Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

qiias omnes nos hanc adversam mundi plagam habitantes orientales nuiicupare possumus, in magno tarnen illarum numero jam diu principem sibi locum vindicarunt et prae caeteris, sive honoris causa sive strictiori sensu, orientales dici consueverunt, quae olim Israelitis cognatisque gentibus in usu fuerunt. Postquam a multis inde saeculis istae literae fere solae colebantur, caeterae vero Asiae linguae magis minusve eruditis Europae viris incognitae et neglectae jacuerant, recentiori imprimis aetate totus fere oriens apertus est. Incredibili ardore et uberrimo fructu veterum Indorum ditissimae et pulcherrimae literae et quae cum illis cognatae aut commixtae et ex illis derrV4"ÖWB fuerunt linguae, excultae sunt; quae saeculorum tenebrae tamdiu occultaverant Aegypti aenigmata, ex parte saltem solvi coeperunt; veteja Assyriae, Mediae, Persiae monumehta, alta olim humo defossa, in lucem protrahuntur et ex sepulcro quasi reviviscunt; remotiores Asiae mediae et septentrionalis sermones pervestigantur; antiquïssimae et numerosissimae gentis, Sinensium, literae explicantur; quarum olim proavi nostri studia inchoarunt tantum, dirersae insülarum ulterioris Indiae linguae felicissimo eventu multorum exercent diligentiam. Nee tantum linguae et literae, sed harum omnium gentium antiqua et recentiora fata, religiones, mores, instituta, artes indagantur. Credi vix potest, quantum hoe jam utilitatis habuerit ad veram humanitatem promovendam, ad universae eruditionis copiam augendam, ad ingenium hominum moresque formandos, ad historiam indo-

Sluiten