Anglus et hac illac lento pede cursitat hospes Inde tuum it templum visere cor quod habet. Dormi: tu iuvenum princeps nempe ille fuisti, Martyr et hic noster tu mihi semper eris. 25 Atque ibi festinat perfungi munere custos, Sandapilamque ferit — mugit et ille — tuam Clave sua, raptim nomenque et tempora narrat, Tum procedit opus persequiturque suum. Dormi, sic tarnen ut certo tibi somnia narrent 30 Esse aliquem vitam qui tibi restituat, Ex urnaque illum, dum corpus in aere quiescit, Furari nitida cor potuisse tuum. Eduardi Mörike. PUELLULA DERELICTA. Gallis mane canentibus — Necdum sidera desunt — Servandus focus est mihi, Suscitandus et ignis. Flammae lumina pulchra sunt Scintillaeque coruscant: Ipsa contueor silens Pectus plena doloris. Hic mihi subito incidunt 10 Per siientia noctis, Heu fidê puer immemor! De te somnia visa. Nunc, nunc, o lacrimae genas Humectate cadentes! 15 Advenit mihi sic dies, Condaturque utinam mox! Ioannis Pascoli TRIA CARMINA. I. Spes et memoria. Naviculas vidi velis candentibus altum Per mare non certa sic titubare via Ut titubant fessi: tua talia somnia pennis O Spes! quam dubiis hoe mare pervolitant. 5 Lumina sed flecto credoque agnoscere easdem Nubibus at fuscas, hei mihi, naviculas. Mens memor, haud alias caelo tua somnia nostro Proiiciunt umbras .... nubibus atque tegunt. II. Fides. Vespera dum mittit resplendens mille colores, E puroque auro cyparissus tota videtur, Arbore flliolo monstrata mater „at illic Talis adest" narrat „supra nos aureus hortus". 5 Piliolus dormit, ramos et somniat auri Somniat et silvas splendentes lumine flavo. Per noctem interea vento cyparissus opacam Nudatur foliis gemit et concussa procella. III. Duo pueri. Sol cadit, umbrosaeque viae pax aurea ludo Clamoso pueros detinet ecce duos. Serius haud magis est ludo labor hocce: repente — Mirantur tiliae — grandia verba cadunt 5 De teneris labris, frontemque et lumina nunquam Visa antehac alter conspicit alterius Exsanguis; digitos pugnus contraxit et ardor Nescioqui dirus pectora saeva tenet. Ah miseri, frater iam fratris in ore cruorem 10 Cernit, habetque notam denique rixa suam. Pallida sed mater, raptim collecta capillos, Protinus accurrens, ut videt ipsa suos Ardentes catulos, certamen separat atque „In lectum subito tu male, tuque" iubet. 15 In lecto tenebrae tenebrisque obscurior ipsis Umbra frequens nostros alligat en pueros: Nempe suam quivis mittit nunc angulus umbram, Sublato digito quae sua labra premit. Singultüs sensim fit rarior unda, simulque 20 Largior, et nigri nescioquid tenebras Pervolitat; leviter nunc hic nunc volvitur ille.. .. Et parili gressu mitia corda sonant. Parva mora est, tacita et suspensis passibus ecce Accedit mater, velat et illa manu 25 Quod portat lumen rosea, speculatur ad illud: En solito placide dormit uterque magis, Hic illum tangens alis implumibus albis!... Subridens ponit lintea lapsa loco. Mortales, nebulis mentem nigrantibus, umbrè 30 Quam densa vitam sors reputate tegat. Ante oculos tune sint quae densa silentia regnant Ulterius vestris vocibus et strepitu. Bella etenim quid vestra valent? Quod murmura tecti Viminei stridens una ubi restat apis. 35 Pax, horaines, regnet: terram mysteria multa Hanc humilem offuscant, solus et ille viam Tutam, qui metuens fratrem sibi quaeret, habebit, O fratres! nunquam defluat ex animo Pacis amor! facite ut vicino bracchia quae mox 40 Iungetis rixas, proelia, bella, minas Ignorent: placido vos inter lintea somno Candida compositos vultibus atque bonis Mors cernat, quando furtim procumbet et in vos Supremae fundet lumina prona facis. 4 IACOBI IOANNIS HARTMANI BAT AVI DECENNIUM POETi^H LUGDUNIBATAVORUM APUD A. W. SIJTHÖFF mdccccyii IACOBI IOANNIS HARTMAN! V' BATAYI DECENNIUM POETi^H LUGDUNI BATAVORUM APUD A. W. SIJTHOFF KDCCCCTII DECENNIUM POETICIJM. IAC0B1 IOANNIS HARTMANI BATAYI DECENNIUM POETICÜM LUGDUNI BATAVORUM APUD A. W. SIJTHOFF MDCCCCVII LECTURO SALUTEM. Quid me moverit ut carmina mea Latina, hisce decem annis facta, in unum corpus colligerem rogas. Idem illud, ut opinor, quod interdum nos impellit ut amicos nostros undique ad iucundum invitemus convivium: non singulos sed universos, grato dispositos ordine, ante oculos habere cupimus. Progeniem vero suam, sive veram sive poeticam, si quis totam ad se vocet et in acie quadam consistere iubeat quis improbet? „Tibi ergo" morosus aliquis exclamat „istud habe spectaculum, quod praeter te nemo curat". Quid enim non dicit homo nimis severus et ad iracundiam propensus? Sed sunt alii, specie leniores, revera non minus iniqui, qui se Latina carmina lubenter legere declarent — sed Horatii, Virgilii, Ovidii aliorum. Legant illos censeo et, si possunt, doctis observationibus illustrent, emendationibus purgent, sed simul concedant praeter philologos admodum paucos esse qui sua conamina magni faciant, immo qui ipsos illos poetas respiciant. Recens vero factum Latinum carmen sunt etiam nunc plures quam vulgo credatur quos pervolvere iuvat, praesertim si nequelongum est et ad intelligendum planum perspicuumque. Quid quod unus et alter saepe ab istis rivulis ad ipsum fontem v reducitur. At gravi viro indignura videtur eiusmodi delectationes offerre aequalibus. „Agiles" nunc homines requiri clamant, seriam rem esse vitam hodiernam omniumque illam exposcere laborem. Non illud respondeo quod iam nimis est decantatum et quod verum esse nemo negabit: laxamenti tarnen aliquid et otii agilibus illis dandura esse et honestissimum esse otium quod alicui literarum generi, quodcunque illud sit, impendatur; hoe dico palamque declaro multo melius vitae consultum iri si ab illa curanda nonnulli (ne quam plurimi dicam) abducantur. Nemo iam est quin reipublicae emendandae civiumque status ordinandi negotium in se recipiat: ad illum laborem tam multi concurrunt ut periculum sit ne nunquam initium fieri possit. Recedant aliqui e medio et in aliquo angulo considant ubi se innocuo delectent studio: sic multo melius publicus ille labor procedet. Si tot quot res ipsa postulat recesserint, et ex illo numero tanta pars quantam aequum est hunc libellum emerint legerintque, ét praeclare secum actum agnoscet editor (quis autem non cupiat emolumenti aliquid ad illos pervenire viros qui, sui immemores, semper ad doctorum atque ipsius doctrinae commoda adiuvanda stant parati?) ét ipsi antiquarum literarum disciplinae aliquid novi sanguinis novaeque vitae accedet. Illud autem quod me delectat carminum Latinorum pangendorum studium neque laudabo neque defendam. Si solus essem, qui illud haberem in deliciis, fortasse mihi ineptus viderer et (si possem) totam rem missam facerem. Sed socios habeo qui in eadem re felicissime versantur et praeterea aliis negotiis probandam omnibusque probatam navant operam. Quid quod qui inter nos facile princeps est etiam dux regit examen eorum qui hodiernas colunt literas Italicas. Neque redivivus ille aliquis est Virgilius sed, si quis alius, novic-ius: saepe (iusto saepius, me iudice) carmina eius illam habent obscuritatem quam unice admirantur qui nunc sunt cantores Euphorionis. Digna, ut opinor, haec res est de qua paulisper secum deliberent qui nos condemnant. Iam quantum iste noster lusus (ut quam verecundissime loquar) prodesse possit etiam severo antiquorum poetarum studio me dicente opus non est et saepe dictum est ab aliis. Sed rem quandam narrabo neque auditu ingratam et unde disci possit aliquid quod docti philologi in suum convertant commodtim. Yulgo illi rident palamque contemnunt eos qui Virgilio, Horatio aliis „otiosi delectentur". Ineptos eos esse clamant qui saepe in aliquo poeta Latino laudent admirenturque aliquid quod non illius sit sed alicuius aetate maioris, Graeci plerumque. Ergo in originem tantummodo poësis Latinae esse inquirendum, delectationem vero illam umbram esse vanamque speciem, qua qui capiatur illum semet ipsum ludibrio habere. Exemplo ergo docebo veram solidamque e carmine aliquo capere posse delectationem qui ad eius originem quod attinet in densis versetur tenebris. Academiae Lugduno-Batavae studiosus cum essem et alios muitos habebam suavissimos amicos et unum quo terra nullum tulit facetiorem lepidioremque. Incredibile dictu est quantum iocorum et ineptiarum semper habuerit in promptu. Sed tum avTog iavTov öeivózarog erat cum fratres suos secum haberet, studiosos duo, duo viros „practicos". Ipse statura erat humili, vere xiqafa re xal noal xal vóoi rcxQaycovos, sed fratres robusti erant Batavi, üvöqbs , capillis promissis vocibusque longe lateque resonantibus. Hiberno quodam die ad eos, cum una erant, accedebam et iam magno intervallo claros risus, clamores, insolitos tumultus audiebam. Strenuo labore occupatos video omnes: currunt, fasciculos portant, involvunt, versi- culos faciunt, clamant, rident denique ita ut parietibus timere incipiam. Quid autem rei erat? In longe quodam remoto pago, apud gentem de ipsis bene meritam, puellula quaedam erat corpore debilis, mente alacris: illi ferias Sancti Nicolai quam iucundissimas parabant fratres nostri. Spectaculum istud gigantum illorum de infirmae puellulae gaudio sollicitorum animum meum semper tenuit vinctum. Volebam, immo debebam, illud forma aliqua induere solida ut solum stare posset et etiam ab aliis conspici. Post viginti annos inventum erat quod placeret: meam fuisse sororculam illam finxi puellulam, meque in pagulo meo cum parentibus fratribus sororibus sedentem illam improviso illo gaudio perfusam conspexisse. Hoe est argumentum carminis mei c. t. „Sancti Nicolai feriae", quod permultis placuisse scio, iudicibus vero Hoeuffttianis adeo est probatum ut perparum abfuerit quin suam Pascolo praeriperet palmam. Plerique autem opinati sunt ipsam historiolam fictam esse sed e vita sumptam sororem pagumque. At qui me norunt sororem me nunquam habuisse sciunt, neque domicilium mihi fuisse in aliquo pago cum parentibus et magno fratrum sororumque numero, sed in ipsa me habitasse urbe cum matre et fratre in aedibus illis spatiosis et vere Leidensibus. Ceteri omnes delectari carmine potuerunt, originem eius nunquam odorati sunt. Sunt tarnen carmina quaedam mea quorum originem notam esse legentibus e re mea sit. Hi ergo sciant Protesilaum tantum non totum sumptum esse ex Hebelii narratione, Christum Servatorem auctorem habere Villersium d'Isle Adam, Metum denique inanem esse rem verissimam quae me studioso hic evenerit. Quam ego nimirum exornavi, amplificavi et quid non .... sed, ut legentes aliquatenus certe possint intelligere quae hic sint poetae partes, certiores eos facio epistolam illam ad tresviros nocturnos (v. 196 sqq.) revera Belgice esse scriptam et ad fraudis victimas missam et vss. 339—359 quam accuratissime describi fabulam olim in „Societate Minerva" actam. Denique viros doctos moneo me sponte et data opera hic illic recessisse a severis cultissimorum poetarum rhythmis. Nimiam enim diligentiam nocere opinor nostro studio. Sed non quod limae reformidarem laborem sed quia varietatem petebam intactos reliqui versus quales hi sunt: Gaudia quisque domi sua quaerat laetitiamque [(Laus Mitiae 47) Nempe fere faceres cum scandendo et saliendo Per mensas abacos per sellasque pluteosque Omne iter e. q. s. (Laus Mitiae 77 sq.) Angusta, cavea magna circumsiliebat. (Laus Mitiae 92). Hostes deceptos mirantes obstupefactos. [(Laus Mitiae 135). Scripserit at quoties Naso tibi iam numeratum [(Epist. ad amicos 58) Ad mihi dilectas, iam murmurat „hic habitabat" [(ib. 178) Nunc revocare animos repetitaque vox meministin [(ib. 213) Est animi, fiunt ictus iam debiliores (Chr. serv. 96). Qui si cui non placeant, corrigat vir doctus et sic ultro se in gregem nostrum coniiciat. Iam vale, libelle: poetam tecum portas quo nemo antiquos poetas, Latinos amet, Graecos admiretur, magis, et quo nemo veram solidamque doctrinam pluris faciat. Lugduni Batavorum. ra. Iunio a. s. VI. LIBER PRIMUS VITA DOMESTICA. Laus Mitiae. J-Jum fera bella canunt alii victriciaque arma Heroum, ante foei residentes molliter ignem; Sordida vel fumo spectantes tecta domorum „Silvestrem tenui Musam meditantur avena"; 5 Dumque hic, cui lepida est proles dilectaque coniunx, Saevitiarn Veneris depingit carmine moesto; Ille, deos omnes cui iures esse benignos, Flebiliter mortemque vocat flnemque malorum, Obscuroque novos promit sermone dolores, 10 Ignotos aliis, notos tarnen haud magis ipsi; Denique materiem longinquam quaerere vates Dum plerumque solent, spernentes proxima quaeque, Carminis ipsa mihi praebet domus argumentum, Exiguum et parvum, grandi nee carmine dignum, 15 Sed mihi dilectum nee quo mihi notius ullum. Mite animal, versu nam tu laudabere nostro, „Mitia" quae nobis humano nomine dicta: Quippe homini vita tota coniuncta fuisti, Illius at rebus quae nata est bestia dam nu m 20 Huic crudelis eras atque implacabilis hostis. Aque „domo" cum sint tam multa animalia dicta, Hoe quam pauca tibi pariter sunt nomine digna! Nam domus est hominis genti sedesque domusque Certa tuae, dominus quamvis sit pauper inopsque. 25 Haec ornat virtus totum genus: haud tarnen ut tu Eximiam sibi habent hanc laudem atque hoe decus omnes. Vos Pharia docti narrant de gente profectas, Eximia quondam quae vos pietate colebat, Europae populis conspectas haud ita pridem. 30 At mihi, cum reputo, vestrum clamare videtur Ingenium nostris potius regionibus ortas. Argumenta mihi tu plurima, Mitia, praebes. Munditiae populo fait anxia cura Batavum Semper et hanc patriae laudem defendit avitam. 35 Te vero maculis sparsam non vidimus unquam: Abstergere etiam minimas tibi sedula cura; Sed vitare prior: nam cum pluvialibus undis Factus ager lutulentus erat, limosus et hortus, Immundaeque viae — species non rara Batavis — ■40 Puras usque tibi plantas nitidasque referre Contigit, ars quia erat tibi declinare lacunas, Per medium et coenum spatiari tramite sicco. Aspera regnat hiems regionibus hisce, diuque Nubibus obtectum coelum: breve ver, brevis aestas. 45 Tempore brumali, si quid tamen esset aprici, Protinus ingenium sollers te duxerat illuc. „Gaudia quisque domi sua quaerat laetitiamque" Hoe venti nobis, hoe coelum clamat aquosum. Ergo, seu modieus sive est cui census opimus, 50 Tecta sua ut niteant operam dant naviter omnes, Prigora ut excludant, laeto foveantur ut igne, Praestent secessus placidos mollemque quietem. Denique, ut humanae sint convenientia vitae, Quod placeat cultis oculis accedere debet, 55 Ornamenti aliquid laeti mundique decoris. Mitia, praecepti memorem illius esse docebat Te tua vita, domi tantum non tota peracta; Hic etenim locus omnis erat tibi cognitus, omnis Angulus, et noras recubare ubi molliter esset, «o Corpus ubi posses grato mulcere calore, Prospicere unde viam longe, ne sera venires Haud raro meritus bene de te si quis adesset. Nempe observabas horas et tempora lucis, Nee te fallebat qui lac venale per urbem 65 Portat, nee lanius; primo quoque mane sedebas, Expectans illam, cuius vox laedit acuta Aures humanas, cives fluviique marisque Vendere dum properat vivos; nee vox tarnen ista Te, verum prudens animus, venisse monebat 70 Lucem, qua populus terrestres tangere carnes Anxius, haud ingrata pie ieiunia servans, Squamosa turba contentum se iubet esse. Sic tibi nota fuit dominorum vita tuorum; Hoium cara tibi domus et quaecunque tenebat. 