Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

me hanc solam ob causam literarum orientalium studium vobis veile commendare. Quae virtutis, eadem est bonarum disciplinarum ratio: propter se ipsae et amari et excoli debent. Neque igitur literarum orientalium studia tantummodo ad theologorum scholas releganda puto. Unusquisque bene institutus liberaliterque nutritus in bis inveniat, quod ad suae artis usum, sive literis, sive bistoriae, sive juri, sive naturae rerum operam det, laudabiliter conferat. Sed hoe judico, hoe censeo: theologum sine harum literarum studio in sua disciplina nullo modo posse proficere; inter illas enim et doctam religionis cognitionem, id est theologiam, necessitudinem quandam interiorem et quasi consanguinitatem intercedere, quam quippe a divino numine in lucem quasi editam, tota Scriptura Sacra superstructam, per ipsam rerum gestarum seriem a primordiis rei Christianae ad hunc diem traditam, nostro quoque tempore sancte colendam arbitramur.

I. Vincuhim, quo Orientales, praesertim Hebraicae Aramaeaeque literae cum theologia Christiana continentur, ab ipso Deo nexum arbitramur, quia religio Christiana in hac orientis parte nata, cum gentis Israeliticae originibus, fatis, institutis, Hbris, sermone arctissime cohaeret. Non profecto temere nee fortuito, sed divino numine factum esse credimus, quod novae religionis conditor e gente Judaica, sub lege Mosaica, a parentibus Israelitis ortus et enutritus, in Palaestina doctoris munere functus sit ibique in salute generi humano paranda operam posuerit, quod pri-

Sluiten