Si quid sit, AA., quaeritur, quod ante omnia Theologia nostra spectet, veram ipsius Dei cognitionem dicimus, qua contineri vitam aeternam ipse Servator docuit. Ex quo disciplinae Theologicae proposito hoe sequitur, omnem Philosophiam , quae a Deo colendo avocet, hoe ipso esse Theologiae odiosam. De Caktésio , quique hujus in philosophando vestigia presserunt, Leibnitzio et Wolfio, non est quod instituti praesentis habita ratione multus sim. Quorum Philosophia, non dicam valuit ad veram eamque perpetuam cum Theologia stabiliendam pacem, at nihil tarnen magnopere continuil, quod religionis Ghristianae principiis contrarium merito haberetur. Unde factum, ut, quamvis Cartjesius a multis improbatus, quin a nonnullis Atheus dictus fuerit, Wolfius adeo a Frederico I, capitis, ni exiret, periculo, Halis cedere coactus sit, multis tarnen illi, et tune et postea, eam de rebus divinis sententiam defendere eamque philosophandi methodum sequi viderentur, quae, sine ullo religionis detrimento, Theologis etiam commendari posset. Aliter res cecidit ex quo tempore Idealismo Cartesii Empirismus Lockiahds in Anglia successit. Nihil esse in intellectu, nisi quod in sensu prius fuisset, Lockius adversus Caktesidm docuerat. Cui opinioni hoe erat consequens, ut animus humanus tabulae instar rasae haberetur, in qua scriberetur scilicet, et reflexionis, quam dice— bat, ope eïaboraretur, quidquid corporis sensus extrinsecus affecisset. Fieri inde, A. A., qui aliter potuerit, quam ut omnis etiam de Deo rebusque divinis scientia, ipsa adeo religio mox crederetur non nisi extrinsecus homini accedere. Quo, quaeso, commento ecquid excogitari potuit, quod religionis cuj usque indoli nativae minus congrueret? Quis enim ille Empiristarum Deus, de quo, non nisi per syllogismos, certioribus esse nobis liceat; a quo, omnium rerum causa ultima, per infinitam quamdam causarum seriem distamus? Quem extra nos esse inteltectus cogitur assentiri, in nobis vigere, intus praesentem, quod religionis solatium est, negare? Systemati suo quod consequens esset, ipse Lockius non perspexerit, quippe in modo explicando potius quo, quam in quaestione quid homini liceat cognoscere, occupatus. Quid vero esset consequens, mox ea philosophandi ratione patuit, quae, nomine Deismi, inter cultissimos et nobilissimos Anglos haud paucos patronos nacta, ingenti cum impetu in Theologorum castra irruit. In quo certamine etsi permulta in Theologorum systema potius quam in religionem dicta videri cui possint, nihilomagis tarnen religioni, quam placitis ecclesiae parcitum a Deistis fuisse, constans eaque justa esse hodieque pergit Theologorum adversus Philosophos querela. Quod enim Empirisme consequens, Deus ab eo indetempore in Phi- 2 losophiam indueitur, qui longo intervallo a mundo separatus, ut primum causa universi exstitit, suo ipse porro otio delectatur, mundumque, veluti machinam bene ordinatam, sibi ipsum creditur reliquisse. Atqui Deus otiosus, ac ne ullo quidem cum homine vinculo conjunctus, ecquid nostra magnopere intersit? ecquos tandem mutui amoris sensus excitet ? Quod igitur consequens erat accidit. Deus enim jlle Deistarum, quum, utrum sit an vero non sit perinde videatur, factum fuisse quis miretur, ut Materialistae Francici hoe ipsum esse Deum mox negaverint, atque ipsius adeo Voltaku superstitionem riserint, Deo quippe qui adhuc tribuisset id, quod ex una materiae natura repetendum esse, nova sapientia perspexerat. — Cu jus in philosophando progressionis ab Empirismo ad Deismum, a Deismo ad Materialismum, imo Atheismum, specimen exhibuit liber famosus, qui Systematis naturae titulo in8tructus saeculo superiore prodiit. Exstinctus hoe modo omnis religionis honos est, repetendae quippe, ut illi ferebant, ex traditione aut sacerdotum fraude. Periit omnis officii atque virtutis colendae notio, sublato omni inter honestum et utile discrimine. Periit denique, negata spiritus natura, omnis animi post mortem superstitis cogitatio. Quae philosophandi ratio quantopere per totam Europam