DISSERTATIO CHIRURGICO-MEDICA INAOGURALIS, BftONCHOTOHIA. DISSERTATIO CHIRüRGICO-MEDICA INAUGURALIS, DE BBONCHOTONIA, QUAM, ANNUENTE SUMMO NUMINE, EX AUCTORITATE RECTORIS MAGN1FICI JOANNIS MATTHIAE SCHRANT, PH1LOS. THEOR. BAG. L1TT. HUM. DOCI. EI PROF. ORD. / NEC NON amflissimi SENATUS ACADEMICI consensu , ET nobilissimae FACULTATIS MEDICAE decreto, Pro Gradn Doctoratus, SUMMXSQVE IN MEDICINA HONORIBUS AC PRIVILEGIU , IN ACADEMIA L UGD VN O-BA TAVA RITE ET LEGITIME CONSEQUENDIS, PUBLICO AC SOLEMNI EXAMINI SUBMITTIT, AKTH. JOH. «VALT. VAIV AMtOOl , ZALT-BOEMELIENSIS. AD wem XXVI APRILIS MDCCCXLI1I, HORA I-II. IN AVCITORIO MAJORI. ZALT-BOEMELIAE , ahid JOH. NOMAN El FILIUM, MDCCCXLIII. PARENTIBÜS. Denique medendi consilia ad universam morbi rationem componi oportct: non solum ad suam cnjusque naturam, sed ad tempus quoque vel stadia. Suringar, F.piL Tlierap. gener. C 1 P ü T I. DE BRONCHOTOMIAE HISTORIA. Bïomina Bronchotomia, Laryngotómia et Tracheotomia a graecis vocubulis (3póyx°? et rpxxaa verbo Tspvu copulatis, orginem trahunt.— Latiori sensu sumta, ejusdem significationis sunt omnia; nam laryngis vel trachaeae aperturam , operatione chirurgica factam, indicant. A primis inde temporibus jam cognita erat haec operatio, et quamvis per Iongum tempus nacta est adversarios muitos, vero suos habuit fautores. In evolvendis scriptis Hippocraticis nimirum, prima hujus rèmedii reperiuntur vestigia; secundum hunc auctorem nempe tubulus d clasticus per nares, guttur et rimam glottideam ducebatur, ita ut aër externus libere trahi expellique possit et eo modo averti suffocatio imminens (1). Galenus tarnen monet Asclepiadem Bithyniensem primum fuisse qui saepe bono successu. hanc operationem instituerit, sed ejus agendi modum silentio praeteriit (2). Asclepiadem secutus est Antyllus, qui summis honoribus viguit, exeunte saeculo primo post. C. N. Ille vulnere transverso integumenta communia incidebat simulque tracbeam aperiebat; certos casus enumerat qui hoe artis adminuculum postularent (3). Inter Arabes, cultri usum evitantes, Rhazcs hanc operationem maxime timendam et periculosam, eamque nisi in summo mortis periculo administrandam censet (4). Abul Kasem tamen hujus operationis nimium metum refutat; quia puellam, mania affectam, ex vulnere tracheae illi allato iterum sanatam viderat (5). Medio aevo, i. e. tempore quo omnes artes (1) Hipp. de Morbis, Lib. II, p. 482. (2) lutroduct. Cap. 20. (3) Conf. Paul. Aeginet. , Lib. VI. Cjp. 35, p. 186. (4) Rhazes Contin. Lib. III. Cap. 7, f. 68._ (5) Abdl Kazem, Chir. Lib. III , p. 227. ac scientiae caligine ignorantiae teclae et quasi sopore profundo obvolutae erant, haec operatio horum teraporum labis partioeps, non suscipiebatur. Rolandus autem se abscessum in larynge cultro apernisse profitetur (1). Platearius fabulosam de suo patre historiam narrat, qui frustulo ligni in cujusdam salernitani laryngem inducto, eum abscessu vindicavit (2); de qua narratione etiam mentionem facit Petrus de Abano in peculiari commentatione, cui titulis : Quod Subscannatio Cornpetat in squinanlia (3). Deinde Benevieni Medicinam Florentiae factitans, primus fuit, qui, saeculo decimo quinto post C. n., illam operationem instituebat. Ille tracheam ab exteriore parte incidens, abscessum aperuit et sic aegrotantem sanavit (4). Ejusmodi fere casum commemorat Ant. Musa Brassarola, itidem felici eventu peractum. Accuratius tarnen Fabricius ab Aqua pendcnte agendi methodum tradidit; quippe qui primus fuerit, qui operationem duobus temporis intervallis iristituendam proposuit, vulnerique tubulum inferri jussit; operationem quam peri- (1) Chirurg. Lib. II , Cap. 7. p. I qua fit ut operatio in Ang. oedematosa haud semper bonae spei respondeat; Verosirailiter eo quaerenda est, quod medici ut ultimo artis refugio, vix ac ne vix quidem exitum faustum pollicente usi