredig zijn moet aan hare gevolgen, dan kan magie noch tooverij ooit godsdienst hebben geteeld." Sed quamquam religio et magia naturaliter maxime inter se distinctae sunt et distinguendae, tarnen utriusque ritus caeremoniaeque exteriores non semper magnis intervallis distabant, quin etiam saepe coaluerunt inter se et mixtae sunt. Saepe religio ethnicorum ritus magicos in suam trahebat provinciam, sed ipso hoe facto mutabatur id quod magica caeremonia significabatur. Cuius confusionis exemplum singulare apud Romanos habes in piaculis et lustrationibus averruncantibus. Quod factum in religionum historia memorabile, ex iis quae disputavimus, manifesto apparuisse satis magni momenti esse dixerim. Ut ad aliud transeam quod dignum consideratione duco; piaculorum ratione atque natura bene perspecta, hominum Romanorum quae pravi atque honesti conscientia atque aestimatio fuerit, facile intelligitur. Nam etsi ipso piaculo non fiebat ob verum peccatum sensu theologico, tarnen iuris sacri violationes eae quae ob dolum malum inexpiabiles censebantur, clare ostendunt Romanos id quoque agnovisse quod nos vulgo peccatum vocamus, veramque conscientiae obligationem *). Mirum autem est id quod accidit: quamquam piacula Romanorum animos demonstrant sat anxios, scrupulosos et nimium diligentes, dura tarnen illa inexpiabilis sceleris lex etiam dissolutionis et mollitiae causa et origo exstitit. Nam impietatis metus et 1) Minus recte igitur Leopold, De ontwikkeling van het heidendom in Rome, p. 51: „de Latijnen beschouwden het handhaven van de goede betrekkingen met de goden als een deel van de taak der overheden, de Sabijnen meenden, dat de 'pater familias' de aangewezen middelaar was ; maar geen van beiden kende een ander „sonde''-bewustzijn dan den angst onwillekeurig of met opzet fouten of verzuimen te hebben begaan bij de naleving der voorschriften van het ritueel." At quid si dolo malo hominem occiderant, fefellerant, templa spoliaverant, incesti crimen commiserant, sepulcra violaverant ? 151 culpae inexpiabilis muitos impulit, ut malefactis deverticu a quaererent, quibus a lege divina servanda excusarentur ). Unde cum scelera et flagitia multa impunita manerent, vitia vero haud pauca mere ritualia piaculo luerentur, paulatim religio vera et conscientia honesti periit, nee quidquam remanebat, ut Tulli verbis utar, nisi species fictae simulationis. Qua simulatione Romani prae ceteris in re publica gerenda usi sunt; saepe enim mirum in modum coniunxerunt speciem religionis cum nequitia et perfidia singulari Ouod et hodie saepe in hominibus singulis videmus, id apud Romanos videre est in toto populo: conscientiam obtusam simul et scrupulosam. Sed eadem dissolutio in pnvata quoque Romanorum vita observanda; quod egregie demonstrant argutae Mae disputationes quibus quaerebant quid feriatis diebus facere liceret. Nam quamquam feriarum ratio iure divino haec erat, ut homines ab opere abstinentes, speciah modo numinibus dicati, diligentius quam alias deos colerent, Cato in feriis observandis cautissimus castissimusque, viliicum alloquens hoe modo ius sacrum feriarum interpretatur, de agric II 4-: per ferias potuisse fossas veter es detergri, viam publicam muniri, vepres recidi, hortum fodtrz pratum purgari, virgas vinciri, spinas runcari, expmsi far munditias fieri. Quare malum patrem familias Cato dicebat ), qui interdiu faceret, quod noctu facere posset; peiorem vero qui profestis diebus ageret, quod feriatis deberet I Castissimam sane et lucrosissimam feriarum observationem! Sic religio Romana paulatim evanescens vim vitalem amisit Quanto detrimento haec depravatio fuerit populo Romano in promptu est. Nam quamdiu homines cohibebantur auctoritatis cum religiosae tum civilis metu ac reverentia, species saltem virtutis atque honestatis manebat; sed cum re publica civili perturbatione convulsa et paene 1} Cf. Cic. de off. III 106 sq.. 2 Cf. Cat. * ir. 132 et 138; Columell. II 22. 