75 Nee tibi quam nobis cordi minus illa fuerunt Hic illic quaecunque manu decora addita nostra. Nempe fere faceres cum scandendo et saliendo Per mensas abacos, per sellasque pluteosque Omne iter et contempta foret tibi semita plaria, 80 Anxia quam cauto vestigia ponere gressu Consueras, fragilis staret si forte suppellex Parte viae quavis: sed nullo tempore, mirum! De genere hoe laesum quidquam tibi, Mitia, testor. Vincere quin etiam naturam ea cura valebat: 85 Vos etenim venatrices natura creavit, Haec oculis vestris mirum pedibusque vigorem Et dedit omne animal veloci vincere eursu. Nee satis hoe vobis, nisi quae pernicibus alis Tolluntur captare datur: dulcissima praeda «o Haec vobis; at avem nostram tu tangere nunquam Tentasti, fuerit quam\ys non carcere clausa, Angusto: cave& magna* circumsiliebat Huc illue cantans, alas quoque saepe movebat. Hac etenim haud dubie delectabaris et ipsa, 95 Mitia, nobiscum: tibi pars haec una tuorum. Nam, memini, quondam famulam sermone loquacem Dum nimio retinet vacua varicosus amator In platea, patulam stabat domus ante fenpstram Cantoris volucris praedoni obnoxia cuivis. ïoo Conclave ingredior post multum temporis ipse, Foederis atque novi video spectacula mira: Mitia, nam caveae custos tu fida sedebas Acrem significans oculis habituque futuram Teeum illi pugnam praedae quem forte cupido los Huc ageret, raptor quamvis tibi cognitus esset. Polleat en hominum quantum convictus amorque Cultura et valeat, dociles haec dummodo mores Inveniatque animum recti iustique capacem. Et sunt ista quibus gens insidiosa videtur uo Perftdaque et fallax, crudelis, saeva, dolosa! Mitia, criminibus genus omne absolvit iniquis Vita tua et mores; te, qui non laeserat ipse, — Tota domus testis — nunquam est expertus acerbam. Nonne canis noster, quamquam haud genus illud amicum U5 Dicitur esse tuo, sociam dapis atque quietis Te facilem sensit? De coena nempe petebat Communi quoties aliquid paulo acrius ille, Vinei tu semper sine lite parata fuisti. Dente avido sed saepe, datum si quid tibi privum, 120 Ultro te allatrans raptaverat improbus ille, Inque toro vestro pars illi mollior usque, Te cedente fuit: restabat nil tibi saepe Praeter humi stratum foenum aut ramalia dura, '"Non pueri nostri parvi teneraeque puellae 125 Te innocuam manibus semper gremioque tenebant? Saepe tarnen rudis illa tuis fuit auribus aetas Et pedibus caudaeque nimis crudelis amore! An vitium est, crebris obnoxia vita periclis Egregie docuit quod vos deifendere corpus? 130 Quis non nempe canis, quis non puer improbus usque Urget vos clamore fero? quos reddidit hostes Vestra pedum maior levitas. Plerumque sed illos Veloci effugitis saltu: locus editus inde Dulcia securis vobis spectacula praebet: 135 Hostes deceptos, mirantes, obstupefactos. Quod si nulla datur saliendi copia, si non Arbor adest prope vel tectum, prudentia praestet Viribus apparet quantum. Nam saepe in aperto A cane te spatio deprensam, Mitia, vidi. 110 Ferre sed auxilium tibi non opus: ipsa valebas Arte tua saevos hostis depellere morsus; Arsque ea mira fait: tibi lumina corpore toto Esse videbantur: nam frontem sive petebat Hostis, seu tergum atque latus, non impetus ullus 145 Improvisus erat cautae tibi. Currit at ille Huc illuc latrans, in gyrum saepe recurrit Atque oculos in se conversos conspicit usque Terribiles: tandem tamen immemor ecce pericli Impatiensve morae, pugnae vel caecus amore. 150 Accedit propius: sed non impune fuisse Signiflcat fuga mox praeceps creberque ululatus. Grata sed haec fuerint quamvis spectacula pugnae, Materiem risus largam magis illa dederunt Edere ludendo quae, Mitia, parva solebas. 155 Quam varios motus, quam muitos quamque iocosos Tune spectare dabas: stabas modo corpore curvo Nescio quos hostes expectans, inde repente Impetus, inde fuga ad latebras; hinc tempora longa Insidiis tacitis; proeul at si vivere quiddam 160 Corporis exigui visum leviterque moveri Insolitisve modis, ardenti lumine, cauta, Reptanti similis prodibas; iamque propinqua Huc illuc pellis quae pendent atque repellis; At quae volvuntur, sequeris, requiemque negando 165 Atria vestibulum aut cogis percurrere latum. Tune etiam quae nil nobis nisi taedia praebent Festivi ludi flunt tibi causa iocique: Acta patrum, census populi vel corpora legum. „Omnia bella" tamen crudelis „devorat Orcus". 170 Eheu, deploro nam nunc ego te mihi raptam, Contigerint miti quamvis tibi mitia fata. Sed non tam doleo quam grata mente recordor Me delectaris quoties, quotiesque dolenti Ludendo attuleris solamen dulce malorum. 175 Utilitas sed nunc demum tua sentio quanta Usque mihi fuerit. Nam quis iam scrinia nostra Defendet? Quae te viva tam tuta fuerunt. Nee tantum illa tibi gentique innata cupido Venandi populum rodentum hinc reppulit usque, 180 Praeterea sed amor nostrarum curaque rerum, Lege quibus dura fieri tu damna vetabas. Ergo, testificans meritorum plena tuorum Pectora, te manibus sublatam mollibus ipse Composui tumulo, quem struxi caespite vivo; 185 JTic lapis exiguus mediis se floribus effert, Sed non exiguis te, Mitia, laudibus ornat: Ipsa sedes, pro sede liber, rosorque peremptus Adiacet ante pedes, poenaeque in imagine tota es. Pater ad Filium. lYLi flli, quoniam te mox hic adfore fama est Egregie rebus gestis et nomine claro Conspicuum, mihi non dubium est quin saepe requiras Carorum ante omnes tibi quae sit vita parentum. 5 Hoe igitur primum, pellat quod pectore curam, Accipe iam laetus: materque paterque valemus, Ponderaque annorum quae sint vel taedia lucis Crede mihi nunquam nos intelleximus ista. Menses sunt aliquot postquam mihi digna petenti 10 Otia donarunt leges urbisque senatus; Sat patriae puerisque datum! tum vivere ruri — Annine hoe faciunt an pridem innata cupido? — Nescio qui nobis in votis coeperat esse. Contigit en quod erat cordi: viridantia prata 15 Silvarumque umbras et amoeni fluminis undas Prospicimus late liquidas, strepitumque rotarum Atque alios urbis sonitus vocesque timendas Auribus excipiunt mugitibus armentorum Balatus mixti pecoris, liquidumque popelli 20 Pinnigeri carmen querula cum voce cicadae. Laetior at res huc accedit: filia namque — Immemor illa tui nunquam! — cum coniuge dulci, Felicem duplici fecit quem prole parentem, Non proeul hinc habitat; lux raro praeterit ulla, 25 Dilectae qua non videam hunc illumve catervae. Aedes si dominis nimis amplas esse duobus Hasce aliquis dicit „tribus, o bone, dummodo ne sint Angustae dominis" hilares clamamus uterque. „Forsitan ignores post multa pericula belli, 30 Litoris Eoi devicto saepius hoste, Filius ornatus quanto sit noster honore; Emeritus patriae fines mox ille reviset: Excipere hospitio hunc volumus largo atque benigno; Ne desit spatium vel cetera commoda vitae." 35 Haec ego; at interea mater iam mente volutat Multa, fovere quibus natum recreareque possit Militia fessum: talem nam te sibi fingit, Nee secus ac puerum curarum matris egentem. Quodsi scire cupis qui nobis transeat hora, 40 Qualibus et rebus ducantur tempora lucis, Sat facile est de me, verum de matre molestum Respondere tibi: melius quam lingua labores Illius monstrant oculi: circumspice totae Ut niteant aedes, quamque apto quamque venusto 45 Ordine dispositum quidvis: si cernere posset, Haec Xenophon, credo, nil quod culparet haberet, Seque suum contemplari Scillunta putaret. Inspice nunc teneant quantam granaria gazam, Cellaque opes quantas apothecaque; nee tibi narro 50 Quid sapiant cenae nostrae: non excidit illud Hoe tibi, non adeo cuiquam prior excidit aetas. Praeterea sed habet tota haec vicinia muitos, Virtutes matris memori sermone referre Qui possint: aegros inopes, puerosque senesque, 55 Tempore tam parvo matris quibus omnibus instar Dulcis saepe fuit. Matrem sed quid tibi laudo, Ante oculos cuius quin stet tibi semper imago Qui dubitem? Nam non foret haec tibi cura videndi Altricis terrae campos patriosque penates, Bo lila nisi innueret, blande natumque vocaret. Ergo ad me venio: scriptores atque poetae, Graecia quos Latiumque tulit, mihi, semper ut ante, Nunc quoque sunt comités fidi. Nee tempore nostro Quid faciant homines, tractent quid voce manuque 05 Scire minor cura est; pervolvensque acta diurna Multa quidem iucunda lego sed plura molesta: Strenua gens armis opibusque instructa Britannum Moribus Afrorum saevis imponere finem Festinans, spatio paucarum ut miserit Orco 70 Horarum populi nigri non milia pauca, Fortiter e latebris devastans grandine plumbi Agmina nudorum, hinc atque hinc indagine clausa. Fortior ut populus populum parvumque parumque Militiae gnarum, duro constringere clamans 7» Imperio socios (defensor scilicet aequi!) Quas ditione tenet terras sibi tradere cogat, Carus ubi lapis est auri vel vena reperta. Dulcia sei mihi tum persultant gaudia mentem, Magnanimüm quoties referuntur facta virorum, 80 Qui, numero pauci, populi tamen aspera verba Non metuunt, sed iustitiam legesque tueri, Turba furat quamvis et solis praebeat aurem Iusanis ducibus, constanti pectore pergunt, Itisontemque reum, damnatum crimine falso, 85 Nituntur tandem saevae subducere poenae. At muliebre genus cognosco, non sine risu, Haud paucas iam ferre, quibus durum esse videtur Indignumque nimis dulces educere natos, Procurare penum, iucundam reddere vitam 90 Coniugibusque sibique simul. Nam pulchrius istae Rem populi tractare putant, trepidare per urbem Scilicet ut noscant rectum quid quidque movendum Sede sua, decreta patrum legesque crepare. Has ego quamprimum iubeo saga sumere: quidni 95 Excubias agitent, durent sub pellibus atque Compescant si quas moveat plebecula turbas? Non etiam desunt, quas cum conspexerit hostis Quamlibet impavidus properabit vertere tergum. Sic mecum ipse loquor: dein lecta auditaque saepe 100 Materiam praebent gratis sermonibus aptam, Vicinus si forte venit. Nam credere noli, Urbs quia sit nobis et vita urbana relicta, In mediis Bessis nos vivere Sauromatisque. Simplex est populus, ne dicam rusticus, atque 105 Moribus antiquis; sed habet quoque mentis acumen Nativosque sales: est unus et alter Ofellus. Saepe gener venit huc, vir quo non sanctior alter, Nee fraudum magis ignarus; prudentia vitae Hunc docuit leges, docuit quid postulet usus, uo Iura magistratus quae sint, quae munera civis. Suspiciunt hunc municipes, sua commoda saepe Committunt illi: tutos se vivere credunt Hoe monitore aut hoe rerum custode suarum. Vix gener assedit, vix et sua verba tulerunt lis Congressus primi, placidi certamina belli En exorta! novos mihi nam defendere mores Incipit hic, non quod miretur scilicet illos, Sed magis ut socerum stimulet pugnamque lacessat. Res etenim novit multas haec saecula ferre, 120 Quas ridere mihi lubeat stultasque vocare Insanasque nimis, rixaeque hic exitus esse Assolet ut neuter risum eompescere possit. Tota domus tamen est risus tune denique plena, Tune resonant laetus clamor dulcesque cachinni, 12.» „Haeccine sunt quaeso" rogites tune „otia ruris?" Uxorem prolemque suam cum tempore festo Adduxit gener huc: tune alta silentia de re Est gravior quaecunque, fori iam cura recedit, Publica res, moresque novi legesque quiescunt, 130 lam nemo haec praestent antiqua an tempora quaerit, Nee quin praesenti dubium est felicior hora Nulla unquam fuerit: puerorum vivitur aetas Omnibus inque senis revirescit corde iuventus. Quodsi forte roges mores faeiesque nepotum 135 Qualia sint, breviter dicam: mox ipse videbis. Filia septennis parvam tibi saepe sororem In mentem referet; dulci mansuetior agna Atque agna non laeta minus; cum fratre iocari Scit bene, fraternos nee ludos respuit illa. HO Mobilitate pedum licet hunc non vincere possit, Saepe tarnen tentat; sed cum se credit iniquo Opprobrio laesum frater, solatia ferre Alloquio melius mater non noverit ipsa. Ipse nepos anno maior: cum „patris imago" 145 Audiat, haud valeam posthac si vincula legum Aut nodos iuris sollerter solvere discat. Nam quoties video vultum quotiesque iocosam Vocem percipio, sua dum mihi praelia narrat, Vix me contineo quin clamem: „redditus ecce 150 Pilius est mihi qualis erat puerilibus annis!" At varias cum res adducant tempora lucis, Vespera habet gratam senibus plerumque quietem, Sed tum praecipue gratam, cum frigora brumae Concretosque imbres et saevi flamina Cauri 155 Defendunt clausaeque fores clausaeque fenestrae. Cereus haud unus diffundit lumina, mensae Impositus, crepitantque foco ramalia sicca Aridus et stipes proprio deiectus in horto. Colloquio omnino non ulla est aptior hora, 160 At mihi tum matrique tuae quae copia rerum Suppeditat, vario nunquam sermone referre Quas piget! et quoties olim iam dicta recurrunt! Vidimus in vita quae commoda quaeque molesta Cernimus en iterum: nam non dedit omnia laeta 165 Sors nobis; iucunda tarnen plerumque morantur Ante oculos, hilarant animos, adversa repellunt. Materiem sed quid praebet sermonibus istis Praecipuam? tene hoe dilecte, rogare putemus? Iamdudum nosti: tu, tu, dulcissime rerum, 170 Principium nobis, medius, vel denique flnis. Qualis eras iuvenis te cernimus, ingenio acrem Ardentemque animo, nos et lugere vetantem, Nee formidati sperantem praemia belli. Saepius at multo tua se puerilis imago 175 Ostendit secumque trahit spectacula grata. „Quam celer et quam fortis erat! Non ulla pericla Huic metuebantur, non summa cacumina tecti Edita non arbor". Vix haec ego dicere coepi, Cum mater: „Simul at quam lenis quamque paratus 180 Debilium defensor" ait „meminisse sororem Arbitror; hanc etenim fratris custodia tutam Reddebat semper, non, hoe praesente, doloris Vim poterat sentire diu: qui tollere vellet En aderat! Quondam — meministi tu quoque — venti 185 Impetus huic gravior capiti detraxerat omnem Ornatum; ille nihil dubitans de margine fossae Desilit in medios fluctus praedamque reportans Longas emetitur aquas." Sic illa: recurrunt Plura simul nobis, suavem adducentia risum. 190 Annua tempus erat quo festa agitare solebat Cum pueris aetas gravior, cum plebe senatus. lam clamosa cohors, iam cum tibicine cantor Oppidulum intrabat nostrum. Bellaria multa Hi venalia habent, alii spectacula praebent 195 Miranti populo: funambulus artiflcisque Rector equi; turpis quoque adest iam simia docta Flectere colla canum, rectorque insistere curru; Ridiculos nanos hic exhibet, ille gigantas. Laetitiae quantum est, quanta exspectatio vulgi! 200 Praeripiunt pueri promissi gaudia festi, Hospitibusque hilares occurrunt. Vincit at omnes Sedulitate puer noster laetoque labore: Stridula plaustra trahit secretis rebus onusta, Fert humeris tabulam cura stipite; malleus ecce 205 Huic rapidis quatitur manibus: iam pegmata ponit! Artibus aut catulos natos cum matre perita Ignotam ad sedem deportat mollibus ulnis. Artiflces norunt puerum blandeque salutant. Discere grammaticae leges, evolvere libros 210 Spissos, obscuris aut invigilare poetis Ingratum tibi nempe fuit; sed bellicus usus Armaque muniti recte quae militis essent Sedula iam parvo tibi erat cognoscere cura, Praecipuus sed navis amor: si forte iacebat 215 In portu egregie structa atque ornata triremis, Hanc tu quo studio spectabas! Quanta voluptas E variis lignis simulacrum ponere parvum! Consulto exemplo cui si quid deesse repertum, Prangere opus lepidum, dein instaurare laborem 220 Malebas imperfectam quam linquere navem. Quin etiam tandem facta est tibi cymba, natare Quae posset, remis impelli, flectere cursum Imperio clavi: non parva haec cura parentum! Nempe semel, solita quia te non vidimus hora 225 Ire domum, ad portum propero: quid conspicio illic? Altum cymba secat nati, non concita remo Sed volitans velis! Terror tarnen excidit, ipsum Ut video nauta perfecto non minus apte Naviculae monstrare viam de puppe recurva. 