fere invaluerit, aevum docuit Fredeeici Magni, tam novatorum placitis adhaerentis, quam orthodoxismo Lutherano pater faverat. Ex dictis, A. A., animadverteritis, causam Theologis exstitisse haud exiguam, cur odio Philosophiam haberent, neque de instauranda pace cogitari ante potuisse, quam funditus ipsa mutata esset Philosophiae conditio. Quod factum saeculo exeunte superiore a Kantio esse constat. Novo is examini leges cognoscendi in homine submittit, homini quod suum est vindicat adversus Empiricos et Scepticos; ita vero Deismi et Materialismi inveterati hydram Herculeo robore profligat, ut nova religionis et Theologiae periodus ab ipso inchoatura videretur. Neque ego sane is sum, A.A., qui Kantii fuisse erga Theologiam merita summa negem. Ut tarnen vera loquar, Kastius conciliationis spem factam misère fefellit. Adversus Eudaemonismum, quis inficiabitur, virtutis nervos incidentem, libertatis Vere moralis vindex exstitit; at vero, qua via et ratione haec ipsa libertas comparanda esset, illaque hominis mirovonicx, Illius virtute scilicet, qui unus omnium verissimo sensu liber exstitit, neque ipse perspexit, nee alios edocuit. Deistas, fateor, et Materialistas, ut ante eum nemo, profhgavit, in quibus quis est quin lubens immortale viri meritum agnoscat; sed ita profhgavit, ut doceret, Deus utrum sit, annon sit, haud magis posse affirmari quam negari, quippe problema intellectüs humani limites excedens. Quo ipso critices Kartianae decreto religionis causa conclamata videri his omnibus debuit, quibus non cum Jacobio aliisque placeret in sensus religiosi portuin, spreta ratione, se recipere. Scio rationipracticae reddere studuisse Kantibm, quod theoreticae abstulerat; sed ecquid tandem istud remedium, ipsi Kantii systemati atque principiis contrarium, ad lrtes Philosophorum valuit cum Theologis componendas? Qifod tum patuit, ubi ab altera parte Jacobids, toto se esse animo Christianum, mente vero gentilem, ingenue profitebatur; ab altera Fichtius, Kantiani systematis errorum conscius sibi factus, omne illud practicae rationis postulatum, quod dicitur, rejiciebat, Deumque illum, de quo, utrum esset an vero non esset, Kantius constare quidquam negaverat, reapse nullum esse, imo idoli loco habendum decernebat. Factum ita est, ut substitueretur a Fichtio in locum Dei, ordo qui dicitur moralis, viaque Pantheismo nostrae aetatis sternitur. Jam novi in scenam prodeunt actores. Quem dudum mortuum existimaveras, Spinoza revocatur. Loqui incipiunt Deum, ab ipso universo non re sed nomine distinctum Schellingids primum, post eum Hegelius. Quibus si credimus, omnis naturae qui dicitur processus a rebus inorganicis ad organicas,ab organicisad naturas intelligentes et morales, eo unice valuit, ut absolutum re ipsa fieri aliquando possit, quod ided ejus continetur. Sermo, hinc sponte intelligitur, quf esse apud maltos nostra aetate possit de Deo, non qui sit, sed qui Jiat, singulis universi periodis ad majorem accedat perfectionem, suique conscius esse in homine tandem coeperit. Quod commentum etsi proprium ipsius esse Hegeiii systematis nonnulli negent, vitari ab Hegelianis quomodo possit, equidem non video. Nolumus litigare; hoe vero asseverare nullus dubitö, systema, quod nullam ejus, quod est divinum, nisi in ipso universo praesentiam agnoscat, eo sponte ducere, quo Straussiös , strenuus viri admirator, suo ipse exemplo ducere systema Hegelii probavit, ut cultus genii mox proclametur unicus, qui nostri aevi desideriis sufficiat. De qua re, A. A.., si libere sententiam dicturus sim, ita prorsus existimandum censeo, Deum istos, quod de Epicüro Cicero affirmat, oratione relinquere, re tollere. Quare, qui sibi ex Hegelianis constant, satis profane, at suis tarnen ipsi opinionibus convenienter, de Deo mortuo atque a Philosophia perempto loqui non verentur, imo, quod factum a FraUENSTaimo esse novimus, hoe ipsum in ScHEixijiGio, Hegelio aliisque reprehendunt, quod absolutum loquentes, Dei vocabulo utantur; Philosophiae enim germanae non esse porro