sunt. Antequam, ut ait clar. Porter, congestiones in pulmonibus animadversae sunt; eadem fere probabilitate aegrotantis vitara servabit, qua in provectiori morbi decursu optato hoe effectu carebit. Etenim, cum priraum morbi stadium jam praeterierit, jamque per certum quoddam temporis spatium notabili dyspnoea vexaretur aeger; per se liquet, vitam miseram non diu trahi ab eo posse; cui mors, antea horrenda, nunc salutis nuntius fere unicus expectandus est, quae vulgo eum non diu raoratur. Sanguinis transitu riempe in pulmonibus impedito, ejusque congestione passiva in cerebrum jam agente , brevi omnia munia perturbantur; respiratio irregularis evadit, pulsus tam frequentes sunt, ut digito numerus fere definiri nequeat; donec tandem, comate orto et accedente faciei collapsu, aeger animam efflat (l). Operatione itaque, morbi stadio tam provecto, in ultimum periculum instituta, numquid forsan ferre valeat, postquam alia medicamenta irrita sunt adhibita; aliquam spem fovere nobis fere non licet, eam adhuc profuturam esse. Et fac respirationem ab ea plane restitui, non tarnen sufficere videtur ad damna auferenda, quae a congestione ad encephalum nata sunt (2). Bronchotomia tamen, etsi hic indicationi curatoriae satisfacere non valet; tamen digna est f (1) Conf. doet. WrLSON, o. C. p. 61. (2) Conf. Lawrence , o. 1. p. 248. Argumentum hujus rei haud praetermittendam , praebent isti homines , qui laqueo mortem yoluntariam petebant; quam non attingebant , eum yitae adhuc scintilla ardente , ab eo liberati sunt. Etenim , quamvis eorurn respiratio perfecte in pnstinum statum rediret , saepe , sex Tel octo diebua post , defuncti sunt; symptomatibus co^gestionis yenosae in cerebrum sese offerentibus , quod cadayeris sectio plane confirmabat. quae attendatur quippe quae non solum brevi saepius levamen afferat, sed quoque per aliquot dies, vitam protrahere valeat. Ex dictis satis apparet, operationem, si non vanam sanationis spera de ea fovere velimus, eam administrare nos oportet morbi initio j et quidem turn solum, haud yero postea apta Yidetur, qua arceatur conditio ominosa, dc qua modo locuti suraus, et ut respondeatur fidei, quam a viris in medicina satis laudatis ei tributam videamus. Res saue difficilis est, prompte temporis punctum definire, quo operationem amplius differre vetamur; nam quamquam verum est, praeprimis morbi initio partes suas vindicare ; eam suscipere tamen dedecet, priusquam, cauta ratione inflammationem remediis aptis domare, atque, si fieri potest, exsudationem serosam praecavere conati erimus. Ut ergo, quoad ejus fieri potest, de operationis adhibendae justo tempore nos certiores faciamus; videamus quid de ea re notabili viri praestantissimi cogitaverint. Boyer v. g. hac de re haec praecipit: »Mais on sent que cette opération, pour réussir, doit être faite a une époque oü le malade ne soit pas déja réduit a une trop grande faiblesse, et avant que les poumons soient engorgés, ou trop profondément troublés dans leurs fonctions. On ne doit pas non plus la pratiquer avant qu'elle soit reconnue indispensable, et que 1'insuffisauce des autres moyeris ait été constatée. En conséquence, nous pensons qu'ori devrait y recourir, comme 1'a proposé Bctyle, lorsqu'il est survenu un ou plusieurs acces de dyspnée, chez.un sujet dont la voix est rauque et éteinte, 1'inspiration difficile, avec gêne continuelle et notable de la respiration." Gui sententiae etiam applausit clar. Rust, simul mentionem faciens de Baillie monente, eam tune instituendam esse, quum sanguis phlebotomia, ad leipothymiam usque emissus, usu Opii addito; intra triginta horarum spatium nullam attulerit emen- dationem (1). Ex omnibus his allatis, nunc, uti nobis videtur, merito concluditur, haud a re esse, morbo vix ingresso, remediis ejus naturae oppositis, repugnare; sanguinis depletonibus uniTersalibus ac topicis