LUTHERI ET CALVINI SENTENTJAE INTER SE COMPARATAE. SCRIPSIT THEOLOG1AE DOCTOR ET PROF. ORDINARIUS. HALIS, RICHARD MÜEHLMANN. MDCCCLIII. Quatenus Calvinus cum Lutheri de Coena sacra sententia concinat, quanta vero et qualis sit utriusque dissensio, quaestio est saepius quidem ab hominibus doctis in scriptis dogmatici, historici, irenici, polemici argumenti in disceptationem vocata, non tarnen tam plene explicata, ut supervacaneum sit eam denuo expendere. Etenim si antiquiorum ab utraque parte theologorum libros evolverimus, ex sententia tantum non omnium a parte Lutheri, haud paucorum a parte Calvini tanto intervallo hic ab illo distat, ut facillimum quidem sit dissensionem, difficile vero consensionem indicare, Si Lutheranos audimus, Calvinus Christum a Coena sacra prorsus abesse panemque et vinum nil nisi signa et symbola esse jussit, dolose vero suam senten{iam fuco orthodoxo texit simpliciumque hominum existimationi ita venditavit, ut nonnisi de rebus levissimis certari opinarentur. Sin Reformatos audimus, Lutherus consubstantiationem, impanationem et quae praëterea sunt portenta non verborum tantum, eed sententiarum pio suorum stupori fide amplectenda proposuit. Quae quidem mutua dogmatis adversae parti probati descriptio illam theologiae polemicae indolem ostendit, quam ingenio saeculi pugnacis magis excusare licet quam nostris temporibus exempli instar commendare. Sane recentiores theologi utriusque partis dogma contrarium ita solent oppugnare, ut rationes adversariorum ab iis rectius percipi appareat et integrius dijudicari; nonnunquam tarnen etiamnunc Lutheri, saepius Calvini sententiam praejudicatis interpretum et censorum opinionibus ita implicitam atque involutam videmus, ut dissensus utriusque recte et accurate intelligi non possit. Accedit quod in bac causa eo caremus adjumento, quo in controversia Lutheri cum Zwinglio et Oecolampadio de Coena sacra utimur. Quum enim illi ipsi in conventu Marpurgensi communi consilio constituerint, quatenus inter se et consentirent et dissentirent, neminem fugit Lulherum nunquam diserte elocutum esse, quid de Calvini sententia aliquanto post proposita sentiret, utrum eam eodem quo illas loco haberet nee ne. Non majore enim fide digni sunt, qui verba Lutheri in confessione breviori de Coena sacra: „Ich rechne % alle in Einen Kuchen, wer sie auch sind, die nicht glauben wollen, dass des 1 Herrn Brot im h. Abeadmahl sei sein rechter natürlicher Leib, welchen der Gottlose oder Judas eben so wohl mündlich empfahet als St. Peter oder ein Heiliger )" et.am ad Calvini sententiam in institutione christianae religionis, in confessione de Eucharistia cum Farello, Vireto, aliis edita et in- libello de Coena Domini propositam trahunt, quam illi, qui istas recoquunt narratiunculas, Lutherum hoe libello perlecto scriptoris eruditi et pii arbitrio totam hanc causam ab initio commissam volu.sse, vel, alio quodam auctore, sua (errata) agnovisse et, si idem fecissent Helvetn, optime de pace facienda sperasse 2). Si genio indulgere liceret, facili negotio modo hanc, modo ülam rei considerandae rationem sequentes longam seriem sententiarum inter se discrepantium componere possemus magis vero ad delectandum quam ad instituendum lectorem accommodatam. Sed ut hujus loei ratio in angustias compellit nostram orationem, ita ipsa quaest.o huic commentariolo proposita nos revocat ad cardinem totius discriminis invest.gandum. Quo invento speramus fore ut in ipsa dissensione concentus inter utramque sententiam sponte eluceat. Facile est indicare fontes, unde in hac quaestione hauriendae sint Lutheri et Calvini de Coena sacra sententiae. Praelereunda nobis erunt, quae alioqui, si origines et incrementa utriusque dogmatis indagare propositum esset, maximi esseiit momenti scripta illorum virorum ante perfectam absolutamque sententiam edita. Omis|s iaitur, quae Lutherus ante annum 1525 scriptis et orationibus sacris de sacramento altaris tradidit3), acquiescimus in his libris: Wider die himmlischen Propheten, 1525; Sermon von dem Sacrament des Leibes und Blutes Christi wider die Schwarmgeister, 1526; dass diese Worte Christi: das ist mein Leib etc, noch fest stenen, 1) Cf. Lutheri opera, ed. Walch. tom. XX, p. 2212. 2Ï Ebrardus Erlangensis theologas Hospiniani in historia sacramentaria hoe Lutheri effatum „arra„tis verba ita aceipit, ac si ipse Calvinus ejusdem esset testis, cf. das Dogma vom heil. Abendmah. und seine Geschichte tom. 2, P. 475. Fallitur vero vir doetis— in interpretandis Hosp.n.am verb,, JuTlm Calvini, cujus bic mentionem facit, non est ,11a narratio, sed libellus de Coena Dom,»,, Quamobr^ ÏospLnus c imine inconsiderantiae absolvendus est, quod d.ud Lutheri dictum ad annum 154 refera fdemque postea addat: „anno 1540 perseriptum est hoe judicium a Calvino;" eo en.m anno -bellus de Coena Domini in lueem prodiit. - E contrarie si Lutherus verbis confession.s brev.ons supra allat.s Calv, num perstringere voluisset, a se impetrare vix potuisset, quin duos locos in numero dl. septenano sp.r, ,uum fanaticorum nomine vacantes Calvini et Petri Martyris forte nominibus compleret. 3) Quemadmodum Lutherus gradatim a dogmate ecclesiae Romanae recesserit suamque sententiam per variasmutaties ad maturitatem pertu.erit, erudite et accurate exposuit M. Goebel .n commenut.one: Luthers Abendmahlslehre ver «ad in dem Streit mit Carlstadt, cf. theol. Studun und KnUken, 1843. P. 314. seqq. wider die Schwarmgeister, 1527; Bekeimtniss vom Abendmahl Christi, 1528; grosser und kleiner Katechismus, 1529; Kurz BekenBtniss vom heil. Sacrament, 1544; actorum enim in conventu Marpurgensi modieus tantum in hac causa erit usus. Calvinum recte dicit Kahnisius in libro: die Lehre vom Abendmahle, p. 393, nunquam discessisse a sententia, qualem de Coena sacra jam in prima institutionis religionis chnstianae editione proposuerat. Praeter eam igitur ad nostram quaestionem referenda erunt haec ejus scripta: Confessio supra memorata cum Farello, aliis edita, libellus de Coena Domini, catechesis Genevensis, consensus Tigurinus adjuncta expositione, hbri polemici contra Westphalum et Hesshusium emissi, libellus irenicus de optima ineundae concordiae ratione, posteriores denique institutionis christianae editiones; ita quidem ut libros extremis locis positos, in quibus accuratissime et copiosissime de hac re disputatur, prae ceteris sequamur. Sed in utraque parte, hic ingenii fervori, qui quandoque in certando modum excedit, Md prudentiae pacem et foedera concilianti, quae sententiae aliorum quam proxime accedere studet, aliquid condonandum erit in hac causa. Quae igitur Lutherus a. 1534 in formula illa Philippo ad colloquium Cassellanum proficiscenti tradita de Christi corpore omnes motus et actiones quae pani tribuantur patiënte ideoque vere fracto, eso, dentibus contrito scribiteo facilius praetermittere licebit, cum alns locisipse multo melius de conjunctione corporis et sanguinis Christi cum elementis exposuer.t. Eodem vero jure in promenda Calvini sententia abstinendum erit ab „consensione mutua", quam cum Tigurinis fecit. Ne quis autem suspicetur nos assentiri ns, qui nostra quoque aetate, mala antiquitatis exempla secuti, Calvinum fallaciarum arguunt, quibus aut Lutheranos aut Zwinglianos luserit. ütinam tandem facessant calumniae prorsus indignae tanto viro, qui non solum candorem animi et libertatem maxime m institutione religfonis et in scriptis contra Westphalum et Hesshusium satis probavit, sed in hac ipsa cum Tigurinis consensione nervos suae doctrinae non dissimulavit ). Neminem vero fugit Calvino neque per ingenii indolèm neque per externae conditionis anguetias licuisse Lutherum illa animi magnitudine, qua hic foedera non «uravit hominumque assensum non prudentia conciliavit, sed firma confidentia espugnavit, ^equiparare. Ab omni igitur fuco et simulatione alienus suum tarnen 1) Exstat haec formula apud Seckendorfium, hist. Luther. 1. III, sect. V1H, §. 28. init Cf Bekennt mss vom Abendmahl Chrisü 1528. Opp. ed. Walch. tom. XX, p. 1294. 1337. Priori loco non dubitat Lutherus N.colai Papae (Humberti Cardinalis) confessionem, Berengario obtrusam, quae cum Capernaitis Jo. VI. egregie concinit, defendere. 2) Cf. quae Ebrardus 1. 1. de hoe tractatu subtilrter disputat p. 503. seqq, qui quamvis strenuus juns mlah vmdex haud dissimulat, qlla parte ille liber laboret, in eo tarnen, ut ex infra sequenlibus reor pateb.t, errans, quod menda ejusdem a contagione Calviniani de praedestinatione dogmatis repetit.. 