xu 00698 ORATIO DE LITEEARÜM ORIËNT AL IUM CUM THEOLOGrIA CHRISTIANA NECESSITÜDINE. ORATIO de LITERAEUM OEIENTALITJM cum THEOLOGIA CHRISTIANA NECESSITUDINE, QUAM HABUIT HENRICIIS CHRISTIANUS HILLIES, a. d. xxii septbmbris, a. mdcccxvi., QÜUM IN ACADEMIA RHENO-TRAJECTINA LITERARUM ORIENTALIUM PROFESSIONEM ORDINARIAM sollenni bitu ausficabetub. tbajecti ad ehenum, afto KEMINK ET EILIÜM, typogb. mdccclvi. ACADEMIAE RHENO-TRAJECTINAE CUBAT0KE8 , VIRI NOBILI8SIMI, AMPLISSIMl! QUI HIS AB ACTIS ES, VIR CONSULTISSIME! ACADEMIAE RECTOR MAGNIFICE ! DOCTRINARUM ET ARTIUM PROFESSORES, VIRI CLARISSIMl! LECTORES DOCTISSIMl! QUI IN HAC PROVINCIA AC URBE POTESTATE ET AUC- TORITATE ESTIS CONSPICUI, VIRI HONORATISSIMl! SACRORUM ANTISTITES, VIRI PLURIMUM VENERANDI! ARTIUM ET DISCIPLINARUM DOCTORES, VDSI CONSULTISSIMI, DOCTISSIMl! HUJUS ACADEMIAE ALUMNI, COMMELITONES EXOPTATISSDttl! CUJUSCUMQUE LOCI ET ORDINIS HIC ADESTIS, AUDITORES HUMANISSIMl! Quod olim commendavit Cicero commune omnium artium, quae ad humanitatem faciunt, vinculum, id etiamnunc et superesse et servandum esse arbitramur. Dici autem vix potest, quanta sensim singulae fere disciplinae artesque incrementa ceperint, quippe qua- 1 rum unaquaeque suos quasi surculos egerit, qui suam sibi vitam agentes suamque maturitatem adepti novos sua quisque vice ramos emittere soleant. Idque haud parvo generis humani emolumento. Quae enim antea coeco quodam impetu in unum coacervata et inter se permixta confuse tantum conspiciebantur, nunc tandem certis a se distincta separataque indiciis melius in diem et cognoscuntur, et bene cognita in usum vitae transferuntur. Hoe tarnen in his rerum atque disciplinarum incrementis atque, ut ita dicam, generatione cavendum, ne aliae communis originis vetustaeque affinitatis immemores prorsus ab omni cum aliis deflectant commercio. Verbo dicam, nimis sedulo is suum agellum colere videtur, qui proximos campos spernit, et sepibus scrobibusque a vicinorum concursu intercludit. Contra antiquae cognationis pristinique inter artes vinculi constans ac diligens observatio miram non solum ad cujusvis artis disciplinaeque, sed ad ipsius bumanitatis, quae his artibus disciplinisque continetur, progressum operam praestat. Languescit enim quae solitariam vitam agit disciplina: neque tantummodo quae in conterminis disciplinis maxime ad sui conservationem necessaria sunt ignorabit, sed et ipsa, quo a rerum usu remotior est, eo magis contemnetur et in suis quasi involucris marcescet. Alunt enim sese nutriuntque mutuo disciplinae: eamque brevi interituram aut, quod idem est, nullius pretii certo scitote esse artem, quae in ipso reliquarum flore ita tabescat, ut quod ceteris proficit, ipsi nocere videatur. Prudenti itaque consilio majores nostri has publi- cas omnium disciplinarum civitates condiderunt, quae inde nomen Universitatum habent, in quibus non tantum singulae excoluntur, sed et cunctarum societatis communionisque lex ex hoe, de quo diximus, vinculo suspensa est. Sunt autem in disciplinis aliae inter se magis minusve cognatiores; hae propius a se distant, illae grandiori intervallo a se separantur. Theologiam omnium disciplinarum reginam dixerunt antiqui: quod si quibusdam ambitiosius dictum videatur, id tarnen nemo negabit, eam in reliquas artes hanc vim exercuisse, ut harum incrementa maximam partem ab illius progressu originem traxerint. Quod si ab aliis ipsa theologia, utpote rerum divinarum scientia, divinum quoddam opificium existimetur, ita tarnen eam coelitus in res humanas demissam iisque immixtam esse omnes confitebuntur, ut ex ipsis humanarum scientiarum profectibus optima sibi praesidia lucretur. Ejus est omnium doctrinarum fructus ad se rapere, nullam contemnere, nullam negligere, seduloque magnis istis humanitatis adminiculis, philosophiae, historiae, literarum, naturae rerum studiis ad suum quoque commodum abuti. Prae caeteris autem propria quaedam et peculiaris conjunctio nobis esse videtur Theologiae cum literis orientalibus, quae eam magna ex parte enutrierunt et e quibus ipsa ad vitam sustentandam veluti commeatum trahere videtur. Si de me loqui liceat, ex quo ad Theologiae studium animum applicare incepi, ea mihi enata est persuasio de arcta literarum orientalium cum omni re Christiana neces- 1* situdine, quam experientia rerum tam in antistitis sacrorum munere gerendo, quam in Theologiae professione ita confirmavit, ut eandem omnibus omnino nostrae aetatis theologis penitus inculcatam optemus. Nunc vero maxime haec cogitatio mihi animum quasi obsidet, ubi post plures annos Theologiae in Seminario Evangelico-Lutheranorum docendae impensos, honorifica vocatione in illustrem hanc Academiam translatus Literarum Orientalium professionem solemni oratione auspicari aggredior. Neque enim aliud video argumentum et a persona mea minus alienum et huic loco temporique aptius, quam> si ita obeufldi muneris, quid mihi continere, et qui cursus in eo tenendus videatur, rationem reddam, ut ad vos de Literarum Orientalium cum Theologia Christiana necessitudine orationem faciam. In hoe argumento exponendo vestra me benignitate, cujus maxime indigeo, adjuvetis, mihique .v^strae fortasse exspectationi parum satisfacturo ignoscatis. Turn enim temporis angustiae ut materiam gravem latique ambitus tantum delibarem coegerunt: tum quam multa et eruditioni et facundiae meae desint, ideo malo ipse confiteri, quam ab aliis conviuci, quo facilius a vobis vernam simplicitatis meae me impetraturum esse confido. Literas cum dico Orientales, antiquum me nostratium morem sequi intelligetis, easque me veile, quae nunc a multis, nomine ab auctore qui habetur illarum gentijmi petito, nee tarnen aptissimo, Semiticae vocantur. Licet recentiori aetate permultae Asiae linguae magis minusve innotescere et coli coeperunt, qiias omnes nos hanc adversam mundi plagam habitantes orientales nuiicupare possumus, in magno tarnen illarum numero jam diu principem sibi locum vindicarunt et prae caeteris, sive honoris causa sive strictiori sensu, orientales dici consueverunt, quae olim Israelitis cognatisque gentibus in usu fuerunt. Postquam a multis inde saeculis istae literae fere solae colebantur, caeterae vero Asiae linguae magis minusve eruditis Europae viris incognitae et neglectae jacuerant, recentiori imprimis aetate totus fere oriens apertus est. Incredibili ardore et uberrimo fructu veterum Indorum ditissimae et pulcherrimae literae et quae cum illis cognatae aut commixtae et ex illis derrV4"ÖWB fuerunt linguae, excultae sunt; quae saeculorum tenebrae tamdiu occultaverant Aegypti aenigmata, ex parte saltem solvi coeperunt; veteja Assyriae, Mediae, Persiae monumehta, alta olim humo defossa, in lucem protrahuntur et ex sepulcro quasi reviviscunt; remotiores Asiae mediae et septentrionalis sermones pervestigantur; antiquïssimae et numerosissimae gentis, Sinensium, literae explicantur; quarum olim proavi nostri studia inchoarunt tantum, dirersae insülarum ulterioris Indiae linguae felicissimo eventu multorum exercent diligentiam. Nee tantum linguae et literae, sed harum omnium gentium antiqua et recentiora fata, religiones, mores, instituta, artes indagantur. Credi vix potest, quantum hoe jam utilitatis habuerit ad veram humanitatem promovendam, ad universae eruditionis copiam augendam, ad ingenium hominum moresque formandos, ad historiam indo- lemque generis humani melius cognoscendam, ad divinam rerum humanarum temperatiouem perspiciendam: quanto majores eadem studia in posterum fructus ferent. Omnibus profecto et singulis literis orientalibus suus est bonos, sua laus, suum pretium. Qui ex diversa sermonis humani natura et indole diversam gentium cogitandi, sentiendi, vivendi, et