prompte, largiter sed absque fructu institutis, sine mora ad operationem transeundum esse. Nam, quum per eam medicinae rationem dyspnoeae symptomata non diminuantur, metuendum foret, ne inflammatio jam in exsudationem transierit; quae mechanico obstaculo respirationi est, quodque tametsi, antiphlogisticis subinde arceri possit; tarnen se- (1) Rust , o. c. p. 270. mei orta, iis remediis probaliter non auferendum est. Quae cum ita sint, jacturam temporis pretiosissimi faciemus, operationem diutius difFerendo. Itaque hujus conspectus finera faciant, haecce clar. Porter verba : » Ich kann endlich nicht umhin dié Meinung auszusprechen, dass, wenn man nicht früh dazu schreitet, man viel besser diese Krankheit sich selbst überlast." Quae ut testimonio quodam probentur, Bronchotomiae historiam addamus quam sanatio optata secuta est, ab eodem viro clar. descriptam. Die decimosexto mensis Septembris, anno 1830, G. Kenny, 47 annum agens, Nosodochio recipiebatur, cui nomen Meath Hospital. Vespere praegresso, notabili frigore et horrore afficiebatur, cui Augina succedebat. Media nocte e somno expergefiebat, laboriosa et sibilante respiratione correptus, una cum tussi et deglutitione vitiata. Cum in Nosodochium intromissus esset, haec cernebantur svmptomata: sonus ab intrante aëre in pulmones excitatus, peculiaris, vox fere exstincta, tussis ferme nulla sputa ejiciens; deglutitio ita turbata, ut quae liquida sumere velit, statim per nares magno nixu rejiciantur; larynx, digitis compressa, doloris questus suscitat. Yena brachii secta sanguinisque unciis xxx. emissis, et quaque hora duobis granis Tart. emet., aqua soluti, propi- natis, mox aliquantulum quidem relevatum se sentit; sed vespere omnia ita exasperata suilt, ut Bronehotomiam haud cunctanter adminis» trandam censeant. Pvespiratio enim nunc sonora, pipieus est ac loboriosa; pulsus ictus valde accelerati, partes corporis extremae frigent et viscido sudore maderit; digitus, faucibus intromissus, epiglottidem tumidam et ambitu auctara movet. Tracheotomia ad normam instituta, paulo difficilior fuit ob situm tracheae valde profundum atque obrutum, nee non propter cartilagines ossificatione iriduratas. Felieiter tarnen peracta, somnum quietum capiebat aeger. Calomel Opio junctum postea administrabatur; cujus usus tam diu continuatus est, ut os ab eo male affici cerneretur. Deinceps, aliquot diebus post, iterum per vias naturales aër trahi poterat; dum tribus hebdomadibus praeterlapsis, abiit, vulnere fere sanato. C A P U T IV. DE BR0NCH0T0MIA AD CORPORA ALIENA REMOVENDA ADHIBITA. De varia Bronchotomiae utilitate cogitanti, in variis laryngis vel tracheae morbis, bene animadverdum est sane magnam exstare differentiam quoad eventum, prouti locura habet operatio in partibus sanis vel in iis quae alicujus morbi sedes sunt; nam constat reactionem, suscepta operatione chirurgica, in hisce majorem esse quam in illis. Hanc ob causam nobis in animo est, ultimo nostri opusculi capite quaedam dicere de Bronchotomia, respectu corporum alienorum, aliquando laryngem et tracheam intrantia; plerumque tantas tamque sub- 7 itaneas creant noxias, ut vita in angustias ducatur aegroque suffocatio immineatur; nisi naturae conamina sufficiunt, corpus alienum foras ejiciendum, vel remedia adhibeantur ei removendo apta. Corpora aliena in ipsa larynge formantur, uti hoe cerriimus in tumoribus poljposis, subinde membranam mucosam laryngis vel tracheae obsidentibus. Nounumquam vulneribus sclopetariis vel punetis, collo allatis, ingeruntur; cujus exemplum meraorabile narrat de la Martinière in Mémoires de 1'Acad. de Chir.; quin fieri po- 1 test ut objecta aliena, e ventriculo per oesophagura adscendentia, in laryngem delabantur. Halier casum puellae citat, suffocatione mortuae, in cujus cadavere, praeter multas Ascarides lumbricoïdes, os et pharyngern