444 A 31   fa DISSERTATIO JURIDICA INAUGURA.LIS D E TESTAMENTO MILITIS. Q U A M AUSPICE DEO TER OPT. MAX. Ex Auiïoritate Rectoris Magnifici, HENRICI JOANNIS ARNTZENH, \u\P' JUr)S CiviIis' tum Romani turn Hodierni, Praxeos & Hjftonae JunSjnec non Juris Gentium Profefforis Ordinarii!'' NEC NON ^feSENpTUS AcADEJvrici confenfu,. &NobthfftmaeFACüLTATisJuRimcAE decreto, PRO GRADU DOCTORATUS, Summisque in UTROQUE JÜRE Hbnoribus & Pri' vilegns, rite ac legitime confequeadis, Eruditorum examini fubmittit JAN VAN DE S T A D T, Amstelaedamo-Bata VVS. A. D. xii. Julii, mdccxciii. H. L. Q. S TRAJECTI AD R H EN ÜM, Ex Ofuina WILHELMI van YZER WORST ACADEMIE TYPOGRAPHI, mdccxcu,.  m  Pag. ï DISSERTATIO JURIDICA INAUGURALIS D E TESTAMENTO MILITIS. §. i. Prooemia in confuetudinem tranfiiffe, unusquisque feit; confuetudinem autem alteram effe naturam nemo eft qui negat; toties vero recoóta recoquere nolo , naturam & confuetudinem omitto , ftatimque opus aggredior. §. 2. Teflamentum Militare eft, quod a milite, in numeros relato, in expeditione faétum eft Jure militari; folis enim Militibus tale privilegiatum teflamentum facereïicet, unde probe fciendum, quis Jure noftro miles dicatur.  % DISSERTATIO JURIDICA §. 3. Militem definire poflfumus Perfonam, pnblica a'üótoritate leétam , praeftito facramento , in numeros relatarn, ftipendiaque merentem. Dixi quod miles fit per/om, pnblica auEtoritate letta; ad utilnatetn enim communem .patriaè defendendae , hoftesque ab ea propulfandi caufa, milites eliguntur. Cujusnam autem dignitaris.& ordinis qais fit, non rwfelt; aeque enim Praefeftu?, ac Miles gregarius, potefl teflamentum Jure militari condere; eodem enim Jure gaudent,.nec unus quid plus, aut minus Juris altero habet, L. 20. ff. de teft. Milit. nulla praeterea admittitur-diflinélio , an quis navali, an terreflri Miüriac, operam dederit, cum nautaé & remiges, qui in navihus bellicis operas pracftant, hoe gaudeantPrivilegio, L. unica §. 1. ff. de Bonorum Poffeff.one ex teftamento Militari. Ratio in p?ömptu eft, quia illi ,1 aeque ac milites terreftres, vitae pericuto' funt expofiti, & operas praeftant. Uc autem quis in numeros relatus iic, necefïario requiritur ; id eft, debet jam ejus nomen ut militis inter alios efTe relatum; unde confequens eft, fi quis dudum tiro leétusfit, (per quos intelligendi funt Juvenes, qui publicis expenfis ad arma gerenda exercebantur, videatur L. 4,2. ff. de teft. Mil.~) nee tamen inter numeros relatus fit, non pofie eum tefta* mentum Jure militari facere. Miles autem is dicitur , qui facramentum jam praeflitit, quod erat Jubjurandum, quod a militibus, quando inter numeros erant relati, exigebatur, quo promittebant, fe fide« liter Piincipis juila & imperia effe obfecuturos. Sed  -INAUGU R ALIS. 3 Sed cum Miles poffit effe is, gui nondum pubes eft, quaeri poffit, an talis in teftando pro pubere babeatur, & poffit teftamentum Jure militari condere,faltemfi Tribunus militum effet ledus, quod negat Imperator. Justinianus, in L. uit. C. de teft. Milit. indignum putans^ eum, qui ftabilem mentem nondum eft adeptus, propter privilegia militum fapien.tium hominum Jura pertraótare in tam tenera aetate, ex tali iicentia parentibus forte fuis nocere , propriam fubftantiam extraneis relinquendo , ideoque fieri hoe nullo modo concedimus., ut ait Imperator, in djóta Lege, Cum vero pagani in hac materia militibus opponantur, videndum, quinam Pagani dicantur. Pagani funt omnes illi, qui non militant , & hoe fenfu milites opponuntur Paganis , licet alioquin per paganos ordinario intelligantur Ruftici, & Villam , poftea vero in conftitutionibus Principum Chriflianorum, etiam gentiles Pagani appellabantur. §. 