Cart££imac ütëatri, Pfltri£ piac mcmnnac. CONSPECTUS LIBELLI. p»g. Prooemium 1 Cap. I. Qui fontes fuerint adeundi 4 „ II. Quid sit anathema 11 „ III. De deorum signis ipsis diis donatis ... 26 § 1. Quid sint signa deorum 29 § 2. Qua ratione signa dii fiant .... 42 § 3. Quid sit signa diis offerre 46 § 4. Quid sint xóQai 49 „ IY. Quid sit alium deum alii deo donare. . . 54 „ V. Quatenus quaedam anathemata sacrificiorum vice fungantur 68 „ VI. Annotatio de sacris Graecorum festis . . 87 THESES 97 notitia aliqua religionis Graecae haurienda sit. Ex hodiernis viris doctis pauci admodum de anathematis scripserunt, ita ut jure rairemur. Nominandus est primo loco v. d. Em. Reisch, qui in opusculo, cui titulus: „Griechische Weihgeschenke", postquam brevi de origine et significatione anathematum absolvit, praesertim de agonisticis et scenicis anathematis f'use disputat, in cujus libelli praefatione cetera etiam quae de hac materia scripta sunt, enumerantur. Totam autem anathematum seriem in censum vocare eaque arte et ratione distribuere ipse conatus non est. Integrum igitur opus suscipiebam cum et veram signiflcationem et aptam anathematum distributionem reperire aggrediebar. At cum ad finem fere perduxissem eam rerum investigationem quae praecedere deberet, innotuit mihi liber, viri docti Rouse manu conscriptus, cui titulus: „Greek Votive Offerings", cujus scriptorem eadem ipsa quaesiisse intellegebam, (|uae ego volebam, et felicissime invenisse. Multa etiam quae me primum collegisse jam gloriabar, üle fusius multo disputavit quam a me poterat exspectari. Neque mirum; nam per decem annos continuos omnem operam in componendo hoe libro collocavit; ipsam Graeciam et ea Europae musea quae ad rem suam alicujus essent momenti saepius invisit et sagaci oculo omnia perlustravit monumenta. Mutanda igitur mihi erat non sane sententia, cui post quamcuinque meam disquisitionem adhaerebam (nam in plerisque rebus v. d. Rouse inecum facere gaudebam), sed totius mei opusculi ratio et consilium; nolebam enim aut aliorum inventa exscribere videri aut in edendis iis rebus, quas alius me multo doctior publici juris fecerat, operam perdere. Restant autem etiamnunc quaestiones quas v. d. Rouse aut non solvit aut ne attigit quidem. Has ego fusius tractabo et quantum fleri poterit solvere conabor. CAPUT II. QUID SIT ANATHEMA. Ad rem nunc veniamus, et statuamus, quid sit anathema, quid sacrificium. Cum enim jam de his definitionibus dissensio sit inter viros doctos, necesse est quarn partem sequamur explanare. Inter omnes constare puto anathemata et sacriftcia hoe habere commune quod utraque deorum spectant honorem. Ea autem conditione sacriftcia dari mihi videntur, ut postquam oblata sunt intereant, ita ut id sacrificium quod in ipsa consecratione non deleatur, verum sacrificium non sit. In anathematis longe aliter res se habet: haec enim non ut intereant, diis offeruntur, sed ut perpetuo maneant, et monumenta sint beneficiorum a diis acceptorum. Sacriftcia diis offeruntur, ut habeant cibum et potum (conferas modo quae de diis et sacriftciis Homerus narret). Anathemata palam collocantur, ut per meinoriam beneficii ad colendos deos homines alliciantur. Sunt utraque dona, et ut inter homines amor ostenditur in hoe quod eripimus ex quo intelligitur, quanta cura eae mijXai quae in templi parietibus erant defixae non abjicerentur sed in restituto templo quantum tleri posset reponerentur. Decernunt enim et alia et haec: idv flojfióv xai ró godviov na Atv xataotaoai ig jöv roTyov rag óè oraAag lag ovaag tv iq) toiy(i> xai tö d7iÓQav&Q0v .... avieï xataaiaaai. Eadein f'ere enuntiat tprfipiofia de reficiendis anathematis, quod Oropi inventum est (1GS I 303). Neque hinc alienum videtur, quod Thuc. I 134 de Pausania, Lacedaemoniorum ad Plataeas duce, habet. Qui cum moribundus e templo rijg XaAxiotxov extractus esset et mox vitam posuisset, ó &eög ó év AsAipotg .... eygijos .... óvo ooj/iaia dv&'évög if] XaAxioixb) anoóovvai. ol óè jioiijaa/ievot yccAxovg di'ÓQidvrag óvo cog dvtl llavaavinv avè&eaav, cum et anathemata et supplices ejusdem naturae res esse putarent, quas auferre sibi non liceret. At risum fere inovet anxia sollicitudo qua in tabuli.s in quibus tota templi supellex perscribitur, accurate enumerantur etiam res nullius pretii, immo saepe res fractae, quae ad nullum jam usum idoneae sunt. Sic in insula Delo in ejusmodi tabulis (B. C. H. VI p. 29 sqq.) haec inveniuntur: Aéftijtcg xaieayóieg, xAdofiata yaAxct, iQmobg diaAeAv/iévog. dvÓQidvto>v xAda/iaia TAA etc. etc. neque raro talia occurrunt. Non tamen anathemata mera sunt dona quibus dii soli fruantur, sed liac fere conditione in templis collocantur, ut in conspectu sint omnium, et sic iis qui templum invisunt deorum gloriam praedicent. In publico ponuntur ut non solum a diis sed etiam ab hominibus conspiciantur. Afflguntur muris. Sic Pyrrhus (Paus. I 13. 3) in templo Athenae Itoniae rovg &vQeoi>g êxpéftaoev, quod et alii victores passim. Ipsius Pyrrhi scutum (Paus. II 21. 4) in templo Demetris positum videmus xaxa iitv toodov bnèQ tó>v &vqmv dvaxei/tivrjv. Ex arboribus pendent id quod pictum videre licet in vasculi fragmento (Jahrb. 1893 p. 220). Statuae autem, majora vascula, tripodes, anaglypha imponuntur columellis quarum exemplum aft'ert Roehl Imag. p. 67. 3. In Schone Griech. Rel. tabula 67 infimam partem anaglyphi etiamnunc in foramine columellae haerere videmus. In lapide anaglyphi quod exhibot ejus tabula 117 foramen aliquod est terebratum quod columellae summam partem exciperet. CIA IV 418- inscriptionem dat anaglyphi dedicatorii quod exhibet Athenam et aram, post quam adest columella, cui tabula lapidea est intixa. Hoe idem etiam videmus in iis anaglyphis, quae Icarii dicuntur, quorum exemplum habes in Baumeister Denkmaler, III, p. 1765. Saepe anathemata ita locantur ut ne. deus quidem qui in signo in templo adesse putatur, ea possit videre. Sic Plato Critias 116 E in insula illa Atlantica templum commemorat in quo multa lóiojrüp dyd/.ftara, ticqI 6i i6i> vtüv ëgoifhv elxóveg écjidi'TCjv i'oiaaav ix yj>vaov, neque dubitari potest quin id in fictam illam insulam transtulerit Plato, quod in tota Graecia erat in usu. Nolo jam commemorare, quot statuae et alia praeclara donaria extra templum in sacro peribolo posita fuerint, neque ut deorum tantum sec! ut spectantium etiam oculos delectarent. In Pausaniae libro passim occurrunt. Majoris momenti est i«i quod ipsae docent inscriptiones donariorum. CIA IV 15.58° in tabula marmorea in via Eleusinia reperta prope templum Aphrodites haec leguntur: tfit/ov/Aévt] 'AtpQoöiri] yaQiCoftèv^ ênaiveÏTE of Tiagiovref. Ipsum igitur donarium homines alloquitur et ut deam simili honore prosequantur persuadere studet. Consuetudo offerendi diis dona sine controversia intime cohaeret cum hac opinione hominum qua deorum naturam humanae naturae aliquatenus similem esse censent, ita ut cum donis homini persuaderi posse sciant, deos etiam hisce commoveri credant. Inde jam Hesiodus (fragm. 247 Rzach): döiQa &eobg jielfrei. Stip' atdolovg jSaaiAfjag. Neque igitur mirum est pios deorum cultores non jam iis contentos esse donis quae, ut sacrificia, nimis celeriter evanescunt, sed firmiora grati animi sui testimonia veile quae cultorum suorum oblivisci deos ne sinant quidem, anathemata dico quae perpetuo sint mansura. Haec autem ante omnia reijuirunt ut dei illi aut templum habeant aut quemcumque locum in quo apte servari possint deorum bona. Cum autem jam antiquissimis temporibus in Graecia illa religio, ut ex Homeri carminibus docemur, non lapides aut animalia veneretur, sed deos humana specie et figura, jam tum anathemata inveniri paene necesse est; et revera sat multa vestigia hujus usus in Iliade et Odyssea deprehendimus, quamquam fortasse non tanta frequentia quanta saeculo quinto vel quarto ante Christum natum. Sane vocabula dvdd-^fia et dva&sïvai nonduni eum sensum habent de quo nos hic loquimur, at noli inde ducere usum offerendi diis donaria esse ignotum, nam ipsa illa res certissime adest et viget. Pro vocabulo dvd&i^a Homerus solet adhibere voces dyaX^a (aut ómqov), cui saepe addit verba &eïvat, dvdyat, xQs^daai. Videamus nunc quibus rebus occurrentibus antiquissimi illi Graeci anathemata diis suis polliceri aut dare solerent, et singulos Homeri locos qui huc faciunt accurate persequamur. In morbum si quis incidit aut gravi vulnere confossus fuit, deinde dei auxilio sanatus, tum anathematis dei templum aut té/ievos ornare non venit ei in mentem. Nondum deus erat Asclepios, qui postea aegrotantium futurus erat solacium. neque alii ex immortalibus munus medendi morbis erat demandatum. Neque tamen persuadere mihi possum numquam accidisse ut quis deorum potentia sanatus óüqov aut ayccA/ua aliquod beneficii auctoribus offerret, immo ex iis, quae paulo infra de Homericis anathematis dicemus, manifestum mihi videtur esse casu factum ut de donis ob confirmatam valetudinem datis nullam apud Homerum mentionem factam videamus. Neque ludis solemnibus accepta praemia victores diis tribuere solent. Perlectis libro XXIII Iliados et libro VIII Odysseae ne vestigium quidem illius consuetudinis depre- hendes. Causa autem forfcasse in hoe quaerenda est quod ludi, qui II. XXIII narrantur, funebres sunt aut quod omnino ludi nondum tam arto vinculo cum religione cohaerebant quam postea. Quidquid id est, non multo post Homerura, Hesiodi aetate, longe alia invenimus. Is enim (Op. 654 sqq.) haec habet: iv&a 6'iyójv in üe&Xa óalrpQovog ' Afirp>tódf/aviog XaAxióa i' e/oenégtjoa- ia óè JiQOJieipQa&piéva jioAAa d&A' td-eaai) jiaïóeg pieyaAi/rogeg, iv'ht /ié (pti/u iifii>o> vixrjoavia (ptQSiv iqijioÓ' om!)tvia. röv [aIv éyoj Moiioaig ' EAtxwvid&eoo' di'i&>;xa. iv!}a (ii k'i TiQvttov AiyvQijs inê^tjaav dotdqg. Quae satis si quid video perspicue ostendunt quam mox hic usus offerendi ludorum praemia in Graecia floruerit. Notissima sunt quae II. VI, 87 sqq. et 302 sqq. narrantur: Theano pulcherrimam vestem ab Hecuba acceptam frijxev 'A&tjvahjg ini yoivaoiv t'jvxó/uoio. Quis non agnoscit id quod etiam postea in usu erat? Od. VIII, 500 brevi narrantur quae cecinerit vates de equo ligneo quem Trojani in arcem invexerant; esse quosdam qui suadeant (509) ut in arce equum relinquant fiéy' ayaX/xa &eoiv 'h/.xnjQiov elvai. Aegisthus (Od. III, 274) postquam Clytaemnestram duxit uxorem nok ka 6' dydXfiax' dvtjxftev, b'pdoftaid is ygvaóv rt êxisAèaag fiiya ëgyov, ö oiinote iXntio ftii/io). Telemachus (Od. XVI, 184) patrem suum quem deuni esse putat sic alloquitur: dXX' ïArjfr' ïva 101 xeyaQio/iiva óüo/iev lpa, ygvaea dcUga Tttvyfiéva. Comités Ulyssis (Od. XII, 343) Soli promittunt si domum redierint se templum et anathemata daturos: alyd xev 'HeAlo) 'YtieqIovi nlova vrjóv iei%o(iev, iv dé xe &eï/iev dydA/iaza noXXa xal ia&Xd. Rara tantum indicia ostendunt in more fuisse ut qui vicerant hostes rapta arma diis offerrent. Disertis verbis id Hector significat qui II. VII, 81, postquam Achivos provocavit ut secum ferro decernant, haec de adversario suo dicit: el 6'e x'éyd) tóv ê'Ao), 6(üi] ói fioi eö%og 'AnóXXcov tevyea avki/oag oïaa> jiqotX "IXiov Iqtjv xal xQE/xdco jiqozï vt]öv 'AjióAAojvog ixdioio. Eadem res significatur in II. X v. 460 sqq. Ulysses ibi occisi Dolonis arma Athenae offert: xal ia y' 'A&ijvaii] XtjTnói öïog 'Oóvaasvg btpóa' dvèaye&e %ei(>i xal evyó/uevog tjiog tjvóa y/xïqe &ea loïodeooi, ai yag jiqóiijv iv 'OAu/unq) jtavtoiv dd-avdiwv imótooófie&a. Quamquam vox imduoóiied-a aliquam habet molestiam, quid significetur toto hoe loco, dubium esse non potest. Accedit quod in ejusdem libri versu 570 sq. id etiam magis explicatur. Vide enim vrj f>' ii'l jiQv/ivt] HvaQct ftgoióevia AóAfovog d~fjx' 'Oövoeóg, o'/•{>' ïqöv èrotfiaaaalar' 'A&i'jvtj. Athenae igitur spolia sacrantur. Hi autem loei qui enumerati sunt de anathematis non tamquam de re singulari, quae raro tantum accidit, mentionem faciunt. sed luce clarius mihi ostendere videntur jam in consuetudinem vertisse donariorum oblationem. Minime igitur facere possum cum Rouse qui (Greek Yot. Oft'. p. 349) contendit raro tantum anathemata in Homero inveniri et qui comprobare vult sola initia illius consuetudinis ibi adesse, postea autem latius se extendisse. Ecce ejus argumenta: „The Homeric poems attest the dedication of' things which have a- material value; but they say little of the dedication of things for their meaning sake such as spoils of war; and in neither case does the poet use for them the regular formula of later days. But Hesiod speaks of dedicating his prize as a matter of course and uses the proper verb of dedication. Now the formula is necessarily later than the beginning of practice, but not much later; and if Homer records a few instances of the practice but without the formula, we may fairly infer that the practice was beginning in his day amongst the people he wrote for. But it was recognised in Hesiod's day; therefore it became recognised somewhere between the eleventh and the eighth centuries." Acute et dilucide haec sunt disputata sed periculosae aleae plena sunt, quia innituntur in divisione anathematum quam Reisch proposuit, et ipse v. d. Rouse recepit, divisionem dico in anathemata materialia i. e. quae dantur quod pretiosa sunt, et idealia quae vocant i. e. „die in erster Linie durch ihren ideellen Gehalt erfreuen sollen." (Reiscln vel „which are given for what they imply." (Rouse). Utri enim generi Homeri anathemata addenda sunt? Utrique, ni fallor, nisi vero quis existimat dona illa pretiosa, quae supra ex Homeri carminibus enumerata sunt, ob merum pretium diis esse data, non quod grati animi essent testimonia. Immo omnia anathemata „sollen in Erster Linie durch ihren ideellen Gehalt erfreuen" et quanto majoris pretii sunt, eo magis pietatem ostendunt eorum qui dederunt. Deinde omnia anathemata sunt aliquatenus non sane tum cum promittuntur, sed tum cum sunt data. Quid enim? In dandis anathematis eam consuetudinem quo homines inter se utuntur ad deos transtulerunt. Si igitur inter homines res pretiosae dono dantur, non propterea quod pretiosae sunt sed ut amicitiae perpetua sint testimonia, idem et de anathematis dicendum mihi videtur. Deinde quod vir doctus Hesiodum de dedicato tripode ut de re solita mentionem faeere dicit, hoe ego monere velim idem de singulis Homeri locis qui supra commemorati sunt posse affirmari; praeterea caveat vir doctus ne unicus ille Hesiodi versus ma,jus momeutum sententiae suae addere putet quam aequum est. Equidem longe aliam viam inire velim. Inter omnes nisi fallor constat solitum vocabulum, quo denotatur anathema, Homeri aetate fuisse dyuA/ue (saepe óüqov), post autem vocem dvd&i^/ia fuisse usitatam. Atqui Homeri locos laudatos consideranti mihi omnia illa anathemata data videntur, ut deum solum honorarent, non vero ut etiam hominis, qui dedisset, gloriam praedicarent (excipiendi fortasse sunt tres illi loei, arma in templis suspensa commemorantes, quia in hoe genere facilius alter ille sensus inesse potest). Post Homerum anathematum certe magna pars ejusmodi est ut etiam promoveant aut facile promovere 'possint gloriam id)v dva&évwv, ita ut, qui anathemata collocant in templis, suum nomen etiam velint celebrare. Egregie haec mihi convenire videntur cum mutatione quam ipsa formula subiit cum pro dyakpa vox dvddr^a substituebatur. "AyaA/ia est id quo deus aydJJ.tiai; solum igitur deum respicit haec vox. 