Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Gouda.

281

Goudae, ibi decessit XXIX Novembris CI3I3CCCIX, insigni patricia e gente Rotterodamensi ortae, duris in temporibus fidelissimae Modestae carissimaeque coniugi optimae piaeque matri, bene merenti cum qua XXXI annos vixit, Cornelis Joannes de Lange, dynasta

in Wijngaerden et Ruigbroek et liberi posuere.

366. Memoriae sacrum.

Dn. Adelheidi Langiae, emendatiss. muliebrium virtutum exemplari, quae aetate iam ingravescente variis debilitata morbis supremum suum diem cum aeternitatis natali placidissime mutairt eo ipso consecuta, quod Deum Opt. Max. assiduis obtestata erat votis, ne invita hanc vitam exiret; uxori incomparabili boe saxum moestiss. posuit Aemilius a Rosendael in curia Hollandiae senator.

Defuncta loquitur: Cara meo vixi per plures nupta marito; annos victa febri mortua nunc jaceo; ille maritali planget mea funera lesso, sed nil defunctae tristius acciderit. Soletur moestum communis filia patrem,

Sluiten