4. Milites autem hoe Jure teftandi gaudent, cum in Expeditione funt; proinde inquiramus, quando Milites Jure noftro in Expeditione effe cenfeantur, de qua re magna fatis eft controverfia. Jure quidem antiquo Milites quovis tempore poterant hoe Privilegio uti, licet in Expeditione non effent, quod tarnen reftrinxit Imperator JusTiniANusj in L. penult. C. de teft. Militari. -—• Nonnulli exittimant, Militem tantummodo in Expeditione dici, quando periculum hóflis imminet; igitur, quando adA 2 ver-  4 DISSERTATIO JURIDICA verfus hoftem procedunt, five quod hoftern perfequantur, five quod eum exfpecT:ent, fed eo modo videtur Privilegium miiitum nimis effe reftriclum , cum & non milites in hoftico dcgences, iisdem periculis expofiti, hoe Jure gaudeanr. L. 44. ff. de teftam. Milit. L. un. ff. de Bonorum Poffff. ex teft. Milit. Proinde latius hoe Vocabulüm effe accipiendum, mibi quidem videtur, & potius dicendum1, milites tamdiu in Expeditione effe , quamdiu muneribus militaribus funt obflricTi, five periculum hoflis immiueat', five minus; igitur illös eo Jure gaudere, quam diu apud figna funt, exeubias agunt, uno verbo , quum fuaclionibus Militaribus funt occupati, nee intereffe, utrum fint in caftris, an in obfidione, an etiam in Pracfidio; conferatur Jasus a Costa in Notis ad Pr. Inft. h. t. Gui interpretationi favet Princ. I. de teft. Mil. ubi milites dicuntur eo Jure non gaudere, fi citra expeditionis neceffitatem in fuis aedibus, aliisve locis degunt, (nam in illa Paragrapho minime legendum videtur fedibus, cum vocabulüm aedibus quoque occurrat in Lege uit. C. quibus non objicitur longi temporis praefcriptio: ex qua Paragraphus illa vide*tur effe defumta) adeoque quando fumto commeatu domum redeunt, vel etiam aliorfum fefe recipiunt, nëgotiaque fua gerers poffunt. Aliter Vxnniüs ad Pr.I. de teftam. Milit. — §, 5. Sed cum mihi non alienum videatur inquirere, quiaam Imperatores Müitibus hoe Jus dederint, liceat mihi uti verbis Ulpiam in L. 2. Princ. ff. de teft, Mil. — Con-  INAUGURA LIS. 5 Conceffit autem Militibus liberam teftamenti faftionem primus quidem Divus Juuus Caesar , fed ea conceffio temporalis erat: poftea vero primus Divus Titus dedit: poft hunc Domitianus, poftea Divus Nhrva pleniffimam indulgentiara Militibus contulit, eamque & Trajanus fecutus eft, cujus ultimi Imperatoris Refcriptum dein traditur, ut & in §. r. Inft. de teft. Milit. Haec jam de Hiftoria & origine teftamento.-um Militum fufficiant; plura enim addere, inftkuti ratio non patitur , cum tantum , quam breviter & concinne fieri poffit, hanc materiam tra&are, apud animum conftitui. §. 6. Nunc videndum erit, quaenam fuerit ratio, quae diélos Imperatores impulerit, ad tam infigne Privilegium militibus concedendum. Ratio ejus Juris ponitur in fimplicitate, nimiaque Militum imperitia. L 1. Pr. ff. L. 3. C. & Pr. Inft. de teftamento militari. arma enim magis quam Jura fciunt Milites, uti dicitur in L. 22. C. de Jure deliberandi. quod non ita interpretandum, quafi Milites Romani fuifTent tam ftupidi & imperiti, fed in eo, quod iis permifïum fit Jus Civile ignorare. L. 9. §. 1. C. de Juris & faUi ignorantia. nee tarnen haec ratio mihi fufficiens videtur, cum, fi haec fola adeffet, etiam mulieribus & minoribus 25 annorum tale Privilegium concedendum foret. d. L. 9. pr. L.11.& uit. C. eodem. Proinde accedere debet alia ratio, quae eft in periculofa eorum funétione, L. un. ff. de Bonorum Poff. ex tèft. Militts. quia nempe milites, vitae periculis, patriae defendendae A 3 cai^  6 DISSERTATIO JURIDICA caufa, obnoxii erant, proinde non nifi aequum erat, iis quaedam Privilegia concedere, & praecipue in ultirna Voluntate condenda. •— Nee/qudque praetermktenda ratio politica, quae forte arnplius , quam praecedentes, primos Imperatores movit, quaeque ex hiftoria illorum Imperatorum facile colligi potefl:, nempe quod plerumque per milites Imperium nancifcebantur, aut etiam amittebant, proinde intererat & militum animos fibi conciliare, & obnoxios reddere, unde ingentia dona , ex bonis, civibus nonnumquam injufte ereptis , militibus tribuebant, magnaque Privilegia iis concedebant. His jam praemiffis, videamus, qua in re Privilegia militum in condendis ultimis Voluntatibus confiftant. §. 