1* esse censuit in foedere inter Tigurinos et Genevenses compouendo eas maxime suae sententiae partes promere et explicare, quibus eam se illis probare posse videret. Ita facturn est, ut consensio illa non falsam quidem, sed imperfectam et parum claram Calviniani dogmatis imaginem reddat. I. Primum consideranda nobis erunt nonnulla recentiorum judicia de cardine discriminis, quo Calvini doctrina ab Lutheri sententia separetur., Permulti nostrae aetatis scriptores Calvinum eo a Luthero recedere pronuntiant, quod sacrae Coenae peculiarem aliquam vim et efficacitatem, cujus homo alia ratione, particeps fieri nequeat, non tribuat. Ex ejus enim sententia Chnstum, vivificum panem, postquam nostras animas nova vita imbuerit, continuo hanc vitam alere, ita quidem ut nos per arcanam Spiritus sui virtutem arctissime secum uniat et cibo spiritali carnis et sanguinis sui reficiat. Quod donum omnibus contmgere, quicunque in Christum credant, neque certis tantummodo temporum punctis, sed perpetuo; in sacra Coena vero accedere peculiare ejusdem pignus a Chnsto illis datum, signa panis et vini ab ipso instituta. Ex hac igitur docendi formula Christum in sacramento non alio modo esse efficacem atque extra sacramentum. Rem ita se habere non negamus1), sed eandem esse Lutheranae de effectu sacramenti sententiae rationem dicimus. Finem enim et fructum sacrae Coenae Lutherus prorsus refert ad remissionem peccatorum et ea fidei salvificae adjumenta, quae ex certa divinae gratiae conscientia ad animum redundant; id quod, in scriptis et orationibus saepenumero repetitum, hic notissimis brevioris catecheseos verbis probare sufficit: „Was nützet denn solch Essen und Trinken? Das zeigen uns diese Worte- für euch gegeben und vergossen zur Vergebung der Sünden; namucb dass uns im Sacrament Vergebung der Sünden, Leben und Seligkeit durch solche Worte gegeben wird; denn wo Vergebung der Sünden ist, da ist auch Leben und Seligkeit." Lutherus enim verba Domini sacramentum instituentis: %b vnèQ ^ ötöópevov, sè inèQWov ^ (apud Lucam), non ad mortem in cruce obeundam, M In libro de vera participatione carnis et sanguinis Christi contra Hesshusium edito (cf. 0PP. Cal yini ed Genev. a. 1617. tom. VII, p. 851.) Calvinus diserte suspicionem a se removet, quaS1 lege ah qua vel necessitate Deum constringat, ne operetur quoties visum est absque Coenae adm.n.culo.' qua remissio peccatorum sit parata, sed ad ipsam sacram Coenam, qua remissio peccatorum una cum corpora et sanguine Christi sub pane et vino porrecto distribuatur, refert, itautvoci: vnèQ vfiüv, significationem subjiciat hanc: coram vobisJ). „Erworben", inquit in libro adversus coelestes prophetas, „hat die Vergebung der Sünden Christus am Kreuz, das ist wahr; aber er hat sie nicht ausgetheilt oder° gegeben am Kreuz. Im Abendmahl oder Sacrament hat er sie nicht erworben; er hat sie aber daselbst durch's Wort ausgetheilt und gegeben, wie auch im Evangelium, wo es gepredigt wird2)." Fructus igitur, quem ex sacra Coena recte utentes percipiunt, est certissima persuasio sua sibi peccata esse remissa pretiosissimo pignore dato i. e. corpore et sanguine Jesu Christi confirmata3). — Quaerimus jam, num Lutherus homines gratiae divinae et remissionis peccatorum ullo modo participes fieri posse nisi per sacramentum altaris negaverit. Cui quaestioni facillime respondetur verbis modo auditis: „Er hat sie daselbst (im Abendmahl) ausgetheilt und gegeben wie auch im Evangelium, wo es gepredigt wird." Etenim Luthero persuasum erat hominibus a Deo condonari peccata non solum in utroque sacramento, sed ubicunque evangelium de gratia Dei in Jesu Christo nobis oblata vera fide amplectantur. Quotiescnnque enim auxiliorum, quibus Deus in gratia sua et salute largienda 1) Cf. Bekenntniss vom Abendmahl Christi, Opp. ed. Walen. tom. XX, p. 1333. Paullo aliter illam vocem explicat in libro contra coelestes prophetas 1. 1. p. 359. 2) Opp. ed. Walch. t. XX, p. 364. 3) Thomasius, das Bekenntniss der evangelisch-lutherischen Kirche in derKonsequenz seines Princips, hanc quidem sententiam a Luthero in primis de Coena sacra libris propositam esse ratum habet, cf. p. 149; sed inde a sermonede corpore et sanguine Christi eum utrumque, corpus et sanguinem Christi et remissionem peccatorum, arctiori vinculo inter se conjunxiss.e opinalur; sic enim ei jam placuisse, ipsum corpus edenti exhibere remissionem peccatorum per verbum annuntiatam vitamque cum eo communicare, illud, quia pro noslris peccatis traditumsit, hoe, quia sit spiritalis et milieus cibus. Nobis vero Lutherum et in scriptis posterioris temporis corpus et sanguinem Christi in Coena distributum pro pignore promissioni de remissione peccatorum adduo habuisse compertum est. Ut exempla afleramus, Lutherus in majori confessione profitetur: „Daruro sagen wir, im Abendmahl sei Vergebung der Sünden nicht des Essens halber — sondern des Worts halber, da Christus solche erworbene Vergebung unter uns austheilet und spricht: das ist mein Leib, der für euch gegeben wird" (Opp. ed. Walch. 1. 1. p. 1157); et in minore catechismo: „Essen und Trinken thut's freilich nicht, sondern die Worte, so da stehen: Für euch gegeben und vergossen zur Vergebung der Sünden; welche Worte sind neben dem leiblichen Essen und Trinken als das Hauptstück im Sacrament." Neque si alia quampignoris ratione corpus et sanguis Christi conjuncta essent cum remissione peccatorum, sacramentum altaris conveniret cum generali sacramentorum notione in Confessione Augustana proposita: instituta sunt, ut sint signa et testimonia voluntatis Dei erga nos. Vitam vero a remissione peccatorum quodammodo separare novamque quandam illius causam quaerere alienum est a Lutheri mente teste eodem catechismo: „Wo Vergebung der Sünden ist, da ist Leben und Seligkeit." utatar, mentionem fac*, nanquam sola sacramenta, interdum verbum solum, denique ubi plenius docet, verbum et sacramenta affert; imo ipSius sacrae Coenae omriem vim et efficacitatem, ut verba confessionis majoris et catechismi infra allata nabent, non ab iis rebus quae eduntur et bibuntur perse neque ab aetione edendi et bibendi, sed a verbo Christi peccatorum veniam offerentis repétit — Iiaque ne Lutherus quidem, quem principalem statuit sacrae Coenae effectum, ei soli vindicat. In libro tarnen: dass die Worte: das ist mein Leib u. s. w. noch fest stehen, novum quendam et proprium effectum sacrae Coenae vindicare videtur Lutherus, resurrectionem dicimus corporis. „Üer unverstandige Leib," inquit, „weiss nicht, dass er solche Speise isset, dadurch er solle ewig leben. - Aber die Seele s.ehet und verstehet wohl, dass der Leib müsse ewiglich leben, weil er eme ewige Speise zu sich nimmt, die ihn nicht lassen wird im Grab oder Staub verfaulet und verweset1)" Nos quidem non latent semina altioris cognitionis in hac sententia recondiia; quod vero eam, qualis hoe loco proposita erat, neque Lutherus postea persecutus est2), neque libri symbolici ecclesiae Lutheranae tenuerunt ), id a Thomasio in Formula concordiae notatum et excusatum*) non possumus quin laudemus. Nam ex divinis litteris haec sententia probari nequit, nisi illa Domini apud Joannem (VI, 54) verba: 'O H>éy<*v pov oóQ*a xal nhwr pov to alfta » ^ov *«l ^ èvLrjaco «rfto, WW, *ffectum SaCr8e S°liUS P^o* quod nefas5). Sed non modo citra sacram Scripturam sed contra eam illud dogma defendi oporteret; ea enim non sacrae Coenae convivis tantum, sed omnibus ho- 1) Opp. L' L p. 1046. 2) Leve modo vestigium repe'ritur in colloquio cum Zwinglio et Oecolampadio Marpurgi habito ubi Lutherus, auctore Collino apud Hospinianum, histor. saeram. «om. II, fol. 75, dixit: „ Corpus (Chnstt) e, bat hominis corpus aeternaliter. Os cum accipit corpus, immortalitatem quandam acqu.r.t. 3) Simile quid apparet demum in articulis visilatoriis a. 1592 publicatis, ita quidem ut corpus et sanguis Christi „in pignus et certificatio nem resurrectionis nostrorum corporum ex mortms' acc.p. perhibeantur, cf. art. I, 5. 4) L. 1. p. 192 cf. p. 162. 5) Hoe potissimum effato procul dubio motus Calvinus quoque illam cum Christo communicationem, cujas ipse nos participes facit in sacra Coena, etiam ad corporis resurrectionem refert. „De »ri^ Z Instit. christ- rel. I,b. IV, c. XVII, §. 32, „etiam nostrae immortahtate securos nos redd.; slq« L ab immortali ejus carne jam vivificatur et quodammodo ejus immortalitaü commun.cat At C lv, num eandem vim et effectum spiritali Christi manducationi, quam vocat, v.ndKare mamfestum est. minibus futuram corporis resurrectionem proponit. Quodsi vero iliè sacrae Coenae effectus ad gloriosam piorum tantum resurrectionem (avdaraaiv frijg, Joann.V, 29.) revocatus cum dogmate Lutherano conciliari posset, ne horum quidem magna pars, ut pueri, pii sub vetere testamento constituti, sacrae Coenae participes fiunt. Atqué etiamsi ex hac diflïcultate pateret effugium per tritam illam distinctionem inter modum ordinarium et extraordinarium, sequeretur tarnen, non amplius fidem justificantem, ut Christus ait Jo. III, 16. VI, 40. 47, nos aeternae vitae, cujus necessaria pars vel conditio illa resurrectio est, participes facere. Respuit denique universa christianae religionis ratio ejusmodi opinionem, qua ad efficacrtatem *gratiae divinae per animos christianorum pervadentem sejuncta quaedam et physica Dei in corporibus opera ad gloriosam resurrectionem ea praeparans a c c e d e r e creditur. Sacra Scriplura enim magistra Spiritum sanctum per fidem penetralia animi innovnntem et cum Christo intime conjungentem certiSsimum corporis quoque aliquando sanandi et in aeternae vitae cum animo societatem evehendi pignus esse didicimus, cf. Joann. VI, 40. Rom. VIII, 11. Eph. I, 13. 