'Avd&tuua autem est id quod erigitur, statuitur ita ut videre id omnes possint (neerl. oprichten). Eodem igitur tempore quo anathemata priscum sensum mutant, et aliquatenus depravantur, etiam formulam üyaA^ce alteri vocabulo recedere videmus, quo clarius exprimitur dari anathemata, ut ab aliis palam conspiciantur. Ideo maxime mihi verisimile videtur hanc mutationem formulae arte cohaerere cum mutatione ipsius rei, quae erat denotanda. Quae enim alia causa potest afferri, cur vocabulum uyal^a, quod ipsum per se ad signifleandum anathema plane sufficit, et interdum etiam postea eodem sensu adhibetur, mox alteri vocabulo cedat quod ad rem significandam per se minime aptum est. Si recte igitur haec a me disputata sunt, mutata formula aliquatenus mutari jam sensus religiosos apud Graecos ostendit. Nunc ipsam historiam et sensum vocabulorum dvd&tjfia et dvct&elvai attentius consideremus. Non opus est me monere quid apud Homerum significent, qui Od. I 152 lwXnijv et óp-/>,01 ba vocat dvd&ti[iata öanóg, et II. XXII 10U Hectora loquentem facit: Polydamas mihi iXeyytl^v di>a&i)aei. Prorsus enim alio sensu adhibentur ibi quam de quo hic sermo est. Ut supra dictum est, apud Homerum occurrunt verba dvdycti, xQt^daai, freïvai. Apud Hesiodum loco supra laudato semel invenimus dva&eïvat. Antiquissima inscriptio, Argis inventa, (Amer. Journ. of Arch. IX 351) haec habet: IifxoxXfjg /i' In baetylo quodam archaicis litteris scriptum est: Mug fit i'actio (Ath. Mitth. XIX 340). Fröhner (Coll. Tyskiewicz tab. 45) Apollinis imaginem iu lucem edidit in quo haec erant inscripta: MdfttxAog fi' dvi&)jxe FexaftóAoi dy/vtjoióyaoi lieg ófxdictg- iv ót dióoi %aglFeitav d(ioi(@dv). Hae tres inscriptiones quae ab aetate Hesiodi non ita multum distant, egregie si quid video demonstrant verbi dva&eïvai antiquis illis temporibus nondum tam fixum et stabilem sensum fuisse ut ad unam modo rem (anathemata) designandam adhiberetur immo omnia alia vocabula perinde fuisse usitata. Sed in iis inscriptionibus quae hac aetate sunt recentiores fere semper vocabula dvd&i^a et dvafrtïpai invenies, ita ut probabili conjectura liceat statuere saeculo demum sexto vel quinto ea communi omnium usu fuisse celebrata. Anathema autem vi vocis non est donarium sed id quod in publico ponitur. Adeo autem haec vis in vocabulo inesse mihi videtur ut Graecis in adhibenda voce magis sensus palam ponendi ante oculos versetur quam donandi, id quod exemplis comprobabo. Ii qui Trophonii specum invisunt debent ea quae viderunt dvad-eïvcti yeyQa/i/iéva iv nivctxi (Paus. IX 89. 14). Vides quae significatio hic praevaleat. Debent in lucem proferre, evulgare quae sibi acciderint, ut et alii ea videant et legant. Passim ip^rpla/imu in templis dvail&tviai neque ut dono dentur alicui deo sed ut tuto loco serventur quo populus solet convenire. Num haec sunt dona'? Minime. Interdum haec formula nullam aut fere nullam indicat consecrationem. Sic Plato (Protag. 343 A) et Pausanias (X 24. 1) narrant philosophos Bianta, Thaleta etc. in templo Apollinis quod Delphis erat, di'a&eïi>ai rü dóó/uei>a rviolh aavröv et Mrjókv üyctv. Etiam hic de dono sermo esse non potest. Sed majus demonstrationi ineae pondus affert quod vocabulum dvd&tjfict etiam ad ea deorum signa denotanda adhibetur quae adorantur, coluntur, et a populo ipsi dei habentur. Hic certe donandi sensum abesse constat. Doleo autem quod cum exempia ex iis scriptoribus sumpta qui post Christum floruerunt, abundent, nullum aflerre nossim ex saeculo quinto vel quarto ante Christum Quanti autem momenti sit intelligere quid apud Graecos talis consuetudo significaverit, non est quod explicem. Id enim quod per totam Graeciam obvium et tam usitatum erat ut supra est dictum, non potest non intirao nexu cohaerere cum natura ipsius religionis ex qua ortum sit. Hanc igitur quaestionem examinare in animo habeo, quid hic usus significaverit, quo Graeci deorum imagines ipsis diis offerre solerent. Quae res cum tota versetur in signis deorum, quam maxime mihi necessa riurn videtur prius accurate quantum fieri potest statuere, quid de his signis ipsi Graeci senserint, utrum ea pro diis ipsis habuerint an pro meris imaginibus, deorum figuram aliquatenus adumbrantibus. Deinde paucis explicabimus qui tandem mutae illae statuae divinam potuerint induere naturam. His rebus examinatis facilius et clarius mihi videor quaestionem posse solvere quam examinare in animum induxi. § 1. Quid sint signa deorum. Id quod hic sumus examinaturi, in religione Graecasine ulla controversia principem obtinet locum. Agemus enim de iis deorum signis, ad quae homines preces et sacrificia ferre solebant. De his autem quid Graeci senserunt? Vocabula ipsa, quibus ea significabant, vix aliquid ad rem nostram afferunt; tarnen utile videtur singula hic persequi. Primo loco occurrit vox üyaAfict, quod omnium maxime tritum est vocabulum, et ut supra jam dictum est antiquissimis temporibus ad anathemata designanda adhiberi solebat. Mirum videri potest, quod ea vox, quae antea res externa tantum dedicatione sacratas, designaverat, labentibus annis ipsam ut ita dicam sanctitatem, ipsa deorum signa denominavit. Vi autem nominis vox üyaXfia non indicat signum quatenus divina aliqua natura praeditum, sed id quo deus delectatur. Si solam igitur hanc vocem respicimus, deorum signa quae dydAfiata vocantur non pro diis ipsis habenda sunt, sed pro domibus quibusdam, in quibus lubenter dii commorantur. Idem fere significat vox i'iog, quo dei signum indieatur ut id in quo deus insidet. Voces ftphag et t-óavov, quarum origo in tenebris latet, nullum nobis documentum subministrant, nisi quod $óavov. si cohaeret cum verbo %ieiv, splendentem quadantenus dei domum videtur indicare. Adhuc igitur videntur signa deorum non pro diis habenda; sed consulamus ipsos Graecos. Certissime non omnes idem de deorum senserunt simulacris. Jam in Homeri Iliade (VI, 3U3) signum et dea idem videtur esse, nam Theano iöv nènXov &ijxev 'A&tjvaltjg énl yoóvaaiv r/'öxófioio, sed unico huic loco fortasse non niinis tribuendum est, cum praésertim accedat quod etiam nos carissimi alicujus hominis imaginem facile ipsius hominis nomine vocamus. Neque philosophorum Graecorum sententiae multum hic lucis afFerunt, qui magnam partem aut esse omnino deos aut in signis habitare negabant. Notissimum est quibus conviciis Heraclitus idolorum cultores sit consec- p 29 3655 - ;stiones 1ematicae G. PIEPERS, s. j. * 1 q 15] p 29 3655 QUAESTIONES fK NATHEM ATICAE, QUAESTIONES ANATHEMATICAE. SPECIMEN LITTERARIUM INAUGURALE quod ANNUENTE SUMMO NUMINE ex auctoritate rectoris magnifici H. KAMERLINGH ONNES, phil. doct., in facultate discipl. mathkm. 1'hysic. l>rof\, AMPLISSIMI SENATUS ACADEMICI CON8ENSU et NOBILISSIMAE FACULTATIS LITTERARUM et PHILOSOPHIAE DECRETO Pro 4?rabu ®octoratug SUMMISQUE IN LITTERARUM CLASSICARUM DISCIPLINA HONORIBU8 ET PRIYILEGII8 IN ACADEMIA LUGDUNO-BATAVA RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS FACULTATI8 EXAMINI SUBMITTET GERARDUS PIEPERS, s. J., natus in l'ago blaricum, die x mensis novembris, a. mdcccciii, hora iii. y a *4 lügdüni-batavorüm. Apud G. F. THÉONVILLE. (8TEEN8CHUUR 9). mdcccciii. PROOEM IUM. Antequam singulas has quaestiones tractare aggredior, quaedam praemonenda videntur de toto hujus disputationis consilio et ratione. Vereor enim ne quis aut antequam libellum meum inspicere incipiat, sentiat de me inique, utpote qui non ausus sim unam aliquam quaestionem examinare sed in varias tantum religionis Graecae partes inciderim, aut plura a me sperans quam pro viribus dare potui, perlectum libellum indignabundus abjieiat quod ea quae in hac materia dubia sunt, etiamnunc incerta maneant. Nam quod non de universa anathematum ratione sum acturus, id justam habet excusationem. Suseeperain enim istam mihi provinciam, et jam multa collegeratn, cum subito alius quidam, me multo peritior librum edidit qualem (nee tamen quantum) mihi scribere erat propositum. Reliquum igitur mihi erat ut ea, quae ipse omisisset, accuratius examinarem. Habebam in animo, et jam diu studia in hoe confere- bam, ut explicarem quo animo antiqui Graeci, deos suos honore prosequentes, immensam illam anathematum 1 multitudinem templis addidissent. Hanc enim philologo provinciam datam esse censebain, ut turn ex antiquorum scriptis turn ex monuinentis, quae aetatem tulerunt, ipsam mentem eoruin et sensus studeret eruere. Sic demum antiquitatem reviviscere nobisque delectationem afferre quam in ea quaerere solemus. Saepissime autem sum miratus, quod nemo exstitisset vir doctus, qui ad veram anathematum significationem animum videretur advertere, quamquam in hac materia aliquanto longius progredi non possumus, quin undique ortae molestiae nos offendant. Passim enim narrant auctores ea, quae vera saepe sunt aenigmata, ex quibus si temere eligo, haec occurrunt. Si anathemata donorum vicem implent, quid hoe sibi vult, quod Graeci imaginem alicujus dei eidem deo offerunt? Quis nostrum amico ipsius amici efflgiem eamque sat vilein dono dabit? Deinde quid vult pietas eorum, qui (ut exemplo rem magis collustrem) Aphrodites imaginem Apollini aut cuivis alii deo donant? Saepissime tarnen similia facta (id quod infra f'usius demonstrabimus) in Graecia occurrunt, ita ut nil mirum habuisse, immo plane fuisse solita videantur. Vulgum sane morem majorum esse secutum, neque veram doni signiftcationem multum curasse verisimile esse duco. At, rogo, unde hic mos originem sumpsit? et qui fleri potuit, ut per totam Graeciam tam altas egerit radices? Postremo (et hic ipsius religionis fundamenta attingimus) quid judicarunt Graeci de signis deorum ? At hoe, inquies, nullam habet controversiam; jam enim pueri in schola audivimus antiquos Graecos idolorum fuisse cultores, ipsum igitur dei signum pro deo habuisse. Age igitur, arcem Athenarum adeamus, et tu mihi dicas velim quod signum inter tot Pallados Athenae simulacra jure deae nomine appellandum sit. Omnia enim, quae ibi Athenae signa dieuntur, divinam habuisse naturam ne ipsos quidem Graecos credidisse persuasum mihi habeo. Quid senserit vulgus indoctum tot ejusdem deae simulacra religioso animo conspiciens, vix investigari fortasse potest (quas enim ineptias vulgus non probat?), putasse autem omnia illa signa simul recte et vere esse deos nullo pacto mihi videtur verisimile. Sed de his rebus infra plura disseremus. In praesentia sufliciant, quae dicta sunt, ut probem has quaestiones sat magnum habere momentum, si «luis Graecorum superstitionem aliquanto melius intelligere neque leviter tantum eam velit attingere. Ipsi enim Graeci tantopere suam illam eöaéfitiav jactare solent, et tot aut magnificis aut vilibus donariis templa deorum ornarunt, ut quam maxime juvet in ipsam religionis naturam paulo accuratius inquirere, et, si fieri possit, ad tenebras, quae passim oculos ofï'endunt, aliquam afferre lucem. CA PUT I. QUI FONTES FUEKINT ADEUNDI. Nemo in rebus Graeeis non plane peregrinus est, quin mihi concedat non leve esse opus quod suscepi, cum praesertim ipsi Graeci nullum librum reliquerint, in quo religionis suae indolem explicarent. Et jure id quidem; iliis enim supervacaneum erat id describere quod omnibus erat notissimum. Deinde, ut fit in omni superstitione, non tam certis limitibus religio erat circumscripta, ut haberet doctrinas et decreta, a quibus secedere nefas haberetur, sed omnes ad suum arbitrium ea praecepta sequebantur, quae aut timor aut mos majorum eos docuerat. Summa omnium erat lenitas et indulgentia erga eos, qui in rebus divinis dissentiebant, altercationes et rixae non oriebantur nisi cum quis omnino deos esse negaverat. Inde factum est ut nemini fere ante Chriatum natum in mentem venerit religiones suas ab aliorum impugnationibus defendere; non enim erant qui impugnarent. At postquam Christiani optimi cujusque animum sibi conciliare incipiebant, et paganorum superstitie ruinam videbatur minari, tuni demum gravissima existebant certamina Christianorum veritatem suae doctrinae tuentium et paganorum caduca jam idola sustentantium. His contentionibus pagani coacti sunt, quid esset sua superstitio disertis verbis explicare, et quamquam ipsa scripta, quibus suas defenderunt religiones, non tulerunt aetatem, tarnen ex iis, quae Christiani Patres paganorum dicta aff'erunt, satis aperte patet, quid illis quidem temporibus pagani de diis suis et idolis senserint. Caute tarnen hie Christianos esse consulendos luce clarius est; hi enim, ut fit in omni altercatione paulo acriore, suae religionis amantissimi in rebus adversariorum narrandis fortasse ea tantum proferunt, quae adversariis possint conflare invidiam. Neque me fugit Patres de sua tantum aetate verba facere. Sed cum iidem dii sint qui tune colebantur et qui quatuor saeculis ante, cumque ipsi deorum eultores in his rebus opinionibus majorum se adhaerere professi sint, et pauca illa facta, quae in remota antiquitate naturam deorum nobis aperiunt, plane conveniunt cum dictis eorum, qui postea fuerunt, minime ineptum mihi videtur ex natura illius superstitionis, quae postea viguit, eflicere quid senserint ii, qui