7. Milites in teftaraentis fuis poflunt negligere folennitates teftamenti, non tantum externas, fed etiam internas , id eft quod poffint heredes inftituere eos, qui Jure . communi repclluntur, liberos "praeterire, heredem inftituere ad certum tempus, cum duobus teftamentis decedere, & id genus alia. Nos quidem primo videamus, de Solemnitatum externarum remiffione, dein de perfona ipfius militis teftantis , de perfonis , quas miles heredes inftituere poteft , & tandem quod ad ipfum teflamentum. — §. 8. Primutn ergo Militum Privilegium diximus confiftere in folennitatum omnium remiffione, cum in teftamento militis fufficiat, fi de feria ejus voluntate conftet. — Cum  INAUGURALIS. ? Cum vero teftamenta Militum eodem modo, ut Pagano- m d,v]da qü0d m ve] ve]nun; vf nd°; r"der diipiciamus'quae 0m"ia ^ « ram eft •^f^* fcnPtumeft> quod ab initio in fcripturam eft,edaaLim, vel etiam definiri poteft, quod Gt,!^ do mdes non «» voce, fed per fcripta in quacumqu ma. tena voiuntatem fuam exprimit. Teftamentum Nuncupativum dicitur, quando Miles viva voce voiuntatem fuam declarat §• 10. Ad fcrfptam teflamentum Militis nihil amplius re qu-ntur, nifi quod de voluntate teftatoris conftet, proinde b.cumque fcripta voluntas teftatoris inveniatur, modo il- Jud requifitum adfit, rata eft. Si quid enim miles in articulo mortis in vagina «Jadii vel cypeo m fcripferit, iiteris, fanguine fuo J^fjg rata eft ut. conftituit Imperator Constantie in L j, C de teft. Mil. — nec requiritur, ut multa fcripferit, cum ' fuffictant, Titiuskeresmeusefto; Res ipfa tarnen "docet co" fere debere miiitem illud fcripfiffe; id quoquerequiritLex4o. ff. ietefimento Müitis; imo valet teflamentum ejusNods, id eft hterajum comPendiis, five abbreviaturis , ftriptum. Lt Tff' teft- MmS: liC6t {n teftamenti. paganorum focus effe pateat ex L. 6. S. uit, ff de Bonorum kffff — ». ir Ad Nuncupativum militis teflamentum adeffe debere teftes nouiïirni Juris eft, cum caeteroquin de voluntate tefla-  S DISSERTATIO JURIDICA teftatoris conftare non poflet, fed hoe cafu non feptern, ut in teftamentis paganorum, fed duo teftes fufficiunt, ilji enim plenam fidem faciunt L. 12. ff. de tejiibus. unus tarnen teftis non videtur fufficere, cum unius teftimonium ad plene probandum non fufficiat. L. 9. §. r. C. de tejiibus. Non vero neceflitatis eft, ut teftis IIli fint rogati, L. uit. §. uit. C. de teft. Mil. quod etiam in teftamentis paganorum nuncupativis non requiritur L. 26, C. de teftamentis. adeoque multo minus in teftamento privilegiato, unde nee contrarium probat §. r. Inft. de teft. Mil. verfu convocatis ad hoe hominilus> ubi de fa&o , non de Jure agitur. Eft enim ibi Referiptum Trajani , quo miles eo cafu, de quo Imperator confulebatur, illud fecer.at, fed hop non ita accipiendum eft, quafi illud neceifarium fit. Sufficit vero, modo teftator coram iis ferio fitlocutus, L. 24. ff. de teft. Mil.; adeoque fi teftator per jocum dixerit duobus verbi gratia teftibus adftantibus, Titius mihi hens efto , talis difpofitio nullius eft momenti: quibus autem verbis teftator ufus fuerit, nihil intereft. Notari autem meretur, quod traditur in §. 1. in fine Inft. de teft. Mil. non quemlibet fermonem pro teftamento obfervari, idque introduclum effe maxime in ipforum Militum gratiam, propinquorum, & utilitatem publicam: cum alioqui facile quidam mortuo milite homines adefle polfent, qui affirmarent, fe audiffe dicentem relinquere fe bona, verbi gratia Titio, & hoe modo verae voluntates militum fubverterentur. Unde merito reprehenditur DoxMI,tianus , qui alieniflimas he-  INAUGURALIS. 