H. M. LEOPOLD. DE ORATIONIBUS QUATUOR, QUAE INIÜRIA CICERONI VINDICANTUR, SPECIMEN L1TTERAKIUM INAUGURALE. lugduni-batavorum, Apud s. c. van doesburgh. mdcccc. C A>//r DE ÖRATIONIBUS QUATUOK, QUAE INIURIA CICEKONI VINDK3ANTTJR. DE ORATIONIBUS QUATUOR, QUAE INIURIA CICERONI VINDICANTUR. SPECIMEN LITTERARIUM INAUGURALE QUOD EX AUCTORITATE RECTORIS MAGNIFICI H. A. LORENTZ, l'IIIL. DOCT., IN FACL'LTATE PHIL. PR01T. AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CONSENSU KT NOB1LISSIMAE FACULTATIS LITTERARUM ET PIIILOSOPHIAE DECRETO PRO GRADU DOCTORATUS SUMMISQUE IN LITTERARUM CLASSICARUM DISCIPLINA HONORIBUS AC PRIVILEGIIS IN ACADEMIA. LUGDUNO-BATAVA RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS FACULTATIS EXAMINI SUBMITTET HENRICOSIARTINÜS LEOPOLD, ZALTBOMMELENSIS. DIK XXXI MBNSIS JANUARII, A. MDCCCC, HORA III. ■»<- LUGDUNI-BA TAVORUM, APUD S. C. VAN DOESBURGH. MDCCCC. 1 PARENTIBTTS. »lt is singular that wherever we find a man higher, by a whole head, »than any of his contemporaries, it is sure to come into doubt, what are »his real works. Thus, Homer, Plato, Rall'aele, Shakspeare. For these men «magnetize their contemporaries. so that their companions can do lor »them what they can never do 1'or themselves; and the great man does »thus live in several bodies, and write, or paint, or act, by many hands: «and alter some time, it is not easy to say what is the authentic work »ot' the master, and what is only of his school." Emerson, Represent. Men II (Ww. p. 1536). »Quod igitur plerisque fere ab Homero inde nobilibus scriptoribus eve»nit, ut in noinen illorum darentur vel ab ipsis auctoribus, vel librariis »certe ea opera, quae sic lectoribus commendari posse, et auctoritatem «nancisci putarent: illud M. Tullio etiam accidisse, propter maximam viri sopinionem non mirandum est. Ac libros quidem ad Herennium sua «comrnendasse praestantia videtur, quod opus tam elegans, tam perfec»tum vix ab alio proficisci potuisse, homines putarent. Declamationes «antequam iret in exilium, et in Sallustium invectiva, statim sub rena»tas literas agnitae et damna tae sunt. Liber de gloria vix emerserat, »cum suo auctori est redonatus. De epistolis ad Brutum longior fabula, «disputatio impeditior est" e. q. s. Gesner, Cic. Restit. I init. (Comm. Soc. Reg. Sc. Gott. III 1753 p. 225 sq.). CONSPECTUS. CAPUT PRIMUH. De viris doctis qui nostram tractaverunt quaestionem . . . CAPUT SECUNDUM. De contextn n ostrarum orationum pauoa quaedam . . . . CAPUT TERT1UM. Enumerantur argumenta, quibus fretus de nostrarum orationum origine Tulliana dubito § 1. Sententiae elumbes § 2. Cacophata; iterationes perversae § 3. Voces perperam adhibitae ; Latinitatis suspectae exempla. § 4. De vocibus male abundantibus § 5. Imitationis ex scriptis vere Ciceronianis indieia . § 6. In universum pauca quaedam disputantur CAPUT QUARTUM. De externis qnae dicuntur testimoniis Pag. i 25 42 44 50 53 66 69 77 80 Theses 99 CAPUT PRIMUM. Postquam, priore parte saeculi XVIII, in lucem prodierat Bentlei dissertatio de epistolis quae dicuntur Phalarideis, ia quo libro tantam vir illustrissimus ostenderat doctrinae copiam tantamque aciem acuminis, ut n'on modo ab aequalibus summa acciperetur legereturque admiratione, verum ut hodiernis quoque philologis speciminis sit instar eius rationis qua „altior" quae audit ars critica possit, immo debeat exerceri — non est quod miremur, huic illive ex Bentlei vel discipulorum vel aequalium iuniorum numero natam esse suspicionem, inter cetera quae aetatem tulissent veterum monumenta latere libros nonnullos spurios atque subdititios qui iudicis severitatem expectarent vel etiam aegre desiderarent. Et revera videmus, eo tempore quod proxime sequebatur Bentlei aetatem, haud paucos surrexisse philologos — ut hac utar voce — qui nihil antiquius haberent quam ut summi magistri hac in re premerent vestigia. Sic A°. 1741 lac. Tunstallus in Epistola ad Middletonum Latine scripta demonstrare conatus est, Epistolas Ciceronis ad Brutum et Bruti ad Ciceronem, quarum fidem aeque ac reliquarum epistolarum Ciceronianarum auctor Yitae Cice- t ronis in rebus tradendis secutus erat, esse spurias neque eorum virorum gravissimo dignas nomine quorum circumferrentur. Sic, „quoniam in Ciceronem seniel impetus directus erat"J), A°. 1745 eertamini Middletono-Tunstalliano intervenit raagna vir auctoritate, Ier. Marklandus, qui libro Animadversionum, Anglice scripto, non solura acutissimi Tunstalli sententiam assensu suo comprobavit, novisque additis argumentis docuit, eas epistolas non clarissimis viris quibus vulgari opinione adscribebantur, sed rhetoribus esse tribuendas 2), vertint etiam in parte posteriore dissertationis suae primus quasdam dubitationes subiunxit de quatuor orationibus quae inscribuntur „post reditum in senatu, post reditum ad Quirites, de domo sua, de haruspicum responso," tanto excogitatas acumine, tamque eleganti et exquisita doctrina explicatas, ut alteram quaestionem simul commovisse et magna ex parte profligasse, alteram plane ad exitum perduxisse videatur s). Huio autem Marklandi dissertationi hic est titulus: „Remarks on the Epistles of Cicero to Brutus etc., with a Dissertation upon Four Orations ascribed to M. Tullius Cicero: viz. (sequuntur tituli), to which are added, some Extracts out of the Notes of Learned Men upon these Orations; and Observations on them, by Jer. Markland. London 1745." (Nostrum argumentum tractatur „ p. 219—392). De quo libro, qui a iudicibus peritissimis in 1) Ut malitiose admodum observat Lahmeyer, orationis de harusp. resp. habitae originem Tullianam defendit G. Lahineyer 18.r>0 p. 2 sq. 2) Tunstalli Marklandique de his epistolis sententiae A". 1881 adstipulatus est v. d. Paul Meyer, Untersuehung über die Frage der Echtheil des Rriefwechsels Cicero ad Brutum. Stuttgart. 3) Hic illic ipsa nonnulla verba in ineum converto usum eorum virorum doctorum, qui aute ine de nostris disputaverunt orationibus. optimis huius generis speciminibus numerandus censetur, paulo fusius nobis erit agendum, quoniam est tanquam fundamentum longae illius seriei commentationum, dissertationum libellorumque qui et hoe et priore saeculo de nostro argumento sint compositi, quoruraque primarios breviter hoe capite recensebo. Marklandus igitur, vir conspicuus èt maximis ingenii dotibus, quibus rite ac legitime usus magnam literum rei publicae attulit utilitatera J), èt hercle humanissima liberalissima animi indole 3) (quara experiebantur ii quos pauper ipse numrais sustentabat), per toturn librum genuinum se praestat Anglum, quippe qui Criticam faetitet non tam i ng e n i o ductus — id quod in Germanorum atque nostratium magis cadere videatur indolem — quam r a t i o n e (ut disertis utar verbis viri ill. Wvttenbach 8)); non enim 1) Praecipua eius opera sunt haec: 1 Epist. critica ad.... Kranc. Hare in qua Horatii loca aliquot et aliorum veterum emandantur 1723; 2 Statii Silvas edidit 1728; 3 Coniecturae ad Taylori Ed. I.ysiae 1738; 5 Adnotat. in Davisii Max. Tyr. 1740; 5 Remarks etc., vid. Supra p. 2; 6 de Graecorum 5a declinatione imparisyllaba 1700; 7 Euripidis drama Supplices Mulieres 1763; 8 Euripidis dramata Jphigenia in Tauride et Iph. in Aul. 1771 ; 9 varia scripta minora. 2) De Marklando adeantur S. W. Sutton in Dict. of Nat. Biogr. XXXVI 1893; Nichols, I.iterary Anecd. IV 272 sqq. (qui Marklandi exhibet effigiem). Natus est 1093; 1710—1717 Cantabrigiae literarum studio dat operam; inde ab A". 1728 est praeceptor privatus; in de ab Au. 1752 tranquille vivil in Milton Court („living in great privacy"). Erat modestissimus : „He twice declined to offer himself as a candidate for the Greek professorship at Cambridge"; et liberalissimus: „despite his narrow means he was very charitable to the poor" e. q.s. Obiit A°. 1776. 3) Wyttenbach, v. Ruhnken. (Ed. Bergman 1824) p. 244 sq. Cuius iudicio honorificentissiinum adiungere libet illustrissimi de Marklando tes¬ timonium viri, Peerlkampium dico, qui in Praef. ad Hor. Carm. p. VII haec exhibet: „Marklandus, cuius doctrinam, indicium et felicitatem in restituenda veterurn scriptorum manu, modestiam animi et veritatem ad- ea utitur „Criticae exercendae facultate, quae subito movetur, et in rem inveniendam quasi repentino volatu fertur," quaeque proxime accedere videtur ad „intuitivam" quae vocatur „scientiam" sed contra „ea quae, iudicio ac subtilitate nitens, veluti calculis computandis, pedetentim progreditur"; cui cogitandi argumentandique rationi haud inepte „inductivae" ') nomen imponat quis 2). Ut autem inter omnes constat, iis qui huic se dederint critices factitandae rationi, praesertim opus esse magno acumine sollertiaque subtilissima, ita videmus, ipsis hisce rebus mirum quantum excellere Marklandum3). Quin etium haud raro tantopere sagacitati suae indulget vir ingeniosissimus, ut in vitium irruens vitatu difficillimum, argutiarum spinarumr|iie captandarum crimen efi'ugere vix possit. Et, ut libere dicam quod sentio, nonnumquam mihi videtur universus Marklandi liber etsi palam auctor profiteatur pietate erga Ciceronem se fuisse inductum ad scribendum 4), magis deberi ipsi huic voluptati mirantur fere omnes; qni.... (sequitur laus Marklandi studioruni Ciceronianorum); qui denique et Latine sciebat egregie, et poetas accurate iutelligebat, deque iis eleganter et recte iudicabat: in qua re vehementera Ilurinanno, in 1'raefatione Virgiliana Marklandum reprehendente, dissentio." 1) Clarius hic apparet opinor, cur sincerurn Anglum supra vocitaverira Marklandum. 2) Utramque facultatem miro modo coniunctam atque sociatam fuisse in Ruhnkenio, testatur Wyttenb. 1.1. Ruhnkenius autem hac in re aliquatenus comparari potest curn philosopho hodierno v. Hartmann ; qui in sua arte primus felicissime deductivain sive syntheticam rationem coniungit cum inductiva sive analytica. 3) Anonymus (an Guil. Bowyer?) in libello: „a Dissertation, in xvhich the Observations of a late Pamphlet to the Writings of the Ancients, afterthe manner of Mr. Markland, are clearlv answered e. q. s. I.ondon 1746,''Marklandum „divae Criticae unicas delicias" vocavit. — cf. Wolfius in nostrarum orr. editione 1801 p. XII. 4) Markland, Remarks etc. p. 348: „Could Cicero return from his grave, ingeniose ludendi, ipsi huic acuminis ostentandi gaudio, quam ineptae nesciocui erga Arpinatem pietati. Huic autem rei tribuendum esse existimo quod interdum viro clarissimo exciderint enuntiata atque iudicia tam tro^KTTixüi conflata, ut facilem praebuerint ansam virorum dd. recentiorum refutationibus. Speciminis eausa pauca quaedam huiusmodi enuntiata indicare hic velim: p. 266 sqq. (de „fortunis recuperatis" ad Quir. § 3), quas Marklandi argutias summo iure refutavit Gesnerus in Comm. Soc. Keg. Sc. Gott. III p. 243sqq.; p. 318—332, praesertim p. 321 annot.; p. 204 annot., ad de har. resp. § 55: „quae consilia sunt o c c u 11 i o r a, quam eius qui in concione ausus est dicere" e. q. s., quae verba postquam perverse vertit vir d.: „What designs are more secret, than those of Clodius, who in a public Assem b 1 y had the assurance to say e. q. s.," variis modis ludribrio habet „declamatorem", who made this „Blunder". Quas apinas tricasque profligavit Gesnerus 1.1. p. 283. Qui nimius ludendi amor cum magno est detrimento ei causae, cui patrocinatur Marklandus, tum vero alia est res quae non sine iusta causa vitio possit verti viro illustrissimo: nirnis enim festinanter librum suum confecit, — unde factum est, ut hic illic, inconsiderate atque inconsulte admodum, a dictione Ciceroniana abiudicentur sententiae vel loquendi formulae, quarum tarnen vir d. in aliis orationibus (iisque vere Ciceronianis) invonire potuisset exempla; sic p. 226, ad de har. resp. § 59 „quae navis umquam in and see such things as these imposed upon the World lor his Writings, what Grief and Indignation would it occasion him I" Cui respondet Gesnerus in Comm. Soc. Reg. Scient. Gotting. III p. '277. flumine publico tam vulgata omnibus quam istius a e t a s fuit?" annotat: „By aetas he probably meant Youth Bat I have not met with any instance of the Sirnple word in that signification"; cum tarnen legimus in Act. II Verr. I. § 33: „damna, dedecora, quae res patris eius, aetas ipsius pertulit, praetereantur"; p. 246 ad in Senatu § 12 „cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant" annotat: „He might have added the Quaestors too," quem iocum intempestivum refellit Gesner p. 237 „aediles cum aedilitate demum adipiscuntur ius praetextae, quaestores illud non habent: nemo autem solet abicere vestem, quam non habet." p. 308 ad de domo § 74, ubi occurrit „Montanorum" nomen: „montani, a People, in all probability of his own Creation" e. q. s. At Gesnerus p. 259 sq., indicat locum Varronis de L. L. V. p. 49,7 ubi inter se opponuntur pagani atque montani prorsus eadem ratione ac nostro loco; p. 303 sq., inconsiderate disputat v. d. de vocabulo fure, quod legitur de domo § 112; contra quem vid. Gesner 1.1. p. 263 sq. p. 333 sq. Summa iniuria invehitur in „declamatorem" qui scripserit locum de har. resp. § 6 „T. Annio devota et constituta ista hostia esse videtur"; nimia enim abreptus festinatione, locum non recte est interpretatus. Refellit eum Gesnerus p. 272 sq.; vid. quoque Hoffmann, de fide et auctoritate orationis Cic. quae inscr. de har. resp. Burg 1878 p. 8. De m e r i t i s vero, quibus ample ac Iarge compensentur haec vitia, quominus multa faciam verba, obstant et huius capitis angustiae et in primis nescioquae verecundia quae me deterret a nimiis laudibus eorum quorum me addixerim partibus. Hoe tantum velim observatum, Marklandi librum, venustissimo conscriptum stilo, aptissimum esse ad lectorum animos et permovendos et delectandos; quum praeterea non exiguae laudi scriptori debet esse, quod primus qui de nostra egerit quaestione, tot collegerit argumenta, ut, ipse licet verecunde conqueratur, nimis multa a se esse omissa atque neglecta '), revera omnem fere exhauserit materiam, ita ut recentioribus philologis qui idem sentirent, nihil reliquerit nisi paucissima quaedam, ea autem exigui momenti. Quid? Nonne videmus, ea quae et Beckius et Schuetziuset Porupius van Meerdervoort de suo addant iis argumentis quae iam protulisset Cantabrigensis, perparvi esse pretii ? ipsum denique Wolfium, inveniendi innovandique ductum amore, haud raro fuisse coactum, ut nodum quaereret in scirpo 3) ? Paucis annis post (1753 et 1754) suam sententiam Marklandi opposuit opinioni I. M. Gesner, Latini sermonis existimator vel doctissimus, qui duabus praelectionibus in üniversitate Goettingensi Ais. 1753 et seq. habitis, omnia Marklaudi crimina propulsare atque illas orationes rursus Ciceroni vindicare conatus ests). Cuius libellus non solum argumento tenus, sed ipso stilo ipsaque cogitandi argumentandique ratione toto coelo distat a Marklandi dissertatione. Quum enim Marklandus, summa omnium virium usus intentione, similior est acerrime contendenti atque litiganti, in Gesneri persona nobis fit obviam senex placidus atque serenus, qui, postquam provocavit ad familiaritatem quam cum Tullio 1) p. 358 „Had I been master of more time, 1 would have brought together a larger number of Instances of the same sort" e. q. s. 2) Aliud Marklandi meritum infra indicabo Cap. II p. '27. 3) Quae leguntur in Coinmentariis Societatis Regiae Scientiarum Goettingensi T. III p. '2'23—284. Titulum iis inscripsit Gesnerus „Ciceronis Restitut i". contraxerat studio non multo minus quinquaginta annorum '), tranquille atque submisse neque sine tristitia quadam singula adversarii argumenta pertractat annotationibusque suis refutare conatur „ea moderatione", ut ipsius utar verbis a), „quae hanc aetatem decere videatur." Yalde autein est cavendum, ne ipsa haec moderatio nobis imponat, neve, animi indulgentes affeetibus, iis occaecemur in argumentando vitiis quibus idem hic liber tantum non scatet. Etenim, licet hic illic revera refutarit impetuosum adversarium Gesnerus8), in universum disputatio eius valde est debilis atque exsanguis 4). Cum Marklandus nullum omnino verbum respondisset5) cumque eo iam pervenisset res, ut omnes fere viri dd. acquiescerent in opinione eius qui posteriore loco fecisset verba, tum, decem prope lustris interpositis, Angli sententiam suscepit atque novis argumentis rationibusque contra popularem suum defendit vir inter philologos gravissimae auctoritatis, Fr. A. Wolf6) qui A°. 1801 quatuor harum orationum 1) Gesner, Comm. Soc. Reg. Sc. Goett. III p. 230; 232: cf. 284. 2) Gesner, ibid. p. 224sq.; Wolf 1.1. p. LXXXIII. Natus erat Gesnerus 1691, obiit 1761. Erat Bibliothecarius Goettingensis. 3) Vid. e. g. p. 237; p. 246sq.; 247 sq.; 260, et ea exempla quaesupra, ubi de Marklando disputabam, exhibui. 4) Singulorura nonnullorum viri d. in argumentando vitioruin reprehendendorum infra dabitur opportunitas, Cap. III h. 1. 5) Wolf 1.1. p. XVIII ann.; cf. quoque Rück, de M. Tullii Ciceronis or. de domo sua 1881 p. 4. 6) Eundem Wolfium — „the kissing Judas, Wolf', Browning, Aurora Leigh V s. fin.; „der Wolf der den Homer zerrissen hat" lleine, Br. aus Berlin 26 Jan. 1822 — et orationis pro Marcello addubitasse fidein (1802) notissimum est (quam orationem. ut utar verbis v. d. A. Baumeister in Allgem. Deutsche Biogr. XLII1 1898 p. 745: »er gleichl'alls (?) aus eigener Initiative und aus Ueberfeineruug oder Ueberreizung seines Stilgefühls novam curavit editionem, quam illustraverat integris Marklandi notis (Latine a se conversis) et Gesneri annotatis, praeterea vero permultis observationibus quas de suo addiderat. Wolfius in hac editione aeque longe est remotus a Marklandi acrimonia ac a Gesneri moderationé, quippe cui tota res non videatur tanti, ut serio atque graviter tractetur; quae eius mens manifeste apparet ex enuntiatis qualia sunt haec: „Quidni liceat interdum illudere scriptori, ubi indignus est seria reprehensione1)!" „Kidete, patres conscripti, quidquid est vobis cachinnoruru 2)!" Vel haec: „Ipsa tota sententia putida est. Quid quaeramus de verbis singulis3)?" „Mihi religio est, hanc scabiem tangere4)." „Yere enim Aristoteles öixit suyóé$ fort to tov? ewideis tüv '/.