5 et XI 20; Varr de l l. VI 29; Macrob. Sat. I 15. 21 et 16. 9-19; Geil. M A-■ n 28. 3; Serv. ak Vergil. Georg. I 268-270; Fest. M 253 L 298; Phn. N. H. XVIII 10. 3) Cf. Plin. N. H. XVIII 40. 152 labefactata ipsa haec auctoritatis ruebat reverentia, religio illa Romana, quae olim castitatem coniugalem alebat virtutesque vere viriles, officii studium, pietatem, verecundiam amorem patriae»), exstincta fere iacebat in ritibus quibusdam' manibus superstitionibusque vilissimis, vitam trahens intermortuam 2). Illud quoque commemorandum censeo antiquae religionis ritus exteriores vix ulla re magis quam piaculorum usu et frequentia esse conservatos. Nam prae ceteris piaculo efficiebatur, ut ritus antiqui puri manerent atque incolumes. Nrful mirum igitur, quod Caesarum temporibus ut testantur acta Arvalium, cum universa religio diligentissime mstauraretur, antiqua piaculorum quoque frequentia mcrevit. Accedit, quod piaculis sacerdotum collegium plurimum valebat apud populum, cum piaculorum indictione et interpretatione publicam quandam iurisdictionem ut ita dicam m ioro interno conscientiae exercerent; sed ea auctoritas paulatim decrevit, magis magisque valente disciplina Etrusca haruspicum. Hoe denique tota hac disputatione clare apparet, ius sacrum Romanorum cum alias tum in piaculis miraquadam constantia ac congruentia excellere; in singulis autem praeceptis legmusque rectae rationi saepissime magnopere adversan. Nam omnia inter se optime cohaerent et congruunt: sed si varia piaculorum genera ad sanae rationis normam exiguntur, perplura apparent stulta et inania, quippe quae tantum msanae cuiusdam Semtcupovite radicibus nituntur Ex altera parte cum religio Romana Stoico quodam rigore R^LTTt AP°l- 25 frUgl "**! KarSteD' » Godsdienst der 2) Cf. Martindale, the religion of early Rome, p. 31. Leooold De ^kkeltng van het heidendom in Rome,?. 51, h^c habet: r en7tl ,fTSt *** * — * godsdienst lilL m0rteUn inh0Ud * U&e*" Contra: cum religfo S atalUeeh?g,*-,nam,bUS f°rmUliS contine»>atur, antiqua conscientia •ravi atque honesti paulatim periit. 153 negaret scelus ullum a volente et sciente commissum posse expiari, ingenti illud veniae et salutis desiderio, miserrimo humano generi semper et ubique ingenerato, satisfacere nequaquam potuit. Ergo Romana religio nee rationi humanae satis congruit neque animi dolores curasque sedavit. Ideo arma quidem Romana totum orbem terrarum pacaverunt; imperium Romanum multis gentibus prosperitatem attulit atque humanitatem; ius Romanum imperio ipso superstes apud cultissimos populos per multa saecula valuit hodieque doctissimorum hominum laudibus celebratur; at religio Romana vel ante imperium exstinctum sua ipsius sterilitate interiit neque umquam revixit. Religio Romana universi orbis religio nee fuit neque potuit esse. CONSPECTUS LIBRORUM. G. Blecher, De extispicio capita tria = Religionsgeschicht- liche Versuche und Vorarbeiten, 2 Band, Giessen 1903— 1905. A. Bouché-Leclercq, Les Pontifes de 1'ancienne Rome, Diss. Paris 1871. A. Bouché-Leclercq, Litatio = Daremberg-Saglio, Dictionnaire des antiquités grecques et romaines, III, p. 1266 sq.. A. Bouché-Leclercq, Lustratio = Daremberg-Saglio, Dictionnaire des antiquités grecques et romaines, III, p. 1405 sq.. C. Bruns, Fontes iuris Romani antiqui, editio sexta cura Th. Mommseni et O. Gradenwitz, Friburgi et Lipsiae 1893. Fr. Bücheler, Umbrica, Bonnae 1883. C. B u c k, Elementarbuch der oskisch-umbrischen Dialekte = Sammlung indogermanischer Lehrbücher, 1 Reihe, 7 Band, Heidelberg 1905. H. Dan z, Der sacrale Schutz im römischen Rechtsverkehr, Jena 1857. A. D e - M a r c h i, II culto privato di Roma antica, I. La religione nel la vita domestica, Milano 1896. H. Dessau, Inscriptiones Latinae Selectae, 3 vol., Bero- lini 1892—1916. L. D e u b n e r, Lustrum = Archiv für Religionswissenschaft, XVI, p. 127 sq, 1913. H. Diels, Sibyllinische Blatter, Berlin 1890. A. Dieterich, Mutter Erde, ein Versuch über Volks- religion, zweite Auflage, Leipzig-Berlin 1913. S. Eitrem, Opferritus und Voropfer der Griechen und Römer, Kristiania 1915 ss Videnskapsselskapets Skrifter. II. Hist.