14. IV, 30. Quae cum ita sint, multo rectius de adjumento corporis ex Coenae saCrae usu hauriendo statuisse censemus Lutheium, cum in majori catechismo scriberet: „Man muss das Sacrament — ansehen — als eitel heilsam tröstliche Arznei, die dir helfe und das Leben gebe beides an Seele und Leib. Denn wo die Seele genesen ist, da ist dem Leibe auch geholfen." Vetus est et pervulgaris opinio, in eo maxime verti dissensionem inter Lutherum et Calvinum, quod ille mentem (humanam) subjiciat rei (divinae), hic rem subjiciat menti. Apud Lutherum enim omnem vim el veritatem sacramenti pendere dicunt ex verbo institutionis et promissionis cum eo conjunctae; illud verbum non in prima solum Coena, sed in omni hujus sacramenti celebratione usque ad finem mundi efficere, ut praesens sit, distribuatur, accipiatur corpus et sanguis Christi. Ex Calvini vero sententia rem et veritatem sacramenti esse spiritalem manducationem Jesu Christi, cujus pignora ipse instituerit symbola panis et vini in Coena; hanc autem spiritalem manducationem nihil aliud esse nisi fidem Christum cum ejus mentis et beneficiis firmo animi affectu amplectentem. Mirum sane, si Calvinus, alioquin homo non hebetis ingenii, tanté fuisset inconsideranlia, ut Christum pignora rei non a se, sed ab hominibus in se credentibus gerendae dedisse fingeret. Sed omnes harum litterarum peritiores et ab opinionibus praejudicatis alieni norunt Zwinglium quidem et Petrum Martyrem spiritalem illam Christi manducationem ab ïpso apud Joannem capite sexto propositam in hanc partem accepisse, Calvinum vero aliter de hac re sensisse. Saepius in scriptis suis repetit, quod in Institutione christianae religionis 1. IV, c. XVII, §. 5, Zwinglianam interpretationem notans, verbis tradit his: „Hoe inter mea et istorum verba interest, quod illis manducare est duntaxat credere, ego credendo manducari carnem Christi, quia fide noster efficitur, earaque manducationem fructum et effectum esse fidei dico. Aut si clarius velis, illis manducatio est fides1), mihi ex fide potius consequi videtur." Similia habes §§. 6 et 11 ejusdem capitis, in secunda defensione contra Westphalum (Opp. tom. VII, p 776) in ultima admonitione ad eundem (1. 1. p. 804) aliisque multis locis2). Sic igitur de hac spiritali mand«catione sentit Calvinus : Christum ipsum per arcanam Spiritus sui operam efficacem esse in hominum animis et cum iis vitam sanctam, coelestem ex gloriosa sua carne redundantem communicare, ut sint ex carne ejus atque ex ossibus ejus, Eph. V, 30. Intimam hanc cum Christo conjunctionem tantum abest ut Calvinus ad' consensionem cum voluntate et imitationem virtutum ipsius solum revocet, ut pro magno mysterio (Eph. V, 32) illis notionibus neutiquam assequendo habeat ' Obtingere hanc conjunctionem cum Christo, unde cetera omnia beneficia aeterna a Deo speranda fluanl, nonnisi iis docet, qui vera fide ipsius promissiones amplectantur, ita ut spiritalis Christi manducatio pendeat quidem, quantum est in homilie, ex fide, haud vero idem sit ac fides3). — Sed ab ipsa sacra Coena tarnen Calvinus hanc efficacem Christi praesentiam removisse dicitur, quia, ut cetera sacramenta pignorum promissionibus divinis additorum loco habuerit, ita sacramentum Coenae tesseram tantum et testimonium esse voluerit, quo Christus nobis certum reddat nostras animas corporis et sanguinis sui communicatione ali et educari in spem vitae aeternae. Nee fugit nos Calvinum saepius ita loqui; sed eundem novimus saepe de Christo disserentem, qui illud coeleste donum, cujus pignora instituerit symbola panis et vini, in ipsa sacra Coena credentibus speciali modo offerat et exhibeat. „Cum Dominus noster Christus , ait in catechismo, articulo de Coena, „ipsa sit veritas, minime dubium est, qum 1)'Thomasius in judicanda sententia Calvini 1. 1. p. 176. ultima haec verba separata a praecedenl.bus et subsequentibus aflert et vocem: illis, mulat in: illa, ita ut ex verbis sic vitiat.s et in ahum locum, §. 17, translatis sensus plane contrarius et a Calvino diserte rejectus exsislat! 2) Calvinus ipse, „ubique," inquit, „resonant scripta mea differre manducationem a fide, quia sit fidei effectus," sec. defens. adv. Westphalum 1. 1. p. 776. 3) Theohm ecclesiae Lutheranae praeeunte Formula Concordiae (Sol. declar. art. VII, p. 744 ed. Rechenb) docent, ut rede notat Ebrardus 1. 1. tom. 2, p. 121, „spiritualiter manducare nihil ahud esse quam credere praedicato verbo Dei, in quo nobis Christus, verus Deus et homo, cum omnibus benefic.is - olferatur." En uberrimum fontem, unde permultorum fluxerunt et adhuc lluunt iniqnae interpretat.ones sententiae Calvinianae, cum theologi illi ei suam subjiciant notionem. prOnussiones quas dat illic nobis, simui etiam knpïeat et figuris suam addat veritatem. Quamobrem non dobito quin sicuti verbis ac signis testatur, ita etiam suae nos substantiae participes faciat^ quo in unam cum eo vitam eoaieseamus" Quae si cui non suffieiaht, in libro de vera pasticipatione carnis et sanguinis Ghristi in sacra Goena contra Hesshusium edifco apertissimis verbis sic scribit: „ In subsidiuin nostrae infirmitatis accedit visibile testimonium, quod rem signatam melius sanciat. Ntfqfflö! id modo, sed vere etiam et plenius confert, quod" fide evangelii percipimus etiam citra extemam actionera1)." Aliis quae levioris sunt momenti omissis unius tarnen dubitationis, quae adversus simplicem harum et similium multarum Calvini sententiarum interpretationem exsistit, mentionem injicere necesse erit. Calvinus saepius Christum etiam cum piis sub vetere foedere constitutis suam praesentiam sacramentalem communicasse tradit; id quod difficillimum est ad intelligendum, si in sacra Coena ex carne Christi reipsa vis quaedam vivifica in pie vescentes redundare creditur, facillimum vero, si illa communicalio nihil aliud significat quam motum quendam animi a vivaci fide vel spe excilati atque ad coelum evecti. Sed hoe prorsus alienum esse a Calvini mente jam inde sequitur, quod in libro contra Hesshusium scripto2) nee non in commentariis in epistolam Pauli ad Corinthios (ad locum c. X, v. 4) aperte dicit, ex substantia carnis, quae tune nondum fuerit, patribus vitam inspirari potuisse, carnem, quae nondum exstiterit, fuisse nihilominus illis in cibum, hanc perceptionem opus fuisse arcanum Spiritus sancti, qui sic operatus sit, ut caro Christi tametsi nondum creata in illis foret efficax. Fatemur hanc Calvini sententiam, quum illa Christi communicatio ad solam spem Messianam referri nequeat,, impeditissimam esse et perobscuram3); id vero dubium esse non potest, quin, sicut universa ratio, qua nostri illius aetatis theologi Vetus Testamentum cum Novo conferre solebant, magis accommodata sit ad praesentiam Christi et gratiae divinae in Vetere Testamento ultra modum efferendam quam ad bona et dona Novi Testamenti extenuanda. Neque Calvinus plane omisit discernere inter modum illius communicationis cum Christo sub Vetere et sub Novo Testamento; ita enim exponit ad I Cor. X, 4: „Intelligit tarnen Paulus Judaeos suo modo manducasse, qui a nostro fuit diversus; atque id est quod superius dixi, plenius nunc pro 1) Opp. 1. 1. p. 851. Cf. ultima admonit. Opp. 1. 1. p. 811. Instit. christ. rel. 1. IV, c. XVII, §, 10. 11, ubi plenius de hac rei signatae cum sacrae Coenae usu conjunctione exponit. 2) Opp. 1. 1. p. 850. 3) Schenkelius, Wesen des Protestanlismus I, p. 351. hanc sententiam in numero earum habet, quibus Calvinus Westphalo de immodico rationis humanae usu querenti probare potuisset suum dogma rationi repugnare. 2 mensura revelationis exbiberi nobis Christum. Nam hodie substantialis est manducatio, quae tune nondum esse potuit, hoe est, carne sua pro nobis immolata et in cibum nobis destinata nos Christus pascit, et inde vitam haurimus1)." — Permanendum igitur erit in hac sententia, Calvinum, nixum institutione et promissione Christi, spiritalem illam manducationem peculiari ratione cum pio sacrae Coenae usu conjunxisse. IN** At de pio utique hoe usu ejusque vi et effectu certatur; diversum enim est momentum, quod ab utraque parte fidei in sacramenti usu tribuitur. Ex Lutheri sententia substantia sacrae Coenae, i. e. corpus et sanguis Jesu Christi, ubicunque sacramentum secundum ordinem a divino auctore praescriptum celebratur, ab omnibus elementa suscipientibus simul accipitur, etiamsi plane nullam in Christi gratia et promissione collocent fidem. Christus enim verbo suo cum pane et vino corpus et sanguinem suum tam arcte conjunxit, ut in usu Coenae separari nequeant. Lutherum ubique ita docere notissimum; satis erit attulisse Smalcaldicos articulos, ubi 111, 6 verum corpus et sanguinem dicit non tantum dari et sumi a piis, sed etiam ab impiis Christianis. Ex Calvini sententia, cum praesentia Christi in sacra Coena benigna ipsius voluntate nitatur et verbo institutionis obsignata sit, cibus hic vivificus omnibus quidem offertur2), etiam iis, qui non credunt; fidei vero id momenti vindicat, ut illum percipiant nonnisi credentes. Hoe enim in hac causa axioma proponit, non posse Christum, quatenus sit panis vivificus et victima in cruce immolata, Spiritu suo vacuüm in corpus hominis intrare3); hujus Spiritus vero nemo fit particeps nisi credentes. — Itaque falso Calvinum ab iis accusari, qui inde efficiunt eum veritatem sacramenti suspensam facerev ex fide suscipientis, patet. Imo ex perspicuis ipsius verbis sequitur, ubicunque ad Coenam homo quispiam vera contritione et fide instructus accesserit, eum societate indignorum convivarum quamvis multorum neutiquam impediri quominus a Christo vivifica sua carne pascatur. „Christum enim," inquit contra Hesshusium disputans, „tam reprobis quam fidelibus corpus suum in Coena porrigere sic asserimus, ut quicunque sacramentum indigna sumptione profanant, nihil tarnen mutent ex ejus natura nee quidquam derogent promissionis ef- 1) Cnmment. in N. T. epistolas, ed. Tholuck. vol. I, p. 325. 