éyuv Atxv è&T&Zeiv" 6). Non autem mirum, quod res, quae iam conclamata videbatur, Wolfiano nomine sustentata denuö tune aciem virorum dd. in se verterit: nee deerant mox qui opinioni Marklandianae a Wolfio probatae iam et ipsi ex animi sententia adstipularentur. Immo, per totam priorem huius saeculi angriff"); quin etiam de unius Catilinariarura (II vel 111) in serraone cotidiano dubitasse dieitur auctoritate. Drumann, Gesch. Roms V p. 470: „Schon 180-2 schrieb Eiuhstadt, eine der vier [Catil. Reden] müsse die höhere Critik beschafligen, Jen. L. Z. 1802 no. 220, und Wolf ausserte, eine der mittlern sei verdachtig." — In neutra re cum eo facio. 1) Wolf, 1.1. p. 342, ad de har. resp. § 25. 2) Wolf, 1.1. p. 313, ad de har. resp. § 5. 3) Wolf, 1.1. p. 358, ad de har. resp. § 37. 4) Wolf, 1.1. p. 348, ad de har. resp. § 29. 5) Wolf, 1.1. p. 384, ad de har. resp. § 57. Qualia sicui nimis veheinenter esse enuntiata videntur, rnonituin eum ego velirn, longe diversuin fuisse orationura nostrarum contextura quem legebat Wolfius, ab eo qui est in editionibus recentioribus. Etenim, optiinus qui nobis adest codex, Parisinus 7794, in lueem nonduin erat protraetus; vid. infra cap. 11 init., ann. 2. partem in duo tanquam castra divisi erant viri dd., ut ex hac apparet tabella : •yvijiTt patrocinabantur et alii et Weiske, Savels, O. Muller, Hand, Stürenburg, Drumann, Lucas, Klotz, Bahr, C. Fr. Hermann, C. H. Frotscher, Niigelsbach >); voieix? agebant causam e. g. Beek, Schuetz, Beier, Madvig, Bernhardy, Ambrosch, Orelli 1826 et 1836, Haase, Zeyss, Freund, Nobbe, Niebuhr, Reisig 2). Ex quorum numero qui ipsis verbis atque data opera de nostra egerunt quaestione, sunt fere hi: Beek 1807, qui in Excursu Critico (Ed. Cic. IV 4 p. 612—627) repetit fere Marklandi et Wolfii argumenta, paucis ad Gesnerum refellendum adiectis; Weiske 1807 (Ciceronis oratt. XIII selectae, p. VI—XIV) de duabus praesertim post reditum habitis et de Marcellina agit; qui eo quod ipsas hasce orationes in corpusculum receperit orationum select ar urn, ostendit non multuni se tribuere iis argumentis quae ex stilo atque arte oratoria petuntur quibusque solis magnum inesse momentum infra demonstrare ego conabor 8). (Cap. III). S c h ü t z 1816 qui (Proleg. in Ciceronis quae vulgo feruntur orr., Ed. Cic. VIII 3 p. III sqq., apprime p. XXV— XXX) paucissima quaedam hac de quaestione affert, cum p. X omnino lectores ad ipsum Wolfii librum ablegare maluerit, 1) cf. Lahmejer, 1.1. p. 7 sq.; Rück, 1.1. p. 6sq. 2) Lahmeyer, 1.1. p. 4sq.; Rück, 1.1. p 5sq. cf. quoque Bakius, Mneiri. VI, 421 sq. 3) Simili ratione ante Marklandum non crat veritus una atque eadem editione tanquam orationes select as complecti Milonianam egre- giam orationera nostrasque „post reditum" quae vocantur declamationes vir d. Heumannus in libro: „Ciceronis orationes pro Archia, in Catilinam, post reditum, pro lege Manilia, pro Milone, emend et illustr. a Cph. Aug. lleumanno, Isenaci 1735. quam excerpere illum; quam compendiariam disputandi viani iniit et Nobbe in editione sua. Primus autem, qui post Wolfium sit ausus singulari atque integro libro nostrarum orationum suscipere patrocinium, fuit Savelsius 1828 (de vindicandis Ciceronis Y orationibus, Colon.). Hic autem vir d. tria sibi demonstranda proposuerat (p. VI): primum a Cicerone revera scriptas esse orationes de argumentis quae nostris orationibus pertractentur; alterum inde a Ciceronis aetate usque ad Prisciani tempora constanter ab omnibus easdem quas nunc habeamus, orationes pro Ciceronianis habitas atque laudatas esse, t e r t i u m in ipsis orationibus nihil inesse quod Cicerone sit indignum. — In his repetit fere argumenta Gesneriana. In singulis autem locis percensendis ita deinde versatur, ut eos tantum tractet (p. XXI) qui a Beckio ut vitiosissimi notati sint. Hinc vero factufn, ut perpaucas tantummodo quasdam in examen vocet locos eosque haudquaquam praecipuae difficultatis; quod autem pollicitus est (p. XXI) brevi tempore commentarios in singulas orationes sua opera prodituros, in quibus ne tenuissima quidem suspicio neglecta esset, hoe promisso non stetit vir doctus') (Edidit enim orationem tantum post red. in Senatu 1830, quam comparare mihi non potui). Drumannum deinde 1835 (Gesch. Roms II p. 331; V p. 471—474) quum ea fere proferat argumenta quae apud posteriores quoque originis Tullianae defensores recurrant, numeri tantum causa hic nomino; hoe unum observatum velim, non fuisse opus ut tantum insumeret laborem vir d. ad refellendum Wolfium, quum ab ipsis adversariis conce- 1) De industria Lahtneyeri p. 7, '2 liic utor verbis, ne cui videar nimio partium studio abreptus esse in iniquain erga adversariura sententiain. datar satis antiquas eas esse orationes, ut in rebus historicis pro testimoniis laudentur atque adhibeantur fide dignis; quam unam rem spectasse scriptorem historicum consentaneum est. Lucas 1837 cuius libellus (quaestionum Tullianarum specimen, Hirschb.) ad manum non mihi erat. Klotz 1839 (Cicero's Reden III p. VII, cui errore typographico inditus est numerus VIII, et in annot. ad nostras orationes), quem, quum in singulis tantummodo versetur locis defendendis atque tuendis, in sequentibus suo subinde laudabo loco. Paulo fusius disputandum erit de v. d. Lahmeyer 1850 et ob magnam qua inter philologos floret auctoritatem, et quoniam aptissimus illius est libellusqui in errorem inducat lectorem imprudentem, cum accuratissima qua conscriptus esse videtur diligentia, tum vero doctrinae copiis amplissimis, quibus usus libeialissime locorum laudatorum diluvio eum submergat ac tantum non perdat. Cui viro d. tam firme est persuasum, Ciceronis esse orationem de har. resp., ut hiulco liaec profiteatur ore (p. 65): „Verum enimvero ex sobria totius caussae pertractatione patere vidimus, nihil certius stare, quam in nostra quidem oratione nomen Ciceronianum; quaecunque prolatae erant offensiones, evanuerunt diligentius exploratae; omnia omnino, quae aliquid probare possent, pro Cicerone pugnare intelleximus, ita quidem, ut, etiamsi, omnibus deletis testimoniis externis, sola coniectura orationis auctor iam assequendus demum esset, ne sic quidem nos ullo modo de uno designando Cicerone dubitaremus." Iamque videamus oportet, cuiusmodi 1) Cui esl titulus: „Orationis de haruspicum responso habitat» originein Tullianairi defendit Gust. Lahmeyer, Gott. 185U.*' sit sobria illa totius causac tractatio, quam adhibuisse se ipse testetur vir doctissimus. Atque primo quidem loco observandum est, g r a v i t e r munere suo perfungi Lahmeyerum, cum gravitate eum vituperare adversarios, grav i t e r denique nova eum afferre argumenta (ea autem non aeque semper gravia); quid enim? haec ipsius sunt verba (p. 19): „Gravitas iudiciique severitas, quae in vita quotidiana nonnunquam remittitur paululum, in Scientia certe semper servanda est." Cuius tarnen ipsius gravitatis vere Germanicae nonnunquam fit immemor v. d., e. g. ubi, magna credo commotus indignatione, exclamat eam criticae artis rationem qua utatur Wolfius, „ebrio potius quam sobrio numine regi videri" (p. 37 sq), vel ubi in vitium fertur gravitati ex diametro ut aiunt oppositum, pusillum dico animum atque sordidum; eo enim delabitur vir eruditus ut (p. 6, 4; 34, 5; 37, 1; 49, 1) singula enumeret atque computet errores vel vitia quae in Wolfii, Beckii, Schützii Latinitate obviam sibi essent facta 1). At graviora habemus quae afferamus contra virum gravissimum 2). Primo igitur loco exemplum exhibere velim sobrie critices factitandae rationis Lahmeyerianae; pagina enim 34 agit de loco de har. resp. § 22 ubi in codicibus coniunctim leguntur tria verba atque formulae (n i, h a u d s c i o a n sine „non", a e d i 1 i pro a e d i 1 e), quae, ut prorsus abhorrent a Ciceronis loquendi usu 8) ita levissima quadam immutatione 1) Subsimilia invenimus apud Rueckium, p. 49. 2) Qui inayno semper et ubique cum contemptu loquitur fle Wolfii „altiore" quae vocatur artis criticae exercendae ratione. 3) Accuratiore codicum studio post Lahmeyori demuin instituto aetatem, apparuit, coniunctionem n i non recte olim a Ciceronis abiudicatam esse dictione, occurrere enim eam vocularn Verr. III 135- (cum coni. praes.); ibid. 132; 137; 149; IV 55; V 141; Pis. 71; Phil. XI 27; XIII 13 (cum facillime in optimae notae Latinitatem possunt converti; at viri religiosissimi animo haerebat scrupulus ne id adhiberet remedium (vehementissimum scilicet!) quod unicuique statim occurrit — et quod revera adhibuerunt editores recentiores — ut mutaret n i in n i s i, ut insereret non post „haud scio an" vel legeret „haud scio num", ut denique rescriberet aedile1): leniorem ille excogitavit medelam: totam enim sententiam: „quod ni tu Megalesia illo die spectare voltiisses, haud scio an vivere nobis atque his de rebus iam queri liceret. Vis enim innumerabilis incitata ex omnibus vicis conlecta servorum ab hoe aedile religioso repente e fornicibus ostiisque omnibus in scenam signo dato immissa inrupit" tanquam glossema delendum esse censet. Quae violentissima „emendandi" ratio et per se spectata vitiosissima est magisque lanii personae conveniens quam g r a v i s philologi, et nostro loco tam longe abest ut ex omnibus nos extricet difficultatibus, ut novas statim nobis pariat molestias; etenim, si legimus: „Quos igitur haruspices ludos minus diligenter factos pollutosque esse dicunt? eos, quorum ipsi di inimortales atque illa mater Idaea te, te, C n. L e n t u 1 e, cuius abavi manibus esset accepta, spectatorem esse voluit. Tua tum, t u a, C n. L e n t u 1 e, eadem virtus fuit, quae in privato quondam tuo proavo," imperf.); Gaec. 45; Sest. 82; Pis. 55; Scaur. 45; Phil. XI 2G (cum plusquamperfecto). 1) Aeque religiosum se praestat e. g. p. 36 sq. (ad de har. resp. § 33), ubi traditum illa in ista, p. 44 (ad § 12) ubi ac in vel quominus mutet, obstat nimia prudentia ac circumspectio; pnsteriore auteiri loco sic del'endere studet voculain traditain: „apparet ac ferme idem significare quod vel." Cf. quoque h. 1. Cap. II. ineptissime, una tantum interposita linea, iterata legitur ad Lentulum apostrophe. Ita ut, recepta Lahmeyeri emendatione, una litura delenda essent verba [tua, Cn. Lentule]. Quura autem v. d. contendat (p. 38), nihil probari iis argumentis VVolfianis, quae versentur in erroribus peccatisque historicis, Cicerone indignis, quae in orationibus nostris deprehendantur, in ratione grammatica, in logica sententiarum veritate, in elegantia et ceteris virtutibus rbetoricis, in charactere qui dicitur Ciceronis proprio, in rationibus denique generalibus, omnia aspernatur atque neglegit quaecunque uni versa disseruit Wolfius, ut ad singulos locos accedat diiudicandos. Haec igitur disputationis Lahmeyerianae pars primaria maximique momenti; at quantopere expectationem nostram fallit vir d.! Ne de perversa argumentandi ratione hic loquar, qua usus (p. 55 sqq.) magnum congerit diligenterque comparat numerum sententiarum atque enuntiationum ex orationibus vere Ciceronianis, quae in ore. de har. resp. repetitae occurrant; non enim vidit vir d., minime hoe pro sua facere causa, quoniam et imitator versutus assidua lectione et meditatione eandem facultatem potuit assequi1); — exempla pauca indicare velim eius rationis qua refutare conatur Marklandi Wolfiique crimina. p. 49 sq. inusitatam atque inauditam coniunctionem verborum „germanitatis stupris" (§ 42)2) defendit allato loco 1) Ut recte monuit Hoffmann, 1.1. p. 19. Similiter p. 54 t«psfjjt-re/c annominationesque quae frequenter in nostra occurrunt oratione, I.ahmeyero iudice praebent yv*iriir*iTo<; inilicium, quura libentissime eo ornamento uti soleat Tullius; — at declamatoribus quoque liuiuscemoJi elegantias fuisse in deliciis apparet et ex aliis innuineris deelamationibus et ex ea quae inscribitur „antequam iret in exilium". Vid. quae hae de re disputavi Cap. III § 2. 2; Ubi Lambinus proposuit: „in domesticis germanisque stupris Milon. § 73: „Cum sorore germana nefarium stuprum fecit." Quasi aut Wolfius non intellexisset Iocum, aut notissimorum in Miloniana verborum fuisset immeraor! cf. Markl. p. 391. Non h. 1. opus est explicatione, sed locis parallelis e quibus appareat, Latinam omnino hanc esse verborum coniunctionera. p. 43 sq. male defendit verba „odio severitatis" (§ 5). p. 50 verba „reditus gratiae" (§ 52) >), pro quibus expectaveramus „reditus in gratiam", doctissime eum Savelsio (p. XXXV sq.) ita explicat, ut „gratiae" pro genetivo qui dicitur subiectivo sit habendum: quasi Wolfius Lahmeyeri egeat praeceptis instructionibusque in re vel pueris notissiraa! p. 44 voceru „virili" (§ 8)2) in qua oranes docti haeserant interpretes, elegantiae ac venustatis causa esse additam contendit vir eruditus. Quae leguntur p. 45 infra (§ 61), provenerunt e Wolfii p. 389 verbis a Lahmeyero male intellectiss). Idem enim uterque vult. p. 47. Incredibilia quaedam exhibet do loco „duobus inceptis verbis" (§ 1)4); postquam enim statuit, Wolfium ex- nest volutatus"; Graevio indice h. 1. germanitas valet i. q. „germanae sororesut „matrimonium" nonnunquam — uxor, „servitia" interdum valet „servi". cf. Liv. 40, 8 „Germanitatis memoriam"; Apul. Met Vc»7 „ipsa fallacie germanitatis inducta», quales looi disertiores mihi quidem videntur quam est is quem attulit Lahmeyerus. 1) „Reditus in gratiam" legitur prov. cons. 47, Mil. 88; ad Att. II 3. lam audiamus Gesnen, p. 282 defensionem loei; „Nonne apud llorat ï u m „Pnsca redit Venus"? Nonne gratia hic est mntuus amor, cuius reditus potest intercedere"? - Qua viri illustriss. „defensione" mihi q„idein minime probatur loei integritas. 2) De quo loco cf. Markl., p. 334sq.; Gesner 273 sq. 3) Locus autem Phil. III 3 quem alTert Lahmeyer, nullius est pretii. 4) De quo loco vid. Markl., p. 332; Gesner 272; Wolf 323. pectasse „vix duobus verbis prolatis" etc., sic pergit: „At noluisse hoe Cicero dicere videtur, siquidem ex simplici, qualem adhibere decet, verborum explicatione elucet, nullirm potius omnino vocabulum integrum ab eo pronunciatum esse, sed tantummodo incepisse eum duo ac voce attigisse h. e. fortasse litteras eorum initiales protulisse, ut si in alia re dixerit V. C. pro „Videant Consules"" (! ?) Quae mihi quidem merae videntur nugae. — De re cf. § 7: „voce tantum attigi legum initium" e. q. s. p. 47 sq. Male defendit verba § 11 : „domum meam ne una quidem attigit litera religionis" (pro „de religione", id quod postulat Markl. p. 336; cf. Cluent. 184: „in quibus tabellis de f u r t o littera nulla invenitur')"). Non hic locus desiderat interpretationem — quam tamen praebet Lahmeyerus — sed locos qui dicuntur parallelos ex orationibus vere Ciceroriianis; nam nullius, ut fert res, simt pretii verba ex oratione quae aeque est subdititia de domo § 128 „unum ostende verbum consecrationis." p. 50. Infelicissime explicare atque tueri conatur Lahmeyerus locum graviter corruptum § 62 „cum quibusdam multis metuendisque rebus" 8). Paucissimis deinde perfungi possum de v. d. P o m p e van Meerdervoort, qui in dissertatione cui est titulus „annotationes ad orationem quae Ciceronis fertur de har. responsis" (qua 1850 in nostra Universitate doctoratus sibi 1) Longe diversa omnia sunt loco ad Fam. I 1, quem aflert Gesnerus, ubi legimus „calumniam religionis." 2) Quo loco aut cum Madvigio (Adv. Crit. III p. 142) legendum „quibusdam inonstris multis metuendisque [rebus]", aut cum Muellero „quibusdam monstris metuendisque rebus" (cf. Ov. Met. XV 24), aut denique crux collocanda ante „multis" (pro qua voce Mommsen prop. „invisis"). 2 comparavit gradum), praeter Marklandi et Wolfii argumenta vehementer sibi probata, non pauca profert nova crimina a se excogitata atque addita1); (leguntur aatem p. 41—87). Quum vero iam v. d. Hoffmannus totum hunc libellum satis accurate tractaverit eaque qaae reprehensione digna sibi essent visa, refutaverit, ego me rei satisfecisse existimabo si speciminis causa pauca quaedam viri doctissirai exhibuerim enuntiata atque iudicia. p. 52 (de § 8) „ante vocabulum f a s" inquit „requiritur negatio ad significandum nulli viro licuisse adspicere Bonae Deae sacra; aliter enim prorsus inepta foret additio particulae „ne quidem"." Ex quibus verbis apparet, vim particularura „n e quidem" prorsus fugisse virum d.: etenim addita ista negatione, quam requirit Meerdervoortius, sententia oritur a contextu alienissima. p. 43 graviter accusat verba § 2 „sine suo vultu consistere"; „ineptissimum est" inquit „hoe sine vultu." At, locum non intellexisse virum d. et quivis videt, et demonstrat Hoffmannus p. 12. p. 53 ignorat v. d. (disputans de § 10 „praemonere de scelere ac furore") vocem sceleris nonnunquam plane idem valere ac „impietas", „animus scelestus", ut e. g. Sest. 4; 14; 22; 53; Catil. I 8; II 11; 25; cf. Verr. V 161; Cat. I 15; III 4; Pis. § 26 c. 12. p. 76 incredibilia quaedam legimus. Existimat enim Meerdervoortius, § 43 C. Graccho magnitudinem animi falso esse tributam, quum magni animi fuisset non tam expetere poenas mortis fraternae, quam ignoscere interfectoribus et operam dare, ut oblivione obruatur id facinus. p. 58 quod „deterrendi" verbum (§ 18) sensu „a sen- 1) cf. Hoffrnaun, 1.1. p. 4. tentia vel proposito avertere aliquem" a Cicerone de personis tantum adhiberi putat, ignorasse videtur locos Tullianos quales sunt Tusc. I 91; ad Fam. V 12, 1. (Hoffmann p. 15). p. 75 Negat vir d. (ad § 57) ingenium ipsum dici posse „praestans"; in homines enim, ingenio praeditos, potius hoe convenire epitheton. At pro Lig. § 1 legimus: „1'ansa, praestanti vir ingenio", de fin. II 16 „homines praestantissimis ingeniis". Etc. etc. Nihil iam obstat opinor, quominus ex animi sententia adsentiamur Hoffmanno ubi dicit (p. 18): „Meerdervoortium susceptum opus male sustinuisse atque nihil omnino profecisse, sed quod doctrina et ingenio non potuerit, audacia et temeritate compensare conatum esse." Neque vero multo maioris est pretii ipsius Hoffmanni libellus cui est haec in fronte inscriptio: „De fide et auctoritate orationis Ciceronianae quae inscribitur de har. resp. Burg 1878." Qui vir d., postquam sibi persuasit ea crimina quae intenderint Wolfius et Marklandus, iampridem esse diluta a Gesnero Lahmoyeroque, de iis tantum disserit argumentis quae ex propriis doctrinae copiis deprompserat Meerdervoortius, cuius permultas redarguit vanas criminationes, muitos reprehendit errores, haud pauca indicat mendacia, complures denique refutat argutias atque subtilitates arcessitas. Id quod — ob adversarii nempe levitatem — facit et aptissime et promptissime; at ubi proprio marte nonnulla profert, in miras quasdam hic illic delabitur ineptias; sic serio contendit, revera Ciceronem esse orationis de har. resp. quae ad nos pervenerit auctorem, quoniam declamator „maximam partem earum rerum, quibus i u r e offensi sunt adversarii, non commisisset, sed in compositione accuratior, in referendis rebus et factis copiosior, in elocutione elegan- tior fuisset" (p. 20)'). Qualia refutatione iam non indigent opinor. Ad eum veniamus virum d. qui postremo data opera nostrara tractavit quaestionem: Rueckium dico („De M. Tulli Ciceronis ore. de domo sua ad pontifices, Monachii 1881) de quo non raultis opus erit verbis, quum longe maior libelli eius pars versetur in singulis orationis de domo locis emendandis; multus autem est in refutandis coniecturis atque emendationibus quas proposuerat v. d. Lange (in libello „Spicilegiuni criticum in Cic. or. de domo 1880 — qui totam nostram ne verbo quidem tenus commemorat quaestionem). Praecipuum vero Rueckii mea sententia est meritum, quod multis allatis locis ostenderit (p. 12—37), nonnullorum vitiorum a Marklando Wolfioque reprehensorum culpam in librarios esse conferendam; id quod apparuit postquam codicis Parisini 7794 (ab Halmio in lucem protracti accurateque collati) lectiones publici sunt factae iuris. Multi enirn loei corrupti et huius codicis ope et vero Gemblacensis, in integrum sunt restituti2). — In Marklando vero Wolfioque refutandis non admodum feliciter versatus esse mihi videtur v. d.; e. g. § 22 male suspensum infinitivum „gratulari" defendere studet (p. 50) allatis quinque locis ex.... Caesaris de bello Gallico! s) 1) Similia exhibet Rueckius p. 52. 