230 Nuntius ad matrem redeo. Cui demptus ut omnis Est metus — et, mihi crede, labor fuit haud levis ille — Pit memor ante dies paucos se lintea lecti Gausapaque et mappam non unam quaerere frustra. Talibus atque aliis, memori quae mente reposta, 2S5 Exigitur nobis iucunde vespera sera; Optima nee dubium est quin sit pars illa diei, Tune quia praecipue nobis adstare videris, Nate patri et matri quo non lux carior ipsa! Ergo, age, festina, reddi qui saepe videris, 240 Redditus ut vere sis nobis, utque parentum Grata, dies veluti, vitam quoque vespera claudat. Filiolae semestri. [Patris ad filium epistola cum ab Academia Regia auro Hoeffttiano ornata et in lucem edita esset, unum statim eius exemplum quam nitidissimo muniendum vestimento curavi, atque hanc praemisi elegiolam. Quid brevi post mihi evenerit sciunt qui me norunt. Hi autem mirabuntur fortasse quod huic corpori eam inseruerim .... domi servare volui; sed si, quod disertum, etiam poetam facit pectus, profecto nihil unquain feci quod illi praestaret]. „Filius iste quis est?" posthac fortasse rogabis, Haec ubi cognosces a patre facta tuo. Ne te longa ambage morer: non vixerat unquam, Hunc totum finxit sed mea Musa iocans! 5 Nee minus est illo fictus pater: ipse poeta Gaudia non tanto praecipit ante sua. Nam. tibi cum nondum (titulus te hoe ipse docebit) Ad vitam fuerat tota peracta via, lam tendebat iter carmen certamen ad illud, 10 Quo decreta tuo est altera palma patri; Et tibi, dum liber hic componitur arte fabrili, Cum cunis rheda est parvula tota domus. Nunc tarnen, haud fallor, placituris versibus ipsi Enarranda mihi si mea vita foret, 15 Hercule non aliquem vellem mihi flngere natum, H. 2 Esset in his magnus sed tibi, nata, locus: Multa etenim iam nunc sunt in te carmine digna: Caeruleique oculi purpureaeque genae, Et blandi risus, quis te cognoscere matrem 20 Ostendis, lacrimas lenit ubi illa tuas; lam spectans lepidos digitos, iam stragula vellens, Ore novos balbo iam meditansque sonos, Dum te delectas, simul o! quae gaudia nobis Praebes et risus nescia materiem. 25 Aut, si nil aliud, certe tibi carmine possem Affectus teneros significare meos, Exoptare tibi felicia tempora vitae, Supplicibus precibus denique adire Deum, Ut tibi sinceros mores praestaret et esset 30 Dilectus custos assiduusque comes. Sed quaecumque canunt vera de prole parentes Abscondenda ea sunt et retinenda domi: Hos quoque versiculos multis ne trade legendos: Scripti sunt paucis praecipueque tibi. 35 Si non ipsa leges, cultus fortasse libelli Detineatque oculos admoneatque patris. Saneti Nieolai Feriae. öancte pater! salve, puerorum summa voluptas, Auctor laetitiae, tristis qui tempora brumae Exhilaras; nam tu quoties et fuscus agaso Venistis, populum totum jam gaudia tangunt 5 Aetatis tenerae; trepida tune undique pompa Munera discurrunt perque urbem perque penates, Saepe pretï magni, tenuem testantia amorem Saepius, at semper grata et praebentia risum: Accedit quoniam inventum plerumque iocosum 10 Mittentis, sua dona modis abscondere miris Dum studet atque dolis quaerentem fallere doctis. Nam latet in vili ligno carboneque nigro Argenti decus aut auri, vel pulvere turpi. Ipse quoque ut lateat contendit muneris auctor, 15 Deprendi tarnen ille cupit post mille labores. Nunc etiam Musis opus est et carmine dulci, Scribuntque indocti doctique poëmata passim. At cui sollicito mens est oppressa dolore, Orci cui nocuit non exorabile numen, 20 Aut spes, blanda prius, fallax promissa negavit, Consueta quamvis resonent non atria voce, Dulce nee alloquium moerores pectore pellat, Quamvis nulla dies ipsi iam festa videri Possit, deserto quia tristia tempora vitae 25 Omnia decurrunt, non immemor ille bonorum, Aetas quae melior melioraque fata dederunt, Fit cupidus subito ridentum cernere vultus: Hoe igitur primum sollerti mente laborat Illis ut bene sit, tenuis quos victus amara 30 Fatorum sentire iubet, sed fallere curas Mordaces non saepe sinit. lam linquere gestit Aedes non laetas, lautas tarnen, altaque tecta, Nunc humilem tristemque casam, non cognitus ulli, Intrare atque manu larga, iam laetior ipse 35 Spargere, quae rapiant pueri, bellaria multa, Nee non utilibus donis mactare parentes. Indulget genio pauper divesque videtur Unius spatio lucis, laudatque bonorum Tantorum auctorem, venerantur Te simul omnes, 40 Qui te pauperibus praebes puerisque patronum! Saepe mihi quoque sunt laeto Tua festa peracta Sancte pater! mihi saepe fuit Tua vespera grata. Gratior at nunquam quam cum florente iuventa Et studiis missis et Palladis urbe relicta 45 Visebam natale solum patriosque penates. Nunc etiam ante oculos dulcis versatur imago Temporis illius: fratres caraeque sorores Omnes en hilares adsunt, laetamque coronam Illustrant flammaeque foei splendorque lucernae. 50 Praesidet ipse pater: nempe huic quoque gaudia frontem Explicuere, vacat munus, non acta diurna Curantur, procerum nova nee decreta, quiescit Municipalis honor; genitrix oblita laboris Consueti, nil nunc agitat nisi gaudia menti 55 Addere quae possint, cara et mulcere palata. Interea fratres parvi teneraeque sorores Spemque fovent animo dulcem et vix sedibus haerent Quisque suis, medias placido sed cetera turba Corripiunt sermone moras; nee non tarnen illi 60 Exsiliunt, soniturn si tintinnabula mittunt. Crebrius illa sonant, currunt trepidantque ministrae: Pasciculos nunc exiguos, nunc pondera magna In conclave ferunt: nee longo tempore lapso Commissum vix mensa tenet; iam volvitur illud 65 Undique, iam pedibus spatium negat. Omnia ponit Sede sua genitor, partes facit et loca quaerit. Nunc agiles flunt dextrae, nunc ordine certo Vincula solvuntur, tunicis exemptaque dona Apparent; latebrae foeni vel pulveris atri 70 Pervestigantur, magnos quae saepe labores Et varios poscunt, felix vel mentis acumen, Prodeat ut tandem digitis retinere duobus Quod possit puer atque manu comprendere parva. Iam iacet hic illic tandem magna altaque moles 75 Absconditque solum; contemplaturque tenetque Divitias iam quisque suas; adscripta recenset, Perlustratque oculis versus quaeritque poetam. Dum dubitant alii, rident materque paterque, Pleraque quippe probe norunt sint unde profecta, 80 Nos quoque non plane fraudes artesque iocosae Decipiunt; aliis tarnen una incertior haeret De numero nostro: fuit huic nam vespera multo Largior; illa igitur cur tanto munera plura Sint sibi missa rogat mirans; turn partis origo 85 Haud parvae tenebris premitur; frustraque requirit Versiculos lepidus quis tandem panxerit illos. Nam manus haudeademquamquamperscripsithabentque Haud unum auctorem, tamen omnibus esse videtur Nescio quid commune, genus quod praeferat unum. 90 Haec fuit illa soror, qua non mihi carior ulla — Heu dudum tegit ossa cinis gelidumque sepulcrum — Largius ingenium dederat natura, benigna Hactenus, et veneres sermonis, risus in ore Semper erat; corpus sed tantis dotibus impar 95 Ingenii: removere loco vix membra sinebat Debilitas innata; rubor — quae causa timoris Maxima — pallentesque genas gracilesque notabat. Manera nunc spectat rairans, nunc carmina risum Excutiunt; caramque Deo se vivere sentit 100 Praecipueque sibi dives felixque videtur. Dumque ea miratur, cunctosque recenset amicos, Hesterna tacitus recolo mihi cognita luce. Essent nempe mihi cum multi in sede Minervae Esjregii comités, dulces fidique sodales, 105 Unus erat, quo non unquam mihi iunctior alter — Nee posthac visus quisquam est festivior illo — Huic licet haud esset studiorum Musa severa Grata parum, tamen illa magis plerumque placebant Oblectare animos quae possent atque beare 110 Laetitia vitam dulcesque movere cachinnos. Illum igitur cum mane domi tune visere vellem Cum risu atque ioco iussurus linquere lectum — Sic credebam etenim — mollemque abrumpere somnum, (Nam tristis fuit ille dies, nubesque iacebant lis Et gelidae pluviae terram fecere paludem) Serva refert mirans miranti non minus hora Praeteriisse, aedes cum liquerit ille, propinquum Pollicitus reditum; notum conclave recludo Atque intro: speciem sed enim cur praebeat illud 120 Insolitam quaero; nam quae fuit ante remota est Multarum rerum rudis indigestaque moles. Mensa vacat libris, tabulas chartasque capaces Doctrinae tenet hic variae, tenet angulus ille Pocula, congesta est illic fumosa supellex, 125 Contractum iacet hic abacis quodcunque decori est, In medio spatium est, circum stant ordine sellae. En redit ille gemens; ambo nam brachia pondus Non parvum complexa tenent et pallia turgent; Baiulus insequitur: corbes arcasque capaces 130 Materiaeque rudis, foenum stipulaeque maniplos Et quae praeterea fragile est quodcunque tuentur Ille humeris portat; quae postquam est sarcina iacta, Laetus abit mercede sua. Me cemit amicus Sed me — nunc memini — solita non voce salutat, 135 Contrahit at frontem perturbatusque videtur. Haud mora, mens antiqua redit vultumque serenat, Propositumque hilaris nunc festinare laborem Incipit; et primum modo quae tenuere lacerti Pondera dissolvit, disponitque ordine cuncta, 140 Additur huc sinibus multis quod pallia celant, Nunc loculos aperit dominus, nunc scrinia solvit, Miraque iam crescit variarum copia rerum. Denique — nempe operae pretium est — circumspice mensam: Hic iacet ellobium, iacet hic insigne monile 145 Splendenti gemma, nee non pretiosa catella Atque aliud muliebre decus; novus ecce libellus Et picta effigies et fictum e .marmore signum, Ornent quae lepidum lepide conclave puellae. Expediuntur humi, tutam quae reddere possint 150 Securamque viam, iactusque arcere timendos Mercibus insolidis, et mox stant illa iacentque, Non oculis quaerenda diu manibusque parata. Nee propere latebris quidquam committitur illis, Singula quippe suum debent sibi carmen habere. 155 O si nunc redeat Calvus redeatque Catullus! Vel Bavii veniant Suffenusque unus et alter, Dummodo sint hilares, spernatur gloria docti Carminis, et nullo vexentur laudis amore. Aptius at multo praesto est en tempore in ipso 160 Auxilium: veniunt fratres carique sodales, Et sua cognoscunt qui sint mandata peracta. Singula perlustrant oculis operamque fidelem Iudiciumque probant, nee se committere clamant Hoe potuisse alii munus prudentius ulli. 165 Temporis interea multum sermone iocoso Praeteriit, mediusque dies labor et modo coeptus Festinare iubent, iunctis nunc viribus omnes Versiculos conflant, quos dum recitare poeta Conatur, subiti prohibent plerumque cachinni, 170 Ingenium faciente mero. Cantoribus ipse Accedo socius, nam cui sint ista legenda Ignorem quamvis, tarnen alta voce canora Carmina declamo — quorum vix pauca probantur. Musa rudis perfecit opus. Nunc denique cura 175 Condendi superest; labor haud minus ille facetus: Vilius est quanto donum pretiique minoris Cautius in charta multa iacet, atque sigilla Plura capit; lapidem pretiosum vel decus auri Roboris inculti compages sordida servat. 180 Occiderat iam sol. Nunc omnia baiulus aufert Illuc unde vias invadit pubiica rheda. Ante meos oculos fuerant ea cuncta peracta, Praestiteramque operam, nee non ego saepe probandum Consilium dederam, sed me res magna latebat. 185 Nam quoties mirans, essent mittenda rogabam Ista quibus „nostros tibine ut prodamus amores?" Clamarant hilares; quin et mandata ferenti Clam dederant; ultra veritus praebere iocorum Materiem cupidis, astutum protinus egi 190 Dissimulatorem, sic nempe silentia rumpi Cuncta putans, sed me, mirum, spes ista fefellit. At mihi quid mentis fuit aut quid debuit esse, Altera cum turbam iungebat vespera totam Carorum capitum, quorum post tempora longa 195 Aedibus in patriis medius tune ipse sedebam? Ecce ingens affertur onus, quod protinus ad se Lumina convertit mea, nee minus illud et illud, Fortibus ancillis quae vix promota duabus, Nota mihi, manibusque meis en ille ligatus 200 Fasciculus sequitur, sequitur mox unus et alter Aedibus e notis here me spectante profectus. Omniaque ad caram video delata sororem. Multiplices nodos, varias ceraeque flguras, Quaerendique moras, doctas lepidasque latebras 205 Cuncta recognosco, versus recitare iubemur Vel mihi compositos, vel me praesente creatos, Yixque sinit risus mea me secreta tueri. Ut vero vultus illos o tam mihi caros Et placidos semper, sed tum fulgore nitentes 210 Coelesti video, lacrimas compescere obortas Haud valeo; tacitaque haec tum sum voce locutus: O quando dabitur vobis persolvere grates O mihi nunc demum cari dulcesque sodales! Immemorem certe non me lux ulla videbit 215 Vestri, nee meritum vestrum secum auferet unquam Quamvis longa dies, et, si modo Musa favebit, Quandocunque istud nostro cantabitur ore. Hymnus ad Mnemosynen NABERO NABERAEQUE die IV m. Iulii A. MDCCOCV OBLATUS. IVlusarum genitrix: Naberi fida patrona — Fidus erat cultor nee minus ille Tibi: Tempus enim quantum est, ex quo simul usque legatur Illius nomen, Mnemosyneque Tuum! — 5 Nunc ades atque domum donis felicibus imple Naberi: nune nunc sit tua larga manus! Non tarnen ut reseres doctrinae quos habet illa Thesauros solidae Te variaeque precor: Illorum clavem ipse tenet, gazamque recludit 10 Ut libitum est tantam — non sibi sed populo. Ipse Tuis nunc muneribus sed gaudeat amplis, Totaque cum domino gaudeat illa domus, Praecipue tamen Haec, illi quam foedere sancto Lustra decem iunctam fata benigna sinunt. 15 Ipsorum mentem Tu nunc splendentibus auri Exhilara radiis, quod Tua cura tegit Tutela vigili (cuncto quoque carius auro Hoe faciunt pressit quae Tua signa manus): Ante oculos illis nunc stent quae gaudia foedus 20 Datque simul fidum conduplicatque simul, Nee minus exsurgant curae, de pondere quarum Dimidium certe demere pollet amor. Alter in alterius defixo lumine vultum Nunc dicat, tacito pectore nunc agitet: 25 „Laeta fuit lux illa mihi — quoniam et Tibi laeta, Nam sine Te domus haec tune quoque maestaforet; Quam gravis ille dolor: fecisti tum quoque, cara, Tergerem ut lacrimas erigeremque caput. Lustra decem! Spatium quantum pernicibus alis 30 Hic stabilis noster pervolitavit amor. Omnia mutantur, sed nil mutatur in illo, Et tot post annos est tamen ille recens. Annorum longa est series — brevis esse videtur, Nam mihi praecipuum quod fuit ecce manet!" 35 Mnemosyne, qua non numen praesentius ullum, Omnibus huc adsis viribus usa Tuis. Illustra, precor, hanc lucem tot lumine solum; Hac una fac ne fulserit ulla magis. Adsumus en nobis huius qui tradere curae 40 Ne nolis partem suppliciter petimus, Certe non omnes indigni munere tanto: Immo adsunt illud qui sibi iure petant: Laudibus en proles tantorum digna parentum, En gentis decus hoe, en patriaeque decus! 