-Filos. Klasse. 1914. No. 1. 155 P. Enk Ad Propertii carmina commentarius criticus, Diss. Lugd. Bat., Zutphaniae 1911. T. Frazer, The golden bough, a study of magie and religion; Part. I. The magie art and the evolution of kings, London 1911; Part. II. Taboo and the perils of the soul, London 1911. W. Gemoll, Die Realien bei Horaz; Heft 4, das Sakral- wesen, Berlin 1892. O. Gruppe, Griechische Mythologie und Religionsge- schichte, 2 Bande = Handbuch der klassischen Altertums- Wissens'chaft, fünfter Band, 2. Abteilung, München 1906. W. Hel big, Die Italiker in der Poebene, Leipzig, 1879. G. H e n z e n , Acta fratrum Arvalium quae supersunt, Bero- lini 1874. G. H e n z e n , Acta Collegii fratrum Arvalium = C. L L. VI 2023—2119, Berolini 1876. G. Hertzberg, De spoliis opimis quaestio = Philologus I, p. 331 sq., 1846. H. Hubert et M. Mauss, Esquisse d'une théorie géné¬ rale de la magie = Année Sociologique 1902—1903, p. 1 sq., Paris 1904. E. Hula und E. Bormann, Arch.-Epigr. Mitteilungen. aus Oesterreich, XVII, p. 67 sq., 1894. Chr. Hülsen, Additamenta ad acta Arvalium = Ephem. Epigr., VIII, p. 316 sq., 1899. H. Jordan, Topographie der Stadt Rom im Altertum,11, Berlin 1878. H. K a r s t e n , De Godsdienst der Romeinen, Rede op den dies natalis der Amsterdamsche Universiteit, Amsterdam 1909. M. Kobbert, de verborum „religio" atque „rehgiosus usu apud Romanos, Diss. Regimonti 1910. C. Krause, de Romanorum hostiis quaestiones selectae, diss. Marpurgi Cattorum, 1894. A. Lang, The making of religion, 2 edit., London 1900. L. Lange, De consecratione capitis et bonorum, Gissae 1867. 156 M. Lagrange, Etudes sur les religions Sémitiques, Paris 1903. E. von L a s a u I x , Die Sühnopfer der Griechen und Römer und ihr Verhaltnis zu dem einen auf Golgotha = Studiën des classischen Alterthums, p. 233—282, Regensburg 1854. Latte, Immolatio = Pauly-Wissowa, Realencyclopadie der klass. Altertumswissenschaft, XVII, p. 1112 sq, 1914. H. L e o p o 1 d , De ontwikkeling van het heidendom in Rome, Rotterdam 1918. A. Le Roy, La religion des Primitifs, Paris 1909. A. L e Roy, The religions of primitive races = Lectures on the History of Religions, volume V, London 1911. J. L o m e i e r, De lustratione, edit. sec, Zutphaniae 1700. E. Lübbert, Commentationes pontificales, Berolini 1859. Fr. Luterbacher, Der Prodigienglaube und Prodigien- stil der Römer, Burgdorf 1904. J. Marquardt, Römische Staatsverwaltung, dritterBand, das Sacralwesen = Marquardt-Mommsen, Handbuch der Römischen Alterthümer, Band VI, zweite Auflage von G. Wissowa, Leipzig 1885. C. M a r t i n d a 1 e , The religion of early Rome = Lectures on the History of Religions, volume II, London 1910. Th. Mommsen, Gesammelte Schriften, Berlin 1905sq.. Th. Mommsen, Römische Forschungen, Band II, Berlin 1879. Th. Mommsen, Römisches Strafrecht, Leipzig 1899. R. Mulder, De notione conscientiae, quae et qualis fuerit Romanis, Diss. Univ. Lib. Reform. Amstelod, Lugd Bat. 1908. G. Nieupoort, Rituum, qui olim apud Romanos obtinuerunt, succincta explicatio, editio quinta curante Reizio, Traiecti ad Rhenum, 1747. E. N o r d e n , P. Vergilius Maro Aeneis Buch VI, Leiozic 1903. H. Oldenberg, De sacris fratrum Arvalium quaestiones. Diss. Berolini 1875. W. Otto, Religio und Superstitio = Archiv für Religionswissenschaft XII, p.533sq. et XIV, p. 406 sq., 1904 et 1911. 