Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

V. Confirma hoe, Deus, quod operatus es in nobis.

R. A templo sancto tuo, quod est in Jerusalem.

V. Memor esto Congregationis tuae.

R. Quam possedisti ab initio.

V. Domine, exaudi orationem meam.

R. Et clamor meus ad te veniat.

V. Dominus vobiscum.

R. Et cum spiritu tuo.

Oremus.

Deus, cujus misericordiae non est numerus, et bonitatis infinitus est thesaurus: piissimae majestati tuae pro collatis donis gratias agimus, tuam semper clementiam exorantes; ut qui peteritibus postulata concedis, eosdem non deserens ad praemia futura disponas.

Deus, largitor pacis, et amator caritatis: da famulis tuis in nomine tuo congregatis veram cum tua voluntate concordiam; ut ab omnibus liberentur adversis.

Deus, qui per immaculatam Virginis Con-

Sluiten