3, toeditatcs confiftabat, vel uno esiftente, qoi diccret m *ffife» defutóoa,ra vivcret, heredem fibi effe Caef era p™"» iD fl«<*» C°P- >*V-*tfW exempium boni Principes numquam fecuti funt: ST' *d"M' fe »* «ufa heredem inflUu „ „e ftameutum, „0„ rite aflum, in qu0 ipfe heres ^ggg. tns, probaturum, nee multo minus nuda voce heredis në «t™ , mini « veto fihusfam.bas; fed is, qui de ftam fUo dubitat, nefcit5  i» DISSERTAT10 JURIDICA nefcit, an fit homo fin , an alieni Juris; fervum autem face re non poffe teflamentum, res ipfa docet, cum non fk civis, & praeterea omnia domino fuo acquirat. — Servus miles effe" nequit L. n. ff. de re militari. imo fi quis fervus miles faótus fuerit, capite punitur d. L. u., adeoque primum conflare debet, an quis fit liber, antequam miles eligi poffit. Filius vero familias faltem de Bonis Caftrenfibus & quafi Caflrenfibus (licet de poflremis tantum Jure communi teftari queat) potefl Jure militari teflari, & in illis pro Patrefamilias habetur. Pr. Inft* de teft. mil. Quod ad teflamentum ejus, qui ab hoflibus captus eft: diftinguendum, utrum teftatus fit apud holles, quo cafu non valebit, cum ab initio nullum fuerit; an ante captivitatem fecerit teflamentum; ppftremo enim cafu teflamentum ejus femper valebit; fi enim redierit ratum erit Jure Poflliminii, quo captus omnia fua Jura priftina recuperat. Eo vero cafu, quo apud hoftes decefferit, valet ex Lege Cornelia , qua fingitur eo momento ,quo captus eft, in civitate decefliffe L. 12. ff. qui teft. fac. poff. L. 6. L. 18. ff. de Capt. & poftl. reverf. §. 13. Surdus quoque & mutus miles Jure militari teflamentum facere poteft, L. 4. ff. de teft. Mil. cum pagani id impetrare deberent. L. 7. ff. qui teft. fac. poff. Cum vero milites fieri prohibeantur coeci, muti,furdi, claudi, & fimiles, L. 13. §. 3. ff. de Re militari, patet hic intelligi debere eos, qui per accidens per vulnus, aut per morbum aliave saufa furdi & muti faóli funt. Illud.  -1 N A U G U R A L I S. rr Wud Jus, Jure noviffimo non amplius eft militare, cum poft L. 10. C. qui teft. fac. poff. etiam pagani, furdi & mud, modo voiuntatem fuam reóte declarare poffint, teftamentum facere queant. _ §• 14- Teftamentum Militare facere poteft is, qui ex delifto militari eft damnatus, modo facramentum non ruperit L. 11. Pr. ff. de teft. mil. neceffe tarnen eft, ut illud impe traveric, ut docct L. 32. §. 8. ff. de Donat. inter virum & uxorem: fi vero miles,exempli caufa, perduellionis aut proditioms eft damnatus, palam eft , eum teftamentum facere non poffe, cum Sacramenti fldem hoe modo violavit & miMum numero non amplius habetur L. 7. f. de Re militari. ^u,d autem locum habeat, fi miles ignominiae caufa dimisius fit, fu0 loco videbimus: notandum tarnen, quod haec permifïjo tantum locum habeat in bonis caftrenfibus, & fi quid de caeteris bonis teftatus eft, illud nullius eft moment,, fi vero fine teftamento decefferit, in ejus bona i'ifcus fuccedit L. 13. C. de teftam. Mil. Illud autem Privilegium non tantum Jure antiquo , fed etiam Jure novo militare eft, cum capitis damnati caeteroquin teftamentum facere nequeant. Nempe capitis damnati ante Justinianum teftamentum facere non poterant ob duas rationes. 1) Fiebant fervi poenae, adeoque Jura Civitatis, imo li. bertatis amittebant. 