157 W. Otto, Lustrum = Rheinisches Museum für Philologie N. F. LXI, p. 17 sq, 1916. W. Otto, Mania und Lares = Archiv für lateinische Lexi- cographie, XV, p. 118 sq, 1906. L. P r e 11 e r , Römische Mythologie, dritte Auflage von H. Jordan, 2 Bande, Berlin 1881 u. 1883. W. Rist, Die Opfer des römischen Heeres, Diss. Tübin- gen 1920. F. R i t s c h 1, Parerga zu Plautus und Terenz, Leipzig 1845. W. Robertson Smith, Lectures on the Religion of the Semites, new edition, London 1907. E. R o h d e , Psyche, Seelencult und Unsterblichkeitsglaube der Griechen, 2 Bande, vierte Auflage, Tübingen 1907. W. R o s c h e r , Ausführliches Lexikon der griechischen und römischen Mythologie, Leipzig, 1884 sq. A. Rossbach, Untersuchungen.über die römische Ehe, Stuttgart 1853. G. Rowoldt, Librorum pontihciorum Romanorum de caerimoniis sacrificiorum reliquiae, Diss. Halis Sax. 1906. E. S a m t e r , Der pileus der römischen Priester und Frei- gelassenen = Philologus LUI, p. 537 sq., 1894. E. S a m t e r , Der Ursprung des Larenkultes = Archiv für Religions wissenschaft X, p. 368 sq., 1907. J. Saubertus, De sacrificiis veterum conlectanea histo- rico-philologica et mis cel la critica. Recensuit, emendavit Th. Crenius, Lugduni Batavorum 1699. P. Schmidt, Der Ursprung der Gottesidee, I. Historischt kritischer Teil, Münster i. W. 1912. J. Schrijnen, Essays en Studiën in de vergelijkende Godsdienstgeschiedenis, Mythologie en Folklore, Venloo 1910. Fr. Schwenn, Die Menschenopfer bei den Griechen und Römern, Giessen 1915. P. Stengel, Opferbrauche der Griechen, Berlin—Leipzig 1910. S. Thomas Aquinas, Opera omnia, XII Tom., Romae 1882—1906. 158 A. Thomson, Der Trug des Prometheus = Archiv für Religions wissenschaft, XII, p. 460, 1909. C. T h u 1 i n , Die etruskische Disciplin, 3 Bande, Göteborg 1906, 1908, 1909 = Göteb. Högsk. Arsskr. XI 5, XII 1, XIV 1. J. Toutain, Piaculum = Daremberg-Saglio, Dictionnaire des antiquités grecques et romaines, IV, p. 454 sq.. J. Toutain, Sacrificium = Daremberg-Saglio,Dictionnaire des antiquités grecques et romaines, IV, p. 973 sq.. M. V o i g t, Ueber die Leges Regiae = Abhandlungen der Königl. Sachsischen Gesellschaft der Wissenschaften, Phil.-Hist. Classe, VII p. 557 sq, 1879. A. Walde, Lateinisches etymologisches Wörterbuch, 2. Auflage, Heidelberg 1910. W. Warde Fowler, The religious experience of the Roman people, London 1911. Chr. Werner, De feriis Latinis, Diss. Lipsiae 1888. G. Wissowa, Die Anfange des römischenLarenkultus = Archiv für Religionswissenschaft, VII p. 42, 1904. G. Wissowa, Religion und Kultus der Römer = Hand- buch der klassischen Altertums-Wissenschaft, fünfter Band, vierte Abteilung, zweite Auflage, München 1912. L. Wülker, Die geschichtliche Entwicklung des Prodi- gienwesens bei den Römern, Diss. Leipzig 1903. INDEX CAPITUM. Pag. Praefatio • . • • • Caput Primum. De vocis piaculi vi atque significatione . 1. Pius * 2. Impius ' 3. Pietas ° 4. Impietas Vi 5. Piare et expiare *~ 6. Impiare * 7. Piabilis ~ 8. Inexpiabilis ~jj 9. Piatio et expiatio 10. Piamen, piamentum, expiamentum 24 11. Piator, expiator, piatrix, expiatrix 25 12. Expiatorius *° 13. Piaculum * 14. Piacularis ^ Conclusio • .„ Caput Altbrum. De variis piaculorum generibus . . . -j» Pars Prior. De piaculo sacri ab imprudente sive commissi sive committendi 38 t. De piaculo commissi 2. De hostia succidanea et instauratione . 54 3. De hostia praecidanea • • "d Pars Altera. De piaculo sacri a prudente sive commissi sive committendi ijl 1. De inexpiabilitate •. • .' 2. De quibusdam piaculis sacri specie non re dolo malo ^ commissi r J ' ' on 3. De piaculis operis faciendi operisque pertecti . . vu a. De piaculo operis faciendi ^ b. De piaculo operis perfecti ™» Conclusio ; ' ' ' " JH Caput Tertium. De piaculorum natura ac propnetatibus . ïia 1. De piaculorum obligatione ' 120 2. De piaculorum origine • • Jfr 3. De lustrationum et piaculorum discnmine . . . ij*o a. De lustrationibus purgatoriis «ö b. De lustrationibus averruncantibus . . ««> 4. De procurationum et piaculorum discrimine 14^ Conclusio • • ' .^q Operis Conclusio conspectus llbrorum Index Capitum THESES. i Thucyd. II 44. 1 cum codicibus legendum : to Vevruxèc, oi xv rijg svirpsxsGTxryg hx%®j