2) Cf. defensio secunda adv. Westph., Opp. 1. 1. p. 782. Uit. admon. ibidem p. 801.804. et aliis locis. Instit. christ. rel. 1. IV, c. XVII, §. 33. .3) De vera participatione Christi in Coena, Opp. 1. 1. P. 849. Similiter in sec. defens. (Opp. h 1. p. 782) contra impiorum communionem dicit: „Quis non videt exanimem fieri Christum et sacnlego divortio a spiritu suo totaque virtute avelliï" fectui1)-" — Manet tarnen in hac consensione illa dissensio, quod Lutherus etiam indignos ipsam sacramenti substantiam accipere affirmat, Calvinus negat. Quodsi hoe discrimen seorsum i. e. omissa contagione, qua cum aliis dogmatis hujus partibus junctum est, judicamus, quis minoris momenti id esse non fatebitur? Ad eos tantummodo spectat, quibus Christus hanc coenam proeul dubio non paravit2), quos Paulus, eos tantum vocans, qui membra sunt corporis Christi Dominique mortem celebrare 1) L. 1. p. 848. Doleo ne Kahnisiura quidem, qui alias rectius sese Calvini sententiam cognosse ostendit, ab invidiosa ista interpretatione abstinere. L. 1. p. 414. contra Calvinum sic disputat: „Calvin sagt, des Leibes (Christi) Substanz ist der Geist Christi, welcher nur mit Glaubigen sich vereinigen kann. Dann hangt es also vom Glauben der Menschen ab, ob das Abendmahl seine Kraft, seine Substanz hat oder nicht." In his paucis verbis vir doctus duplicem prodit errorem. Calvinus corporis, Christi substantiam esse Spiritum Christi, i. e. Spiritum sanctum nusquam docel; sed etiamsi docuisset, ab eo vim et substantiam Eucharistiae ex fide hominum repeti inde non magis effici posset quam inde, quod Spiritus Christi repugnantibus non inipertitur, consequitur, Spiritus vim et substantiam pendere ex hominum arbitrio et fide. — Speciosius ab aliis aftertur, quod Calvinus in Institutione christ. rel. 1. IV, c. XIV, §. 4, baptismum in exemplo ponens, dicitc „Unde ista tanta virtus aquae ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo, non quia dicitur, sed quia creditur?" et similia aliis locis. Et secundum hanc sententiam tarnen virtus sacramenti proficiscitur non a fide, sed a verbo; si addit: „sed quia creditur," eum salutarem sacramenti in suscipientibus effectum (cor ablutum), qui etiam Luthero ex fide promissioni adjuncta pendere videtur, dicere patet. His vero verbis sententiam ecclesiae Romano-catholicae impugnat, quae virtutem sacramenti eucharistici a magica quadam consecrationis vi, a verbo non credito sed dicto tantum repetit. 2) Nee quidquam refert, utruin Judas Ischariothes primae Coenae afluerit necne; Christum utique pro suis, qui in ipso fiduciam suam collocant, hoe quidem consilio, ut maximum iis conferret beneficium, sacramentum instituisse dubio caret. Quamobrem satis mirari non possum, Thomasium in: Zeitschrifl für Protestanlismus und Kirche tom. XVII, p. 315. pro communione indignorum propugnantem ex eorum qui negent sententia id effici veile: „Die Verheissung des Herrn hat für sie (die Kirche) ihre Allgemeinheit und Sicherheit verloren; nur für einzelue Personen oder nur für einzelne Akte bekennt Er sich zu der von ihr auf seinen Befehl hin vollzogenen Sacramenlshandlung, und ware demnach d i e s e eben auch nur in jenen einzelnen Kallen wirkliches Sacrament, d. h. sie ware es an sich nicht, sondern würde es nur da, wo etwa (!) würdige Empfanger zugegen sind, und nur für diese." Num ecclesia Dei i. e. societas eorum, qui in Christum credunt, vivum ipsius corpus, in hac causa eodem loco habenda est, quo „quidam homines," , qui adsint absint nihil interest? Nonne omnes promissiones a Christo fidei sunt propositae? Vir doctissimus vero perinde loquitur ac si nonnisi per defectionem quandam ab ordine convivae adessent, qui promissioni fidunt. Lutheri contra judicio Christus hoe sacramentum illis destinavit, qui digne eo usuri essent, ut saepius, v. c. in scripto: dass die Worte: das ist mein Leib u. s. w. noch feststehen (Opp. 1. I. p. 1038), ait: „Obgleich die Gottlosen im Abendmahl solch Scheiden und Absondern zu ihrer Verdammniss für sich selbst üben und allein den Leib Christi ohne Wort mit dem Mund ohne Herzen allein leiblich und nicht geisllich essen, so hat's doch Christus also nieht ejngesetzt, sondern bcides zusammengelhan, Wort und seinen Leib, geistlich mit dem Herzen und leiblich mit dem Munde zu essen." gestiunt, cf. I Cor. X, 17. XI, 26, ab lila abstinere vult, donec sese ipsi jndicaverk*, cf I Cor' XI, 28—31., eos dicimus, qui per ecclesiae disciplinam quantum ea potest abj%^ arcendi sunt. Ecclesiae curae esse debet, non quid indigni, qui promissioni Christi non fidunt, sed quid digni, fidéles accipiant Accedit qued Lutherus Calvino assenUente saepius fatetur sacramentalem manducationem absque spiritali mandueatione neminï prodesse, unde evidentissime sequi videtur discrepantes de communione indignorum sententias per se magni ponderis esse non posse - Num fortasse sententiae Calvinianae conjunctio illa cum aliis dogmatis partibus, talis videlicet ut has illa corrumpi appareat, majus addit momentum' Adderet sane idque maximum, si ex illa sententia effici posset, salutarem saltem sacramenti vim et éfficaciam non a voluntate Christi per Spiritum sanctum agentis, sed a nostra fide proficisci. Calvinum quidem ab ea opinione prorsus abhorruisse certo certius, num vero fortasse hoe negando illud affirmando secum pugnavit? Quis id contendere ausit, qui tenuent illam sententiam principalem, sanae doclrinae de restitutione generis humani condit.onem, Deum, omnis salutis unicum auctorem et fontem, illam invitis non obtrudere, sed cum iis tantum communicare, qui non repugnant neque gratiae aditum praecludunt? Si ex Calvini sententia eadem bic est ratio sacramenti ac verbi, inde nullo jure colhgi poterit eum salutiferam vim sacramenti ex nostra fide repetere; nisi forte quis probare conetur verbum Dei secundum hanc rationem vim suam vivificantem accipere ab hominibus vivificandis. Ceterum Calvinus ne in indignis quidem, quamvis corpus Christi non percipiant, gratiam in sacramento oblatam effectu prorsus carere, sed eos hunc effectum invertere, dum per contemptum gratiae in judicium incurrant, centies dicit. — Multi contra dicunt, magnopere tarnen pietatis in intimo pectore residentis interesse, utrum Christiani ad Coenam accedant hac persuasione, quod etiam indigni coelestem sacramenti substantiam accipiant, an contraria opinione. Cum enim quicunque Lutheranus, solo verbo nixus, sese cum omnibus soriis, sive sint digni sive indigni, corpore et sanguine Christi vesci certo sciat, Calvinianus inducitur ad anxie rimandam dignitatem et fidem suam et ita in iuexplicabiles conscientiae laqueos mci- 1) Huc etiam referenda sunt «erocrabilia verba in sermone de sacramento corporis et sangmn.s Christi (1526)- „Nun hab iel, bisher yon dem ersten Stück (dem objectum fidei in diesem Sacrament) nicht viei gepredigt, sondern allein das anire (den Glaubea selbst oder den Branch, w P* 1»72> promissa gratia fidant, unquam certo scire posse colligunt, utrum illius efficaciae fiant participes an vana specie et umbra illudantur. — Eos vero qui hoe modo de sententia Calvini disputant, admonitos vclim, ut illam cum Augustiniana confundere caveant. Augustinus quidem etiam reprobos interdum per gratiae divinae virtutem vera fide et dilectione imbui, sed ante mortem a Deo, cujus auxilium non satis humiliter et fideliter quaesiverint, deseri, ita ut in statu contumaciae obeant, docet. Perseverantiam enim pro peculiari et separato Dei dono habet, quod non in omnibus, quibus donum fidei et dilectionis divinitus obtigerit, ad hoe accedat (in libris de correptione et gratia et de dono perseverantiae). Unde sequitur, esse qui firma cum fiducia sacramento utantur neque tarnen quidquam fructus ad aeternam vitam pertinentis inde re,portent. Ex Calvini vero sententia quicunque vera fide in Christo reposita donati eaque justificati sunt, etiam donum perseverandi usque ad finem accipiunt. Quamvis et hi interdum offendant et labantur, a gratia Dei tarnen ante mortem certe eriguntur atque ad bonam frugem reducuntur. Concedit quidem Calvinus reprobis quoque quandam fidem vel potius umbram tantum et imaginem quandam fidei, quae ut postea evanescat ita quamdiu duret disjunctissima sit a vera fide1). Hanc enim ubique docet esse „donum Dei, quod ab aeterno et immutabili electionis decreto proficiscatur." Unde sequitur, gratiam in sacramento oblatam a nullo vera fide comprehendi posse nisi ab electo. Sicut apud Lutherum tota doctrina de sacramenti usu ita instituta est, ut duo tantum genera utentium admittat, unum dignorum, fide justificante, salvifica praeditorum, alterum indignorum, hac fide carentium: eodem modo apud Calvinum, ita quidem ut electi ei iidem sint ac digni, reprobi iidem atque indigni. Bucerianam enim illam distinctionem indignorum et fide carentium, quam etsi difficultate aliqua laborantem et ab auctore certe non satis candide propositam tarnen Planckius et alii non tam fastidiose rejicere debebant, Calvino non placuisse constat. Ab hoe autem electis vel priusquam ad fidem pervenerint, talem hujus sacramenti usum vindicatum fuisse, qui ipsis eodem tempore «alutaris esset, nemo probare poterit, imo id cum primis litteris capitis de sacra Coena in Institutione christianae religionis pugnat. Quod vero judicasse videtur his hominibus, quod inutile erat ipso illo tempore, quo sacrü Coena fide carentes -utebantur, idem, postquam ex somno et torpore expergefacti sint, fructus ferre2), etiam dogma Lutheranum rigorem illius distinctionis inter dignos 1) Cf. Instit. christ. rel. lib. III, c. II, §. 