hinc quoque loquendi rationem intelligere; qui literarum elegantiorum, a nostris toto caelo distantium, cognitione et comparatione veri pulcrique sensum acuere; qui philosophandi per longam saeculorum seriem apud remotissimas et praestantissimas gentes studia et in vero inquirendo ingenii humani quasi fata; qui intimam, quam vixerunt, gentium vitam, religionis morumque origines et vicissitudines, famüiae, societatis, reipublicae, aut externarum rerum conditionem, regnorum et populorum mutationes cognoscere; qui denique scire cupiant, quae in qualibet disciplina vel arte, in naturae pervestigatione, in mathematica, astronomia, medicina jam olim acutissimi homines observarint, repererint, perfecerint: his omnibus oriens et latissimum campum et amplissimam semper studii materiam praebet. Omnium in universum literarum orientalium arctissimum esse vinculum cum Ecclesia Christiana, jam hinc constat, quod utilis propagandi Evangelii ratio magna ex parte a probabili sermonis cujusque gentis cognitione usuque pendeat. Sed alius peculiaris et quasi continuus nexus inter literas orientales strictiori sensu, vel Semiticas, imprimis sermonem Hebraeum et rem Christianam intercedit. Nolitis propterea putare, A. H. me hanc solam ob causam literarum orientalium studium vobis veile commendare. Quae virtutis, eadem est bonarum disciplinarum ratio: propter se ipsae et amari et excoli debent. Neque igitur literarum orientalium studia tantummodo ad theologorum scholas releganda puto. Unusquisque bene institutus liberaliterque nutritus in bis inveniat, quod ad suae artis usum, sive literis, sive bistoriae, sive juri, sive naturae rerum operam det, laudabiliter conferat. Sed hoe judico, hoe censeo: theologum sine harum literarum studio in sua disciplina nullo modo posse proficere; inter illas enim et doctam religionis cognitionem, id est theologiam, necessitudinem quandam interiorem et quasi consanguinitatem intercedere, quam quippe a divino numine in lucem quasi editam, tota Scriptura Sacra superstructam, per ipsam rerum gestarum seriem a primordiis rei Christianae ad hunc diem traditam, nostro quoque tempore sancte colendam arbitramur. I. Vincuhim, quo Orientales, praesertim Hebraicae Aramaeaeque literae cum theologia Christiana continentur, ab ipso Deo nexum arbitramur, quia religio Christiana in hac orientis parte nata, cum gentis Israeliticae originibus, fatis, institutis, Hbris, sermone arctissime cohaeret. Non profecto temere nee fortuito, sed divino numine factum esse credimus, quod novae religionis conditor e gente Judaica, sub lege Mosaica, a parentibus Israelitis ortus et enutritus, in Palaestina doctoris munere functus sit ibique in salute generi humano paranda operam posuerit, quod pri- mos nactus sit auditores Judaeos, quod ex Judaeis primi procHerint Evangelii nuncii, novae doctrinate magistri, verae theologiae, revelationis nimirum divinae auctores. Quod antiqua hominum saecula diu speraverant, id eventu ratum comprobatumque est, salutem fore gentibus ex Judaeis, et licet mox institutio divina ad Graecos Eomanosque propagata, ipso horum sermone reliquis Europae gentibus, nostris inter has proavis, sese insinuaverit: in gente tarnen Israelitica sua habuit incunabula, inque temporum vicissitudine originis suae semper gessit conservavitque indicia. Inter Judaeos primos nactus est Servator sectatores; Hierosolymis, quae urbs tam diu sedes populi Israelitici et caput fuerat, condita fait prima ista Ecclesia, ad exemplar scholarum Israelitarum maxime confortnata, omnium deinceps coetuum in orbe terrarum mater; inde prodierunt primi novae doctrinae praecones, qui aeque ac primi rerum Christianarum scriptores, Judaei nati fuerunt; primi Christiani in Yeteri Testamento suae religionis tanquam fundamenta collocaverunt; qui viam praeiverunt in doctiori et profundiori religionis Christianae expositione, Matthaeus, Johannes, Paulus, non tantum literarum Israelitarum cognitione imbuti, sed quadam quoque eruditibne Judaica tincti fuerunt. Quae sic ab ipsis primordiis apparet rerum Christianarum cum literis orientalibus conjunctio, ea non nova, levis aut externa fuit, sed nati va, firma et penitus insita. Si quis singularis ejus populi, veterüm dico Israelitarum, historiam secum ipse considerat-ët contemplatur, fieri non potest, quin stupeat ad rem prorsus insolitam ceterisque omnibus disparem. Omnia enim et singula, fata externa et conditionem populi internam, regiminis formam mentisque religionem ita conjuncta et inter se cobaerentia intuetur, ut divino consilio alia ex aliis apta, cunctaque in certum praestitutumque eventum contendere intelligat. A cunabulis baec gens a reliquis omnibus distincta fuit, et in maximis quoque fortunae vicissitudinibus, in servitute Aegyptiaca, in bellis cum Cananaeis, in vicinarum gentium contubernio, in exsilio Babylonico, sub Syrorum tandem et Romanorum dominatione suam semper indolem servavit. Profecto in parva hac gente, ex diversis tribubus conflata, diu firmiori regimine politico carente, mox duas in partes scissa, saepius a potentiotibus vicinis devicta, aliquid esse debuit prorsus singulare, quod Dei numine per longum saeculorum cursum, donec positam attingeret metam, ejus unitatem servare potuerit. Fuit hoe religio: omnis antiquitatis, historiae, literarum, totiusque vitae Israelitarum fons, in Dei revelatione per legem rerumque divinarum cultum fundata, per prophetas explicata et sensim sensimque ad majorem sinceritatem expurgata. Religio est, quae huic genti originem dedit, quae formam illam condidit reipublicae theocraticae; religione ipsa crevit et ad summum potentiae et gloriae fastigium per Davidem adscendit; in maximis calamitatibus, miseriis, doloribus religio iis fuit solatio, auxilio, remedio. Si quaeris, unde literae apud eos natae, quid impulerit illos, qui remotissimae antiquitatis tra- ditiones collegerunt, qui praeteriti aut sui temporis res gestas enarrarunt, quid poetas excitaverit, quove igne accensi sublimia sua carmina fuderint, quid sibi leges velint, quid earum principium et quó tendant, quid moverit in gravissimo suo munere prophetas, docentes, exprobrantes, consolantes, exhortantes reges aeque ac populum: una religio est. Sic quoque religio non tantum librorum, quos tuut antiquitas Hebraica, conscribendorum causa et opportunitas fuit, argumentique, quod singulis illis continetur, materiem praebuit, sed etiam in ipsius sermonis Hebraeorum conformationem, in diversorum scribendi generum inventionem vim suam exseruit: imo, unus Moyses, legislator, historicus, poeta, propheta, omnibus Hebraeorum literis viam para vit. Si ipsa linguae vocabula, etymologiae modum respicimus, valde ea simplex, severa est; diversae rerum notiones non tam externa ratione, per plura vocabula artificiose conflata, sed interna elementorum duplicatione aut soni mutatione exprimuntur. Non in nominibus, aut distinctarum rerum designationibus, sed in verbis actionem aut conditionem exprimentibus suas lingua radices formavit. Licet ab una parte forte pauper dicenda, tarnen ex'insita quadam robustis his radicibus generationis vi dives, ditissima autem, si ad sensus religiosos exprimendos quantum valeat consideremus. In antiqua et nativa linguae Hebraeae et Arabicae, vel in universum Semiticarum simplicitate, non tantum vocabulorum immutationis diversitatisque ratio melius plerumque quam in aliis linguarum famihis cernitur, sed imprimis quantopere notiones reli- giosae ac ethicae, animo obortae, appellationum imaginibus sonorumque imitatione enuntientur. Quae per Evangelii propagationem per orbem diflusa sunt, quaeque apud nos in religionis institutione, in scholis theologorum, maxime