45 Omnes sed qui Te colimus, Tua iussa subire Quae velit en venit statque parata cohors: Et, dum vita manet, nostro cantabitur ore Naberi magni nobile coniugium. LIBER SECUNDUS VITA ACADEMICA. Epistola ad amicos ferias Aeademicas in annum MCM indictas eelebraturos. Dulcia mox redeunt exacto tempora lustro Communem patriam viset cum turba virorum, Hanc, ubi „doctorum" Sollemni voce Senatus Nomen honorque datus; quos, quamquam cura negoti 5 Solliciti muitos doctrinam mittere iussit, Urbis amor linquit nuiiquam, quae pabula menti Praebuit et suaves lusus carosque sodales. Ipsa quoque urbs illos exspectat laeta: colores Lintea quos mittunt resplendent lumine solis 10 Summis de tectis fluitantia, iamque fenestras Hic illic decorant flores, nee pegmata desunt Magnificam iuvenum pompam spectantibus apta. Lauti nempe patres vere nunc denique fiunt Munifici, modicas neque opes pater ille veretur 15 Tangere, quem dubii casus seponere nummos Saepe iubent cautum; cunctis nunc unica cura Ut sua progenies condignos Pallade ludos Edat et Antiquae peragat sollemnia Matris Splendore antiquo. lam stant quoque tigna parata 20 Innumeris lucem flammis sparsura per Urbem. Crastinus illa dies dabit at miracula demum: Nunc adventantes veteranos noscere cura: Curritur ad portam, voces ubi mille salutem Huc illuc iaciunt, agnoscunt nempe sodales 25 Partibus e variis quos ducit fumida rheda Temporis exigui spatiis, iam dextera dextrae Iungitur et cernunt alios aliosque requirunt: Quisque sibi caros. Auditur iam solitum illud: Lucius en! Ubinam? Modo respice! Numquid obesus 30 Iste? at iam video! Nempe hoe curare vocatur Pelliculam! Quid agis? Quid agunt fraterque paterque? Publius haud veniet? Post Fuscum nunc latet ille Mox emersurus! Sed nonne est Albius iste? Non hunc barba decet nimis incomptique capilli: 35 Hic tonsore dies illum donabit! At Aulum Quid retinet? Capiti mercedem desecat. Ecce Cruribus exiguis festinans anseris instar Iste quis est? Certe quem quaerimus ipse videtur. Huc age Croesorum rapidissime! Nempe relictum 40 Pasciculum repetens consumpsti tempus, anhelans Nunc demum accurris: circumspice chartula ne qua Exciderit: nummis vel sic satis aspera bella Hic indicuntur. Dum sic trepidantque rogantque Et circumcursant tandem inveniuntur amici 45 Cuique sui, iam iamque globis consistitur atque Sermones placidi flunt, rumpuntur at illi Yocibus interdum variis, dictoque iocoso Aggreditur stantem diversa parte sodalem Inque vicem petitur risus captator amicus. 50 Agnoscit medicum Musarum cultor et: „Heus tu, Die aegrine tui moriuntur legibus artis?" „Inventusne tibi qui te legat?" ille reponit „Scire velim quanto tibi iam tua carmina constent." Grammaticus viso iuris doctore: „Trebati 55 Furibus astutis numquid scatet angulus iste? Litibus agricolae gaudentne impendere nummos?" Clamat, et extemplo ridenti voce rogatur: „Scripserit at quoties Naso tibi iam numeratum Et quotiesque Maro?" Tali sermone iocoque 60 Hand mora sentitur; quid quod nee longa videri lila potest: horae parva modo parte peracta Labitur en sonitu iam ferrea machina magno, Ultimus ad festam portam qua ducitur hospes. Salvete o comités! nunc nunc procedere tempus, 65 Nunc intrare urbem, vobis quae vivere vitam Praeteritam dabit atque nova gaudere iuventa. Sed non sic hanc ire viam sine honore licebit: Adsunt en iuvenum proceres: communia verbis Gaudia significant; communi voce salutant 70 Aetatem quondam quae „lampada" tradidit ipsis „Vitai": saeclis cursores se fore dignos Spondent antiquis: „Agnoscite signa vetusta Maiores iam iamque senes! Quae labe sine ulla Vindicibus nobis perstant: vexilla videte 75 Quae nos addidimus: non inferiora loquuntur! Haec vos deducent!" Yix sunt ea dicta, movetur Turba velut iussu ductoris concita magni, Ingrediturque viam, mirusque exercitus urbem Occupat et plateas implet spectante popello: 80 Yeri praecedunt equites paeanaque fortem Cornua mixta tubae resonant et tympana Martis. Turba sed hos sequitur qua non pacatior ulla: Saltantes iuvenes; nondum gravitate remota Consulibus iuncti proceres, cum iudice praetor, 85 Doctrinae multi decorat quos gloria, multi Eloquio clari, quorum grave pondus habere Verba solent, rector puerüm medicusque peritus, Et quos praeterea „patriae columenque decusque" Appellat populus mirans. Nunc omnibus unus 90 Est animus, cunctis nunc curas mittere certum est Et vacua tandem paulisper vivere mente. H. 3 Omnes „Vivat Io" cantant „Academia": voci Huic tuba cum cornu, cum cornu tympana cedunt, Hac resonat paries, vibratque haec splendida vitra; 95 Hac demuni redeunt in mentes gaudia prisca: Priscus enim sonitus senibus quoque tempora grata In pectus revocare valet praesentis et aevi Tollere moestitiam; iam non dignoscere possis Aetates varias, spectes si gaudia tantum: 100 Ecce omnes cantant, omnes quoque brachia iactant Cruraque qui possunt mixti iuvenesque senesque; Grandaevum, viridis cui mens sed debile corpus, Sustinet atque levat fraterno foedere iunctus Paene puer. Vos o quibus haec spectare licebit 105 Felices omnes! multo felicior ille Accedit quicunque choro! Nam nunc ego cuncta Quorum saepe antehac pars non spernenda vocabar Absens, heu, video, laetor quoque cantibus absens. Nostis enim — latuit nee me vos saepe fuisse lio De me sollicitos — mihi quae sit bruma peracta, Quam fuerit tristis, morbo longoque gravique Quae me vexarit: tandem tarnen illa recessit Et comités secum traxit; nunc aura Favoni Me recreat, sensim redeunt in corpora vires, lis Ante measque fores certo quae stare solebat Tempore iam grato sonitu me rhedula transit. Nunc ego me euro, nunc ut revalescere possim Quique fui fieri rursus non tempore longo Ipse mihi quaero: iam stat sententia certa 120 Corporibus nihil esse magis plerumque saluti Debilibus quam mentem hilarem, nil tam grave damnum Ferre animum quam quae contristant cunque dolore. Et quoniam fortuna dedit „mortalibus aegris" Multa quidem lugenda diu, crudelia, saeva, 125 Nee tamen est quisquam cui nunquam riserit illa, Admoneo cunctos ut tali tempore quidquid Vita tulit laeti memori sibi mente renarrent Et quacunque rosa sibi floruit hortulus illam Luminibus studeant spectandam reddere gratis. 130 Haec ego nunc praecepta sequor longeque repello Sollicitudinibus quidquid nos vexat amaris, Irarum causas et aegrae taedia mentis: Creditor hinc absit curti nee cura peculi Me moveat; sermone novo qui carmina pangit 135 Nocte obscura magis fugiat, scriptorque recedat Praedocti libri, titulo qui terreat ipso. Hostis iustitiae valeat nunc perfidus Anglus Quisquis et opprobrium saecli gentisque videri Humanae meruit: suavis mihi surgat imago 140 Undique, quae quondam vultu mihi risit amico. Dulcis nunc iterum mihi vox referatur ad aures Oiim deiecto mihi quae solatia dixit Narravitque iocos swslentavitque labantem; Denique quos unquam flores submisit agellus 145 Ille meus, nunc Musa mei non immemor aevi Colligat in sertum, vernos reddatque colores Afflatis anima pollenti vincere mortem. Ergo quid potius referant mihi tempora prisca Aspectu vestro, comités rerumque mearum 150 Egregios socios mihi quos fortuna benigna Largita est: etenim quod cuique evenerat illud In commune dabat, laetum dumtaxat, at idem, Tristia si qua forent, abscondere sedulus atque Parte sua quantum poterat fraudare sodales 155 Tentabat; sed enim quis fallere pessit amicos, Quos non umbra fugit quamvis levis illa pererret Dilectam faciem, tenuis vel ruga genarum? Omnes vos video: redeunt vultusque sonusque Vocis et incessus cuiusque habitusque gradusque. 160 In medio coetu stantes vos conspicor urbem Claros per populi plausus intrare parato, Tempore non visum longo dum quaerit amicum Hic illum, subitoque alii venit obvius, ecce, Adfore quem nunquam speraverat, alter et alter 165 Prosilit hinc illinc noto clamore iocove Confirmans dubios vel nomine quemque vocando Ridiculo, premitur tenebris iam cuius origo. Ast ubi per plateas incedunt agmine facto Cum grege iuncta novo proles antiqua Minervae, 170 Vos tarnen agnosco, prohibent nam brachia fida Ne consueta cohors contractaque denique muitos Post annos iterum rumpatur tempore festo. Otia cumque urbi reddit pars parva diei Compita perque vias vacuas unumve duosve 175 Palantes video, gestit nam cernere quisque Praecipue carosque locos dulcesque penates; Sublatos cerno vultus plerumque fenestras Ad mihi dilectas, iam murmurat: „hic habitabat" Quisque sibi: risus lenis modo pervolat ora, 180 Emicat ex oculis maestis modo lucida gutta. Hinc mihi confusus strepitus circumsonat aures Conspicor et conclave ingens, non angulus ullus Est vacuus cuius, nee quisquam stare videtur Aut sedem retinere suam, totumque moveri 185 Credideris coetum, tectumque altasque columnas; Cunctaque per nebulas cernens, nisi clamor haberet Nescio quid placidi, fugeres quantocius illinc, Est etenim vemens: nunc te risusque iocusque Et laeti retinent cantus; non ipse silere 190 Si cupias possis, modo nam te plaudere cogit Ridiculus saltus gestusve aut denique vultus, Vox modo, quae cunctis robustior una, iocoso In dulces dicto convertit cuncta cachinnos. Illic verba sonant salvere iubentia, cantus 195 Illic, qui cunctos adigit sibi iungere vocem. In tanto fremitu tarnen et globus unus et alter Conspicitur paulo tranquillior: his sua sedes Dulcia securis turbae spectacula praebet: Usus enim docuit mensis imponere sellas, 200 Scandit et has aliquis, qui postquam voce manuque Sedavit populum, quantum facundia possit Apparet, sequitur nam nullo tempore maior Clamor et huic mixtusmanuumquepedumquetumultus, Collisi cyathique sonant adduntque fragorem, 205 Fallor an e nostro numero fuit ille disertus? Nulla tamen tam grata mihi praebetur imago Ante oculos surgunt quam cum convivia vestra Secretaeque dapes vestrae, quas nobilis ille Antiqua parat arte coquus, nee Massica desunt 210 Commendata notis, celebres quae „tempore nostro". Nunc etenim vere renovantur gaudia prisca, Nam datur e tenebris concordi mente peractos Nunc revocare annos, repetitaque vox „meministin" Sermones parit usque novos, velut arte magorum 215 Apparere iubens claraque in luce reponens Obscuras dudum species; referuntur ad aures Exstinctae sonitus linguae desuetaque verba. Fabula narratur movit quae saepe cachinnos, Additur huic nuper visum quod cuique iocosi 220 Auditumve; refert hic quae committere nulli Decrêrat; rogat ille diu frustraque petitum Ut sibi subiiciant nomen factumve diemve. Denique colloquium fervet, risusque iocusque Nunc hinc nunc illinc oritur, nunc laude proborum 225 Tecta sonant clara; ludus fit quisquis ineptas Protulit arte nova chartas vicumque iubetur Visere quam primum Tuscum, ne perdere pergat Vocibus absurdis infirmas mente puellas, Ridenturque alii quorum nunc gloria claret. 230 Est locus et gravibus maledictis, nomina quando Eduntur, populis quae caedem quaeque rapinas In mentem revocant cunctis, quae dicere nemo Possit quin gelido quatiantur membra tremore. „Conticuere omnes" subito, nam flectere corda 235 Hinc aliquis cupiens cyathum percussit et ora In se convertit, sublataque munera Bacchi Monstrans verba facit solus comitesque silentes Admonet offlcii grati legisque vetustae A Tappone datae. Sequitur mox unus et alter 240 Orator laudans fortissima facta, iubetque Nunc huic nunc alii libantes sumere Bacchum, Liberaque exsultat ruptis facundia claustris Vos bene si novi tarnen et non omnia fallunt Pectore quae repeto memori, facundia nulla 245 Coinpensare valet quae vobis taedia praebet Orator titubans nee felix quaerere finem. „Publica" propterea „res ne versetur in uno Rhetore", si quando metuentur verba sodalis Cui minor ars studio dicendi, carmina praesto 250 Semper erunt lepide vacuum complentia tempus. Olim nam memini cantus quae gaudia nobis Praestiterit, retinent aures quoque verba modosque. Quae mihi nunc repetens, ultro nova carmina pango Non illis diversa, tarnen quae temporis huius 255 Sint simul et iungant antiqua recentibus: atqui Deliciae fuerint olim quis cuique modorum Cum teneam, vobis cantari iam mea fingo Carmina, sic epulis videorque accedere vestris. Quod mihi promittens, dum me spes incitat illa, 260 Mente alacri chartis illudo quae mihi cunque Perstrepuere aures incerta voce canenti. Ecce volat calamus: vobis sentire videtur Currere se vestrisque epulis se symbola ferre. Sit licet haec spes falsa: levis iactura dolorem 265 Non feret ista mihi: nam stat sententia certa Sic quoque particulam dilectae me fore turbae; Absentes memori nam dum sermone sodales Percensetis, erit nostrum quoque nomen in illis. Tune mihi, tune aliquis spumantia pocula tollens, 270 Vota feret verbis, quae pectore promit ab imo. Et, ne forte preces has vanas esse putetis: lam mihi nunc fingens illas robustior esse Nescio qui videor; quod si permitteret uxor .... Carmina Convivarum v. praecedentis epistolae vss. 252 sqq. I. Dilectae patriae solum Dives floribus ut sit, Principem facile omnium Fert rosam tarnen unam: 5 Illi splendidus est color Cum vigore iuventae, Formosumque caput feroz Audet tollere celsum. Nee mirum: licet arbores 10 Vincant corporis illam Mensura, generosior Non est hac tarnen ulla. Nomen huic dedimus rosae Reginam Gulielmam: 15 Aeternum petimus decus Reginae Gulielmae! II. Non amet licet accolas Gens robusta Batavüm, Germanüm populus tarnen Carus huic fuit unus 5 Dudum: sic voluit potens Mens cognata poëtae: Reut er i quis enim potest Non amare popellum, Cuius Braesigius fuit, 10 Princeps agricolarum ? Quernus fronde comans frutex Illic floruit olim: Illum prospiciens Venus Nostro transtulit horto, 15 Et „Vestrae comitem rosae" Dixit „esse iubemus" Paret imperio lubens, Laetaque applicat illa Consorti roseam genam 20 Formosi decus oris. Nullum coniugium tulit Terra pulchrius illo: Irruptum maneat, Deum, Sit felixque precamur: 25 Sic Arausiacum genus Crescat germine laeto. III. Quid mihi frutices, rosas, Dulces quid Veneris dolos Narratis? quis et huc vocat Scriptorum levium iocos 5 Nugasque agricolarum? Quin graves potius viros Laudatis mihi, nobiles Quos fecit sophiae decus Cum docti titulo libri, 10 Quem vix tangere fas est. Vultis me quoque imaginem Dicere? Haud mihi ab hortulo Quidquam sumitur, at sacer Nostrum quod deceat chorum 15 Commodat mihi lucus: Augusto patriae loco Late conspicitur petens Ramis aetherias plagas, Arbor, quam pia gens colit 20 Maiestate verendam. Gentis illius et sumus Nos, umbraque sub hac libet Nobis vivere per dies Festos, nam valet haec graves 25 Aestus pellere mentis. Illi ne noceat gravis Tempestas; viridem comam Servet, saeculaque hanc colant, Alma mater uti quibus 30 Fida brachia tendit. IV. Eheu quod umbra non licet hac frui Illis, acerbo funere quos manus Condens amicorum sepulcro Parte sui caritura flevit. 5 Quos umbra tristis nunc nimium premit. Perstat sed illis haud dubie memor Pectus bonorum, quae dederunt Yita prior comitesque cari. Quodsi tenebras rumpere non nefas 10 Ilias, amoenae mittere paululum Lucis, recessus ad piorum O utinam pia verba possint! Y. Ast et hinc absunt aln fldeles. Iure, nam causis gravibus tenentur, Sumitur Bacchi, cyathis repletis, Haustus et illis. 