2) Vid. Lange, 1.1. p. 3. Cf. infra cap. II ann. 2. 3) Perversum huno rnorem, defendendae dictionis nostrarum orationiim collatis aliorum scriptorum verbis, instituit Gesnerus p. 282 (ubi versiculum quendam affert Horatii, vid. supra pag. 16); p. 275 (ad de har. resp. § 26), ubi textum traditum defendit allatis duobus locis e Silio et Seneca desumptis. Cuius rei apud Gesnerianos recentioreï — ut imitatores magnorum virorum ad vitia praesertim eorum aeeedere solent (Cf. Ginguéné apud Moore, Life of Byron p. 198 b; Schopenh. S. W. IV p. 02; cf. Ilor. Ep. 19, 17 : decipit exemplar vitiis imitabile!) —complura inveniri § 30 et 63 absonam verborum repetitionem tueri conatur (p. 56) alio allato Caesaris quodam loco; § 102 textuipatrocinatur tradito collatis locis quibusdam Livii et Caesaris — qui sciptor magnopere in deliciis esse videtur viro d. — Deinde vero in afferendis ex ipso Cicerone locis parallelis saepius doctiorem se praestat quarn acutiorem: § 26 miram locutionera „ex ore impurissimo Sex. Clodii rem frumentariam esse ereptam" defendit (p. 57) coll. Phil. II 68 »tu illarum aedium dis penatibus os impurissimum ostendere?" V 20 „in me absentem orationem ex ore impurissimo evomuit." Quasi vero Wolfius haesisset in verborum coniunctione „os impurissimum", non vero in perversa metaphora: „rem frumentariam eripere ex ore impurissimo"! Subsimilia autem exhibet p. 58 (de § 60); p. 61 et alibi. Si denique transimus ad ipsam nostra'm aetatem, videmus, omnes fere hodiernos viros dd. in eam reccidisse opinionem quae valebat autequam Marklandus utilissimo suo conscripto libro primam de nostris orationibus moverat suspicionem: etenim, opinio hodie inter philologos tantum non est communis, omnes hasce orationes Ciceroni revera esse vindicandas, neque tam gravia esse ea quae contra earum yvy!Tx possint afferri, ut iure a summi abiudicentur oratoris nomine. Sic Hofmann, Ausgew. Briefe von Cicero I5 1884 p. 77 et 82 orationem p. red. in Senatu tanquam vere laudat Ciceronianam. Merguet, Lex. zu den Reden des Cicero omnes nostras orationes pro genuinis habet. possunt exempla. Mihi autem persuasum est, unumquemque auctorem veterem ex se ipso explieari debere (of. v. cl. v. Leeuwen, Enchir. dict. lip. p. LXXIj, praecipue autem si tot eins supersint scripta quot ad nos pervenerunt Ciceronis. Mommsen, Röm. Gesch. III p. 308; Röm. Staatsrecht passim. Teuffel, Röm. Lit. Gesch.5 1890 I p. 328. Cf. autem Cap. III § 5 h. 1., cf. e i u s d e m Studiën u. Charakteristiken 1871 p. 313 sq. („Cicero; Leben; Charakter") ubi nullam omnino nostrae quaestionis inicit mentionem. Boissier, Cicóron et ses Amis9 1892 p. 14 (de loco ad Att. IV 1): „quoiqu'il ne s'adresse qu'au fidele Atticus, on croit entendre un écho des harangues solennelles qu'il vient de prononcer au sénat et devant le peuple"; p. 64 et 223 or"1. de domo tanquam Ciceronianam affert. Idem, la Relig. rom.4 1892 I 54 et 63; II 401 orm. de har. resp. tanquam Ciceronianam laudat. Fustel de Coulanges, la Citó Antique' 1893 p. 21; 29; 56 (ter); 67; 109; 118 orationem de domo pro genuina affert („pro domo" ut ipse scribit v. d.); p. 36; 113 orni. de har. respons i s, ut exhibet vir d.). Laubmann passim in Annot. ad Cic. oratt. in Edit. Halmiana (Berol., Weidm.). Schanz, Gesch. d. Röm. Litt. 1890 l1 214: „In neuerer Zeit ist man von dem Yerdammungsurteil ziemlich allgemein zurückgekommen." Denique pauca quaedam proferre velim verba v. cl. Huebner, quae leguntur in „Deutsche Rundschau" XXV (apr. 1899) p. 112: Jedes Wort über diese jetzt vergessene Controverse ist zu viel; kein Urteilsfiihige^ mehr zweifeit an der Echtheit aller jener Reden." Quae inter viros dd. consensio tantum abest ut me deterreat quominus patrocinium suscipiam causae desertae relictaeque, ut e contrario tanquam stimulus mihi sit ut denuo intricatissimam hanc philologis propinem quaestionem, neque vero id instinctus reprehendenda quadam audacia vel etiam contumacia: penitus enim sentio quantum intersit inter meam quantulancunque eruditionem et amplissimam copiosissimani eorum virorum doctrinam, quibus bic ego obloquar; sed hanc unam ob causam quod firmam persuasionem, spurias esse has orationes, quam accurato atque diligenti mihi contraxissem studio cum harum ipsarum tum vero Ciceronis orationum, nullo modo potuissem abicere. Quum enim mihi viderentur et ipsae orationes per se spectatae pessimae esse notae (vid. Cap. III), et ea „testimonia" quae ex antiquitate ad nos pervenissent perexigui esse momenti (vid. Cap. IV), et denique argumentationes quas adhibuissent rijg yvviviQTviTos defensores, longe aberrasse a scopo suo, quippe quae omnino non valuissent adversariorum refutare atque refellere crimina, operam me non perditurum arbitrabar si denuo totam quaestionem pertractarem iterumque ea proferrem argumenta — quibus pauca quaedam de meo addidi, quae facile a peritis iudicibus dinoscentur ab iis quae priores attulerant — quae favere viderentur Marklandi opinioni quae explosa iam putaretur atque conclamata. Quum autem perbene intellegam, in quam difficili quamque intricata verser quaestione '), rei me satisfecisse putabo si: 1) Quas difficultates recte hisee verbis indicat v. d. Bahr, Gesch. d. Röin. Litter. II 1845 p. 276: „Indessen wird man sich aber auch das Gewagte, das insbesondie im Widerspruche init den bestiimnten ausseren Autoritaten des Alterthuins, welche fiir die Aechtheit dieser Heden sprechen, liegt, 1°. verecundia ia quae hac in re me decere videatur suspicionem tneam pronuntiaverim argumentisque probaverim ; 2°. denuo virorum dd. aciem derexerim in hanc disquisitionem, quae — pace hoe sit dictum viri cl. Huebner — nondura ad finem perducta inihi quidern videatur. sowie die grosse Unsicherheit und das Schwankende, das in den wider die Aechtheit der Reden in spraclilielier wie in sachlicher llinsicht vorgebrachten Gründen liegt, keineswegs verhehlen dürl'en," u. s. w. CAPUT SECUNDUM. Antequam transeam ad ipsa argumenta enumeranda quibus fretus de nostrarum orationum auctoritate dubitare quis possit, unum inserere velim caput, ut indicem atque demonstrera, longe aliam esse harum oratfonura formarn atque speciem in recentioribus editionibus ac fuerit olim. Quum enim W o 1 f i i aetate nondum in lucem essent protracti codices neque Parisinus 7794 (quem nostro tandem saeculo excussit H a 1 m i u s) neque Gemblacensis '), quorum uterque longe iis praestat codicibus — magna ex parte „deterioribus"2) — qui soli Markiando Wolfioque erant noti, non est mirandum, illos viros dd. haud raro graviter vituperasse eos locos in quos — vera lectione ex optimis illis eruta codicibus — nulla iam iusta cadat reprehensio s). 1) Vid. Cap. I p. 20. Mediceum atque Vaticanum pessimae notae esse codices, testantur et alii et v.d. Muellerus in ed. Teubn. p. CXIX. 2) Vere autein ii deteriores, non eo sensu, quo saepius contunieliose hoe notnine induant liaruin rerum iudices periti eos libros manuscriptos in quibus optimae inveniantur lectiones. Qua de re adeatur v. cl. Hartman, Anal. Xenoph. I p. 56—59. 3) V. cl. Huebner in „Deutsche Rundschau" XXV (apr. 1899) p. 112: Accedit quod perniulti viri dd. inde a Stephano operara dederunt ut emendationibus atque coniecturis has quoque instruerent atque expolirent lucubrationes; quare perfectum est ut hodie in editione e. g. Muelleriana tanto legantur politiores atque elegantiores quam olim legerentur et in editionibus vel optimis, et in ipsis codicibus, et hercle — ut mihi quidem est persuasissimum — in ipso ipsius auctoris libro manuscripto, ut hic atque illic agnoscere vix liceat easdem omnino esse declamationes. Ut enim in omnibus scriptoribus Graecis atque Latinis quorum libri ad nos pervenerunt, ita in hisce orationibus innumeri et ante Marklandum et post illum magnae auctoritatis philologi') summam adhibebant industriam ut locis hiulcis supplerent voces omissas, ut in vocum perperam adhibitarum locum substituerent alias quae melius quadrarent in sententiam, ut eam adderent interpunctionem quae planiorem redderet significationem, ut denique singulis locis nonnullis praefigerent cruces asteriscosve, qui monerent lectorem vitium ibi subesse 2). „Dies Ansichten (sc. Marklandi Wolfiique) beruhen . . theilweise ... auf falschen Lesungen des Textes." ld quod dernonstravit Rueckius libelli sui pp. 12—37. Cf. Iloflmann, 1.1. p. 9: „Nam etsi ipse [Wolfius] profitetur, sese inagnopere elaborasse, ut contextum sibi constitueret puruin atque integrum, tarnen defuit praeclarus ille codex Parisinus, quo collato ab llalmio atque diligenter excusso cognitum est, accusatores saepissime librariorum vitia et maculas frequpnti usu aspersas tanquam auctoris peccata vexasse." 1) Neque ii tantum viri dd. huic rei studebant, quibus haruiri orationum origo Tulliana pro certo constaret: iinmo ipse Marklandus ipseque Wolfius nonnunquam locis corruptis subveniebant inanumque iis admovebant medicatricem (e. g. Marklandus de domo § 117; 131 ; Wolfius in Senatu § 4; de domo t; 131; ad quir. § 5; de har. resp. § 41; Schütz, accusator is quoque (vid. cap I p. 10) de har. resp. § 29 et alibi; de singulis hisce locis vid. infra), atque id eo eventu, ut eoruin emendationes nonnullae in recentissiinas quoque sint receptae editiones. 2) Magnam huic rei attulerunt utilitatem et alii viri dd. et apprime Hal- Non autem sine iusta causa expectet quis, omnes locos ubi textus nobis sit traditus vel plane corruptus vel dubiae saltera lectionis, ab eo cui persuasuru sit hasce orationes esse spurias atque subdititias, in suum converti usum atque avide arripi ut novam amplamque praebeant non solum dubitandi verum etiam condemnandi materiam '). Cui inde ab initio responsum velim, minime me esse eura, qui inurbana ac prorsus turpi hae disputandi utar ratione; pro certo enim mihi constare temporis iniquitatem librariorumque incuriam imprudentiamque pariter esse grassatam in hasce orationes ac in omnia alia quae usque in hunc diem manserint veterum monumenta. Quaraobrem hac in re sequar Marklandi insigne exemplum, qui ipsis verbis manifeste profitetur — promisso autem semper et ubique stetit vir ill. — omnibus locis vel dubiis vel corruptis se stare a partibus auctoris 2) quicunque ille sit. Iamque ad singulos nonnullos transeamus locos recensendos. Sequor autem editiones Kayseri 1862 et Muelleri mius; Madvigius (Adv. Grit.); Cobetus (in Mnernos.); leep (progr. Wolfenbutt. 1862); Lange, Rueck (in libris Cap. I nominatis); H. A. Koch (progr. Part. 1808); Mommsen ; I.ehmann; Gertz; Spengel, Schmidt in I'hilol. III; XI; XX; XXIII; Rhein. Mus XIII; Ilermes V; Fleck. Ann. 1874 etc.; Muellerus in Edilione Teubneriana. 1) Non autem ei indulgebo vitio qnoil summo iure in nonnullis viris dd. vituperat Drumannus, Gesch. Homs V. p. 473: „Abschreiber utid Dolinetscher tragen die Schuld, wenn in Reden, die für acht gelten, dieCritik nachhelfen muss; bei den andren beweisen ihre Sünden, dass das Ganze von einein Rhetor stamint, und die untadelhaften Stellen bestatigen es, denn diese hat man aus den achten verlornen oder aus den übrigen entlehnt. um mit inehr Sicherheit zu tauschen." 2) Markland p. 360: „Where there is any Variety in the Reading, l will not charge any thing to this Author, but wil 1 suppose him to be always in the right, tho' in reality, even under this head too, there are several places and circuinstances that look very ill-favouredly against him." 1896, atque ita quidem ut prima hac serie (p. 28—36) eas pertractem emendationes, quas in contextum recepit vel Kayserus, vel Muellerus, vel uterque. I. Post lleditum in Senatu. § 4 „lege.... quam meus inimicus promulgavit" Lambin us; olim „quum". I b i d. „si cum hostes .... ego non revertissem" Wolf i u s; codd. „si aut hostes .... aut ego." § 13 extr. „Nam ille alter liberalitas"; in recentiori- bus edd. Lambini legitur egregia loei corruptissimi emendatio. xvt) toïi „vis consilii" ingeniose M u e 11 e r „iuris civilis prudentia." § 15 „isne quenquam, me quidem non" (sic edidit Kayser) I e e p i i est emendatio loei conclamati; melius M u e 11 e r: „is nequaquam me quidem decepit." (leep: „decepit?"). lam Lambinus et Graevius bic haeserant; pessime W o 1fius: „is me quanquam me quidem non." § 21 „iam ceterorum officia [studia] vidistis" Kayser; „iam ceterorum officia <^ac> studia Halm lenius. § 35 „qui si mihi quaestor [imperatori] fuisset, in filii loco fuisset, nunc certe erit in parentis [cum fuerit quaestor non imperii, sed doloris mei]" Garatonius violentissime quanquam non male quod ad sensum. De hoe loco cf. Markl. p. 254 sqq., quem non refutat Gesner p. 241. § 36 „Sed etiam binorum in rem p. beneficiorum" M a dv i g, Adv. II 213; codd. divinorum. § 37 .... „vitae et mortis deposcere" M a d v i g, Adv. II 214; codd. deposceret. * II. Post Reditum ad Quirites. § 1 med. „id in me.... resideret M u e 11 e r; codd. deficeret; desaeviret Gesner p. 242 non male; defigerent Hotomannus; „sententia postulat „satiaret," aut „expleret", „aut tale quid" Graevius. I b i d. „Italiamque universam memoria mei misericordiaque [desiderium] Halmius optime. § 3 „plus mihi nunc voluptatis afFerunt quam tum in incolumitate adferebant" Halm; „tum incolumitatis" codd. sine sensu. § 4 „dici vix potest,.... quid voluptatis habeat" E rn e s t i pro „habet". § 6 „permulti enim tum Metelli [aut Metellarum liberi]" e. q. s. ex Parisino editiones recc.; vulgatam inepte tuetur Klotz (ut semper). Cf. in senatu § 37 5,Metellarum filii." § 10 „^consule^ altero consule referente" Madvig Adv. III 138; „altero «c^consule^ consule referente" Mommsen, Halm, id quod voluit Kayserus quoque. § 13 „foedera reconciliationesque H. A. Koch; ,;foedera reconciliatione" codd.; f. reconciliationes K 1 o t z, Madvig, alii. § 14 „dum ego absum" Halm; codd. cum ego absum. § 20 „conservasset" M a n u t i u s pro conservaret. § 21 „qui cum custodes rei p. esse deberent'' E rn e s t i; codd. debuerunt, quam lectionem tuentur Klotz, Hoffmann. § 22 „male meritis quam optime [meritis]"; ultimam vocem omittunt 3 „deteriores", delevit Garatonius. § 23—25 Quaecunque h. 1. loco possunt intellegi, debentur coniecturis atque emendationibus virorum dd. leep, Mommsen, Klotz, Koch, Madvig, Mueller aliorum. I III. De Domo Sua. § 1 „religionum ius" Halm; vel „religionibus.... interpretandis Lange p. 14 sq.; alii alia; codd. religionibus interpretando. § 5 „cedere coegisti" Lambinus pro „cedere curasti." Si violentis indulgere liceret coniecturis qualis est L a n g i i p. 6 sq. (qui proponit: „domo et pratria [ne cura improbis boni ferro dimicarent] exturbasti" vel „expulisti") — quam lectionem summo iure improbat Ruecki us p. 14 — elegantissimae fortasse aliquando evaderent miserrimae hae orationes! § 7 „eo venerim" K. Lehmann, Herra. 