Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Dordrecht,

169

Quae toties patriae iuvit facundia causam.

Hic silet et Beveri plus volet ore loqui.

Stant urnae juxta proavum sed marmore in isto

haeredem priscae nobilitatis habes.

Quam sistemma neget, poterat virtute mereri

non solum titulos invenit illa facit.

Nunc quaestura viro, nunc dives traditur auster

nunc fasces offert urbs veneranda suos.

Lustra decem attonito dictat consulta senatu

vitaque Battaviae non fuit acta sibi

Legatis responsa refert per castra, per enses,

Auriaco vadit belligerante comes.

lam pia civiles placide < mens temperat aestus.

Publica mox monitis mollibus aera juvat.

lam petit a sociis marti stipendia terris,

Nassovioque parat robur et arma Duci.

Tempora sic belli, sic flexit tempora pacis

et modo plus lauri plus placuere togae.

Ipse fatiscentes Batavus cum cerneret annos

flevit et haec tumulo posthuma verba dedit.

Quam leve collapsis patriae decedere rebus

hic voluit patria non nisi stante mori.

[Sita quoque hic est Emerentiana van Eynde C. R. F. conjux Guilielmi de Beveren matrona genere et virtute spectabilis, quae defuncta anno proxime sequente CDIDCXXXII. XV Kal. Sept. cui XLIV annos antea vitae fuerat, jam mortis jacet socia.

Vroeger zag men nog in de kerk het volgende monument: 3. In wit marmer de buste van Mr. Johan Be rek tusschen twee engelen. Onder het beeld de woorden: Quod es fui, sum quod eris. Hieronder op een zwart marmeren plaat: Hic situs est vir genere nobilis Sed animo virtuteque nobilior Johannes Berckius, J. C. in urbe hac natali ann. XXXIII. primus a consiüis, syndicus, et a secretis.

Sluiten