amplius Deum, sed naturam, sed universum loqui. — Cernitis, quo nostra aetate multorum tendat Philosophia, ut videatur in eam plane convenire dicteriuin Jacobii , scientiae interesse affirmantis, Deum non ex stare ; imo impleri Lichtehbergii vaticinium, ab eodem Jacobio memoratum, fore mox, ut homines ad id sapientiae fastigium escendant, in quo aeque ridiculum habebitur Deum loqui, atque spectris credere olim fuerit. Ejusmodi haec esse quae jure Theologis displiceant, veraeque inter utramque disciplinam conciliationi obsint, quis non perspicit ? Nos autem, A. A., caveamus, ne Philosophorum errores et portenta ipsi Philosophiae vitio vertamus. Quod enim a magno Verülamio dictum olim est, etiamnunc valet: >>certissimura esse atque experientia comprobatum , leves gustus in Philosophia movere foi-tasse ad atheismum, pleniores haustus ad religionem reducere." Scilicet ita se res habet, ut Philosophiae germanae suapte natura cum religione atque Theologia pugna intercedere nulla queat. Testem laudo historiam. Ecquis Athenis, non dicam poëtarum ineptias perstrinxit, quamquam et hoe egregie, sed contra sophistarum impia commenta, Protagorae, Thrastmachi, aliorum, religionis vindex exstitit? Non sacerdotum sapientia, aut politicorum hominum auctoritas, sed Socrates Philosophus, ille qui devocavit de coelo Philosophiam. Quis Romae, quo tempore haruspicem haruspex videre nisi ridens poterat, atque cultissimi quique Romani Deorum aras et templa profanabant, cum plebis superstitione ipsam tolli religionem nefas esse et vidit atque docuit ? Nonne is , quem novimus unum diem ex Philosophiae praeceptis actum peccanti immortalitati anteposuisse? Pergite, A. A., in historia. Intuemini recentiore aevo Franciscum Hemsterhdsium , ipsis Philosophorum armis Materialistarum Francicorum commenta impugnantem; Jacobiüm reputate, si minus systematis philosophi auctorem, at strenuum tarnen sensüs religiosi adversus aevi sui Philosophos patronum; Schleiermachercm denique, religionis contemptoribus os obturantem eo dicentem modo audite, qui et virum pietate nulli cedentem , et vero aevi quo vixit dialecticum summum prodat, reque ipsa probatum cernite, quam nihil verae Philosophiae intersit, religionem pessumdare. Veram autem Philosophiam si loquimur, non eam me veile inteltigitis, quae ex praecepta quadam absoluti notione omnia, quod ajunt, a priori construat, qui error multorum nostra aetate est, verum illam, quae a cognitis in rerum natura, ab ipso imprimis homine explorando inchoans, sensim et paulatim ad omnium rerum fontem causamque principem escendit. Nam sic omnino habete, A.A., Deus, nisi ex universo, cognosci a Philosopho non potest. Cognoscitur autem imprimis ex universi parte excellentissima, ipso homine. Quare germanae Philoso- phiae consilium si quaeritur, hoe agat velim ante omnia Philosophus, non tam ut Dei naturam explicet, omniqueeam ex parte habeat perspectam, aut quis sit nexus res finitas inter atque infinitum, formulis metaphysicis accuratissime definiat, quam, ut ex interiore humanae naturae cognitione suam ipse intelligat cum Deo conjunctionem. Quo, quaeso, Philosophiae cujusque germanae munere ecquid ipsius Christi consiliis magis congruat? Jesüs enim, A.A., quod novistis, nullo relicto libro, ex eujus auctoritate posteri penderent, haud secus atque a Philosophia fit, in omni rerum natura , in ipso praesertim homine Deum conspicere nos jubet, imo hoe ante omnia spectavit, ut divinitatis ipse consummatissimum exemplar, nostrum etiam singulos ad hunc praestantiae et sanctitatis modum informaret, ut et in nobis ipsi Deum possimus intueri, ejusque vim intus praesentem experiri. Ex hoe autem communi Philosophiae et Theologiae proposito et hoe facile intelligitur , quantum cujusque hominis, ipsius praesertim Philosophi Deum noscere cupientis verissima intersit, quam a Christo requiri novimus, mentis non tantum, sed totius omnipo interioris hominis, animi praesertim ad nihil non .boni et praeclari institutio. Hinc scilicet ante omnia hoe