1880 p. 354, Madvig Adv. III 139 pro „eo venirem". Ibid. „an ea res erat illa, de qua" Halm; nugantur codd. Yid. Mueller p. CXX. § 8 „qui statuunt.... ipsi non venire <^licere^> leep; codd. „statuunt.... ipsi non venire", quod sensu cassum; Lange p. 15: „statuerunt.... ipsi non venire"; f ipsi non venirent B a i t e r. Ibid. extr. „illi remanserunt" Mueller; senserunt codd.; timuerunt Halm ap. Rückium p. 15. § 9 „in senatu; d e n i q u e eam" C o b e t, Mnem. III p. 234, elegantissime pro „deinde". Nunc enim: „primum deinde.... denique". § 11 „propter aviditatem venditorum" Halm ap.Rueckium p. 15 sq.; varietatem codd.; „avaritiam" ia1n Graevius; ingeniosissime Madvig Adv. II 215: „pr. caritatem venditor e s miserant". Ibid. „certe senatum aliquid consilii capere oportuit" Madvig, Em. Liv.1 p. 82; Adv. II 215; „senatus potuit" codd. inepte. § 12 „et illud nativura et hoe oblatum malum" I w. Mueller ap. Rueckium p. 16; cf. § 62; „hoe delictura malum" codd. sine sensu; „hoe a tefictum malum" leep; delicatum Koch; adiectum Madvig Adv. I 18. cf. Mueller p. CXXI. § 13 extr. „ ista funesta fax" Ru eek p. 16. § 14 in. „videte nunc fuerintne partes nieae [paenej praecipuae" Klotz ; melius Lahmeyer, Philol. XX p. 504 „in ea re" pro paene. § 15 „non nulli.... illam rem ad ipsam rationem coniecturamque revocabant" Mueller; illam codd.; [illam] Ernesti; aliam Gesner, Rück p. 16; solam (= ipsam) Lange p. 18. § 18 „rem maximani fuisse summi periculi" Mommsen; summique periculi Mueller. § 19 „q uod Pompeio" Muller; c u m. codd. § 21 „atque in hoe solum inconstantiam redarguo tuam ?" Nagelsbach; neque tuam. Halm. § 23 „bellum pacatissimis gentibus" Wosenbergius ad Tusc. disp. III p. 25; obloquitur Rueck p. 19 sq. cf. iam Marklandus p. 376; Gesnerus p. 251. § 39 „Infirmas igitur tu acta C. Caesaris ?" M a d v i g, Adv. II 217; „infirma sunt igitur tua" codd. inepte. § 40 i. f. „videte hominis amentiam * * recc. edd. rectissime. § 43 in. „tam fueris, inquam, lege" Koch, Rh. Mus. XIII 284; „f tam iure quam lege" codd.; longe a Kocliianae coniecturae distant elegantia lectiones Langii p. 13 („optimo iure, tam fueris, inquam"), vel Halmii apud Rueckium p. 23 („tam iure atque lege"). § 44 „quaero enim quid sit aliud proscribere" Mueller; [proscribere] Lange p. 10; de voce „ut" cf. Rueck p. 57. Ibid. „ita enim re, et si aliis verbis, tulit" M o m msen, ap. Langium p. 6; „fecit si" codd. § 46 „et eam legem putari?" Madvig Adv. II 217; putare codd. § 48 s. f. „aut praedem [sociura] extra" e. q. s.; „praedem" Manutius pro „praedae"; „socium" ut glossema delevit Baiter. § 50 extr. „innocens ille vir" Mueller; bonis codd.; consiliariis Madvig; consularis codd. Hominem <^plenum^> facinorum Mueller; facinorum et stuprorum Baiter. § 61 extr. Lacunam indicant editores recentiores. § 62 „-j- Senatum consules vocabant"; loco desperato crucem appingunt hodierni editores. cf. Rueck p. 58 sq.; Muller p. CXXY. § 76 „illa vis non modo non propulsanda, sed etiam armanda fuisse videatur" Mueller; „emendanda" codd.; „invitanda" Mommsen; „excitanda" Halm ap. Rueckium p. 29. Ibid. c. 29 „id feci, quod omnes boni c e n s e n t im- mortalitati mandandum" Koch; „non negent" vuig.; concedent Halm; [non negentj Madvig Adv. II 221,egregio id quoque. § 78 i. f. adigobantur Halm; faciebant codd., Klotz (ut semper). § 80 in. „qui eius nomen incideris" A n t. Augustinus; Halm ap. Rück p. 29. Ibid. „quod facile potuit, - propter.... pernoctasset" Baiter; „potuit — pernoctans" vett. edd., contra codicum auctoritatem ; propter etc. Klotz, Riick p. 29. Ibid. s. f. (de hac huius § parte adeatur Rueck p. 59 sq.) „magistratuum nee rerum iudicata nee" e. q. s. Madvig Adv. II 221; res turn iudicata codd.; res iam iudicata Halm. § 87 extr. „altero praetore quiescente" Mueller; „petente" codd. P, W; ducente, dicente, detinente alii codd.; patiente Manutius, Rueck p. 30; non contradicente Garatonius. § 91 „Qui in gerenda re [publica] putabatur fuisse segnior" Halm, in sequentibus addens „re": gesta e. q. s. Verba quae proxime praecedunt graviter sunt corrupta (vis* privati hominis); vid. permultae coniecturae ap. Muellerum p. CXXVII sq. § 93 s. f. „nisi crudelitas e i u s unius temporis" M u e 1ler; ea codd.; mea Mommsen; et ea Madvig Adv. II 223; eaque Halm ap. Rueckium p. 32. § 98 „haec ornnia subire atque ita <^pati^>, ut Halm ap. Rück p. 32 sq.; „ita cum" -codd. § 100 „non monumentum v i r t u t i s" Mueller, urbis codd. Ibid. demigrandum <^mihi^> Halm. § 101 „et ab eodem exstructam" Lambinus. Ibid. „et quia illud" S p e n g e 1, Philol. XI 403; „et qui aliud" codd. Ibid. „Sp. Cassii domus ob eandem causam eversa" Baiter. § 107 pars prior post Halmii tandem Muellerique emendationes intellegi potest. Quae videantur in Muelleri editione. Ibid, ,funesta illa rogatione sua" Mueller; „una iusta" codd.; iniusta Ernesti; Rück p. 33; inusta Halm. § 117 „opus erat enim auctoritate" Marklandus p. 306; „posuerat enim auctoritatem" codd. — Emendatio palmaris. § 118 s. f. „non denique adulescentem quemquam Mueller. 3 § 122 „si omnia sollemnibus verbis, veteribus et traditis institutis aeta esse dicerem" Madvig; praeditus (pred.) codd. § 123 „si tribunus plebis verbis non minus priscis et aeque sollemnibus" Kayser; paene codd. § 125 „ad hominum timoremque" Halm. § 130 i. f. iudicium senatoriae dignitatis Madvig Adv. II 224; senatorum de dignitate codd. § 133 extr. „in patriae parricidio exsultare" K o c h; cf. Rueck p. 36; et scelere codd.; Klotz (ut seraper); excellere Baiter non optime. § 138 i. f. „quid dici, quid praeiri ius fuerit" Halm; praere P1; praecipere etc. alii codd.; praeberi Mommsen. § 141 s. f. „ab istius inflammato atque in dom ito furore" Halm; inito codd. I b i d. „Si iste f metus furore instinctus" Kayser; metu <^perterritus^> Mueller; metu <^territus^ lvoch; metu <^exanimatus> Halm ap. Ruck p. 37; mentis furore Madvig Adv. III 141, quod proxime accedit ad vocem traditam. § 146 c. 57 extr. „urbis patriae usu veile esse privatum"; patriae leep, pro „partibus" (de qua voce vid. Marklandus p. 199: „This is either Stupidity, or the Writing and Reasoning of a Declaimer in Drink ; contra quem Gesnerus p. 268: „locum qui mihi videtur inter vehementiae oratoriae specimina referendus"!) vel „patribus" ; „usu" Halm („visu" ipse leep). IV. De Haruspicum Responso. T i t u 1 u s: „de haruspicum responso" Madvig ex Asconio; de quaestione consuli possunt e. g. Lahmeyer p. 27 sq.; Hoffmann p. 7 sq. § 5 „nihil enim contra me fecit odio mei, sed odio severitatis, [odio dignitatis,] odio rei. p." B a i t e r (cum Parisino, Wolfenb.); W o 1 f i u s ad textum traditum haec annotat: „Ridete, patres conscr., quicquid est vobis cachinnorum". Male locum defendit Lahm. p. 43 sq. § 11 in. „sin scrupulus tenuissimus residere alicui videbitur" M u e 11 e r praeeunte Madvigio II 224 (aliquoi); codd. aliquis. § 16 „muniendam putar i t" Halm; putaret codd. § 17 „Quem aiebant negare ferri me posse", ex Pari sino hodie omnes; olim fer r e posse (sine addito pronomine „se"). Yid. Hoffmann p. 9 ann. 7. De loco cf. Wolf p. 331; Lahmeyer p. 41; forma „f e r r e" a Lahmevero p. 34 defenditur coll. Tusc. II § 40 „ferre non posse clamabit" (quo loco omnes hodierni inser. inimici contumeliam Baiter male. § 20 „Postiliones" Klotz; postulationes codd. § 21 „Quando aut quo scelere polluti ?" Baiter; codd. quan t o. § 22 „haud scio an vivere nobis atque queri <^non> liceret" Muller. De loco vid. Hoffmann p. 11 et ea quae disputavi h. 1. cap. I p. 13 sq. § 27 „severitatem [sacrificii] E r n e s t i u s. § 29 Lacunam subesse, ex Parisino tandem apparuit. § 36 extr. „et te ipsum tamen in periurii critnen ab eis", e. q. s. Madvig, Adv. II 225 sq.; „in periurium" (-rio W.) „et te ipsum inprime" codd. § 37 „quo ne imprudentia quidem " possit intrare" M o m m s e n. § 49 in. „tum vero elatus spe, posse se" e. q. s. G r a e v i u s; „est ratus" codd. — De formis verbi „e s s e" saepius in libris manuscriptis oniissis adeatur M u e 11 c- r u s p. XXXIV. § 54 med. „aut universus interitus aut victoris dominatus ac regnum" Madvig; „aut" codd. („et Lehmann). § 57 „deorum ignis, s o 1 i a, mensas, abditos" e. q. s. Graevius; „sollemnes mensas' olim omnes. Omnes igitur lectiones quas sapra exhibui, in editiones receptae hodiernas, tanquam vere Ciceronianae atque integerrimae ibi iam leguntur. At rei nondum satisfecisse arbitror eos viros dd., qui elegantiores venustioresque sic reddiderint declamationes nostras, detestandas olim atque omni ex parte abominandas: etenim, complures vel sic restant loei qui emendationem quam maxime desiderant. Quapropter ego, nescioqua permotus atque pellectus pietate erga ipsas hasce orationes, sollemni eas - antequam capite insequenti rogo eas imponam collectaque ossa capaci tradam urnae ubi proeul ab hominum impio conserventur exigui cineres contactu — induere velim vestitu sepulchrali omnibusque vel pulcherrimis eas decorare ornamentis gemmisque, ut sic demum comptis iis instructisque ultima facere mihi liceat iusta, nulla iam malae conscientiae exanimato compunctione. Ita autem progrediar, ut priore loco (sub A) egregias nonnullas exhibeam variorum virorum dd. emendationes, quae nondum in ediiiones sint receptae, ut deinde (sub B) paucis quibusdam meis ipsius indulgeam levissimis coniecturis. A. I. Post Reditum in Senatn. § 1 s. f. „qui patriam [ , qua nihil potest esse iucun- dius]" Halm. § 5 in. „cum lucem dispicere c o e p i s s e t i s" S p e n g e 1; codd. coepistis. § 13 „fluentibus buccis, b 1 a e s a voce et temulenta" G e r t z; pressa codd. § 17 in. [sicut eras eo tempore] Garatonius. § 27 „quid? ut agerentur gratiae" L a m b i n u s. § 33 legendum aut: „[in] hoe" (Kayser), aut „ii hoe (H a 1 m), quod longe praestat. § 36 „sed eam adaugebo" Heumannus; etiam codd. II. Post Reditum ad Qaif ites. § 8 in. „fortunam: tanto in me" Halm. § 13 in. „hic qua ntum interfuit inter me et inimicos meos!" II a d v i g Adv. III 138; „t a ntum meos:" vuig. § 18 in. „H i s ego tot testimoniis" Halm; „en" vuig. III. De Domo Sua. § 14 in. „fuerintne partes meae in ea re praecipue" Lahmeyer; paene codd.; vid. supra ad eundem locum. § 21 „qui negas esse verum quemquam ulli rei p. extra ordinem praefici?" Muellerus verecunde in annot. p. CXXII coll. Yerr. I 2; 5; V 15; 18; Sest. 22; 49; Mil. 15; 40; Phil. V 5; 15; de republ. I 6; 10 etc. § 29 „aut ut i n v i diosis amicis non crederem" Lange p. 21, coll. ad Q. fr. I 4, 2; ad fam. XIV 1, 1; VII 2,3; „i n s i diosis" vuig. § 81 c. 32 in. „si ne scriptum quidem u s q u a m est in ista ipsa rogatione" Guilielmus; Rück p. 30; cf. § 82 „ubi enim" e. q. s. —; „umqua m" vuig. § 131 „ille in curia dedicabat: Wolfius; vel dedicavit: Klotzius; dedicari codd.; „dedicari, ex gigantibus illis" L e hm a n n, Herm. 1880 p. 568, prob. Muellero. §25 „libero aditu in alteram scenam immissum" M a d v i g, vel „1 i b e r a v i" idem, Adv. III 142 n. 2; II 225; codd. liberatum. § 29 [pecunia Brogitarus per te appellatus] S c h ii t z; cf. supra ad eundem locum. leep: „per te appellatus alter. Eum putabo" e. q. s. 4 § 39 „insania matricidarum" leep; senium codd. § 41 „ipse L. Saturninus ita fuit effrenatus et p 1 a n e demens" e. q. s. Wolfius; codd. paene (de qua voce vid. cap. III § 4). § 48 „in quibus legibus inerat curiata illa lex, quae totum eius tribunatum continebat, q u o d caecus amentia non videbat" M a d v i g Adv. III 142 ; q u a m vuig. § 59 in. „Quis minus quam iste" Larabinus; ille codd. De toto loco vid. Markl. p. 226: Gesner p. 283 sqq.; Wolf p. 385; Lahmeyer p. 41 sq. § 62 „cum quibusdam i n v i s i s metuendisque rebus" Mommsen; „multis" codd.; Marklando (p. 357 sq.) iudice „multis" h. 1. valet „aliis multis"; „quibusdam m u t i s metuendisque [rebus]" M a d v i g Adv. III 142, violentius quam probabilius; „quibusdam monstris met. q. rebus" M u e 11 e r in annot. crit. B. „Equidem sic censeo" (sunt verba v. cl. II a r t m a n, Anal. Xen. I p. 277 sq.) „ea demum tamquam inutilia additamenta esse proscribenda, quae et perspicua sint, et scriptoris orationem ineptiorem languidioremve reddant; et ne hoe quidem satis firmum esse indicium, nisi simul appareat, quo consilio olim in margine fuerint annotata, quoque casu postea in textum irrepserint. Quam legern qui fideliter observant, haud inutilem scriptori operam navare poterit." I. Post Reditum in Senatu. § 10 in. „Sed fuerunt ei [consules]"; cf. § 9 consul — consulari — consulari — consulem — consul — consulibus — consul. Removeatur cacophaton. § 12 „et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus, cum toga praetexta (cf. in Pis. § 25), [quam omnes praetores aedilesque turn abiecerant] inrisit squalorem vestrum." — Non hercle ut verba inclusa dele- rem permovebar a Marklando p. 246 qui per ludibrium statuit: „he might have added the Quaestors too"; hunc enim refutavit Gesnerus p. 237. — Tota sententia elumbis, putida. At nonnihil ei accedit roboris, mea adhibita medela. II. Post Reditum ad Quirites. § 10 in. „Tribuniciis [superiores] illi rogationibus" e. q. s. coll. § 9 „superiores". — Vox male abundat. III. De Domo Sua. § 42 s. f. „[quod de me civi ita de re p. meritum iure egisse dicebant]". Librarii praecedentis sententiae epitomen ineptam inclusi. § 78 „quo vertendi [hoe est mutandi,] soli causa venerat." Delevi glossema. § 105 „Aspicite, pontifices, hominem religiosum, et, si vobis videtur, [quod est bonorum pontificum,] monete eum" e. q. s. Insulsum uncinis circumsaepsi additamentum. § 109 c. 42 in. „Quo magis est istius furor ab auribus vestris repellendus, qui quae maiores nostri religionibus tuta nobis et sancta esse voluerunt, ea, [istej non solum contra religionem labefactavit, sed etiam ipsius religionis nomine evertit". Pronomen „iste" sententiam impedit. Fortasse gravius latet vitium. IV. De Haruspicum Responso. § 2 „Potest gravioribus a me verbis volnerari quam est statim [in facto ipso] a gravissimo viro, P. Servilio, confectus ac trucidatus?" Expunxi interpretamentum. § 14 „De hoe igitur loco [sacro] potissimum videntur haruspices dicere, qui locus solus ex privatis locis omnibus hoe praecipue iuris habet, ut ab ipsis, qui sacris praesunt, sacer non esse iudieatus sit?" Delevi adiectivum quod obseurat sensum. (Olim iam G ar a t o n i u s, ut sero vidi). Absurdam esse vocem, observ. Wolfius. — Lahmeyerus p. 44 sq.: „Sacro valet i. q. tanquam sacro; quamquam minime opus est adiecta illa voce". Perversissima haec verborum traditorum defensio subsimilis est ei rationi qua p. 44 tueri conatur vocem a c (§ 12): „apparet ac ferme idem significare quod vel." Cf. Cap. I p. 14. § 37 med. ,,quod quidem sacrificium ante P. Clodium nemo omni memoria violavit, nemo umquam adiit, [nemo neglexit,] nemo vir aspicere non horruit." Voces „nemo neglexit" perverse collocantur inter adeundi aspiciendi verba. Aut delendae, aut collacandae post „nemo .... violavit". § 39 „tu, cum .... servos concitas, cum sacra ludosque conturbas, cum uxorem sororemque non discernis, [cum quod ineas cubile nod sentis,] tum baccharis" e. q. s. Inclusi additamentum ridiculum ineptum. § 42 „Hic vero, de quo ego [ipse] tam multa nunc dico" e. q. s. — Pronomen carere sensu, vidit Markland p. 335: „There does not appear any manner of occasion for the Emphatical word ipse in that place". Audiamus defensorem, Lahmeyer p. 49: „ut iam iure monuit Klotzius, idem significat quod ubivis, oppositionem, et hoe quidem loco eam, quae inter eos, qui tum rempublicam gubernabant, interque Ciceronein intercedat." Quae verba explicet qui possit, ego non expedio nee talibus de sententia depellor. CAPUT TERTIUM. Hoe capite argumenta quaedam cum lectoribus communicabo, quibus fretus non sine iusta causa (ut mihi quidem videtur) dubitare quis possit de nostrarum orationum origine Tulliana. Antequam autem transeam ad locos nonnullos percensendos, commonefaetum velim lectorem, mea sententia non tantum esse pretium earum argumentationum quae versentur in singulis enuntiatis, sententiis vocabulisque pertractandis quantum vulgo existimetur. Persuasum enim mihi est, nunquam talibus locorum vitiosorum enumerationibus vel accuratissimis prolixissimisque rem posse provehi ultra illos terminos qui contineant id quod sit probabile vel veri simile, nequaquam vero eas valere ut constituant opinionem firmam omnique ex parte exploratam, nisi tamquam fundamentum iis succreverit atque accesserit sensus quidam interior qui tanquam ex altiore suggestu hasce diiudicet res. Qua in re pro me faciat verba v. cl. Hartman qui in capite „de Agesilao libello" (Anal. Xen. I p. 247 sqq.) et alia exhibet quae huc pertineant et haec: „Semel iterumque in praecedentibus, ubi de aliquo loco iudicium ferebam eiusque sermonem enuntiationemque vel lau- dabani vel reprehendebam, non argumentis solidis firmisque eara laudem reprehensionemve defendere sum conatus, sed quid eleganter, quid inepte dictura esset, sentiri magis quam certo demonstrari posse significavi. Idem plerumque fere dicendum est illi, qui aliquera librum non ab eo conscriptum esse, cuius nomen gerat, contendit. Argumenta enim is afferet aut pauca aut multa, sed tum demura iis colligendis proponendisque operain dabit, ubi anres pulchrique sensus eum admonuerunt subdititium esse librum, de quo agitur Credo enim plerosque idoneos de eiusmodi rebus iudices, ubi in perlegendis Xenophontis libris ad Agesilaum pervenerint, cum quadam indignatione istum libellum e manibus abiecisse, secumque ita esse locutos: „quis non sentit eiusmodi ineptias Xenophonte indignas esse?'"' e. q. s.!). Etenim, ut „est ineptum, argumentis demonstrare veile quam egregio aliquis scriptor sermone utatur"2), quippe quod sentiri tantum possit, non vero disci, ita irritus fere mea quidem opinione cadat necesse est labor eius viri d., qui studeat multis allatis exemplis singulisque vitiis tanquam ad oculos demonstare lectoribus, invenusto inele- 1) lil annotatione inentionem inicere libet iudieii viri eruditissimi Vosmaer (Amazone p. 169): „Men moet al ruiken of iets echt is of niet. Qui vis autem intellegit opinor, toto coelo hane critices exercendae rationem distare ab inconsulta temeritate virorum nonnullorum dd., quorum tanquain exemplum hie alferre libet virum d. Gruppe, qui postquam magna voce professus erat (in libro notiss. „Ariadne") se „mit aller Sicherheit einer unmittelbaren innern Anschauung" perspexisse Rhesi tragoediam esse Sophoclis, Iphigeniam Agathonis, fabulam autem tov "Ettx olim mediam l'uisse partem trilogiae quae ad Oedipum pertineret, misere vapulavit manifesteque convictus est gravissimoruin errorum in ipsis istis rebus, quas certissimo neinpe sensu illo ductus interiore, intellexisse sibi esset visus. Vid. v. cl. v. Leeuwen, Comin. de Ai. Soph. auth. et integr. p. 9. 