5 Hic gravi morbo cruciatur, illum Coniugis carae retinent dolores, Non enim cuiquam potior quiete Hac labor ullus. Aedibus caris fugiat relictis io Languor ingratus, comitesque dulces Mox vel invitis recreentur ipsis Legibus artis. Ne novo festum referente lustro, Alma cum fidas iterum cohortes 15 Convocat Mater, caput absit ullum De grege nostro. VI. (cantandum Aulo de quo epistola vss. 36 sqq.) At nos laetitiae sumere quod licet Plenos, et vacuos sollicitudine Cum caris sociis pocula Massici Debemus quibus hoe bonum? 5 Illis quae remanent et patrios lares Servant assiduae. Cura nisi haec focos Tutos redderet, o quani gravis hoe caput Urgeret timor anxium. Et vestrum comités! non etenim mihi 10 Quam vobis gravior restat in aedibus Curae materies. Aequa necessitas Pondus cuique dedit suum, Quod secum ferat, ad nunc oneris nihil Portamus, socias egregias quibus is Fatum dulce dedit. Nil etenim grave est Illis, dummodo nos levent. Quid quod nos ad iter compulerunt, neque Quidquam obstare sinunt consilio suo: His vates meritis egregius pares 20 Laudes dicere num potest? Spumans his, comités, tollite poculum, Virtutem tacitam vos quoniam magis Laudatis strepitu cuncta moventium Ut rerum dominas agant. VII. Fida sed sit in aedibus Coniux quamlibet et placens, Plena gaudia non tarnen Praestat sola marito. 5 Nee magis valet hic, pio Quamvis officio studens, Illi coniugium suum Felix reddere solus. Ambobus sociis opus 10 Triste qui senium fugent Risusque alliciant leves Balba voce iocantes. Felices quibus hoe dedit Non parcens opibus suis 15 Natura! his etenim licet Veram vivere vitam. Hos nee mors oculis potest Caris demere: quam sui Quisque linquit imaginem 20 Vitae vindicat ipsum. Culmen o quibus hoe boni Contigit maneat diu! Quod festum reditus potest Vestros aequiparare? VIII. Quos inihi reditus vocas? Non est quod properemus Aspice hos iuvenes, nihil Qui curare videntur 5 Vesper an veniat dies Sic tenet locus illos, Dulce qui sibi gaudium Praestet inter amicos. Nonne est haec capitalibus 10 De virtutibus una? Cognitus merito locus Nam quem sic tenet, ille Firmus praesidium boni Virtutisque tenebit: 15 Non hic per varias vias Huc illuc volitabit, Nullas sed salebras timens Enitetur in altum. Firmi sint iuvenes boni 20 Virtutisque tenaces, Hostis tum Batavüm solo Non timebitur ullus. Custodes tarnen hos decent Explicantia frontem 25 Suavi carmina cum ioco et Mitis munera Bacchi. Illis pocula tollimus Laeta quaeque precantes: Gaudeant hilari diu 30 Felicique iuventa, Stulta pellere qua queant Moestae somma mentis. Metus inanis. »Qui furtum faciet, patietur verbera vinctus, Si manifestus erit; nocturnum occidere furem Venerit hic quocunque modo, Romane, licebit". Sic loquitur tabulis bis senis condita norma, 5 Dura — sed iniustam quis possit dicere? Nonne Poena gravis maneat rem si quis fraude doloque Surripiat nostram? Non omnes odimus istos Insidiatores? — Iram compesce parumper, Innocuumque genus quoddam cognoscere furum 10 Ne nolis; raro quisquam manifestus in illis, Percurrunt plateas sed cuncti tempore noctis. Obvius illorum si quis tibi venerit unquam, Ne timeas, hominem nam nunquam laedere quemquam His venit in mentem, telové exposcere nummos. 15 Ambulat en placidus grex, exsequiturque iocorum Omne genus, quoniam sermo cantusque merumque, Festaque ob eventum felicem cena parata Ingenium fecere, dies neque conditur illis, Quin urbs tota suae, dulci iam pressa sopore, 20 Laetitiae capiat partem: percurritur illa Nunc hac nunc illac; gratis nuperque repertis Carminibus, sonitusve novi clamore iocoso Perstrepit omne forum, resonant portaeque viaeque. Quos ibi non saltus discursusque exhibet ista 25 Ingeniosa cohors, variis cui mappa figuris Tegmine ridiculo iuvenalia tempora velat. Miratur pompam qui desidet ante fenestram Vel doctus fraudans meditando tempora somni, Pulchra vel in numeros disponens verba poeta, 30 Materieque novi libri laetatur uterque. Et ne nulla viae maneant monimenta peractae Tam lepido cursu, tanto risuque iocoque, Ante oculos semper sed sit quod gaudia noctis Illius in mentem possit revocare, tropaeum 35 Quod faciat rapitur: rapitur quodcunque fenestris Est decori vel parietibus foribusque domorum, Postibus extrahitur quae tintinnabula quassat Aerea saepe inanus, descendit sedibus altis Protentans linguam medicae tutela tabernae, 40 Tollitur hic artem domini quae monstrat imago, Hic speculum fidum dominae quod prodit euntes In platea aut stantes, nummosve aditumve rogantes; Praeda fit, aediles si quam posuere virique Tres tabulam, civis ne quid delinquere posset 45 Inscius; accedit lignum quodcunque locandum Vel venale refert aliquid, titulique viarum. Bos, vitulus, poreus, crudelis signa macelli, Caseus et pictus picti cum farris acervo, Ligneus et gallus quo sese surgere mane 50 Significat fullo, gallinaque fictilis ova Saxea quae servat, coguntur linquere postes Quisque suos. Furtum tamen hoe tu dicere noli, Artem die potius, docuit quam laeta Minerva Ipsa suos comités. An quisquam credere possit 55 Ponderis haud parvi res bruto posse moveri Robore, tam tacite, vigil ut custodia noctis Audiat haud quidquam, stupeat sed mane rogetque: „Fallere qui potuit tanti moliminis ille Me labor insolitus, strepitus quem saepe sagacem fio Admoneat minimus non omnes esse modestos Oppiduli cives?" Num bruto robore censes Res fragiles solideque haerentes posse revelli Incolumes, totasque nova ad penetralia ferri? Audi praeterea sententia docta Trebati os Quid moneat: „furtum nullum est nisi consilium adsit Se locupletandi." Iuvenes nunc adspice nostri Quid faciant quaeso: num quisquam vendidit unquam Quod proprium fecit? Paries decoratur, habere Nam cupiunt aliquid quod tempora grata referre 70 (lam dixi) possit: si quid pretiosius esse Apparet, charta foenoque involvitur atque Fasciculus nitidus componitur; accipit illum Natalem celebrans dominus, vel vespera laeta Cum venit, aetates cunctas qua munere largo 75 Heros praecipue puerorum mactat amicus. Amissum agnoscit mirans gaudetque recepto. Rusticus hic simplex utatur nomine furti, Cultior est quisquis Musarum numen adoret. Musa iocans artem caris hanc tradit alumnis 80 Musa dedit nomen: stridens nam littera binas Inter vocales quoniam in ga transit, oportet Quod |uWö«v Graece est fiat mwrare Latine: Hanc studiosa cohors meditatur naviter artem Omnis, vixque magis doctrinam suspicit ipsam. 85 „Paulus habet vinum": quae fama potentior olim? Paulus enim qualis? Non illo vixerat unquam Dotibus ingenii gratis praestantior hospes: Non loquitur multum, partem sed quis neget illum Colloquii magnam? Non cum loquiturve tacetve 90 Hic acuit mentes? Non huic natura iocosa Spargere verba dedit scintillis proxima? Nonne Alterius verbis sic plaudit, fiat ut ille Nunc demum urbanus se iudice? Conspice vultum H. 4 Tam plenum vitae semper semperque benignum, 95 Argutosque oculos et aut mittentia labra Aut missura aliquid salsi: de iudice torvo Exibis lepidus iamiam conviva dicaxque. „Paulus habet vinum": rursus vox convocat illa Laetitiae cupidos ex omni parte sodales, 100 Inque casam parvam conscenditur: impetus ille Condendi cura disponendique labore Liberat artificem cenae. lam laeta caterva E medio tollit mensam; nunc arida ligna Suscitat ad flammas, novaque illis pabula praebet. los Aspice quam blando flammas mox ordine cingant Aetatis variae variaeque sedilia formae: Omnia sed capiti costisque humerisque quietem Promittunt similem: non est hoe mollius illud, Omnia vulneribus paribus parilique laborant lio Calvitie, suetus quae scit vitare sodalis; Plammaque quod vincit iam mollia gausapa frigus Excludunt, decorantque suo splendore fenestras, Et ventos audire vetant imbresque tueri. Lampadas hic illic lepide longasque brevesque lis Disposuit dominus: nunc denique cuncta parata Colloquio dulci cernens salibusque iocosis Suaviter arridet sociis, considit et ipse, Et facie nota testatur gaudia; nutu Aut hilari verbo sermonem provocat atque 120 Pocula praesertim curat ne forte quiescant. Iucundo resonat totum conclave susurru. „Omnia noctis erant" cyathos viduasque lagenas Cum comités tandem linquunt, foribusque reclusis In plateam se praecipitant densasque tenebras. 125 Dux lanterna viae, lumen quae praebet opaco Vestibulo languens; tune illam providus hospes Sustulerat, descendentes ne fallere possent Scalarumque gradus detriti funis et unctus. Inscius hanc dextra retinet, cum iam foret extra 130 Tecta cohors omnis, sic sic voluere.... tenebrae. 1 A Dumque quatit lumen, comités dum praevius anteit, Dumque inhibet passus, numeros dum forte modosque Ambulat observans, solemnis pompa videtur Per plateas tacitas incedere; perplacet ecce 135 Haec species cunctis, exstinctaque frigore surgit Laetitia: hic cantat, repetens hic dicta iocosque Auditos tacitus ridet, vocat ille sodalem Nomine ridiculo. Dum sic proceditur, Aulus Arripit en subito vicini bracchia Sexti 140 Atque gemens (nam saepe aliquid post pocula maesti Accedit verbis) „misero iamiamque propinquat Hei mihi tempus" ait „Musarum sede relicta, Muneris officiique mihi cum taedia praesto Semper erunt: defendendus qui solvere fisco 145 Noluerit, de iure viae vel luminis atque De socii disceptandum furtisque dolisque, Cetera de genere hoe, quae nunc vix dicere euro Nomine quodque suo: dulcis iam praeterit aetas; Heu nimis incubui libris! quis credere posthac 150 Me poterit, morosum illum tristemque, fuisse De numero vestro? Die non tu, fortis et audax, Nunc mwrare velis aliquid quod temporis huius Indicium monstrem visentibus? Artis et huius Sum rudis, haud volui cognatis scilicet esse 155 Dsdecus austeris, huius, seis, civibus urbis." Ille nihil contra, rapit at quodcunque videtur Utile proposito; quem vixdum cetera cernit Turba, velut stimulis subiti correpta furoris, Huc illue volitat, scandit, reptatque salitque. ïoo Hic trahit et frangit, pendentia sublevat ille, Yincula vel torquens aut flectens ferrea laxat. Denique cum praedae est ingens collectus acervus, Auli tecta petunt, ibi sarcina ponitur, omnes Tanto opere exacto dulci dant corpora somno 165 Postera lux oritur, grati requiemque diei — Namque is festus erat — securam civibus affert. Otia captantes spectans sedet ante fenestram Lucius: haud quisquam cultores Palladis inter Notior est vulgo plures numeratve sodales, 170 Urbe habitat media quoniam plateamque frequentem Prospicit et quemcunque videt, quem nomine possit Invitare, vocat blande dulcique moratur Colloquio: quodcunque novi est huc confluit ergo; Captat enim noster rumores sedulus omnes, 175 Sedulus et spargit, praesertim si quid in illis Ridiculi: tune ignotos quoque traxerit intus. Nunc quoque narrandi cupidus prospectat et ecce Septimius, medicus melior dubium anne poeta Comicus: huic etenim quid non fit fabula nascens? iso Atque utinam ad finem voluisset ducere cunctas Huic similes, quam nunc orditur: perficit illam Fors Fortuna iocans, cura praestantior omni. Namque ubi consedit, Pauli quaecunque secuta Lucius enarrat cenam; tum protinus ille: 185 „lila cohors, nobis aequalis, talia, primos Quae deceant annos, potuit committere? Nonne Erubuit? Cunctos quam vellem ludere!" „Siquid In mentem venit en operam tibi" Lucius inquit „Polliceor, ludus nam derisoribus istis 190 Haud semel ipse fui: mendacia saepe per urbem Stulta tuli simplex illis auctoribus. Ergo Nunc mentem stimula felicem." Contrahit ecce Septimius frontem reputans secumque volutans Consilia: mox clamat: „sumere chartam 195 Te iubeo et calamum", parenti dictat amico: „Nos, infra quorum cernetis nomina, Rhenum Qui Veterem accolimus, de furtis deque rapinis Vos facimus certos, urbis custodia quorum Commissa est vigili curae; vicinia tota 200 Nostra gravem queritur cladem perpessa; cucurrit Dementi similis sub lueem turba per illam Et rapuit fregitque, manus quod frangere possint. Ad solem dubium tarnen unum agnovimus: Aulus Praenomen, nomen"... (sequitur nomenque domusque) 205 „Omnibus iste fuit furiosior, omnibus iste Praemonstravit iter sceleris: sit poena, precamur, Digna operis tanti, poenas det primus at Aulus." „Nunc age, nunc hanc circumfer, die: ista Virorum Ipse Trium praeses — quin Lucius hunc quoque norit 210 Quis dubitet? — mihi narravit sibi reddita mane, Atque exscribendi veniam dedit." Avolat ecce Lucius, et, meditans risum compescere, currit. Principio fortuna favet, namque invenit Aulum Nondum experrectum; cubito se sublevat ille 215 Vixque graves oculos tollens somnoque tenaci Excutiens sese cur matutinus adesset Quisve foret quaerit. Cui contra Lucius omnem Exponit causam; fictum tum voce libellum Terribili recitat, dubiam et quia clausa fenestra 220 Admittit lucem, praetenta est charta, legentis Aversa et facies, quam miris torqueat ille Saepe modis vultum non cernitur. Heu miser Aulus Obtegit ora manu. „Quid me nunc denique fiet?" Voce rogat maesta „Mentem demittere noli" 225 Lucius „haud raro magni fortuna pericli Effugium praebet. Certe tibi non ego deero Quidquid erit. Comités primum nunc conveniam omnes Hortaborque tuos pro te causaque laborent Quisque tua; sed enim iamdudum tu quoque surge 230 Iramo ne propera, melius prior ipse docebo". Laetus abit veluti gravis est cui sarcina dempta Lucius et, quoniam scalis descendere longum est, Desilit; abreptaque sera, ceu carcere rupto Currit equus, flectitque viam; tum denique risu 235 Effuso pectusque levat vultumque relaxat. Quo mox composito, suscepto munere fungi Pergit, at nunc intus non invenit, urbe relicta Sub noctem narrat rediturum ianitor illum. Tandem Sextus adest, comitumque huic unus et alter 240 Assidet, et quaerunt festae consumere lucis Otia qui possint iucunde. Dulce sed illud Consilium rumpit non sane commodus iste In medios iaciens durum conviva libellum. Qui licet haud illos sic ut modo terruit Aulum 245 Sollicitos reddat, risum tarnen hinc quoque pellit. Contrahit hic frontem, silet hic, hic murmure parvo Se comitesque suos insulsos dicit; at auctor Maestitiae plateam spectat guttasque cadentes, Fistula quas puteo mittit, numerare videtur 250 Et certe subito est correptus frigore: mappa Non unquam faciem linquit, miroque fragore Sternuit interdum. „Vellem nunc Paulus adesset Hic" aliquis clamat: magica ut si vox foret illa Protinus en intrat Paulus: venit ille rogatum 255 Num sociis fuerit gratus post pocula somnus. Ut vero circumspiciens notat ora silentum, Tristitiem tantam quaerit quid moverit, atque Haud mora fatalis monstratur epistola, quando Venerit huc quisque attulerit narratur et unde. 260 Hanc bis terque legit Paulus claroque cachinno „Fallimur o socii" clamat: „cum Praeside nemo Ulla die festo tractare negotia quivit. An non notus homo? Sanctorum cum grege totam In templo peragit lucem vitatque laboris 265 Omne genus. Sed praeterea quis credere possit A Veteris Rheni sic scribi civibus unquam: „Praemonstravit iter sceleris" decet iste poetam Inflatum sermo; quis denique ünxerit ista Sit dubium, sed non scripsit pistorve coquusve". 270 „Macte animo, Pauli rursus miremur acumen" Lucius exclamat subito conversus et omnem Septimii narrat fraudem, fraudisque ministrum Se prodit, medius risüs mediusque pudoris. Addit et haec: „nunc hinc propero ut quantocius Aulum 275 Edoceam"; clamant omnes: „num credidit ergo?" „Credidit atque amens trepida formidine iamiam Hic erit" ille refert; „ah quidquam dicere noli" Pro se quisque vocat, „iuvat istum cernere vultum Auli ridiculo roseum terrore paventem". 