Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

sito sufficienti deliberatione peracta. Tandem omnipotentis Dei inspirante gralia in hoe consensimus quod primo et principaliter ante omnia quidquid odii vel dissensionis inter nos huc usque habitum fuerit quomodocumque evenerit puro corde invicem remisimus nunquam deinceps recordandum quo facto omnes pariter et singuli tanquam fratres unanimi voluntate conjuravimus et considerationes mutue pacis atque amicitie fecimus inviolabiliter observandam. Quod si imposterum inter hoinines urbium nostraruin contigerit aliquam discordiam liaberi, quod absit, nos utrimque rei geste veritatem de plano investigabimus, et a cujuscumque urbis homine inventa fuerit lis exordium accepisse, scabini et jurati illius loei hominem suum cujus culpa existerit talem habebunt, quod ei in quem fuerit commissuin penes ordinationes et consilium scabinoruin et juratorum utriusque urbis condignam pro modo culpe faciat emendam. Ceterum promisimus invicem ubicumque opus liabuerimus alter alteri ad jus suum conservandum fideliter assistero contra unumquemque hominem, salvo semper jure Domini nostri ac veri heredis terre nostre, prseterea si alicubi terminos terre nostre abbreviari vel jura Domini nostri occupari perceperimus seu in aliquo debilitari, quod Deus avertat, hoe Domine vel Domino ipsius terre qui tune esset quanto citius possemus intimare deberemus, ut si talis animi foret quod ad hoe emendandum atque ad debitum statuin reformandum instare vellet ad assistendum ei sicut tenemur rebus et corporibus, nos semper paratos et lenevolos exhiberemus, sin autem omni tempore tanquam de propriis damnis dolentes, hujus rei deberemus esse monitores et conquestores, quousque modo debito fieret correcta, quia igitur omnia prsemissa juravimus unanimiter et voluimus observare sine fine, ne a nobis ipsis vel a successoribus nostris per negligentiam oblivioni tradantur duobus scriptis similibus ea commendari et utriusque urbis nostre sigillis equaliter fecimus roborari. Datum Lovanii sabbato ante Purificationem Beate Marie Virginis Anno Domini MCC sexagesimo primo.

Oorspronkelijke oorkoDde op perkament, waar aan eenen ineengevlochten rooden zijden draad hangen de zegels van Leuven en Turnhout. — Stedelijk Archief, Leuven, le section, Archives Administratives, n° 193.

Sluiten