2) Sunt verba v. cl. Hartman, de M. Tullio Cicerone 1893 p. 25. gantique unum alterumve esse compositum librum antiquum. Quod autem ad ipsum attinet Tullium, satius erit hic quoque loquentem inducere v. cl., quem saepius iam in hac mea laudavi disputatione: „Ciceronem sic euim est apud v. cl. Hartman, de M. Tullio Cicerone p. 11 — „Ciceronem qui satis diu triverit, is pro certo statuere potest: „Hoe Ciceronis est, hoe non est; hoe sincerum, hoe mutilum." " Quibus de rebus quominus pluribus disseram prohibent huiusce libelli angustiae; neque opus opinor ut fusius atque amplius hic disputem de re de qua (nisi egregie tallor) inter omnes nostrates dumtaxat constat; transire igitur licet ad enumerationem eorum argumentorum quae sensus ille interior mihi subministrarit *). Enumerationem dico: non enim in animo est ut singulis locis quos sim allaturus universas subiungam variorum virorum dd. disputationes; quum e contrario rei me satisfecisse arbitrabor si vitia tanquam digito indicaverim, quae ipsa pro se multo loquentur disertius quam virorum eruditorum commentationes vel doctissimae. § 1. Ac primum quidem indicare velim locos nonnullos ex quatuor nostris orr., qui compositi sunt stilo tam languido tamque enervato ut persuadere mihi nulla possim ratione, a Tullio revera eos esse profectos. Qualium enuntiationum quum nonnullas hic excribo, rogo lectorem benevolum ut accurate ea perlegat una cum toto in quo occurrant con- 1) De industria hisce utor verbis, quae primo aspectu subobscura vel etiam perversa cuipiam videri possunt; planiora autem fiant oportet collustrata clarissimo lumine capitis pulcherrimi achopenhauer, Welt als Wille u. Vorstellung II cap. 19. textu, secumque diligenter pensitet. Ante omnia vero sex hic exhibebo sententias, quarurn exitus debilis atque elumbis omnino non respondet magno spiritui quem in initio sumpserat auctor; sunt autem: a. In senatu § 2: „quod si parentes carissimos habere debemus, quod ab eis nobis vita, patrimonium, libertas, civitas tradita est, si deos iram.es, quorum beneficio et haec tenuimus et ceteris rebus aucti sumus.... ut cum multa vobis, magna populo Romano, innumerabilia parentibus, omnia dis immortalibus debeamus, haec antea singula per illos habuerimus, nunc universa per vos r ecuper ar im us." Nonne musculum hic mons parere videtur ridiculum admodum ? Quid quod ipsa gradatio in fine sententiae facta est verbis ineptissimis. b. Alium inspiciamus locum, § 4: „Atque illo ipso tamen anno, cum ego cessissem, princeps autem civitatis non legum praesidio, sed parietum vitam suam tueretur, resp. sine consulibus esset, neque solum parentibus perpetuis, verum etiam tutoribus annuis esset orbata, sententias dicere prohiberemini, caput meae proscriptionis recitaretur, numquam dubitastis meam salutem cum communi salute coniunger e." Praeter exilem huius seDtentiae exitum observatum velim, male ludi antitheto perpetuis et annuis, perinde copulatis quasi tutores aliquid maius essent parentibus (W o 1 f). c. Ad Quir. § 1 „Quod precatus a Iove maxime lae- tor, Quirites." — Hanc sententiam primam sibi movisse suspicionem confitetur Marklandus p. 260. Notetur mira verborum coniunctio „eius devotionis me esse convictum" (Markl. p. 361), quam male defendit Gesner p. 242. d. lbid. § 13: „Hic quantum" (sic enim legendum cum Madvigio Adv. III 138) „interfuit inter me et inimicos meos! ego, cum homines armis decertare pro salute iiolui quod et vincere et vinei luctuosum reip. fore putavi.' Ubi recte annotat W o 1 f i u s : „post affectatam crebritatem sententiarum mirifice offendit haec exilitas, quae minime animum explet suspensi auditoris." e. Subsimili ratione de har. resp. § 37: „haruspices haec loquuntur an patrii penatesque dii? multi enim sunt, credo, in quos huius maleficii suspicio cadat. Quis praeter h u n c u n u m ?" omnis vis lumenque omne quod in priore huius enuntiati parte, praesertim autem in verbo „credo" inerat, misere exstinguitur atque deletur addita sententiuncula „Quis praeter hunc unum?" (Hunc locum benigne mecum comm unica vit v. cl. H a r t m a n). f. lbid. § 44 „Nisi eum mulieres exornatum ita deprehendissent, nisi ex eo loco, quo eum adire fas non tuerat, ancillarum beneficio emissus esset, populari homine populus Romanus, res publica cive tali careret. Rectissime elegantissime omnia procedunt usque ad verba „resp. e. q. s."; ultima autem verba totam strangulant atque enecant sententiam. P. r. in Senatu § 8 „ut vero iniit magistratum, non dicam q u i d e g i t p r i u s, sed quid omnino egit aliud nisi ut me conservato vestram in posterum dignitatem auctoritatemque sanciret?" Verba „non dicam quid egit prius" omnem corrumpunt sententiae vim, neque tamen librariis imputanda esse, ex totius patet enuntiati structura. § 9 „di immortales, quantum mihi beneficium dedisse videmini, quod hoe anno P. Lentulus consul est! quanto maius dedissetis, si superiore anno fuisset!" Ipse declamator mihi videtur sensisse quam exilia haec essent, ideoque addidisse verbum vere Tullianum „videmini" sub quo tamquam scuto lateret. § 12 Mirum praebet garrulitatis ineptissimae specimen: „et cum vos vestem mutandam censuissetis cunctique mutassetis atque idem omnes boni iam ante fecissent, ille unguentis oblitus, cum toga praetexta, quam omnes praetores aedilesque tum abiecerant".... cf. Markl. p. 246. § 25 „P. Servilius, vir cum clarissimus tum vero o pt i m u s mihique amicissimus". § 30 „Vobis vero, patres conscripti, singulis et egi (?) et agam gratias. Universis egi initio quantum potui" (K 1 o t z: „Die Worte sind so verstündlich, dass man sich zwingen muss, si nicht zu verstehen", rectissime): „satis ornate agere nullo modo possum. Et quamquam sunt in me praecipua merita multorum, quae silere nullo modo possum, tarnen huius temporis ac timoris mei" (notetur chiasmus, coniunctus cum alliteratione, declamatore dignissimus) „non est conari commemorare beneficia in me singulorum; nam difficile est non aliquem, nefas quemquam praeterire." — Notetur garrulitas sibi obloquens. P. r. ad Quirites §3 „Nihil cuiquam fuit umquam iucundius quam mihi meus frater: non tam id sentiebam, cum fruebar, quam tum, cum carebam, etpostea qua m" (notetur coniunctio ex vero Cicerone docte hic inserta) „v o s me illi et mihi eum reddidisti s." § 16 „Quorum princeps ad cohortandos vos et ad rogandos fuit Cn. Pompeius, vir omnium, qui sunt, fuerunt, erunt, virtute, sapientia, gloria princeps." De domo Sua §2 „Vobis hodierno die constituendum est utrum posthac amentis ac perditos magistratus improborum ac sceleratorum civium praesidio nudare an etiam deorum imraortaliura religione armare malitis." § 6 „Veni non solum sine ullis copiis ac manu, ver u m etiam cum paucis amici s". Universa § 17 pessime enuntiata mihi videtur. § 27 verba „laudandus essem si eius dignitati suffragatus viderer" imperite dicta videbantur Wolfio. Non magni autem sunt momenti ea quae contra Wolfium affert M u e 11 e r u s p. CXXIII. Tacet autem Klotzius. § 32 „Intellego, pontitices, me plura extra causam dixisse quam aut opinio tulerit aut voluntas mea, sed cum me purgatum vobis esse c u p e r e m, tum etiam vestra in me attente audiendo benignitas provexit orationem meam". Cf. Markl. p. 286; tacet Klotzius. § 35 „Nisi forte.... approbaverunt". — Nisi fallor, pro ironia hanc sententiam lectori venditare voluit declamator; at quam turpis ironia, quam rustica, quam crassa atque inurbana! § 141 Notetur sententia grandisona atque sublimis adniodum: „Magna vis est cum in deorum immortalium numine tum vero in ipsa re public a". Septem locos qui sequuntur a se notatos benigne mihi indicavit v. cl. Hartman; sunt autem: § 105 „Quoniam ille, qui nihil viderat sciens quod nefas esset, lumina amisit, istius, qui non solum aspectu, sed etiam incesto flagitio et stupro caerimonias polluit, poena omnis oculorum ad caecitatein mentis est conversa." — Ipsius auctoris, non librariorum, vitium tollere mihi videtur I e e p i u s coniciens: „ Ab oculorum." § 114 Insulsissima ineptissima sunt verba: „Venio nunc ad patrem." § 128 „Sed quia consecrabantur fieri vetuit." § 134 „Viderat ille Murenam, vitricum suum, consulem designatum, ad me consulem ca m Allobrogibus communis exitii indicia adferre." Universam § 139 notavit v. cl. Hartman. § 140 „Etiamsi nemo umquam.... nefarie consecraret. Totam § 145 reprehendit v. cl. Hartman. De haruspicum Respons o. § 14 „de hoe igitur loco sacro.... iudicatus sit?" Contorte et pueriliter haec enuntiata sunt. Locum excripsi cap. II p. 40. Male defendit locum Klotzius: „ein recht passender Sarkasmus". § 17 „Vidi enim non potuisset." § 19 „etenim quis est tam vaecors" e. q. s. usque ad paragraphi finem, merae sunt nugae. Omnia quae hic leguntur, desumpta sunt — nullo tarnen adhibito sano iudicio — ex oratione pro Mil. § 84 et ex libris de Deo- rum Nat. (II 4; 93 sq.). § 20 „Qua re ne plura de re minime loquar dubia adhibete animos et mentes vestras, non soluni aures, ad haruspicum vocem admovete." ad § 24 haec verba „qui uni ludi.... declaretur rectissime haec annotat Wolfius: „Notabilis animadversio quasi ex grammatici dictatis excepta." § 25 „Atque in apium fort as se examine nos ex Etruscorum scriptis haruspices, ut a servitio caveremus, monerent." Quamquam ineptissime additur adverbium „fortasse , tarnen multo etiam ineptior esset sententia, omissa illa voce. Sectionis 33 (cap. 15) si ultima fuissent verba „tollam altius tectum" rectissime omnia se haberent. Nunc vero, additis loquacibus nugis „non ut ego te despiciam, sed tu ne aspicias urbem eam quam delere voluisti , omnis interit sententiae venustas atque elegantia. § 35 Male inter se opponuntur „secures" et „nomen populi Romani". § 39 „Nam corporis quidem nostri infirmitas muitos sub it casus per se; denique ipsum corpus tenuissima de causa saepe conficitur: deorum tela in impiorum mentibus figuntur." — Quamquam bene intellego Markland um nimio ingeniose ludendi amore hoe saltem loco in iniquum esse abreptum iudicium quum sic iocetur (p. 352): „So that Man will consist of T h r e e parts, Infirmity, Body, and Soul," tarnen mihi quoque imperitissime tres hae notiones inter se opponi videntur. § 2. In omnibus hisce orationibus haud paucae occurrunt absonae eiusdem vocis eorundemve vocabulorum iterationes; non raro pessima offendunt aurem cacophata ac tautologiae intolerabiles; cuius rei nonnulla hic afferam exempla. in Senatu § 9 consul — consulari — consulari — consulem — consul — consulibus — consul — consules. § 31 mutatione vestis — mutare vestem —veste mutata. ad Quir. § 2—4: voluptate — voluptati — voluptatis — voluptatis — voluptatis. § 16 princeps — princeps. § 9 superiores — superiores. de domo § 85 civem — civis — civem — civein — civem. de har. resp. § 2 deinde respexit aspexit. § 3 rationem — ratio. § 8 sq. contionem — contionis — contione — contionatus — contio — contione — contio — contione. § 11 iudiciis omnibus liberata in hac urbe sola est — sola in hac urbe omnibus iudiciis liberata est. § 15 munitam — munita. § 21 observatis — servata. „Omnia sollemnia ac iusta ludorum omnibus rebus observatis summa cum caeri- monia ess6 s e r v a t a"; nonne balbutientis hasc suut verba ? § 39 „a dis quidera iraraortalibus quae potest homini maior esse poena" e. q. s.; graviter offendit vox „homini" iterum collocata post longani brevium sententiarum seriem ubi non sine vi atque emphasi septies adhibebatur. § 46 hoininis — hominem — hominis — hominis — hominis. Scioluin deprehendere mihi videor etiam ad quir. § 21: „quoniam me quattuor omnino hominum genera violarunt, unuui alterum tertium quartum." Iamque adversarium audire mihi videor his fere mihi obloquentem: „Quid? itane te pauca istiusraodi cacophata occaecaverunt, ut omnino non animadverteris permultas stili elegantissimi vereque Ciceroniani enuntiationisque venustissimae emendatissimaeque in ipsis hisce orationibus inesse indicia atque exempla? Num te fefellit ingens numerus -xf/iX^eav pulcherrimarum, suavissimarum alliterationum annominationumque quibus tantum non abundent hi libri ? Cui respondere velim, non hoe me fefellisse: non me latuisse locos quales sint in S e ti a t u § 7 cum fe rro et /acibus; /"ascis /ractos; jwetu mortis; § 9 perenne ac proprium manere ^otuisset; ad Quir. § 14 privati parietum se praesidio; cum fe rro et /"acibus; /asces /rangerentur; de har. r e s p. § 4 furiis et /acibus; § 6 vinci-vinciri; § 7 impetum impeditus facit; § 23 pro f est is paene funesti; ludos ad Zwctum conferre; ludos esse pol/«tos ; § 24 ut eos ludos haec lues impura pol?« — quam temerariam interpretationem commendare conatur vir d. analogia participiorum qualia sunt falsus (qui fefellit); fictus (qui finxit), summa nisi fallor iniuria. § 29 „praedictum" pro „dictum". Praedicere semper et ilbique in Oiceronis oratt. valet i. q. „vorhersagen", „vorherverkündigen", e. g. Catil. IV 6; Planc. 83; recte adhibetur a Nostro § 18. cf. § 4 huius capitis, in fine, cum ann. § 33 congeriem ac tanquam globum deprehendisse mihi videor vitiorum atque nugarum. „Tu meam domum religiosam facere potuisti ? Qua mente ? quam amiseras (!).... qua lego? quam ne in illa quidem impunitate tua scripseras. Quo pulvinari? Quod stupraras [xvti tov „cui stuprum intuleras").... itaque ne quis meorum imprudens introspicere tuara domum possit ac te sacra illa (pro „ista" quod recte collocatur § 27; § 29 extr.; c. 17 extr.; § 43; § 46 bis, etc.) tua" e. q. s. (de extremis huius paragraphi verbis vid. § 1 huius capitis). § 37 de vocabulis „nemo neglexit" vid. cap. II p. 41. § 42 in. de pronomine i p s e cf. huius cap. § 4. Ibid. „quod di omen obruant!" Verbum sollemne hac in re est „avertere", Mur. 88, Flacc. 104; Phil. III 35; IV 10; XI 11; XII 14; XIII 7; 41; XIV 26 etc. Ibid. „in domesticis est germanitatis stupris volutatus"; vid. quae disputavi cap. I p. 15 sq. § 45 w cum in me cognitorem harum omnium rerum illa flamma illorum temporum coniciebatur, excepi et pro patria solus e x a r s i, sic tarnen, ut vos isdem ignibus circumsaepti me primum ictum pro vobis fumant e m q u e videretis." Graviter insulsissima metaphora vituperatur a viro cla- rissimo Hartman. § 46 „illos h o m i n e s sapientissimos gravissimosque miror, primum, quod quenquam clarum hominem atque optime de re p. meritum impurissimi voce hominis v i o 1 a r i facile patiuntur, deinde si existimant perditi h om i n i s profligatique maledictis posse, id quod minime conducit ipsis, cuiusquam gloriam dignitatemque v i o 1 a r i, postremo" e. q. s. Verborum structura salebrosa admodum; absona substantivi „hominis" repetitio; intolerabile vero „violandi" verbum diverso adhibitum sensu; etenim, ut ait G e s n e r u s p. 231: „in priore loco v i o 1 a r e conatum notat, in altero effectum." § 49 „ad privatum dolorem .... ad rationem reip." >«um Latine sic loqui licet? 5 § 50 „praecipitantis tribunatus" h. 1. est i. q. „ad finem ruentis" ; cf. ad de domo § 40. § 52 „si reditus ei gratiae patuerit." Perversa Latinitas, quam tueri non potest versiculus a Gesnero arcessitus. Vid. cap. I p. 16. § 55 med. „tum se e mergit." Quamquam ex locis quales sunt Yatin. 17 („unus tu emersus e coeno") vel Sest. 20 („hominem emersum subito ex" e. q. s.) apparet, „transitive" in Ciceronis orationibus nonnunquam usurpari „emergendi" verbum, tarnen persuadere mihi non possum recte Latine dici „emergo me". § 59 extr. „istum videtis rostra ipsa mandentem", quae verba absurdissima rectissime sic vertit Marklandus p. 355: „eat the very Rostra", contra quem Gesnerus p. 284: „similis pictura et vehementia est in canibus Clodii, h. e., rabulis, Rostra ipsa mandentibus, quani a dmirari satius est, quani r e p r e h e n d e r e." Iamque tandem aliquando finem imponere libet infinitae huic enumerationi. Ad alia enim properandum. § 4. Voculae nonnullae tantopere in deliciis sunt auctori nostro, ut vix ac ne vix quidem vehementi possit resistere cupidini in omnes fere sententias suas eas invehendi. Inprimis bic specto vocabula paene, prope, di immortales, divinus, quae, ut saepiuscule apud ipsum Ciceronem occurrunt, ita apud nostrum tam frequenter leguntur, ut vel ex una hac re suspicari quis possit, imitatorem hic loqui; etenim, ut recte monet v. d. Boissier *), „en 4) B o i s s i e r, Cic. et ses Anais9 p. 295; cf. Q u i n t i 1. I. O. X 2 § 10: imitant 011 exagore". E. g. nonnullos tantum afferam locos; taedet enim pudetque hac in re omnem exhaurire materiam. a. paene, prope \ in senatu § 4 paene delerunt; § 5 tribunorum plebis paene omnium virtus; § 22 cum conlegis paene omnibus; § 24 hominem fractum et p r o p e dissipatum; § 25 paene Italia ipsa; paene ex Acheronte excitato; § 31 et prope luctu nostro; §33 paene isdem ducibus; § 38 paene delevit; § 39 Italia cuncta paene suis umeris reportavit; ad Quir. § 2 paene divina; § 5 quae paene amissa esset;§15 paene omnes; § 17 paene sensit; de domo § 15 paene belli depulso metu ; § 14 paene praecipue; § 18 p a e n e diximus ; § 17 paene sensit; § 21 ratione vitae mirabili et prope singulari; § 100 prope totius urbis; § 123 paene (del. a Kaysero); § 145 paene fato reip; de har. resp. § 4 paene pestibus; § 3 longius prope progressum; § 10 prope iam voce Iovis; § 14 paene cunctae; § 23 paene funesti; § 24 paene ad caedem et ad funus; § 35 prope iam diffidimus; § 38 prope (om. GEW); § 41 paene demens; § 49 paene deletrix. b. Di immortales, divinus etc. Markland p. 241: „He is perpetually ringing the chimes upon Dii immortales and deorum immortalium." Quodcunque non plane est pessimum, apud nostrum audit divinum. „Adde quod plerumque facilius est plus facere quam idem." Utilissima huius rei exempla ex ipsa petita litterarum historia praebet scriptor praeclarus Seneca Ep. 114, 17sqq.; lepidissime quoque argumentum nostrum illustrari potest coll. Jules Martha, Archéol. Etr. et Romaine p. 99 sq. Et tarnen, vel summa adhibita industria, „numquam par fit imitator auctori" (ut est apud Senecam patrem, Controv. I praef. § 6 p. 59 Kiessl.). in senatu § 1 di immortales; § 2 deorum immortalium, — deos immortales, — dis immortales; § 3 immortalitatem; § 1 vestris immortalibus in me meritis; divinum atque incredibile genus orationis; § 9 di immortales; § 25 divina