280 „Est operae pretium" respondet Lucius „istud, Sed ne vestra manens disturbem gaudia, iam me Amoveo, titillat enim mihi labra cachinnus". Risor abit, plorator adest: en excipit illum Composito vultu comitum festiva caterva: 285 Semper enim, quo quisque magis se sentit inepti Convictum erroris, magis hoe laetatur adesse Qui tenebris etiam infelix versatur in isdem. Nunc vero quos causa metus absurda levavit Nota metu, metuens adeo delectat ut omnes 290 Et quibus est demptus timor et qui dispulit illum Hunc unum densa cupiant involvere nocte. Vix ergo assedit, vix Aulus „iamne" rogavit „Lucius huc venit?" Cuncti suspiria ducunt, Atque alius „durum est", alius: „quis talia posset 295 Expectare?" alius: „pereant convivia" clamat. „De nobis minus est" hic disputat: „at miser Aulus..." „Cuius in urbe habitat gens tota hac" succinit ille, Additur: „illustres cives" et: „nomen in ista Huius inest charta solum". „Sed quod magis istis 300 Me movet" (haec Pauli sententia) „proximus Aulo Finis adest huius stadii, iam proximus instat Ille dies Aulo meritos laturus honores". Tristia communes gemitus sunt verba secuti. Lucius interea per totam strenuus urbem 305 Instruit artifices, peragant qui drama iocosum, Donec ad eventum sese deduxerit ipsum. Adiutrix venit huic pennis velocibus usa Fama volans, documenta sui quae tanta vigoris Non unquam dederat; nam cum procederet Aulus 310 Aut minus aut certe tota non amplius hora Infcer amicorum gemitus questusque moratus, Vix bene post tergum sedem formidinis istam Liquerat et primus, quem sors sibi saeva sodalem Obtulit, accurrit, de Praeside deque libello 315 Obgannit misero; contracta fronte recessit, Alter adest passus permenso mille: „quid" inquit „Nunc facias ? Nilne in mentem ?" Mox tertius: „omnern Rem modo cognovi: tibi nunc hoe tempore tale Evenisse malum! Miseret gentisque tuique!" 320 Ulterius non fert terrores Aulus, et urbem, Ut semel ad portam est delatus forte, relinquit Quoque pedes rapiunt currit, pagosque pererrat Nomine vix notos; fesso caupona quietem Uncta brevem praebet, collectam rustica pellit 325 Vappa sitim, utque fames tandem sentitur, omasi Sedatur patina stomachi ieiuna cupido. Denique, cum vesper tenebris iam presserat arva, Invisam lente rursus spatiatur ad urbem. Longa via est et flat Boreas, iam frigora cogunt 330 Accelerare gradum. Iuvenalia pectora motus Roborat intentus, curarum limpidus aër Nubila dispellit, datque in certamina vires. Ergo ubi iam portam nactus redit exul in urbem, Vertice sublato „nunc fortiter" inquit „agamus 335 Ignavi fuimus iam iusto longius. Ecce Publica quam clara resplendet luce taberna, Quam laetae resonant voces: laetemur et ipsi: Consilium dat saepe merum". Sic fatur et intrat. Heu miser! in primo iam limine murmur ad aures 3io Perlatum fugiat facit ut fiducia longe, Formidoque novis exsurgat viribus aucta. Nempe „Aulum" vocat hic, de „Praeside" mussitat ille; Certa voce aliquis nunc: „venit epistola" narrat, Nunc veteris Rheni cives quin nominet alter H45 Haud dubium est; iamiamque unus conversus ad ipsum : „Aule, fatemur enim, casus nos perculit omnes Iste tuus, nee se quaerentibus obtulit ullum Effugium: quid agas? Certe, nisi fallor, in urbe Non poteris remanere diu". Sic fatus in umbram 350 Se recipit plutei. Post hunc: „quam tempore iniquo!" Alter, et aversus quassat caput. Haud mora longa Undique iam miserum circumstat circulus Aulum, Hic titulum memorat speratum, dedecus ille, Crudelemque vocat legem miserosque parentes. 355 Adstupet infelix lugentibus Aulus, at illi, Ut si de digitis caderet res parva frequenter, Saepe genu flectunt, curvo stant corpore saepe; Est etiam qui repat humi, nee se levet ante Quam fuerit nactus quorum post terga latebit. 360 Quae misero nox illa fuit: nunc iudicis ora Torva videt, nunc se sentit iam carcere clausum. Sermonemque gravem patris matrisque querelas Audit et ad finem se contemplatur honesto Excussum stadio iam sustentacula vitae 365 Yilia quaerentem peregrina vel arma secutum. Pallida vix igitur conspexit lumina solis, Invisum properat quam primum linquere lectum, Et matutinis corpus recreare pruinis. O fortuna, tibi qualem nunc ludere lusum 370 Contigit! in vacua platea nempe ambulat unus Septimius, cui sic ultro sese exitus offert Dramatis ipse sui. Nam cum conspexerat Aulum, Cur tam tristis eat rogat; hic: „quid quaeris, amice, Nilne igitur nosti?" clamat; respondet at ille: 375 „Noscere quid potui? Totam noctemque diemque Parturiens quaedam tenuit me; fare sed ipse, At propera: diflferre diu non utile somnum". Hic breviter causam exponit, tum ferreus iste Dissimulator: „habes certe quae pectora possint 380 Angere quantumvis robusta, sed aut ego fallor, Aut aliquod quaerens potero reperire malorum Effugium. Quare, cecidit cum vespera sera, Me pete, nam certum est hanc lucem dedere somno". Vesper adest et adest Aulus. Six excipit illum 385 Septimius: „quid dissimulem? te quaerere constat lam speculatores, ego quos quo fallere possem Inveni sollers et inextricabile furtum. Vicinam nosti, quae lac venale per urbem Portat, non gracilis virgo est parvave figura. 390 Quam comem semper nuper mihi reddere gratam Arte mea potui vitioso dente remoto. Ula suum mihi nunc ornatum commodat omnem, Quo te ego celatum — neque enim te prodere malae Imberbes poterunt — ad portum ducere praesto. 395 Nam simul in Britonum te constat litora vectum (Non capitalis enim causa est) te quaerere porro Quis volet? Atque nihil quando superesse pericli Viderimus, tune te revocabimus ocius istinc". Vix ea fatus erat, patefactis hospita valvis, 400 Mentis adest expers clamatque: „ante ostia miles ünus et alter adest, rogitantes aedibus hisce Aulus num lateat quidam". „Nunc currere tempus" Septimius monet: „in lecto tibi cuncta parata, Indue et adversis foribus te proripe in ipsum 405 Vestibulum, interea longis sermonibus istos Detineo: ad portam — neque erit mora longa — manere Me poteris." Dixit foribusque intrare cubile Imperio docilem cogit communibus Aulum. Quem simul amovit, suspensis passibus ipse 410 Vestibulum ingressus quidquid dare lumina possit Ponit et accendit: paries laqueariaque alba Resplendent, claroque die perfunditur Aulus Iamiam procedens: muliebris pectora vestis Angit et ad talos fiustra descendere tentat. 415 Impositumque iugum collo non fortiter haeret, Nutat et hac illac reboantes incutit urnas. Attigit ut scalas, aulaeum tollitur, atque Prosilit en armata cohors: „in nomine Regis" Centurio clamat, promit quoque vincula lictor. 420 Deflciunt miserum vires, iam bracchia praebet Captivus, subito resonant hic atria risu; Suspicit: agnoscit Sextum, vicinus et illi Paulus adest, hinc non longe stat Lucius: omnem Vix oculis credens agnoscit denique turbam 425 Ipse suam, quorum urbani fert militis ille Cristatam galeam, zonam hic, hic arma tremenda. Arripiunt omnes Aulum, ludibria demunt, Attolluntque humeris, vox notaque percutit aures: „Paulus habet vinum". Iam, lector, cetera desunt. LIBER TERTIUS MUSA. Reditus Augusti. „Ergo quod vivo durisque laboribus obsto Nee me sollicitae taedia lucis habent, Gratia, Musa, tibi: nam tu solatia praebes, Tu curae requies, tu medicina venis, 5 Tu dux et comes es, tu nos abducis ab Histro, In medioque mihi das Helicone locum" Sic cecinit vates, duri quem principis ira Damnatum iussit visere triste solum, Qui patriam linquens dulcem carosque Penates 10 Barbariem petiit Sauromatasque feros, Nulla ubi permulcent oculos vernantia prata, Post solitum at frigus saevior instat hiems, Urbs ubi nulla offert securo gaudia civi, Solamen maesto dulce sodalis abest; 15 Colloquium nee fit iucundum: percutit aures Non intellectis barbara lingua sonis. Et tamen hic tanto maeroris pondere pressus Fortiter interdum sustulit inde caput: Nam recreant miserum Musarum dulcia dona 20 Immemor aerumnae fiat ut ipse suae; Tum non barbariem cernit glaciemve nivemve Italiam laetus iam videt ecce suam Ast aliam gentem miserorum haec protulit aetas, Hercule non illos talia verba decent; 25 Sed si forte velint numeris exponere sensus, Versibus et vere mentem aperire suam, Egregie maestum sic possint claudere carmen — Nam miserabilibus nunc opus est elegis —: „Ergo quod morior modicos fugioque labores, 30 Meque haud sollicitae taedia lucis habent, Gratia, Musa, tibi —" die clarius, o bone, vocem Tolle, tuas ne non audiat illa preces: Exulat hinc longe: nunc quae tibi Musa videtur, Carmina quaeque tibi suppeditatque modos, 35 — Utere luminibus — tibi non crudelis Erinnys Noscitur, an facies haud ea saeva satis? Expulit haec Helicone Deas, spoliavit Olympum Numinibus, quorum nunc tenet Una locum, Nescio quae; nomen datur huic, ni fallor, 'Avuyr.ri, 4() Nomine sed tristi tristius imperium. Musa nova haud unquam miseris solatia praebet Afflictos multo deprimit ista magis, Dat pro sole lutum, pro laeto lumine caenum, Somnia pro risu plena timoris habet; 45 Extorres patria non haec abducit ab Histro, Sedibus in patriis invenit exilium; Florida maerenti non ulla excogitat arva, Speluncas aperit Tartareasque vias, Mergit et huc miseros. Helicon nee cognitus ulli 50 Absit ut ad superos lumina tollat homo! Nempe „Dei" quondam qui dicebatur „imago" „Humana" huic posthac „bestia" nomen erit. Quosque sacerdotes tristis sibi Musa creavit, His quoque Nasonis verba novare licet. 55 Horum quisque ei enim, dum densum conspicit agmen Mirantum stupide seque suumque chorum: „Vates his ego sum quia non intelligor ulli" Intonat et — felix adstupet ipse sibi. En circum mensam clari sub lumine lychni oo Splendentem ante focum laeta corona sedet: Tota domus praesto est, sua cuique negotia curae Dulcia, quïs fiat vespera grata magis. Hic percurrit acus ramum foliumve rosamve, Lanae vel varius ponitur arte color, 65 Illic artificis clari spectatur imago, Scribitur aut lepidi litera plena ioci, Excitat hic risum fabellae salsa venustas, Ast illic rugas ypfqoos in ora vocat. Sant hilares omnes, cum gnato mater adulto, 70 Parvis cum pueris ridet adulta soror. At plerumque tacet perturbatusque videtur Nescioquidque mali saepe timere pater: Scilicet hic novit tempus nunc esse diei, Sollicitum sese quo vigilare decet; 75 Hoe est cur, sonitum cum tintinnabula mittunt, Auribus arrectis ianitor esse paret. Exsilit et tandem, vox est ubi cognita certa, Obvius ancillae currit et ipse suae. Huic adimit pondus — librorum nempe novorum: 80 Hi dederant curas, hic fuit ille metus! Quos ubi compositos ferrato carcere clausit, Denique cum laetis laetus et ipse sedet. Se penes esse malum quoniam nunc denique novit Horrendum cara mox prohibere domo. 85 Mox etenim, cunctos cum dulcis somnus habebit, Defraudans noctem, fors sit et ante diem, Apposito cautus lustrabit lumine, si quis Hostis in incautam serpserit arte casam Innocui vultus, proli matrique timendus 90 —Charta nihil celat nam quotaquaeque mali? — Hic secum: „nautis illa est comoedia digna, Sed madidis, vappam nempe olet ista nimis; En liber, in turpi cella qui lectus, ut aiunt, Ipsis prostibulis ora rubore notet." 95 Sic ait, et quae sint penetralibus apta pudicis Edicit censor quaeque abigenda procul. H. 5 Ah miseret iuvenis, cauti qui morte parentis Mature iuris cogitur esse sui: Sentiet — heu sero forsan — quos illa potestas 100 Arcuerit patris depuleritque domo; Hostes nunc etenim circumstant undique saevi, Auribus horrendos incutiuntque sonos, Diraque luminibus teneris spectacula praebent, Si potes o! vultum nunc quoque verte tuum! 105 Aut tibi non ullos posthac audire libebit Versiculos suaves dulciloquosque modos: Sic depravabunt scansae te saepe salebrae Per tenebras, qua non cernitur ulla via! Hlud sed gravius iuvenem quod saepe docebit lio Sermonis stulti sordida barbaries Nullius esse preti lepidum quod quodque venustum, Nunc pulchrum factum turpe quod ante fuit. Parva loquor: discet virtutem nil nisi nomen Esse et stultitiam quidquid ad alta vocat. lis Visere nee misero viridantia prata licebit Aer purus ubi pectora fessa levat, Non arbusta dabunt umbram, non vallis odores Florida nee rivus frigora grata dabit: Inclusus posthac infelix nempe sedebit 120 Phoebeis radiis vix ubi rima patet, Clausus erit dabiturque comes furiosus et aeger Vulneraque ante oculos tristia semper erunt. Colloquium nee erit nisi quod res ipsa movebit, Quae vexat socios otia quaeque negat. 125 Morbos cognoscet, cognoscet nil nisi morbos, Sed quibus haud unquam saevior ullus erat. Ipsis vix medicis notos nunc discet ab istis Quae pariant causae, quae mala quemque gravent. Funestusque et atrox quis debeat exitus esse, 130 Prosit damnatis ars quia tota nihil. Iamque suis tandem commentis ipse laborat, Tam bene descriptos sentit et ipse suo Corpore nunc morbos, nunc illum cogit Hvuyxri, Quam solam semper credidit esse deam, 135 Despondere aninium — satis est fortasse vigoris Ut dextra vitam finiat ipse sua. O redeas, Auguste, Tomos dimittere vates Tam bene qui poteras, nee revocare domum: O redeas, capiasque iterum moderamina rerum 140 Totaque sit sceptro terra subacta tuo! Instrue nunc naves, animosos contrahe nautas — Ne timeas! te non Actia bella vocant — Atque para currus, adsint iumentaque equique — Haud iterum saevus Cantaber arma movet — 145 Omniaque ingenti numero sint apta vehendo — Et grandis sequitur sarcina quemque sua — Exsulibus — quoscunque Tomos habitare iubebis — Indictum sit iter sitque parata via. Quot teneas terras circumspice: non ita paucos, 150 Quos patria pellas mittere quaeque potest. Elige sufficiat iam quae provincia cunctis, Dummodo sit nostris vix adeunda viris, Dummodo sit tristis digna et Bessisque Getisque Clausaque sit saevis montibus atque mari. 155 Indulge genio, nunc nunc tibi pellere vates, Et dabitur patrio nunc prohibere solo! En tandem maesti procedunt agmine longo — Nee facies solita tristior illa tamen —: Quisque tenet chartas, species praefertur Mvayy.rjg: 160 Non mihi constat atrox an sit inepta magis: Vincula nam video, duras videoque catenas, At frustra vultus quaeritur ipse mihi, Aut si vultus inest, nil est quod vivere dicas, Mortua iamdudum est aut hebes ista nimis: 165 Lumina luce carent, pendent languentia labra, Denique nil sentit, nil stupor iste sapit. Nempe fere quam sit similis pictura poesi Argumenta dies hic tibi clara dabit: Non etenim sine honore sinit procedere fratres 170 Zeuxidis est quae nunc Parrhasiique cohors. Hoe est hic illic cur et simulacra ferantur Vexillorum instar. Qualia? nosse cupis: Tu mihi responde: sibi quid vult haec tabula ingens, Quae nunc ante oculos praeterit ecce meos? 175 „Picta domus magnae" dices „incendia cerno: Cum flammis fumum; iamque ruina iacet" Nonne pudet? Flammas dicis viridantia prata, Fumum arbusta vocas, grexque ruina tibi: Edocuit nam me mihi notus forte libellus 180 Doctis qui signis singula quaeque notat. Cetera de genere hoe: aegrorum somnia dira Et saevae facies lumina nostra tenent. Neve aures careant artis dulcedine mirae, Terribiles sonitus tibia mixta tubae 185 Edent: his etenim miserabile clauditur agmen; O nos felices! mox proeul illud erit! At durus nolis et inexorabilis esse, Qualem te sensit Naso poeta nimis. Aures at precibus praebe dux magne virorum! 