Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ut det illis haereditatem gentium: opera manuum ejus veritas, et judicium.

Fidelia omnia mandata ejus, confirmata in saeculum saeculi: facta in veritate et aequitate.

Redemptionem misit populo suo: mandavit in aeternum testamentum suum.

Sanctum et terribile nomen ejus: initium sapientiae timor Dcmini.

Intellectus bonus omnibus facientibus eum: laudatio ejus manet in saeculum saeculi.

Gloria Patri, etc. V. Sperate in eo omnis congregatio populi. R. Effundite coram illo corda vestra.

Oremus.

Omnipotens sempiterne Deus, qui misericordia tua hos fideles specialiter aggregasti: in eorum corda, quaesumus, Paraclitum, qui a te procedit infunde, illosque in tua fide et cantate corrobora; ut temporali congregatione proficiant ad aeternae felicitatis augmentum.

Deus, qui de vivis et electis lapidibus aeternum majestati tuae praeparas habitaculum:

Sluiten