quadam gravitate; § 28 beneficio excellenti atque divino; § 30 deorum in numero — dis immortalibus de me divinitus meritis; § 26 Muellerus e coniectura voeem „divinitus" in textum invehere vult: „itaque ^divinitusxextitit"; ad Q u i r. § 1 dis immortalibus — deorum immortalium — divino immortalique beneficio; § 2 paene divina; § 4 di immortales; § 5 di immortales —dis immortalibus — dis immortalibus; § 7 divina quadam etc.; § 14 deorum immortalium; § 18 dis immortalibus deos immortales — deorum immortalium; § 25 deorum immortalium; de domo §1 divinitus, — deorum immortalium; § 2 deorum immortalium — divina, — deorum immortalium; § 75 divina atque immortalia decreta; § 98 laus praeclara atque divina; § 107 deorum immortalium deos immortales; § 119 deorum immortalium; § 123 deorum immortalium; § 125 deorum immortalium; § 141 deorum immortalium — di immortales; § 143 di immortales divino numine — dis — di —; § 147 dis immortalibus; de har. resp. §2 paene divinam; § 5 deos immortales; § 6 quasi divino munere; § 11 deorum immortalium; § 12 dis immortalibus; § 19 deorum immortalium — divinitus; § 20 dis immortalibus — dis immortalibus; § 22 di immortales; § 23 deorum immortalium; § 25 di immortales; §32 dis immortalibus — di immortales; § 34 divino iure — dis immortalibus; § 39 dis immortalibus deorum immortalium — dis immortalibus; § 40 dis immortalibus; § 42 pro di immortales; § 44 a dis immortalibus; § 61 di immortales; § 57 dis immortalibus; § 62 de- orum immortalium; § 63 deorum immortalium etc. etc. etc. Hic quoque voces nonnullas indicare mihi liceat quae prorsas abandare videantur, qua de re post Marklandum (p. 334—6) paucissirais perfangi possum. Ex horum vocabulorum numero nominare velim de har. resp. § 8 virili (cf. Gesner p. 273 sq.; Lahmever p. 44 miram quandam in ipso hoe vocabulo suspicit atque admiratur venustatem; tacet autera Klotz); ibid. § 25 u n i v e r s i (in Klotzii defensione, reconditissimum hic indaganti xvtIóctov, acquiescere non possum); § 42 in. ipse (Klotzius in Annot. et Lahm. p. 49 antitheton nescioquod hic quoque adesse contendunt); de domo § 132 ceterorum (praeter Markl. p. 335 adeantur Halm apud Riickium p. 36; Mueller p. CXXX; tacet Klotz). Marklandi deinde sententia de domo § 92 „retinebat" positum est pro „tenebat"; § 50 „retulisti pro „tulisti (id quod post Madvigii palmarem ertiendationem Adv. II 218 „Sortitore tulisti" omnes recipiunt editores); §U5„excogitavit" pro „cogitavit" (Harkt. p. 386; Manutius. „fero; sic tamen ut „cogitavit" magis probem; Lambinum legentem „cogitavit" secutus est Kayser); de har. resp. § 29 „praedictum" pro „dictum (cf. h. cap. § 3 p. 64); in senatu § 1 „promerita" pro „merita, etc.'), de quibus rebus cf. § 3 huius capitis. § 5. In fine huius disputationis locos nonnullos afferre in animo est, inter quos et orationes vere Ciceronianas 1) Ferri talia possunt, immo debent, in serraone e. g. Phaedriano; cf. v. cl. Hartman, de Phaedri fab Comin. 189D p. 116: „Habet hoe sermo 1'liaedrianus ut saepe composita pro simplicibus, simplicia pro compositis adhibeautur." Vix autem ac ne vix. quidein persuadere mihi possum in Ciceronis dictione recte talia se habere. tanta intercedat similitudo, ut vix ac ne vix quidem possimus quin suspicemur, bic illic studuisse auctorem nostrum ut genuinos locos Tullianos imitando exprimeret. Quales loei ut per se spectati nulloque aliunde accedente momento, minirai sunt pretii — constat enira, „proprium esse Ciceronis, et in orationibus et in dialogis et in epistolis eandem saepe sententiam dicere" ') — ita persuasum mihi est, novo quodam eosdem illos locos parallelos tanquam collustrari lumine si considerentur una cum iis vitiis peccatisque quae in praecedentibus breviter indicavi. Sic enim, postquam semel suspicio nobis est orta de quatuor nostrarum orationum voöstsf., iam non licet in eiusmodi analogiis nihil videre nisi corroborationem verborum docti quem supra laudavi Scholiastae: quum contra tum demum elucet, hic nobis esse rem cum imitationibus sive institutis de industria dataque opera, sive ortis tamquam casu et fortuito, assidua lectione diligentissimoque scriptorum vere Ciceronianorum studio. Cuius rei exempla nonnulla in sequentibus indicabo, atque id quidem ita ut rei me satisfecisse sim existimaturus, si praecipuos locos ex orationibus post reditum in seoatu, p. r. ad Quirites, et de haruspicum responso, qui huc facere videantur, exhibuerim, praetermissa (in praesentia) prolixissima oratione de domo; etenim, liane quoque si eadem tractare vellem ratione, et nullus huius disputationis esset finis, et hercle laborem susciperem prorsus irritum omnique ex parte supervacaneum. Yeniamus ad propositum. I. Post reditum in senatu. § 1 frater amantissimus — Sest. 76; ad Att. IV 1, 8; ad Quintum fr. I 3, 4; Catil. IV 3; de domo 96. 1 Verba sunt Pseudo-Asconii in Act. II Verr. I § 7 p. 157 Or. § 3 immortalitatem quandam per vos esse adepti vi- demur — Pis. 7 Mihi populus R aeternitatem immor- talitatemque donavit. § 6 itaque postea.... civitatem videbatis ' Pis. 32 Tu luctum senatus, tu desideriura equestris ordinis, tu squalorera Italiae, tu curiae taciturnitatera annuam, tu silentium perpetuum iudiciorum ac fori, e. q. s.; cf. quoque Sest. 68 extr. § 8 P. Lentulus, parens ac deus nostrae vitae e. q. s. Sest. 144 Video P. Lentulum, cuius ego patrem deum ac parentem statuo fortunae ac nominis mei et fratris libero- rumque nostrorum. § 9 (cf. de domo 83, de har. resp. 18) illo Cinnano tempore — Sest. 77 nisi forte illo Cinnano atque Octaviano die ; § 11 in aram tribunatus confugisset Verr. II 8 ad aram legum confugerint; V 126 hic lotus igitur est unus, quo perfugiant; hic portus, haec ara sociorum; Sest. 18 in tribunatus portum perfugerat; cf. de Deor. Nat. III 25 tanquam in aram confugitis ad deum. I b i d. Quo inspectante ac sedente legem trib. pl. tulit, ne auspiciis obtemperaretur, ne obnuntiare concilio aut comitiis, ne legi intercedere liceret; ut lex Aelia et Fufia ne valeret e. q. s. — Pis. 9 triduo post, inspectante et tacente te a fatali portento prodigioque rei p. lex Aelia et Fufia eversa est, propugnacula murique tranquillitatis atque otii; Sest. 33: Isdemque eonsulibus sedentibus atque inspectantibus lata lex est, ne auspicia valerent, ne quis obnuntiaret, ne quis legi intercederet, ut omnibus fastis diebus legem ferri liceret, ut lex Aelia, lex Fufia ne valeret; — cf. quoque de domo 62; 113 sq.; de har. resp. 1. § 12 (Gabinii) lenonis impudicissimi.... cincinnatus ganeo — unguentis oblitus, § 11 cuius primum tempus aestatis — divolgatum — Sest. 18 Alter unguentis affluens, calaraistrata coma, despiciens conscios stuprorum ac vexatores aetatulae suae, puteali et faeneratorum gregibus inflatus; Sest. 26; Pis. 25. I b i d. idemque postea preces repudiavit — Sest. 26 Qua turn superbia coenum illud ac labes amplissimi ordinis preces et clarissimorum civium lacrimas repudiavit, me ipsum ut contempsit helluo patriae! I b i d. Neque eo contentus fuit, sed etiam in contionem escendit non esset ausus (cf. quoque de domo 62) e. q. s. ~— Sest. 28 advocat contionem, habet orationem talem consul, qualem nunquam Catilina victor habuisset; Sest. 28 sq. conferenda cum nostrae orationis § 12; I b i d. Cum toga praetexta — Pis. 25 praetextatum; § 12 sq. — Sest. 26 sqq.; cf. Pis. 25; prov. cons. 7 sqq. etc. § 14 tum est Epicureus — Pis. 37 Epicure noster; 42 sqq.; de re vid. Sest. 23. § 16 isto oculo ista fronte tanto supercilio Sest. 19 nam quid ego de supercilio dicam....? Tanta erat gravitas in oculo, tanta contractio frontis; Pis. 1 oculi, supercilia, frons, vultus denique totus, qni sermo quidam tacitus mentis est, hic in fraudem homines impulit.... § 16 extr. — Pis. 17 sq. § 19 vim vi esse superandam — Mil. 30 vi victa vis; I b i d, de Milone cf. Sest. 86. § 21 officia studia — Flacc. 52 studia et officia. § 25 sq. vos frequentissimos in Capitolium convocavit; dissengit unus — Sest. 129 cuius sententiam ita frequentissimus senatus secutus est, ut unus dissentiret hostis e. q. s.; cf. S u r i n g a r, Cic. de vita sua p. 689. § 28 quo die quis civis fuit qui fas esse putaret, qua- cumque a«t aetate aut valetudine esset, non se de salute mea sententiam ferre? quando tantam frequentiam in campo, tantum splendorum Italiae totius ordinumque omnium, quando illa dignitate rogatores, diribitores custodesque vidistis? — Pis. 36 ex vobis audio nemini civi ullam, quo minus adesset, satis iustam excusationem esse visam; nullis comitiis umquam neque multitudinem hominum tantam neque splendorem fuisse; hoe certe video, quod indicant tabulae publicae, vos rogatores, vos diribitores, vos custodes fuisse tabularum e. q. s. § 32 Nominatim alii compellabantur, alii citabantur.... demolitione sublati Sest. 35 cum .... alii nominatim relegarentur, alii metu et periculo terrerentur, arma essent in templis, armati in foro.... § 33 simulatione collegiorum — Sest. 34 servorum dilectus habebatur pro tribunali Aurelio nomine collegiorum; cf. Sest. 55; Pis. 9 collegia non ea solum, quae senatus sustulerat, restituta, sed innumerabilia quaedam nova ex omni faece urbis ac servitio concitata; § 33 sed videbam si victus essem tribunicii- que sanguinis ultores esse praesentis -—~ Sest. 43 Cui denique erat dubium quin ille sanguis tribunicius, nullo praesertim publico consilio profusus, consules ultores et defensores esset habiturus? II. Post reditum ad Quirites. Markl. p. 261: „This Oration seerns to be little more than an Abridgement of the former; and the worth of it chiefly consists in its Resemblance to that: for theïhoughts, Expressions, and Examples are, for the most part, the same." cf. G e s n e r p. 241 sq. — S c h a n z , Gesch. d. röm. Litt. I' p. 213 „Diese Rede hat im Wesentlichen denselben Inhalt wie die vorige. Auch hier haben wir wiederum eine unleidliche Verherrlichung seiner Rückbernfung und eine Lobpreisung der Personen, welche für ihn thiitig waren. Der Wortschwall ist nahezu unertraglich." De huius saltem orationis origine Tulliana dubitare se confitetur T e u f f e 1, Gesch. d. Röm. Litt. I5 p. 328. § 1 Quod precatus e Iove Optimo Maximo ceterisque dis immortalibns surn, Quirites, eo tempore — pro Mar. 1 Quod precatus a dis immortalibus sum, iudices,.... illo die, quo e. q. s.; — est locus tantum non communis, vid. Div. in Caec. 43 „si quid ex vetere aliqua oratione „Iovem Opt.m Max.m" aut „vellem, si fieri potuisset, iudices" aut aliquid eiusmodi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris" („Vellem" etc. legitur e. g. pro Sulla 1). § 10 infra omnes mortuos amandatus esset ™ pro Quinct. 49 infra omnes etiam mortuos amandatur. § 18 Numen vestrum aeque mihi grave et sanctum ac deorum immortalium in omni vita futurum -— Rab. perd. 5 vos, Quirites, quorum potestas proxime ad Deorum immortalium numen accedit e. q. s.; — ad i u d i c e s pro Mur. 2; Cluent. 195; cf. ad Quir. § 25 vobis, qui apud me deorum immortalium vim et numen tenetis. In hac declamatione quoniam omnia ad verbum congruunt cum oratione in senatu, satis habeo relegare lectorem ad eos locos parallelos quos ad illam exscripsi orationem. III. De haruspicum responso. § 4 prospexi quanta tempestas excitaretur, quanta impenderet procella reip. — pro Cael. 59 significabat Q. Metellus moribundus, quanta impenderet procella urbi, quanta tem- pestas civitati; § 5 Qui si sentit quo scelere se devinxerit, non dubito quin sit miserrimus; sin autem id non videt, periculum est ne se stuporis excusatione defendat — Phil. XIII 34: o miser cum re, tum hoe ipso, quod non sentis, quam miser sis, et Caec. 30 Quid huic tu homini facias? Nonne concedas interdum, ut excusatione summae stultitiae improbitatis odium deprecetur? § 7 si quod in me telum intenderit — prov. cons. 23 tela undique intenta in patriam; l'is. 5 Ego tela extremo mense consulatus mei intenta iugulis civitatis de coniuratorum nefariis manibus extorsi. § 15 Domus mea primum aedificatur ex auctoritate senatus pecunia publica; § 16 quam senatus unam post hanc urbem constitutam ex aerario aedificandam putaret Pis. 52 Patres conscr. mihi, quod ante me nemini, pecunia publica aedificandam domum censuerunt. § 18 Ego vero primum habeo auctores ac magistros religionum colendarum maiores nostros - Mil. 83 movet id, quod maximum est, maiorum sapientia: qui sacra, qui caerimonias, qui auspicia et ipsi sanctissime coluerunt, et nobis prodiderunt; § 19 Quis est tam vecors, qui aut, cum suspexerit in caelum esse natum? — Mil. 83 qui nullam vim esse ducit numenve divinum, quem neque imperii vestri magnitudo, nee vicissitudines rerum atque ordines movent. Cum toto loco cf. Mil. 83—85; de Deor. Nat. II 4; 93 sqq., ex quibus locis nostra vSrba desumpta videntur, nullo adhibito iudicio sano. § 20 Ne plura de re minime loquar dubia — Cael. 15 nimium multa de re minime dubia loquor. § 28 Pessinuntem ipsum, sedem doraiciliumque Matris Deorum, vastaris et Brogitaro Gallograeco, homini impnro ac nefario, cuius .... solebatit totum illum locura fanumque vendideris? — Sest. 56 Lege tribunicia Matris Magnae Pessinuntius ille sacerdos expulsus et spoliatus sacerdotio est fanumque sanctissimarum atque antiquissimarum religionura venditura pecunia grandi Bogitaro, impuro homini atque indigno illa religione ; cf. nostrae or. § '28 sacerdotem ab ipsis aris pulvinaribusque detraxeris? § 29 Deiotarus — quem unum habemus in orbe terrarum fidelissimum huic imperio atque amantissimum nostri nominis Phil. II 93 de rege Deiotaro, populi R. amicissimo; pro Deiot. 37 senatus vero iudicia de illo tam multa tamque honorifica, quae .... consignata sunt; Phil. XI 33; Deiot. 10: Is rex, quem senatus hoe nomine saepe honorificentissimis decretis appellavisset e. q s.; de har. resp. 29 hunc tamen Deiotarum, saepe a senatu regali nomine dignum existimatum, clarissimorum imperatorum testimoniis ornatum e. q. s. § 37 te iudices emiserunt excussum et exhaustum; suo iudicio, absolutum; omnium, condemnatum ~~ ad Att. I 16, 4 nemo erat, qui illum reum ac non millies condemnatum arbitraretur; Pis. 95 Emissus etiam ille auctor tuus provinciae.... quis fuit in tanta civitate, qui illum incesto liberatum, non eos, qui ita iudicarint, pari scelere obstrictos arbitraretur ? § 38 oculos .... hos flagrantis sororis — Cael. 49 flagrantia oculorum. § 42 Huius sectionis exempla fuerunt loei Sest. 18 (de aetatula); 16; 39; Cael. 32; cf. de har. resp. § 59. § 43 idem iste pudorem, pudicitiam, senatus auctoritatem, ius, fas, leges, iudicia violavit — Mil. 77 per Milonem ius, aequitas, leges, libertas, pudor, pudicitia in civitate manebant. § 44 Nulla enim potest cuiquam male de rep. merendi iusta esse causa — Phil. II 53 praesertim cum omnino nulla causa iusta cuiquam esse possit contra rem p. arma capiendi. Ibid. a psalterio Sest. 116. § 49 tum est illa sica.... deprehensa obsessus est ipse domi Sest. 69 initur consilium de interitu Cn. Pompeii; quo patefacto ferroque deprehenso ille inclusus domi tamdiu fuit, quamdiu inimicus meus in tribunatu; Pis. 29; praesertim Mil. 18 comprehensus. .. . sica. § 52 ut se quisquam .... putet, cf. § 50; 46; et e. g. ad Fam. V 12, 7; Sest. 137; praesertim Yatin. 29 contumeliosissime ei toties maledicis, quoties te illi affinem esse dicis; 41 Clarissimo viro nonnullam laudatione tua labeculam adspergis; in illorum enim numerö mavult T. Annius esse, qui a te vituperantur; Pis. 72 Quae quidem laudatio hominis turpissimi mihi ipsi erat paene turpis. § 56 quos munera contra leges gladiatoria parantes, quos apertissime largientes non solum alieni sed etiam sui, vicini, tribules, "urbani, rustici reppulerunt Vatin. 39 te vicini, te affines, te tribules ita oderunt, ut repulsam tuam triumphura suum duxerint; de re cf. Vatin. 37 ; Sest. 133 sq. § 58 .... Quem vos patriae conservatorem esse saepissime iudicaveratis Pis. 6; 23 civis is, quem hic ordo assentiente Italia cunctisque gentibus, conservatorem patriae iudicaverat; 34 civem servatorem rei p.; Mil. 73 hunc civem senatus.... urbis ac vitae civium conservatorem iudicaverat; cf. Phil. II 2; 51; in senatu § 26; ad Quir. 5; de domo 72; 94; 101. § 6. In praecedentibus postquam praecipua enumeravi ac quoad sinebat spatiura tractavi argumenta quae pertinere videantur ad singulos locos singulaque vel vocabula vel verborum formulas, paucissima quaedam de quatuor nostris orationibus in universum addere velim. Quura igitur constet (Cic., Brut. 185; cf. 276; cf. Quint. I. O. III 5, 2) tria imprirais esse quae Romano oratori sint efficienda dicendo, nenipe ut doceaturis apud quem dicatur, ut d e 1 e c t e t u r, ut moveatur vehementius, quibus in rebus docere sit debitum (cf. de opt. gen. or. 3), dele-Hare honorarium, permovere necessarium, tantum abest ut uostrae orationes vel uno vel altero gravissimorum horum perfungantur munerum, ut e contrario 1. auditorem v e x e n t ac tantum non e n e c e n t loquacissima quadam garrulitate quam si accuratius inspexeris nihil omnino invenies nisi singularum vocalarum literarumque congeriem farraginemque ingentem; in oratione vero de domo auditor excruciatur prolixo excursu qui totus est extra causam, § 1—31; quura autem consentaneum sit, eiusmodi digressionibus apprime opus esse stilo elegantissimo limatissimo — cf. Halm, Einl. zu pro Archia, § 6: „hingegen bedurfte derjenige Teil der Rede, der extra causam ist, eine genaue Yorbereitung für den Vortrag, da seine Hauptwirkung von der schön gerundeten und sorgfaltig ausgefeilten Darstellung abhing" — ita hic omnia sordere ac inculta iacere videraus1); 2. nihil in auditorum animis mentibusque ra o v e r e valeant nisi ris urn, neque eum lenem nee suavem, sed acerbum plerumque atque stomachosum; id autem et permultis de causis quas supra cum lectore communicabam, 1) In eam orationem de domo, quae ad nos pervenit, omnino non quadrant ipsius Ciceronis hac de re verba, quae attuli cap. IV init. et hercle vanissimo ventosissimo quodam gloriandi atque de se praedicandi amore, qui ui in ipso Cicerone frequenter offendit, ita in hisce lucubrationibus omnem excedit modum. Atque est haec ipsorura quoque defensorum sententia plus quam intolerabilis (cf. c. g. Schanz, G. d. r. L. I1 p. 212 sq.); 3. omnino non niodo non d o c e a n t auditorem, sed eas quoque notitias quas sibi contraxisset, deleant atque obliterent, prolixe ac fase, immo contorte haud raro atque confuse, enarrandis iis rebus quarura omnes auditores fuissent testes oculati, quum tarnen ipse orator nonnisi fando atque audiendo de iis certior fieri potuisset, quippe qui in exilio Hegisset dam Romae ea gererentur. Ne quis autem mihi obiciat, eandem rem fieri in Sestiana quoque, illam vero vel praeclarissimam venustissimamque omnium fere orationum Ciceronianarum haberi ab innumeris viris hac in re peritissimis: in Sestiana enim et suo loco narrantur ea quae Cicerone exsule Romae gerebantur, ita ut nulla ratione illam orationem nobis fingere possimus sine pulcherrimis illis digressionibus, et aptissime elegantissime ibi exponuntur. Neque vero ceterarum virtutum quas summo iure in orationibus requirebant atque exigebant rhetores atque critici veteres, usquam in nostris lucubrationibus vel minimum apparet vestigium: neque enim sunt (cf. Quint. I 5,1) emendatae, neque d i 1 u c i d a e, nee vero o r n a t a e; non earum quicunque est auctor loquitur (cf. ad. Her. I 144; de Orat. III 37) p u r e e t L a t i n e, non p 1 a n e et dilucide, non denique apte et decor e. CAPUT QUARTUM. In praecedenti capite postquam enumeravimus argumenta quae dicuntur interna, quibus fretus haud inepte contendat quis parum sibi videri veri simile, eas orationes, ubi tanta occurrat vitiorum peccatorumque farrago, Ciceronis deberi stilo plerumque elegantissimo, una quaedam nobis restat quaestio neque ea exigui momenti: de extern is enim quae audiunt, etiamnunc erit disputandum argumentis, quae origini Tuilianae favere videantur. Etenim et 1°. ipse Cicero in Epistolis suis testatur, publice orando se tractasse eadem argumenta in quibus nostrae versenter orationes, gratias se egisse senatui '), populo Romano 8), 1) Ad Att. IV 1, 5: „Postridie in senatu, qui fuit dies Non. Sept,, senatui gratias egimus;" cf. pro Planc. 