lucrari se Philosophus intelligat, ut fons sibi ipse in dies porior exsistat, unde ad naturae divinae scientiara proficiat omnium maxime certam et consolationis plenam. En, A. A., quod jure nostro a quocumque Philosopho poscimusTheologi, Christo ut adsentiatur, Deum cognosci nisi ab animo integro non posse. De hoe vero ut primum constitit utrimque, nae !' ego veJim hominem audire ita prorsus excaecatum, qui sanctitatis ducem Christo praestantiorem monstret, neque hunc vet invitus agnoscere cogatur uberrimum vitae divinae vereque vital is fontem. Vel fallor , vel dicta vobis persuaserint, quam nullo jure ipsi Philosophiae imputare Philosophorum errores liceat. Quod utinam homines nostrae aetatis obscuri, Philosophiae contemptores, intelligerent, non minus scilicet iniquum esse,Philosophiam Philosophorum impietatis reamfacere , quam somniorum monachicujuspiam, aut transsubstantiationis monstri Theologiam. III. Dicta, A. A., si colligimus , conclusio jam haec sit, recto utriusque et Theologiae et vero Philosophiae studio pugnam tolli, quae adhuc, eheu! orbem philosophum et theologicum disjunxit. Partium utrique si pacis scribere mihi leges liceat, has velim prudentioris cujusque judicio submittere. Theologus per auctoritatem jurare quantamcunque, quippe a Christo abrogatam, desinat, suamque, germanus Christi discipulus, libertatem et sentiat et vindicet. A temeritate porro caveat eorum, qui omnem, invito Christo , fidei praestantiam studio arcani potissimum sanaeque rationis contemptu metiantur, hoe probe scilicet intelligens, patefactionis cujusque esse patefacere abscondita, omnique sublato mysterio efficere,ut veritas intelligatur, quippe intellecta demum homini profutura. — Quare neque barbaro ornari se Theologus sinat supranaturalistae nomine, hoe tenens, supra naturam nihil eorum esse quidquam posse, quae aliquando profecta ab Ulo fuisse constat, in quo, naturae quippe humanae culmine, uti caetera quae hominem ornant, ipsa etiam ratio ad eum exculta modum fuit, ut nil nisi verum, sanctum et divinum patefacere potuerit. Ipso denique Codice Sacro uti Theologus discat , non ex praecepta sive systematis sive ecclesiae sententia, verum ex ipsis literarum sacrarum praeceptis et principiis; non ut fonte, undesua quisque dogmata repetat, subinde maxime pugnantia, sed duce, quo admoniti fontibus et ipsi utamur, quorum usu nobis praeivit Christus, hoe ante omnia ex literis sacris lucraturi, ut, ex illius proposito, spiritus quo ipse excelluit divinus, in nobis et sit et vivere pergat et alatur, quo regenerati intus ad hanc animi morumque integritatem informemur, CB 11765 ORATIO Dl POGNA THEOLOGIAM INTER ATQüE PHILOSOPHIAM RECTO UTRIUSQUE, STUDIO TOLLENDA. ORATIO ss PUGNA THEOLOGIAM INTER ATQUE PHILOSOPHIAM RECTO UTRIUSQÜE STUDIO TOLLENDA, QIMH HAIDTT JOHAWNES HESTRICÜJS SCHOLTEN, PHtt. THEOK. MAG. IITT. HUM. ET THEOL. BOCT. ET MOF. OM. DIE VIII FEBRUARII MDCCCXLVn, QÜUM ACADEMIAE REGUNDAE MUNUS PONERET. ACCEDIT FATORÜM ACADEMIAE ANNO MDCCCXLVI—MDCCCXLVII ENARRATIO. LUGDUNI-BAT A VORUM , aïdd P. ENGELS. hi)CCCXr,YlJ. EX TTPOGBANIEO II. B. DE BREUK academiae lugduno-batavae curatores, tibi hobilissimi, amplissiml! Qdabümtis disciplevarbm professores, viri clarissimi, com.egae hokorat1ssimi! qül hac in provincia vel crbe reipublicae administrandae et jdri dicüjvdo praeestis , viri gravissimi ! SaCRORUM antistites , viri plurimum venerandi ! ArTIDM ET DOCTRINARBM DOCTORES, VIRI ERUDITIS8imi, CONSULTISSIMI, PERITISSIMl! CüJDSCUNQÜE DOCTRTNAE STUDIOSI, HÜJTS ACADEMIAE CIVES, JDVENES LECTISSIMI! qcotquot ad soijbnnia haec celebbanda convenistis, acditore8 exoptatissimi! Nulla facile est quaestio, quae et olim plus celebritati8 nacta sit, et vero magis hodieque cultiorum quorumque animos advertat, quam illa, quae mutuam Theologiae spectat cum Philosophiè conjunctionem. Quae quaestio . agitari coepta ab incunabulis inde religionis Christianae, saepius per saeeulorum decursum repetita, instaurataque nuper in patria etiam nostra, eo magis intentum