multis saeculis ante eandem amplectebantur religionem. Quo consilio adii collecta Patrum opera, quae edidit Migne, et passim ea opuscula evolvi, ex quibus argumenta ad rem meam apta hausturum me sperabam. Consulendi etiam fuerunt ipsi Graeci auctores, sed qui? omnes? At hoe ridiculum. Ingenue fateor multas quae Graeci scripta reliquerunt me esse perscrutatum, plura fortasse omisisse, sed cum pro virili parte eos perlegerim auctores, quos mihi utiles fore credebam, non vereor ne quis hac in re inertiae me accuset. Inscriptiones quoque (hae enim minime sunt neglegendae si quis sensus studet cognoscere eorum qui anathemata illa pio animo dederunt) saepe utilissimam mihi praebuerunt materiam; praeter ceteras nominandae sunt subscriptiones statuarum (quamquam pro majore parte satis breves) et catalogi in quibus donaria enumerantur in templorum thesaurie deposita. Sed de ratione qua haec omnia sunt tractanda, non est cur hic quidquam addam. De uno tantum fonte paulo fusius hic loquenduin videtur, de narratiunculis illis mythologicis, quae passim a Graecis sunt excogitatae, ut originem multarum rerum declararent, quarum verus sensus eos plane fugiebat. Quotannis festa sua sollemnia agebant, quae originem traxerant ex abditis iis temporibus, quae Graecis erant ignota, et fortasse etiam post sagacissimas nostrae aetatis inquisitiones omni luce carebunt. Sic si in oppido vetustum aliquod et sanctissimum $óavov colebatur, aut in abdito templi angulo pro sua sanctitate religiose servabatur, indoctum vulgus non poterat non narrare, quis hoe sóavov ibi posuisset, sed fingebat Diomeden ab eversa Troja revertentem ibi aliquantisper esse moratum, et signum hoe reliquisse, aut Diomede majorem Herculem dono lioc dedisse, aut (nam hominum vi.s fingendi omnia jam arripit) ipsum Jovem fuisse datorem. Fabulae hae omnes sunt sed ipsae hae fabulae inter homines percrebrescentes saepe egregie demonstrant quid de diis suis cogitarint Graeci; per has enim plebs animum suum solet aperire. Sed exemplum melius interpretabitur quid velim. In pago oui nomen Teuthis, Pausanias (VIII 28, 4—6) narrat vidisse se üy(c/.fia 'A&ijvag è%ov TQavfia ini tov /*t]Qov. et ob eam causam ibi fuisse positum, quod homo quidam Teuthis vel Ornutos nomine, cum infensus Agamemnoni Arcadas ab Aulide domum vellet reducere, Athenam, quae ipsum a proposito studeret retrahere, hasta vulnerasset é$ iöt> /ii;qóv. Deinde illuin deam placasse consecrato signo £%ovit TQcev/ia tov /u^oö. Fictam hanc esse narratiunculam non opus est me ostendere, sed nil euro utrum Teuthis ille aliquando vere inter homines fuerit necne, neque (|uaero potueritne ipse deam vulnerare. Unam rem haec fabula me docet. Graecis fuisse persuasum deos posse placari si is, qui eorum iram movisset, imaginem aliquam consecrasset, ubi ipsum factum scelestum quod exj)iandum esset omnium oculis exhiberetur videndum. Certissime mihi const-are videtur eos, qui hanc fabulam excogitarunt, hanc habuisse opinionem ut deos sola imagine in delicti memoriam proi>osita placari posse putarent. Sic et haec et alia plura quae ad mythologiam pertinent, quamquam nullam postulant lidem, tarnen sensus hominum et opiniones luculenter aperiunt, ita ut clare, quid de rebus divinis senserint, liceat perspicere, et hoe illud est quod quaerimus. Mirum quantum lucis afferre mihi videtur religionum inter sese comparatio, dummodo caute et prudenter flat. Cultum enim supremi alicujus numinis non ex connnuni consensu et convento homines acceperunt, neque ex philosophorum praeceptis didicerunt, sed hauserunt ex ipsa, quamquam non sola ex ea, humana natura, quae eos a superiore quadam potestate et altioris naturae quam cujus ipsi sunt, regi ostendit. Hanc ob rem evenit ut in toto orbe terrarum nullus inveniatur populus, qui aücui religioni non adhaereat. Adeo in ipsa natura adest vis quaedam, quae homines impellit, ut numini alicui se subjiciant et obediant. Atqui si ipsa natura in rebus, quae ad cultum deorum pertinent, tantum habet pondus et momentum, omnes illas religiones, quae majore ex parte ex natura ortae sint, magnas inter sese similitudines habere necesse est. Si quid igitur in antiqua Graecorum religione occurrit obscurum, quod explicationem vix admittat, saepe fieri poterit, ut ex iis superstitionibus, quae nostra etiam aetate passim vigent, caute collatis lux quaedam affulgeat. Quamquam, ut ad me revertar, in hac disputatione paree tantum talibus argumentis sum usurus, ne hanc disquisitionem longius extendam quam necesse sit; haec enim comparatio, quamvis utilissima esset ad propositum meum. tam amplam mihi subministraret materiam, ut vires meas plane superatura esset. Hactenus egi qua ratione ex ipsis antiquis fontibus nobis quae amicis donemus, sic reverentia in supremum numen ex liberalitate apparet qua id colimus. Neque mihi placere possunt quae Curtius scribit (Götting. Nachr. 1861): „Die Entausserung von Seiten des Menschen ist hiebei (i. e. in sacrificiis) Nebensache und ebenso der Genuss der Gottheit; die Gemeinsamkeit zwischen Menschen und Gottheit ist vielmehr das worauf es ankommt." Commune enim deorum et hominum commercium etiam in precibus continetur et in aliis rebus quae ad deorum cultum requiruntur. Jactura autem alicujus rei in sacrificiis totam rem et totum actum continet et definit. Deinde quanti momenti sit „der Genuss der Gottheit", ex Homeri fabulis quam maxime fit perspicuum. Ne pluribus exemplis rem illustrem, vide quae habet Homerus II. 23. 205 sqq. ubi Iris cur in domo Zephvri manere non possit explicat: oü% i'óog- tltui yÜQ avitg in 'iixsavoïo $ée&Qa Alfrióntov ig yaïctv, ötïi yi£ovo' ixaiófificcg d&avüioig, ïvcc óij xctl iycj fieiaóaioo/ACti Iqojv. Sic igitur definire equidem velim esse sacrificium donum aliquod externum, quod per quamcumque mutationem ex hominum dominio in dei dominium transfertur (haec autem mutatio solet fieri per effusionem aut cremationem); etiam anathemata esse dona externa quae in dei dominium transeant, ita tarnen ut non mutentur, immo perpetuo sint mansura. Quoil autem anathemata vera sunt dona, id vel ex eo ]>atet quod passim apud Graecos auctores óaipa appellantur, sed ex exeniplis aliquot quae hic aft'eram, melius perspicietur, quam mirum in modum Graeci persuasum sibi habuerint, ea cjuae semel diis data et consecrata essent, nullo modo deleri aut auferri licere. Corinthi neglegentia Chryseidos cujusdam antistitae templum Herae incendio conflagraverat, ipsa autem imminentis supplicii timore perculsa Tegeam aufügerat. 'Ayyeloi 6i (PaUS. II, 17, 7) xcturèQ xaxov irthxovrov jtuqóvjoq crrpioi tijv elxóva oö xa&eïAoi' tijg X(pvoijtiog, avaxenai 6e xai ig zóóe iov vaov rov xaraxnvd-iviOQ i'/ATiQocsfrev. Haec enim etxtiv non erat Corinthiorum, sed deae. De statua Cylonis qui felicissime aufngit rd ayog Kv/Lóvaov, minime igitur apud Athenienses erat gratiosus, Pausanias (I, 28. 1) haec habet: KMava fii oMtv èya occrpig slnétv if4Jiix>']v. Inimicissimi igitur reipublicae Atheniensium, Cylonis, statua quae ob victoriam Olvmpicam Athenae Poliadi erat dedicata, ad Pausaniae aetatem intacta in acropoli permansit. Paus. VII 22. 4 'Ev 'Papaïg óè xai uóöjp iepof iaiiv. 'Eq(iov vafia fiiv tij nrjyji lö övofta, rovg óè l%&vg ovy aÏQOÖaiv ég aêirjg, dvd&>]{4a tlvai tov deov i>ofil£ovieg. Anathemata igitur auferri nefas habent. In insula Anapha inventum est iprj öyaS./ia hijs 'A&tjvüg 'Avtfuónóogj xal tö övofia tïtati-ai lij &su). Et sic omnia fere $óava, quae raro tantum erant donarii instar, dvari&eo&at, ipsa signa dvd&^fiaza dicuntur. Plut. de frat. amore I: duo illa dóxava quae Spartae Dioscuroruin vice funguntur et coluntur dva&tjfia vocantur. Haec sufliciant cum facile numerum possim augere. CAPUT III. DE DEORUM SIGNIS IPSIS DIIS DONATIS. Jam inde ab antiquissimis temporibus in Graecia usitatissimum fuisse videtur, diis statuas offerre, quibus eorum species et flgura quacumque arte erant adumbratae. Huic autem generi permulta anathemata adscribenda sunt. Nam quot deorura imagines ex ditissimo Graeciae solo eruta sint quae in templorum thesauris donorum vicem antea impieverunt et certissime füerunt anathemata, vix existimari potest. Ut pauca quaedam bic exempli causa aff'eram, in arce Athenarum prope templum Athenae Poliadis ingens multitudo inventa est nr^.lvojv üyceA/idiojv, sinistra manu scutum tenentium, quae Castriotes (Ath. Mitth. 1894, p. 490) deae imagines esse suo jure statuit. Neque rara sunt sedentis alicujus deae sigilla, quae, in eadem acropoli inventa, enumerantur in Arch. Anz. 1893, p. 140 sq([. Similia sigilla, etiam ex aliis regionibus, Smyrna, Erythraea, Aexona oriunda, in Leidensi museo antiquario licet videre. Num putas, omnia haec ut numen aliquod habenlia divino honore ab hominibus esse culta? Nullo modo verisimile id mihi videtur. Anathemata igitur sunt. Postremo sat multa signa in acropoli palam fuisse posita, multo majora, quae ab hodiernis xóqoi appellantur et non hominis sed deae imaginem exhibebant, nemo nescit. Haec de Athenarum arce. Olympiae autem quot Jovis statuae ibv " Afaiv decoraverint, is tantum ignorat, qui numquam Pausaniae librum quintum inspexerit. Occurrunt oi Zaveg qui dicuntur. Tavia inoirj&rj /.itv unb XQKfidrojv impArj&eioqs d&Aipalg £ij(ilag bpQtaaaiv ég töv dyüva (Paus. V, 21. 2). Jovis autem pretiosas statuas ibi dve&eaav Metapontini, Phliasii, Leontini, socii Graeci qui Plataeis Persas vicerant, Megarenses, Hyblaei, Clitorii, Corinthii, Thessali, Psophidii, Lacedaemonii, Romani (Mummius), ipsi Elei, Elaïtae, Cnidii etc. etc. (Paus V). Sic Delphos miserunt signa Apollinis Phocenses, Macedones ex oppido Dio, Mantineenses, socii Graeci post pugnas navales ad Artemisium et Salamina connnissas, Epidaurii, Megarenses, Heracleenses qui ad Pontum Euxinum habitant, Aetoli, Amphictyones, Liparaei, Rhodii, Massilienses etc. etc. (Paus. X). Eleusine inventae sunt complures statuae Demetris, in Cypro Aphrodites, in insula Corcyra Artemidos, Dodonae Jovis. Quid autem aliud haec omnia significant nisi anathemata, deo oblata? Nam putare omnia ut deos esse culta, ipse numerus vetat. tatus, sed cum in .jurgiis lumen veritatis obscurari soleat, litigiosi et quasi furiosi illius phiiosophi dicta levioris mihi ponderis videntur. Neque magnopere ab ejus opinionibus distat Xenophanes. Sed philosophorum placita, cum a vulgi opinionibus saepe longe recedant, ad id quod quaerimus non multum nos juvant. Unus tarnen ex iis quam maxime dignus est cujus audiamus sententiam, Platonem dico, qui (Legg. XI, 931 A) haec habet: ,, Tovg fisv yCtQ iwv &eojv ÓQbivieg aarp&g rifidi/iev, roiv öè eixóvag dydA/iaia lópvodfievot, ovg ijfiïv dyaAAovoi xamiQ dipöyovg o viut ixeivovg fjyovfte&a robg êfitfjóyovg &eo vg ^loAAijv óia tccvi' evvoiav xal ydQiv ëyeiv. naxijQ obv ötco xcti ftrftijq rj loóiwv nariQtg rj (irjiéQeg iv oixia xeïviai xetfitjAioi djieipt; xóteg yrjQf, fi)jöeig óiavoij&rjTb) jroie ayakfia adiq>, ioioviov êtpéoTiov ï'öqvfia iv oixia i'yojv, fiaX?.nv xvqiov toccj!}at, iav óij xata tqójtov ye ÓQ&wg aviö fhfoccrevrj ó xexitjfiévog." Disertis igitur verbis Plato deorum signa pro meris imaginibus habere se profitetur, id quod vel maxime patet ex eo quod deorum eixóvag cum imagine comparat mortui parentis, quam filius, ut maneat memoria, domi retineat. Pulcherrime his verbis etiam explicat, quis in'consuetudine offerendi diis statuas sensus insit. Haec autem Platonis sententia notissima confirmatur fabula. Cum enim Phidias (Paus. Y, 11, 9) celeberrimum illud Jovis signum quod in Olympiae templo adorabatur perfecisset, fulmen de coelo decidisse narrabant, quo Tupiter significaret dyaXfia illud summopere sibi placere. Cur autem Jupiter gaudebat? Ob solam hanc rationem, si quid video, quod haec imago optime oris vultusque sui redderet lineamenta, non vero quod novus deus esset natus. Qui hanc igitur fabulam excogitarunt, perspicue ostenderunt, quid de deorum signis judicarent, esse scilicet imagines solas, non deos. Etiam ipsum vulgus idem fortasse de signis sentire debuit. Vix enim mihi persuadere possum omnes, qui v.gr. in sollemni pompa tria simul Dionysi signa eaque sanctissima habita prosequebantur, revera putasse multiplicatum quendam deum se sequi. Tarnen pluribus locis tale quid factum esse, non opus est me ostendere. Quid autem iis qui plura haec signa simul adorabant, in animo fuerit, quid senserint, ego non expediam. Hoe solum certissimum esse duco putasse eos signum et deum non esse idem et par, Etiam saeculis multo posterioribus fuisse inter paganos qui hanc opinionem amplecterentur, ex Lactantii verbis patet, qui in libro de Origine Erroris (cap. 2) adversarios suos sic loquentes facit: „Non ipsa (simulacra) timemus sed eos ad quorum imaginem fleta et quorum nominibus consecrata sint. Nempe (sic respondet ipse Lactantius) ideo timetis quod eos esse in coelo arbitramini." Sed si res revera ita se habet, ut illi Lactantii adversarii defendunt, qui tandem explicabunt ea quae Graeci non dicunt de diis sed agunt? Quid dicent de Stilpone, Atheniensi philosopho, qui (vide Diog. Laërt. II, 12, 5) in exilium missus est, quod signum Palladis a Phidia confectum negasset esse deam? Quodsi idem judicasset Stilpo de soüvq) ipsius Poliados, quod multo majore omnium veneratione coleretur, certe morte esset multatus. Nunc autem illud signum, quod ex auro et ebore a Phidia fingi omnes viderant, Phidiae tantum opus vocaverat, non vero deam Athenen. Sed cum is qui mihi auctor est, Diogenes, non indicet ex quo fonte hauserit id quod narrat, soli ejus auctoritati forsitan plus me tribuere putes quam aequum est. At plura afferam. Saepissime enim Graeci signa deorum non dubitant ipsorum deorum nomine appellare. Sic Lysias (c. Andoc. C. 51): ,, Tojv óè &eüv fj/ieTg &tovg vo/it£o[iev Tovrovg 7ieQiéxoif>sv." Et tam saepe 0*£oi vocantur, utpaene necesse sit existimare aliquid saltem divinae naturae in simulacris adesse. Accedit quod signis veluti ipsis diis utuntur. In Arcadia (ut habet scholiasta in Theocr. VII, 107) dies quidam sollemnis a populo agebatur „iv fj lioQifi) oi naTóeg it>v TIcïvci oxMAais fidAAovor ylyvcvai óè rorno öiau nl xoQijyol /Lejitbv IbqeÏov &öocooi xal h'ixctvov toTg io&iovoi. Hic autem patet quid pueris illis fuerit consilii; ipsum Pana flagris se caedere rebantur, cum in signum tam atrociter consulebant. Haec autem ratio diis utendi nil mirum habet; immo in communi hominum natura videtur esse insitum, ut re adversa usi deorum signa tractent, quasi vivo corpore et spiritu sint praedita. Inde minime alienum mihi videtur, quae de Pane Arcadiac narrata sunt, conferre cum hujusmodi aliis rebus, hodie etiam apud incultos populos obviis. Similia nonnulla inveniuntur in libro v. d. Andree (Ethnograph. Parallelen I, p. H5 sqq.) ubi agitur de capite huirmno quod apud Jivaros in regno Ecuador pro deo colitur. „Bewirkt der Kopf das gewünschte Wunder nicht, so scheert man ihm die Haare ab und wirft ihn in den Wald .... Erfüllt der Negerfetisch an der Loangoküste die Wünsche seines Besitzers nicht, sowird er fortgeworf'en, und durch einen neuen ersetzt That der aus Holz geschnitzte Götze (Anito) bei den Igoroten auf den Philippinen nicht seine ychuldigkeit, so wird er mit Speeren durchbohrt und vor die Thüre geworfen." Etiam in Polynesia Ratzel (Völkerkunde, II, p. 331) narrat quoddam idolum, quod pestilentiam non prohi buisset, ab incolis alicujus insulae esse repudiatum et abjectum. Simile (juod Heracleae in Italia colebatur. Cum enim quidam supplices vi ab eo detrahebantur, oculos claudebat signum. Neque hint alienum quod Iphigenia Thoanti respondet (Eurip. Iph. Taur. 1165): flyitctg tö tijg 'hov naXi t> i'ÓQceg dittoiQ(i(prt aözó/AOtTOV• ötptv 6' öftfidtiov {uvi'jQ/JOOtv. E templis possunt abire. Tanagrae enim heros Eunostus, qui feminas in templum suum intrare non sinebat, aliijuando in mare abiit lavatum cum muiier locum sacrum esset ingressa. "EAeyov Iviot iPlut. Qu. Graec. 