is toegevoegd aan je favorieten.

Carmina minora

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Quid cum rore Arabo redolens et pectine comptus Discretus nitidusque oculis occurrit amici, Gratior ut velut in speculo reddatur imago? Quid cum compositus sublimi vertice surgit, Spissus cum sobole innumera, vel dorsa solutus Laevia prolixa serie permanat abunde? Denique caesaries tanto laetatur honore, Ut quaevis muiier, quamvis ornata lapillis Caris et tunicis Tyriis incedat et auro, Non cuiquam potent satis exornata videri, Si non sollicita distinxerit arte capülos. Ergo audite, nurus castae pulchraeque puellae Matronaeque graves! Huc, huc advertite mentem: Nil pudeat curtos iterum promittere crines, Ne mala deformet posthac tonsura comas, quo Stet vestrum varium genus et mutabile semper!

44