is toegevoegd aan uw favorieten.

Romeinschrechtelijke teksten

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

12

Servituten.

31 D. 8, 1, l. Marcianus libro tertio regularum. Servitutes aut personarum sunt, ut usus et usus fructus, aut rerum, ut servitutes rusticorum praediorum et urbanorum.

32 D. 8, 1, 2. Ulpianus libro septimo decimo ad edictum. Unus ex dominis communium aedium servitutem imponere non potest.

33 D. 8, 1,11. Modestinus libro sexto differentiarum. Proparte dominii servitutem adquiri non posse volgo traditur : et ideo si quis fundum habens viam stipuletur et partem fundi sui postea aüenet, corrumpit stipulationem in eum casum deducendo, a quo stipulatio incipere non possit. pro parte quoque neque legari neque adimi via potest et,teUd factum est, neque legatum neque ademptio valedA^^^^

34 D. 8, 1, 17. Pomponius libro singulari regularum. Viae itineris actus aquae ductus pars in obligationem deduci non potest, quia usus eorum indivisus est: et ideo si stipulator decesserit pluribus heredibus relictis, singuli solidam viam petunt: et si promissor decesserit pluribus heredibus relictis, a singulis heredibus solida petitio est.

35 D. 8, 3, 19. Paulus libro sexto ad Sabinum. Si unus ex / sociis stipuletur iter ad communem fundum, inutilis est

stipulatio, quia nee dari ei potest : sed si omnes stipulentur sive communis servus, singuli ex sociis sibi dari oportere petere possunt, quia ita dari eis potest : ne, si stipulator viae plures heredes reliquerit, inutilis stipulatio fiat.