TYPIS JOH. ENSCHEDÉ ET FIL — HARLEMI. AMICO MONITA REBUS NOVIS ADVERSANTI. TYPIS JOH. ENSCHEDÉ ET FIL HARLEMI. AMICO MONITA REBUS NOVIS ADVERSANTI. AMICO MONITA REBUS NOVIS ADVERSANTI. AMICO MONITA REBUS NOVIS ADVERSANTI. CA R MEN FRANCISCI TRANQUILLINI MOLTEDO NEAPOLITANI IN CERTAMINE POETICO HOEUFFTIANO MAGNA LAUDE ORNATUM. OPUSCULUM ADDENDUM FASCICULO CARMINUM. ANNO MCMIX LAUDATORUM. AMSTELODAMI APUD 10. MULLERUM. MCMIX. AMICO MONITA REBUS NOVIS ADVERSANTI. —i>JC-3S<- Quid, sodes, animum spe pascis temporis acti? Expeccatus adhuc, Malvi, post nubila phocbus, Non si te maneat seclis effoeta senectus, Crede mihi, adveniet. Res ergo ferre novatas, Fabula ni fieri cupias, assuesce. Volutans Haec mea dicta animo tecum, quam multa precaris Dira mihi, dominisque novis! „Pro tempora, clamas, Tu quoque, pro mores, multorum deficis nnus! Dcfecissc alios dolui: nil tale timendum De te prorsus erat „Quid ni? Quae commoda secum Res tulerint dominique novi, iam miror et ipse. Ergo libertate bona tecum utar amice, Vera loquens, quae, ingrata licet, te vincere possint. Ex quo, conversis rebus, mala tempora luges, Nonne, cedo, multa ipse stupes (fatcaris oportet) Commoda, quae penitus proavos latuere? „Fuisset (Dis aliter visum) in nostris haec visere fatis" Diceret, e tumulo si quando effcrret aperto Quisque caput, tot grata videns miracula rerum. Si potes, aspernare; tarnen nonne uteris istis, Fare, bonis? Quoties, qua vix pede caprea nuper Incessit titubante, trahit te tuta sedentem, Impatiensque morae, substratis machina lamnis Igne potens? Quotiesque stupes per ahena volare Tenuia fila tuam, electro famulante, loquelam, Dum longe absentes absens affaris amicos? Adde operum, insignes grata novitate, labores; Urbibus ut nulla invideat solamina vitae Oppidulum posthac. Plateas hic, strata viarum, Hic salientis aquac passim spiracula, floris Omnis opes, platanique vides aut ilicis umbram; Et noctu occulto conceptam tomite Hammam Luce sua complere vias. Si quidquid avita Quaesierat nobis communis cura peculi Cogimur in patriae partos impendere honores, Nil refert: nummos ultro mox turba nepotuni Solvet utraque manu, quaesitis si volet uti. Vidi ego te toties (ne te frusteris) hiantem Sistere, quum docti vel prima elementa, periclum Te coram facerent pueri. Mysteria veri lam vulgo patefacta; plagas et flumina terrae, Et montes, ventosque probe plebecula norit, Atque vices patriaeque decus. Bene docta, quid ultra?, Multiplicat, numerosque secat, dedueit et addit. Nil inrentatum domini liquere rccentes, Plebis ut ingenium, sordes, ante oninia, mores Corrigcrent. llaec tune neges data munera nobis? Collige nunc mecum: an non insanire videntur Qui praesens vexant probris ferme omnibus aevum? Unum hoe, ne longum faciam, fors iure dolebis, Amissos, ni tallor, heros. „Heu nescia sperni, Me puero quondam, veterum reverentia regum! Vix regis species (quo nunc pervenimus!) una est: Quamquam oh! Te memini dixisse haec saepe gementem. Pace tua, quae falsa tibi sententia menti! Servitia, horresco repetens, vilissima regum lam fuimus, servumque pecus, dum quisque minorem, Deceptus specie, regem vix Numine fecit. Regius hinc honor, hinc animis metuenda pusillis Maiestas, hucusque ratis descendere ab ipso Numine, quae in populum exercet rex iura superbe. Ohe longa nimis gravis haec inscitia veri! Ergo quum, ut nuper tandem cognovimus, omnes Lege pares natura ferat, nee formula magnos Dissimilis reges teneat, cur plura quereris, Si qui dat nobis, nunc rite volentibus, aequus Iura, favente Deo, pertaesus inania vitet? Tempus erat, missa specie, iam