10. 11. 2) II. def. adv. Westph. Opp. 1. I. p. 793. — Me non fugit Calvinum de hoe discrimine nonnullis locis, maxime in consensu Tigurino, ita loqui, ut non magnam illam regenitorum et irregenitorum diversitatem, sed varias' animi pii affectiones modo alacriores modo hebeliores spectare videatur; id quod ad illam de singulari animi incitatione in usu sacrae Coenae opinionem supra notatam pertinet. Ot indignos paullulum relaxandum esse fatebitur, quippe cum indigne utentibus, si postea per Dei gratiam digni facti sint, pristinus ille usus in judicium cedere non possit. — Quae cum ita sint, eo tantum in hac causa Calvinus dissrentit non cum Luthero quidem, sed cum theologis Lutheraais, quod fidei illius originem in mente fcominis non a tali gratiaé efficacia, quae repudiari possit, sed a tali, cui resisti nequeat, repetit, quod igitur humano eligendi arbitrio ne minimas quidem partes in conversione hominis effioiênda concedit; id quod ad ipsam de Coena sententiam nihil affert momenti. Num operae denique pretium est eos refellere, qui cardinem totius dissensioriis diversam rationem esse volunt, qua uterque verba Christi sacram Coenam instituentia interpretetur, cum Lutherus litteram premat, Calvinus tropice illa accipiat ? Quos quidem in eo primum errare apparet, quod cardinem dicunt, fontem intelligunt. Fons enim illius discriminis in diverso interpretandi genere fortasse quaeri potest, ipse cardo minime. Ceterum ne fons quidem ibi inveniri poterit. Calvinus enim quamvis illa verba: romó sart to o-wjta fipy, tovtó èan xb aïfid fiov, tropice intelligat, tarnen circuitu • aliquo ad propriam sententiam revertitur. Nam cum inane symbolum proponere a Deo verace alienum esse censeat, minime dubium ei esse videtur, quin, quod per fractionem panis repraesentet, vere praestet atque exhibeat1). Non ignoramus aliquo quidem modo sententiam hoe circuitu mutari; liberatus ab necessitate Christum praesentem symbolis affigendi Calvinus eum cum ipso animo credentium copulare potest; verumtamen omnem sententiarum diversitatem a diversa interpretatione repetere posse eo minus nobis videbimur, cum et aliis sententiis a Calviniana admodum remotis tropica illorum verborum interpretatio subjecta sit. II. Ex iis, quae hactenus disputavimus, id potissimmn effici videtur, Lutherum et Calvinum de sacrae Coenae effectu prorsus inter se consentire. Neque id theologi, qui maxima florebant auctoritate in ecclesia Lutherana, infitiati sunt. Satis nobis sit testimonium afferre Martini Chemnitii, qui in libro suo de fundamentis sacrae Coenae capite tertio fatetur: »de virtute (sacramenti), efficacia, usu et fructu non est dispu- 1) Cf. ,Jnstit. christ. rel. 1. 1. §• 10. tatio, de eo enim inter nos convenit.ft Neque hoe judicium ad salutarera modo effectum referre Heet; imo, siquidem non de Chemnitii sententia, sed de re ipsa agitur, consensio etiam ad eum effectum pertkiet, qui in indigne utentes redundat. Lutherus enim difficultate hujus rei admonitus ab ea accuratius definienda se continuit; in eo acquievit ut repeteret sententiam Paullinam, eos qui indigne vescantur, peccare in corpus et sanguinem Domini et judicium Dei in se conflare; quomodo vero id fiat, utrum ka ut ex ordine morali humano generi divinitus praescripto gratia speciadi modo oblata et impie contempta eontemptoris pravitatem augeat, confirmet, an ita ut corpus et sanguis Christi physica quadam ratione perniciem afferant indigne suscijNenti, nunqnam exposuit. Quae cum ita sint, nulla hic discrepantia inter Lutheri et Calvini sententies ostendi poterit. Hic enim de effectu sacrae Coenae indigne sumptae plane ad analogiam verbi divini auditi sed contempti statuit. „Nusquam, inquit, legimus Christum indigne recipiendo mortem sibi accersere homines, sed potius respuendo1)." Monemur, ne verbi quidem contemptionem cuiquam cedere in perniciem, nisi illud quodammodo receptum, nisi aliquatenus mente comprehensum sit, unde sit profeclum et quorsum spectet. Res ita se habet, sed eandem rationom Calvinus agnoscit in sacramento. Neque enim illud malum horrendum ab Apostolo iis denuntiari putavit, qui ad sacram Coenara omnino non accedant, sed ifs qui sancta verba institutionis et promissionis audierint, ad quorum igitur mentes non possit quin aliquo modo penetraverit notio quamvis obscurior de origine et fine sacramenti, nui aiihilominus illud irreverentia et contemptione sua polluere non vereantur. De effectu igitur unum idemque sentientes de ipsa sacramenti substantia, coelestem dicimus, inter se dissident. Siquidem in universum de re viderimus, fatendum erit Calvinum etiam de ipsa substantia sacrae Coenae eodem modo staluere ac Lutherum. Calvinus enim non Christum modo substantiam 6ive materiam sacrae Coenae esse dictiiat2), sed saepius Christi carnem atque adeo carnem et sanguinem nobis in hoe sacramento offerri et porrigi tradit. Quicunque primoribus labris ejus de Coena scripta attigit, non ignorat, quam frequenter in iis reperiantur hae formulae loquendi3): Christum corpus sive carnem suam porrigere nobis in Coena, carne sua nos pascere, alere, nos carne ipsius frui, Christum nos participes facere carnis et sangui- 1) Instit. christ. relig. I. 1. §. 33. 2) Sic Ioquitur in libello de Coena Domini (1540) 1. 1. p. 2, Instit. christ. rel. 1. L §. 11. et niultis aliis locis. 3) Occurrunt'-e. c. jam in confessione fidei de Eucharistia a. 1537. edita, cf. Henry, das Leben Joh. Calvins, tom. I, in appendice V, p. 35. 3 * nis sui, et similia. Imo in libro contra Hesshusium de vera participatione carnis et sanguinis Christi in sacra Coena apertis verbis testatur: „Hanc unitatem (Christi cum suis) non ad essentiam divinam restringo, sed pertinere affirmo ad carnem et sanguinem; quia non simpliciter dictum sit: Spiritus meus vere est cibus, sed: caro mea, nee simpliciter etiam dictum sit: divinitas mea vere est potus, sed: sanguis1)-" Aliis quidem nonnullis locis praesentiam carnis Christi ex sacra Coena prorsus tollere videtur, ut in Instit. christ. rel. 1. 1. §. 30, ubi sententiam de carnali Christi praesentia velut insulsum commentum rejicit. At verba ejus diligentius consideranda sunt; carnem Christi in sacra Coena praesentem esse non negat, imo affirmat, et in illo ipso loco; sed spiritali, non carnali modo id intelligi vult, de quo infra. Neque est quod suspiceris, solum studium sese ad sententiam Lutheri accommodandi peperisse illas formulas. Ex principiis enim, unde fluit totum Calvini dogma, eum in hac causa glorificatam Christi hominis naturam ideoque, quod eodem loco haberet, gloriosum Christi corpus nullo modo omittere potuisse efficitur. Intercedere enim illud quodammodo vult inter divinam Christi naturam et credentes homines, ita ut vim et efficaciam divinam ad horum animas veluti traducat2); imo coelesti Christi carni, ut ex infra sequentibus clarius patebit, peculiarem quandam et propriam vim vitalem tribuit. Ne autem mireris te, ubi de corpore Christi ad splendorem coelestem evecto agatur, carnem atque adeo carnem et sanguinem audire, meminisse juvabit Calvinum, hac quoque in re cum Luthero concinentem, corpori Christi etiam post ascensionem in coelos carnem et sanguinem dare, ut exempli gratia iis, quae Instit. christ. rel. 1. 1. §. 29. de corpore glorioso Christi disputat, satis probatur3). 1) Opp. I. 1. p. 843. 2) Cf. Inslit. christ. rel. t. I. §. 8: „Quibus verbis (Jo. VI, 48. 51.) docet Christus non modo se vitam esse, quatenus sermo est Dei aelernus, qui e coelo ad nos descendit, sed descendendo vim istam in carnem quam induit difludisse, ut inde ad nos vitae communicatio promanaret." 3) Cf. ultima admonilio ad Westphalum 1. 1. p. 828: „Haec mea docendi ratio: sicuti Christus in coelo est secundum carnis substantiam, ita in carne sua sedere ad Patris dextram, ut imperio virtuteque totum mundum impleat." Sententiam Lutheri, Lutheranorum certe theologorum in aliam partem accipere videtur Thomasius 1. I. p 210.211; opponit enim eam Palatinorum placito, „die auch den verklarten Leib noch ganz grob irdisch dachten, „Fleisch und Bein."" De summa vero rei illos cum his non dissenlire, ipsum dogma de sacra Coena, in qua corpus et sanguinem Christi ad gloriam coelestem evecti sumi docent, satis probat. Lutheri vero consensionem uno loco illustrare sufficiet: „Christi Leib, er sei gleich zur Rechten Gottes, so ist's dennoch ein Leib und ein üusserlich leiblich Ding, das Bein und Fleisch hat, welche kein Geist hat, wie er selbst sagt Luc. 24, 39;" v. Opp. ed. Walch. 1. 