Tekst
Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

PRAEFATIO.

Emendationum quibus usi eramus conspectum in lucem edere ego et Kostersius, jam antequam nostra Veteris Tcstamenti interpretatio prelo mandaretur, decreveramus. Cujus vix primus prodierat fasciculus, cum mihi carissimus socius morte eripitur, ita ut haec quoque laboris pars soli mihi relinqueretur. Mihi ergo gratissimum, operi utilissimum fuit quod collega meus B. D. Eerdmans, neque temporis neque laboris pareus, plagularum eorrigendarum officio fungi voluit. Quod autem Latine hunc scripsi conspectum editorum rogatu factum est, ut ii quoque apud exteros qui interpretatione nostra non utuntur aliquem inde percipere fruetum possent. Nemo tamen de eo plura vel majora sibi promittat quam ea sunt quae nos dare voluimus: minime hic omnes enumerantur loei ubi Veteris Testamenti textum emendatione egere verisimile sit; ii tantum indicantur quos librorum interpretibus mutare necessarium visum est; saepe meri corriguntur calami lapsus; saepe notae et vulgo doctorum probatae recipiuntur emendationes;. accedunt tamen et novae.

Usi sunt interpretes S. Baerii editionis ea parte quae jam prodiit in lucem.

Sluiten