is toegevoegd aan uw favorieten.

Romeinschrechtelijke teksten

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

11

29 D. 43, 16, 1, 25. Ulpianus libro sexagensimo nono ad edictum. Quod volgo dicitur aestivorum hibernorumque saltuum nos possessiones animo retinere, id exempli causa didici Proculum dicere : nam ex omnibus praediis, ex quibus non hac mente recedemus, ut omisisse possessionem vellemus, idem est.

30 D. 41, 2, 44, 2. Papinianus libro vicensimo tertio quaestionum. Quibus exphcitis, cum de amittenda possessione quaeratur, multum interesse dicam, per nosmet ipsos an per ahos possideremus : nam eius quidem, quod corpore nostro teneremus, possessionem amitti vel animo vel etiam corpore, si modo eo animo inde digressi fuissemus, ne possideremus : eius vero, quod servi vel etiam coloni corpore possidetur, non aliter amitti possessionem, quam eam alius ingressus fuisset, eamque amitti nobis quoque ignorantibus. illa quoque possessionis amittendae separatio est. nam saltus hibernos et aestivos, quorum possessio retinetur animo,

Eod. 45. Papinianus libro secundo defmitionum licet neque servum neque colonum ibi habeamus,

Eod. 46. Papinianus libro vicensimo tertio quaestionum quamvis saltus proposito possidendi fuerit alius ingressus, tamdiu priorem possidere dictum est, quamdiu possessionem ab alio occupatam ignoraret. ut enim eodem modo vinculum obhgationum solvitur, quo quaeri adsolet, ita non debet ignoranti tolli possessio quae solo animo tenetur.