replentes, duae in trachea reperiebantur (1). Plerumque tarnen foris adveniunt, perque vias naturales in laryngem vel tracheam penetrant; et de hisce tantum verba faciemus, quoniam maxime frequentes ejusmodi casus occurrere solent. Copora aliena, quae diversissimae naturae esse possunt, sed quorum moles glotlidis diametro minor est, duplici modo in laryngem intrare solent. Plerumque nempe accidit, ut corpuscula, quae homines et vel majores natu» (1) IIaller , Opusc. patholog. Ob. X , p. 289. temere in ore retineant, quibuscurave pueri non raro incaute ludant; sub inspirationis negotio in laryngem vehantur. Sub eo munere enira, epiglottide elevata rimaque glottidis diIatata, aëre pulmonibus atlraclo, facile introducantur. Subinde tarnen sub deglutitionis actione intrant; si epiglottide ereeta, aër inspiratione trahatur; uti hoe locum habet in loquela, risu, caet., si finnt una cura deglutitione. Ex subtiliori membrauae mucosae structura» summa sensilitate praeditae, jam augurari possumus varias inde oriri molestias; quae partim mucosae irritationi morbosae a stimulo alieno, partim vero aëris transitui ad pulmones dencgato, imputandae sunt. Corpore alieno itaque, in laryngem vel tracheam ingresso, natura stimulo incitata, prorsus ad illud debellandum nititur. Inde statim tussis vehemens et convulsiva oritur, aliquando vitam sufFocatione exstinguere minans; insignis simul animadvertitur dyspnoea, respiratio anhelosa est, sibilans ac sonora; subinde dolorem in loco aeger digito indicat, vox laesa auditur et rauca. Notabili hac respirationis turba*, subito sanguinis cir cuitus in pulmonibus confunditur; facies brevi tumere ac livido colore tingi incipit, oculi ex orbitis protruduntur, venae colli san- guine turgent et nonnumquam emphysema supra claviculam formatur. Quae symptomata tarnen, non eadem vi, qua ordiuntur, pergunt; saepe enim inducias faciunt perfidas; immo fit ut omnia respirationis laesae signa prorsus sileant, duntaxat ad maximam partem per Iongum tempus remittantur. Neque plane medicus compertum habere potest, de vitae terapore adhuc vivendae, nee de causa mortem proxime inductura; nam dum alii, paucis tantum temporis minutis praeterlapsis, morte rapiuntur, alii per aliquot annos vitam protraxerunt. Unde jam patet, varios excitari status morbosos, corporibus alienis inductis; nonnullos statim suffocatione perire, alios vero post longum temporis spatium, quodam pulmonum vel laryngis morbo chronico exstingui. Sic clar. Louis, cujusdam mercatoris casum narrat, qui per quinque annos fere nummum aureum (quem Louis d'or vocant), in trachea secum gessit, sed tandem phthisi pulmonali mortuus est. Quam symptotatum catervam accurate spectanti, sponte jam liquet, ea differre pro variis corporum dotibus ac pro varia eorum sede. Quod attinet ad proprietates physicas, quae superficie glabra ac polita, minorisque ambitus sunt, incommoda leviora creare solent» quam angulata et aspera, vel quae majoris mo= lis sunt. Sedem denique, quum contempleraur, attendendum est, eam vulgo sensu ingrato vel dolore plus minusve acuto indicari. Corpus alienum laryngem intromissum, in ipsa glottide haerens, aegrotanti periculum instat ne exiguo suffocatione exstinguatur; quod, orta glottidis constrictione spasmodica, ibi arcte retineatur atque ita spiritura intercipiat. Fieri tarnen potest, ut aëris transitus haud prorsus impediatur; si corpus alienum nimirum in laryngis yentriculo versetur, tune membrana mucosa, stimulo sensim sensimque adsueta, symptomata urgentia sese remittunt; posthac vero facile oritur inflammatio suppuratoria, aegrique diebus tandem phthisis laryngea fines imponit (1). Corpore alieno in tracheam delapso, symptomata minorem vehementiam prae se ferre solent , forsan explicandam ex membrana mucosa tracheae, minori sensilitate gaudente quam laryngis. Strepitus sui generis aëre