quaerere regem, Insignem virtute virum ingenioque potentem, Qui patriae pater et miles generosus in armis Adforet. Haec duo tu nactus bona, caetera sperne. Scilicet obstupuere animi, si forte tot inter Rex equitum peditumque acies incederet, arcta Visendi studio vulgi comitante caterva. O te, da veniam, laevum! nonne ista tyrannos Ostentare metus docuit? Nil credis; et esto: Pompa fuit luxusque. Quid hoe, si forte stupenti Regis opes populo stomaehus latraret inanis? Heus pudeat meminisse iugum execrabile regum, Quos nostri exitium tulimus, barathrumque peculi! Nunc quidem habes (hacc nostra vide quam tempora versa In melius) qui, parva licet sit eopia census, Succurrat miseris privatae prodigus arcae. Imo libertatis habes qui iure patronus Sit primus. Speciem numnam praebere rebellis Incipies'? Equidem te dissentire moleste Ille feret: tarnen aerumnas, ergastula, vincla Maud patiere. Necis saltcm metuenda nee uni Poena manet: crudeli abeunt iam munere funeti Carnifices. Nee miror enim, quum turpis ab oris Et nostris scelerum facies excesserit omnis. Si tarnen in vitium libertas excidat, ultra Ne timeas, nutesve animo: qui, plebe favente, Sceptra tenent, plebi quam multa ignoscere debent, Quum velit et nolit, semper contraria sectans Mobilior vento. Haec ideo sapientia regi est, Hos socios capere imperii, quos deputat ipse Saepe novas populus congressus libere ad urnas. Hinc ita lecta cohors hominum, qui rcgis ad instar Iura dare et variare queant, ut provido et aequo Divcrsis populi studiis satis ordine fiat. Talem nos nacti regem aspernabimur? Adde Quae ad rem nunc faeiunt: iam nune quocumque libido est, Incomitatus adit; caput olli invitus eunti Nemo aperit; qui vult sistit vel tendere pergit. Instaurant procerum coetum suffragia plebisV Ut primum adveniunt, propere praeeunte senatu, Ingreditur sedes; recitat quae sponte legenda Verba aliena tulit sectim, docilique tributa Indieit plebi nova, libertate fruenti. Tum plausu excipiunt iterumque iterumque coronae Eloquium regis. Gaudens rex denique partes Explevisse suas, recte mandate loquutus, Munere funetus abit subito; sed caetera promptus Férre ultro quaecumque Virüm reprobaverit agmen, Vel nova protulerit. Pateant niodo, signa tabellis Imprimet iniussus, quacumque morabitur urbe. Absentem querimur nunquam; si force remigrct Nos penes, omnino rcducem nee novimus. Atqui Qui populo imperitet, scimus: testantur honores, Queis Equitum crevit sane numerabilis ordo, Vilia ne fiant communia praemia vulgo; Testantur quandoque dapes, quarum omnia passim Nomina vulgantur subito per compita: quaenam Et quoties animos recrearint vina; dapisne Ostrea principium; fueritne acipenser, aperne; Num vitulae fartae, quaenam nova crusta, natansne Asparagos inter perdix gratissima Gallis; Quonam praeterea stomachum pervellerit acri Iure gelu; an Batavo fuerit rituve Britanno Lactea spuma dehinc; an quae suavissima rerum Parthenope donat, facie signata rotunda, Sorbuerint concreta gelu post poma sodales. Haec autem recte regnum vulgantur in omne, Ut pateat nostro quanam rationc decori Consulat invitans dapibus rex rite paratis Extera et insignem de gente gregem. Insuper ipsuni Esse monent quae pauca sibi solatia fesso Comparat. Hinc regem modo densani indagine sylvam Cingere fama volat, nuda modo rupe sedentem Expectare feras. Venatum, praemia, mensas, Haec tria si excipias, mi Malvi, die age, quonam Pacto, infame iugum regis te ferre quereris? Sis bonus; hoe addam dictis: quae tempora speras, lam nobis rediisse puta; nee carmina < rte Haec mea tu legeres, nee scriberet ipse poeta.