74 ubi et alia extant hac de re, et haec: „oratio, quae propter rei magnitudinein dicta de scripto est." cf. quoque Middleton, Life of Cicero (Ed. 1801) II I sqq. 2) Cf. ad Att. IV, 1, 6, ibique vir. ill. Boot. — Cf. Wolf p. 81 sq. dixisse se de domo sua ad pontifices '), de haruspicum responso in senatu 2), — et 2°. Praeterea varia ad nos pervenerunt scriptorum testimonia ex quibus apparet eos scriptores easdem quas nos hodie legiinus orationes et notas et pro vere Ciceronianis habuisse. Qualia testimonia, ut ipsa fert res, ab iis qui genuinas esse nostras orationes censent, tolluntur in caelum; quo autem iure magna eiusmodi enuntiatis (sparsis et saepe mutilatis) tribuatur auctoritas, nunc nobis erit examinandum ac investigandum. Quum vero (1°.) pro certo inter omnes hodie constet viros dd., revera dixisse Ciceronem de iisdem argumentis quae in nostris pertractentur orationibus, statim transire licet ad (2°.) eos testes qui verba nonnulla laudant ex nostris orationibus. Qui autem a viris dd. adhiberi solent, sunt fere hi: I. ad orationem post rcditum in senatu. Testes adsunt Plutarchus, Macrobios (quorum verba videantur infra, p. 87 sq.); deinde Lactantius V 9, 17: „qui sanctissimam quoque corporis sui partem contra fas omne polluant et profanent;" inter quem locum et § 11 nostrae orationis intercedit similitudo quaedam (ubi vid. W o 1 f). Mamertin us, Grat. act. Iul. c. 31: „Nunc, si tibi, imperator, parum ampla nee respondente meritis tuis oratione usus videbor, quaeso obtestorque 8) ne meae id naturae po- 1) Ad Att. IV 2, 2: „Post illas dataa litteras secuta est summa contentio de domo. Diximus apud pontifices pridie Kal. Octobres. Acta res est accurate a nobis, et, si umquam in dicendo fuimus aliquid, aut etiam,sinumquarn alias fuimus, tum profecto doloris magnitudo vim quandam nobis dicendi dedit;" cf. ad fam. XIV 2, 3; vid. Nliddleton, 1.1. 11 1-sqq. 2) Cf. ad Q. fratrem II 4; II 6. 3) Notetur, apud Mamertinum deesse pronomen t e post „obtestor- 6 tius quam magnitudini beneficiorum tuorum putes esse tribuendum.'' cf. § 1 nostrae orationis. II. ad orm. post reditum ad Quirites. Ammianus Marcellinus1) XV 5 § 23: „mirabimur illam sententiam Tullianam ex internis veritatis ipsius ); S e r v i u s, Aen. VIII 269 cit. c. 54; Mar t. Cap. V. § 528 et 512 cit. c. 5 et 10: Priscianus XII 23 (Keil, Gr. Lat. II 591): „Cicero de domo sua: vobismet ipsis pontifices" (c. 17); Arusianus M e s s i u s p. 261 cit. c. 5; p. 210 cit. c. 23; p. 239 cit. c. 52; p. 257 cit. c. 52; p. 222; Fronton is verba p. 89, 20 Nab. „postea etiam inguen ex ulcere exstitit" (cf. de domo c. 5) utrum ex hac oratione desumpta sint, an ex Lucilio (cf. Lucil. em. Müll. p. 275, 8) incertum est2). IV. ad orationem de har. responso. Valerius Maxim u s, cuius verba vid. infra p. 89 sqq.. Dio Cassius XXXIX 21 init.: o § ouv Kixepuv .. .. opyvtv re x») xxrtiyopixc ettoisIto „quem locum praeter- vidisse videntur Markland p. LXX et Wolf p. 304 3). Asconius Pedianus, cuius verba vid. infra p. 94. Quintilianus I. O. V 11 § 42 „librum de haruspicum responsis" simpliciter Ciceroni tribuit. Arnobius Adv. Gentes IV p. 148 (Ed. Herald, p. 186) qui, nullo auctoris addito nomine, laudat § 23: „si ludius constitit terram tenere non potuit." Series satis opinor longa, ut nonnullis iniciat admirationera, quemquam audere pro spuriis habere orationes, quarum 1) De hoe loco cf. Lange, Spicil. crit. p. 9. 2) Doctissimara hanc enumerationem debeo viro eruditissimo Rueck p. 9-11. 3) Sunt verba Lahmeyeri, p. 53. •yvviaiÓTvi? corroboretur atque confirmetar tot testiraoniis locupletissimis. At, si paulo accurratius excutimus rhetorum ac grammaticorum hunc acervum, statim elucet, diveisissimam esse variorum horum testium auctoritatem, immo longe maiori eorura parti nihil omnino esse tribuendum, quippe qui tam sera vixerint aetate, tamque procul a Ciceronis saeculo remota, ut ridiculus sit putandus quicunque eorum inniti velit testimonio ae iudicio in re tam subtili quam est ea in qua versamur '). Mihi enim persuasum est, pro nihilo habendum esse omnium eorum testium suffragium, qui vixerunt post primum nostrae erae saeculum. Qua enim ratione tam sera posteritas rectum sibi fingere potuerit iudicium in re cuius subtilitas ipsos nonnumquam scriptorum aequales fefellit atque decepit? Quid? Nonne ab huius nostri saeculi philologis demonstratum est, primo iam saeculo post Platonis obitum, subdititia circumlata esse scripta quae ab omnibus pro vere Platonicis haberentur? 2) Quid? nonne ex litterarum Romanarum historia luculenta 1) Ita ut Rueckium hisce velim compellare Platonis verbis (Gorg. c. 27 p. 472 B): cv yxp tv [is x'jxyxxfytc, z/.ï.z ^evSciixpTvpxi; tc/./.cl; xzt' Ï/mÜ Trxpxrxonévoi, 'tirixtifits èxfix/.asfj ue ex cI/tixc xxl tov iï.yiovc.. — Cf. Cic. pro Font. c. 10. 2) Vid. Schaarschmidt, die Samml. d. platon. Schriften, zur Scheidung der echten von den Unechten untersucht, Bonn 1866 p. 88: „Wir lemen also aus des Diogenes Notiz die wichtige Thatsache, dass h u ndert Jahre nac h Plato's Tode die Schriften sammlung des Philosophen schon rait falschen Stücken untermengt w a r." Exempli autein gratia in rnemoriain revocare veliin lectori, Theagera — quein dialogum ineptum omnes huius saeculi viri dd., uno dissentiente Grote, pro spurio habent — a Gellio N. A. XIII19, 1 sq. pro genuino laudari Gellius enim allert Theag. p. 125 B (librariorum autem errore pro „Theagis" Theaeteti irrepsit nomen usitatius). Immo ipse Thrasyllus in celebri tetralogorum catalogo, composito paucis p. C. n. annis, pro vere Platonico et hunc habet dialogum et alios, perinde subdititios. eiusmodi innotuerunt subiectionum exerapla? Quid est opus ut prolixe disseram de „Epistola ad Octavium , de „oratione antequam iret in exiliutu" 1), quae ab universa antiquitate Ciceronis esse putabantur, de „invectiva in Ciceronem" -), cuius auctor dicebatur Sallustius, de „libris ad Herennium", de orationibus denique quae iniuria ascribebantur Catilinae atque Antonio?3) Ut taceam de Shaksperio aliisque recentioris aevi scriptoribus quibus prorsus idem accidit. Cuius rei causa non ita difficilis est inventu; quum enim longo illo tempore quod intercederet inter ipsius scriptoris ac recentioris grammatici aetatem ipsa lingua ot in verborum usu ot in sententiarum connexu atque structura non leviter esset immutata, ita ut recentiores illi omnino iam non vel in loquendo vel in scribendo eodem uterentur quo ipse scriptor sermone, non mirum eos iam non eam potuisse adhibere normam accuratissimam ad tjuam dirigerent dictionem auctorum priorum saeculorum, qualis fuisset praesto ipsis aoqualibus; iam non eos fuisse idoneos iudices, qui distinguerent stilum praeclari alicuius auctoris a stilo imitatoris satis callidi qui eadem fere ac ille vixit aetate. Praeterea autem in prisca illa antiquitate omnino non recta quae dicitur via certiores poterant fieri de auctoritate ac fide eorum librorum qui circumferebantur: non enim est quod moneam illis temporibus nondum rite atque accurate fuisse 1) Recentiore aetate pro genuina hanc declamationem habebant duo Latini serinonis existiinatores peritissimi: Borriehius, Cogit. de variis Latinae linguae aetatibus p. 192 Hauniae 1675; Vorstius, de Latinitate selecta, Berol. 1738 p. 63. 2) Cf. infra p. 86. 3) Vid. Ascon. in toga cand. p. 84 K. S.: „Feruntur quoque orationes noraine illorum editae, non ab ipsis scriptae, sed ab Cicerouis obtrectatoribus: quas nescio an satius sit ignorare." constitutam rem librariam, id quod nonnisi multis factum est saeculis post, arte praesertim inventa typographica. Quae postquam nobiscum perpendimus, statuamus oportet, nullo iure, immo tantum non absurde, a viris dd. afferri atque enumerari longas series locorum ex variis serioris aetatis grammaticis effossorum ; itaque inde ab initio missa nos facere licet (immo oportet) „testimonia" quae dicuntur et Macrobii, et Amm.' Marcellini, et Mamertini, et Lactantii, et Festi, et Aquilae Romani, et Servii, et Pompei Grammatici, et Frontonis, et Arusiani Messii, et Iulii Rufiniani, et hercle Grillii. Nihil enim ex infinitis hisce deduci potest enumerationibus nisi hoe: Saeculis II—VI p. C. n. permultos viros doctos pro genuinis habuisse easdem orationes, quae in nostris legantur codicibus; satis igitur antiquas eas esse orationes; — id autem ex ipsis orationibus iam diu nobis innotueratJ). At praeter serae aetatis illos testes alius adest, cuius testimonium aeque ac illorum tute abicere licet: Q u i n t i1 i a n u m dico. Cuius iudicium in tali quaestione non magni esse habendum, vel inde luce apparet clarius, quod „Invectivam in Ciceronem", quae Sallustii fertur nomine, quamque omnes recentiores qui scilicet veri Sallustii cognorant stilum, sine dubitatione una voce cum P. Victorio (Yarr. Lectt. XY 3) spuriam et supposititiam esse declarant, ut Sallustianam tribus laudet locis2). Qua in re ne cui 1) Eos hic specto locos, ubi auctor noster copiosam ostendit historiae doctrinam, e.g. de har. resp. § 12 ubi legimus accuratissiinam pontificum enumerationem ; quo loco valde est memorabile, praetermissum esse f 1 am i n i s Dialis nomen ; constat autem ex Tac. Ann. III 58, inde ab a". 87 usque ad am. 11, ergo ipso quoque a°. 56 quo haec oratio habita esse dicitur, flarninis illius locum fuisse vacuum. 2) Qui n til. I. O. IV 1, 68; IX. 3, 89; XI 1, 24. Postremo liuic loco videar partium mearum studio in temerarium abreptus esse iniquumque de eximio viro iudicium, pro me loquentes inducere libet viros dd. Spalding ') (ad Quint. I\, 1, 68). „Quintilianum meura non adeo magnum critieum expertus mihi videor," et Hoffmannum (1.1. p- 19): „Quintilianus, cuius iudicium in tali quaestione.... non adeo magni habendum esse concedo." Ita ut soli testes quibuscum nobis sit res, restent \ alerius Maximus, Asconius Pedianus, et Plutarchus. Quid autem exhibet Plutarchus? Yita Cic. c. 33 p. 878 A :Kxrje, §i Kixépuv èxxxtèsxxTvi w v) (jstx t*iv Quyviv xx) tovxvtvi txs KÓteiq %xpx xx) Trrsulb rous xvSpxTous irep) Tvfi/ xTxvTyviv sJxev, mtc t o 'pvtöev uirb Kixépuv os v a r f p o v èvSfs7tspov elvxi riü? xKv/jilx:. "/xp xjtov iiri tüv coptMV tttv 'ItxX'ixv Qèpourxv sis riiv 'Pu^v eheveyxeïv 2). non ita multum esse tribuendum libenter concedo, quum ibi notissiini afferantur Ciceronis versiculi qui quum omnibus fere priini saec'. viris dd. essent in ore, aliunde quoque a Calagurritano nostro desuini potuerint. Gur autem primum Quint'. locum uncinis incluserit quadratis v. d. IS o nn e 11, me prorsus fugit. — loei causa Gesneri p. 2"29 hie exhibere libet coniecturam: „Sed non paenitet eorum, quae ad Fabium ante hos XV annos disputavi, fuisse nempe olim aliquam Sallustii orationem in Ciceronem quae cum interisset, ex illius apud Fabium fragmentis natam declamatori exercendi ingenii occasionein." — Madvig, de Asc. Corara. p. 76 conicit (nullo iusto fretus argumento) „Quintilianum in Ciceronein diligentiorem fuisse." Non autem hoe est diligentiae, sed ingenii. — M a r k 1 a ndus p. 324 conicit, Quint'". in eirorem esse inductum Asconii testimomo (de quo vid. infra) — quum praesertim veri non sit absiinile, Asconii au- ditorem fuisse Quint"1. (cf. I. O. I 7, 24). 1) Ne Marklandi (ap. Wolflum p. LXXIV) eorumque qui mecum omnino faciant, iniciam mentionem. — Monituin autem vetitn lectorem, me non esse eum, qui de Quintiliani eruditissimi rhetoris quem multis nominibus maximi facimus, tneritis quidquam detraham. 2) Eadem fere leguntur apud Macrobiuin, Sat. II 3, 5 : „Ulcisci autem Plutarchus igitur, unicus orationis post reditum in senatu „testis" cui ullam tribuere possimus auctoritatem, dictum quoddam Tallii laudat memorabile, nullo addito fonte, nullaque iniecta mentione de loco unde haec Ciceronis desumpserit verba. Ut autem dicam quod sentio, haud mihi quidem videtur absiraile veri, et Plutarchum et scriptorem (quisquis ille sit) nostrae orationis, et profecto Macrobium ex communi quodam hausisse fonte, ex nescioquo dictorum factorumque memorabiliuru corpore nobis deperdito, qualia in antiquitate extitisse aliunde innotuit1); praesertim quum inter viros dd. constet nullum Plutarchum solere aspernari fontein, ne levissimum quidem, dummodo flosculos inde decerptos addere possit narrationibus suis2); — accedit quod sic denium se Cicero videbatur, ut respondisse sibi Vatinium meminerat, cum humeris se rei publicae de exilio l'eportatum gloriaretur, „unde ergo tibi varices?"" (in nostrae orationis § 39 legitur „Italia cuncta'', non „res publica"). 1) Valerii Maxi mi praesertim specto „dictorum etc. memorab. libros IX", quamquam multorum eiusmodi librorum in antiquitate editorum ad nos pervenit notitia. 2) Plutarchum omnino non esse scriptorem historicum proprie dictum, qui accuratissime fontium suorum penset examinetque auctoritatem atque fidem, sed moralem tantummodo philosophum, elucet et ex hisce ipsius locis: Sol. 27 init., Cim. 2, Alex. \, Timol. 1, Nic. 1, Alex. 1 et ex hoe facto, quod Herodoto Thucydideque nusquam fere utitur auctoribus, saepissime contra scriptoribus quales sunt Phanias Lesbius (Mueller F. H. G. II 293), Stesimbrotus Thasius (Mueller II 52), Duris Samius (Mueller II 466 cf. Schlifer, Abriss der Quellenkunde der Gr. u. Röm. Gesch. I» p. 83) aliisque eiusdem farinae. — cf. Weber, Weltgeschichte I2U p. 453: „Er besass eine ausserordentliche Belesenheit, aber wenig Kritik und Auswahl der Quellen;" Blass, Plut.'s ausgew. Biogr. III' p. 66.... „gelehrter Forscher hat er nie sein wollen"; ibid. p. 67:'„Er ist Moralist, und nicht Historiker". Valde autem doleo, veritatis studio me esse coactum unico loco ubi in hac dissertatione iniciarn mentionem suavissimi elegantissimi doctissimi philosophi Chaeronensis, eum reprehendere atque vituperare. m. recte intellegimus Macrobii locum, quoniam credere non possumus, Vatinium mediam interrupisse Ciceronis orationem ut rogaret scurrilem suam quaestionera „Unde ergo tibi varices?" Quali interrogationi nullus est locus, nisi sumamus, Ciceronem in sermone cotidiano aliquando gloriatum fuisse, umeris se fuisse reportatum totius Italiae (vel, ut ait Macrobius, „reipublicae")'). Haec autem coniectura multo milii videtur probabilior quam est opinio Gesneri aliorumque qui existimare videantur in una hac Plutarchi narratiuncula tantam inesse auctoritatem momentumque tantum, ut non modo facile compenset innumerorum vitiorum atque ineptiarum quae in ista legantur oratione congeriem, sed ut ea prorsus obliteret atque deleat. Fieri denique p o t u i t, ut narrationem suam ex nostra declamatione desumpserit Plutarchus — quem non peritissimum fuisse linguae Latinae 2), neque ergo iudicem idoneum in subtilissima nostra quaestione, inter omnes constat litteratos qui audiunt viros. Transeamus ad V a 1 e r i u m Maximum, qui, siquidem credimus viris dd., tribus locis nostrarum orationum laudat verba nonnulla, immo integras sententias. lamque 1) Ut autem statiin videbimus, declamator noster eiusmodi fontes non contempsit, quippe qui ipsius Valerii locum quendam in suum converterit usum. 2) Vid. Plut. v. Demosth. c. '2. - Errores nonnullos Plutarchi <^cf. e. g. v. Cic. c. 3 ubi legimus Sir%'Aia>v óp x % n üv, quod male est versum ex pro Rosc. Am. § 6 „duobus milibus n u m m u m ortos ex Latinae linguae iinperitia, enumerat v. d. Sickinger, de linguae latinae ap Plut1". reliquiis et vestigiis. Freib. 