Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

— 20 —

III. Ut istam necessitudinem in libris sacris innixam, sic eandem bistoria confirmatam deprehendimus. Neque enim bujus spernendum est praeceptum, qno rebgionem et theologiam Christianam nusquam prorsus ab Oriente divulsam, literasque orientales diyinitus in Ecclesia servatas vel ei restitutas fuisse moneat. Quod enim a summo Apostolo Paulo Judaicae eruditionis cum Graeca conjunctae veteri ecclesiae propositum cernimus exemplum, id ubique fere neglectum fuit, ita ut nisi providisset sapientia divina easque alibi ad tempus opportunum reservandas reponendasque curasset, periculum fuisset, ne literarum Hebraicarum notitia prorsus evanesceret. Dirupta mox Judaeorum et Christianorum societate, hi magis ab illis literis in dies abalienantur; Judaei quo infensiores novatoribus, eo patrii moris fiunt tenaci«êes. Inter hos enim, brevi post conditam Ecclesiam Christianam patria sua pulsos, mirabili prorsus modo, linguae rerumque suarum cognitio etiam per exsilium continua fere traditionis serie propagatur, summaque cura in scholis Palaestinensibus et Babylonicis servajiur, excolitur, literis mandatur; oriuntur isti ad intelligendos libros sacros eosque incorruptos servandos gravissimi labores, paraphrases Chaldaicae, Targumim dictae, scripta Talmudica, Masora, ex librorum sacrorum manuscriptorum collatione nata, aliaque, in quibus cum traditionibus patrum prisci sermonis reliquiae conduntur. Quum vero in Oriente Judaeorum scholae^ Christianorum aeque ac Muhammedanorum invidia odiisque oppressae, fere delerentur, novae in Hispania

Sluiten