1. P. 1098. Nemo non videt summam hujus opinionis cum dogmate de ubiq uit ate conciliandae difficultatem; sed propterea negare Lutherum ita sensir.ie nobis non integrum est. His ita expositis summa hujus de sacra Coena dissensionis eo redire videtur, quod uterque de vinculo inter sacramenti substantiam et effectum ab auctore in illius institutione spectalum diverse existimaverit. Effectum ab Christo spectatum (i. e. finem) alium dici non posse nisi salutarem dubio caret. Salvatorem enim nostrum hoe sacramentum, dulcissimi et sanctissimi amoris documentum, aut eo animo, ut suscipientibus non minus perniciem quam salutem afferret, aut nullo certo consilio instituisse longe absit. Eadem Lutherus quoque, licet sacramenti substantiam etiam indignis concedit, de consilio et fine institutionis docet, ut verba p. 7 et 11 ex catechismo majori allata satis probant; neque hic ab eo discedunt, qui ejus auctoritatem sequuntur ipsi auctoritate prae ceteris conspicui, ut Chemnitius, Gerhardus, quamvis hodie aliis aliter videri nos non fugit. Calvinus igitur longe arctiori vinculo utrumque, substantiam et illum effectum, conjungit, laxiori Lutherus. Ex illius quidem sententia alterum ab altero nullo modo divelli potest; nemo substantia frui potest, quin simul effectum nanciscatur. Ex Lutheri vero sententia substantia ab effectu consilio auctoris respondente separari potest et creberrime separatur, in indignis quidem, qui substantiam percipiunt, illo effectu carent. Cum hac discrepantia tam necessario cohaeret alia quaedam, ut alterutra ex alterutra pendeat. Etenim Lutherus substantiam sacrae Coenae arctius cum symbolis conjungit quam Calvinus. Ex illius quidem sententia, quisquis inEucharistiae celebratione symbola susceperit, substantiam quoque .habet1); Calvinus vero in usu indignorum substantiam a symbolis recedere existimat. Apud Lutherum enim Christus in sacra Coena praesentiam corporis et sanguinis sui cum pane et vino communicat, ut hoe vehiculo eam cum homine vescente communicet; apud Calvinum Christus eam non cum pane et vino, sed cum ipsohominis animo communicat, ita quidem ut panis et vini usus a Christo institutus ipsi sit symbolum et pignus arcanae illius" communicationis. Saepissime enim Calvinus Christum in panem descendere negat, in animum hominis, affirmat; in secunda defensione adv. Westphalum hanc sententiam ita promit: „Aliud est, praesentem Christi substantiam, ut nos vivificet, in pane sistere, aliud, vivificam esse Christi carnem, quia ex ejus substantia vita in animas nostras profluit2)." Propterea Lutherus, ut modum hujus praesentiae accuratius explicet, Christum corpus suum vescentibus non solum cum, sed in et sub pane et vino porrigere dicit, Calvinus contra Christi praesentiam sic comparatam esse docet, ut credentibus, dum symbola accipiant, cum pane et vino igitur caro et sanguis Christi communicetur. 1) De exceptione quam statuit, v. supra p. 14. 2) Opp. I ï p. 779. Ex eodem denique fonte manat flte dissemrio, quod Lutherus oorpus Domini a vegcentibus eodem organo quo panem h. e. ore, Calvinus panem tantum ore, corpus Christi vero fide tanquam ore anima* percipi docet. — At vero si accuratius sententiam Calvini inspexerimus, dnbitare nulli possurans, quin ei corpus sive, ut propter effata Christi Jo. VI. *radita lofui solet, caro Domini ea tantum ratione substantia sacramenti sit, ut vivifica vis et efficientia inde próficiscatur et in animas credentium descendat. Calvinus saepias quidem hoe genere lDquendi utitur: «substantia carnis Christi animas nostras pasci, substantiam hanc esse cibum coelestem, substantia li soeietate nos cum Christo conjungi* et quae sunt reliqua ejusmodi;1) his vero, ut verbis minime ambiguis suam ipse sententiam interpretator, id tantum vult, fikm vim vivifieam non ab nostra fide neque a verbo evangelii salutem in morte Chdsti positam nuntiante neque a Spiritu sancto, sed ab ipsius carnis glorificatae substantia proficisci. Transfusionem hujus substantiar non eam solum, qua cum nostro corpore, sed eam etiam, qua cum anima credentium misceatur, pernegat2); carnem Christi enim, nonec in judicium appareat, coelo comprehendi (Act. III, 21.) ideoque in torris substantia sua praesentem esse non posse3); quare ut suam sententiam accuratius explicet, eam his ettert verbis: »vitam ex carne Christi in nos influere, nos vitam ex substantia carnis et sanguinis Christi percipere, Christum e substantia carnis suae vitam propriam in animas nostras spirare, Christum vivificum carnis vigorem in nos transfundere.4)" Is igitur hujus sententiae erit 1) II. delens. adv. Westphalum 1. 1. p. 774 (bis); Optima ineundae concordiae ratio 1. 1. p. 863 et aliis locis. .Ï0>y 2) Cf. e. c. II. def. adv. W. 1. 1. p. 774. Uit. admon. 1. I. p. 811. Instit. christ. rel. 1. 1. §. 32. 3) Hanc dogmatis sui partem Calvinus plenius promit in II. der. adv. W. 1. 1. p.775 seqq., in Instit. christ. rel. 1. 1. §. 26. seqq. Huc pertinere controversiam de ubiquitate corporis Christi non est quod moneam. jjj . ... 4) Cf. II. def. adv. W. 1. 1. PP. 766. 774. 775. 779. Adm. uit. 1. 1. * 811. insW. chrtst. rel. 1. 1. §• 32. In epistola sec. defensioni adv. W. pr'aemissa, . 1. p. 7«6, dicit: „De voce substanüae si' quis litem moveat, Christum asserimus a carnis suae substantia vitam in animas nostras spirare, imo propriam in nos vitam diflundere; modo ne qua substanliae transfusie fiagatur." Eadem fere repetit in ipsa defensione 1. I. p. 774 addens:„nec unquam dubitabo fateri, arcana Spintus sancti virtute vitam in nos diffundi ex ejus carnis substantia, quae non abs re cibus coelestis vocatur." _ Assentiri hic nequeo Ebrardo, qui, Lerbnitii quodam commento audaciori quam -veriori inductus, Calvino substantiam corporis glorificati utiqae nil nisi vim vivificam Suisse opinatur 1. 1. tom. II, pp 413. seqq. 430. 556. Ut Ebrardus ipse hanc sententiam explicat, eo recideret ut corpus Christi glorificatum tantummodo esset corpus, venia sit voci barbarae, in statu potentiae, facultas quaedam animae sese quovis momentoet modo corpore vestiendi; quo quidem ipsa veritas corporis glorificati negan mibr videtur. Quantum vero Calvinus ab hac sententia absit, jam ex Institutione christ. rel. 1. IV, cap.XVII, §.29. satis patet. cardo: peculiarem quandam vim vivifieam ex humana Christi natura ad gloriam evecta, ut pressius loquamur, ex ejus carne penetrare in credentes maxime in sacrae Coenae usu, ut cum capite suo coelesti intime conjungantur, uniantur. Haec hujus carnis glorificatae vis vivifica Calvino non modo intime cum substantia sacramenti conjuncts sed ipsa substantia est. — Lutherus contra corpus Christi illa vi vivifice seposita substantiam sacramenti facit, neque, ubi de ipsa substantia constituendum est, potest quin faciat, cum eam etiam indignis concedat, quos tarnen ab omni vi vivifica et effectu salutari sacramenti excludit. Quae quidem distinctio simul cuidam disputandi rationi a Lutheranis theologis in Calvino saepe reprehensae lucem affert. Illi enim ab eo varios hujus controversiae locos misceri conqueri solent, eo quod, ubi de substantia sacrae Coenae agendum sit, jam de virtute et effectu disputet'. Quomodo res vere se habeat manifestum. Calvinus utramque quaestionem disjungere non potest, cum ei sacramenti substantia (coelestis) et ejusdem vis vivifica unum idemque sit. Hoe vero loco facere non possum, quin corrigam, quod ipse supra protuli alienae sententiae ex parté quidem interpres. Quodsi enim illa Chemnitii sententia, de virtute, efficacia, usu et fructu dogma Calvinianum cum dogmate Lutherano congruere, prae ceteris ex ipsios Lutheri doctrina certe aesÉmanda est, temperatione quadam indiget. Calvinus nimirum id praecipue effert, vim vivifieam gloriosae Christi carnis, unde arcana credentium cum Christo conjunctio eorumque in ipsius vitam insitio proficiscatur, his*in sacra Coena non modo obsignari, sed vere etiam communicari ad illam conjunctionem alendam, augendam, firmandam. Num Lutheranum quoque dogma hanc insitionem in Christi vitam effectum sacrae Coenae dicit? Apud Gerhardum quidem id invenies, quippe qui duplicem finem principalem sacrae Coenae tribuit, obsignationem promissionis de remissione peccatorum, insitionem in Christum et spiritalem nutritionem ad vitam aeternam. Apud ipsum vero Lutherum horum similia iis tantum locis exstant, quibus illam proponit sententiam, corpore Christi in Coena communicato gloriosam nostri corporis resurrectionem effici. Ab hac sententia, ut supra memoravimus, postea ipse recessisse videtur; facile vero intelligitur, quam ob rem Lutherus sacrae Coenae usum neque ad animi in Christum insitionem alendam, augendam ut finem et effectum referre potuerit. Apud Calvinum quidem vis vivifica illius carnis coelestis ipsos credentium animos tangit eorumque penetralia pervadendo magis magisque suos facere potest. Apud Lutherum vero Christus corpus et sanguinem suum ori corporis edendum tradit et sic tam cum indignis quam cum dignis communicat. Quae ipsa Christi actio si edentem in Christum inserit, haec insitio tam indignis quam dignis tribuenda erit; id quod sacrae Scripturae atque universae fidei analogiae aperte repugnat. Sin vero insitio digne vescentium in Christum non ab ipsa actione sacraraentali, sed ab alia quadam Christi actione illam comitante proficisci diceretur, haec actio, ex Yero dógmatis Lutherani sensu judicata, procul dubio non ad s acramentalem, sed ad spiritalem illam manducationem, quae cum sacramentali actione non necessario cohaeret, referenda