40) dnrjvnjxivai aèiotg tov Eövoaiov inl fraActttav flaól^ovta Aovao/ievov 6jg yvvaixög ê/tflefltjxvlag ég ib itfievog. Sed haec non de signo fortasse sed de ipso deo sunt narrata, ita ut hinc effici id tantum possit, deum in templo vere habitare et videre omnia quae ibi liunt. Signorum aspectu arbores exarescunt, id quod factum est Pellenae. .4 «hoi 61 TTtAZrtvsïg Myovoi (ut auctor est Flut. Arat. 32) i flpéiag rijs !hov (quae aut Athena auf Artemis erat) tov i<11> aAAov djioxeïofrai ygóvov dipavoiov. öictv de xivrfttv biiö zijg ligdag êx ói' i'ji' ui> xo/ilgtjiai. zovio dij róie (cum Aetoli impetum facerent in urbem Pellenani) tijv iigtiav i$eveyxafiéi>t]v xai zyijiovoav dtl xan'c AiiojAoug dviuiQÓowJiov ixzpQOvag xaiaaiïjaai xai xapeAia&ai zöv loyia/iöv. Dementem reddit signum eum qui id aspicit, idque non solum Pellenae ut modo dictum est, sed idem fere narrabatur (ut habet Pausanias VII. 19. 6) de godvV h> AdQvaxi, quod Patris in Achaia religiose servabatur. Quod cum Eurypylus aspexisset, ipse repente fiuü z,)v d-iav txtpQiov iyiveio. Certissime igitur, qui haec fabulabantur, divinum quid in signo adesse persuasum sibi habebant. Nota suilt i[uae Herodotus (V 86) narret de signis Auxesiae et Damiae, quae in Aegina insula adorabantur. Haec enim in genua procubuerunt, cum Athenienses e;i convellere et Athenas abducere vellent, xai zbv duo zoözov XQófof êiateAieiv oihoj iyovia. Quamquam autem Herodotus huic fabulae fidem denegat, nobis tarnen utilis est cum constet muitos certe eam credidisse veram esse, et signis divinam aliquam tribuisse naturam. Neque hinc alienum quod narrat Herodotus (V 80) de Aeacidis quorum signa ah Aeginae incolis auxilio Thebanis quamquam frustra, missa sunt et, cum pugna ad Salamina gereretur, a Graecis auxilio sunt arcessita. Perspicue enim haec demonstrant putasse Graecos per signa ipsos ileos ad proelium adesse. Vis similis Dioscurorum signis tribuebatur. Cum enim alter Lacedaemoniorum rex (Herod. V 75) cum exercitu e patria pioficisceretur, alterum ex Dioscurorum signis sequebatur eum, alterum in urbe remanebat. Vinculis signa ligantur ne abeant. Spartae enim (Paus. III, 15-7) 'EvvdXiog colitur néöag iXcov, dyaA/ia dy/cuov. Etiam de quodam Aphrodites signo mentionem facit I ausanias UII. 15, 11) quae nomen habebat. Haec autem xd&rjtai xdXvnzQav ze èXovau xal ntóctg nep! zotg 7ioai. Orchomenii autem (Paus. IX. 38,5) narrabant Avfialvsa&m ttjv yïjv nêiQuv tyov <' Axzalbivog) eïöcoAov. Jussisse deinde oraculum Delphicum zou elddUov yaXx^v no^aaftivovs slxovct JiQÖg JiéiQct oiót^Qco ór/octi. Etiam Eurynomes $óavov Phigaliae xyvocü owötovoiv ctAvaeis (Paus. VIII. 41, 6). Et Plutarchus (Quaest. Rom. 61) auctor est zoog Tóptovg óeofioitg dydA/iaat jiEQifiaAeïv. Huc addi possunt quae de evocatione deorum apud Romanos nota sunt, neque etiam apud Graecos raro occurrunt. Deos Romani evocabant, sed si ipsa signa poterant rapere, magis hoe placebat. Sic Graeci quoque narrabant miilta de rapto Trojae Palladio, et Pausanias (VIII. 46, 3) mentionem facit de $odPo,?) ex urbe Tirynthe direptis. Ex his autem alligatis signis id saltem certissime ducitur, Graecos iis signis adeo divinam tribuisse naturam ut deum si non plane idem cum signo esse, at saltem in signo ita habitare judicarent ut e domo suo lignea aut marmorea vix posset egredi. Idem hoe jam saepius ex supra allatis locis eruimus ita ut nil obstare videatur ne hanc sententiam pro satis certa accipiamus. Et revera signum esse domum quandam in qua deus ïesideret, etiam iis Graecis erat persuasum qui signa vetusta decorabant aut renovabant. Athenaeus (VI, c. 20) narrat Lacedaemonios aliquando ,ó nQóo. Imago igitur deum in terris manere cogit. Fere idem Jamblichus in libro quem ticqI uyaAuihav in lucem edidit, cujus argumentum Photius (Biblioth. COd. 215) enarrat. ,,'Eoti fliv ouv ó axonög 'Ia/.i^XlXh) freïd re óeïi-cti rü eïócjAa. . . . xal &etag fietovolag dvanXéa, neque solum ea idola quae de coelo cecidisse feruntur ciAAü xaï öaa lé^v)] -/(tAxeviixij xai Aai-evrixi] xai ij itxióvwv inl ótjA.0) fiiod-ü xai iq-yaaia dte/iOQaavTO." En habemus quod quaerimus: insunt dii in simulacris eaque implent. Yera. igitur sant Minucii verba (Oct. c. 27): „Isti dae- mones sub statuis et imaginibus consecrati delites- cunt." Neque errat Lactantius (Epit. Inst. Div. 28) cum scribit: „(Pagani) inesse numen simulacris et imaginibus credunt." Sed audiamus Arnobii verba maerore plena quibus ad Christianam religionem conversus stultitiam suam commiseratur qua antea muta idola adorasset (adv. Gent. I, 39): „Venerabar, o caecitas, nuper simulacra modo ex fornacibus promptn, in incudibus deos et ex malleis fabrieatos, elephantorum ossa, picturas, veternosis in arboribus taenias; si quando conspexeram lubricatum lapidem et ex olivi unguine sordidatum, tamquam inesset vispraesetis, adulabar, aft'abar et beneficia poscebam nihil sentiente de trunco; et eos ipsos divos quos esse mihi persuaseram, afficiebam contumeliis gravibus cum eos esse credebam ligna, Icipides atque ossa nut. in hiijusrnodi rerum materia habitare." Haec de se, neque ulla videtur causa cur ei fidem denegemus. Habemus bic verum et sincerum idolorum cultorem, claris verbis stultitiam suam confitentem. Audimus quam senteniiam pagani de diis vere habeant, neque jam opus est remittere lectorem ad ejus 1. VI, c. 17, 18 et 19, ubi adversarios suos loquentes facit, non materiam simulacrorum se venerari, sed deos qui in ipsis insint et liabitent. "V erius paganorurn sensus aperiunt quae ipse de se profltetur. Satis igitur mihi constare videtur (sic id quod hactenus deraonstravi brevi comprehendo) revera veteres Graecos in hac fuisse opinione ut in signis vere deos inesse et habitare putarent. Restat ut inquiramus qui tandem idola muta et vita sensuque carentia divinam potuerint induere naturam. § 2. Qua ratione signa dii fiant. Ante omnia hoe velim monere posuisse me hic quaestionem quam vere et perspicue solvere nemo poterit. Quid enim? Rationes quaero in iis rebus quae naturali hominum prudentiae repugnant. Intelligere volo ea quae in se stulta sunt et omni consilio et ratione carent. Causas quaero in iis rebus quae propter hanc solam factae sunt causam quod homines sana mente usi non sunt. Tarnen ad totum argumentationis meae decursum necesse est explicare me quid sit ea consecratio qua lignum vel marmor in deum mutetur et qua ratione dii illi sint fabricati; hoe enim nomine aptissime paganorurn superstitio designatur. Ea quae Plutarchus fragm. 10 (T. Y ed. Didot) enarrat mira videri possunt, sed si ea comparamus cum illa ratione qua hodierni populi inculti deos suos eligunt et consecrant, plane fide digna videntur. Si autem vera non sunt, sententiam certe eorum ostendunt, qui tale quid fieri posse putabant. Peiras quidam (sic Plut. 1.1.) lignum de arboribus detractum, quae circum Tiryntha crescebant, in statuae formam dolavit, et filiam suain illius deae antistitam esse professus est. Haec initia habuit cultus Argolicae Herae. Quis hic in mentem non revocat Horatianam satyram quae incipit: Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum, Cum faber, incertus scamnum faceretne Priapum Maluit esse deum. Videntur tarnen Graeci, quoties statuae divinitatem dabant, preces fudisse sollemnes. Nam Harpokration haec habet S. Vr. è^aQciaaad'ai .... êoTt iö èxieXiacti têcg dQÜg, tovi' ion rag eèyüg Sg inl iatg löqvoeoi rüv vaüv elui&aoi jionïa&at. Vota igitur nuncupabant in consecrandis templis; tieri autem potest ut etiam in signis consecrandis idem usus valuerit, neque id dilïïcile mihi videtur ad credendum propterea quod ut templa sic etiam signa ipsa pro domibus quibusdam habebantur in quibus dii essent inclusi. Sed et sacrificia oblata esse cum signa consecrabant, ex Hesychio intelligere mihi videor. 'Idpveo&cti enim (Hes. S. V.) est ènl ifj lÓQÓaei onjoai %öiquv. Plura autem disertis verbis confirmat Hermes ille Trismegistus quem S. Aug. Civ. Dei 8, 24 impugnat. „Omnium mortalium (sic Hermes Trism.) vicit admirationem quod homo divinam potuit invenire naturam, eamque elficere. Proavi nostri.... invenerunt artem qua ellicerent deos et quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis per quas (lege: per quae) idola et bene faciendi et male vires habere potuissent." Artem igitur formulasque habuerunt magicas, quibus deos e coelo evocatos simulacris misere angustis includerent. Neque hoe de suae aetatis sacerdotibus dixit Hermes sed de proavis suis, ita ut per Hermetem illum saltem liceat ejus üicta ad antiquos Graecos transferre. Hanc tarnen rationem a Graecorum religione aliquantum fuisse alienam suspicor, quod apud eos ne vestigia quidem adesse video talium formularum, et omnino eorum religio a tali severitate ac rigore abhorrebat. At contra Romana religio abundabat verbis et vocibus, quibus deos aut sibi conciliarent aut exposcerent beneficia, neque igitur mirum est in consecrandis signis et templis Romanos talibus formulis esse usos. Graeci autem in colendis diis omnino erant faciliores et a tali severitate plane liberi. Dii eorum erant in ipsa Graecia aut nati aut refecti; praediti iisdem moribus eadetnque indole quibus ipsi Graeci mortales. Ideo consecratio illa qua „animas daemonum indiderunt imaginibus" non fuisse videtur in verbis quibusdam conceptis, sed in prima aliqua adoratione, juncta cum d-votaig xai no/mfj. Sane rationem eos habuisse de variis deorum naturis neque ad omnes deos easdem semper caerimonias adhibuisse, veri simile est, sed cur cum Hermete statuamus per statam et stabilem artem deos in signis inclusos esse, non video. Fuit tarnen discrimen inter res consecratas et non consecratas. Nam etiam C^uintilianus (Deel. 333) dicit: „Haec enim (teinpla), priusquam dedicationis accipiant summam religionem. opera sunt tantum; dedicatio est illa quae deum inducit, quae sede destinata locat". Doleo quod non addidit qua re haec dedicatio contineretur. Omnium autem maxime perspicue rem explicavit christianus quidam, Minucius (Oct. c. 23): „Quando igitur hie deus nascitur? ecce funditur, fabricatur, sculpitur, nondum deus est; ecce plumbatur, construitur, erigitur, nee adhuc deus est; ecce ornatur, consecratur, oratur, tum postremo deus est cum homo illum voluit et dedicavit." At, inquies, christianus est Minucius et in adversarios suos fortasse iniquus judex. Recte id objicitur, ideoque caute ejus verba adhibenda sunt. Sed si ejus dicta plane conveniunt cum iis rebus, quas jam supra ex aliis auctoribus attulimus, quis aequus judex ei fidem deneget? Constat enim aliunde in nulla alia re illam consecrationem constitisse nisi in precibus, votis, sacrificiis et similibus, sed his sollemnibus et cum pompa et festis conjunctis. Et quidquid de modo consecrationis judices, consentias necesse est eam ab hominum voluntate profectam esse, ideoque satis fuisse vilem aut nullius momenti. Id autem ad reliquam meam ratiocinationem abundanter suffleit. § 3. Quid sit signa dus offerre. Sic tandem pervenimus ad eam rem (]uam explicaturum me supra promisi, quid significet consuetudo Graecorum offerendi deo imaginem, quae ejus formam et figuram proponere putatur. At quid interest inter illa signa, quae in templis divino honore afficiuntur, et quasi ipsa divina natura sint praedita tractantur, et ea signa quae mera anathemata vocare solemus neque pro diis a Graecis coluntur? Id discrimen nullum in ipsa re aut fere nullum est. Nam id dependere supra demonstravi ab eorum qui adorant judicio et voluntate, ita ut anathemata quae deorum formas exhibent, si commoda accedat opportunitas, facile pro diis adorentur. Unicum igitur discrimen, quod inter duo haec genera signorum intercedit, externum est neque igitur nmgni pretii habendum. Et id ipsi Graeci censebant, cuin tam facile signis vetustis et caducis nova signa substituerent quae exquisito et eleganti suo judicio magis essent consentanea. Quo honore igitur deum alïicit is qui signum ut adoretur in publico ponit? Is cultum dei stabilem reddit et perpetuum, cum deo domum quandam offerat, in qua possit habitare et hominum recipere preces et sacrificia. Eliicit ut homines saepius deum videant et cognoscant. Deinde opportunam iis dat occasionem adorandi deum, qui si non haberet signum facile ab oculo et mente mortalium posset evadere. Is autem, qui aliquam dei statuam pro anathenmte in templo collocat, plane eodem modo honorat deum. Nam et is gloriam dei promovet quod eum omnium oculis proponit videndum, ita ut omnes eum in hac imagine, si velint, possint adorare. Etiam is opportunam hominibus dat occasionem preces ibi fundendi, et cum adoratio praeter hominum