Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

judicasse, et si praecipuum aliquando in ecclesia Christiana locum auctoritatemque capessiverunt, id fortuitis potius causis quam ipsi rei indoli tribuisse videtur. Alii, summi doctoris exemplum secuti, ulteriusque progressi magis aperte aut occulte libros sacros V. T. vilipendere coeperunt, vinculumque omne inter religionem Christianam et religionem resque Israelitarum ita relaxaverunt, ut eo demum prorsus sublato rei Christianae bene consultum fore arbitrari videantur. Magnum hunc et periculosum censemus errorem, qui si aliquando in ecclesia Christiana regnare inceperit, obsistendum erit ipsi divini numinis instituto, quo per certam rerum seriem, a primordiis ipsis generis humani ad haec quae vivimus tempora, sui patefactionem perduxit; turbatus erit ipse iste continuus rerum humanarum progressus et jugis ordo, a quibus, historia teste, omnis generis humani in moribus, institutis, artibus, religione, cultu progressus, ipsa, ut verbo dicam, societatis humanae vita pependit: quin evulso fundamento res ipsa Christiana, quod Deus avertat, corruet. Si ipsius Christi adventum, revelationem ab eo promulgatam, opus per illum peractum, salutem ab eo partam, ecclesiam ab eo conditam, totumque rerum ordinem ab eo inchoatum respicimus, omnino nova habenda est religio Christiana: sed quae Deus suo tempore largiri voluit summa beneficia, haec ita conjunxit cum praeteritis, ita per longam saeculorum seriem praeparavit copulavitque cum gentis Israeliticae fatis, lingua, literis, religione, ut eandem quoque veterem dicere possimus. Intuemini, quaeso, primos Christi sectatores, Apostolicam istam

2*

Sluiten