Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

substantiae temporalem, et praelatus ipse ab episcopo utramque suscipiens praelationem in utroque canonicam et debitam episcopo exhiberét subiectionem. Ipsi quoque praelato electo a canonicis et canonice ab episcopo substituto canonice praebendas disponendi facultas permaneret... Quia vero in dominio episcopi praedicta manet ecclesia... malefactores ecclesiae illius canonice excommunicandi eis absolvendiquepotestatem concessi, ea tarnen conditione, ut si per ministros episcopi excommunicatio contirmata fuerit, episcopo et ministris eius emendatio solvatur excommunicationis.

ut in dandis praebendis caeterisque negotiis ecclesiae et rebus procurandis pioque patrocinio defendendis consilio canonicorum et ammonitioni communi ius praepositi et reverentia maneat...

Confirmamus quoque eis hanc nostrae authoritatis potestatem, ut invasores vel defraudatores rerum ecclesiae vel atrii legitime monitos et non resipiscentes excommunicent et a cqmmunione ecclesiae suae repellant et deinde apud episcopum seu vicarios eius ius suum prosequantur.

Miraeus III S. 664

.... Waltero archidiacono nostrisque clericis assentientibus dictis canonicis idem altare pro amore dei et s. Petri concessimus.

Tali quidem concessione, quod quotiens persona immutata fuerit, 10 tantum sol. episcopo tribuat.

Ut autem hoe futuris temporibus ratum sit privilegium, signis illud corroboravünus presentium.

Miraeus I S. 361 (1090). Quarto quoque anno archidiaconus infra parochiam illam synodalia iura exercens debitam sicut ante habeat impensam.

.... in renovatione personae earundem ecclesiarum 10 sol. solvantur.

Ut autem ipsi ecclesiae huius libertatis institutum eiusque quam " comes Robertus ei privilegio firma vit, ratum maneat et inviolabile, sub anathemate, si quis violaverit, idoneis testibus corroboravimus et sigilli nostri impressione signavimus.

Hoe autem confirmandum esse decrevimus, quod archidiaconus in quarto anno synodalia iura exercens in parochia de Horscamp consuetam sicut antea habeat impensam.

Sluiten