190 Temporis haud longi poena sit ista tua. Sed simul audieris veniam lamenta petentum, In patriam iubeas quemque redire suam. Tune o tune terris nascentur gaudia quanta! Aurea Saturni saecla redisse putes. 195 Nam miseros vere quia tandem contigit esse Exulibus nostris, veraque nosse mala, Tristitia haud dubie cunctis iam desiit esse Ficta in deliciis, veraque laeta placent. Haec nunc cantabunt; nunc, Caesar, nosce Marones, ioo Quales et quantos tempora nostra ferant! Ruhnkenii epistola recitata in convivio quod Naberus Mnemosynes sodalibus mense Ianuario A. MDCCCCII obtulit. RUHNKENIUS NABERO S. P. D. Quid numeros mirare meos, Nabere, modosque, An non res illud flagitat ipsa decus? Laetitiae tantum certe mihi praebuit illa, Surgeret ut tenebris clarior hisce dies. 5 Nempe per Elysios campos perque arva piorum Dum spatior, rerum nescioquid meditans, Obvius ille mihi, quo nunquam carior hisce Sedibus accessit candidiorque comes. Vix opus est, Nabere, tibi iam dicere nomen, 10 Haec quia demonstrant sic quoque dicta virum; Addere et hoe possum: postquam ille advenit, Athenis Debitus antiquis hic renovatur honor: Yersiculi resonant Graeci, ioca, dicta, nee unquam Tam prope me tellus Cecropis ante fuit. 15 Hunc ego conspiciens: „— hilaris, Cobete, videris Nescioqui solito nunc mihi quippe magis — Ede quid in mentem iucundi venerit." Ille — Laetus enim semper, tune tamen ore nitor Urbano et lepido mirus splendebat in illo — 20 „O gratare mihi, candidus hicce dies! Luchtmansï meritum de nobis, summe virorum, Sit quantum gratus commemorare soles: Illud ego expertus dudum te non minus ipso, Denique nunc vere conscius ecce loquor! 25 Bibliopolarum quae sunt commercia mira Totius haec mundi per tria regna valent — Haec nobis servire iubet: sic quidquid ubique Scribitur in nostras pervenit omne manus, Ordine tam certo superorum tempora ut ipsa 30 De nobis quivis iam numerare queat. Mnemosynes mihi sic allato mane recenti Fasciculo, titulus vix mihi visus ubi, Exclamo: bis quinque igitur sunt lustra peracta, Strenua coniunctis viribus illa trias 35 Ex quo decrevit iuvenum contendere avitae Ut laus doctrinae cresceret usque recens.'' Hic ego. jjlaetitiam tantam novique proboque: Hercule rem magnam gaudia magna decent! Perstat enim solidum titulos augetque Batavüm 40 Ardor quod felix aedificavit opus. Quod iuvenes posuere manet documentaque magna Illius antiqui saepe dat ingenii, Tu quo splendebas: tibi sed quid blandior? an non Te faciam quanti colligere ipse potes? 45 Sed mihi die unum: cuius nunc nomen in ipsa Pronte lego libri, filius anne nepos Naberi illius est, socio quo Kiehlius ille Mehlerusque olim tantam iniere viam?" Suaviter hic risit Cobetus et „o bone" clamat, so Ipse est! o pridem quam mihi carus erat!" „Jnvbg &vtiq" ego tum „quantum complectitur artis Ingentis nostrae, quam bene cuncta tenet! Omnia praeclare sunt condita mente capaci, In promptu mire singula quaeque iacent. 55 Quos non ille sagax scriptores atque poetas Turpibus a mendis vindicat arte sua! Inde ab Homero omnes, ut tecum iam loquar, usque ad Eustathium: debet tantum opus esse senis! At miror rebus cunctis impensius unam: 60 Sermonis lepidi tam iuvenile decus. Quaeso num senis illud? eram quando aviög ifiavrov JeivÓTarog, sic me scribere vix memini. Aevi felicis nam spirant omnia vitam, Flore iuventutis pagina quaeque nitet." 65 „Est etenim vere iuvenis" tune ille reponit, Quaque antehac viguit nunc quoque mente viget: Pelici nondum rapuerunt tempora quidquam, Nam vere felix est maneatque diu! Hoe etenim non ulla viro sapientia praestat, 70 Non doctrina sagax, fertile et ingenium: Polleat his etenim quamvis, natura benigna Pulchra magis multo raraque dona dedit: Nempe dedit placidos mores et amabile pectus, Unde odium mordax livor et omnis abest: 75 Tam bene quis potuit duris ignoscere dictis, Innocuosve unquam tam bene ferre iocos? Haec corpus vegetum praestant mentemque vigentem, Praestabuntque diu, ni malus augur ego; Quoque magis dicam felicem: filius illi 80 Est, artis nostrae iuris an ille magis Consultus dubito: sic extendetur in aevum, Mnemosynae iunctum nomen et illud erit." Motus eram dictis: „quid si mittamus ad illum Colloquium nostrum? Die mihi, nonne placet?" 85 Sic ego et ille: „placet". Luchtmansi curre, viaque Arcana, soli quae tibi nota satis, Exemplar nitide scriptum pulchreque ligatum, Egregio dignum denique, mitte, viro. Hoe unum adde tarnen: nulli Romana Camena 90 Notior est quoniam, versibus hisce roga Sit lenis iudex: nam iudice doctior illo Mortalis nemo aut aequior esse potest. Cornelius Gallus Parthenio. Ohe, quid mihi nunc a te perfertur, amice, 0 decus, o gentis gloria grammaticae! En teneo librum, quo nullum carius aurum: Nomen ab interitu vindicat iste tuum! Gratia magna tibi! Nunc denique quotquot amantes Tristia pertulerint noscere fata datur; In tenebris densis latitantum carmina vatum Vestigare tibi sedula cura fuit, Sparsasque hic illic constringere corpus in unum 10 Historias: gravis hic herculeusque labor! Parthenii docti splendescet fama perennis, Materiam doctis nam dabit istud opus: His facis Euphorion Hermesianaxque poetae Ignoti ne sint Lesbius aut Phanias, la lam certamen erit Xanthus quis quisque Neanthes Quaerere, Timaei quis fueritque liber, Historiam an versus Theophrastus scripserit ille, Nomine quo fuerit carmen Aristocriti. Non tamen ista tuo quaesita est gloria libro, 20 Te bene si novi consiliumque tuum. Sed m e a, quae seinper, tibi nunc quoque gloria curae, Consulis ingenio nunc quoque, care, meo. Doctorum numero vatum me ponis in illo, Carminis et docti fers mihi materiem. 25 Exornare iubes numeris quaecunque labore Sunt collecta tuo versiculisque novis. Scilicet heroum mihi cantabuntur amores, Nomina erant quorum non mihi nota prius. Nescio quis miseros tibi praebuit angulus illos 30 Obscurus, bene cui delituere diu. Heu turba infelix, cui tam crudelia fata Imperium Veneris triste ferenda dedit. Insanis cunctos ussit sic ignibus illa, Tam dirus cunctos exagitavit amor, 35 Ut saltus praeceps laqueusve aut dira venena Debuerint saevum rumpere servitium. Felices illi qui dis miserantibus alas Ceperunt — mire nempe deos miseret — Conversi vel sunt in fontes, sidera, saxa, 40 Cortice vel duro corpora clausa gerunt. Hercule non mihi mens nunc est ut carmine tali Eliciam lacrimas eliciamque „sophos". lam valeant plausus doctae laudesque coronae: Quid mihi cum fama, maxima Roma, tua? 45 Gallia me — non ignoras — carissima tellus Civibus adnumerat Caesaris atque Forum. Editus unde ego sum tandem me terra recepit: Haccine me stultum tam caruisse diu! „Nullus in orbe locus Baiis praelucet amoenis" 50 Maeonidae cantet lumina quisquis habet. Hinc mare conspicio clausum non molibus ullis, Non hic ventorum frangitur arbitrium, Hic fluctus video veros verasque procellas, Non oculis obstant regia tecta meis, 55 Augustae non hic obgannit inepta quieti Scrutorum pretio turba superba nimis, Conspicio silvas non unquam falce recisas, Floribus et variis herbida prata rubent. Stant in prospectu sublimi vertice montes, fio Aeternae decorat quos diadema nivis. Talia contemplans num quisquam carmine docto Quae neque sunt neque erunt concelebrare queat? Nescioquid nunc ipsa mihi nemora alta loquuntur, Nescioquid narrat limpidus ille lacus, 65 Nescioquid leni mihi murmurat aura susurru, Cumque mari vasto rivulus ille loquax. Alloquor ista silens, his adridere voluptas His etiam lacrimas fundere summa mihi. Nunc obscura quidem sunt omnia quae mihi pectus "0 Volvit et obscuris vocibus usque petor, Et tamen o posthac mihi cuncta haec clara futura Mens mea nil dubitans augurat ipsa sibi; Verbaque non deferunt animos motura legentum Non levius quam nunc me mihi visa movent. 75 Custodes ovium specto spectoque colonos, Et mihi — ne ride! — iam labor iste placet: Nunc apium dominus fio, nunc rusticus ipse, Ducit et ad fontem meque gregemque canis. Iamque domum refero-quid censes? carmina?nondum; so Unde tamen possit crescere carmen adest: Non ut Aristaeus taurorum sanguine fuso Examen stridens excitet inde novum; Non nisi quae vitam reddat mihi surgit imago At quanto vita pulchrior illa tamen; Somnia vita mihi praebet, sed somnia vera, Dum vigilo fiunt haec mihi certa magis. O quando dabitur carmen mihi, tangere mentes Quod queat incomptas, rustica corda virüm. Exulet hinc longe trivit quodcunque vetustas, 9'i Nunc quoque quod fratres deficere usque vetet? Excidit an verbum, quod iam cum cerneret horam Instantem sibi qua crux subeunda foret, In comitum coetu caelesti voce profatur: „Devici mundum". Non ea verba fidem 165 In pectus revocant? Num quidquam certius illis Facundumque magis? Nonne tyrannus ubi Saevit, et in iustos quoties furit impia turba, Clamabis: „solus Tu mihi victor eris"? Vita tibi mala multa dabit, mors auferet illos, 170 Vita quibus vix est carior ipsa tibi, Lugebisque patrem, matrem mox flebis ademptam, Nunc rapitur frater, mox sequiturque soror. Coniugis ad tumulum stabis lugubris, et amens Cognosces quid sit parte carere sui. 175 Ille miser demum, parvi cui funere nati Laetitia — atque simul spes quoque laeta perit! Denique quis senior sibi non ex agmine magno Interdum visus solus adesse comes? ,Non ego vos orbos linquam" tune illa susurret 180 Vox maesto: socium iam superesse sibi Sentiet: e vita non incomitatus abibit, Solamen tantum cuius in aure sonat. At quando comités dulces carosque penates Officiumque suum linquere tempus adest, 185 Quis sibi propositum finem tetigisse videtur, Abrumpique suum non sibi sentit opus? Parva loquor: cui non in tali tempore litem Qui moveant adsunt iudiciumque petant? Ante oculos adstant omnes, quibus asper iniquus 1'JO Immeritis fuerit; nullaque culpa levis Nunc est, nunc demum „pietatem laedere vultu" Quaerentem quid sit mens memor ipsa docet. Ne retice peccata, miser, nee pectore conde, Proloquere et fidens cuncta fatere Deo! 195 Fabula narrata est de te quoque „surgam" ubi dicit „Atque ibo ad patrem" perditus ille puer. Ad patrem! vocat. huc cunctos nos optimus ille Frater et illius vult comes ire viae. Quisquis es o! tibi post luctum variosque labores 200 Quandocunque dies ultimus ille venit, Quandocunque tibi iam sera crepuscula surgunt, Quandocunque tibi nox premit atra diem, Conspicias fratrem, claraque in luce refulgens Fraternae linguae te vocet ille sono: 205 „Magna patris domus est, multis patet, huc ego vado Ut sedem vobis hospitiumque parem." Protesilaus. A.diacet Oceano Cereri vix cognita tellus, Non variis herbis, solis non lumine ridens. Haud opus hic umbra, nee, si sit, praebeat illam Arbor; at haec regio — quis possit credere? — dives 5 Dicitur, et — maius miraclum — munere terrae. Illa suis opibus sed non se vestit et ornat Florida: detrusas obscuro carcere claudit. Vestigat tarnen has hominum labor, atque repertis Cladibus ipsa suis, eheu, gens inscia gaudet. 10 Hic, ter lustra decem, paulo sunt aut minus illis, Cum tenerae iuvenis sponsae dabat oscula fossor, Mane domum linquens, et „mox carissima" dicit „Lucia sancta redit, nostro qua luce sacerdos Imponens capiti dextram hunc sacrabit amorem: 15 Coniugii proprium tum nidum ponimus." Illa Suaviter arridens „et pax habitabit amorque" Dixit „ibi, quoniam omne meum tu, tu mihi solus, Et sine te cupiam quavis prae sede sepulcrum." Cum tamen ante diem dictum bis nomina vates 20 Sponsorum recitans sollemni voce rogasset: „Ecquis habet causas proponere, quominus illa Virgo cum iuvene hoe iungatur foedere iusto?" us inceptum vetuit sententia — mortis. Luce nova iuvenis nam cum processerat, atra estimenta gerens — fossor lugubria semper induit - et praeter dilectae virginis aedes ibat, ad ïllarum digito consueta fenestram hZ* f6di-w 86 u 6l' haUd iterum: cum vesPer Messet, Haud liquit tenebras, nee lumina laeta revisit. so lila die toto nequiquam lintea nigra Margine purpureo nectit, quae tempore festo Sint decori sponsi collo. Cum non venit, illa Condidit et flevit — sed pectore condidit ipsum. Interea motus terrae prostraverat urbes 35 Civesque obruerat, fuerat pax bella secuta Et pacem bellum. Regesque ducesque potentes Occiderant, dederat poenas qui fraudibus ad se Traxerat imperium; falsi vim criminis insons Senserat; exiguam gentem dele verat ingens 'io Aut etiam, sociis belli sociisque rapinae Adductis, fuerat praedam partita paratam. Hic gens externos dominos deiecerat, illic Classis erat frustra portu conata potiri Hostili; cum militibus dux sederat acer « Faucibus inclusus, morti devotus inerti. Rex avidus laudis, ne denormaret agellus Ille suum campum, vicinos finxerat hostes. Aurea saecla ipsi plebs promittentibus aurem Praebuerat docilis, caedes, incendia, bella Mïscuerat _ dederatque sibi patriaeque tyrannum. Urbibus obsessis volitans vis ignea plumbi Miserat exitium; gens rustica semina terrae Mandabat versae; molitor sua saxa rotabat; Incudis dominus, sutor serraeque magister 55 Cum strepitu victum quaerentes arma movebant. Fossor et huc illuc findebat viscera terrae, Et tenebras Orci poscebat munera vitae. Eruitur tellus! labor hic iam maxima cura, Inque dies maior; lucem quis curet et auras 60 Vitales, modo sit nummis quod compleat arcas? Non nimio constat lucrum, quod milia cogat Quam vis multa hominum talparum degere vitam. Vix miseri inter se norunt; num mens memor illic Esse queat comitum cuiquam, quos vincula rumpens 65 Nexa fame atque famis diro solitoque timore Asseruit libertati deus omnibus idem? Captivum terrae fossorem oblivia nostrum Obruerant dudum; fuerant nam paene peracta Lustra decem, nova progenies addicta tenebris 70 Cum fodiens iter obscurum non ad sua lucra Invenit admirans corpus iuvenale nee ullo Vulnere nee deforme situ; non ulla patebant Signa reluctantis pugnam testantia morti. Mors erat haec similis somno, non fugerat inde 75 Aetatis nitor intactae, tremulosque putares Mox missura sonum risus volitare per ora. Fecerat hoe liquor, in terrae penetralibus imis Qui stagnans adimit vitam, sed perstet imago Ut vitae facit et servet quaecunque decebant. so Ut vero corpus protractum est lucis in oras, Ingenuam faciem populus miratur et oris Illacrimans spectat lenem placidamque quietem: Inter opus dicas obdormivisse parumper: Sic iacet, impositum sic mollis sustinet illud Dextra caput pulchrum, leviter cervice reflexa. In grege mirantum sed nee materve paterve Nee cognatus adest, non denique dulcis amicus. Ignorant miserum cuncti frustraque requirunt Nee meminit quisquam tot lustris ante sepultiflo Scilicet haud paucos post tellus hausit avara. Dum tarnen inter se rogitant spectantque iacentem, En anus accedit, baculo quae sustinet artus Inflrmos properatque gradum; sed non sinit aetas I'estinare satis, tandem tarnen advenit illue Cui simul aspecta est somnum capientis imago, Ex cl am at: „meus est" subito procumbit et igné Desueto correpta caput canosque capillos Rugosamque genam iuvenalibus applicat illis Artubus hinc oculos tollens: „en hic meus ille est, Quem doleo iam lustra decem, nam tempore in ipso ïvubendi rapuit tellus, nunc reddidit, ante Ut semel aspicerem quam me quoque conderet ipsam". Non tenuit lacrimas quisquam, dum talia narrat; Sed magis hoe animos movit quod debilis annis Et genibus tremulis astaret sponsa, iaceret Florens et vegetus sponsus nee linqueret illam Flamma recens vetulam qua laetis arserat annis. Non tamen os aperit ridens nee lumina tollit Agnoscens iuvenis dilectae membra puellae. 