Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

giosae ac ethicae, animo obortae, appellationum imaginibus sonorumque imitatione enuntientur. Quae per Evangelii propagationem per orbem diflusa sunt, quaeque apud nos in religionis institutione, in scholis theologorum, maxime in dogmatica et ethica teruntur vocabula, originem agnoscunt Hebraicam: in ipsa hac lingua diversarum notionum stirps atque radix sita est, quam qui non eruerit, frustra quibus per insequentia tempora jactatae sint vicissitudinibus, intelligere sategerit. Tum hoe minime negligendum est, quod ecclesia Christiana formam sermonemque gentium ad quas pervenit induens, Syriacae linguae ope in Asiam mediam, Aethiopicae in Africam sese introduxerit; quod ipse Islamismus, dum Arabicas literas, partim ex communi Semiticarum linguarum fonte deductas, partim ex longa religionis Judaicae Christianaeque familiaritate ipsis utriusque religionis notionibus imbutas, cum rerum ipsarum argumento et denominatione in remotissimas gentes spargit, ipsam religionem Christianam, non dicam invexerit, sed ei quodammodo viam straverit. Enuntiationis forma simplex et inornata, a poetis et prophetis exculta, non tam artificiosam orationis structuram contextumque impeditum, quam parallelismum illum sedatum, et tranquilla quadam cogitatione diversas cujusque notionis formas recolentem usurpavit, minus etiam floribus variegatis, quam imaginibus sublimibus gravibusque conspicua. Deinde vero antiquissima ista monumenta in argumento versantur cum theologia arcte conjuncto. Historia enim iis continetur populi Israelitici, qui

Sluiten