2) Quoniam bona capitis damnati publicabantur & in fiscurn redigebantur L. 8. §. uit. ff. qui teftam. fac. poff. B " Cum  12 DISSERTATIO JÜRIDICA Cum ergo ambae hae rationes Jure novifïimo videri poflênt ceffare, quoque dicendum foret illud Privilegium nunc militare non effe. Sed minus reéte, licet enim fervitus Poenae Jure novo fit fublata., tarnen altera ratio pro parte fubfiftit: Publicatio enim non in totum ceffat, fed tantum eo cafu, quo non adfunt liberi, aut adfcendentes tertii vel propioris gradus, vel uxor indotata; his ergo non exftantibus, publicatio locum habet, & praeterea teftamenti faótio eft Juris publici, id eft nemini competit, nifi cui hanc facultatem concedit Lex, fed nulla toto Jure noftro eft, quo capitis damnatus jus condendi teftamentum eft conceffum. §. 15. Videamus nunc de Perfonis, quas teftator heredes inftituere poteft : & quidem de his in genere notandum, quod miles poffit etiam heredes inftituere eos, quibuscum non eft teftamenti faétio; unde poteft inftituere deportatos, L. 13. §. 2. de teji. mil. adeoque & peregrinos. Is vero, qui fe ipfum in teftamento Militis heredem fcribit, a poena fenatusconfulti Liboniani minime liberatur L. 15. §. 3. ff. de teft. Mil. funt etiam certae perfonae, quas teftator heredes inftituere nequit, de quibus mox dicomus. §. 1,6, Ad ipfum teftamentum multa funt notabilia, quae omnia non explodam > ne Benevoli Leótoris patientia abu> terer , fed praecipua annumerare mihi liceat. Et quidem primo notatu digniffimum eft , quod Miles plura teftamenta facere queat, L. 19. pr. ff. de teft. Mil. quod plane alienuai eft, a teftamentis paganorum , nemo enina pa--  r N A U G Li R A L I S. ,3 paganus cum duobus teftamentis decedere poteft , cum femper pofterius, rite perfectum, rumpat prius, licet illud tas rata effe debet, quae eft noviffima L. 4.ff de Aiim Legans : ,mo nee intereft, an ex priori teftamento heres' exftitit an non §. 2. Infi, quik moLuft, du ex poftenon teftamento heres exiftere potuitL. i.f.deini ruptoirr.fatlo teft. quod in teftamento militis aliter obtiner' Videtur tarnen requiri, ut teftator expreffe voluerit fe veile' cum duobus teftamentis decedere: caeteroquin enim primum teftamentum pofterius certiffime rumpet. §.17. Poteft praeterea Miles liberos fuos pro lubitu in teftamento praeterire, & filentio exberedare, L. o L ia C de teft Mil. fed boe in teftamentis paganorum non £ cere omnibus notum, cum teftamenta illa funt ipfo jBre nulla. Kulla autem diftineïio eft inter filium naturalem, & adrogatum, utrumque enim poteft & praeterire & exhere dare, imo m.jor eft ratio in filiis naturalibus, quam in adro-" gatis. Videatur L. 8. ff. de teft. mi!. J. 18 Pro parte teftatus pro parte inteftatus quoque mftes poteft decedere, L. 6. L. l8. p. ff. de teft. Mil. Pro parte autem teftatus, pro parte inteftatus moritur is qui de certa quadam parte, veluti dimidia, vel etiam ad cerum tempus, per ultimam voiuntatem difponit, reliqua vero bona heredibus ab inteftato relinquit. Quod itidem nemo paganus facere poteft , & eo Turis W^pm nititur tota fere doftrina de teftamentis, nam ü B 3 hoe  14 DISSERT AT 10 JURïDICA hoe permittatur, tune poteft quis ex re certa heres inftitui ad certum tempus, ex certo tempore, tune cclTat Jus accrefcendi &c. Miles autem, ut dixi, pro parte teftatus, pro parte inteftatus poteft mori, cnm in eo fola voluntas fpe&etur in teftando. L. 7. ff. de reg. Jar. Hinc .poteft ex re certa heredem inftituere, qui illa re contentus effe debebit, & tarnen, ut videtur,de oneribus hereditatis tenetur, quia certam illam rem non capit ut legatarius, fed tamquam heres: in teftamento vero pagani, ft quis ex re certa heres inftitutus fit, acquirit totam hereditatem , ita tarnen ut cenfeatur gravatus fideicommiffo, & reftituere debeat hereditatem proximis fuccefforibus ab inteftato. §. 