is toegevoegd aan je favorieten.

De finibus regni Macedonici, de imperio Macedonico et de Macedoniae sociis inter annos 359 et 221 a. C. n.

Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

siones suas in Graeciam quoque transtulerunt, res sociorum suis utilitatibus posthabuerunt. Nam Polysperchon optime intellexit se, cum populares ad se traheret, eodem tempore optimates, nuper ab Antipatro eonfirmatos, non solum sibi adversarios paraturum esse, sed etiam partes politicas ita sollicitaturum esse, ut necessario bellum intestinuin inde

secuturum esset1).

Insuper optimates èt conjunctione cum potentissimis praetoribus, èt natura ipsa rerum, jam validiores erant A Quid contra populares expectare potuerunt a conjunctione cum procuratore regio et per eum cum familia regia? Quid magis praeter naturam rerum esse potuit? Sed hoe nihil ad Polysperchontem, qui praeter hoe vitium, eodem tempore alterum, idque fortasse majus commiserit, quaerendo amicitiam Olympiadis matris Alexandri. Quomodo enim fieri potuit, ut in unum conjungerentur Philippus Arrhidaeus et Eurydice, quibus Polysperchon ipsis rebus conjunctus tuit, democratia Graeca et regia mater, quae semet ipsam considerabat tamquam solam personam, quae legitime tutelam gereret heredis unice legitimi, nempe infantis Alexandri. Apparet quidem jam inde ab initio Olympiadem nullam fidem novae amic.itiae habuisse, literas enim ad Eumenem misit, quidnam sibi faciendum esset, responsoque accepto, sese ad tempus quietam tenuit in Epiro3).

Conjunctione cum Olympiade Polysperchon hoe unum magnum commodum adeptus est, quod Eumenes, quamquam recusavit quominus communi consilio cum Polysperchonte procurationem imperii gereret, inde abhinc in Asia, ubijura regiae domus vindicabat, partibus Polysperchontis favebat,

1) Plut. Phoc. 32. Si/9-xei/a!?VfiSV0« yzp ek éxuriv è riotojtrTépx^ T1V ovSlv xeputvfv pil roS Quxtmot tK7reróvT0(.

2) Diod. 18. 55. 2.

3) Nepos Eum. 6. rhuic ille primum suasit, ne se moveret et expectaret qnoad Alexandri filius regnum adipisceretur." Diod. 18. 58. 4. O ƒ E,,/um

IpH ftèv 'Olvuri&Sx **P«XP*H« «"Tiypate, rvrfouteio» xari ro n*pov ptwv

h Hx-t/pu, l^Zf T'v* xf'r,v-