in dogmatica et ethica teruntur vocabula, originem agnoscunt Hebraicam: in ipsa hac lingua diversarum notionum stirps atque radix sita est, quam qui non eruerit, frustra quibus per insequentia tempora jactatae sint vicissitudinibus, intelligere sategerit. Tum hoe minime negligendum est, quod ecclesia Christiana formam sermonemque gentium ad quas pervenit induens, Syriacae linguae ope in Asiam mediam, Aethiopicae in Africam sese introduxerit; quod ipse Islamismus, dum Arabicas literas, partim ex communi Semiticarum linguarum fonte deductas, partim ex longa religionis Judaicae Christianaeque familiaritate ipsis utriusque religionis notionibus imbutas, cum rerum ipsarum argumento et denominatione in remotissimas gentes spargit, ipsam religionem Christianam, non dicam invexerit, sed ei quodammodo viam straverit. Enuntiationis forma simplex et inornata, a poetis et prophetis exculta, non tam artificiosam orationis structuram contextumque impeditum, quam parallelismum illum sedatum, et tranquilla quadam cogitatione diversas cujusque notionis formas recolentem usurpavit, minus etiam floribus variegatis, quam imaginibus sublimibus gravibusque conspicua. Deinde vero antiquissima ista monumenta in argumento versantur cum theologia arcte conjuncto. Historia enim iis continetur populi Israelitici, qui unus veri Dei notionem cultumque servavit, cui saam legem, suasque promissiones sapientia divina donavit, in cujus ortu, fatis, mutationibus ipsias coelestis regni in terris adumbratio, novique in genere humano rerum ordinis praeparatio cerni licet. Institutio, sive legis praeceptis, sive poetarum sacrorum cantibus, sive sapientum sententiis, sive denique prophetarum vaticiniis tradita, Deum revelat perfectissimum, sanctissimum, mirabili modo sui religionem instillantem, excitantem, moderantem, excolentem, ad clarioris aliquando lucis divinae revelationem bomines praeparantem. Elucet boe imprimis prophetarum aetate, qui pro mutata rerum conditione mutatam quoque profitentur doctrinam, aditumque parant venturo sospitatori. Neque haec tantum, sed tota antiquitas Hebraea, instituta, morés, quidquid ad vitae cultum, ad rem publicam aat domesticam pertinet, haud una ratione cum rebus Christianis cohaeret, pauloque tantum mutata interdum forma aut appellatione in societatem Christianam translatum est. Quae omnia qui cognoscere, perspicere, intelligere cupiat, ipsum fontein adire debet, literasque discere, quibus continentur. Principem autem et antiquitate et rerum gravitate locum obtinent literae Hebraicae, quae a florente inde Israelitarum republica per multa saecula fere sibi constantes, non nisi lcvissimam passae mutationem aevum tulerunt. Cum iis aliae cognatae conjungendae sunt, sive quarum rariora tantum supersunt monumenta, Phoenicum, sive Samaritanae ad mutatam linguae Hebraeae formam propius accedentes, sive imprimis Aramaeorum, quorum et sermo antiquissimus et in libris sacris obvius et transitum veluti parans antiquioris aevi ad recentiorem literarum Syriacarum et Judaicarum aetatem, sive antiquissimae, dudum emortuae Aethiopicae, sive denique uberrimae et latissime sparsae Arabicae. Pro harum omnium cum religione conjunctione magis minusve arctior est cum theologia necessitudo, neque ea tantum in ipsis primordiis a Deo constituta, sed libris quoque sacris, omnis theologiae vere christianae fonte et principiö , innixa. II. Si Codicem Sacrum spectamus, ad priorem ejus partem seu Vetus Testamentum recte inteHigendum unusquisque perspiciet ante omnia theologis earum linguarum, Hebraeae scilicet et Aramaeae orientalis, quibus singuli libri conscripti sunt, cognitionem necessariam esse. Nisi illarum Uterarum studium veris grammatices et critices principüs nitatur, omnibusque ad historiam et antiquitatem gentis Hebraicae cognoscendam subsidiis adjuvetur, non habebitctheologia, cui firmiter superstruatur fundamentum, rectam nimirum scriptorum gravissimorum interpretationem. Sermonis autem Hebraei, quippe antiquissimi, jam pridem emortui, cujus pauca tantum supersunt monumenta, coguitio perdifficilis est et in eo perscrjotando diversas istas rationes conjungi oportet, quibus ingenium humanum ad paene ignorata cognoscenda aut minus certa stabilienda uti solet. Ex ipsis fontibus propria linguae natura, vocum formandarum mutationumque, quas subeunt, leges, ratio, qua cogitata finguntur et enunciantur, singulaque effata in orationem coaluerunt, indaganda est. Quid verba valeant tam ex diverso illorum usu, ex vocibus cognatis, ex derivationis legibus, quam ex traditione Judaeorum et imprimis ex comparatione cum dialectis cognatis hauriri debet. Per illam cognatarum linguarum, Aramaeae, Arabicae, Aethiopicae, Syriacae comparationem eruditio Hebraica ex torpore isto, quo eam tyrannis traditionis Judaicae, saepe incertae, saepe insulsae, obduxerat ligaveratque, ad novam quasi vitam resuscitata, interiorem praestantiam praeclarasque sui dotes revelavit. Libros Veteris Testamenti qui recte intelligere vult, omnino linguae Hebraeae elementa usumque callere debet: qui autem ultra vulgarem ab aliis propositam interpretationem sapere non vult, hic forte se subsistere posse existimat sibique abstinendum a linguarum cognatarum studio: sed quomodo in diversissimis saepe eruditorum opinionibus verum invenire, rectumque eligere poterit, nisi potentissimo illo auxilio, linguarum cognatarum comparatione, ipse uti possit. Non ea hic est monumentorum antiquitatis copia, quibus gaudet Graecia, Latium aut India antiqua, sed quo pauciora sunt ad sacras illas literas intelligendas adminicula, eo religiosius singula perscrutanda erunt. Cum grammatica autem scriptorum interpretatione arcte conjuncta est ars critica, qua, licet diversis aliquatenus legibus, quam in Graecis Romanisve scriptis regatur, tarnen Hebraeorum quoqne literae nullo modo carere possunt. Praeter ea quae ex legibus grammatices, ex contextu et parallelismi usu, ex locis similibus, ex palaeograpbiae studio, ex manuscriptorum collatione, olim jam a Judaeis instituta et a recentioribus renovata, peti possunt, gravissimum auxilium bic praebent translationes veteres, maxime quidem pretiosissima ista Graeca Alexandrina, sed orientales quoque, sive ad exemplar ipsum Hebraeum, sive ex hujus in aliam linguam versione confectae, pro diversis libris diversae, antiquiores et recentiores, majoris aut minoris ponderis, Samaritanae, Chaldaicae, Syriacae, Aethiopicae, Arabicae, caeterae. Licet multi viri doctissimi in his omnibus colligendis, comparandis, dijwHcandis jamdudum desudarint, multaque perfecerint, longe plura tarnen hic facienda supersunt, quorum et ambitus et difficultas et gravitas muitos deterrere videtur, ita ut quoque critica textus Veteris Testamenti conditio Novo Testamento longe inferior inveniatur. Praeter linguae studium artisque criticae usum ad veteres libros interpretandos haud minus requiritur totius antiquitatis gentis, de qua agitur, ejus historiae, regionis quam incoluere, conditionis rehgiosae, civilis, morum, institutorum cognitio probabilis, sine qua neque cogitandi scribendique ratio, neque quae in libris exponuntur et memorantur, intelhgi possunt. In maxima illa diversarum rerum congerie, quae si ad certum ordinem doctrinaeque legem redigatur, Antiquitatum Hebraicarum aut Archaeologiae Sacrae nomine solet insigniri, iterum sunt literae orientales, tam gentium cognatarum, Aramaeorum, Arabum, Phoenicum, quam finitimarum, Aegyptio- rum, Assyriornm, quae plurimum opis afferre possunt. Etenim si jam olim antiquitati Hebraeae illustrandae literarum Aramaearum, Arabicarum, Syriacarum studium praesidio fuit, ea quae recentiori tempore nata est monumentorum Aegyptiorum