Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

ditiones collegerunt, qui praeteriti aut sui temporis res gestas enarrarunt, quid poetas excitaverit, quove igne accensi sublimia sua carmina fuderint, quid sibi leges velint, quid earum principium et quó tendant, quid moverit in gravissimo suo munere prophetas, docentes, exprobrantes, consolantes, exhortantes reges aeque ac populum: una religio est. Sic quoque religio non tantum librorum, quos tuut antiquitas Hebraica, conscribendorum causa et opportunitas fuit, argumentique, quod singulis illis continetur, materiem praebuit, sed etiam in ipsius sermonis Hebraeorum conformationem, in diversorum scribendi generum inventionem vim suam exseruit: imo, unus Moyses, legislator, historicus, poeta, propheta, omnibus Hebraeorum literis viam para vit. Si ipsa linguae vocabula, etymologiae modum respicimus, valde ea simplex, severa est; diversae rerum notiones non tam externa ratione, per plura vocabula artificiose conflata, sed interna elementorum duplicatione aut soni mutatione exprimuntur. Non in nominibus, aut distinctarum rerum designationibus, sed in verbis actionem aut conditionem exprimentibus suas lingua radices formavit. Licet ab una parte forte pauper dicenda, tarnen ex'insita quadam robustis his radicibus generationis vi dives, ditissima autem, si ad sensus religiosos exprimendos quantum valeat consideremus. In antiqua et nativa linguae Hebraeae et Arabicae, vel in universum Semiticarum simplicitate, non tantum vocabulorum immutationis diversitatisque ratio melius plerumque quam in aliis linguarum famihis cernitur, sed imprimis quantopere notiones reli-

Sluiten