voluntatem nulla alia re indigeat nisi imagine aliqua ante quam manibus supinis preces deferant, is, qui dvail&tjoi aliquod sigillum, omnia in dei honorem facere putandus est quae pro viribus suis potest. Quodsi revera illud anathema adoratur (neque id inter Graecos mirum esse potest), deus in imaginem ingreditur eique divinam tribuit naturam. Utrum vilis sit statua quae datur an pretiosa nil refert; solet enim Graecus homo etiam domi vilissima colere sigilla. Quo pJura autem signa deus habet aut divina natura praedita aut dvatt&ivta, co magis homines magnum et potentem eum existimabunt; singula enim signa pro testimonio erunt quanta mortalibus beneficia a deo sint tributa. Ambo igitur eodem modo de deo bene merentur, qui simulacro in publico posito cultum ipsius propagant. Et ponentes duo haec genera signorum Graeci eandem rem spectant. Id autem comprobari mihi videtur ex hac re quod ad utrumque genus designandum idem ab iis adhibetur vocabulum, id quod supra (p. 24) jam monui. Ad ea autem exempla quae ibi sunt allata, duas hic inscriptiones addam quae aliquanto magis id confirment. Felicissimo casu inventa est inscriptio (CIA I 335), quae in basi Athenae Hygieiae insculpta erat: 'A&evaïoi tet 'A&evalat teï 'Tyietai Tlvq(>ö± i.ioieati> 'A&evatog. Qui autem in inscriptionibus legendis et explicandis non omnino plumbeus est, mecum consentiet nullam aliam vocem hic esse supplendam nisi dvé&eaav. Ad nostram autem quaestionem haec inscriptio summi est momenti. Cum enim Athenae Hygieiae signum Pericles (vel Athenienses) collocabat, non novam voluit ereare deam, sed deam omnibus notissimam nova imagine celebrare. Tarnen (et hoe bene observes velim) Hygieia non merum erat anathema sine cultu, sed posita est ut saerificiis pro dea coleretur. Restant enim adhuc vestigia arae, ante simulacri basin aedificatae. Hinc igitur statuendum aut anathema paulatim pro deo adorari coeptum esse aut ad signa divina denotanda Graecos voce dpa&eïvai esse usos. Quod autem de verbo dva&etvai valet, meo jure transfero ad substantivum quoque dvd&ij/ia. Accedit altera inscriptio multo recentior quam habet Dittenberger (Syll.- 756) Kóïviog IIofi7it'/ïog AvAov vlöi; Ltoiti xaï dvéd'ijxe obv dótAcpoig AvAwi xal JSét-Tcoi Aiojva et$ xgaiog 'Pcófitjg xal óta/iovijv (ivoniQtw v Quae deinde sequuntur certissimf: ostendunt agi hic de signo Aeonis quod pro deo esset adorandum. Quid autem significant voces dva&tjfia et dva&cïvai quae et de donariis et de ipsis signis divina natura praeditis adhibentur? Nil aliud nisi in publico fcevaj ponere, neque ullus in voce inest donandi sensus, ut supra jam fusius explicavi. Qui igitur dvari&ijai quamcumque statuam aut anathematicam quam vocant aut quae adoretur pro deo, non donat statuam sed eam ponit, collocat in publico. Sic igitur meam sententiam brevi complector, ex consuetudine erigendi signa quae adorentur (cultbilder, tempelbilder) ortum esse morem quam plurima diis anathematica signa donandi, et duo haec genera ad unum redire. § 4. Quid sint xóqcci. Notissimum est passim in Graecia in ruderibus templorum plurima sigilla esse eruta, magnam partem tam rudi arte confecta, ut vix certo dici possit utrum dei alicujus exhibeant. imaginem an hominis. Praecipue hic nominanda ea opera flglina quae ex Atheniensium acropoli in lucem prodierunt, et ea sedentis deae sigilla quae enumerantur in Arch. Anz. 1893 p. 140 sqq. De his et similibus quae supra p. 26 commemoravi aliquantisper hic disputabo, et ad eas rationes, quibus fretus jam Castriotes (Ath. Mitth. 1894, p. 490) comprobare studuit omnes deae esse imagines, alias quasdam adjiciam. Primo loco xóQai sunt genus quoddam puparum, quibus virgines in prima pueritia lusitare wolebant donec jam pubertati vicinae eas Veneri offerrent, id quod fecit Timareta (Anth. Pal. VI, 280), quae ia ró/inava, xyv x'èQmeivrjv ocpctÏQav, rctg te xópag Artflllidi dedicavit ut deae gratiam sibi conciliaret. De hoe autem xoqüv genere hic sermo non erit. Alterum xoqwp genus commemorat Plato (Phaedr. 230 B). qui amoenum illum locum, cui platanus umbram affert, Icqöv wfMpóiv xccï 'A/eAojov esse dicit. Et quam ob causam .' Quod multa ibi adsint xóqcu xal dyal^ma. Haec autem fere uno calami ductu simul nominata demonstrare mihi videntur xóqccs et dyaA/iaia ejusdem esse generis. Si igitur dyüZfiaia signa deorum esse constat, idem de xóqcus dicendum videtur. Sed plura hic Platonis locus docet, sub dio positas fuisse illas xópag, non vero in celeberrimo quodam templo vel luco. Verisimile igitur inde mihi videtur non fuisse iila signa pretiosa aut eleganti arte facta sed satis liorrida et inculta; sin aliter, Platonein flisius hunc locum commemoraturum fuisse suspicor. Fuisse haec sigilla humili arte confecta etiam etïicitur ex iis quae habet grammaticus quidam antiquus quem affert Ruhnkenius (Tim. Lex. s. v. xóqui in annotatione). Kopoxóofiia enim xvqiotg énl iojv iqidóoiv 7iQÓ(i(>):ia va & öi) ol 'Auixoï xogctg xaAavaiv. bi autem verum id est, vilia illa signa quae in triviis erant posita, etiam xoqüv nomine appellabantur; ea autem ^iqóatojia minime fuisse elegantia satis ni fallor certum est. Sed vox xóqt] etiam signiücabat pretiosiora signa, nam Athenis in Thesauro lijs 'A&^vair^ xal céAAtov (CIA I, 142) aderat xóqi; "/Qvaij inï oitfAqg. Quamquam de forma hujus statuae multa certo affirmari non possunt, tarnen non inepta mihi videtur conjectura fuisse hanc xóq^v Palladis imaginem in columella impositam, quales multae in acropoli conspiciebantur. Aptum autem exemplum quod hic conferatur praeter Antenoris notissimam statuam invenitur in Röm. Mitth. 1897, p. 818. Eadem significatione vox xóqi; adhibetur in liac inscriptione (CIA, IV. Suppl. p. 179): tijvóe xÓQtjv ccvé&tjxep Aóftog ayQag fjv ol Tl0Vt0(ièb(<óV yjiv/ootciiaiva ënoQSV. Primo autem aspectu mira potest videri haec inscriptio, si sic intelligimus, piscatorem aliquem, quod abundantem piscium multitudinem ceperit, puellae alicujus imaginem dedicare. Quod cum sit absurdum, per xópyv deae simulacrum intelligi necesse est, et cum in ipsa acropoli inscriptio sit inventa, deam illam fuisse Athenen constat. Nota etiam hunc piscatorem non Poseidoni gratias referre quamquam eum nominat, sed Atheriae cui cum mari nihil sit commune. Unde patet Athenienses ad res maxime diversas popularem suam deam invocasse, neque ad aliam rem alius dei auxilium petiisse. Ex iis quae hactenus disputata sunt apparet pervocem xóq^v diversa numina fuisse indicata. Tale autem vocabulum aptissimum est ad ea sigilla denotanda quae omnibus fere rebus careant unde cernatur quae dea significetur, qualia plurima ut supra dixi sunt inventa. Tot autem hujusmodi sigilla diis offerebantur ut essent qui rem in quaestum conferrent et pecunia opera sua sordida plebi venditarent. Erant enim xoQonZdaiai vel xoqojvM&oi quo nomine in Timaei lexico Platonis s. v. dicuntur ol rovg xóqovs jiAdnovzeg xtjfno ij yvtpu>, quod idem fere invenitur apud Harpokr.. s. v.: oi èx mt?.ov fj xijqov ij nvog toiaöiijs vAtjg nAdiiovieg xópag f/ xovrtovc. Si autem quis objiciat fuisse y.oQnTiM&ovg fictores puparum et crepundiorum quibus pueri delectarentur, hoe velim observet xtjQÓv et yóyov minime fuisse idonea ex quibus infantium crepundia conficerentur. Restat igitur ut omnes xóQag quae apud xoQonXdd-ovg prostabant puerilia fuisse crepundia negemus. At, inquies, fieri potest ut pupae, quas ftngebant coroplastae, mortalium feminarum fuerint imagines, quae diis offerrentur. Sed quae tandem fuerunt illae feminae'? Num antistitae templorum? Has vero, nobili plerumque loco ortas, tam vilia diis obtulisse dona credi non potest. Deinde non tantus erat antistitarum numerus ut ab operibus, ab iis solis imperatis, ali et sustentari possent ii qui coroplastae munere fungerentur. Ut autem aliae feminae dedicarent imagines suas certe in communi posteriorum temporum usu non inerat, et in antiquissima aetate equidem talem consuetudinem ostendere non possum. Si vere haec disputata sunt, sequitur ut xöQai quas coroplastae flngebant magna certe ex parte simulacra fuerint dearum, et hoe illud est quod quaerimus. Sed plura inde effici posse mihi videntur. Nam si, id quod supra demonstravimus, vox xóq>] non unam sed quamlibet deam poterat significare, deinde si plurimae xóQai vilissima erant opera utpote ex xrtQo> vel yvtpc) ficta, postremo si ipsa xoQOJiAaaiüv ars, ut apparet ex Isocr. p. 310 B, non magno in honore erat, quid tandem obstat, quominus statuamus ea fictilia sigilla quae plurima in Atheniensium acropoli sunt inventa de quibus egit. Castriotes, ab antiquis Graecis xoqüv nomine fuisse appellata, deae igitur esse imagines? Omnia enim, quae de coroplastarum figlinis operibus dici possunt, etiam valent de inventis illis sigillis. Utraque enim rudi arte facta sunt, utraque plurima numero diis sunt oblata, utraque a fabris ficta sunt qui artificum nomine minime erant digni. Meo igitur jure sigilla inventa, et opera coroplastarum esse eadem affirmo. CAPUT IV. QUID SIT ALIUM DEUM ALII DEO OFFERRE. Passim in Graecia deorum signa (vel bases) inventa sunt quae miram quamdam habent inscriptionem qua docemur illud dei signum non ipsi deo esse oblatum cujus est imago, sed numini plane diverso. Eadem consuetudo et apud alios auctores et in Pausaniae libro identidem occurrit. Haec quid sibi voluerit, quid significaverit, hic sumus examinaturi, sed prius enumeranda videntur ea quae in quaestionem veniunt, ut pateat quam late haec consuetudo viguerit. Isidi datur signum Aphrodites (CIA III 162). Asclepio donatur Hermes (CIA IY 422'), Aphrodite (CIA II 836 c14 et IGP I 1018), Pan (IGP I 1258), Zeus (CIG 3159). Cabiris datur Hercules (IGS I 2416), Pan (IGS I 2458). Poseidoni dantur Dioscuri (IGS III 130). Artemidi datur Athena (IGP I 1189). Athenae Poliadi datur Hermes (Paus. I 27. 1). Athenae Lindiae statua Rhodi datur (SGD III 787). Athenae Itoniae dantur Charites (Paus. IX. 34. 1). Athenae Chalcioeco dantur Hypnos et Thanatos (Paus. III 18. 1). Athenae quae est Larisae datur Zeus (Paus. II. 24. 3). Alibi Athenae datur Apollo (IGS III 2274). Herculi Thrasybulus post reditum in urbem 'A&^vav xal ' l{QuyJ.iu dvé&rjxev ig iö 'HgccxAeiov quod Thebis erat (Paus. IX 11. 6). Nemeses dono accipiunt Charitas (Paus. IX 35. 6). Apollini Lycio datur Aphrodite (Paus. II 19. 6). Apollini Delio Theseus Aphroditen dono dat (Paus. IX 40. 4). In Acarnania Apollini datur Hercules (IGS III 523). Delphis autem Apollini omnes fere dei donantur (Paus. X). Dionyso Athenis dantur Athena Paionia, Zeus, Mnemosyne, etc. (Paus. I. 2. 5). Olympiae autem Jovi data invenies signa Herculis, Hermae, Asopi etc. (Paus. V). Nikès statuae passim diis donantur. Haec suiliciant ut pateat omnes fere deos aliorum deorum imagines dono accipere. Quamquam de dono hic sermo esse vix potest. Nam, ut jam saepius supra monui, in voce dva&eïvcu, quam hic, veterem omnium consuetudinem secutus, per verbum donandi reddidi, nullus donandi sensus inest, sed praevalet sensus palam ponendi. Et imprimis in quaestione quam hic tractare aggredimur CAPUT IV. QUID SIT ALIUM DEUM ALII DEO OFFERRE. Passim in Graecia deorum signa (vel bases) inventa suilt quae rairam quamdam habent inscriptionem qua docemur illud dei signum non ipsi deo esse oblatum cujus est imago, sed numini plane diverso. Eadem consuetudo et apud alios auctores et in Pausaniae libro identidem occurrit. Haec quid sibi voluerit, quid significaverit, hic sumus examinaturi, sed prius enumeranda videntur ea quae in quaestionem veniunt, ut pateat quam late haec consuetudo viguerit. Isidi datur signum Aphrodites (CIA III 162). Asclepio donatur Hermes (CIA IV 422'), Aphrodite (CIA II 836 c1" et IGP I 1018), Pan (IGP I 1258), Zeus (CIG 8159). Cabiris datur Hercules (IGS I 2416), Pan (IGS I 2458). Poseidoni dantur Dioscuri (IGS III 130). Artemidi datur Athena (IGP I 1189). Athenae Poliadi datur Hermes (Paus. I 27. 1). Athenae Lindiae statua Rhodi datur (SGD III 787). Athenae Itoniae dantur Charites (Paus. IX. 34. 1). Athenae Chalcioeco dantur Hypnos et Thanatos (Paus. III 18. 1). Athenae quae est Larisae datur Zeus (Paus. II. 24. 8). Alibi Athenae datur Apollo (IGS III 2274). Herculi Thrasybulus post reditum in urbein 'A&qvdv xal 'HgaxAèct dvé&tjxev ég l 'HgdxAeiov quod Thebis erat (Paus. JX 11. 6). Nemeses dono accipiunt Charitas (Paus. IX 35. 6). Apollini Lycio datur Aphrodite (Paus. II 19. 6). Apollini Delio Theseus Apliroditen dono dat (Paus. IX 40. 4). In Acarnania Apollini datur Hercules (IGS III 523). Delphis autem Apollini omnes fere dei donantur (Paus. X). Dionyso Athenis dantur Athena Paionia, Zeus, Mnemosyne, etc. (Paus. I. 2. 5). Olympiae autem Jovi data invenies signa Herculis, Hermae, Asopi etc. (Paus. V). Nikès statuae passim diis donantur. Haec sufïiciant ut pateat omnes fere deos aliorum deorum imagines dono accipere. Quamquam de dono hic sernio esse vix potest. Nam, ut jam saepius supra monui, in voce dva&eïvcti, quam hic, veterem omnium consuetudinem secutus, per verbum donandi reddidi, nullus donandi sensus inest, sed praevalet sensus palam ponendi. Et imprimis in quaestione quam hic tractare aggredimur quam maxime opus est ad verum vocabuli sensum animum attendere. Ponitur, erigitur dei signum. Casus autem dativus qui voeabulo subjungitur indicat in cujusnam dei templo ponatur, cuinam deo adjungatur. Quatuor autem hic genera distinguo, quae non sane omnia anathemata de quibus sermo est, complectuntur, sed magnam certe partem. PRIMUM genus est eorum quae in alienis templis collocantur ut habeant domicilium et tectum ubi commode servari et coli possint. Templum enim aut zépevog (nam quod ad nostram quaestionem attinet, inter haec duo nullutn intercedit discrimen) quamquam uni tantum deo solet esse assignatum, facile et alios deos hospites patitur. Omnino enim in templis Graeci divinum quid adesse sentiunt, et si unius dei auxilium invocant, socios ejus neglegere vix audent, cumque totam rerum naturam diis et daemonibus esse repletam persuasum sibi habeant, uni soli deo adhaerere quodammodo periculosum iis videtur. Hinc factum est ut Athenienses acropolin suam quamquam non omnibus diis ut zépevos concessam facile omnibus qui in Olympo habitarent aperirent. In thesauris enim ibi condebantur dona 'A&i;vaii;s xal ü^acjv &eaiv. Sic fleri potuit ut Troezene léfitvog Hippolyti (Paus. II 32. 