GUIL. HENR. DE YRIESE PROTREPTICUS AD COMMILITONES, ATHENAEI ILLUSTRIS AMSTELODAMENSIS ALUMNOS, QDO SCHOLAS BOTANICA S, DIE V. ANTE IDUS OCTOBJES, CDDCCCXL1, PÜBLICE IRSTAURAVIT PROSTAT AMSTELOD IN B1BI.IOFOLIO JOIIANNIS MÜLLER. 1841. iVJagnopere laetor, amicissimi Commilitones, hujus Athenaei alumni, vos, peractis feriis, quas dicunt, acstivis, ad haec communia nostra studia salvos rediisse !). Gratulor et vobis et mihi, quibus contigit et vitam servavisse incolumem et mentis vires integras, ita ut nobis jam liceat in via, quam ante ingressi sumus, progredi, et toto animo versari in pervestigandis iis, quae vere pulchra sunt et ad veri bonique studia ducunt. Quod quidem immensum beneficium grati acceptum referimus Deo Optiino Maximo, qui cum alia multa praeclara, prae reliquis anrmantibus, homini largitus est, tum maxime animum immortalem, omni opera ad meliora et altiora excolenduin. Quod si forte nonnulli mirentur a nobis hodie ex hoe suggestu in exordio scholarum inslitui sermonem publicum, rem caeterum in Bolanices professore insuetam et fere inauditam, nee nisi in solis Literarum humaniorum doctoribus vulgo probatam iisque concessam, his breviter exponam, quibus ductus caussis huc ad dicendum acccsserim. Nimirum postquam per undecim annos publicae rei herbariae institutioni, curri alibi, tum in hac civitate, omnem impendi operara, non omni mihi videor carere experientia eorum, quae attingunt Botanices diseiplinae in nostra patria, et in hoe praecipue Athenaeo Illustri Ainstelodamensi, studia et aeslimationem, atque rationem qua haec aut prosequi oportet, aut emendare et incitare. De quo quidem gravi argumento qualia jam diu animo meditatus sim, et quid hodie sentiam, publice enunciare cupio, coram omnibus auditoribus in hac Illustri Schola, pristinis quidem, praesentibus, atque hoe novo cursu futuris. Ab illo vero tempore id semper sum enixus, ut vobis persuaderem Botanicen in gravissimis studiis versari. Quod quidem eo magis ofïicii mei esse existimavi, quo minore dignitate, non solum vulgus, sed etiam nonnulli viri eruditi disciplinam nostram solent habere. Alii enim eam omnibus aliis doctrinis postponendam esse consent; alii farraginem habent prorsus inutilem; alii commendandam censent puellis aut mulierculis, ne dicaui rhizotomis, circumforaneis, coquis, fabris lignariis, aliis. Contra, longe dignior hodie est Botanices con- tlilio, nee ulli ulii disciplinae secunda; et, quamvis multis nominibus utilissima et uberrimos ferens in vilaru communem fructus, tarnen nullaruin artium aut doetrinarum serva dieenda est ant habenda. Ergo sic sentio, rein herbariara tantos fecisse bis diebus progressus, ut omnino philosoplia doctrina dici inereatur. Qui autem noverit quorsum hodie illa lendat, is bujus effati veritatem baud infitias ibit. Eam tarnen, ut vos omnes recte intelligatis et mihi adsentiamini, rem, quantum potero, brevi, concinna atque perspieua oratione, ex mea opinione, exponam. Quemadmodum totius disciplinae, sic omnis quoque publicae ejusdem institutionis initium et fundamentuin esse debet anatome; quod studium, uti nomen habet ccto tov ré/jiveiv, sic etiam revera versatur in secandis et disjungendis illis partibus, quas natura, inde a primo vitae tempore, intimo vinculo conglutinavit. Est tarnen partium illarum adeo subtilis atque minuta natura et forma, ut omnem visus aciein quasi effugiat. Atque hinc intelligitur imperfectus hujus nostrae disciplinae status temporibus remotissimis apud Graecos, omnis caeterum eruditionis et historiae naturalis quoque auctores. Versabatur enim tune temporis omnis pbytotomia in iis, quae nudo oculo conspiciunlur. Quod vero interiorem plantarum attinet fabricam, euui lam parum noverant, ut non nisi vrefi