1883. — Conicere quis possit, ex T i r O n i s vita Ciceronis (cf. Q u i n t i 1. I. O. VI 3, 5) hanc narratiunculam desumpsisse Plutarchum, quutn ex vitae Cicer. c. 41 et 49 appareat, nota fuisse philosopho Chaeronensi Tironis scripta. consideremus cuiusmodi sit gravissima illa \ alerii cum Cicerone consensio: a. Val. Max. 1 1 § 1: item Matri deum saepe numero iraperatores nostri compotes victoriarum suscepta vota Pessinuntem profecti solverunt. (locum indicavit Hoffmann p. 19). b. Val. Max. VI 3, l, c: eadem ausum Sp. Maelium consimili exitu patria multavit. Area vero domus eius, quo iustitia supplicii notior ad posteros perveniret, Aequimelii appellationem traxit. Be har. resp. § 28 extr.: ut nostri imperatores maximis et periculosissimis bellis huic deae vota facerent atque in ipso Pessinunte ad illam ipsam principem aram et in illo loco fanoque persolverent. De domo sua § 101: Sp. Maelii regnum appetentis domus est complanata, et q u i a i 11 u d 1) aequum accidisse p.s R.s Maelio iudicavit, nomine ipso Aequimelii iustitia (codd. stultitia) poenae comprobata est. Ad quos locos accurate considerandos pensitandosque quicunque accedit nulla occaecatus opinione praeiudicata, agnoscat oportet: 1°. de eadem re utrumque facere verba scriptorem; 2°. utroque loco duo vel tria vocabula Valerio esse communia cum „Cicerone", nempe priore quem attuli loco: Val.: imperatores nostri — „C i c." nostri imperatores; Val.: vota solverunt — „C i c." vota persolverent; altero vero loco: 1) „Et qui aliud" codd.; einend. Spengel, Philol. XI 403; M o m rase n, Hennes V p. 258 n. 2. Y a I.: Sp. Maeliura — „C i c." Sp. Maelii; Y a 1.: Aequimelii — „C i c." Aequimelii; Val.: iustitia — „C i c." iustitia (olim stultitia). Atque hic non possum quin graviter vituperera eos viros dd. qui tam exigua perducti similitudine, magno clamore declarent, Valerium manifestissime verba sua ex Ciceronis orationibus desumpsisse '). Nonne hic idem deprehendimus vitium cui tam frequenter indulgere solent vv. dd. in p o e s i Latina diiudicanda, ut sc. non distinguant inter verborum similitudines quasdam fortuitas quae inter duos intercedant auctores, i. e. inter eas similitudines quae sua sponte ex ipso argumento atque certis verborum formulis proveniant, et imitationes quae consulto dataque opera sint factae?2). Frustrane v. d. Baehrensius a° 1875 monuit ut hunc errorem caverent critici — Hoffmannus autem fuit qui a° 1881 statuit,'priore loco Yalerium Ciceronis surripuisse verba — frustrane v. cl. Hartman in libro „de Horatio poeta" demonstravit quam esset perversum, ea ratione imitationes ubique odorari atque captare .J Me quidem iudice nullum nostris locis est imitationis aemulationisve vel levissimum vestigium; èt Valerius öt „Cicero" eandem rem, ex historia utrique notissimam, suis narrant verbis; ipsum autem argumentum quod ab utroque tractatur, causae fuit exiguae illius similitudinis quae inter eorum intercedit verba. 1) Genuina Ciceronis opera frequenter scribendi materiain praebuisse Valerio, demonstratum est a v. d. Duebner, Rew*e de Philol. I p. 262 ; F. Zschech, de Cic. et Livio Valerii Maximi fontibus, Berol. p. 15sqq.; cf. Kempf in proleg. ad Val. Max.' p. 13 et 15. 2) Sunt verba Baehrensii in praef. ad Val. Flaccum 1875 p. VI; cf. v. cl. Hartman, de Matthia de Vries p. 13. At tertius est Valerii locus, muitoque is gravioris auctoritatis: Val. Max. 7 1 § 1: Maiores statas sollemnesque caerimonias pontificum scientia, bene gerendarum rerum auctoritates augurum observatione, Apollinis praedictiones vatuni libris, portentorum depulsiones Etrusca disciplina explicari voluerunt. De har. resp. § 18: qui statas sollemnisque caeremonias pontificatu, rerum bene gerendarum auctoritates augurio, futurorum veteres praedictiones Apollinis vatum libris, portentorum explanationes (expiationes e coni.) Etruscorum disciplina contineri putave- i runt. Manifesta hic est imitatio: ad verbum enim Yalerii sententia congruit cum nostri oratoris enuntiato; at tamen, id quod s e n t i t quicunque accurate utrumque locum perlegerit, mirum quantum inter se discrepant, atque ita quidem, ut Yalerii verba longe longeque praestent „Ciceronis" verbis. Etenim multo melius se habet Yalerii „pontificum scientia" quam oratoris „pontificatus", multo melius „augurum observatio" quam „augurium"; longe rectius dicitur „Apollinis praedictiones vatum libris" quam „futurorum veteres praed. Apoll. vatum libris", rectius „portentorum depulsiones" quam „portentorum explanationes", melius denique „explicari voluerunt" quam „contineri putaverunt". Ita ut nullus dubitem quin ex animi sententia adstipuler Marklando — cuius hac in re ingeniosissimam argumentationem nemo posteriorum refellere valuit') — suspicanti 1) Markland p. 325 sqq.; 328 sq.; 337 sqq. Quem neque refellit Gesnerus p. 226, neque L a h in e y e r u s p. 52 sq., neque R u e c k i u s p. 11 sq. non hoe loco Valerium esse simiam Ciceronis, sed hercle auctorera nostrae declamationis hunc suura flosculum mutuatum esse ab historico '). Quae Marklandi coniectura confirmationem quandam nanciscitur, si nobiscum reputaverimus hunc Yalerii locum inveniri in ipso libri eius initio, facile igitur lectoris stringere oculos, commodeque teneri memoria; quum contra minime sit veri siraile, Yalerium in propvlaeis tam grandis operis quam sunt „Dictorum et Factorum Memorabiliura Libri Novem" struendis materiam suam sumpsisse ex oratione tam parum culta, «t ipsa verba quae esset allaturus, antequam in librum suum ea introduceret, in rectam atque sinceram ei essent redigenda Latinitatem. lam paucis complectamur ea quae in praecedentibus nobis se obtulerunt. Multis igitur argumentis internis quum in eam perducti essemus sententiam, vix quatuor hasce orationes dignas esse nomine Ciceroniano, ex Valerii Maximi quodam loco comparato cum verbis nonnullis ex una earum orationum, mira quaedam huic opinioni accedebat corroboratio, quum ibi appareret indicium ipsius aetatis, qua scribi potuerit supposititia ea oratio: Composita enim esse videtur non ante annura 30 p. C. n. (constat enim, Valerium scripsisse annis fere 28—32) 2). Unus tantum nobis restat ex antiquitate testis, is autem •1) Siquis autem contendat fieri potuisse ut èt Valerius èt noster orator ex coininuni quodam hauserint fonte, nempe ex enchiridio quodam antiquitatum, quod temporum iniquitate ad nos non pervenerit, non equidem praefracte id ibo infitias; incertissimae autem eiusmodi coniecturae, quae libris innitantur deperditis, non recte adhiberi mihi videntur dum aliae nobis adsint minus arcessitae. 2) Ex Valerii loco VI 1 prooem. apparet, Iuliam inter vivos degere quum haec scriberentur (obiit autem Iulia a". 29); locus autem IX 11 extr. brexi post Seiani compositus est mortem (a". 31). Vid. e.g. Teuff e 1, Gesch. d. röm. Litt.5 4890 II p. 70. locupletissimus, Asconium dico Ped ian u m. Cuius hac de re testimonio eo maior tribuatur necesse est auctoritas, quod videmus oranino attendisse eum ad eiusmodi quaestiones, quippe qui non ignorarit, scriptas esse quasdam orationes ab obtrectatoribus Ciceronis, atque Catilinae et Antonio falso esse tributas •). Asconius autem non solum orationem de haruspicuni responso duobus locis vulgato auctori vindicat, sed vel integrum locum ex ea laudat, qui reapse in nostra oratione exstat. Sunt enim eius verba haec (p. 61 K. S.): „In ea autem, quam post aliquot annos habuit de aruspicura responso, non passum esse Scipionem, sed auctorem fuisse dandi eum locum senatoribus videtur significare. ^ erba eius haec sunt: „Nam quid ego" (de har. resp. § 24) usque ad.... „P. Africanus II cos." Quae Asconii verba tres nobis subiciunt coniecturas: I. Asconius ante oculos habebat genuinam Ciceronis orationem ; declamator deinde nescioquis, post Asconii demum vivens aetatem, avidissime hunc doctissimi commentatoris locum arripuit, ut lucubrationi suae plus accederet fidei, quippe quae sic instructa atque ornata, genuinae orationis Ciceronianae multo magis prae se ferret speciem 2). Quae coniectura mihi quidem probari minime potest: primo quoniam nulla iusta adest causa cur fraudem suspicemur consulto commissam 3); deinde vero quoniam ipse nostrae orationis stilus totusque eius sermo, in primis vero accurata rerum historicarum notitia quam hic illic ostendit declamator noster, manifestissime ad priorem nos ablegant aeta- 1) Vid. Asconii locus quem supra excripsi p. 85 ann. 3. 2) Haec fere est Wolfii opinio, p. XVIII sqq.; cf. Sa veis p. XII sqq.; Gesner ap. Wolfium p. XCVIsqq.; Lahmeyer p. 52 sqq. 3) Quam revera suspicatur Marklandus p. 328 et passim. tem quam erat ea quae Asconii sequebatur tempus. (Asconius autem scripsit a° fere 60) '). II. Hanc coniecturam nurneri tantum causa hic exhibeo; nihil enim ei esse tribuendum penitus sentio. Est autem haec: Declamatorem quendam primi p. C. n. saeculi familiaritate vel necessitudine quadam artissime fuisse coniunctum cum Asconio; hunc autem de industria tanquam vere Ciceronianam laudasse hanc declamationem de har. resp., ut morem gereret amico suo, qui perbene intellegeret sic demum auctoritatem atque fidem lucubrationi suae accedere. Fraudulentos igitur fuisse et declamatorem et Asconium. Causa autem, cur huic coniecturae nihil tribuam, est haec: quod inter philologos valet atque viget consuetudo humanissima, ut iis testibus qui in rebus proprie philologicis aliquam rem testentur, infinitam tribuant fidem quamdiu nulla iis adsunt manifesta improborum. indicia morum. Cui principio humanissimo grato atque laeto animo me adiungo. III. Nostra oratio scripta est ante Asconium, quem ipsum in errorem induxit Imitatoris mira eruditio atque ampla temporum Ciceronianorum doctrina. Id quod mihi videtur et valde probabile et unice verum. Quamobrem breviter hac ratione comprehendere licet sententiam nostram: Orationem de har. resp. confectam videri post annum 30, ante annum 60 post Christ u m natum. 1) Vivebat Asconius annis fere 2—87; secundum Madvigium (de Asc. p. 16 sqq.) scripsit a» fere 67, Kiesslingio Schoellio(p.X sqq.) iudicibus quinquagenarius fere orationes Ciceronianas filiis suis enarravit. Commentationem autem in Scaurianam a» 56 esse complfcitam pro certo constat, cf. K. S. p. X. — Cf. Schani, Gesch. d. röm. Litt. II1 1892 p. 429: „Der erhaltene Teil wurde zu Roin zwischen 54 und 57, also zu Anfang der Regierung Neros geschrieben." lam autem inter oranes viros doctos qui de nostro egorunt argumento, cura inter eos qui harum orationum patrocinantur origini Tullianae, tum vero inter adversarios, pro certo constat, oranes hasce orationes uni atque eidem deberi scriptori: illi enira asseverant, universas, quamvis sint stilo compositae sordidissimo neglegentissimo, tarnen esse conscriptas ab ipso Cicerone — dorraitanti scilicet ); hi contra declamationes esse contendunt confectas ab uno atque eodera sciolo non orani ex parte ineptissimo 2). Cura autem, ut supra demonstrare sura conatus, valde sit veri siraile, orationem de har. resp. esse conscriptam non ita multum post A™ 30, de ceteris orationibus haud inepte idera coniciat quis opinor, praesertim quum nulla adsint testimonia quae cum hac pugnent coniectura. 1) Ipsi nerape t*c inroi; defensores concedunt, multa occurrere in nostris orationibus quae iure reprehendi possint, e. g. L a h rn e y e r p. 64 : „non nos quidem ei sumus, qui tanquam perfectain omnibusque nuinens absolutam hanc orationem lectoribus propinare velimus : sed constat oinnino, in orationibus statim post exsilium habitis Ciceronem remisisse paullulum pristinam vim oratoriain." - Unde autem hoe „constat"? Ex ipsis nempe hisce orationibus!! Vitiosissima igitur subest principii quae dicitur. Nam ipse Cicero in epistolis (vid. h. cap. ann. 1-3) prorsus contrarium testatur. - H of fm a n n p. 20 : „Maximam partem earum reruin, quibus iure oirensi sunt adversarii" ....; hodie cf. S c h a n z, G. d. röm. Litt. I' p. 212 sqq. 2) Non opus opinor, ut multis allatis locis communem hanc virorumdd. opinionem stabiliam atque conürmem ; unum proferam defensorem, unum adversarium; Wolf p. XLIV: „Reliquimus itidem aliud quid, sed longe facilius, cuicunque libeat, demonstrandum, a nobis saepe significatum nulla ratione adiecta, haud pluribus quam uni auctori istas quatuor orationes tribuendas esse. Nimirum hoe non minus certum videbitur eas aliquotiens uno tenore perlegenti, quam omnes adhuc Ciceroni per errorem esse adscriptas"; cui assentitur Beckius p. 627 ; L a h m e y e r p. 50 : „ac profecto quin eiusdem quatuor illae orationes sint, vix dubitari potest.' Siquis autem postulat'), ut certus aliquis a nobis nominetur scriptor, cui hae orationes sint vindicandae, — omni enira carere fundamento argumentationes quibus non certum aliquod falsarii praesto sit nomen — huic responsum velim, minime hac re esse opus in quaestione quae in tam prisca versetur antiquitate 2). Imnio, praedicanda mihi nostra videtur felicitas, quod non omnia nobis innotuerint nomina omnium prirai saeculi declamatorum atque rhetorum, qui potuerint conficere orationes quales sint quatuor istae, post reditum quae vocentur. 1) ld quod facit Lahraeyer p. 25. 2) Summo autem iure a recentioribus eae vituperantur ariolationes quas hac de re profert Marklandus p. 233 „they were not written even by an Inhabitant of Rome, but by a Foreigner or a Provincial Author." — p. 333 sq.: „For if it be said, That they might originally be written by Cicero, but that in process of time, thro' the Negligence of Transcribers, or the Interpolation of others, the exceptionable passages may have crept into the Context: It may be answered, That upon this Supposition, a F alse In scription too of the orations may likewise have crept in; and that instead of being the Writing of Cicero, they might originally have been the Performance of T h u s e u s or Murrhedius (two Declaimers of memorable stupidity in the time of Augustus and Marcus Seneca) or of any other Author; and the name of Cicero prefixt to them afterwards.'' E. q. s. — Cf. W o 1 f p. XLIII „in plurimis rebus, quae non Ciceronem, sed imitatorem eius, velut aliquem A o n i u rn Palearium ex celebri secta Ciceronianorum, a nobis audiri significant." — Contra quos disputat e. g. Lahmeyerus p. 25 sq. 7 THESES. THESES. I. Orationes quatuor ,,post Reditum in Senatu, post Red. ad Quirites, de Domo sua, de Harusp. responso" Ciceronis son sunt. II. Cicero, de divin. I § 5: Reliqui vero omnes praeter Epicurum [balbutientem de natura deorum] divinationera probaverunt. Inclusi additamentum. III. Cicero, de divin. I § 12 legatur; Observata sunt haec tempore immenso et signiticatiowes evente animadversae et notatoe. IV. Cicero, de divin. II § 10: De illis vero rebus, quae in philosophia versantur, num quid est quod quisquam divinorum aut respondere soleat aut consuli, quid bonum sit, quid malum, quid neutrum? [sunt enim haec propria philosophorum.] quid? de ot'ticio num quis haruspicem consulit e. q. s. Deleantur verba inclusa. V. Cicero, de divin. II § 13: Sed animadverti, Quinte, te caute et ab iis coniecturis, quae haberent artem atque prudentiam, et ab iis rebus, quae sensibus aut a r t i f i c i i s perciperentur, abducere divinationem, eamque ita definire.... Legendum censeo: quae sensibus [haut artificiis] perciperentur. VI. Cicero, Tuscul. I § 36: In terram enim cadentibus corporibus iisque humo tectis, [e quo dictum est huraari,] sub terra censebant reliquam vitam agi mortuorum. Deleatur emblema. VIL Cicero, Laelius § 7: Te sapientem et appellant et existimant. Tribuebatur hoe modo M. Catoni, scimus L. Acilium apud patres nostros appellatum esse sapientem, sed uterque a 1 i o quodam modo; Acilius, quia prudens esse in iure civili putabatur, Cato, quia multarum rerum usum habebat:.... te autem [alio quodam modo] non volum natura et moribus, verum etiam studio et doctrina esse sapientem .... existimant. Delevi verba male repetita. VIL Varro, de Re Rust. II 1, 9 (p. 75 Keil): Romanorum vero populum a pastoribus esse ortum quis non dicit? quis Faustulum nescit pastorem fuisse nutricium e. q. s. Legatur: quis non d i d i c i t. Cf. Freinshemii emendatio loei Tacitei Hist. I 29 „discam" pro „dicam". IX. Petronius, Sat. c. 28: lam Trimalchio unguento perfusus tergebatur.... Tres interim iatraliptae in conspectu eius Falernum potabant, et cum plurimum rixantes effunderent, Trimalchio hoe suum propinasse dicebat. Hine involutus coccina gausapa lecticae impositus est praecedentibus phaleratis cursoribus quatuor et chiramaxio, in quo deliciae eius vehebantur, puer vetulus, lippus, domino [Trimalchion.]* deformior. Ultimo loco deleatur nomen proprium. Subsimiles interpolationes leguntur c. 75. X. Statius, Silv. II 1, 20: lacrimis en et mea carmina in ipso ore natant tristesque cadunt in verba liturae. Ipse etenim tecum nigrae sollemnia pompae spectatumque urbi s c e 1 u s et puerile feretrum produxi e. q. s. Legatur: spectatumque urbi — scelus ah! — puerile feretrum. XI. Tacitus, Hist. I 57 i. f.: Sed manipuli quoque et gregarius miles viatica sua et balteos phalerasque, [iusignia armorum argento decora,] loco pecuniae tradebant, instinctu et impetu et avaritia. Delevi interpretamentum. Cf. c. 20. XII. Tacitus, Hist. II 14 init.: Inminere provinciae Narbonensi, [in verba Vitellii adactae,] classem Othonis trepidi nuntii Fabio Valenti attulere. Inclusi verba ex I 87; II 12 perperam huc invecta. XIII. Tacitus, Hist. III 19 s. f. deleantur verba: [Expugnatae urbis praedam ad militem, deditae ad duces pertinere]. \ XIV. Tacitus, Hist. III 81: ld plerisque ludibrio, pluribus taedio: nee deerant qui propellerent proculcarentque, ni admonitu modestissimi cuiusque [et aliis minitantibus] omisisset intempestivam sapientiam. Expunxi verba quae sententiara impediunt. XV. Seneca, Ep. Mor. 95 § 60: „Quid enira dicunt? praeceptis vitam satis explicari, supervacua esse decreta sapientiae [, id est dogmata]. Deleatur glossema. XVI. Euripides, Troad. 862 sq.: Menelaus: a xxMiZpsyyi<; yï-iou mvx vxv? f7r' * Apyetuv uoXslv, 222 % ttxI'Sx TuSfa?' 9uS' xvxtpxxtcf %tpi f/os? ohtovs, irp)v Cpxos poXslv %6óvx. Yerba Hj irxllx Tu2«b? vitiosa videntur. XVIII. Schol. Soph. Antig. 1096 (Papag. p. 269) legatur: T9 f/,èv v7ro%upelv "heivov to 2s xvtijtxvtx (3?m@ijvxi ■eivirepov~^>. Lacunam indicaverat M. Schmidtius. XIX. Maximus Tyrius, Diss. XIV c. 8: 0eo<; pev ovv xutos xxtx %copxv ïüpviievoi olxovops"i tov ovpx vóv, xxi Tyv èv oupxvcj) tx^iv. E ] cum Bryano. XXI Philostratus, v. Apoll. VIII c. 30 i. f.: to de iTf/.x vjv „