interpreïStio, aut quae quotidie eruuntur ac in dies numero crescunt Phoenicum et Poenorum reliquiae, aut stupenda ista veteris Assyriae rudera, novam huic scientiae materiam praebent, crebriorumque etiam et graviorum incrementorum spem faciunt. Non spernenda quidem sunt, quae ad populi Israeliticj„historiam confirmandam, chronologiam stabiliendam, mores illustrandos ex diversis illis fontibus antiquissimis nuper apertis jam hauserunt: sed palatia, statuae, figurae, supellex paene muta sunt, nisi quid sibi velint aut quid portendant, accurata certaque inscriptionum lectione atque interpretatione in lucem promatur. Ne quis dicat, librorum V. T. studium post tot saeculorum labores nifeil posteris reliqui fecisse: contra censemus, longe plura quam^uae facta sunt, facienda superesse et speramus fore, ut augeantur in dies illustrationis et interpretationis adminicula, de quibus nunc vix somniant theologi. Sed literas orientales cum V. Testamenti interpretatione arcte conjunctas esse, multi facile largientuift, necessitatem autem usumque V. T. in theologia Christiana forte parvi facient. Qui inter principes nujus saeculi theologos primum occupat locum, magnus Schleiermacherus, eorum qui Vetus cum Novo Testamento imprudenter confunderent errore absterritus, in contrarium incidisse et iniquius de V.T. scriptis judicasse, et si praecipuum aliquando in ecclesia Christiana locum auctoritatemque capessiverunt, id fortuitis potius causis quam ipsi rei indoli tribuisse videtur. Alii, summi doctoris exemplum secuti, ulteriusque progressi magis aperte aut occulte libros sacros V. T. vilipendere coeperunt, vinculumque omne inter religionem Christianam et religionem resque Israelitarum ita relaxaverunt, ut eo demum prorsus sublato rei Christianae bene consultum fore arbitrari videantur. Magnum hunc et periculosum censemus errorem, qui si aliquando in ecclesia Christiana regnare inceperit, obsistendum erit ipsi divini numinis instituto, quo per certam rerum seriem, a primordiis ipsis generis humani ad haec quae vivimus tempora, sui patefactionem perduxit; turbatus erit ipse iste continuus rerum humanarum progressus et jugis ordo, a quibus, historia teste, omnis generis humani in moribus, institutis, artibus, religione, cultu progressus, ipsa, ut verbo dicam, societatis humanae vita pependit: quin evulso fundamento res ipsa Christiana, quod Deus avertat, corruet. Si ipsius Christi adventum, revelationem ab eo promulgatam, opus per illum peractum, salutem ab eo partam, ecclesiam ab eo conditam, totumque rerum ordinem ab eo inchoatum respicimus, omnino nova habenda est religio Christiana: sed quae Deus suo tempore largiri voluit summa beneficia, haec ita conjunxit cum praeteritis, ita per longam saeculorum seriem praeparavit copulavitque cum gentis Israeliticae fatis, lingua, literis, religione, ut eandem quoque veterem dicere possimus. Intuemini, quaeso, primos Christi sectatores, Apostolicam istam 2* Ecclesiam, omnium sequentium matrem et exemplar: nonne ipsa, audito laeto salutis per Christum nuntio, omnem veterem Israelitarum Scripturam divinitus inspiratam tenebat, legebat, servabat. Praecipuus verp ille Evangelii apud gentes praeco, qui fortiter recentem societatem a servitute Judaica vindisavit, qui optime novi rerum ordinis naturam et disejfimen inter irxXxixv xx) xaivyv hx^xyjv, inter legem et Christum perspexit, nonne ipse Paulus istis libris semper utitur, eos commendat et sequitur? Religionis et theologiae Christianae igitur maxime interest istos V. T. übrós recte intelligere et interpretari, quod sine literarum orientalium cognitione omnino fieri non potest. Nee tarnen earundem literarum usus ad Novi Testamenti explicationem parvi faciendus est Ut mittamus, quod non sine veri specie affirmatur, ipsum Servatorem lingua tune temporis vulgari, Aramaea usum, primosque ejus sectatores ea locutos fuisse, nonnulla forte scripsisse: hoe certum est, omnes Jesu discipuilos, omnes fere N. T. auctores Judaeos fuisse, quorum scripta licet Graeco sermone ad nos perlata sint, satis tarnen superque Hebraeum solum geniumque redolent. Quid enim singulare illud Novi Testamenti idioma? Spiritus saepissime novus, magna vi hactenus inaudita proloquens, facies vero vel forma vulgaris iste Graecus nee purissimus sermo, mens denique vel animus totus adhuc Hebraeus. His ex tribus coaluit: haec tria nisi quis bene distinguat et intelligat, in Novi Testamenti interpretatione nullo uiodo proficere potest. Ad rem vero criticam gerendam haud multo minorem in Novo Testamento, quam in Veteri opem praebent literae orientales, quum translationes veteres, prae caeteris antiquissima illa, Peschito dicta, ipsa aliarum quarundam veluti mater, nee non caeterae Syriacae, Aegyptiacae, Aethiopica, Armenica, aliae gravissimis de vero librorum N. Testamenti textu testibus adnumerari debent. Nee segnius valent literae orientales ad illustrandum res, locos, mores, quorum in N. T. mentio fit. Quae primis aerae Christianae saeculis colligi coeperunt scripta Talmudica aliaque, recentiori partim lingua edita, sed saepe ex antiquiore traditione depromta; eorum qui inter Arabes aut Syros terrae sanctae historiam et geographiam exposuerunt enarrationes; quae in diversis linguis, praesertim Aethiopica, servata sunt scripta apocrypha, haec omnia multaque ejusdem generis alia, uberrimam saepe materiam praebent ad Novum Testamentum illustrandum. Quae dixi, fusius exponi iisdemque multa addi potuissent, sed sufficit, ni fallimur, brevis haec adumbratio ad literarum orientalium cum theologia necessitudinem, quippe in tota Scriptura Sacra innixam, probandam. Religio et theologia Christiana in Oriente nata, ibi quoque primas radices egit, et licet mox arbor factus ramos suos per maximam orbis terrarum partem extenderit, ad veram tarnen ejus originem, indolem et naturam perspiciendam, semper recurrendum erit ad illud solum, in quo semen divinum forma sua terrestri primum prodiit, ad Orientis literas et antiquitatem. 2* — 20 — III. Ut istam necessitudinem in libris sacris innixam, sic eandem bistoria confirmatam deprehendimus. Neque enim bujus spernendum est praeceptum, qno rebgionem et theologiam Christianam nusquam prorsus ab Oriente divulsam, literasque orientales diyinitus in Ecclesia servatas vel ei restitutas fuisse moneat. Quod enim a summo Apostolo Paulo Judaicae eruditionis cum Graeca conjunctae veteri ecclesiae propositum cernimus exemplum, id ubique fere neglectum fuit, ita ut nisi providisset sapientia divina easque alibi ad tempus opportunum reservandas reponendasque curasset, periculum fuisset, ne literarum Hebraicarum notitia prorsus evanesceret. Dirupta mox Judaeorum et Christianorum societate, hi magis ab illis literis in dies abalienantur; Judaei quo infensiores novatoribus, eo patrii moris fiunt tenaci«êes. Inter hos enim, brevi post conditam Ecclesiam Christianam patria sua pulsos, mirabili prorsus modo, linguae rerumque suarum cognitio etiam per exsilium continua fere traditionis serie propagatur, summaque cura in scholis Palaestinensibus et Babylonicis servajiur, excolitur, literis mandatur; oriuntur isti ad intelligendos libros sacros eosque incorruptos servandos gravissimi labores, paraphrases Chaldaicae, Targumim dictae, scripta Talmudica, Masora, ex librorum sacrorum manuscriptorum collatione nata, aliaque, in quibus cum traditionibus patrum prisci sermonis reliquiae conduntur. Quum vero in Oriente Judaeorum scholae^ Christianorum aeque ac Muhammedanorum invidia odiisque oppressae, fere delerentur, novae in Hispania conduntur, ubi Judaei, per quatuor fere saecula, meliorem patriae linguae explicandae rationem a doctis Arabibus edocti, ea