110 Tristior at cunctis, cernunt quae lumina, visa est vox vetulae, tandem fossores tollere corpus Cum iubet inque suae casulae deferre tenebras „Unica namque ego sum" dicit „quae iure reposcam Hune mihi, nee quisquam praeter me possidet alter, lis Huic ego nunc lectum sternam propterque sedebo Nune vigilans, campi taeiturni donec habebit Perpetuum lectum, quem publica cura parabit". Postera lux aderat, lectusque erat ille paratus. Possores aderant, qui cum iam tollere vellent 120 Mandatum sibi corpus humo, procedit et arcam Sponsa aperit parvam, textumque hinc protulit atrum Purpureis varium virgis, exornat et illo Mollibus, heu, collum toties quod presserat ulnis, Eque casa festis graditur tum vestibus ipsa 125 Compta, velut precibus quondam si saepe vocata Coniugii lux haec esset, non ultima carum Qua visura foret sponsum. Iamiamque sepulcro Cum sibi mandatum corpus demitteret illa Parva cohors, procumbit anus: „ne sit tibi longa i3o Haec mora, dum redeo; paucorum erit illa dierum: Sit tibi grata quies; lectus mox frigidus iste Ambobus genialis erit; cum pauca pararo, Quae peragenda intus, veniam, solesque redibunt Tune hilares: quod terra semel mihi reddidit ipsa 135 Non iterum retinere volet". Sic fatur et inde Respiciens semel, en, tantum non laeta recedit. LIBER QUINTUS GENESTETJANA NOVA. POEMATIA LAICA. VII. (Dissensio et pax.) Quam sequeris sectam laudo, modo summa sequatur, Et, licet haud mea sit, mihi det quod pectore volvam. H 8 XII. (Fides iudieio iuncta.) Sit tibi cura Deus, ne sit tibi causa timoris: Sis pueri similis, puerilis at esse caveto. XIII. (Grayitas et libertas.) Libertas gravitatem habeat, gravitas sed et illam Sic sincera etenim, sanaque veraque fit. XVI. (Lex exeeptionis patiens.) Ante alios sein quis Christi sit miles ineptus? Disputat imberbis quisquis de Codice Sacro. XVII. (ij dkyd-sia.) „Veritatem habeo" modo audiebam Sancta te muiier loquentem; at oro Ignoscas dubium mihi moventi: Hanc Deum penes esse rebar unum. XXV. (Nimium noeet.) Egregie, pulchre! tibi constans, summe magister, Indiciis certis dogmata certa probas, Credere nosque iubes: dubii nam nil tibi restat, Ulla nee in tanto corpore rima paret. 5 Non dubitas, sed ut ipse Deus tu scire videris: Illud at ut du bi tem me miserum ecce movetl XXVI. (Sibi eonstans.) Verum est istud, at in meo Det systemate turbas; Quapropter liceat tua Pace dicere: „falsum est". XLV. (Medio tutissimus ibis.) Me docuit quondam genitor, sapientia vera Si cui sit cordi, limitis esse virum Hunc medii debere: „puer, quod te precor" inquit Per mediam semper fac gradiare viam, 5 Palmius ut noster, vel quisquis praestitit olim Se cauti dignum nomine Christicolae." At, licet haud dubitem quin commendabile quondam Illud iter fuerit praecipuaeque notae, Istius medii iam me taedetque pigetque: 10 Vapulat ut petulans parte ab utraque puer Hac quicunque via procedit tempore nostro, Et, si non colaphis, vocibus usque malis Aestuat: „en mediastinus cui proderit iste?" Hinc illinc clamant: „dissidet ipse sibi: 15 Non coeno cupit infelix evellere plantam, Delectat fatuum limus inersque lutum." Emunctae naris currit quicunque sinister Vel dexter nostrum despicit ille virum, Et miserum dicit; socios accedere solos 20 Ignavus quisquis mentis inopsque vides: Ergo ne nullus videaris moribus hisce, Partibus accedas fortiter alterutris. XCVI. (Optima quaeque augurantibus.) Remne novam nostis? terris regnabit in hisce Mox caelum, nova lux splendet ubique: recens Naturae studium dedit hanc doctrinaque sancta, oixovó/icov ratio fertilis — atque avófitov. 5 „Esurit at venter cum pectore": ponite curas, Idibus aut Nonis hic erit ille dies. CIV. (Benignitas.) Dogmaticam" Bavius „totam tibi largior" inquit En inopes veniunt: largus ubi Bavius? CVI. Viro doctissimo HUMANO Verbi divini ministro. Comis es et simplex, es denique de populo vir; Unus at e populo sic tarnen esse velim: Ut nostrum quivis rides, incedis agisque Et sentis, nostro tu loquerisque modo. 5 Non tibi sunt pro re vultus vocesque sonique Non cum mensuris pondera sancta tibi, Sed pietas tua cuique patet doctrinaque, et ipsa Te nobis praestas simplicitate virum. Lumina non unquam fastus tibi turbat ineptus, 10 Ingenua „ignoro" vox tua saepe sonat. Humani nihil est tua quod non pectora tangat, Et fraternus amor cor movet usque tuum. Suavibus imperiis inter nos mens tua regnat: Sincera ista fides fldere nempe iubet. 15 Esse aveo solus lugens aegerque, sed aegro Lugentique tarnen tu mihi saepe veni! De populo tu vir.... quid „de populo" loquor, an non Earius ingenua simplicitate nihil? O tali tibi quam sum gratus eroque magistro, 20 Teque colo, colitur nam tibi Summus Homo. PRIMORUM ULTIMA POEMATIA. Conditio yitae. Vita — Deo vitae mea surgunt carmina grata — Dulcia plurima fert; Ullus at o! mihi si vivendi terminus esset, Vivere cur cuperem? s Divitias vobis maiores, aut, mea proles, Gaudia pura magis Non mihi dat tellus: habeam sed vos nisi semper Nunquam habuisse velim. Noscendi studium requiem negat: area menti 10 Pulchra feraxque patet! Hic tamen angusto clausam si limite cernam, Mente carere velim. Reddit amor vitam vitalem, duraque terrae Mitigat aura velut 15 Aetheria: illius si sunt terrestria vincla, Occide pectus amansl Occide, tempus atrox unquam si venerit illud Quo cadat alma fides, Ingenio prognata meo, Te, fide Creator, 20 Quae mihi dat socium Fidum et veriloquum, grato qui lucis amorem Hoe, pater omnipotens, Noscendique sitim, tenerosque altosque dolores Pectore condideris! 25 Lucida qui supra flexum caput agmina noctis Surgere diva iubes, Lumine quae terras: ,o credite, ne dubitate, Haud mora longa" monent. Caelestis chorus hic summi verbum illud amoris 80 Mentibus usque refert, Illustratque simul, quod vox hic alma locuta est „Magna Patris domus est." Sub tilia. Cara mihi, tilia, es, tam suavem fundis opaco Tegmine quae capiti Umbram; tu tarnen o venias, autumne, tuoque Flamine discutias Hoe decus, ut ramos per nudos lumina caeli Laetior aspiciam 1 Amor. Cara praecipue mihi Sponsa nee gracilis fuit Quacum per virides agros Litus aut ad amoenum 5 Errabam placido gradu; Nobis qua duce per vias Grata et somnia iter fuit Dulci tempore vitae; , Uxor nee tenera ac placens, 10 Servabat mihi quae domum Caelestisque velut comes Servabat mihi pectus, Vitae lumina quae dedit Quot, quam dulcia! qua fide 15 Nullum non removens onus Lenibat mihi curas! Ergo mater erat tuae Prolis, laetitiam tibi Multorum pretio tulit 20 Quae, beate, dolorum Sinceram, haud aliud bonum Vitae quam supereminet, Nam dulcedine nil magis Pura pectora mulcet? 26 Erras: his magis omnibus Quae dilecta mihi fuit, Pessa, deficiens erat Fracta viribus illa, Quae me vivere, cum bona 30 Spe quae me docuit mori, Tristi tempore, quo sedens Ad spondam lacrimabam. PROPE VALETUDINARIUM FURIOSORUM CUI NOMEN „Meer en Berg" (LACUS ET MONS). Aurorae facies ridet volitantibus auris Hinc atque hinc caelum luce et amore nitet: Sancta domus, dederunt cui nomen „monsque lacusque" Per prata augustuin tollit amoena caput. 5 Heu tristis locus! hic moeror mea pectora vexat, Tot bona naturae turbat et ille mihi: Spes decepta, dolor, peccatum sedibus istis Deiiciunt omnem quae sibi praeda cadit. Et tarnen unde nitor pacis descendit in illud 10 Hospitium aerumnae tristitiaeque domum ? Nonne preces tacitas haec fundere rura videntur, Non caelum laudat facta benigna Dei? Sic est: Ille etenim quondam qui cuique dolenti Brachia porrexit, Pilius ille Dei, 15 Has quoque per sedes, Divini plenus amoris Solamen spargit conspicuumque diem. H. a Hic hic spes et amor sanctus vivuntque vigentque Seque Dei iussu mentibus insinuant; Hic mortale genus, cui non mortalis origo, 20 Tramite Divini nititur ire Ducis. O species, dulcisque simul tristisque: serena, lila domus, templum, campus et ille virens. O venerabundus vos, moenia sancta, saluto, Nam caeleste magis nil mihi surgit humo. 25 Sursum oculos tollo, pectus mihi flamina captat: Haec etenim laudant ipsaque saxa Deum, Auraque caelestis per florida prata susurrat: Sperate, hic Deus est, fundite vota Deo! E pueritia. „Est pater in caelo, dilectus sum puer illi" Carmen erat primum me mea quod docuit Mater, amor cuius brevis hic fuit: abstulit Ule Qui dederat summas mox mihi divitias. 5 Contigit inde mihi rerum pars, quas mihi pectus Optabat, dekrat nee mihi cura gravis: Pugnabam, angebar, desiderioque movebar, Lapsantique animum nox quoque saepe nigrans Turbabat, dubium me quae rogitare coëgit 10 Num regeret vitam fataque divus amor. Invito me saepe fides oppressa iacebat Torquebatque sitis pectus anhela meum. Et tarnen in tanto rerumque animique tumultu Ad spondam gratus nocte silente sonus 15 Saepe meum strepitans dulci solamine lenit Me fessum: matris naenia prisca redit! Paciferoque velut si caelitis ore saluter Aerumnas animi pax levat alma mei. LIBER SEXTUS VERSION ES VARIAE. Huygensii AD SENATUM AMSTELODAMENSEM allocutio novam ei gratulantis Curiam, quae nunc in illa urbe est Domus Regia. Augusti Proceres, inter miracula mundi Octavum auctores quos habet atque patres, Marmoris illud opus tam multo robore fulti, Nobile materie, nee tarnen arte minus! 5 Splendeat hoe quamvis, non possit dicere quisquam Num pretium atque decus vincat an utilitas. Ille Deus, vobis splendori iungere vires Qui dedit in tantum tam sapienter opus, Faxit ut hic vires vestras recreare queatis 10 Sic, ut onus mentis gaudia laeta levent. Omnia complectar: clades hinc exulet usque Quaevis, sed perstet perpetua usque salus! Quodsi fata vetant durare haec marmora, donec His finem terris ultima fata dabunt, 15 Octavoque iubent posthac succedere nonum Prodigium, vobis haec ego laeta precor: Ille Deus patrum, pater ille propaginis huius, Tanto quam vobis sit generi propior, Huius opes condant ut templum, quod stet ad hocce, 20 Ad vetus ut nunc stat magnificum ecce novum! E Iani Iaeobi Ludoyiei Ten Kate CARMINE DE CREATIONE MUNDI. (Salvatorem recens natum poeta alloquitur.) O qui verba facis sedens In coetu puerorum, Num quemquam similem Tibi Vidit terra prophetam? 5 Unquamne eloquii tulit Tot miracula donum? Quae facundia sic sibi Victa corda liga vit? Quis locus sacer est, ubi 10 Surgis oraque sol vis? Hic est qua segetes patent, Mons hic, vallis et illa. Vicusque ostiaque aedium, Quin et cymba vacillans. 15 Nusquam non, Domine, est Tibi Templum aedesque sacrata. Quidquid aspicimus Tibi Nonne oracula fatur, Quae celavit imagine et 20 Condidit simulacro? Quivis de grege passerum, Lilium quoque candens Laetum fert Tibi nuntium Patris prospicientis. 25 Fons panisque diurnus et Cum pastoribus agni, Maneque exoriens rubor Solis herba virensque, Dogma significant Tibi 30 Sanctum perspicuumque, Sursum pectora quod vocet, Tradunt et manifestum. Non Tu deiiciens tonas Celsa fulgura nube, 35 Non Tu pectora territas Caeli murmure saevo, Sed quidquid valet ad Dei Nos perducere amorem, Hoe, interprete Te, vocat 40 Leni corda susurru: Summus Ille magister es Quem Deus dedit ipse: Quid sit vivere Tu doces Vivendoque docere. 45 Et qua vox Tua nos monet Te qua conspicimusque, Et provolvimur et Duci Surgunt iubila Vero. Ex eodem earmine. (Nubes recens creatas poeta alloquitur.) O quoties posthac terrarum filius istam Lumine dum lustrat dum sequiturque fugam, Pectore perculsus varios pro tempore motus Sentiet, o nubes quïs iter aether erit! 5 Quippe tremet vobis minitantibus anxius, idem Gaudia vix capiet, cum tener iste rubor Mane redit; poenas exspectabitque salutem E gremio vestro, nempe venire putans Hinc vitam mortemque sibi. Vos saepe poetae 10 Ore gerent, vario nomine vosque canent: His eritis mundi thesaurus cella capaxque, Interitus illis fabrica terribilis. Pictores speculabuntur, si forte colorum E tanta gaza sumere pauca queant is Et libare aliquid: nam quae sit copia vestra Cernentes noscunt ars sua quam sit inops. Extorres patria, peregrinus quos tenet orbis, Quosque suis ponti fluctibus unda rapit, Per vos, o volucres cursores, verba salutis 20 Ad caros mittunt tristia quisque suos. Carceris e tenebris ferratas perque fenestras Invidiae gemitum provocat iste vagus Discursus: precibus dirae miscentur amarae Cum „libertatis" nomine labra tremunt. 25 Aeger et insomni de sponda murmure parvo „O mea si vobis mens comes ire queat!" Patur „eunt illi quoniam nunc tardius horae, Oppressoque nimis mors mihi sera venit!" Vestra super, tacite quid non celantia, vela, 30 Utpote de caelo natus et ipse, Deos Fingit homo muitos solium regale tenentes, Mente piave unum somniat ille Deum. De caelo mens quaeque venit caelumque reposcit, Augustasque plagas aeriasque domos 35 Ponit ibi: rimas per vestras tenve diei Ingentis tandem cernere lumen avet. Hic illi „felix" iacet „insula" qua neque letum Nee maeror penetrat corporeumve malum. Hic habet ille suam „Walhallam" vel „Paradisum" 40 „Caelestemque urbem" hic, at „patriam" ille [„domum". Quin et Christicolae cernit spes, cuncta per arva Supremae sonitu iam reboante tubae, Sublimi vestro sublimem, nubila, curru Illum quo Iustus iudice salvus erit. Theodori de Banville. CANTILENA PAUPERUM. O reges stabit vobis quoque iudicis urna Respicite hos, nummis quibus arca est semper inanis it curae populus vobis, tam plenus amoris, Rimandoque solo natus, natusque tributis, s Bellonaeque operi, flectendoque aptus aratro. Dicitur his vere „non exorabile" fatum: Quippe eadem fessos nunquam non sarcina vexat Quique minus premitur victus quoque deficit illum queritur frigus, pluvias hic, iile calorem: 10 Pauperibus nil non curas parit atque dolores. Ule casae Pauper quid differt incola moestae A bove quem terrent dire crepitantia flagra? Et quoties ridet vindemia vel focus ardet, Largior et festo stat tempore cena parata', 15 Rex subito foribus, non unquam durior, adstat nguibus utque suam praedam Iovis arripit ales Exanimi dextram sic inicit ille clienti, "Haec mea sunt" clamans; atque aufert omniasecum, Pauperibus ml non curas parit atque dolores. 20 Vos moveat tristis vobis qui morio ludit, Piscatorque tremens quoties e nubibus atris Praecipitat rapidum prope fulgur, vulturis instar; Caeruleosque oculos exercens sedula virgo Et digitos, pulchra in stipulis quam somnia ludunt. 25 Vos moveant matres: o quam gravis has movet angor! Ah miseram! roseus perit en et lacteus infans! Fletibus hunc perfusa premens ad pectora mater Conatur rigidum corpus refovere pusillum. Pauperibus nil non curas parit atque dolores. Elegia quam tragoediae de Napoleonis filio adiecit EDMOND DE ROSTAND. Sed nunc te dormire decet, Rex magne virorum, Dulce caput, letum cui medicina fuit — onditus et duplici nunc clausus carcere dormi: Arca tenet clausum te sagulumque tuum. 5 Quaerat et exploret chartarum cultor ineptus, vendicus vates, quamlibet erret, eritCarmen ut hoe pereat, Wagram non desinet unquam Oernere surgentem candida, te, species! O dormi, dormi! non semper fabula mendax,