Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

mos nactus sit auditores Judaeos, quod ex Judaeis primi procHerint Evangelii nuncii, novae doctrinate magistri, verae theologiae, revelationis nimirum divinae auctores. Quod antiqua hominum saecula diu speraverant, id eventu ratum comprobatumque est, salutem fore gentibus ex Judaeis, et licet mox institutio divina ad Graecos Eomanosque propagata, ipso horum sermone reliquis Europae gentibus, nostris inter has proavis, sese insinuaverit: in gente tarnen Israelitica sua habuit incunabula, inque temporum vicissitudine originis suae semper gessit conservavitque indicia. Inter Judaeos primos nactus est Servator sectatores; Hierosolymis, quae urbs tam diu sedes populi Israelitici et caput fuerat, condita fait prima ista Ecclesia, ad exemplar scholarum Israelitarum maxime confortnata, omnium deinceps coetuum in orbe terrarum mater; inde prodierunt primi novae doctrinae praecones, qui aeque ac primi rerum Christianarum scriptores, Judaei nati fuerunt; primi Christiani in Yeteri Testamento suae religionis tanquam fundamenta collocaverunt; qui viam praeiverunt in doctiori et profundiori religionis Christianae expositione, Matthaeus, Johannes, Paulus, non tantum literarum Israelitarum cognitione imbuti, sed quadam quoque eruditibne Judaica tincti fuerunt. Quae sic ab ipsis primordiis apparet rerum Christianarum cum literis orientalibus conjunctio, ea non nova, levis aut externa fuit, sed nati va, firma et penitus insita. Si quis singularis ejus populi, veterüm dico Israelitarum, historiam secum ipse considerat-ët contemplatur, fieri

Sluiten