Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

... statuentes, ut abbas libere ab eis vel canonice eligatur et non ascendens aliunde per ostium Jesu Christi qui ordinandus est ingrediatur nullo omnino negante vel contradicente. Et quia plerumque solet impedire presentia seu voluntas episcopi libertatem electionis, precavendo statuimus, ut absente domino episcopo conventus eligat abbatem secundum regulam suam personam idoneum non consentientem viciis, et electum representet domino episcopo consecrandum.

... Et quia multa cenobia videmus peiorata ab hominibus beneficiatis, consensu abbatis atque rogatu fratrum firmiter sub casu prelationis sue precipimus, ne abbas de rebus ecclesie sue neque de camera sua nullum f eudum dare presumat... Hiis autem omnibus supradictis hoe pro timore dei necessario asscribimus, quia hec eadem ecclesia nostra pauper adhuc et tenella est, quantum in nobis precipientes quatinus qui ad eam pertineant cuiuscumque conditionis sint, in séipsis et bonis suis quiete pacis perfruantur, nulla ab eis petitio ex potestate episcopali, nulla expeditio exigatur, serviant libere domino suo abbati et ecclesie, cui servitii sui debitores sunt.

Et ut hec omnia omnino rata

permaneant per succedentia successomm nostrorum tempora, hanc cartam sigilli nostri impressione signavimus subter consignatis idoneis testibus.

Statuimus et hoe, ut...mortuo abbate in ecclesia illa fratres libere et canonica electione quemcumque voluerint eligant et electum episcopo examinandum et consecrandum representent

Preterea statuimus et predicte ecclesie pro privilegio tradidimus, ut predictus abbas secundum quod moris est quarundam ecclesiarum contentus propriis personis, quas in claustra habet, nulli feodum vel de camera vel rebus ecclesie tribuat et liber de expeditionis exactione permaneat.

Et ut supradicta omnia rata et inconvulsa permaneant, hanc kar; tam inde conscribi et sigilli nostri impressione iussimus insigniri. ê

Sluiten