Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

cas omnium disciplinarum civitates condiderunt, quae inde nomen Universitatum habent, in quibus non tantum singulae excoluntur, sed et cunctarum societatis communionisque lex ex hoe, de quo diximus, vinculo suspensa est.

Sunt autem in disciplinis aliae inter se magis minusve cognatiores; hae propius a se distant, illae grandiori intervallo a se separantur. Theologiam omnium disciplinarum reginam dixerunt antiqui: quod si quibusdam ambitiosius dictum videatur, id tarnen nemo negabit, eam in reliquas artes hanc vim exercuisse, ut harum incrementa maximam partem ab illius progressu originem traxerint. Quod si ab aliis ipsa theologia, utpote rerum divinarum scientia, divinum quoddam opificium existimetur, ita tarnen eam coelitus in res humanas demissam iisque immixtam esse omnes confitebuntur, ut ex ipsis humanarum scientiarum profectibus optima sibi praesidia lucretur. Ejus est omnium doctrinarum fructus ad se rapere, nullam contemnere, nullam negligere, seduloque magnis istis humanitatis adminiculis, philosophiae, historiae, literarum, naturae rerum studiis ad suum quoque commodum abuti. Prae caeteris autem propria quaedam et peculiaris conjunctio nobis esse videtur Theologiae cum literis orientalibus, quae eam magna ex parte enutrierunt et e quibus ipsa ad vitam sustentandam veluti commeatum trahere videtur. Si de me loqui liceat, ex quo ad Theologiae studium animum applicare incepi, ea mihi enata est persuasio de arcta literarum orientalium cum omni re Christiana neces-

1*

Sluiten