Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

Ecclesiam, omnium sequentium matrem et exemplar: nonne ipsa, audito laeto salutis per Christum nuntio, omnem veterem Israelitarum Scripturam divinitus inspiratam tenebat, legebat, servabat. Praecipuus verp ille Evangelii apud gentes praeco, qui fortiter recentem societatem a servitute Judaica vindisavit, qui optime novi rerum ordinis naturam et disejfimen inter irxXxixv xx) xaivyv hx^xyjv, inter legem et Christum perspexit, nonne ipse Paulus istis libris semper utitur, eos commendat et sequitur? Religionis et theologiae Christianae igitur maxime interest istos V. T. übrós recte intelligere et interpretari, quod sine literarum orientalium cognitione omnino fieri non potest. Nee tarnen earundem literarum usus ad Novi Testamenti explicationem parvi faciendus est Ut mittamus, quod non sine veri specie affirmatur, ipsum Servatorem lingua tune temporis vulgari, Aramaea usum, primosque ejus sectatores ea locutos fuisse, nonnulla forte scripsisse: hoe certum est, omnes Jesu discipuilos, omnes fere N. T. auctores Judaeos fuisse, quorum scripta licet Graeco sermone ad nos perlata sint, satis tarnen superque Hebraeum solum geniumque redolent. Quid enim singulare illud Novi Testamenti idioma? Spiritus saepissime novus, magna vi hactenus inaudita proloquens, facies vero vel forma vulgaris iste Graecus nee purissimus sermo, mens denique vel animus totus adhuc Hebraeus. His ex tribus coaluit: haec tria nisi quis bene distinguat et intelligat, in Novi Testamenti interpretatione nullo uiodo proficere potest. Ad rem vero criticam gerendam haud

Sluiten