Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

rum unaquaeque suos quasi surculos egerit, qui suam sibi vitam agentes suamque maturitatem adepti novos sua quisque vice ramos emittere soleant. Idque haud parvo generis humani emolumento. Quae enim antea coeco quodam impetu in unum coacervata et inter se permixta confuse tantum conspiciebantur, nunc tandem certis a se distincta separataque indiciis melius in diem et cognoscuntur, et bene cognita in usum vitae transferuntur. Hoe tarnen in his rerum atque disciplinarum incrementis atque, ut ita dicam, generatione cavendum, ne aliae communis originis vetustaeque affinitatis immemores prorsus ab omni cum aliis deflectant commercio. Verbo dicam, nimis sedulo is suum agellum colere videtur, qui proximos campos spernit, et sepibus scrobibusque a vicinorum concursu intercludit. Contra antiquae cognationis pristinique inter artes vinculi constans ac diligens observatio miram non solum ad cujusvis artis disciplinaeque, sed ad ipsius bumanitatis, quae his artibus disciplinisque continetur, progressum operam praestat. Languescit enim quae solitariam vitam agit disciplina: neque tantummodo quae in conterminis disciplinis maxime ad sui conservationem necessaria sunt ignorabit, sed et ipsa, quo a rerum usu remotior est, eo magis contemnetur et in suis quasi involucris marcescet. Alunt enim sese nutriuntque mutuo disciplinae: eamque brevi interituram aut, quod idem est, nullius pretii certo scitote esse artem, quae in ipso reliquarum flore ita tabescat, ut quod ceteris proficit, ipsi nocere videatur. Prudenti itaque consilio majores nostri has publi-

Sluiten