Onderstaande tekst is niet 100% betrouwbaar

violentissimo impetu ferretur, Christianos animum ad diu neglectas Orieutis res intendere vi coegit. Quae ab initio saltem ista religio cum doctrina Christiana communia habuit, acerrimum quod mox exstitit inter Muhammedis sectatores et Christianos odium, rixae, bella continua, haec omnia non tam studii literarum orientalium amorem excitarunt, quam neeesskatem imposuerunt, cujusque dudum non meminerat Ecclesia Christiana, solum suum natale per expeditiones cruciatas saltem denuo adspicere, cognoscere, sibi vindicare tentavit. Quamvis autem expeditiones istae non multum contulerint ad cognitionem literarum orientalium augendam, aut ad theologiam excolendam, commercium tarnen aliquod inter Orientem et Ecclesiam Christianam, nunquam deinceps prorsus abruptum, stabiliverunt et per ipsum hoe commercium saniorem etiam de pretio linguis orientalibus statuendo opinionem méntibus inculcaverunt. Si quis quaerat, unde factum sit, quod tam foeda caligo per aliquot saecula Ecclesiam Christianam obtexerit, in causis etiam gliscentis barbariei literarum orientalium neglectum ponimus. Ubi enim doctum Scripfcurae Sacrae studium omittitur, omnis theologia vacillare ipsaque Ecclesia brevi degenerare debet. Pauci qui literis Hebraeis et Arabicis operam dabant, id tantum ut Judaeos et Muhammedanos ad Christi religionem converterent agebant; pauciores, ut Nicolaus de Lyra, harum literarum cognitionem ad Sacrae Scripturae interpretationem adhibebant. Renata vero per Reformationem Ecclesia renatae quoque, vel potius exortae;sunt inter

Sluiten