Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

917^ Radbodus episcopus obiit. Eodem anno ordinatur Baldricus episcopus kal. Mart.

976. Baldricus episcopus obiit. Folcmarus episcopus ordinatus est.

990. Folcmarus episcopus obiit. Balduinus episcopus successit

994. Balduinus episcopus obiit. Ansfridus episcopus successit.

1009. Ansfridus episcopus obiit, cui Adelboldus successit.

1023. Ecclesia sancti Martini constructa est et presente Heinrico imperatore dedicata est a XII episcopis.

1027. Adelboldus episcopus obiit cui Bernoldus episcopus successit

1054. Bemoldus episcopus obiit cui succedit Willelmus episcopus.

1076. Willelmus episcopus obiit, cui Cuonradus episcopus successit

1099. Cuonradus episcopus interfectus est a quodam plebeio cultello miserabiliter eodem momento postquam missam cantaverat et ad domum vix venerat.

1112. Burchardus episcopus obiit.

976. Eodem anno Baldricus Traiectensium episcopus obiit Ansfridus prius comes, deinde episcopus electus et ordinatus successit.

1008. Ansfridus episcopus ab hac vita transiit, cuius conversatio qualis fuerit per miracula ad eius sepulchrum facta claruit Adalboldus vir sapientissimus post eum eligitur et inthronizatur.

1023. Nova ecclesia santi Martini in Traiecto constructa est et dedicata est a XII episcopis VI. kal. iul.

1027. Obiit Adalboldus episcopus, cuius excellens sapientia multis nota est et qui summae virtutis vir et consilii ubique praedicatur.

1054. Eodem anno Bernolfus episcopus Traiectensis obiit et in aecclesia sancti Petri apostoli, quam ipse pulchre construxit et ditavit, honorifice sepultus est.

1075. ... Willelmus etiam episcopus V. kal. maii obiit. Conradus successit

1099. Cuonradus episcopus in propria domo post celebrationem missae in quarta feria paschalis ebdomadae cultello perimitur et in aecclesia sanctae Mariae quam ipse magno sumptu construxit humatur.

1112. Burchardus episcopus obiit.

Sluiten