scripta ediderunt, quae mox linguae sanctae studium inter Christianos non tam excitarunt quam creaverunt. Sic ista cognitio traditione, studio et laboribus Judaeorum, licet non semper certis, accuratis, bonis, in universum tarnen laudandis, ab interitu retracta et ad illud aevum traducta fuit, quo ipsa Ecclesia totaque theologia instauranda erat. Eo majoris hoe beneficium aestimandum, quo Ecclesia Christiana satis mature cum ipsis Judaeis eorum quoque literas minoris facere, contemnere, odioque habere didicerat. Inter Graecos et Romanos sparsa doctrina Christiana, originis solique natalis immemor, tota fere sese inancipavit ingenio Graecorum et Romanorum; ab illis philosophari, ab his formam vitae publicam et civilem, ab utrisque literas humaniores, disciplinas, artesque didicit. E magna illa doctorum in ipsa Ecclesia virorum serie rarissimi sunt, qui fcëücfis imperfectis et corruptis translationibus Graecis Latinisque, ad fontem Hebraeum sese convertant. Ne de Origene, Epiphanio, Theodoreto dicamus, solus fere est Hieronymus, qui antiquioris aevi ingenia doctrina longe superans, sequentium saeculorum non tam magister, quam oraculum exstitit. Quum literae Hebraicae in Ecclesia Graeca et Romana non sine gravi religionis detrimento neglectae jacerent, Orientis istae Ecclesiae, quarum vetus cum sermone Hebraeo famüiaritas, Syrorum, Arabum et Aethiopum, dum cognatas excolunt linguas orientales, hujus quoque linguae memoriam continuant. Syri imprimis in scholis Antiochena, Edessena, Nisibensi, Gandisaporena, tum reliqtfas artes scientiasque, conyersis quoque in suam linguam Graecorum -seriptis, sedulo excoluerunt, tum Theologiae tam praeclaram operam navaverunt, ut praecipuae hujus partis, quae interpretatione Scripturae Sacrae historico-critica continetur, posteris omnibus auctores fuisse censendi sint. Per Syros multarum disciplinarum et scientiarum cognitio, imprimis sub Chalifis e gente Abbasidarum, ad Arabes transmissa est; Syri, tam Nestoriani quam Monophysitae, Evangelii notitiam ad gentes quoque remotiores Asiae, in Persidem, Arabiam, Indiam, nisi forte in ipsam Sinensium terram propagarunt, quin et ipsae quas cum Ecclesia Graeca habuerunt lites, genio eorum acuendo haud minus, quam eruditioni theologicae per reliquas Occidentis partes spargendae profuerunt. Ut hoe unum afferam, ludus Nisibensis exemplum scholae theologicae praebuit caeteris Ecclesiis imitandum, sed a plerisque, eheu, spretum. Ex quo vero in Aethiopiam invecta fuit religio Christiana, propter angustius cum regjonibus finitimis commeroium, robustam tarnen aetatem vitaeque ipsum florem non adsequuta est. In Arabia autem religionis Judaicae et Christianae propagatio viam paravit novae isti religioni, quae brevi magnam orbis terrarum partem occupavit, maximamque vim habuit in generis humani fata. Qui enim novus ex Arabiae desertis prodiit Islamismus, cum, magna Ecclesiae parte subjugata aut penitus deleta, in ipsam rem Christianam violentissimo impetu ferretur, Christianos animum ad diu neglectas Orieutis res intendere vi coegit. Quae ab initio saltem ista religio cum doctrina Christiana communia habuit, acerrimum quod mox exstitit inter Muhammedis sectatores et Christianos odium, rixae, bella continua, haec omnia non tam studii literarum orientalium amorem excitarunt, quam neeesskatem imposuerunt, cujusque dudum non meminerat Ecclesia Christiana, solum suum natale per expeditiones cruciatas saltem denuo adspicere, cognoscere, sibi vindicare tentavit. Quamvis autem expeditiones istae non multum contulerint ad cognitionem literarum orientalium augendam, aut ad theologiam excolendam, commercium tarnen aliquod inter Orientem et Ecclesiam Christianam, nunquam deinceps prorsus abruptum, stabiliverunt et per ipsum hoe commercium saniorem etiam de pretio linguis orientalibus statuendo opinionem méntibus inculcaverunt. Si quis quaerat, unde factum sit, quod tam foeda caligo per aliquot saecula Ecclesiam Christianam obtexerit, in causis etiam gliscentis barbariei literarum orientalium neglectum ponimus. Ubi enim doctum Scripfcurae Sacrae studium omittitur, omnis theologia vacillare ipsaque Ecclesia brevi degenerare debet. Pauci qui literis Hebraeis et Arabicis operam dabant, id tantum ut Judaeos et Muhammedanos ad Christi religionem converterent agebant; pauciores, ut Nicolaus de Lyra, harum literarum cognitionem ad Sacrae Scripturae interpretationem adhibebant. Renata vero per Reformationem Ecclesia renatae quoque, vel potius exortae;sunt inter Christianos literae orientales, ipsaeque vice sua hane sacrorum restaurationem foventes, adjuvantes, confirmantes, luce clarius monstrarunt, quam vim in theologiam universamque ecclesiam exerceant. Singulari profecto Dei providentia factum est, ut eodem fere tempore, quo Ecclesia instauraretur ex puro Scripturae Sacrae fonte, totus per tot saecul» clausus Oriens, tam sacer, quam profanus, ille per literarum institntionem, hic per novas trans maria inventas vias, ipsis Chsri&tianis aperiretur. TJt Erasmus de N. T. libris bene meruit, sic diu obseratum Christianis Veterem Codicem Joh. Reuchlinus aliique, editis de Grammatica Hebraica scriptis, recluserunt, optimumque reno» vandae Ecclesiae praesidium tulerunt. Ab eo inde tempore pauci in Ecclesia Eomana, ut Santes Pagninus, multo plures inter Evangelicos iöcredibili ardore has literas col ere coeperunt et immensus fuit, qui inde in totam theologiam, primo in Scripturae Sacrae interpretationem, deinde in theologiam systematicam et historiam ecclesiasticam, quin etiam in theologiam practicam inque ipsam vitam Christianam fructus redundavit. Unum hoe, sed gravissimum exemplüm capiamus: Evangelici ad veterem, genüinum, nullo librorum Apocryphorum contubernio inquinatum canonem V. T. redierunt, novoque rerum ordine in ipso, cui superstructa fuerat ecclesia Apostolica, fundamento constituto, libros divinos in vernaculam linguam conversos omnium denique manibus, oribus, mentibus insinuarunt. Ex literarum quoque orientalium studio melior sensim sensimque processit theologia viamque invenit, qua tandem ad veram, grammaticam, historicam interpretationem, justumque artis criticae usum pervenire posset. Primo quidem in his literis colendis doctores Cfaristiani traditioneih in Judaeorum scholis servatam et disquisitiones a praestantissimis doctoribus Judaeis, Elia Levita, Kimchiis', Raschio, aliis institutas secuti sunt: mox vero successio quaedam scholarum, de ipsa hujus doctrinae methodo inter se dissentientium, enata est; êmersit identidem aliarum literarum, Chaldaicarum, SyriaCarum, Arabicarum, Aethiopicarum docta investigatio; exstiterunt viri ingenio, eruditione, industria praestantissimi, Buxtorfii, Glassius, Ludóvicus de Dieu, Castellus, Bo* chartus, alii, qui lento quidem, sed certo gradu ad maturitatem hanc disciplinam perduxerunt. Maximum in haec studia fuit meritnm proavorum nostrorum, nobilissimae imprimis istius scholae Schultensianae, quae magno Alberto magistro, literarum maxime Arabicarum eruditionem, praestantissimosque librorum Manuscriptorum Lugduni Batavorum asservatos thesauros ad illustrandam linguam Hebraeam adhibuit. Quae omnia quanto theologiae ltfcro fuerint, vix ex aequo aestimare possumus, digne celebrare non possumus. Suam sane pertexuit indefesso labore telam Albertus Schultensius, quum ad literas Hebraeas rite intelligendas Arabum opem adhiberet: quod vero pensi reliquum erat, ut eodem modo eodemque consitio cognatarum linguarum, Aramaeae, Aethiopicae, Syri^acae excuterentur divitiae, id posteris suo commendavit exemplo. Neque post illum aut harum literarum tractatio promoveri aut optimos universae theologiae fructus ferre desiit. Quae