Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

eiusdem ecclesie in toto comitatu nostro sine theloneo esse nullusque debeat eos opprimere, sed sint sub abbatis potestate, et cum causidico placitum cum eis habeat ipse. Quod si aliquis ex eis, qui ex parentibus suis iuste pertinet ad predictum locum, negare et contradicere voluerit, liceat memorato abbati suisque successoribus cum advocato suo illum tenere et ad iusticiam trahere in cuiuscumque ministerio sit. Similiter faciat de reditibus suis. Quicumque sedet super terram predicte ecclesie et non vult solvere quod debet iuste, advocatus abbatis intret domum illius et tantum de rebus accipiat quantum debet Uie, sine alicuius iudicis contradictione.

Huius mutuacionis testes sunt Hermannus filius Popponis, Enghelbertus Scathaloc, Adalbero nepos comitis, Deddo de Riiswiic, Thrusing, Thiedrac, Thidger, Blankart. Hoe autem factum est Oethellilda comitissa volente et testimonium perhibente, eiusdem Theoderici comitis uxore, Stephano abbate presente.

(Pön, Corroboratio) Huius rei testes sunt dommis abbas Stephanus, Folcricus et Azcelinus presbiteri. Laici Adalbero, Heremannus filius Popponis, Engelbertus Schathaloch, Thrusin c Adaluuin castelanus, tres germani Gerbrandus Isbrandus Guntwachar, Deddo de Risuuic, Thiedard, Thietbold, Thietger, Blankard aliique plurimi

Eodem di coram eisdem testibus mutuavi contra sanctum Adalbertum novem manssus in Maseland a Schipleda in Mosam et in Westerbeiran tres mansus a Mosa in Vronanslat1) dans censum in Alcmera octo Ubrarum singulis annis; insuper precante et adiuvante Othelhilda uxore mea dilectissima concessi abbati Stephano suisque successoribus iudiciariam potestatem in Alcmere que ambach vocatur teotonice.

l) Van den Bergh druckt: Vronanstat.

Sluiten