pulmonibus attracto et repulso, ab explorantis aure auditur, si corpus alienum surgit descenditque; quod symptoma characteristicum putatur (2). Tussis semper ab initio inde oritur vehemens, (1) Boyer, 1. c. p. 115. (2) Conf. cl. Dupuvtren , obs. in Journ. Complément, des sci«nc. méd. T. XXXVI , p. 202. anxia et sicca; quae per vices impetus facit irregulares, viresque aegrotantium valde prosternit; respiratio seraper notabilitcr turbata, et vel remissionis tempore quadantenus laesa apparet; quae omnia augentur quodsi corpus alienura forte fortuna glottidem versus rejiciatur. Rarius accedit, ut in bronchum demittatur corpus introductum, ibique aëri inspirando plus roinusve contrarium est; plerumque in dextro broncho offenditur. Key, qui hoe primus observavit, tribuendum censebat, bronchi dexlri prae sinistro raajori lumini, ita ut aër majore cum vi in bronchum dextrum intrare possit; qui praeterea angulo magis obtuso arteriae asperae commititur. Godall simul arbitratur, bronchi dextri aperturam cum rima glottidis plus sinistri coïncidere, et inde causam repetit cur corpusculum in cadavere , per laryngem tracheam immissum, continuo bronchum dextrum petat(l). In broncho corpus alienum, vel rauco illud obvolvente, vel spasmo immobile retinetur. Dyspnoea anxietasque nunc vero maximopere adaugentur; strepitus respiratorius, admoto ste- (1) Conf. obs. doet. von Klein, im Joum. v. GrSfe , u. v. Walther , T. I , p. 443, in qua ï'racheolomia, corporis alieni eliminandi consilio suscepta , forcipe incurvato e broncho dextro , faba excipiebatur , postquam sinister frustra exploratus Qint. thoscopio, in pulmone cui istud obstaculum est, vix ac ne vix quidem auditur; dum thorax percussus, sono claro resonat. Haec aëris via tarnen , non per diuturnum tempus invia esse soletj nam vulgo corpus alienum e loco parum dimovetur ; quo fit, ut aëris aditus ad pulmones, saepe ex improviso iterum libere pateat. Symptomatum natura hocce casu admodum rautabilis est, in genere tarnen summa dyspnoea, anxietas et jactatio notantur. Sonus peculiaris, qui ab adscendente ac descendente corpore in trachea auditur, hic abest; interdum vero in regione supraclaviculari emphysema cernitur, quod clar. Louis symptoma constans habuit. Aegrotantis conditio omnibus hisce rebus sem- per aleae plena est, quin immo, nisi a labe alien'a liberetur, periculu_i est, ne statim suf♦ focatione vel apoplexia pereat. Raro tamen defunguntur propterea, quod rimam glottidis corpus alienum, obturamenti adinstar mechanici, claudat; frequenter vero, quoniam, rima glottidis constrictione spasmodica prorsus coarctata, respiratio plane intercipitur; quin etiam accidit ut totus apparatus respiratorius spasmo subito corripiatur (1). Quae pericula si effugerit, probabile est aegrum postea pulmonum morbis exr (I) Rust , L 1. S. 267. stincturum esse. Quando enim in viis aëriferis corporis retentio cxsistit, irritaraentum fere semper fatale suppeditatur, facileque multo vel paulo post Bronchitis, Pneumonia vel Pleuritis cietur, tanderave Phthisis rebus finem imponit. Quae hucusque tradita sunt, sufficere nobis videntur ad intelligendum, quantum vitae periculi immineat, corpore peregrino forte in tracheam delapso. Nullum forsitan occurrit malum, tam certe subitoque vitae discrimen afferens, quam corpus quoddam alienum in laryngem ^el tracheatn perductum ; si talis formae ac magnitudinis sit, ut solis naturae conaminibus expelli nequeat. Tali in casu itaque, Bronchotomia locum suum jure obtinet, statimque ea instituatur, necesse est, ubi corpus alienum adesse satis compertum liabemusj quippe quae remedium ministret, quo prompte natura vel arte adjutrice, removeri possit. Operationis eventum tarnen, e stadio quo suscipitur dependere tenendum est; mature nimirum adhibita, fere semper conducit; seriore tempore vero, non ab omni casu sequelas funestas praevertere valet (1). (1) Noxas , e temporis jactura profectas , egregie exposuit observationibusqus coniirmavit, clar. jLawrence , in the Medico-chir. 