Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

situdine, quam experientia rerum tam in antistitis sacrorum munere gerendo, quam in Theologiae professione ita confirmavit, ut eandem omnibus omnino nostrae aetatis theologis penitus inculcatam optemus. Nunc vero maxime haec cogitatio mihi animum quasi obsidet, ubi post plures annos Theologiae in Seminario Evangelico-Lutheranorum docendae impensos, honorifica vocatione in illustrem hanc Academiam translatus Literarum Orientalium professionem solemni oratione auspicari aggredior. Neque enim aliud video argumentum et a persona mea minus alienum et huic loco temporique aptius, quam> si ita obeufldi muneris, quid mihi continere, et qui cursus in eo tenendus videatur, rationem reddam, ut ad vos de Literarum Orientalium cum Theologia Christiana necessitudine orationem faciam. In hoe argumento exponendo vestra me benignitate, cujus maxime indigeo, adjuvetis, mihique .v^strae fortasse exspectationi parum satisfacturo ignoscatis. Turn enim temporis angustiae ut materiam gravem latique ambitus tantum delibarem coegerunt: tum quam multa et eruditioni et facundiae meae desint, ideo malo ipse confiteri, quam ab aliis conviuci, quo facilius a vobis vernam simplicitatis meae me impetraturum esse confido.

Literas cum dico Orientales, antiquum me nostratium morem sequi intelligetis, easque me veile, quae nunc a multis, nomine ab auctore qui habetur illarum gentijmi petito, nee tarnen aptissimo, Semiticae vocantur. Licet recentiori aetate permultae Asiae linguae magis minusve innotescere et coli coeperunt,

Sluiten