1. I. quïb. mod. teft. infirm. L. 29. ff. ad SC. Trebell. Poteft etiam ex eodem principio ad tempus heredem inftituere, veluti hoe modo: quoad vivat Titius, heres efto, poft mortem ejus Sempronius heres efto, vel etiam hoe modo Titius usque ad annos 10 heres efto, licet nerao fit fubftitutus, quo cafu caufa inteftati elapfis annis 10 locum habebit. Ut autem in teftamento militis ceffet jus accrefcendi neceffe eft, & probat L. 37. ff. de teftam. Mil. nam fi unus ex coheredibus hereditate abftineat in teftamento Pagani, ejus pars nemini, nifi cohaeredi, poteft accrefcere, quia Paganus partim teftatus partim inteftatus mori nequit; fed in militis teftamento aliud quid locum habet. Cum ille ita decedere poflït, §. 19. Addamus & illud, quod miles non tantum teftamento  I INAUGURALE S. rj. niento fed etiam codicillis hereditatem fuam poffit relinquere vf' /'f' d£ t&m' Ml ln ^amentis'Paganorum almd quid obtinere, ne quidem admonere necelfe eft Promde ft miles CodiciJIqs ad teftamentum fecit, ïtlÜ quoque hereditas reële relinquitur, quare fi partem dimidiam hereditatis dederitin Codicillis heres, qui in teftamento ex affe fcriptus eft, partem alteram dimidiam habebit, Wata autem teftamento relióh ab utroque debentur L L *6 Claufulam autem Codicillarem, (qua teftamentum', quod Jure ob deficiënte, folemnitates imperfectum eft, in vimndei. commiffi infleditur, & pro codicillo aliave difpofitione habetur) quoque in teftamento militari fubintelligi facile poteft comprehendi, cum teftamentum militum nullam omnino folenn.tatis ordinationem requirit, fi quis etiam m^ les cum vellet teftamentum facere Jure communi, moZ fuit preeventus, antequam ultimus teftium fubfignaver t illud teftamentum jure militari valebit, quia teftaLnon ^ tur ftat,m beneficio militari renunciafie, nee illud teftand genus elegifte, quo voluntas fua impugnatur, fe d mat utroque^genere teftari voluifte, quemadmodum plerW Pagani facere folent, cum teftamento fcripto S daufulam codicillarem. Quinam autem dixeriUmpeSm tale pagani teftamentum pro codicillo non haberi, fecUn dum quam quoque fententiam Divus Marcus refcripfit mi fere nsdem verbis utitur Ur« in L, 3. ^ „ * ^ §. 20 Sciendum praeterea eft, Militis teftamentum ne que per Bonorum Poffeffinem contra Tabulas, neque e\iam per  -1.6 D I S S E. R T A T I O JURIDICA per Querelam Inofficiofi Teftamenti refcindi L. 29./. dt teft. Mil. L. 27. §. 2. ft. L. 9. C. de Inoff. teft. §. 21. Teftamentum agnatione fui heredis vel vera, ve' quafi tali non rumpitur L. 7. L. 8. Pr. ff. de teft. Mil. neque etiam minima capitis diminutione irritumfit, poteft enim filiusfamilias Jure militari teftamenrum facere L. 22. ff. §. 5. I. de teft. Mil. L. 6. §. uit. ff. de inj. rupto irr. faUo teft. fed in teftamentis Paganorum hoe fecus eft. §. 4. I. quib. mod. teft. infirm. §. 22. Poteft quoque miles ultra Dodrantem legare, adeoque in ejus legatis Legi Falcidiae locus non eft L. 17. §. uit. ff. L. 12. de teft. Milit. fi vero contingat, ut ultra vires .hereditatis legata fint reliéta , habet heres ordinaria Juris remedia, & ultra vires hereditatis minime tenetur, ut docet L. 12. C. de teft. Mil. §. 23. Poteft & miles folis liberis teftamentum faciendo iis pupillariter fubftituere, licet fibi non faciat teftamentum L. 15.. §. pen.L. 41. §. uit. ff. de teft. Mil. licet in Pagajiis fecus fit, in teftamentis enim eorum ita Juris eft, ut fubftitutio illa, aut teftamentum püpillare, quod Pater filio fuo facit, tantum fit fequela teftamenti paterni, adeoque eo irrito faclo , fubftitutio pupillaris evanefcit, L. 2. §. 1. ff. de Vulgari & Pupill. fubftit. §. r. /. de Pupill. fubftitut. & quidem id adeo reftrictum eft, ut requiratur quod Pater primum fibi, dein vero filio, heredem fcribat. Subinde quoque obfervari meretur, quod Pupillaris fubftitutio tantum ad Pub'ertatem usque fieri poffit, & hanc aeta-  I N A U G V R A L I S. tf SR? Tm-?rhrk rubfttoti° #«. /«iyjitet. 5'J- " me- & Pu- te etde^lT™ f'CUÜ Coh e*> «*»«. «.