Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

multo minorem in Novo Testamento, quam in Veteri opem praebent literae orientales, quum translationes veteres, prae caeteris antiquissima illa, Peschito dicta, ipsa aliarum quarundam veluti mater, nee non caeterae Syriacae, Aegyptiacae, Aethiopica, Armenica, aliae gravissimis de vero librorum N. Testamenti textu testibus adnumerari debent. Nee segnius valent literae orientales ad illustrandum res, locos, mores, quorum in N. T. mentio fit. Quae primis aerae Christianae saeculis colligi coeperunt scripta Talmudica aliaque, recentiori partim lingua edita, sed saepe ex antiquiore traditione depromta; eorum qui inter Arabes aut Syros terrae sanctae historiam et geographiam exposuerunt enarrationes; quae in diversis linguis, praesertim Aethiopica, servata sunt scripta apocrypha, haec omnia multaque ejusdem generis alia, uberrimam saepe materiam praebent ad Novum Testamentum illustrandum. Quae dixi, fusius exponi iisdemque multa addi potuissent, sed sufficit, ni fallimur, brevis haec adumbratio ad literarum orientalium cum theologia necessitudinem, quippe in tota Scriptura Sacra innixam, probandam. Religio et theologia Christiana in Oriente nata, ibi quoque primas radices egit, et licet mox arbor factus ramos suos per maximam orbis terrarum partem extenderit, ad veram tarnen ejus originem, indolem et naturam perspiciendam, semper recurrendum erit ad illud solum, in quo semen divinum forma sua terrestri primum prodiit, ad Orientis literas et antiquitatem.

2*

Sluiten