etiam recentiori tempore saepius kwaluit diversa harum literarum tractandarum ratio, quippe qua aut propter se ipsae magis colerentur, aut cognatarum non solum linguarum, sed remotissimarum etiam recentiusque cognitarum, earumque monumentorum accurata inyestigatione comparationeque explicarenturj dici non potest, quantopere linguae antiquitatique Hebraicae intelligendae emoInmento fuerit. Cum iis studiis nata quoque est ars critica, tam quae versatur in textus ratione dijudicanda, quam in origine, auctore, aetate, authentia et integritate librorum pervestigandis. Sed nesoio, an minorem, ut in universam humanitatem, sic quoque in Ecclesiam et theologiam Christianam vim habuerit habituraque sit exterior quaedam, gemino fere partu cum sacrorum reformatione edita cum Oriente necessitudo. Novas dico per maria apertas vias: novum commercii commeatnsque vinculum: audaces Lusitanorum, Anglorum, Batavorum in dissitissimas regiones classium expeditiones: nova ibi eorum quasi regna condita, immensos inde reportatos thesauros, et quod maximum est: accuratiorem morum, institutorum, religionum, sermonis incognitorum fere hactenus populorum, inde ipsis in locis comparatam intelligentiam, optimam plurhnas regiones Christo vindicandi opportunitatem. Dicam quod sentio: quod plerumque bellatores, mercatores, dominatores spreverant, ut scilicet discerent istarum gentium linguas, id Evangelii nuncii ad Ecclesiam propagandam prorsus necessarium esse sen- serunt. Sic illi maxime viam aperuerunt et aperire pergunt, qua non tantum novae regiones, sed novus revera mundus, linguae ditissimae, antiquissimae, gravissimis et praestantissimis literarum monumentis conspicuae, alia et prorsus diversa ingenii humani veluti facies, quin ipsa aliquatenus stirpium Europaearum primordia revelantur. Quis non meminerit magnorum Hadriani Relandi, Davidis Millü, in hac ipsa doctrinarum sede ad hanc operam studiosorum aniraos excitantium? Quis praeclaros tacebit labores, quos, ut paucos tantum nominem, exantlarunt Careyius m India, Morrisonius, ipse eruditorum Jesuitarum in Sinensium imperio successor, Leydeckerus et Gerickius in insulis maris Indici. Quae omnia, etsi praecipue religionis promovendae causa agebantnr, simul tarnen recentiorum studia ad minus cognita aut prorsus ignorata converterunt, adjuvarunt, aluerunt. Pervestigatis olim Aegyptiorum et Phoenicum monumentis identidem nuperque accessit explorata, in vitamque quasi revocata Persarum, Assyriorum, Medorumque antiquitas, cum libris sacris V. T. arcte conjuncta, nee iis quae recens in lucem protracta sunt monumentis pretium suum constitisset, nisi veteris linguae Indicae et Persicae studia etiam viam aliquomodo parassent ad haec novissima interpretanda. Sic undecunque continuo succrescit, alitur, extenditur vetus illa literarum orientalium cum theologia rebusque Christianis necessitudo. Accedunt accelerata per terras itinera: accedunt quin ipsa saevissimi belli certamina, quae placidis eruditorum laboribus tranquil- lisque lucubrationibus suppetias occurrunt. Ex Oriente nata theologia ad Orientem fere redire cogitur; per multa saecula vinculum istud divinitus institutum neglexit Ecclesia Christiana, Orientis vix aliter memor, nisi propter miseros istos extorres, duro longoque jugo a Christianis oppressos Judaeos, sed ab Ecclesiae renovatione renovata quoque et ancta fuit neeessitudo cum literis orientalibus, tenentque nunc illae eum in rérum ordine locum, ut non tantum ab humanitatis studio, sed etiam a theologia non ullo amplius modo divelli possint. IV. Et sic tandem istam, de qua dicimus, literarum orientalium cum theologia necessitudinem nostro quoque tempore religiose colendam censemus. Quid enim? Unum illud est vinculum, quod junxit gemina origo, confirmavit divina auctoritas, adstrinxerunt communia tam refijgionis quam literarum fata. Ab eo nexus est humani generis in utramque partem progressus, nee si solvatur aut divellatur, minus inde detrimenti theologia, quam literae orientales' capient. Germanae quidem philosophiae usum nullo modo a theologorum scholis exsulare oportet, sed ne haec ad disputationes abstrusiores et ad commenta saepe cassa et inania dilabatur, optimum praesidium praebet literarum et historiae Orientis studium. Uberrimus enim hic fons, unde continuo nutriatur viresque adeo novas in singulis suae discipbnaé partibus adquirat theologia. Ex Oriente prodierunt religiones antiquissimae, consecratissimae, ad educandum genus huma- num prae omnibus efficaces, quarum si origines, argnmenta, fata diligenter, ut oportet, inter sese comparentur, egregia pnasul dubio ope Theologia Christiana adjuvabitur. Quam neeessarium sit etiamnuhc literarum orientalium studium ad librorum sacrorum Veteris, nee non Novi Foederis interpretationem, satis praedicare non possumus. Est enim prudens aliquis artis ciiücae usus, est grammaticae auctoritas, est bistoriae antiquitatisqüe gentium orientalium diligens notitia, sine qua praecipua ista theologicae disciplinae pars, vel potius. fundamentum, ars quae dicitur exegetica, neque consistere neque cogitari ullo modo potest. Magnum vero tam interpretationis, quam critices praesidium non tam ex collatione manuscriptorum Hebraicörum plerumque recentiorum, quam ex prudenti legum grammaticarum et palaeographiae Semiticae usu et ex comparatione veterum translationum peti potest, imprimis si bis emendandis et ad genuinam formam redigendis plus curae tribuatur. Quae revelationis sive regni divini in terris semina, primordia, incrementa, florem, vicissitudines, fata explicat, theologia historica, si telam suam ad prima stamina retexat, si veteris Ecclesiae Christianae e longinquo memoriam repetat, si quae recentiori tempore renovata fuit, Evangelii per plurimas gentes propagationem respiciat, ubivis auxilio et face literarum orientalium indigebit. Praeter multa quae jam in publicum usum depromta sunt ex immensa scriptorum Syriacorum, Copticorum et Arabicorum copia, plura forte adhuc occulta jacent in diversis orientalium scriptis inëditól^ quae lucem vel bistoriae ecclesiasticae, vel diversae inter Christianos Sacri Codicis interpretandi rationi, quin ipsis theologorum litibus aut haeresibus affundent, aut utilia ad reUgionem propagandam consilia dabunt. Quae vitae religiosae et ethicae leges, sive fidei placita et morum praecepta exponere, intelligere, inque unum corpus redigere sibi proponit theologia systematica, ad suae disciplinae principia constituenda, ad continuüm literarum sacrarum usum, ad placitorum historiam per temporis decursum persequendam, semper his literis uti rerumque intelligentiam ab iis repetere debebit. Quin vel in eam, quae quasi universae theologicae scientiae culmen haberi potest, theologiam practicam efficacitate sua non carebunt literae orientales. Ex Orientis literis et monumentis quaenam ibi fuerit vetus Ecclesiae forma, regimen, constitutio, cultus, ritus, cantus, instituta, leges, disciplina, mores, non sine fructu discat. Ut hoe unum afferam, in antiquis Syrörüm scrijtis supersunt veteris liturgiae monumenta , hymnos dico sacros, ritus ecclesiasticos, ad hanc theologiae practicae partem excolendam forte utihssima. Sic imperant, vel potius officia sua praestant mbivis theologiae literae orientales: nulla est hujus pars, quae earum praesidio sine damno indigebit. Sed dubitet forte quis, an non theologus iis omnibus carere alioque, si non meliori, attamen faciliori modo sibi prospicere possit; dicat forte, haec olim fuisse necessaria, nunc vero supervacanea, tot jam adesse adminicula, innumeros nimirum in libros sacros commentarios, multosque jam ipsa harum literarum ope collegisse et adbibuisse, quae theologis usui