'Iransact. on some affection of the larynx, wbich etc. Vol. VI, p. 234 seqq. Ut itaque scopo optato respondeat, magni faciendum est, accurate ad corporis alieni magnitudiuem ac sedein attendere; nam iis non solutn incisionis locus et extensio, verum etiam remedia, corpori excipiendo apta , determinantur; si nempe natura ipsa illud expellere non sustiueat, uti jam capite secundo monuimus. Inter dubia, a medicis operationi objecta, referri meretur difficultas, cujus accusabant corporis alieni investigationem ac extractionem; et profecto non infïtiandum est, omnino esse rem arduam ac molestam. Nee minus bene tenedum est, raro exigi illud ista ratione educi; vulgo enim exspiratione, magno impetu facta , per vulnus excutitur, dummodo apertura satis sit larga pro corporis transitu. Praesertim hoe evcnit quum, aperla trachea, caput parum anteriora versus inclinatur, uti praecipit clar. Dupwjtren, quandoquidem tune musculis sternohyoïdeis et sterno-thyreoïdeis relaxatis, vulneris labia parum a se invicem recedunt (I). Sane quidem exempla adsunt, in quibus naturae conatus ad obstaculum extundendum suffieiebant, sed raro admodum occurrunt; temeritatisque argueremur, quum iis, in casu tam ancipite ac urgente, ad operationem differen- (1) Journ. Complément, des scieac. méd. T. XXXVI , p. 205. 8 dam perduci nos pateremur, et exspectaremus quid ferre valeat, quid recuset natura, ubi aegro periculum adsit, ne quovis temporis puncto subito necetur. Multi euim dantur casus in quibus, neglecta operatioae, aegrotantes ocius seriusve exspiraverunt. Mirum profecto est, quam diu corpora aliena iriterdum in trachea vel larynge hospitari soleant, liac vero causa, operationis instituendae indicatio nee minuitur, nee infirmatur. Forsan enim homines, qui propter corporis alieni praesentiam in trachea, per muitos annos vitam miseram vixerunt tandemque perierunt, adhuc diu inter vivos versarentur, operatione justo tempore in usu habita. Subinde quidem eveuit, ut corpus sdienum, postquam per longum temporis spatium in trachea degisset, sola natura rejecta sit; sed aegrotantes nihilominus phthisi pulmonum vel laryngis, certe nocivo corporis alieni irritarnento imputanda, ut plurimum perierunt; tametsi ejus expulsio initio levamen gratum attulerit. Sic Sue, in Mém. de 1'Acad. royal. de Chir., cujusdam puellae historiam narrat, quae coccygis columbae ossiculum, in laryngem introductum, per septemdecim annos secum circumferebat, perque intervalla varias molestias perpessa, tandem phthisi pulmonali defuncta est, uno anno cum dimidio post- quam tussi suffragante eraissum erat ossiculum. Hoe vero inter medicos satis constat, ad Bronchotomiam haud cunctanter refugiendum esse, quantocius persuasum nobis est tracheae inesse corpus alicnum. Piecte igitur Velpeau : »Dès que la présence d'un corps étranger dans les voies de la respiration est düment constatée, a moins qu'on ne puisse mieux le saisir par la bouche avec les doigts ou une pince, il n'est plus permis de révoquer en doute les avantages de la Bronchotomie," et paullo inferius » Quand même les troubles primitifs qu'ils font naitre "viendraient a se calmer en partie, elle n'en continuerait pas moins d'être positivement indiquée." Cui sententiae haec consentanea dicit Boyer: »Et aujourd'hui rien ne saurait excuser le Chirurgien qui, par pusillanimité, abandonnerait aux ressources plus qu'incertaines de la nature un malade qu'une operation exempte de tout danger et même de tout inconvénient, peut sürement rendre a la vie et a la santé." Ad naturae conamina sustentanda, etiam com. mendata sunt emetica et sternutatoria, eo consilio ut eorum actione corpus alienum per vias naturales emitteretur. Sed, tametsi