Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

rum, Assyriornm, quae plurimum opis afferre possunt. Etenim si jam olim antiquitati Hebraeae illustrandae literarum Aramaearum, Arabicarum, Syriacarum studium praesidio fuit, ea quae recentiori tempore nata est monumentorum Aegyptiorum interpreïStio, aut quae quotidie eruuntur ac in dies numero crescunt Phoenicum et Poenorum reliquiae, aut stupenda ista veteris Assyriae rudera, novam huic scientiae materiam praebent, crebriorumque etiam et graviorum incrementorum spem faciunt. Non spernenda quidem sunt, quae ad populi Israeliticj„historiam confirmandam, chronologiam stabiliendam, mores illustrandos ex diversis illis fontibus antiquissimis nuper apertis jam hauserunt: sed palatia, statuae, figurae, supellex paene muta sunt, nisi quid sibi velint aut quid portendant, accurata certaque inscriptionum lectione atque interpretatione in lucem promatur. Ne quis dicat, librorum V. T. studium post tot saeculorum labores nifeil posteris reliqui fecisse: contra censemus, longe plura quam^uae facta sunt, facienda superesse et speramus fore, ut augeantur in dies illustrationis et interpretationis adminicula, de quibus nunc vix somniant theologi. Sed literas orientales cum V. Testamenti interpretatione arcte conjunctas esse, multi facile largientuift, necessitatem autem usumque V. T. in theologia Christiana forte parvi facient. Qui inter principes nujus saeculi theologos primum occupat locum, magnus Schleiermacherus, eorum qui Vetus cum Novo Testamento imprudenter confunderent errore absterritus, in contrarium incidisse et iniquius de V.T. scriptis

Sluiten