Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Naaldwijk.

231

Het wapen Von Schmettau tusschen twee zittende vrouwen, één met een spiegel (de voorzichtigheid) en één met een bijbel (de godvruchtigheid).

Hic situs est Wolfgangus liber Baro de Schmettau toparcha in Kerkberg et Koningswalde etc. etc. etc.

vir singularis exempl. Qui etsi ad summos in toga honores pervenerit, majores tarnen omnium consensu meruit, quod nihil fortunae cuncta sibi deberet, quum clucerent in eo a teneris jam annis praeclara animi ingeniique indoles, incredibile resdivinas humanasque cognescendi studium, justi, rectique amor propositi, sanctitas omnesq. illae virtutes, quibus non nisi in magno pectore locos esse potest. His naturae praesidiis instructus egregios in omni politioris doctrinae genere fuit progressus, atque ideo in ipso aetatis flore a sapientissimo principe Carolo Lu do vi co electore Palatino in aulam vocatus, ab Epistolis ei, mox etiam a consiliis secretioribus et ipsi et dein ejus filio Carolo fuit, postea a Frederico Wil hel mo electore Branden b. maximo sui seculi heroe, in sanctiorem adscitus senatum, ac cum tantum depositum ad se jam recepisset deus, apud FredericumAugustumBorussorum regem paternarum ditionum et virtutum haeredem, eundem dignitatis gradum donec vixit tenuit. Unum et viginti legationes tantorum principum auspiciis ad praecipuos Europae reges ac gentes maxima cum prudentiae et industriae laude ambiit, non minus gratus iis, ad quos mittebatur, quam a quibus erat missus, paci etiam Risvicensi legatus primi ordinis, et cum plena tractandi potestate intertuit, ultimum ad praepotentes Belgicae ordines, denuo delegatus per integrum decennium Res et Rationes regis sui fidelipsime curavit, futuro si fata ferint pacis negotio princeps, ideo legatorum jam nunc destinatus hos honores illustravit magis, quam ab illis illustratus

Sluiten