„. e ft vid e ? q;7e/°rria TOlunUte i™"<1™ fle S- I. Je fe/?. Milit. ita auidem nr r„u t*;; rs in rando - ^tiJZ « "*or? i3™3/™»*™ «fe jam™,, coutraria tum Htad rurfus valeat: idem dicendum^ ü Xmelm ft,um lndu it dein vero iIlud anuuio ïuo r f™™ a vent, fi fedieet appareat, teftatorem illud feciflé ea m,n te, ut voiuerit teftamentum iftud valere: fi iI en?m „ tantummodo, fi ^^^T?' ** «lam rurius approbavit: 'fpoficionem . Primo verbis, fi coram t am ^mit, fibi iM tefta.  i8 DISSERTATIO JURIDICA teftamentum placere, & fe veile, ut illa voluntas rata fit; ea de approbatione fi conftet, teftamentum illud aeque valebit , ac fi durante militia elfet faclum. L. 25. f. de teft. Mil. — Approbatio illa fieri poteft quoque faétis, fi verbi gratia, ut in praecedenti Paragrapho diximus, teftamentum rurfus fignaverit, vel quid in eo mutaverit, veluti Legatum deftruxerit. L. 20. ff. de teft. Mil. .— §. 26. Quaeri poifet an Militibus togatis hoe Privilegium conceflum fit? quod negandum eft. Milites togati dicuntur, qui munus aliquod publicum gerunt, vel artem liberalem exercent; hi quidem, fi fint filiifamilias, de bonis eo modo acquifitis teftari poifunt: filius enim familias in bonis caftrenfibus pro patrefamilias habetur; fed fi illud facere velit, tenetur teftari Jure communi. L. 14. C. de Advocatis diverf. Judic. Conferatur & §. 6. J. de teft. Mil. — §. 27. Dantur Perfonae, quas ne quidem miles heredes inftituere poteft. Quorum numero continentur j) Servi Poenae. L. 13. §.2. ff. de teft. Mil. fi vero contingat, ut fervus a milite heres inftitutus, tempore mortis, in civium numero fit, tempore vero teftamenti fa£ü, fervus fuerit, inftitutio illa valebit; & generaliter tenendum eft, in omnibus iis, quos miles heredes fcribit, inftitutionem vires accipere , fi mortis tempore tales inveniantur, ut heredes fcribi poffint, quod iterum eft Privilegium  INAUGURALIS. ,y gium militis, cum caeteroquin Inftitutio, quae ab inido non valet, temporis tra&u non convalefcat. 2) Servus proprius, quem teftator liberum effe credebat, quemque fimpliciter fine iibertate heredem inftituerat, di&a kge 13- §• 3- Sed videamus quid Juris fit, fi miles in teftamento fuo fervo libertatem dederit, eidemque a primo & fecundo herede per fideicommiffum hereditatem reliquerit,' primus vero, ut & fecundus heres, feu fubftitutus, ante aditam hereditatem diem obierint, an talis libertatis dado valeat? Quod affirmatur in d. L. 13. § 14. idque eft ex Refcripto Divi Seveki, quo cautum, rem eo loco haberi, ac fi fervo übertas fimul & hereditas direfto effent data, cum probabile fit, teftatorem voluiffe, ut utraque ad libertum pervenirent. Manumiffio vero in fraudem creditorum nee a milite fieri poffe docetur in Pr. L. z5. ff. de teft,Mil. nifi quod unum fervum heredem neceffarhim inftituere poffit. 3; A Milite non poteft heres inftitui muiier, quae ftupro cognita in contubernio militis fuit, ut inquit Papimanus in L. 14. ff. de his quae ut indignis. 4) Muiier, in quam fordidae vitae generis ftffpicio cadit. L. 41. §. 2. /. de teft. Mil. ob infignem turpitudinem. 5) Haereticus, qui fimiliter a milite heres inftitui nequit, L. uit. C. de Haereticis. • S. 28. Captatoriam denique Inftitutionem neque a milite fieri poffe patet ex L. 11. C. de teft. Mil. Cum vero hic de Captatoria Inftitudone agatur, brevisC 2 fi-  20 DISSERTATIO JURIDICA fime videndum, quaenam dicatur Captatoria heredis Inftitutio. Captatoria Inftitutio Romanis dicebatur. O Cum quis conditione Inftitutioni adjefta fibi captat hereditatem alienam. 2) Si quis alium heredem fcribit'eo animo, ut ipfe ab eo heres fcribatur, veluti, ex qua parte Titius me heredem fcripferit, ex ea parte mihi heres efto. 3) Si quis non fibi, fed alii captat hereditatem alienam, veluti ex qua parte Titius uxorem meam heredem fcripferit, ex ea parte mihi heres efto. L. 71. §. lmff. de hered. Inftit. Ejusmodi Inftitutiones fpeciali Senatusconfulto fuere prohibitae d. L. 71. Pro captatoria Inftitutione tantum habetur ea, qua quis hereditatem alienam in futurum captat, non in praeteritum; proinde captatoria Inftitutio non eft, fi quis dicat, ex qua parte Titius me heredem fcripfic, ex ea parte mihi heres efto. Tales vero captatoriae Inftitutiones etiam in teftamentis militum fuere prohibitae in d. L. ir. C. de teft. Milit. §. 