esse possunt: cur ergo istis insudandnm, cum longe commodius sit paratisuti? Sunt omnino, qui aliorum, quam suis oculis videre, qui ad rivulos accedere, quam ipsum fontem petere malunt: neque vero illi germani theologi dicendi, qui se ullo labore a perfectiore et accuratiore rerum divinarum cognitione absterreri patiantur. Profecto non sunt ea, quemadmodum nee tota theologia, ad salutem necessaria, non ab iis pendet fidei sinceritas et puritas, vitae integritas, caritatis fervor, spei firmitas, sed qui rebus divinis bene instructus, accurata et interiori veritatis coelestis ejusque histöriae cognitione imbutus theologus haberi vult, ea ne evitet aut fugiat, quid dicam, potius amet, quaerat, in deliciis habeat, quibus res divinas, quantum fieri potest, melius perspicere et ad munus sanctissimüm recte obeundum aptus reddi potest. Neque hrficem literas orientales omni cum theologia, ex qua maxime illarum studium natum est, commercio carere posse putamus. Quid enim theologis majorem harum literarum amorem injiciet, viresque addet ad ardua superanda, quam si de arcto earum cum rebus gravissimis sanctissimisque vinculo penitus ipsis constiterit. Non quidem cum iis facimus, qui in omnibus, quid utile sit, tantum quaerentes, nibil quoque discendum putant, nisi quod prosit. Quae discuntur, propter se ipsa discenda sunt: quamquam et rerum usus minime negligendus est. Laudandum est eorum studium, qui in literas orientales sive Semiticas, sive latiori sensu Asiaticas, eam ob causam incumbunt, ut cujusque earum indolem, leges, formas perspiciant, vel qui diversas cogitandi et loquendi rationes, diversarum gentium ingenii vires modumque religionis, vel novas historiae partes, antiquissima monumenta, literis aut simulacris. expressa, regnorum gentiumque mutationes, aut instituta, leges, mores, loco et temporis intervallo distinctos, intelligere cupiunt, vel qui literis elegantioribus unice dediti, carminum febularumve duleedine trahi se patiuntur, vel tandem qui hujus illiusve artis et disciplinae, astronomiae, geometriae, arithmeticae, medicinae, naturae indagationis primordia et incrementa in Oriente perscrutari, quaeque olimcQgnita fuerunt cum recentioribus inventis componere student. Fato quodam haec, quam vivimus, aetas ad haec studia agitanda compcllitur. Aliud aliis consilium, quo his literis erudiantur, animo obversatur: unus omnium horum laborum fructus est eritque: ad veram humanitatem progressus. Inde jam olim alii ad Scripturam Sacram interpretandam ejusque nodos solvendos adjumenta petiverunt: alii, de quibus gravius aliquid dicere nolumus, ex eodem armamentario tela promserunt y quibus ejus auctoritatem impugnarent. Utrique, dum sua satagunt, id saltem probaverunt, posterorumque animis id inculcavisse censendi sunt, nostrae diei diluculum in Oriente effulsisse, scintillisquc inde collectis, quae adhuc sive in origine, sive in fatis, sive in argumento nostrae religionis obscuriora sunt, posse collustrari. Prae caeteris vero ad linguas literasque orientales excolendas divino quasi nutu incitantur Europae istae gentes, quas cum divegsis Orientis partibus sive imperii auctoritas, sive foederum jus, sive mercaturae opportunitas conjunxit. Ecclesiae autem maxime interest, earum Orientis gentium literas cu-* rare, ad quas veritatis Christianae facem perferre conatur, vel quibuscum dudum contracta consuetudo constans bene merendi officium imponit, quale nobis Batavis vetus et arctissimum vinculum intercedit cum fortunatis illis Indiae Orientalis insulis, fortunatioribus etiam dicendis, si iis afiulsisset jam ubique salutis veraeque vitae dies. Si maturam abundantemque nostro tempore inter Mubammedanos et ethnicos regni coelestis messem, raras operas respicimus, profecto optandum est, ut in dies plures existant Evangelii praecones, fide et Spiritu Sancto pleni, quos, quo praeclarius suo munere fungantur, ante omnia eas linguas ediscere oportet, sine quibus cum indigenis nulla contrahi potest famibaritas. Adest ita et diversis modis stringitur lit§rarum orientalium cum re Christiana necessitudo: quam si contemnamus aut parvi faciamus, ipsam rem religionis multarumque gentium salutem negligemus. His tarnen omnibus* beet justo suo pondere pretioque aestimandis, boe semper anteponendum nobis videtur, a quo incepimus, sacrum illud et quasi nativum literarum orientalium cum theologia vinculum, quo, quoscunque faciat istarum literarum studium progressus, quoscunque ferat novos, majores, praestantiores in dies fructus, omnes in ipsius theologiae usum et commodum adhibeantur convertanturque. Haec, nisi prorsus fallor, fuit immortaUs scholae Schultensianae gloria vel potius meritum, a nullis successorum, quantumvis in eadem 3 hac disciplina praestantïbus, ei praereptum, quod universae suae eruditionis orientalis copiam in Codicis Sacri interpretationem et per eam in theologiae perfectionem impenderit. Hoe quoque omnibus, qui Theologi non dici, sed esse cupiunt, semper curae cordique sit, ut istas literas hanc ob causam diligant magnique faciant, hac cogitatione moti ediscant, hunc in usum eraditionem suam adhibeant. Praeclarum omnino est scientiae humanae proferre pomoeria, veteris aevi monumenta retegere, obscura hactenus gentium fata, mores, instituta, reUgiones, ipsum ingenium mentemque explicare; praeclarius vero omnes labores, omnes ingenii eruditionisque profectus Deo religionique dicare et in ejus honorem, inque verum generis humani emolumentum conferre. Non quidem hoe a singulis theologis exigitur, ut rerum in Oriente gestarum notitiam augeant, Orientis monumenta explieent, mores, instituta, disciplinas, artes gentium orientalium exponant: non omnes theologi ad Evangelium inter istas nationes annuntiandum, vel ad Sacram Scripturam in diversissimas Orientis linguas vertendam, vel ad propagationem religionis Christianae in ea orbis parte dirigendam et moderandam vocantoir: omnes vero, qui aliis veritatis divinae duces esse cupiunt; ita eas literas ediscere oportet, ut singulae disciplinae theologicae suum inde fructum repetant. Ut omnibus, qui Christi nomen ferunt, nihil ejus religione carius antiquiusque esse potest, sic summa quoque cum pietate observandum et posteris tradendum putamus illud literarum orientalium cum theologia foedus, quod tanti momenti et olim fuit et semper erit non tantum ut sarta tecta permaneat, sed ut propagetur etiam perficiaturque ecclesia Christiana. Leviter adumhrare institui literarum orientalium cum theologia necessitudinem, ut Vobis, Viri Illustrissimi, hujus Academiae Curatores! exponerem, qua mente, quo consilio, qua spe hoe, quod mihi demandastis, munus capessere' sustinuerim. Ex iis, quae dixi, intelligetis eodem nexu, me judice, praeteritos, quos in gravissimis antistitis partibus obeundis transegi annos, cum novo quod ingredior curriculo contineri. Nee si theologiae antecessor literarum spreverim praesidium, nunc in literarum professione sanctissimae illius disciplinae, quin disciplinarum quasi colophonis wbüvisear. Vestris commendato suffragiis, a Eege augustissimo munus hoe, haud minus plenum laboris, quam honore conspicuum, mihi impositum fuit et gratias profecto sinceras Vobis persolvere me'oportet propter eximiam, quam de me studiisque meis concepistis existimationem. Sin vero, quid illustris hujus Academiae gloria, quid status ecclesiae, quid res publica, quid studiorum orientalium nostro tempore fastigium flagitent, perpendo, profecto animum despondeo viresque prorsus me deficere sentio. Non unus mqrtalis, sed plures vocandi fuissent professores, qui hanc latissimam orientalium literarum provinciam recte tuerentur, quodque a pluribus vix perfici potest opus, id ab uno si