is toegevoegd aan je favorieten.

Tractatus de fontibus revelationis nec non de fide divina

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

s. i, c. 1, a. 1. — creatio ex nihilo probatur

5

productionem ex nihilo colligitur: a. ex ipso verbo cujus kal semper adhibetur de operatione exclusive divina, et fere semper de creatione stricte dicta'; b. ex scopo auctoris, qui totam totius mundi originem a solo Deo docere voluit; c. ex universa traditione tum judaeorum tum christianorum. Traditionis judaicae insigne testimonium habemus in effato matris Machabaeorum: «Peto nate, ut adspicias ad coelum et terram et omnia, quae in eis sunt, et intellegas, quia ex nihilo [è£ ovx övrtov] fecit illa Deus»8.

2° Ex Traditione. S. Patres creationem universi ex nihilo 6 saepe inculcant tum contra philosophos gentiles, tum contra diversi generis haereticos. Hermas: «Primum ómnhun crede, unum esse Deum, qui omnia creavit et consummavit, et ex nihilo fecit omnia ut sint»8. Tertullianus: «Quod colimus Deus unus est, qui totam molem istam cum omni instrumento elementorum, corporum, spirituum, verbo quo jussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit in ornamentum majestatis suae; unde et graeci nomen mundo ac commodaverunt» *.

3° Ex ratione. S. Thomas*: «Necesse est dicere, omne ens, quod quocumque modo est, a Deo esse. Si enim ahquid

1 Cfr. Hummelauer et HoBERG, in h. 1.; Zapletal, Der Schöpfungsbericht, p. 10. - j II Mach. 7, 28. - Quum mater Machabaeorum a Scriptura laudetur ut «supra modum mirabilis», et «repleta sapientia» (v. 20—21), multi theologi concludunt, singula ejus verba a Spiritu S. approbari. At conclusio certa non est. Cfr. Zanecchia, Divina Jnspiratio, n°. 154. Doctrinae supra traditae non obstant Verba Sap. 11, 18; «Creavit orbem terrae ex materia invisa (ifiofvou Smis)»-, facile enim intellegi possunt de creatione secunda, nam ad ostendendum Deum loco parvorum animalium ursos et leones Aegyptiis immittere potuisse, satis erat provocare ad creationem secundam, ad quam pertinet primorum animalium formatio. Etiam verba Hebr. 11, 3: «Fide intellegimus aptata esse saecula verbo Dei, ut ex invisibilibus visibilia fierent», a multis exponuntur de creatione secunda, et favet verbum «aptari» («ara^»); s. Thomas per «invisibilia> intellegit «rationes rerum, quae sunt in mente divina» (S. Th. I, 65, 4, ad 1; cfr. etiam Rev. BOtUque, 1907, p. 88.) - 3 Posr. mand. 1 1 - * Apol 17. - s S. Th. t 44, % c; cfr. S. c. G. 2, 15-16.