omnium studium requirit, quo et res ipsa gravior est, et vero discrepantior omni aevo de tanto fuit problemate literatorum hominum sententia. Solvere quaestionem ante Reformationis aevum plerique hoe modo studuerunt, ut Theologiae veluti ancilla haberetur PlÜlosophia, cujus ante omnia esset probare, quae vera esse decrevisset Ecclesiae auctoritas. Pacem illi proclamant, at pacem, quae partium alteri, Philosophiae nimirum, suo quippe orbatae libere inquirendi charactere, tantum non interitum minari videatur. Perspexit hoe Resati Cartesii acumen, a quo utprimum eman«ipari Philosophia coepit ex Theologorum servitute, novae ecce! scribuntur pacis conciliandae leges. Convenit, ut suus Philosophiae honos in explicandis staret luminis naturalis in homine decretis, ipsa vicissim, his finibus contenta, Theologorum mysteria intacta relinqueret. Qua viè et ratione disciplinam quamdam ortam fuisse novimus , quae Theologiae naturalis nomine juxta Dogmaticam placide excoleretur, eidemque proöemii cujusdam iustar praemitti in libris systema* ticis soleret. Sed neque hoe modo pacem servari et stabiliri potuisse, res ipsa loquitur et docuit eventus. Quod enim Philosophiae est, in omnia libere inquirere, mox non efficere non potuit, ut ex Philosophis haud pauci, propriam illam privamque Theologie ditionem invidentes, curiosius subinde in alieno etiam regno pedem sisterent. Ortuminde, novistis, certamen omnium acerrimum, quod geri, Deismi noraine, apud Anglos coeptum, per Franciam deinde atque Germaniam percreferüit, moxque Theologorum Philosophis, Theologis Philosophorum nomen odiosum ut nihil magis reddidit. Hac rerum conditione Kahtiüs exsistit, pacisque novis legibus conciliandae spem facere videtur. Philosophorum inventa ni ope grammatica© interpretationis cum literis sacris condliari possent, praeöto erat interpretatio moralis, qua inducta caveretur, ut ne quid sacri scriptores dixisse viderentur, nisi quod vere omnique ex parte Kantianum esset. Placuit haec methodus multis et tum et postea Theologis, imo in Philosophorum quoque orbe tantum juris obtinuit, ut hodieque haud pauci ex Scheixmgii et Hegeiii asseclis Pantheismum docuisse ipsum etiam Chkistum et Apostolos affirment, imo ad id impudentiae prosiliant, ut formulas Ecclesiae, trinitatem, &iav&QÓ>nov, alias loquentes , orthodoxiam nescio quam plebi Tenditent. Quorum artibus, A. A., nescio an quidquam vehementius verae utriusque disciplinae conciliationi obsit. Itaque opportune fraudes istas Straüssius detexit, de eo posse dubitari negans, quin, si Philosophiilli Alexandriae Athahasii, aut Genevis tem- pore calvmi } suam nundinari doctrinam ausi fuissent, mox ipso Facto didicissent, hoe quid esset, trinitatem ex ecclesiae decretis profiteri. Ipse igitur aliique, a parte scholae Hegelii , quae dicitur, sinistrè stantes, aliam conciliationis viam monstrant. Religionem illi ludibrio habere, ut factum a Voltario et similibus olim fuit, impium imo indoctum censent. Revereri adeo se contendunt religionem Christi ob locum insignem, quem iu historié humanitatis occupat ; vicissim vero a Theologis hoe petunt, ut desinant absolutam loqui institutionis Christianae perfectiouem, quippe quae, utut pro tempore quo exstitit praeclara, praesentis aevi desideriis non amplius sufficiat. Atqui hoe pactum, Auditores ! tale esse intelligitur, quale post cladem victis scribere victores solent, non quale inter amicos sociosque convenit. Confiteri scilicet, religionem Christianam haud secus esse atque ceteras destinatam quae aliquando transeat, ecquid hoe aliud sonat, quam omnis Theologiae nervos incidere, remque Christianam tantum non funditus evertere? Quid igitur nos, A.A., nostra aetate,hac rerum cbnditione?An, ut illi ,dicemus: nossimus philosophi, plebi maneatreligio? An vero, istud detestantes, cum illis facturi sumus, qui hodieque , quod in Theologolaudent,nil quidquam majushabeant,quam omnis Philosophiae omnisque germanae scientiae contemptum? Quidalii sentiant, ipsi videant; equi- dem in hac semper