esset. His difficultatibus, ni fallor, impeditus Lutherus sacrae Coenae insitionem in Christum tanquam elfectum generalem et necessarium tribuere dubitavit certiusque esse arbitratus est in eo persistere, corpus et sanguinem Christi in sacra Coena cum vescentibus communicari, ut sint divinum pignus peccatorum remissorum. Hoe pignus omnibus quidem datur; sed dum in credentibus summa sua dignitate firmissimam excitat fiduciam, in profanis ipsorum negligentia et cóntemptione irritum fit. Id igitur interest inter Lutheri ipsius et Calvini sententias de vi et effectu sacramenti. Posteriores autem theologi, qui illius auctoritatem secuti sunt, sententiam de insitione in Christum a magno suo adversario mutuati esse videntur, difficultates vero et repugnantias, quae continuo ex communione indignorum exsistunt, integras reliquerunt, quin novam illam notionem cum iis, quae alio loco de mystica cum Deo unione tradunt, arctius connectere neglexerunt. — Sed redeamus ad quaestionem de substantia sacramenti. Ex Calvini igitur sententia haec substantia est „illa ipsa vis vivifica ex carne Christi glorificata in nostras animas sese effundens." Qui autem fit, ut haec caro, cum Calvino auctore in coelis sit, nos vero in terris peregrinemur, ejusmodi vim in nostras animas habeat? Manet illa quidem in coelis; sed intercedit ex parte Dei Spiritus sanctus, qui, cum divina sua vi omnia locorum intervalla superet, animas credentium cum sospitatoris ipsorum carne glorificata copulat, ex parte hominis fides, verum ipsa quoque a Spiritu Dei accensa.1) Quae intima et arcana conjunctio proinde non minus ita describitur a Calvino, Christum descendere nempe per virtutem Spiritus sancti in credentium animas, quam ita, animas fide a Spiritu sancto excitata evehi ad coelos, Christum eas ad se attollere, ut eas carne sua pascat.2) Atque hoe loco emergit, quid sibi velit Calvinus, si praesentiam Christi in sacra Coena, esum corporis et sanguinis Christi in eadem, conjunctionem animae cum ipso spiritalem dicere solet. Plurimi theologi, neque solum adversarii sed recentiore praesertim tempore etiam sectatores et defensores Calvini, hanc vocem sic acceperunt ac si significaret, 1) Conf. fidei etc. apud Henry 1. 1. p. 35. II. def. adv. Westph. 1. L pp. 766. 775. De vera partic. Christi in Coena adv. Hesshusium 1. ï. p. 844. et multis aliis locis. 2) Prius habes in II. def. adv. Westph. 1. L pp. 766.775. in Instit. christ. rel. I. I. §. 24. et multis aliis locis, alterum in II. def. adr. W. L 1. pp. 775. 777 et saepius. Interdum ipse utrumque conjungit, ut Instit. christ. rel. 1. 1.6. 16: „modum descensus, quo nos ad se sursum evehit, non comprehendunt." hanc communionem cum Christo nonnisi in mente et cogitatione nostra consistere. Qua quidem sententia Calvinus non modo totum suum dogma de sacra Coena, sed etiam quae de spiritali sacrosanctae carnis et sanguinis absque sacramento manducatione tradiderat, plane rescidisset. Enimvero ut ex supra allatis jam satis elucet, qua mente et quo consilio Calvinus illa voce usus sit, ita eam diserte interpretatur in ultima ad Westphalum admonitione. „Hoe" (carne Christi ut pane vivifico vere animas nostras ali et pasci), inquit, „nonnisi spiritualiter fieri docemus, quia hujus sacrae unitatis vinculum arcana est et incomprehensibilis Spiritus sancti virtus1);" et in libello de optima ineundae concordiae ratione: „dicitur spiritualiter nobis Christi corpus dari in Coena, quia facit arcana Spiritus sancti virtus, ut, quae locorum spatio dislant, inter se uniantur, ac proinde ut e coelo ad nos penetret vita ex carne Christi2)." Eadem mente in Institutione christianae religionis 1. 1. §, 33. ipsam Christi carnem in mysterio Coenae non minus spiritualem rem esse dicit quam aeternam salutem. Hac potissimum significatione Calvinus illud verbum in nostra quaestione usurpat, et facile est ad intelligendum, quam foecundam segetem errorum et perversarum Calvinianae sententiae interpretationum adolescere oporteat, si notio illius verbi in nudam humanae mentis cogitationem detorqueatur. Pluribus quidem locis Calvinus hujus verbi usu id significat, conjunctionem cum carne vivifica Christi, quam nobis conciliat Spiritus sancti virtus, proxime non ad corpus, sed ad animam nostram pertinere, nunquam vero istud, nos in Coena Christum cogitatione tantum, non re ipsa praesentem habere. Sed sive ad priorem sive ad posteriorem illius vocis significationem animum advertas, id quidem dubium non est, ex Calvini sententia vim illam carnis glorificatae vivifieam, quae ipsi coelestis sacrae Coenae substantia esse videtur, animas vescentium fide reclusas, nonpanem et vinum pervadere. Lutherus vero coelestem sacrae Coenae substantiam ipsum corpus et sanguinem Jesu Christi, non modo vim aliquamet efficientiam ejus essecenset. Hanc substantiam, ubicunque sacra Coena secundum institutionem Christi in ecclesia ipsius praesentiam profitente celebretur, cum pane et vino intime conjungi docet. Sed ut veram hujus discrepantiae vim et rationem assequamur, duplicem de hac praesentia Christi sententiam, quae 1) Opp. Calv. 1. 1. p. 803. 2) Opp. Calv. I. I. p. 864. Miror Plarickium, Geschichte des prolest. Lehrbegriffs tom. V, p. II, p. 60. hic in Calvino aperta verba desiderare: „Er hütele sich sorgfallig in ganz eigenllichen Ausdrücken diese Erklarung zu geben, sondern gab bloss einige Bestimmungen an, welche ihrem Begriff davon (manducationem spiritalem dicit) zu Grunde lagen." Quae Planckius ipse in sequentibus affert, illud'sententiae captjlin obscure quidem relinquunt, sed interpretis, non auctoris vitio. *1 apujl Lqthejajun reperitur, paullulum exeutere opuserft. ïi» Sfipiptis de sacra Coena praesentiam Christi saemjs, a, dogmate suo de ubiqujtate hspaa^ae. natprae YeJ, ut DiPQprie cjicamus, corporis Chr*#H, acerrimorum pqstea certaminum semine, rMtetttj Talia paqc"$ jam in sermone de sacramenta eflrparis et sanguinis, copipsius in scripto: dass die Worte: das ist mein Leib u. s. w. noch feajstehen, .et in KbflH J^kenntniss vom Abeatfraahl Christi (^528), tradit. Corpus Christi igitur non in sa,r era, Coena solum et ejus elementia, epnsecratis, sed «bwrae et in quacunque, re praera §.ens esse docet. Colligit inde: „Wean Christus, im Abendmahl, diese Warte: das ist mein Leib, gleich nie hatte gesagt ader geselt, so erzw,in.gen"s dpch diese Wprte: Chris^ sitzt zur Rsehten Gottes, dass, sein Leib und Blut da ruöge sein wie, an ^len andern Orten1).» Etanlm hanc, ratj&aam eo plerumque- ajgameato probat, quod hic locus exbjiet; Christum post ascensionem in coelum etiam seoajylujft bumanam naturam sedert ad dentram Dei; atqui hanc Dei ormrip?aesent>s ie&m esse ubtaue,; ergo humanam quoque naturam et proinde corpus Christi ubique esse. Saepius vero in scripto.: dass jfo^Mfa e16-* m>Üm in confessione illa de Coena Christi ubiq^tetem, illius «jQ^oris pr^ogius inde; repettt.» q*w" „huniana Christi; najura una, sit pera^ft tyei substantia sitnbique, arania. mundi .V>ca replen% nullo c^cuaiscripta, etiam corpus Ohris$^i$ue esse Wceise sit, — In eadem wq mrfessione praeterea aliam mWÜ*1*1. WM»i» praesantisa rationem tra4& 4*«fi"-Og"f< «Ptotar* sticis assumit triplicein «oium, qu&alifWK res aliq«Q Iwe. praesanft esse-ppssft l%Q»le.W sj^a, cir.curftscr.ip^^nj,, ^afisepleM yum.,. Sepw»4aw modum ita describit: „Zum Andern ist ein Ding an einem Ort definitive unbegreiflich.,. wenn das Ding oder Körper nicht greifl^ an eiafini Ort ist und, sich nicht ab.nri|S.et nach dem. Raume des Ortes da er ist, sondern kanji etwa viel Raums, etwa vyenig $8.09}% einnehmen3)." Et postea: '„Zum, Andern (hat Christi Leib), die unbegreifliche geistliche Weise, da- er keinen Raum, nimmt noch giebt, sondern durc,b, ajle "irea^ fahret wo er will4).." Ad* hunc modum, praesentiam Chrigti in, CQena accommodat: «Solcher Weise hat er gebraucht, da er aus verschlossenem Grabe fuhr und durch 1) Opp. ed. Walch. tom. XX, p. 1011. 2) Opp. ed. Walch. tom. XX, p. 1190 seq. 3) Opp. 1. 1. p. 1186. 4) Opp. 1. 1. p. 1196. Verschlossene Thürkam'j und im Brot und Wè'ih im Abèndmafil^)." Lutherus cuïn in eodem libro ütraftque sententiam de vera illius praesentiae ratiörte proferat, aiHmadvertisse non fiêêtbr alterarti cum altera' pügnare, tjddd mirari ësvëas} ëufÜ recenliores etiam Lutherani dogmatis defensores haec pugna latuerit. Nihilominus manifesta est. Nam si priorem sequimur sententiam, praeseiitia Christi in Coena non verbis institutionis vel potius, cum ea verbö non jubentia, sed declarativa esse ëofistet, tacito aliquo Christi decrèto institutionis verba antecedente nituntur, sed haec verba patefaciunt tantummodo arcanam rei conditionem, quae jam pridem fuit, edocent discipulos et omnes christianos, Sicut ubique ita et in hoe pane vinoque corpus Christi necessario et natura öfla adeSSë. Qttee cum ita sint, sacra Coena ne si substantiam quidem species proprii quidquam habebit, sed eodem cibo coelesti, quo illa nos pascit, in qüaviS alia coena vescemur. Neque quidquam proderit huic selftéaMaè', quod Lutherus afierts „Ein Andres ist, wenn Gott (léf ist urid wenn er dir da ist. Dann aber ist ër dir da, wéfftn er sein Wort dazu thut und bindet sich damit an und spricht: hier solist du mich linden. Wenn du nun das Wort hasl, Sd kanïfst dö ihn gewiSs^öh greifefl ufid haben und sagen: hier hab ich dien wie du éagst2)/' ld quidem plurimum momenti afler'ré polèst ad effectum, quaestionem de substantia vero non mutat; Lutherus ipse verbis institutionis praesentiam hujus corporis in quacunque alia re rescindi vel mutari eo minus concedere potest, cum placitum dé ubiquitate ex articulo fidei, qui aeque ac praesentia in pane et vino Dèi verbo nititur, ducat. — Sed etiam alius sacfoSanctae communicationis modus, quam dogma Lutheranum fert, ex illo de ubiquitate placito praesentiae in Coena' sübstructo nascitur. Elenim si corpus Christi ideo praesens est in' sacra Coeffó," quia ubique est, omnia mundi' létea invisibili modo replens, fortaisse per1 éilr titudinem rei vel obscuritatem sententiae aïfirmare non ïrcefcitf- ab unoquoque ü6 Goenem accedente particulam tantummodo hujus infiniti corporis percipi, ei Vero sürrïpnïrjRnem totius corporis tribuere absurdissimum certo erit. — Haec omnia aliter se habent, si posteriorem sequimur sententiam, secundum quam corpus Christi facultatem nullis terminis circumscriptam habet sese totum in quamcunque rem licet minutissimam abdendi.