2) inclusum haberet templum Apollinis Epibaterii. Sed Pausaniam evolve, multis in templis aras videbis erectas in honorem dei alicujus qui ibi non inhabitet, interdum invenies aras nüai &eotg simul dedicatos. 'Ofioflüpioi illi dei vocantur et recte; coluntur enim eadem ara, eodem loco. Sed cur possunt uno loco coli? Unica ratio haec est quod dei sunt. Sic deos, qui vix quidquam haberent commune, Graeci in templis conjunxerunt. Pausanias (II 31. 1) mentionem facit templi, 'Agié^iiói 2o)teiQC< dedicati, in quo fico/iol slai &eüv iüv Aeyofitvojv bsid }'fjv ctQ/eip. Sane in oi'igine Artemis et dii qui chthonii dicuntur allinitate sunt conjuncti, sed haec Artemis de qua hic sermo est quae ScoielQct nominatur, quid tandem cum diis chthoniis habet commune ? Si bene rem perspicio, nihil omnino. Idem hoe docet Athenaeus (II. 7): Amphictyon dicitur lÓQvoaod-ai @o)nbv óq&ov Aiovvaov iv 1$ tojv 'Üqüv lepfi. Ipsi quoque Athenienses (Ath. XIII 12) tï}s 'Axaó éxóij/hog Tjj'A&tjvü xccfri£()io/4ti>i;s ceÖTÓfri 1 óv'Egioia lópvoü/ievot avv&óovaiv avtü- Age nunc, te Graecum esse finge et, ut Theseus in insula Delo (Paus. IX 40. 4), habere te sanctissimum aliquod Aphrodites t-óavov, quod in Atticam profecturus tecum auferre nolis. In mare illud aut in littus abjicias? Eètptffiei, quanta doéfleia! Immo aedem Apollinis adeas ibique deam tuam colloces; quae enim templi bona sunt, nemo audebit auferre, nee sic dea debito egebit honore, cum omnes, qui templum invisent, eam sint visuri precibusque invocaturi. Sic i-óavov istud primo loco non erit verum donum Apollini oblatum, sed hospes in alieno templo habitans. Idem dicendum mihi videtur de <-oavois ex urbe Tirynthe nblatis. 'Agyelote (Paus. VIII 46. 4) rü ix Tlpvv&og ?n xctl ig ifii, lö (ikp JictQcc tijv "Hqccv ióctvov, Jü ót iv toö AnóAAcovós ianv dvaxei/ievov loü 'HXelov. Quamquam non addit Pausanias quorum deorum fuerint haec $óavcc, nulla adest causa cur ea Apollinis fuisse et Herae statuere cogamur. Magis verisimile mihi videtur non curasse Argivos utrum Hera et Apollo an alio nomine hostium suorum dii essent appellandi, sed abripuisse illa $óava quod in iis hostium niteretur imperium, et cum timerent ne peregrini illi dii ofïenderentur sibique nocerent, in templis suis eos collocasse ubi summo eos honore colerent. SECUNDUM genus est si quis suum deum in alieno collocat templo non ut deus qui accipit anathema, sed ut deus qui donatur majore utatur honore. In mentem tibi revoca id quod Pausanias habet V 25. 4. Messenii (qui in Sicilia habitant) chorum quendam naiöiov xctl öidaoxaAov xctl ctè^iijv ig ioQttrjv riva ig ' Pfjyiov nifinovoi sed mersa navi omnes perierunt in undis. Tóte ol Meaatjvioi niv&og ï/yov xctl aAAct té ocpioiv ég n/ti;v aöiwv it-evQé&i] xctl tlxóvag ig 'OXvfiniav dvi&eaav yaly.üf. Hic sisto. \ oluerunt igitur Messenii liberos suos semper in hominum versari memoria; quopropter imagines eorum Olympiam miserunt ut juxta Jovis aedem positae omnibus Graecis spectandas se darent. Omnia haec ég ti/iijv . At quid obstat quominus id quod in mortalium honorem fecerint Graeci, et deorum gratia fecisse eos putemus? Si enim liberorum imagines pro anathematis Olympiam mittunt, non ut Zeus honoretur, sed ig n/ifjv ctönZv, facile fieri poterit ut is qui deum suum domesticum majore vult honore prosequi imaginem illius dei Olympiam, Delphos vel in ahum celeberrimum locum mittat, non ut Zeus vel Apollo, vel alius deus qui locum illum teneat, sed ut deus ille domesticus celebrior habeatur. Quid quod inscriptiones aperte ipsum illud proclamant quod ego volo. Nam in Acarnania inventum est Herculis simulacrum, Apollini donatum, cui hoe inscriptum est epigramma (IGS III 523): töv Aiög 'AAx/itjvtis te yóvov tificdaiv di^cov vlös Aao&éveog aifjaev écyaAfia tóós fivrj/irjv d&avÜTh)p ati)£a>v jiatQÓs te xal aötov Aaipdveos xAeivip Aogtov iv te/iévei. Primus hujus epigrammatis versiculus disertis verbis exponit anathematis sensum. Eodem modo Thasii (Paus. V 25. 12), qui in insula sua Herculem summo habent honore, Herculem Olympiam mittunt, non ut Jovem sed ut sui dei Herculis promoveant cultum. Ibi enim positus magis quam in parva insula Thaso omnibus praedicabit se Thasiis, qui se coluerint, beneficia quaedam praestitisse egregia. Omnes igitur deum laudabunt eique offerent sacrificia. Methymnaei aliquando mirum aliquod lóavov ex maris undis extraxerant. Quod cum Delphicum oraculum Dionysum esse respondisset, $óavov ipsum secum retinent adorandum, ya/.xovv ök djionipnovaiv is AeAfoög. Quid autem aliud voluerunt Methymnaei nisi suum deum honorare ? Olympiam Pheneatae miserunt 'egfiijv xqiöv (poivixi. Hic igitur Athenienses suam deam Delphos mittunt, et ut omnes intelligant esse hanc nullam aliam nisi Atheniensium deam, addunt (poivixa yuAxovv, Potest enim fieri (neque id mihi incredibile videtur) ut per palmam illam alteram palmam in hominum memoriam voluerint revocare quae in acropoli in ipso Poliadis templo aderat, de qua Paus. I 26. 7. Quidquid id est, perspicue Athenienses indicare voluisse mihi videntur, suam se deam Delphis adorandam collocare. Si autem ii qui Delphos invisunt rogaverint quam ob causam hoe Athenae simulacrum sit erectum, eam esse causam audient quod Athena quondam Atheniensibus ad Eurymedonta egregie sit auxiliata. Talia igitur anathemata deorum potentiam hominibus praedicant et monumenta sunt beneficiorum quae a diis mortales acceperunt. Ad TERTIUM genus ea deorum signa referre velim quae eo solo consilio in templis ponuntur ut iis decus aliquod addant et ornamentum. Et revera eo consilio deorum imagines saepe sunt adhibitae. Jam enim arae, quae diis offeruntur, saepe aut pictis deorum imaginibus aut anaglyphis ornantur, sed artifex non curat quinam dii ornamenti vice fungantur. Saepe autem fit ut tales arae, in quibus dei alicujus imago est expressa, deo dedicetur plane diverso, ita ut pateat dei imaginem, quae est in ara, nullo alio consilio esse expressam nisi ut aram ornet et decoret. Pausanias (II 17. 6) Argis in Heraio vidisse se /?ufiöv apyvpovp dicit ëyovia ijieiyyaofiévov ibv Aeyófievov 'Hflijs xal 'HQaxAtovs yuftov. Ta men Hera et Hercules non arto vinculo inter se cohaerent. In CIG 2303 commemoratur „ara triquetra cujus tres areae pulchra offerunt anaglypha, alia Apollinem, aiia Dianam, alia Latonam sceptrum tenentem." Inscriptum est: 2ü)aitiïvos Evayópov laQam "lat 'Avoöfti eüyj,v. Quid Latonae ejusque filiis cum diis Aegyptiis sit commune, non video. Huc etiam pertinet ara parva quadrangula (de qua Ditt. Syll.- 786): „in fronte anaglyphum repraesentans duos Panes stantes ex quibus alter a sinistra nudus fistula canit, alter a dextra vestitus fistulam manu dextra demissa tenet. Inscriptio docet aram dedicatam esse MrjtQl öeöjv. Vides in his aris deorum imagines non pro diis haberi sed pro meris ornamentis, lapidi affixis. Inde haec mihi jure elficere posse videor: si deorum effigies in aris ut mera ornamenta imprimuntur, nil obstat quominus existimemus etiam templis deorum simulacra pro meris ornamentis esse adjuncta. Quae in templorum zographis et metopis cernuntur, fortasse huc non faciunt, quod ea non solum ornant templa, sed etiam aliqua saltem ratione cum deo, qui in templo colitur, solent cohaerere. Deinde ibi non magis dei quam res a deo gestae proponuntur. In aris autem, quas commemoravi, omnino aliter res se habet, ut facile perspicitur. Etiam magis mea sententia illustratur collatis tripodibus, quos Lacedaemonii (Paus. IV 14. 2) dvé&eoav d*ó zóiv /LccfpvQuv (belli Messenici) tü 'AfivxActly. 'Aai ayccA/A-cc 'A>■ Messanae colebatur Heracles Manticlus (Paus. IV, 23, 10), quem ipbe Manticlus sacraverat. Haec autem cognomina mihi ostendere videntur saepe Graecos collocatis deorum signis facti alicujus memoriam voluisse reddere aeternam. Quod autem vere dicitur de iis deorum signis quae adorantur, etiam in ea signa licet transferre quae anathemata vocare solemus, cum praesertim inter haec duo signorum genera nullum fere intercedat discrimen. Lubenter autem confiteor quatuor genera quae adhuc descripsi interdum inter se permisceri ita ut in singulis signis vix dijudicare possis ad quod genus referenda sint. Sed istum equidem scopulum evitare consulto studui. Id tantum volui explicare quae significatio in multis anathematicis deorum signis praevaleret. Facile autem consuetudo deorum signa aliis diis donandi intelligitur, si propriam vocabuli dva&rjfia significationem bene perpendimus. Non donant Graeci deorum simulacra sed in publico ponunt ut honorentur sive signa veri putantur esse dii vivi sive mutum aliquod monumentum lapideum. Quodsi autem hac lucubratione non omnes molestiae, quae in his rebus insunt, erunt ablatae, non mirabor; spero tarnen aliquam certe attulisse me lucem. CAPUT V. QUATENUS QUAEDAM ANATH EMATA SACRIFICIORUM V1CE FUNGANTUR. In initio capitis secundi discrimen inter anathema et sacrificium in hoe inesse dixi quod alterum in ipso actu consecrationis deletur, alterum manet. Quamquam autem verum id esse mihi est persuasum, tarnen facile concedo esse quasdam res quae aliam omnino sententiam videantur probare, esse scilicet anathema et sacrificium idem fere et par, ita ut anathema sit quoddam vicarium sacrificium. Si quis v. gr. ovem deo vult ofiferre sed ob pretium dubitat, ligneam vel ferream deo sacrificet ovem quae visa idem semper deo gaudium allatura sit. Si sic rem interpretamur, anathema et sacrificium natura idem esse sentimus. Cave autem hanc interpretationem absurdam esse existimes. Sine omni enim controversia multa sunt quae tali sententiae faveant. Vide quid narret' Pausanias (X, 18. 5): 'Oqveazai ói ol èv zij 'AgyoAiót noAéftco arpdg Hixvioviav tiis^óv zwv rw 'AtióAAojvi eö^avzo, ei djidjoatvio ix zijg Tiazgióog ztiv 2ixv(ovi(ov iöv azQazóv, nofintjv ze èv AeArpolg aÖTcï) oieXtïv óorj/iégai xal legeïa lïvaeiv ola dij xal öact aQifrfióv. ftxciai te dij fid%i] rovg 2ixvo)viov$, xal wg otpioiv èrp' ijfiègag Jidoijg ajioöióoüoi za xata zijv eóftijv öaTzdvtj ze tjv fieydArj xal /teiCoJi' iti zoö dvaAcö/uazog ij taAaijicogia. oifzw dij aó(fiafia evQiaxouaiv dva&eïvai zii> &eü ftvalav ze xal 710ft71 ijv yaJ.xd 7zoirj(iaza. Huc autem conferas anaglypha quae sacrificium aliquod habent insculptum, qualia pluriraa per totain Graeciam sunt inventa; deinde saltantium choros qui ex Olympiae solo prodierunt (Fürtwangler, Bronzen p. 41), aut qui innotueruut in insula Cypro (Ohnefalsch-Richter, Kypros tab. 127); tum parva illa et vilissima animalia quorum ingens multitudo Olympiae est inventa et quae nee ïhebis in Cabiri templo ignota sunt; postremo omnino Graecorum in rebus religiosis malignitatem quae luce clarius patet ex ratione qua pro vivis sacriftciis interdum libis deos venerabantur quae in animalium formam erant ficta ut infra fusius docebimus. His omnibus collatis facile fleri poterit ut quis Pausaniae interpretationem Orneatarum donarii sequatur, et anathemata existimet quodannnodo sacrificiorum gerere vicem. Quam rem ut examinemus, de singulis majoribus anathematis quae animalium exprimunt figuras et perspicuam habent significationem, breviter hic disputabo ut ratiocinatio nostra firmo et stabili nitatur solo. Animalia enim, cum diis ea offerri constet, aptis- sime demonstrabunt, quae ratio inter anathema et sacrificium intercedat. Elyrii qui in insula Creta habitant (Paus. X, 16. 5) Delphos mittunt aïya xctAxtfv. óiócoat <5è vi/jilotg tj cüz yaAa. Hos autem infantes Apollinis filios esse narrant Elyrii. Quid autem censendum de anathemate? Pro sacrificio id esse nemo certe perhibebit, immo monumentum est facti cujusdam mythologici. Cleonaei (Paus. X, 11. 5) amota pestilentia quae tempore belli Peloponnesiaci urbem eorum vastaverat, Delphos mittunt zydyov %ctAxovv, quod Apolline auctore sacrificato capro a morbo essent liberati. Neque in hoe anathemate de sacrificio sermo esse potest, cum uno capro oblato mortiferum morbum amoverint Cleonaei, neque opus esset pluribus donis deum placare. Cur igitur aheneum offerunt caprum? eo solo consilio ut monumentum sit beneficii a deo accepti. Aelianus (Hist. An. 12. 40) auctor est Mandrobuluni quendam Samium Herae dedicasse ovem auream, argenteam et aheneam, quod ove duce abreptum aliquod vas aureum esset repertum. Quid aliud hoe anathema signi ficare potest nisi (ivtj/ta accepti a deo beneficii? Nam praeclarum esset ovi praemium, si sic interpretaremur ovem esse sacrificatam postquam viam ad ablatum vas monstrasset. Carystii, bello cum Persis finito, (Paus. X, 16.6) bovem aheneum Delphis ponunt, quod, ut Pausanias rem explicat, Persis repulsis dyovv èXev&éQav tï/v yPjv iis iterum licebat. Magis haec explicatio contorta mihi videtur quam ut vera esse possit, sed ex eo quod Pausanias de nullo hic sacriflcio mentionem facit, immo de monumento cogitat quod rem a deo adjutam in memoriam revocet, aliquantum eam sententiam inde coniprabari puto quam supra jam expressi. Corcyraei (Paus. X, 9. 3 et V, 27. 9), cum bove viain monstrante magnam cepissent piscium multitudinem, fiovv yuAxovv Olympiam et Delphos mittunt óexdi^v tijg ayyag. Bovem quidem Apollo mactandum esse responderat, sed decimam etiam lucri ei offerre Corcyraeis videbatur aequum. Cur autem bovem aheneum eligunt qui pro decima sit, non vero statuam aut quodlibet aliud donum? Nimirum quod bos mugitu suo ubi essent pisces monstrasset, bos igitur aheneus aptissimum esset monumentum quod causam ob quam positum esset indicaret posteris. Noli autem contra dicere totam hanc narratiunculam de bove mugiente infirmae esse fidei. Quidquid enim de hac re judices, ipsa narratio eo quod existebat sensus Graecorum aperit, qui rem non narrassent nisi cum religione sua fuisset congrua. Aheneus igitur hic bos non est pro sacrilicio sed ad memoriam sacrificii. Idem dicenaum de asino aheneo quem Ambraciotae Olympiae dedicarant (Paus. X, 18. 