re casus adsunt, in quibus illa remedia salutarem ediderunt effectum, eorum usus vero, ferme conti- nuo periculosus ac anceps habendus est. Ni» mirum si stimulus, ab alieno corpore adactus non sustinet ad ipsum removendum, quamquam tussis qua natura utitur, ita vehemens est, ut aeger periculo versetur, ne statim suffocatione pereat; probabile est sternutatoriis vel emeticis mortis periculum non solum non sublatum, sed et auctum iri, quando hisce impellentibus non prodit corpus. Discrimen illud corporis superficie inaequali ac aspera praecipue augetur; nam facile tale corpus, sternutatione vel vomitu, in glottidem impellitur; ubi, si retinetur, statim vitam suffocatione ex^stinguere valet. Ad hoe accedit, quod non omne corpus, per glottidem in tracheam delapsum, itidem per exspirationem validam extrudi potest; si fidem habere nobis licet experimentis, quae glottidem, sub inspiratione relaxatam, sub exspiratione vero, tussi praesertim, coangustatam, docent. Quum itaque operationem cum his remediis comparemus, sponte patet, haec periculosa ac incerta habenda esse, nulloque modo, ut operatio differatur , suadentia; multo adhuc minus ejus partes supplere valentia. Merito igitur scripsit clar. Rust: » Es ist nicht gerathen, zur Vergewisserung der Diagnose, wie Viele es empfehlen und gethan haben, ein Brechmittel zu reichen, weil init dem Erbrechen nur zu leicht Erstickuugs-Zufalle eintreten können, durch welche die unverschiebbare Operation entweder erschwert oder unmöglich geraacht wird. Auch Niesmittel und künstlich erregten Husten sollte mau höchst vorsichtig benützen." Si horum remediorum utilitas ergo parvi facienda est, minoris adhuc habendum yidetur Desaltii propositum, praecipientis, tubulum elasticum per nares introducere in tracheam, quando corqus alienum forte in eam delapsum est. Sponte jam efficitur, tubulo elastico in tracheam introdacto, jare non multam fructus exinde sperandam esse: quippe qui ineptum snbsidiam nobis suppeditet; qaod indicationi curatoriae, corpus alienum removere exigenti, non satisfaciat. Immo verosimile est , rariori casu excepto, in quo illud in glottide immobile haereat, tubulum inductum ne levamen quidem allaturum, sed potius dyspnoeam, anxietatem et tussin, ideoque vitae periculum adaucturum esse , quod solummodo operatione rite arceatur. THESES. i. Laryngotomia per se spectata , operatio chirurgica periculi expers. n. Quodsi corpora aliena, in tracheam delapsa, insigniterque spiritum impedientia , naturae conaminibus brevi non expelluntur, statim Tracheotomiae succurrendum esse, statuimus. ra. In genere Laryngotomia facilius efflcitur quam Tracheotomia. IV. Bronchoiomiae eventus in Angina membranacea ac oedematosa, praecipue dependet a stadio in quo ista suscipitur. y. Non audiendi sunt, qui ad corpora aliena in Tracheam introducta, Emeticis vel Sternutatoriis uti suadent. VI. Exstare analogiam Anginam oedematosam intcr et polyposam, putamus. VII. Recte de Haen et Stoll magnam esse ronvenientiam Miliarias inter et Aphtas, praeceperunt. vm. Non assentimur iis, qui in cerebri commotione statim venam secari jubent. IX. * Merito itaque clar. Tilands : De eenvoudige schudding der hersenen , vordert geene of eene matig opwekkende behandeling. X. Ad venaesectionem rite instituendam, medicum symptomatum summa magis quam pulsu solo, duci oportet. XI. Sanguini arterioso facultatem motricem insitam esse arbitramur. XII. Synchondromita ad pelvim ampliflcandum parum valet, ideoque non admittenda. XIII. Amputatio alicujus partis vulneratae aliave ratione laesae, ad Tetanum vel Trismum jam ortum auferendum, non valet. XIV. Praeter sensus, ratione multiplici explorantes, homo ad intellectum naturae, praeclaras nactus est ingenii vires, quae, si rite fuerint cultae, ab omni parte sufficiunt ad ea intelligenda, quae ipsum scire oportet. Cl. Süri.ngak.