- Hoe enim pösko praèsêntia corporis Christi in Coena anice pendel et efficitur a liberrima et omnipotente ipsius voleilltalc, quam in prima Coena verba institutionis produnt per reliquas Omnes Coenae celebrationes continuo vim suam exercentia. Ita fit, ut totum corpus Christi innumerabilibus locis: simul r) L'. proxime l. cf. p. 1187. 2) Dass die Worte: das ist méin Leib u. s. w. noch feststehen', Opp. ed. Walch. toni; XX; p. 1016. 4* adsit, in unaquaque hostia et in unoquoque haustu vini simul contineatur et ab innumerabilibus labris simul accipiatur. Haec enim est Lutheri sententia, ut eam plurimis locis tradit, non partem corporis et sanguinis, sed totum corpus et totum sanguinem Christi salva sua ubiquitate substantiali ab unoquoque in sacra Coena sumi1). Propterea in confessione breviori laudat Thomae Aquinatis prosam ab ipso alias aspere vituperatam, quae, in Missa cantata, haec habet: A sumente non concisus, Non confractus, non divisus, Integer accipitur. Sumit unus, sumunt mille, Quantum isti tantum ille, Nee sumptus consumitur. Quibus probatis fieri non poterat quin Lutherus, quamquam, ut videtur, inextricabilium difficultatum et repugnantiarum sensu magis quam certa rei cognilione impeditus, postea sententiam de ubiquitate dogmati de sacra Coena immiscere abstineret. — Ex quo ceterum elucet Lutheri de sacra Coena dogma ex dogmate de communicatione idiomatum longe tenuiori filo suspensum esse quam vulgo creditur. Quis enim ausit contendere Lutherum divinae Christi naturae tanquam propriam ejus conditionem tribuisse facultatem, totam suam substantiam cum qualibet re conjungendi, ita ut illa simul cum hac, imo sub et in ea accipiatur, comedatur? Nos non fugit Lutherum in scripto: „dass die Worte Christi: das ist mein Leib, noch feststehen," et in majori de Coena confessione similia quaedam de Dei omnipraesentia proferre; verum ut ea magis poetici quam dogmatici generis sunt, ita id tantum volunt, Dei omnipraesentiam substantialem, quae vocatur, nihil commune habere cum loco et spatio, eam non corpoream, sed plane spiritalem esse. Hic autem de corporis alicujus praesentia sermo fit. Quodsi his hactenus de differentia utriusque sententiae disputatis summam conficere placet, proficiscendum erit ab illa distinctione inter carnis glorificatae substantiam et vim vivifieam. Calvinus contra Hesshusium neque de praesentia neque de esu substantiali, sed tantum de utriusque modo certamen esse contendit2); similia dicta apud ipsum et theologos eum sequentes saepius reperiuntur. 1) Sermon von dem Sacr. u. s. w. Opp. I. 1. pp. 930. 931. Dass die Worte Christi: das ist mein Leib u. s. w. Opp. 1. 1. p. 1091. Kurzes Bekenntniss Opp. 1. 1. pp. 2200. 2201. 2) Opp. 1. 1. p. 844. Non animadvertit homo acutissimo ingenio excellens diversam de modo praesentiae opinionem inde nasci, quia id ipsum, quod in sacra Coena praesens esse et communicari creditur, ei non prorsus idem est ac Luthero. Calvinus enim, ut supra vidimus, ipsam quidem carnis glorificatae substantiam praesentem esse negat, Christum vero vi vivifica" ex hac carne fluente in sacra.Coena praesentem et in credentibus efficacem esse affirmat. Lutherus contra ipsam substantiam corporis et sanguinis Christi in sacra Coena porrigi et accipi docet. Hinc perspicuum fit totius dissensionis momentum. Luthero enim, siquidem consuetam rationem sententiae suae adumbrandae tenemus, id quod in, cum et sub pane et vino datur et accipitur, non agens aliquod, quod natura sua accipientem certo quodam modo afficit, movet, mutat, sed res aliqua est, quae quiescit et ab arbitrio sumentis sive sancte sive profane tractari se patitur. Tam arcto enim vinculo haec materia coelestis per voluntatem et verbum Jesu Christi cum elementis adspectabilibus conjuncta est, ut in ipso sacrae Coenae usu ab iis separari utique non possit; cum autem elementa res ejusmodi sint, in quas illa cadant, eidem arbitrio et iisdem vicibus ipsa materia coelestis obnoxia est. Lutherus Christum ipsum quidem et totum, non magis igitur secundum humanam quam secundum divinam naturam, praesentem esse in sacra Coena constanter docet. Christo ipsi autem Deo homini illa omnia in sacra Coena patienda tribuisse Lutherum quis sibi persuadeat? Haec tarnen praesentia, ut posteriores theologi, ab hac quidem parte fidi Lutheri interpre-tes, accuratius exponunt, non nititur verbis sacramentum instituentibus, sed necessaria conjunctione animae humanae cum corpore, divinae naturae cum humana, qua utraque unam et indivisam efficit personam. Illa igitur non referenda est ad id genus praesentiae, quod sacramentale vocatur, neque de ea omnia pronuntianda sunt, quae de sacramentali praesentia, in his quod res praesens singulis unicuique tota porrigatur, quod ab sumeutibus ore accipiatur, quod sumentes ea bene vel male uti possint. Sacramentali ratione, ut Lutherus prophetis coelestibus diserte inculcat1), praesens est et accipitur corpus et sanguis Christi, et si Christus dsav^Qunog totus praesens esse dicitur, id, quatenus illam rationem tangit, hanc sententiam habet, ipsum esse, qui eam rem longe pretiosissimam, sanctissimam, corpus et sanguinem suum, cum vescentibus communicet. — Cum his pignoris ratio, quam coeleste sacrae Coenae donum apud Lutherum habet (cf. pp. 5 et 24), aptissime convenit. Quod enim promissioni additur pignus, talis res sit necesse est, quae tradi et accipi possit, 1) „ Dass Christus aber spricht: das ist mein Leib, und nicht: das ist Christus, ist darum gescheihcn. dass man nicht im Sacrament den ganzen Christum —, sondern deutlich und eigentlich seinen Leib leiblich und wahrhaflig verstünde," cf. Opp. 1. 1. p. 375. quae porro quamvis pretiosissima per se tarnen nihil efficiat, sed tota ad firmandain promissionem spectet; ipsum autem promissuin, peccatorum condonationem dicimüs, non pignore, i. e. corpore et sanguine Christi in sacra Coena distribulo, efficitur, sed ipsius morte semel comparatum est. Ea ipsa igitur res, quae pignori datur, postquam cum visibilibus elementis untta est, etiam ab indigne Sacramento utentibus accipitur, sed pignoris loco iis esse nequit, cum ipsam promissionem contemnant. Unitur illa res sacrosancta cum elementis per verba conseCrationis1)^ *non«, ut Lutherus contra Romanam de consecratione sententiam ait, «propter nostram pronuntiationem aut quod haec verba a nobis pronuntiata hanc habeant efficaciam, sed quia Christus nobis praecipit, ut haec verba pronuntiemus (?) et hoe agamus, quod ipse in prima Coena fecit, et hoe modo suum mandatum et factum cum nostra recitatione conjunxit2).« Hujus mandati igitur vi, simulac verba consecrationis recitantur eo quidem consilio, ut elementa consecrata deinde distribuantur et edantur, fit illa mirabilis uaio corporis et sanguinis Christi cum elementis, quam sequitur unio cum iis homiuibus, qui elementis vescuntur, sive sint digni sive indigni. Ab Oecolampadio, cui absonum esse videbatur, quod rex magnificentissimus corpus suum hominibus pessimis huc illue iactandum traderet, Lutherus suam sententiam ingeniose ita defendit: «Unsers Gottes Ehre ist die, dass er sich urn unsertwillen auf's allerliefste heruntergiebt in's Fleisch, in's Brot, in unsern Mund, Herz und Schooss, und dazu um unsertwillen leidet, dass er unehrlich gehandelt wird, beide auf dem Kreuz und Altar ).« — Quodsi Calvini de sacra Coena scripta- perquirimus sciscitantes, quae maxime rationes dogmaticae eum impediverint, quominus hanc sententiam probaret, non nego'quidem in iis numerandam esse religionem illar», qua ne christiani a superstitioae ecclesiae pontificiae liberati rursus ad adorandam rem creata-m, symbola consecrata dieimus, deducerentur timuit. Praecipue vero, id quod jam ex Institutione christianae religionis satis elucet, obstilit studium Calvini omnia removendi, quae vel coelesli Jesu Christi gloriae et majestati vel veritati corporis humani ideoque humanae naturae in Christo cum divina conjunctae derogare existimabaU Ex Calvini igitur sententia coeleste Mud, quod ehristiWïis in Sacra Coena im- I) ld esse in hoe foco comroverso Lutheri judicium, jam iis probatur, quae in breviori confessiöffé"