exspectetur, paene iniquum est. Accedit autem ad haec, quae vehementer animum mihi deprimit tenuitatis meae cogitatio. Quomodo enim optimae, quam de me nutrivistis, spei satisfacere possim , nisi me erigat et firma auxilii divini, quod toties sum expertus, spes et de Vobis, Viri Amplissimi! certa persuasio, quod qui mihi tantum dedistis benevolentiae testimonium, me quoque ad munus meum gravissimum ïaudabiliter obeundum adjuvare et sustentare velitisExigua sunt, quae mihi largitus est Deus O. M., sed ea serio et strenue partibus meis explendis impendèrej omnesque vires intendere in optimae hujus juventutis salutem, et in inclytae hujus Academiae gloriam ita constitui, ut si minus eruditionis ambitu laborumve fructu, bona tarnen voluntate efrindefessa industria aliquomodo Vobis placere possim. Vos, qua estis Ihbmanitate curaque in hujus, cui praeestis, Academiae commodis promo vendis, ut et porro' mihi favere et quantum fieri potest, quae desiderantur in hujus Academiae bibliotheca studii literarum orientalium adminicula suppeditare veütis, enixe precor. Vobis concedat Deus et vitam longam, fortunamque laetam, itaque adjuvet operam Vestram, ut VestiiÉr sub auspiciis magis magisque floreat haec alma doctrinarum sedes. Vobis me commendatum volo, Viri Amplissimi! qui buic regioni et urbi praeestis, ut tranquillus ipse civis Vestri sub tutela regiminis vivam. Vos me civem habebitis, ut salutis patriae, sic et pacis, utilitatis pubbcae, omniumque bonarum rerum studiosissimum, cui exoptatissimum erit et Vobis obsequium praestare et pro viribus qiddquid valeo in bonum publicum conferrei: In celeberrimum ordineni Vestrum ut me recipere dignemini, Vos precor, Viri Clarissimi, celeberrimi cujusvis disciplinae et artis Professores! quos quod nunc grato collegarum nomine compellam, id insigniter mihi laetandum sentio. Cum Vos intueor, optime de variis disciplinis et artibus meritos, Vobis me multo imperitiorem agnosco, sed avidissime hanc arripiam occasioaem tanta, tamque multa a Vobis, eruditione, consilio, experientia, exemplo conspicuis, quae mihi desunt, addiscendi. Quae autem mihi maxime in votis sunt, amicitiam Vestram communemque fanriliaritatem, eas, quaeso, mihi largiamini omnes. Vos autem imprimis, qui in eadem mecum facultate, literas et philosophiam, aut a qua recens proficiscor, theologiam profitemini, spero ac rogo, conjunctiores mihi eritis. Vobis ego vix quidquam afferre potero, sed tarnen discendi cupidum, officiosum, ad rectum quodlibet bonumque paratissimum me semper experiemini. Jam multis Vestrum, Tibi imprimis, Academiae Rector Magnifice, Clarissime Visscher, me multa debere gratus profiteor, sed ante omnia publice Vobis gratias maximas agere gestit animus, Viri Clarissimi! maxime Venerande Bouman et Consultissime de Geer, quod vacante cathedra, pro singulari Vestra de studiosorum profectibus Academiaeque gloria sollicitudin?, tanta alacritate tamque praeclara laude munus docendi literas orientales expleveritis. Quantum lectissimi hi juvenes, sacri muneris alumni, quantum tota Academia Vobis debeant, omnes vel me tacente intelligunt: meo profecto non egetis suffragio, sed admi- rationem, gratumque animi sensum continere nón possum, quod Tu, venerande Senex, multis gravissimisque tuis laboribus, vel potius innumeris tuis de scientiis, Academia et Ecclesia optime meritis, etiam hoe novum addere non refugeris; Tu vero, Vir consultissime! praeter magnam famam in juris provincia strenue partam, eximiae tuae literarum, antiquitatumque orientalium eruditionis, egregiique in Ecclesiam, iuventutemque Academicam studii documentum dare non recusasti:' ambo, quid bonum, quid utüe sit, hoe tantum quaerentes. Unum hoe rogo, ne Vestra egregia institutione, etiam in literis orientalibus, alumnos orbare velitis; hoe cupio, ut Vestra vestigia, Tuaque, Vir Clarissime Swijghuisen Groenewoud! qui per tot annos eximiam et eruditionem et diligentiam tuam in ea professione probasti, licet impari passu sequi mihi concedatur. Ut Vestro exemplo quam maxime incitor, sic ut Vestra eruditione, experientia, consiliis mihi adesse velitis, spero et rogo. Hoe mihi Vos quoque largiamini, cujuscunque disciplinae et artis Professores! Vos imprimis, quibuscum mihi propter studiorum cognationem arctius est vinculum, literarum, philosophiae et theologiae Professores, ut hic quoque experiar, quod nuper Amstelodami in Seminario Evangelico-Lutheranorum me expertum esse non sine gravi animi affectu recordor: nihil esse dulcius, nihil utilius ea mutua benevolentia et concordia, quae mecum collegam, quae nos ambos cum Seminariorum Remonstrantium et Teleiobaptistarum, cunctisque Athenaei Ulustris professoribus conjunxerat. Grave mihi fuit vale- dicere Seminario Evangelico-Lutheranorum, et mihi carissimo, et Tuo consortio, si fieri potest, cariori, Clarissime Nieuwenhuis! per plures annos collega aestumatissime. Utinam Deus Tibi largiatur, ut diu huic, quod animo amplector, Seminario commodo sis ac decori, eique cum adjungendo brevi, ut speramus, collega concordi animo, optime ut soles, consulere pergas. Non tam meis votis, quam Dei nutui obsequutus ad Vos veni, Viri clarissimi, hujus Academiae Professores! ea spe ut in Vestra societate ipse plura edocear: Vestro exemplo ductus et excitatus in majori hujus Academiae frequentia, ut pluribus prosim, mihi quoque contingat. Vos omnes ut diu adhuc et juventuti et Academiae et scientiae commodis laudibusque inserviatis, faxit Deus O. M. Vobis ego quoque, quidquid mihi vitae viriumque concedatur dicare cupio, optimi Juvenes! hujus Academiae alumni, spes patriae et ecclesiae, Vobis imprirl&is, quos futuros spero mei discipulos et stüdiorum socios. De Vobis praesertim, quibus animus est vitam impendere Christo ejusque Ecclesiae, auguror, quod et omnium bonarum rerum cupidos et illarum literarum amantes Vos praestituri sitis, quarum studium tam arcto vinculo cum theologia conjunctum est. Me Vestrorum ducem studiorum accipere velitis, non tam eruditione, quam bona voluntate, summaque in Vos benevolentia animique ardore nemini secundum. Non rerum saepe arduarum morosum magistrum, sed officiosum adjutorem, boni vërique quaerendi adsiduum sodalem me experiemini. Quotquot hic adestis, sive vitara in Ecclesiae Christianae ministerio obeundo, sive in literarum humaniorum studiis, sive in alia quacunque bona disciplina aut arte ponere in animo habeatis, Vos omnes sincero elegantioris doctrinae amore fiagrare, rectiores identidem rerum notiones appetere, quidquid bonum, justum, pulcrum, sanctum est sedulo sequi existimo: ad baec omnia me quantum potero et monitorem et adjütorem habebitis. Quam jucundum sit praeceptori, generosae indolis habere discipulos, quibus indefessum disciplinarum studium, quibus animi pietas, morum probitas curae cordique est, in munere antea gesto jam expertus sum: ex majori Vestrum numero majus etiam hoe laboris solatiusfc-exspecto. Vobis omnibus prodesse, Vobis imprimis, qui literis et theologiae nomen dedistis, viam monstrare, qua per literas quoque orientales aditus ad sanctissimam theologiam paratur, amicum semper me praebere animus est: Vos, dum cum reliquis Professoribus, collegis nunc aestumatissimis, Vestram quaero salutem, fidem dextrasque rogo. Imprimis autem Vestrum ipsorum commodum, Ecclesiae incrementum, patriae salutem, hujus Academiae famam ob oculos habetote, ut multi ex vobis prodeant viri eruditionis copia, pietatis sin» ceritate, morum que probitate' conspicui. Tu vero, Deus O. M. paterque noster in Christo, ut hoe his omnibus concedere, mihique ab limine inde hic quoque praesens adesse, Tuo spiritu me imbuere, Tuo auxilio me adjuvare velis, ex animo precor! DIXI.