Geen zoekvraag opgegeven

Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

dicta Ydzegae], Aldekerke, Hagenkerke, Ypoldekerke, Wicle, Ferlerhee, Oesterzee, Actne, Kunre, Ruthne, Seleham, Seuehusum, Kunresijl, Marcnisse, Nagele, Orick, Emelwart, Mitlinghe, Butae et Harch. Statuit autem idem dominus Andreas, quatinus quicumque abbas [ecclesie Monkeburem Scarpenseel] ecclesie sancti Odulphi perpetuo camerario episcopali in Frisiam ituro singulis annis duas libras Staurensis monete persolvat, unam lïbram in eundo, alium in redeundo, utque ecclesia eadem sancti Odulphi libera sit et ad alium abbatem nullatenus habeat respectum, mortuoque abbate ibidem fratres libere et canonica electione quemcumque voluerint eligant et electum episcopo [quoque (quod?) iam per privilegium exceptionis invetus in scriptum est sublatam1)], examinandum et consecrandum legitime representent. Preterea statuit et sepe dicte ecclesie pro privilegio tradidit, ut quicumque abbas ibidem pro tempore secundum quod moris est quarunda^m ecclesiarum contentus propriis personis quas in claustro habet nulli feudum sive de camera rebusve ecclesie tribuat liberque de expedicionis permaneat exactione. Quibus omnibus sicut ex nostro debuimus ofücio diligenter examinatis consideratisque provide personis ydoneis et testibus omni excepcione maioribus, clericis liberis et ministerialibus ecclesie Traiectensis in eodem eiusdem domini Andree episcopi (privilegio) inscriptis, quorum felix est recordacio et pia habetur et merito debetur memoria: Harbarto maioris ecclesie preposito, Lubberto eiusdem ecclesie decano, Hermanno preposito sancti Bonifacii, Luzone preposito sancti Petri, Vibrando abbate, sancti Pauli, Andulpho abbate sancti Laurencii, Wichardo decano sancti Bonifacii, Luberto decano sancti Petri, Arnoldo decano sancti Marie; libëri(s) Godefrido de Malsen et fratre eius Hermanno, Giselberto de Casuech et aliis, idem privilegium de consilio.'maturo et debito renovamus, honestas quoque et rationabiles consuetudines ante nos et nostris servatas temporibus cum ecclesia sancte Marie in Staueren in predio beati Odulphi

') Lnherstellbar verderbt.

Sluiten