29. Expofitis Privilegiis Militum praecipuis, reftat,ut videamus, quando illa Privilegia ceflent. 1) Primo quidem celfat Jus militare teftamentum condendi, fi miles extra expeditionem eft, uti fupra vidimus. 2) In teftamento ejus, qui ignominiae caufa ab Exercitu dimiflus eft , cujus teftamentum Jure militari confeóium ftatim corruit; & denique 3) In teftamento, quod quidem Jure militari faftum eft, fed  I N A U G U R A L I S. 2I fed a Veter.no, vel eo, qui ob caufariam miffionem ab exer citu d.m.flus eft, re^um, elapfo Jam anni fpatio a Miffio ne numerando. «imiu- Cum- vero bic de variis Miffionum generibus agatur, non poffum non tnplicem Miffionis divifionem adjicerV Scdicet, Miffio miJicum triplex eft- O Honefta, O Caufaria, & 3) Ignominiofa. Prior dicitur, quae conceditur poft emerita ftipendia cum annos nempe ftipendiarios emeruerit, vel etiam eb ,! cinus egregmm ante emerita ftipendia Caufariam vero Miffionem dicimus, quae fit ante emerita fiipend» nul*,, ob caufam aliquam accedentem ad miiitan dum ampbus mcapaci , adeoque illi, qui ob animi corporis- ve vmum minus idoneus eft. . P Talis Miffi0 conceditur UUs, qui propfer vulnera accenta «ohawe, funt; talis quoque miffio concLebatur "pT^ tis & furdrs, argumento. I. 4. ff. de Teft m P Ignominiofa vero JHiflRj dicitur, cum quis pi-opter crimen folvitur facramento fuo. ««nen Quod ad diverfas JU» fpecies, multa eft differentia inter duas priores & pofteriorem. ^erentia inter Nam quod ad Miffionem honeftam & caufariam attinet valet teftamentum intra annum a tempore miffionis ^ Sed jam fuboritur quaeftio, quid Juris fit, fi miles in ex ffST?fcripfit fubcondicione';°ftea«"2 Cla nmtItur' & Incra ann™ moritur, conditio vero, fub C 9 4 0 qua  22 DISSERTATIO JURIDICA qua heres ille erat inftitutus, demum.poft annum exiftit, an teftamentum illud valebit, an minus? Valebit certe; ratio ejus rei eft, quia conditiónes, in teftamento adfcriptae, quandocumque exiftentes, ad tempus mortis teftatoris retrahuntur, vide §. 3. I. de teft. Mil., L. 11. §. 1. qui pot. inpignore, L. 26. ff. de Condit. inftitut. Haec jam de miffione caufaria & honefta. Supereft, ut videamus, quid Juris fit in ignominiofa misfione; fi miles nempe ignominiae caufa mifïus eft, ftatim omnia fua Jura & privilegia amittit, & infamia Juris notatur. JL. i. Princ. ff. de kis qui not. infam. Plura de uberrima hac Materia tradere, ne prolixitate mea Leétoribus Benevolis taedium adferam, non fert animus. Huic igitur Differtationi finem impono, iterum atque iterum Lectores rogans, ut ea, quae forte minus accurate fcripta funt , non quidem fegnitiae, fed potius Juventuti meae ac temporis anguftiis pro veftra humanitate attribuero velitis. TANTUM. THE-  THESES JURIDICAE. L De Criminibus Capitalibus tranfigere non licet, quamvisno, de crimine, quod poenam fanguinis ingerit, tranfigenti, ignoseatur. II. In Crimine abatti partus diftMio, inter partum animatum 6f nee animatum Jure Civili haud videtur effe recepta. ■ . ;v • ML • ^ ^ ó =v ï*3 Vtritas convicii excufat a poena injuriarum. IV. Locator Praedii Rvftici non Iiabet tacitam Hypothecam in invettis & illatis. V. De Controverfiis teflamentariis tranfigere licet, etiam non infpetbis teftamenti tabulis. VI.  THESES JURIDICAE. VI. Ab Arbitri compromiftarii fententia appellate non licet. VIL Filio exheredato rette tutor a Patre teftamento datur. VIII. Ufurae in JlriCti Juris Judkiis non^elentur, nifi exftipulatione.