4). Aóyov pèv atpiaiv iv vvxil ol MoAooool TUtQtaxevaactv övov ói övov &i]Aeiav diwxoviog, Moaóttog 6i xal xov dvögög ög röv övov fjAavve ftoatvjog daatprj ie xal dxoo/xa. oürcog oï ie ix tijg ivéöpag lüv MoAoaaCii> Igavlaxavrai zaQa/O'évjeg xal ol 'A/u^Qaxiiorai rpMQuaavieg ra ijtl atfiaiv ftcfiovAet'fiéva èxQdxr(aav fid/f] icov Mo/.oooCtv. Hic in mentem revoca asinum non fuisse usitatum diis sacrificium. Deinde ipsa historia quam exscripsi luculenter ostendit quid significet hoe anathema, esse scilicet dedicatum ad memoriam rei gestae. Nullum hic indicatur sacrificium, neque potest indicari; sequitur igitur ut etiam hoe anathema usitatam omnium anathematum habeat significationem. Et quod attinet ad rei narratae fidem, nolo repetere quae modo de Corcyraeorum bove aheneo dixi. Ante Eleusinion quod est Athenis (Paus. I, 14, 4) ton ftovg %aAxovg ola ég &vaiav dyópevog, jlenottjiai êc xal xa&rffievog 'En/fti v!di;g Kvwaiog. Si qua ratio intercedit inter Epimenidis statuam et bovem ég &valav dyópevov, id quod ex Pausaniae verbis nobis efficere fortasse licet, habemus hic pvrjfxa illius sacrificii quo oblato Athenienses grati animi sui testimonium dederunt cum Epimenide auctore a pestilentia essent liberati. Si enim hoe anathema sacrificii vicem gerit, cur Epimeniden apposuerunt Athenienses ? Neque aliter sentiendum de equis qui Olympiae in Alte erant collocati. Plurimi quidem erant numero sed significatione iidem. Solebant enim, qui cursu equorum vicerant, equi imaginem deo dedicare, cui ipse eques adstabat aut insidebat. Quamquam autem plurima hujus generis anathemata satis parva fuisse videntur, tarnen etiam majora nonnulla in Pausaniae libro commemorantur, ut aheneus equus (Paus. VI, 14, 4) quem Croco dedicavit apcAófitvog xéXrtn ïjijim aré ftu/AO) naQéaz7;aav. Bene autem hic advertendum est Plutarchum non loqui de consuetudine aliqua, sed narrare id ut semel tantum factum. Res autem fert ut, quod semel fecerunt Cyziceni, saepius potuisse fieri suspicemur. Simüe quid habet Herodotus II. 47, ubi narrat eos qui inter Aegyptios egeni sint fingere oiantvac hg xal óniijoaviag iccuzag &veiv. Miror autem Herodotum hoe loco ne verbo quidem mentionem f'acere de simili consuetudine in ipsa Graecia vigente, quamquam ipse locus sponte eum ad id movere debuisse mihi videatur. Quidquid id est, Aegyptios et ipsos etiam Graecos, cum paupertate essent coacti, tam vilia animalia pro sacrificiis finxisse non est quod magnopere miremur. Accedit quod disertis verbis Suidas s.v. Boüs é'póo/ios id confirmat; ol yaQ nêvr)ieg fit] l%ovzeg O-vaat iiiAaiiov aAevQov. Sed clarius rem explicat epigramma aliquod (Anth. Pal. VI, 40), quod quamquam sat recentis aetatis, cum causas afferat cur boves offerantur, satis magni pretii mihi videtur. Tij (Hóe fioi' oïiov ói zezevyazov. ïAa&i A>;oï, hèyyvao ó'êx (id£t]g, oèx dnö flovxoAioiv. óóg óè flóe. £o')eiv izv/jm xal nAijoov uqoópag ÓQÜyfiaioe, óAflioitjv dvzióióoöaa /ayiv e. <]. S. Videmus hic aliquem agricolam farreos finxisse boves ut eorum imagine proposita deam de armentis suis admoneret. Forma igitur, quam sacrificio dedit, quodammodo ante oculos proponit ipsum votum cujus vult fieri compos. Neque enim temere hanc elegit formam agricola, sed ut per eam ipsum votum suum imagine quodammodo exprimeret. Haec autem ratio non mira mihi videtur sed inesse in communi hominum natura ut, si quis sacrificio aut quocumque dono oblato benignos sibi deos velit conciliare, non mutum ut ita dicam ofterat donum, sed id quod ipsum preces emittat et deorum auxilium voce quadam attrahat. Egregie id convenit cum ea ratione quam et in anathematis adesse saepius jam monui, esse scilicet anathemata /ivtfpaza, ita ut per se rem ob quam data sunt quam brevissime fieri potest repraesentent. Esse tamen apud Graecos sacrificia incruenta, quae revera pro vivis animalibus diis offeruntur, mihi videtur docere Apollodorus (F H G I Apoll. fr. 14): &6erai 'A&rjvyoiv 'HquxXiï dAtïtxdxq) lóid^ovod tig frvat'ct. zov yaq floóc jtoxe ixrpvyóvrog öv ifAtXXov 'HpaxAet izgoodgai firjXov Aaftóvzeg xal xAdóovg bjzo&évzcg ioyjjidiioav zöv ftovv xal ovto) tijv &vaiav inoiijoavio. Et mirum hoe sacrificium adeo omnibus erat notissimum, ut in proverbium abierit, id cjuod affirmat Suidas s. v. MrfAiog 'Hgax/Lijg' iüv eóreAhiv, qui deinde singula exscribit verba quae modo ex Apollodoro attulimus. Hujusmodi sacrificium etiam Plutarcho erat notum, nam ipse (Prov. Alex. 24) haec habet: AoxQïvog Potig, inl iüv evitXüv: cum enim aliquando bos ad sacrificium non adesset, oixóoig bjió&évieg gvAa /.tixQÜ xal a^jfiariaavteg fiovv Tomoj tö &eïov ÈO-cQciiTtvoav. Hinc vere efficitur et apud Locros et apud Boeotos talia sacrificiorum simulacra fuisse in usu. Quod autem de Hercule Thebano modo narravi, fusius explicat Pollux (I, 30. 31): ön xal fifjXa &vovoi tibqI Boiwiiav iq> 'HpaxAel.... ivéoiqxe fiiv yar> jiavrfyvQig iov &eoB xal xceirjnnye iov &veiv ó xcciQog, tö ö'leQitov ccqcc xQiög ijv, xctï ol /j,iv ayovisg dxovieg ipQdóvvov, ö yap 'Aoconög nontfj.be, oöx ffv óiafiatög fiiyag ü(f,vü) Qvetg. ol ó'dfirpl iö leqóv natóeg ófiov nai^ovieg dneJiArjQOW tijg leQOVQyiag iov vófiov. Aaftóvieg yaQ firjAov ÜQCtïov xaQrpr; fièv aèi(J) èjié&eoav lênaQa óij&ev lovg nóöag. övo d'êjié&eoav a/ia, idö' f/v ia xégaia xal xaia iovg noir\iag dno&veiv ërpaoav tö [irj?.ov ó)g JiQÓflatov. fjo&ijvai te Aiyciai tfj &vata iov 'HpaxAia xal [it/Qi zovde naga/iéveiv tijg leqovQylag iov vófiov xal xa/.thai iiaQÜ zoïg Brjfiaioig i} naqa Boiwioïg MrjAiov ó 'HgaxXijg, övo/ia èx toti iqótiov tijg d-voiag Xafidiv. Quid autem in tota hac narratiuncula fide dignum est? Mea quidem sententia tota historia videtur ficta ut explicaretur cur Herculi offerrentur mala vilibus bacillis ornata. Non tarnen nego aliquam animalis similitudinem in hoe sacrificio fuisse signiftcatam, sed ea origo, quam Pollux narravit, de nihilo ficta mihi videtur. At quidquid id est, fuisse in Boeotia et in Attica in usu tale sacrificium ex omnibus quae adhuc exscripsi satis est apertum. Notandum tarnen est Apollodorum eam vocare iótdCovadv nva d-valav i. e. singulare quoddam sacrificium; ex quo fortasse sequitur ut non ad omnium deorum cultum haec consuetudo fuerit idonea, sed in solius Herculis cultu legitima fuerit. Unum nunc restat libum commemorandum quod quam usitatum in Attica fuerit ipsa multitudo docet nominum quibus appellabatur, ftoCv ëfióofiov dico. Hesychius s. v. id vocat elóog Tiéfifiaiog xégaza tyoviog, et óu öè jièfifia èati xal Tijg SeArjvr^ Ibqöv KAeizódijjiog Iv 'At&lói tptjai. Photius autem addit in Lexico s. v. nónavov ö/aoiov iq> daxÊQi. tö óè ai tö xal 2eAijvlg xal 'EmoeArfviov xal 'AqeaTTjQ xal Boüg xaXeiTai. Suidas s. v. ipóo/ievó/ieva nomen ortum esse ex hoe dicit quod post natum infantem inl aeAijvatg Povv é'fldo/iov tntTiov xtriara tyovia xaiu fiifiijaiv Tijg TtQMTorpaovg oeAijvtjg. In ara quadam (CIA 1, 1666) inscriptum erat: &vetv TQtis iftdófiovg fiovg. 'AyeoTiiQeg quos Photius (lovat pares esse censet occurrunt CIA I, 1651 et 1662. En habes omnia quae de bove farreo tradita inveni. Videamus igitur quid ex his sit efïiciendum. Primo quidem aspectu praesertim ob ipsum nomen flovv hic de sacrificio cogitamus quale descripsimus paulo supra in Herculis cultu. Neque temere id nomen Graeci dedisse mihi videntur, sed ob certam quandam rationem quam investigare jam non possumus. Quamquam enim Photius (Iovv et oeAijvijv plane idem esse affirmat, non tarnen possum mihi persuadere, cum tot jam adessent nomina, sine ulla fere ratione Graecos nomen fiovv addidisse. Estne igitur {Iov$ é'póo/ios sacrificium pro vivo bove oblatum? Confiteor me id plane ignorare, sed nulla mihi videtur adesse causa cur id ita esse statuamus. Aeque enim verisimile est hanc libis formam a Graecis esse datam ut a gregibus morbum deprecarentur aut numerum eorum deorum patrocinio augerent. Omnia quae supra exscripsi consideranti mihi asArjvlg vere lunae fuisse videtur effigies. Per se igitur patet haec liba in lunae cultu locum habuisse. Neque intelligo cur Siebelis (quem affert Müller F H G I, Clitodemus 16) ad Aiaoict haec liba in usu fuisse existimet; nihil enim Aiaoia et oeArjvlg habent commune. Eam autem formam Graeci elegisse mihi videntur ut sacrificantes magis sibi deam ante oculos proponerent. Idem hoe factum esse puto in dfifpirpCivii qui xaiófieva habebat öabla quibus faces quas Artemis saepe gerebat significa.rentur. Hactenus igitur nullam habemus causam cur statuamus Graecos solere pro veris sacrificiis simulacra diis offerre. Raro enim id contingere vidimus et tum modo cum paupertate fère erant coacti. In solo Herculis cultu quaedam vestigia hujusmodi consuetudinis deprehendimus; eo tarnen non adducimur ut simile quid etiam apud alios deos contigisse existimemus. Restat ut de parvis animalium figuris agamus et inquiramus utrum in iis principium illud inveniatur necne. Notissimum enim est quanta animalium aheneorum multitudo ex Olympiae solo prodierit, neque minus notum quanta boum vis in Cabirio Thebano sit inventa. Eandem autem consuetudinem viles animalium ofi'erendi figuras etiam deprehendimus in Athenarum arce, Taenari in templo Poseidonos, Dodonae, et musea nostra (etiam Leidense) omnium fere animalium figuras possident, rudi arte factas, quae magnam certe partem ad idem hoe genus sunt referendae. Qui sensus in iis insit, minime est perspicuum. Una tamen res certa est, longe majorem partem esse imagines eorum animalium quae revera pro sacrificiis offerri solerent, id quod me movet ut in his vicaria quaedam sacrificia agnoscam. Accedit quod tam ingens eorum est numerus, ut vix solitam anathematum significationem habere possint. Patet enim praesertim ex iis quae Olympiae sunt inventa larga manu ea esse projecta, id quod cum anathematum ratione vix convenire mihi videtur. In eam igitur inclino sententiam ut in iis vera significari sacrificia existimem, quamquam dubitanter me id dicere confiteor. 6 Nullam igitur gravem habemus causam cur anathemata dicamus sacriflciorum vicem gerere eo sensu ut anathemata sint sacrificia perpetuo mansura quae dii pro perpetuis sacrificiis accipiant. Praeter rationes quas jam attulimus, vide quam indignae et certo falsae res ex tali Graecorum malignitate essent secuturae. Quam si accipimus ut veram, is, qui sacrificium aliquod diis vellet offerre, oblato aheneo aut lapideo animale officio satisfecisse esset dicendus adeo quidem ut in omne tempus a sacrificandi onere esset liberatus; haberent enim dii quo ut sacrificio semper delectarentur. Mox igitur cultus deorum jaceret neglectus. Eandem ob causam pompa aere expressa per se omnium sollemnium pomparum esset finis, et lapideus saltantium chorus ruina esset omnium chorearum. ïamen permansisse choreas et pompas neque interiisse apud Graecos nemo ignorat. Multo melius rem interpretamur ea ratione quam supra (pag. 63) breviter indicavi, esse scilicet anathemata dona monumenti causa data. Quod ut magis sit perspicuum, •luaedam hic anathematum genera examinemus. Primum de Orneatarum donario (p. 69). Permira autem narrat Pausanias, vovisse Orneatas singulis diebus pom])am se Delphos esse ducturos sollemnem. Quidquid enim de Apollinis sacerdotibus existimes, quis credat tam ineptos eos fuisse ut hanc promissionem non vanam esse crederent? Deinde quantopere putas risisse ipsos Orneatas, cum id Apollini vovebant quod numquam se facturos esse ipsi probe scirent. Sed noli credere eos tam apertis deum circumvenisse fallaciis; imrao mecum existima, id quod Graecorum ferebat consuetudo, Orneatas semel se sollemni pompa deum se adituros promisisse aut si magis hoe placet, singulis annis Delphos eos venisse ut deo agerent gratias, deinde pro grati animi sui inonumento aheneam no/miji* ie xal d-valav eos posuisse ut hommum inemoriae imprimerent quam praeclaro honore Orneatae Apollinem essent prosecuti. Sic demum aptissime dei praedicabitur gloria. Sed quam Pausanias narrat fabellam. eam nescio quis narratiuncularum captator in lucem protulit. Eadem ratione interpretanila videntur ea anaglypha in quibus homines deum aliquem adorantes sunt expressi aut in quibus sacrificium aliquod offerri videmus, statuae feminarum columbam offerentium, saltantium chori etc. etc., quae enumerat Rouse (Gr. Yot. Ofï'. p. 283-309). yuam maxime huc pertinet inscriptio cujusdam cymbali aenei (IG A 324): Kct/iovv è&vae rn KóoFa aut ut nescio quis archaeologus ingeniosissime conjecit: Ka/ió) bv (O-vat in KóqFci. Vides eum, qui hanc inscriptionem cymbalo incidit, nil aliud nisi enuntiare voluisse quid in deae honorem fecerit. Id autem omnes imitantur qui per anathema i. e. per ipsius sacrificii aut rei a deo adjutae imaginem in lucem proferunt quo honore deum ipsi aft'ecerint, unde magis dei celebrentur laudes. Hoe autem notandum est facile fieri potuisse ut quis, cum audisset oblato tali anaglypho deum honorari, omitteret ipsuin sacrificium et merum sacriflcii simulacrum deo donaret, sed ea depravata consuetudo potius dicenda est quam anathematum vera ratio. Magis perspicua sunt anathemata quae Asclepio dantur. Primo loco occurrunt ea anaglypha in quibus deus aegrotos curans est exsculptus (Ath. Mitth. 17. p. 231 sqq). Quodsi haec non sunt posita ad curationis memo1 iam, equidem qua ratione explicanda sint non expedio. Immo praeclare dei potestatem praedicant, cum ipsam rem quam homines deo referunt acceptam luculenter ob oculos ponant, ut omnes eam videant et cognoscant. Idem dicendum de imaginibus membrorum a deo curatorum. Quorum significationem si quis forte in quaestionem vocet, ipse viso pede vel manu in sacro quodam se interroget quid hic sibi velit; sponte responsum praesto erit, ni fallor, hic sanatum esse pedem vel manum. Ipsum autem illud voluerunt ii qui hunc pedem muro afïixerunt. Probe enim sciebant, immo sponte animo sentiebant quamquam minime forte eruditi, talem lapideam membri effigiem non mutum esse donuin sed omnium aptissime dei beneficium inculcaturum esse hominum menti. Quid autem dicendum de baculis et linteis quae in Asclepii sacrum congerebantur? Quae si mera sunt dona dicenda, ipse deus, credo, vix risum tenuit, viles hasce divitias accipiens. At non sunt vilia haec dona, cum monumenta sint divinae bonitatis. Idem militi est in animo cum posrt pugnam feliciter commissam spolia victo detracta in templo suspendit illius dei quem sibi in proelio adfuisse gloriatur. Fracta et eruentata forte sunt haec arma, sed eo clarius quid factum sit indicant; ut nostris etiam temporibus vexilla hostium telis transfossa omnium in se oculos vertunt et quodammodo ipsum proelium depingunt quam acre fuerit et atrox. Si autem non spolia offert miles sed in grati animi testimonium signum ponit ut deum honoret, arma gei et id signum, ut quantum fieri possit, proelium commemoret. Si solo signo collocato non est contentus, templum aedilioabit, id quod saepe civitates fecerunt victrices. Animadverte autem qua ratione id templum sit decoratum: in fronte et in metopis pugnas videbis exsculptas, non autem victorum statuas, sed ipsos majores aut gigantes et deos (nam audax victorum animus majora semper consequitur) manum videbis conserentes. Mythologicas arripiunt fabulas quo magis proelii illustretur atrocitas (Rouse p. 98 eqs), sed quacumque utuntur ratione, proelium semper per anathema commemorare studebunt. Eodein nititur principio is qui ludis vicit et deo acceptam vult refei re victoriam (Rouse p. 151—186). Praemia enim deo dedidat; haec autem cuilibet Graeco homini in mentem revocant quaenam Victoria sit reportata. Instrumentum deo offerunt, ut Bubon (IGA 370) qui per inscriptionem addidit quid commemoratum vellet. Qui equo vicerant, equi suamque imaginem deo offerebant, cujus generis multa in Olympiae solo sunt inventa. Athletae autem suam dedicabant statuam, ita tarnen ornatam ut facile appareret quo ludo victoriam reportassent. Damareti statua gerebat dojilóct xal x^dvog xal xvijfiïóctg (Paus. YI 10. 