Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

copus, universis et singulis, presentem paginam nspecturis : salutem in Domino sempiternam. Laude dignum arbitramur, quod ea que pro divini cultus augmento, ac animarum salute, provide facta sunt, ut illibata consistant.

Libenter cum a nobis requiritur, adjicimus roboris firmitatem : sane petitio pro parte dilectorum in Christo filiorum, Decani et Capituli Ecclesie Sancti Petri in Turnout, nostre Cameracensis diocesis continebat : quod cum nuper bone memorie, illustris Domina Maria de Brabantia Ducissa Ghelrie, et Comitissa Zutplianie, ac Franco Mariscalci, persona personatus : et Joannes Pauli, curatus Ecclesie de Turnhout prefate, pia devotione accensi, et pro divini cultus augmento, predictam Ecclesiam que tune Parochialis erat, in collegiatam Ecclesiam erexerunt : illamque pro xn Canonicis, quorum unus esset Decanus, inibi sub titulis, modis et formis instituendis: qui Capitulum dicte ecclesie, sufficienter dotarunt : ac certa Capitula, modos et ordinationes in dicta ecclesia perpetuo observanda, fecerunt et ordinarunt : prout in litteris publicis desuper confectis plenius continetur. Quarum tenor sequitur, et est talis :

Universis Christi fidelibus (zie voorgaande akte.)

Quibus litteris, per nos receptis, et diligenter examinatis, vestram devotionem, quam ad Deum, et Beatum Petrum apostolorum principem, sincere gessistis in premissis, multipliciter in Domino commendantes : super statu et bonis dicte ecclesie, ceterisque in dictis litteris latius contentis, legitime informati, et convocato nobiscum jurisperitorum consilio : dictam parochialem ecclesiam, authoritate nostra ordinaria atque pontificali in Collegiatam ereximus, et erigimus, sub modo, forma atque exemptionibus, in prenominatis litteris, rite expressatis : et personatum memoriatum, perpetuo supprimentes et extinguentes, ac te Joiiannem Pauli, ab animarum cura, qua, idem habebaris astrictus, absolvendo. Et te Joannem Martini in plebanum ipsi populo preficimus, et instituimus Singulosque alios, videlicet, Franconem, et Joannem Pauli, predictos, ac Reclores dictorum quinque altarium, necnon venerabilem virum Dominum Waltherum de Ranst, prepositum Nivellensem, Johannem Heyaert presbyterum, Johannem Pauli cantorem Mechliniensem, et Balduinum Mariscalci, Canonicum Hoyensem, Leodiensis et Cameracensis diocesis, nobis pre-

Sluiten