Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

quas subeunt, leges, ratio, qua cogitata finguntur et enunciantur, singulaque effata in orationem coaluerunt, indaganda est. Quid verba valeant tam ex diverso illorum usu, ex vocibus cognatis, ex derivationis legibus, quam ex traditione Judaeorum et imprimis ex comparatione cum dialectis cognatis hauriri debet. Per illam cognatarum linguarum, Aramaeae, Arabicae, Aethiopicae, Syriacae comparationem eruditio Hebraica ex torpore isto, quo eam tyrannis traditionis Judaicae, saepe incertae, saepe insulsae, obduxerat ligaveratque, ad novam quasi vitam resuscitata, interiorem praestantiam praeclarasque sui dotes revelavit. Libros Veteris Testamenti qui recte intelligere vult, omnino linguae Hebraeae elementa usumque callere debet: qui autem ultra vulgarem ab aliis propositam interpretationem sapere non vult, hic forte se subsistere posse existimat sibique abstinendum a linguarum cognatarum studio: sed quomodo in diversissimis saepe eruditorum opinionibus verum invenire, rectumque eligere poterit, nisi potentissimo illo auxilio, linguarum cognatarum comparatione, ipse uti possit. Non ea hic est monumentorum antiquitatis copia, quibus gaudet Graecia, Latium aut India antiqua, sed quo pauciora sunt ad sacras illas literas intelligendas adminicula, eo religiosius singula perscrutanda erunt. Cum grammatica autem scriptorum interpretatione arcte conjuncta est ars critica, qua, licet diversis aliquatenus legibus, quam in Graecis Romanisve scriptis regatur, tarnen Hebraeorum quoqne literae nullo modo carere possunt. Praeter ea quae ex legibus

Sluiten