4); Glauco erat o/i}fia axiafia/ovvtos (VI 10. 3) etc. Omnes fere quodammodo, ut recte statuit Rouse 1.1. repraesentant „the act or process biest by the deitv." Sed nolo plura referre. Omnia enim, quae Rouse enunieravit per totum librum suum, luce clarius ostendunt omnium fere anathematum hanc rationem esse et consilium, ut rem, quam pii homines deo volunt referre acceptam, brevissime commemorent. Id autem egregie mihi videtur convenire cum ipsa hominum natura. Solemus enim etiam nos, cum praeclaram alicujus benevolentiam sumus experti eique gratum animum volumus ostendere, non reticere quid factum sit, sed donis eum cumulare aut si ejus honorem volumus promovere, rem in omnium evulgare notitiam. Neque est difficile ex simili in hodiernis religionibus vigenti usu multa afferre, quae eam quam dixi significationem habere anathemata evincant, sed cum de Graecis tantum anathematis agere mihi in animo fuerit, nolo a proposito aberrare. Id tantum monitum velim lectorem, in Romana Ecclesia (in hac enim sola fere similis consuetudo valet) anathemata eodem sensu in templis collocari, dedicari igitur ut sint rei alicujus monumenta. CAPUT VI. ANNOTATIO DE SACRIS GRAECORÜM FESTlti. Inter Graecos quaedam deprehendimus festa sollemnia quibus id videtur esse consilii ut res aliquas antiquitus per majores traditas ita imitentur ut quasi in scenam producantur. Sane id non abhorret a communi hominum ratione, sed cum cohaerere id mihi videatur cum eo consilio quo plurima anathemata diis offerri supra dixi, quam maxime hujus loei esse existimo nonnulla hic de ea festorum ratione in medium proferre. Qua in re autem consistit illa sanctitas quam in festis Graeci saepe jactant? Qua ratione (exceptis anathematïs et sacriflciis) deos sibi conciliare Graeci possunt? Paucissimis dii contenti sunt, nam maximum iis art'eres gaudium, modo id quod ipsi fecerunt imitatione ad vivum exprimas, et hominibus praebeas conspiciendum; sic demum immortales praeclare honoraveris. Unum hoe tarnen maxime mirum mihi videtur, quod inter eas res gestas deorum, quae in tali spectaculo cernuntur, etiam locum obtinent res quae minime diis fuerunt jucundae et quae iteratae iram deorum potius movere debebant. Fieri potest ut id respexerit Labeo de quo S. Aug. Civ. Dei II 11. Is enim, „quem hujusmodi rerum peritissimum praedicant, numina bona a numinibus malis ista etiam cultus diversitate distinguit ut malos deos propitiari caedibus et tristibus supplicationibus asserat, bonos autem obsequiis laetis atque jucundis, qualia sunt ludi, convivia, lectisternia." Primum occurrit, ut hoe imitandi consilium in Graecorum festis demonstrem, id quod narrat Plutarchus (Qu. (Ir. 12) de Charila. Delphis enim antiquissimis temporibus. cum fame totus premeretur populus, rex, ad quem omnes ut panem peterent convenerant, Charilae cuidam puellae calceum in caput erat jaculatus, qua injuria commota laqueo illa vitam ünivit. Dei autem jussu manes ejus expiandi erant, quam ob causam nono quoque anno rex frumentum populo distribuebat et pupam (eïóaXov) a populo allatam calceo caedebat, quo facto extra urbem pupa laqueo suspendebatur, deinde condebatur in terra. Una maxime res me movit ut hanc exponerem narrationem, nerape quod, etsi ne memoria quidem inflictae plagae Charilae poterat esse grata, tamen deo auctore factum renovari, non sacrificia sibi offerri jussit. Plane igitur sibi satisfactum esse putat, si res quae gesta est accurate oculis proponitur videnda. Egregie id convenit cum iis quae supra (pag. 7) exposui cum de adhibendis fabulis mythologicis dicebain. Athenam enim dicebam placari cum signum esset consecratum quod in memoriam acceptae injuriae vulnus gerebat in femore. Plane idem exposcit Charila. Jure igitur statuere possumus rei gestae etiam ingratissimae imitationem diis afferre laetitiam. Eodem modo fortasse explicari debet Stepterion (Plut. Qu. Gr. 12 et Def. Orac. 15), quamquam id, si rem respicit profanam, a nostro proposito alienum est. Cum autem profanae res a sacris vix sunt discernendae in rebus Graecis, non inutile videtur id saltem monere quantopere in hoe festo Graeci repraesentare aliquid studeant. Nam quod tugurium incendunt, subvertunt mensam, per fores aufugiunt etc., id certe respicit rem vere gestam, quae quasi in scena agitur et proponitur. Heroidis festum tali imitationis consilio subjacere, ipse Plutarchus 1.1. aüirmat, sed quid ageretur non describit. Tanagrae narrat Pausanias (IX 22, 1), pestilentia tótum oppidum tenente, visum esse Hermen arietem humeris moenia circumferentem. Quo facto cum morbus esset depulsus, ad rei memoriam singulis annis is, qui inter ephebos erat forma maxime insignis, humeris circum oppidi moenia ferebat arietem. Quod deus feeit, homines imitantur, idque deo gratum putant. Orchomenii (Plut. Qu. Gr. 38) singulis annis festum agunt diem, in quo Dionysi sacerdos stricto gladio Minyeïdum posteros persequitur, ita quidem ut eos interfleere ei liceat. Id autem magnam habet similitudinem cum ea re quam narrat Pausanias YIII 53. 3. In Arcadia Artemis Leimona quendam interfecerat quod ipse fratri suo Scephro mortem intulisset. In festo autem Apollinis Arcades et alia faciebant in Scephri honorem et Artemidos antistita öicóxsi nva eett aèiij iov Atifl&va >/ "Ayie/Jig. Hae auteni duae narrationes ostendunt repraesentari hic factum mythologicum in deorum honorem, et esse festa imitationes rerum gestarum. Megarenses narrabant (Paus. I 43. 2) apud rupem, Anaclethram nomine, Demetra zijv jtaïöa dvaxaAtaai. ioixóta öt np Aóyi,) öqojoiv ig fj/.idg tn al Meyagétov yvvalxeg. En habes quod saepius jam vidimus: imitantur id quod dea fecit et sic gratos se deae esse existimant. Sed et in Attica eandem imitationem religio suadebat. Praeter ea, (juae mysteriis Eleusiniis praebebantur spectanda, huc faciunt quae habet P. Stengel (Sakralaltert. p. 159) de Atheniensium quodam festo in quo „die Frauen versenken lebende Ferkel in einen Schlund zu Ehren des Eubouleus, dessen Schweine, als die Erde sich beim Raub der Persephone spaltete, verschlungen sein sollen." Sacriflcium hic significatur, nee tamen merum sacrificium, nam praecipuum in eo locum obtinet facti alicujus simulacrum. Etiam Dipolia fortasse eundem habuerunt sensum, nam bovem frugibus sacratis vesci, a sacerdote irato securi percuti, illum sacerdotem deinde securi projecta aufugere, id luce clarius mihi ostendere videtur aliquod factum hic ■significari, si non historicum, at certe mythologicum. Quid autem Oschophoria docent? Legenti quae in hoe festo agantur cuivis patebit, nisi egregie fallor, Thesei reditum ibi repraesentari, et omnia quae cum ejus reditu cohaerent, Aegei mortem, matrum laetitiam etc., quasi oculis videnda proponi. Nee mirum, nam ad Thesei memoriam ipsum festum institutum esse narrabant Athenienses. Athenis agebantur Aiora (conf. Roscher, Lex. s. v. Ikarios), quod festum hoe initio ortum esse dicebant. Ikarii cujusdam interfecti filia Erigone in Hymetto laqueo vitam finivit, ejusque manes irati multas Atheniensium filias permoverunt ut eodem modo se suspenderent. Quod malum ut in posterum a civitate repelleretur, Aiora sunt instituta, in quo festo vilia simulacra ex arboribus pendentia oscillo agitabantur. Ut animas igitur defunctorum sibi conciliarent, ipsum illud imitabantur quod defuncti fecissent. De sacriiieio aliquo piaculari nulla mentio; id agunt tantum ut res, quas fecerunt ii qui sunt expiandi, accurate exprimant, idque ilefunctis sat magno honori est ducendum. In insula autem Creta simile festum agebatur, in quo (Plut. Def. Orac. C. 14): eïóaAov upÖqos axirpakov dvaötiy.vuovai. xcd Myovaiv tig ohiog f/v MoAog ó MtjQiovov vvu'plj <5£ -Toog ftifti' avyyii'ófiti'OS dxiipaXog ebged-etr]. 101'- tasse ratio quaedam intercedit inter hoe festum et id quod hodie in Creta agitur in festo Lazari. Quidquid id est, Moli festum certissime rem aliquam gestam imitatur. In insula Samo quotannis in littore abscondebatur signum Herae (Ath. XV 12), deinde diu quaerebant ubi esset idolum, turn repertum cum magna spectantium laetitia in urbem referebant. Quid enim factum erat? Sacrilegi quondam piratae signum abstulerant; quod cum ad littus jam detulissent et in navem essent imposituri, subito timore tantopere perculsi sunt ut signo in littore relicto quam celerrime vela darent. Samii autem diu quaesitum idolum tandem invenerunt et magno clamore et plausu in templum sunt prosecuti. Idem igitur hic repeto quod jam saepius dixi: imagine Samii exprimunt quod factum erat, neque curant utrum gratam rem an ingratam proponant sed in hoe toti sunt ut quam accuratissime rem imitentur. Plura forte afferri possunt quae huc faciunt sed allata abundanter, credo, demonstrant id quod exponere volebam. Jamvero hoe imitationis consilium etiam in anathematis adesse mihi est persuasissimum; existimabanl Graeci bene se de diis mereri si bonam malamve eorum fortunam anaglyphis et similibus efflngerent. Per se autem patet quam arto vinculo haec fiifitifiaxa cum iis. quae supra passim nv^aia vocare solebam, cohaereant. Unum tarnen discrimen ex eo petendum est, quod omnia anathemata aliquatenus sane sunt [ivi/jfiaxa beneficii, quaedam tarnen ex iis rem a deo sane gestam exprimunt, non tarnen ipsum beneficium. Si quis v. gr. ab Asclepio fuerit sanatus, poterit ad memoriam beneficii ipsam sanationem aere expressam deo offerre, poterit etiam si magis id ei placeat quodcumque factum ex ipsius dei vita eligere, anaglypho elïlngere, et deo dedicare. Utrumque donum pro monumento erit datum, alterum ipsum solum beneficium in memoriam revocabit, aljserum praeter beneficium quamcumque etiam rem deo gratam. Hujus ultimi autem genei is quaedam afferre exempla non videtur mihi inutile ad totam anathematum rationem clarius perspiciendam. Et primo loco picturae omnium maxime erant idoneae quibus deorum res gestae perspicue exprimerentur. Unde fiebat ut in vasculis oft'erendis ea prae ceteris eligerent quae deorum imaginibus essent insignita. Cum autem pingendi ars antiquissimis temporibus multis laboraret molestiis, pauca tantum invenies quae huic generi sunt adjudicanda, recentiore aetate plura occurrent. Athenaeus (VIII 36) commemorat in Artemidos quodam sacro 3'Qctcpijv dvaxsi^tév^v iv t] üooeióoiv jienoiijtai &vvvov i$ Ad nQoo]v &tov iobg óf&aA/iovg [zou t-odvov] elg lijv ÓQOtprjv iQttpai. Deleantur verba uncinis inclusa. vin. Diog. Laërt. 9. 1. 2: (Heraclitus) dvayMQtjaag tig tó Isqöv lijs 'A^te^tóog fierd tüv jialócov i}atQayd/Li^e. Legatur: fieid iüv naióixüv. IX. Xenoph. Cyrop. VII 1. 6: xcciavoöjv óè djg iiQÓaa) iöv xafimijQU IxaifQot'hv iitoii/aavio jiiqï ov xd/jniovieg dviitivov ia xégaxa eqs. Deleatur tibqI. X. Xen. Cyrop. VII 5. 89: "ilvópeg cpiAoi, negifiévete é'(og iöv ö/Aov óiaaöfis&a. Pro fiKoaó/ied'a legatur öi>}oo/tev. XI. PaUSitn. I 24. 2 : è'ati óè xal tavQog ava&ij/ia irjg (lovAijg tijg iv 'Aqcim ;idyo>, è ó' dvé&ijxev ij ftovAij, tioAAü av tig i&éAcov elxa^oi. XII. S. Aug. Civ. Dei S. 24: Proavi nostri invenerunt artem qua efficerent deos.... et quoniam animas facere non poterant, evocantes animas daemonum vel angelorum eas indiderunt imaginibus sanctis divinisque mysteriis per quas idola et bene faciendi et male vires habere potuissent. Pro per quaa legatur per quae (mysteria). XIII. Justin. Hist. Phil. IV 1, (ed. Gronov. p. 142): Hinc igitur fabulae Scyllam et Charybdin peperere; hinc latratv-3 auditi; hinc monstri credita simulacra e. q. s. Pro hinc legatur liic. XIV. Justin. V 4 (pag. 163): (Alcibiades) nonnullas (eivitates) capit et imperio Atheniensium adjicit, atque ita prisca navali gloria vindicata desideratus civibus suis Athenas revertitur. His omnibus praeliis ducentae naves hostium et praeda ingens capta. Sic ordo restituatur: .... imperio Atheniensium adjicit. His omnibus praeliis.... praeda ingens capta, atque ita prisca navali gloria vindicata.... Athenas revertitur. XV. Justin. V. 4 (pag. 163 et 164): Enimvero tantum in uno viro fuisse momenti ut maximi imperii subversi et rursum recepti auctor esset. Pro recepti legatur refecti. XVI. Justin. V 9 (pag. 172): Lysias Syracusanus orator exsul tune quingentós milites stipendio suo instructos in auxilium patriae communis eloquentiae misit. Deleatur eloquentiae. XVII. Justin. V 10 (pag. 174): eandem viain crudelitatis cidgressi sant. Magis placet legere ingressi sunt. XVIII. Puer, quem Vergilius (Buc. IV) celebrat, aut est Asinius Gallus aut aliquis cujus nomen ad nos non pervenit. XIX. Multa ex iis, quae Thucyd. VI 54—58 de interfecto Hipparcho narrat, fide non videntur digna, praesertim cum per totam narrationem quam maxime Pisistrati familiam studeat excusare. XX. Harmodius et Aristogiton non eo consilio Pisistrati familiam e medio tollere studuerunt ut populo redderent imperium. XXI. Dolend um est quod in Gymnasiis nostris omne fere studium non ad mores artesque populorum cognoscendos sed ad Grammaticae et Syntaxeos praecepta confertur.